Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 7 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
7.1
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS CARISSIMIS s. Saluto uos, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad uos uenire, ut desiderio tam meo quam uestro et omnium fratrum satisfiat.. oportet nos tamen paci communi consulere et interdum quamuis cum taedio animi nostri deesse uobis, ne praesentia nostri inuidiam et uiolentiam gentilium prouocet et simus auctores rumpendae pacis, qui nos magis quieti omnium consulere debemus. quando ergo uos scripseritis rebus compositis me uenire debere aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad uos ueniam. ubi enim mihi aut melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus et credere uoluit et crescere? uiduarum et infirmorum et omnium pauperum curam peto diligenter habeatis. sed et peregrinis si qui indigentes fuerint sumptus suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. quae quantitas ne forte iam uniuersa erogata sit, misi eidem per Naricum acoluthum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere[ et nostri meminisse. fraternitatem uestram meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete.]

Intertext edge

Open linked passage

Note