Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Quod Idola Dii non sint
Cyprian, Saintsint 4 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1
Deos non esse, quos colit uulgus, hinc notum est. reges olim fuerunt, qu ob regalem memoriam coli apud suos postmodum etiam in morte coeperant. inde illis instituta templa, inde ad defunctorum uultus per imaginem detinendos expressa simulacra et immolabant hostias et dies festos dando honore celebrabant. inde posteris facta sunt sacra, quae primis fuerant adsumpta solacia. et uideamus, an sit et haec apud singulos ueritas.
2
Melicertes et Leucothea praecipitantur in maria et fiunt postmodum maris numina, Castores alternis moriuntur ut uiuant, Aesculapius ut in deum surgat, fulminatur, Hercules ut hominem exuat, Oetaeis ignibus concrematur. Apollo Admeto pecus pauit, Laomedonti muros Neptunus instituit nec mercedem operis infelix instructor accepit. antrum Iouis in Creta uisitur et sepulcrum eius ostenditur, et ab eo Saturnum fugatum manifestum est: inde Latium de latebra eius nomen accepit. hic literas inprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit: inde aerarium Saturni uocitatur. et rusticitatis hic cultor fuit: inde ferens falcem pingitur. hunc fugatum hospitio Ianus exceperat, de cuius nomine Ianiculum dictum est et mensis Ianuarius institutus est. ipse bifrons exprimitur, quod in medio constitutus annum incipientem pariter et recedentem sectari uideatur. Mauri uero manifeste reges colunt nec ullo uelamento hoc nomen obtexunt.
3
Inde per gentes et prouincias singulas uaria deorum religio mutatur, dum non unus ab omnibus Deus colitur, sed propria cuique maiorum suorum cultura seruatur. hoc ita esse Alexander magnus insigni uolumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum, quod maiorum et regum memoria seruata sit. inde colendi et sacrificandi ritus inoleuit. si autem aliquando dii nati sunt, cur non hodieque nascuntur? nisi forte Iuppiter senuit aut partus in Iunone defecit?
4
Cur uero deos putas pro Romanis posse, quos uideas nihil pro suis aduersus eorum arma ualuisse? Romanorum enim uernaculos deos nouimus. est Romulus perierante Proculo deus factus, et Picus et Tiberinus et Pilumnus et Consus, quem deum fraudis uelut consiliorum deum coli Romulus uoluit, postquam in raptum Sabinarum perfidia prouenit. deam quoque Cloacinam Tatius inuenit et coluit, Pauorem Hostilius adque Pallorem. mox a nescio quo Febris dedicata et Acca et Flora meretrices. hi dii Romani. ceterum Mars Thracius et Iuppiter Creticus et Iuno uel Argiua uel Samia uel Poena et Diana Taurica et deum mater Idaea et Aegyptia portenta, non numina: quae utique si quid potestatis habuissent, sua ac suorum regna seruassent. plane sunt apud Romanos et uicti penates, quos Aeneas profugus aduexit: est et Venus calua, multo hic turpius calua, quam apud Homerum uulnerata.
5
Regna autem non merito accidunt, sed sorte uariantur. ceterum imperium ante tenuerunt Syri et Persae: et Graecos et Aegyptios regnasse cognouimus. ita uicibus potestatum Romanis quoque ut et ceteris imperandi tempus obuenit. ceterum si ad originem redeas, erubescas. populus de sceleratis et nocentibus congregatur et asylo constituto facit numerum inpunitas criminum: nunc ut rex ipse principatum habeat ad crimina, fit Romulus parricida, adque ut matrimonium faciat, rem concordiae per discordias auspicatur. rapiunt, ferociunt, fallunt ad copiam ciuitatis augendam: nuptiae sunt illis rupta hospitii foedera et cum soceris bella crudelia. est et gradus. summus in Romanis honoribus consulatus. sic consulatum coepisse uidemus at regnum: filios interficit Brutus, ut crescat de suffragio sceleris commendatio dignitatis. non ergo de religionibus sanctis nec de auspiciis aut auguriis Romana regna creuerunt, sed acceptum tempus certo fine custodiunt. ceterum et Regulus auspicia seruauit et captus est, et Mancinus religionem tenuit et sub iugum missus est: pullos edaces habuit Paulus et apud Cannas tamen caesus est, Gaius Caesar, ne ante brumam in Africam nauigia transmitteret, auguriis et auspiciis retinentibus spreuit: eo facilius et nauigauit et uicit.
6
Horam autem omnium ratio est illa, quae fallit et decipit et praestigiis caecantibus ueritatem stultum et prodigum uulgus inducit. spiritus sunt insinceri et uagi, qui posteaquam terrenis uitiis inmersi sunt et a uigore caelesti terreno contagio recesserunt, non desinunt perditi perdere et deprauati errorem prauitatis infundere. hos et poetae daemonas norunt et Socrates instrui se et regi ad arbitrium daemonii praedicabat, et magis inde est ad perniciosa uel ludicra potentatus: quorum tamen praecipuus Ostanes et formam ueri Dei negat conspici posse et angelos ueros sedi eius dicit adsistere. in quo et Plato pari ratione consentit et unum Deum seruans ceteros angelos uel daemonas dicit. Hermes quoque Trismegistus unum Deum loquitur eumque inconprehensibilem adque inaestimabilem confitetur.
7
Hi ergo spiritus sub statuis adque imaginibus consecratis delitescunt, hi adflatu suo uatum pectora inspirant, extorum fibras animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsa ueris semper inuoluunt, nam et falluntur et fallunt, uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam spiritus in corporibus occulte mentes terrent, membra distorquent, ualitudinem frangunt, morbos lacessunt, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium et rogis pecorum saginati remissis, quae constrinxerant, curasse uideantur. haec est de illis medella, cultorum cessat iniuria: nec aliud studium est quam a Deo homines auocare et ad superstitionem sui ab intellectu uerae religionis auertere, cum sint ipsi poenales, quaerere sibi ad poenam comites, quos ad crimen suum fecerint errore participes. hi tamen adiurati per Deum uerum nobis statim cedunt et fatentur et de obsessis corporibus exire coguntur: uideas illos nostra uoce et oratione maiestatis occultae flagris caedi, igne torreri, incremento poenae progagantis extendi, eiulare, gemere, deprecari, unde ueniant et quando discedant ipsis etiam, qui se colunt, audientibus confiteri, ut uel exiliant statim uel euanescant gradatim, prout fides patientis adiuuat aut gratia curantis adspirat. hinc uulgus in odium nostri nominis cogunt, ut nos odisse incipiant homines antequam nosse, ne cognitos aut imitari possint aut damnare non possint.
8
Vnus igitur omnium dominus Deus: neque enim illa sublimitas potest habere consortem, cum sola omnem teneat potestatem. ad diuinum imperium etiam de terris mutuemur exemplum. quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore desiit? sic Thebanorum germanitas rupta, permanens rogis dissidentibus etiam in morte discordia. et Romanos geminos unum non capit regnum, quos unum uteri cepit hospitium. Pompeius et Caesar adfines fuerunt nec tamen necessitudinis foedus in aemula potestate tenuerant. nec tu de homine mireris, cam in hoc omnis natura consentiat. rex unus est apibus et dux unus in gregibus et in armentis rector unus. multo magis mundi unus est rector, qui uniuersa quaecumque sunt uerbo iubet, ratione dispensat, uirtute consummat.
9
Hic nec uideri potest, uisu clarior est, nec conprehendi, tactu purior est, nec aestimari, sensu maior est. et ideo sic eum digne aestimamus deum, dum inaestimabilem dicimus. quod uero templum habere possit Deus, cuius templum totus est mundus? et cum homo latius maneam, intra unam aediculam uim tantae maiestatis includam? in nostra dedicandus est mente, in nostro consecrandus est pectore. nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est. illic uocabulis opus est, ubi propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est. Deo, qui solus est, Dei uocabulum totum est. ergo unus est et ubique ipse diffusus est. nam et uulgus in multis Deum naturaliter confitetur, cum mens et anima sui auctoris et principis admonetur. dici frequenter audimus ro Deus\' et Deus uidet\' et( Deo commendo\' et\' Deus mihi reddet'[ et quod Deus uult\'] et si Deus dederit: at quae est haec summa delicti, nolle agnoscere quem ignorare non possis!
10
Quod uero Christus sit et quomodo per ipsum nobis salus uenerit, sic est ordo, sic ratio. Iudaeis[ primum] erat apud Deum gratia. sic olim iusti erant, sic maiores eorum religionibus oboediebant.[ inde illis et regni sublimitas floruit et generis magnitudo prouenit. J sed illi indisciplinati postmodum facti et fiducia patrum inflati, dum diuina praecepta contemnunt, datam sibi gratiam perdiderunt. quam fuerit illis profana uita, quae contracta sit uiolatae religionis offensa, ipsi quoque testantur, qui etsi uoce tacent, exitu confitentur: dispersi et palabundi uagantur, soli et caeli sui profugi per hospitia aliena iactantur.
11
Nec non Deus ante praedixerat, fore ut uergente saeculo et mundi fine iam proximo[ ex omni gente et populo et loco] cultores sibi adlegeret Deus multo fideliores, qui indulgentiam de diuinis muneribus haurirent[ quam acceptam Iudaei contemptis religionibus perdidissent]. cuius igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister sermo et filius Dei mittitur, qui per prophetas omnes[ retro] inluminator et deductor humani generis praedicatur. hic est uirtus Dei, hic ratio, hic sapientia eius et gloria: hic in uirginem delabitur, carnem Spiritus sanctus induitur, Deus cum homine miscetur. hic Deus noster, hic Christus est, qui mediator duorum hominem induit, quem perducat ad patrem. quod homo est, esse Christus uoluit, ut et homo possit esse quod Christus est.
12
Sciebant et Iudaei Christum esse uenturum: nam hic illis semper prophetis monentibus adnuntiabatur. sed significato duplici eius aduentu, uno qui exercitio et exemplo hominis fungeretur, altero qui Deum fateretur, non intellegendo primum aduentum, quod in passione praecessit occultus, unum tantum credunt qui erit in potestate manifestus. quod autem hoc Iudaeorum populus intellegere non potuit, delictorum meritum fuit: sic erant sapientiae et intellegentiae caecitate multati, ut qui uita indigni essent, haberent uitam ante oculos nec uiderent.
13
Itaque cum Christns lesus secundum a prophetis ante praedicta uerbo et uocis imperio daemonia de hominibus excuteret, paralyticos restringeret, leprosos purgaret, inluminaret caecos, clodis gressum daret, mortuos rursus animaret, cogeret sibi elementa famulari, seruire uentos, maria oboedire, inferos cedere, Iudaei, qui illum crediderant hominem tantum de humilitate carnis et corporis, existimabant magum de licentia potestatis. hinc magistri eorum adque primores, hoc est quos et doctrina ille et sapientia reuincebat, accensa ira et indignatione prouocati, ut postremo detentum Pontio Pilato, qui tunc ex parte Romana Syriam procurabat, traderent, crucem eius et mortem suffragiis[ uiolentis ac pertinacibus flagitarent.
14
Hoc facturos et ipse praedixerat et prophetarum omnium testimonium sic ante praecesserat, oportere illum pati, non ut sentiret mortem sed ut uinceret, et cum passus esset, ad superos denuo regredi, ut uim diuinae maiestatis ostenderet. fidem itaque rerum cursus inpleuit. nam et crucifixus praeuento carnificis officio spiritum sponte dimisit et die tertio rursus a mortuis sponte surrexit. apparuit discipulis suis talis ut fuerat, agnoscendum se uidentibus praebuit simul iunctis et substantiae corporalis firmitate conspicuus ad dies quadraginta remoratus est, ut de eo ad praecepta uitalia instrui possent et discerent, quae docerent. tunc in caelum circumfusa nube sublatus est, ut hominem, quem dilexit, quem induit, quem a morte protexit, ad patrem uictor inponeret, iam uenturus e caelo ad poenam diaboli et ad censuram generis humani ultoris uigore et iudicis potestate: per orbem uero discipuli magistro et Deo monente diffusi praecepta in salutem dare, ab errore tenebrarum ad uiam lucis adducere, caecos et ignaros ad agnitionem ueritatis oculare.
15
Ac ne esset probatio minus solida et de Christo delicata confessio, per tormenta, per cruces, per multa poenarum genera temptantur. dolor, qui ueritatis testis est, admonetur, ut Christus Dei filius, qui hominibus ad uitam datus creditur, non tantum praeconio uocis sed et passionis testimonio praedicaretur. hunc igitur comitamur, hunc sequimur, hunc habemus itineris ducem, lucis principem, salutis auctorem, caelum pariter et patrem quaerentibus et credentibus pollicentem. quod est Christus, erimus[ christiani], si Christum fuerimus secuti.

Intertext edge

Open linked passage

Note