Testimonia adversus Judaeos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 21445 Teadju
2.1
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAPUT I. - JUDAEOS IN OFFENSAM DEI GRAVITER DELIQUISSE, QUOD DOMINUM DERELIQUERINT ET IDOLA SECUTI SINT.
2.1
In Exodo populus ad Aaron: Exsurge et fac nobis deos qui nos praecedant, quia Moyses, vir hic qui nos ejecit de Aegypto, quid ei acciderit non scimus. Item illic Moyses ad Dominum: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum grande. Fecerunt sibi deos aureos et argenteos; et nunc, si dimittis ei delictum, dimitte; sin autem, dele me libro quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis deliquit ante me, deleam illum de libro meo. Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt daemoniis, et non Deo. Item in libro Judicum: Et fecerunt filii Israel quod malignum erat coram Domino Deo patrum suorum, qui ejecit eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos gentium quae circa illos sunt, et offenderunt Dominum, et reliquerunt Deum, et servierunt Baal. Item illic: Et adjecerunt filii Israel iterum facere malignum coram Domino, et servierunt Baal et diis alienigenarum, et reliquerunt Dominum, et non servierunt illi. Derelictus est Juda, et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem, quoniam profanavit Judas sancta Domini, in quibus dilexit et affectavit deos alienos. Exterminabit Dominus hominem qui facit haec, et humilis efficietur in tabernaculis Jacob.
2.2
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAPUT II. - QUOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT.
2.2
Apud Hieremiam Dominus dicit: Misi ad vos servos meos prophetas. Ante lucem mittebam, et non audiebatis me, neque intendebatis auribus vestris, dicens: Convertatur unusquisque a via sua mala et a nequissimis affectationibus vestris; et habitabitis in terra ista quam dedi vobis et patribus vestris a saeculo et usque in saecula. Et iterum: Nolite ambulare post deos alienos ut serviatis eis, et ne adoraveritis eos, et ne incitetis me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos vos, et non audistis me. Item in Basilion libro III Helias ad Dominum: Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti; quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt, et prophetas tuos interfecerunt gladio, et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me. Item in Esdra: Desciverunt a te, et abjecerunt legem tuam post dorsum suum, et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos ut reverterentur ad te.
2.3
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. III. - ANTE PRAEDICTUM QUOD DOMINUM NEQUE COGNITURI NEQUE INTELLECTURI NEQUE RECEPTURI ESSENT.
2.3
Apud Esaiam: Audi, coelum, et praebe aurem, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me reprobaverunt. Agnovit bos possessorem suum et asinus praesepium Domini sui: Israel autem me non cognovit, et populus me non intellexit. Vae, gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti; reliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum sanctum Israel. Item apud eumdem Dominus dicit: Vade, et dic populo isti: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non videbitis. Incrassavit enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intelligant, et revertantur et curem illos. Item apud Hieremiam Dominus dicit: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi lacus detritos, qui non poterunt aquam portare. Item apud eumdem: Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, et non volunt illum. Item apud eumdem Dominus dicit: Cognovit milvus tempus suum, turtur et hirundo, ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognovit judicium Domini. Quomodo dicitis: Sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est? In cassum facta est metatura falsa, scribae confusi sunt, sapientes trepidaverunt et capti sunt, quia verbum Domini reprobaverunt. Item apud Salomonem: Quaerunt me mali, et non invenient. Odio enim habuerunt sapientiam, sermonem autem Domini non receperunt. Item in Psalmo XXVII: Redde eis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini. Item in Psalmo LXXXI: Non cognoverunt neque intellexerunt, in umbra deambulabunt. Item in Evangelio cata Joannem: In sua propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot eum receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine ejus.
2.4
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. IV. - QUOD SCRIPTURAS SANCTAS INTELLECTURI JUDAEI NON ESSENT, INTELLIGI AUTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS POSTEA QUAM CHRISTUS VENISSET.
2.4
Apud Esaiam: Et erunt vobis hi omnes sermones sicut sermones libri qui signatus est: quem si dederis homini scienti litteras ad legendum, dicet: Non possum legere, Signatus est enim. Sed in illa die audient surdi sermones libri; et qui in tenebris et qui in nebula sunt, oculi caecorum videbunt. Item apud Hieremiam: In novissimo dierum cognoscetis ea. Item apud Danielem: Muni sermones et signa librum usque ad tempus consummationis, quoad discant multi, et impleatur agnitio; quoniam cum fiet dispersio, cognoscent omnia haec. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nolo enim vos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt. Item in Epistola ad Corinthios secunda: Obtusi sunt sensus eorum usque in hunc diem, hoc eodem velamento in lectione veteris Testamenti manente quod non revelatur, quia in Christo evacuatur; et usque in hodiernum, si quando legitur Moyses, velamentum est super cor eorum. Mox autem ut conversi fuerint ad Dominum, auferetur Velamentum. In Evangelio Dominus post resurrectionem dicit: Isti sunt sermones quos locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quia oportet adimpleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me. Tunc adaperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, et dixit illis: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine ejus poenitentiam et remissam peccatorum usque in omnes gentes.
2.5
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. V. - NIHIL POSSE JUDAEOS INTELLIGERE DE SCRIPTURIS, NISI PRIUS CREDIDERINT IN CHRISTUM.
2.5
Apud Esaiam: Et, si non credideritis, neque intelligetis. Item Dominus in Evangelio: Si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris. Fide autem stare justitiam et illic esse vitam praedictum est apud Abacuc: Justus autem ex fide mea vivet. Inde Abraham pater gentium credidit. In Genesi: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam( Gen. XV, 6). Item Paulus ad Galatas: Abraham credidit Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. Providens autem Scriptura divina quia ex fide justificat Gentes Deus, praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. Igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham.
2.6
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. VI. - QUOD HIERUSALEM PERDITURI ESSENT, ET TERRAM QUAM ACCEPERANT RELICTURI.
2.6
Apud Esaiam: Terra vestra deserta, civitates vestrae igni exustae; regionem vestram in conspectu vestro, alieni comedent eam; et deserta et subversa a populis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in vinea, et sicut custodiarium in cucumerario, quasi civitas quae expugnatur. Et nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similaremur. Item in Evangelio Dominus dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae occidis Prophetas, et lapidas missos ad te, quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas! et noluisti. Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
2.7
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. VII. - ITEM QUOD ESSENT AMISSURI LUMEN DOMINI.
2.7
Apud Esaiam: Venite, ambulemus in lumine Domini. Dimisit enim populum suum domum Israel. Item in Evangelio suo cata Joannem: Fuit lumen verum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In hoc mundo fuit, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. Item illic: Qui non crediderit, jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Hoc autem est judicium, quoniam lux venit in saeculum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem.
2.8
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. VIII. - QUOD CIRCUMCISIO PRIMA CARNALIS EVACUATA SIT, ET SECUNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT.
2.8
Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus viris Juda et qui inhabitant Hierusalem: Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis, circumcidite vos Deo vestro, et circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat sicut ignis ira mea et exurat, et non sit qui exstinguat. Item Moyses dicit: In novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum amandum. Item apud Jesum Nave: Et dixit Dominus ad Jesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos, et assidens circumcide secundo filios Israël. Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi esti circumcisione non manufacta in exspoliatione carnis, sed in circumcisione Christi. Item, quod Adam primus a Deo factus incircumcisus, et Abel justus, et Enoch, qui Deo placuit et translatus est; et Noe, qui, terris hominibusque ob delicta pereuntibus, solus in quo humanum genus servaretur electus est; et Melchisedech sacerdos, secundum cujus ordinem Christus repromissus est, tum quod illud signaculum seminis non proficit, signo autem Domini omnes signantur.
2.9
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. IX. - QUOD LEX PRIOR, QUAE PER MOYSEN DATA EST, CESSATURA ESSET.
2.9
Apud Esaiam: Tunc manifesti erunt qui signant Legem, ne discant. Et dicet: Exspecto Deum, qui avertit faciem suam a domo Jacob, et fidens ero in illum. Item in Evangelio: Omnes Prophetae et Lex usque ad Joannem prophetaverunt.
2.10
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. X. - QUOD LEX NOVA DARI HABERET.
2.10
Apud Michaeam: Quoniam Lex de Sion proficiscetur, et sermo Domini de Hierusalem. Et judicabit inter plurimos populos, et revincet et deteget validas nationes. Item apud Esaiam: De Sion enim procedet Lex, et verbum Domini de Hierusalem, et judicabit inter gentes. Item in Evangelio cata Matthaeum: Et ecce vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectissimus, in quo bene sensi; ipsum audite.
2.11
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XI. - QUOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTUM NOVUM DARI HABERET.
2.11
Apud Hieremiam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manus eorum ut educerem eos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quia hoc testamentum quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus. Dans leges meas, in sensum illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: Dignosce Dominum, quia omnes scient me a minimo usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non ero memor amplius.
2.12
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XII. - QUOD BAPTISMA VETUS CESSARET ET NOVUM INCIPERET.
2.12
Apud Esaiam: Nolite ergo priora meminisse, et antiqua nolite reputare. Ecce facio nova quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto viam et flumina in loco inaquoso adaquare genus meum electum, plebem meam quam acquisivi, ut virtutes meas exponeret.. Item apud eumdem: Si sitierint, per deserta adducet illos, aquam de petra producet illis, findetur petra, et fluet aqua, et bibet plebs mea.. Item in Evangelio cata Matthaeum Joannes dicit: Ego quidem vos baptizo in aqua in poenitentiam. Qui venit autem post me, fortior me est, cujus non sum idoneus calceamenta portare. Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Item cata Joannem: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est.
2.13
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XIII. - QUOD JUGUM VETUS EVACUARETUR ET JUGUM NOVUM DARETUR.
2.13
In Psalmo II: Ad quid tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes collecti sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum eorum. Item in Evangelio cata Matthaeum Dominus dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum bonum est et sarcina levis. Apud Hieremiam: In illa die contribulabo jugum a cervice illorum et vincula illorum disrumpam; et non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, et David regem suscitabo ipsis.
2.14
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XIV. - QUOD PASTORES VETERES CESSATURI ESSENT, ET NOVI INCIPERENT.
2.14
Apud Ezechielem: Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam eos ut non pascant oves meas; et jam non pascent eas, et extraham oves meas de ore eorum, et pascam eas cum judicio Apud Hieremiam Dominus dicit: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina. Item apud Hieremiam: Audite verbum Domini, gentes, et nuntiate insulis quae longe sunt. Dicite: Qui disperdit Israel congregabit illum, et custodiet sicut pastor gregem suum, quia eruit Dominus Jacob, et eruit de manu fortioris illius.
2.15
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XV. - QUOD DOMUS ET TEMPLUM DEI CHRISTUS FUTURUS ESSET, ET CESSARET TEMPLUM VETUS, ET NOVUM INCIPERET.
2.15
In Basilio II: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum; sed erit, cum impleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo, et erigam thronum ejus in saecula; et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus ejus et regnum ejus usque in saecula in conspectu meo. Item in Evangelio Dominus dicit: Non relinquetur in templo lapis super lapidem qui non dissolvetur; et post triduum aliud excitabitur sine manibus.
2.16
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XVI. - QUOD SACRIFICIUM VETUS EVACUARETUR, ET NOVUM CELEBRARETUR.
2.16
Apud Esaiam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum, holocaustomata arietum et pinguamina agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Item in Psalmo XLIX: Non edam carnes taurorum, aut sanguinem hircorum bibam. Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Invoca me in die pressurae, et eruam te et clarificabis me. Item in Psalmo eodem: Sacrificium laudis clarificabit me, illic via est in qua ostendam illi salutare Dei. Item in Psalmo IV: Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Dominum. Item apud Malachiam: Non est mihi voluntas circa vos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus vestris. Quoniam a solis ortu et usque in occasum clarificatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus.
2.17
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XVII. - QUOD SACERDOTIUM VETUS CESSARET, ET NOVUS SACERDOS VENIRET, QUI IN AETERNUM FUTURUS ESSET.
2.17
In Psalmo CIX: Ante luciferum genui te. Juravit Dominus, et non poenitebit eum: tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Basilion primo Deus ad Heli sacerdotem: Et suscitabo mihi sacerdotem fidum, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu christorum meorum omnibus diebus; et erit, qui remanserit in domo tua, veniet adorare in obolo pecuniae et in pane uno.
2.18
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XVIII. - QUOD PROPHETA ALIUS, SICUT MOYSES, PROMISSUS SIT, SCILICET QUI TESTAMENTUM NOVUM DARET, ET QUI MAGIS AUDIRI DEBERET.
2.18
In Deuteronomio Deus ad Moysen: Et dixit Dominus ad me: Prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te, et dabo verbum meum in ore ejus, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. Et quisquis non audierit quaecumque locutus fuerit propheta ille in nomine meo, ego vindicabo. De quo et Christus in Evangelio cata Joannem: Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere. Hae sunt quae testimonium perhibent de me; et non vultis venire ad me ut vitam habeatis. Nolite putare quia ego vos accuso apud Patrem. Est qui vos accuset, Moyses, in quem vos speratis. Si enim credidissetis Moysi, crederetis et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius scripturis non creditis, quomodo verbis meis credetis?
2.19
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XIX. - QUOD DUO POPULI PRAEDICTI SINT, MAJOR ET MINOR, ID EST VETUS JUDAEORUM, ET NOVUS, QUI ESSET EX NOBIS, FUTURUS.
2.19
In Genesi: Et dixit Dominus Rebeccae: Duae gentes in utero tuo sunt, et duo populi de ventre tuo dividentur, et populus populum superabit, et major serviet minori. Item apud Osee: Vocabo non populum meum, populum meum, et non dilectam, dilectam. Erit enim quo loco dicetur non populus meus, illo loco vocabuntur filii Dei vivi.
2.20
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XX. - QUOD ECCLESIA, QUAE PRIUS STERILIS FUERAT, PLURES FILIOS HABITURA ESSET EX GENTIBUS, QUAM QUOT SYNAGOGA ANTE HABUISSET.
2.20
Apud Esaiam: Jucundare, sterilis quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum. Dixit enim Dominus: Dilata locum tabernaculi tui et aulaeorum tuorum et fige. Noli parcere, longas fac mensuras tuas, et palos tuos confirma. Adhuc in dexteram tuam et in sinistram extende, et semen tuum gentes possidebit, et civitates desertas inhabitabit. Noli timere, quia revinces. Neque reverearis quia maledicta es, quoniam confusionem aeternam oblivisceris. Sic et Abrahae cum de ancilla natus esset prior filius, Sara sterilis diu mansit, et sero in senecta de pollicitatione peperit filium Isaac, qui fuit typus Christi. Sic et Jacob accepit uxores duas, majorem Liam oculis infirmioribus typum synagogae, minorem speciosam Rachel typum Ecclesiae, quae et sterilis diu mansit, et postea peperit Joseph, qui et ipse fuit typus Christi. Et in Basilion primo legitur Helcana habuisse uxores duas, Fenennam cum filiis, et Annam sterilem, ex qua nascitur Samuel, non secundum ordinem generandi, sed secundum Dei miserationem et promissionem, cum illa orasset in templo; et natus Samuel, typus fuit Christi. Item in Basilion primo: Sterilis septem peperit, et quae plurimos habeat infirmata est. Filii autem septem sunt Ecclesiae septem, unde et Paulus septem Ecclesiis scripsit, et Apocalypsis Ecclesias septem ponit, ut servetur septenarius numerus, ut dies septem quibus Deus mundum fecit, ut Angeli septem qui assistunt et conversantur ante faciem Dei, sicut Raphael angelus in Tobia dicit, et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii, et oculi Domini septem qui mundum speculantur, et lapis cum oculis septem, ut Zacharias dicit, et Spiritus septem, et candelabra in Apocalypsi septem, et columnae septem super quas edificavit domum Sapientia. Apud Salomonem.
2.21
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XXI. - QUOD GENTES MAGIS IN CHRISTUM CREDITURAE ESSENT.
2.21
In Genesi: Et dixit Dominus Deus ad Abraham: Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, et vade in illam terram quam tibi ostendero; et faciam te in gentem magnam, et benedicam te, et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus; et benedicam qui te benedixerit, et maledicam qui te maledixerit, et benedicentur in te omnes tribus terrae. De hoc ipso in Genesi: Et benedixit Isaac Jacob: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni quem benedixit Dominus. Et det tibi Deus de rore caeli et a fertilitate terrae multitudinem frumenti et vini et olei; et servient tibi gentes, et adorabunt te principes, et eris dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui; et qui te maledixerit erit maledictus, et qui te benedixerit benedictus. De hoc ipso in Genesi: Ubi autem vidit Joseph quoniam superposuit pater suus manum dextram super caput Effraim, grave illi visum est; et apprehendit Joseph manum patris sui, auferre eam a capite Effraim ad caput Manasse. Dixit autem Joseph ad patrem suum: Non sic, pater, hic est primitivus meus; superpone dexteram tuam super caput ejus. Ille autem noluit, et dixit: Scio, fili, scio: et hic erit in populum, et hic exaltabitur; sed frater ejus junior major illo erit, et semen ejus erit in multitudinem gentium. Item in Genesi: Juda, te laudabunt fratres tui, manus super dorsum inimicorum tuorum. Adorabunt te filii patris tui: catulus leonis Juda. De frutice, fili mi, ascendisti, recubans obdormisti velut leo et velut catulus leonis. Quis excitabit illum? Non deficiet princeps de Juda et dux de femoribus ejus quoadusque veniant deposita illi, et ipse est spes gentium. Deligans ad vitem pullum suum, et ad cilicium pullum asinae suae. Lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum. Formidolosi oculi ejus a vino, et candidi dentes ejus magis quam lac. Inde in Numeris de populo nostro scriptum est: Ecce populus quasi populus leoninus exsurget. In Deuteronomio: Eritis, gentes, in caput, incredulus autem populus in caudam. Item apud Hieremiam: Audite vocem tubae: et dixerunt: Non audiemus. Propter hoc audient gentes 282 et qui pascent pecora in eis. In Psalmo XVII: Constitues me in caput gentium; populus quem non cognovi servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi. De hoc ipso apud Hieremiam Dominus dicit: Priusquam te formarem in utero novi te, et prius quam exires de vulva sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te. Item apud Esaiam: Ecce testem illum nationibus manifestavi, principem et imperantem gentibus. Item apud eumdem: Gentes quae non noverunt te invocabunt te, et populi qui ignorabant te ad te confugient. Item apud eumdem: Et erit in illa die radix Jesse qui surget imperare omnibus gentibus; in illum gentes sperabunt, et erit requies ejus honor. Item apud eumdem: Terra Zabulon et terra Neptalim, via maris, et caeteri qui maritima inhabitatis, et trans Jordanem gentium; populus ambulans in tenebris, videte lumen magnum qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit super vos. Item apud eumdem: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino, cujus teneo dexteram, ut exaudiant eum Gentes. Et fortitudinem regum disrumpam. Aperiam ante ipsum portas, et civitates non claudentur. Item apud eumdem: Venio colligere omnes gentes et linguas, et venient et videbunt claritatem meam, et dimitiam super eos signum, et mittam ex eis conservatos in gentes quae longe sunt, quae non audierunt nomen meum, neque viderunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. Item apud eumdem: Et in omnibus his non sunt conversi. Igitur extollet signum in gentes quae sunt longe, et attrahet illos a summo terrae. Item apud eumdem: Quibus non est nuntiatum de eo videbunt, et qui non audierunt intelligent. Item apud eumdem: Manifestus factus sum eis qui me non quaerunt, inventus sum ab eis qui me non interrogabant. Dixi: Ecce sum, genti quae non invocavit nomen meum De hoc ipso in Actibus Apostolorum Paulus: Vobis primum opportuerat indicari verbum Dei. Sed, quia expulistis illud, nec vos dignos vitae aeternae judicastis, ecce convertimus nos ad Gentes. Sic enim dixit per Scripturas Dominus: Ecce lucem posui te inter Gentes, ita ut sis in salvationem usque ad fines terrae.
2.22
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XXII. - QUOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EJUS AMISSURI ESSENT JUDAEI, NOS VERO ACCEPTURI; ET QUOD CHRISTIANORUM NOVUM NOMEN BENEDICERETUR IN TERRIS.
2.22
Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui mihi serviunt bibent, vos autem sitietis. Ecce qui mihi serviunt jucundabuntur, vos autem confundemini; vos interficiet Dominus. Eis autem qui serviunt mihi, nomen nominabitur novum, quod benedicetur in terra. Item illic: Igitur extollet lignum in gentes quae sunt longe, et attrahet illos a summo terrae. Et ecce cito leviter venient: non esurient, neque sitient. Item illic: Ecce itaque dominator Dominus sabaoth auferet a Juda et ab Hierusalem valentem et validum, valentiam panis: et valentiam aquae. Item in Psalmo XXXIII. Gustate et videte quoniam dulcis est Dominus. Felix est vir qui sperat in eum. Timete Dominum Deum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Divites eguerunt et esurierunt: qui autem inquirunt Dominum non indigebunt omni bono( Ps. XXXIII, 9- 11). Item in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Ego sum panis vitae. Qui venit ad me non esuriet, et qui in me crediderit non sitiet umquam. Item illic ipse: Si quis sitit, veniat et bibat. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Item illic ipse: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
2.23
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XXIII. - QUOD AD REGNUM COELORUM MAGIS GENTES QUAM JUDAEI PERVENIANT.
2.23
In Evangelio Dominus dicit: Multi venient ab Oriente et Occidente, et recumbent cum Abraham et Isaac et Jacob in regno coelorum, filii autem regni exibunt in tenebras exteriores. Illic erit ploratio et stridor dentium.
2.24
TESTIMONIORUM LIBER PRIMUS. CAP. XXIV. - QUOD SOLO HOC JUDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORUM SUORUM, SI SANGUINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EJUS ABLUERINT, ET IN ECCLESIAM EJUS TRANSEUNTES, PRAECEPTIS EJUS OBTEMPERAVERINT.
2.24
Apud Esaiam Dominus dicit: Jam non laxabo peccata vestra. Cum extenderitis manus, avertam faciem a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris a conspectu oculorum meorum, cessate a nequitiis vestris. Discite bonum facere, exquirite judicium, conservate eum qui injuriam patitur, judicate pupillo et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus: et si fuerint peccata vestra ut phoeniceum, ut nivem exalbabo; et si fuerint quasi coccinum, ut lanam inalbabo. Et si volueritis et audieritis me, bona terrae editis. Si autem nolueritis et non audieritis me, gladius vos consumet. Os enim Domini locutum est ista.