Testimonia adversus Judaeos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 21445 Teadju
3.1
LIBER SECUNDUS. CAP. I. - CHRISTUM PRIMOGENITUM ESSE, ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QUEM OMNIA FACTA SUNT.
3.1
APUD Salomonem in Proverbiis: Dominus condidit me in initio viarum suarum, in opera sua ante saeculum fundavit me. In principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, antequam montes collocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. Fecit regiones et inhabitabilia et fines inhabitabiles sub coelo. Cum pararet coelum, aderam illi, et cum secerneret suam sedem. Cum super ventos validas faceret desuper nubes, et cum confirmatos ponebat fontes sub coelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. Ego eram cui adgaudebat. Quotidie autem jucundabar ante faciem ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto. Item apud eumdem in Ecclesiastico: Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam. Ego in coelis feci ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. Ego in altis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Gyrum coeli circuivi, et in profundum abyssi penetravi, et in fluctibus maris ambulavi, et in omni terra steti, et in omni populo et in omni gente primatum habui, et omnium excellentium et humilium corda propria virtute calcavi. In me omnis spes vitae et virtutis. Transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Item in Psalmo LXXXVIII: Et ego primogenitum ponam eum, altissimum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele illi, et ponam in saeculum saeculi semen ejus. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Item in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Haec autem est vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum 285 Deum, et quem misisti, Jesum Christum. Ego te clarificavi in terra, opus perfeci quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate quam habui apud te priusquam mundus fieret. Item Paulus ad Colossenses: Qui est imago Dei invisibilis et primogenitus totius creaturae. Item illic: Primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in Apocalypsi: Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Quod idem sit et sapientia et virtus Dei. Paulus ad Corinthios I: Quoniam Judaei signa desiderant, et Graeci prudentiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam.
3.2
LIBER SECUNDUS. CAP. II. - QUOD SAPIENTIA DEI CHRISTUS; ET DE SACRAMENTO INCARNATIONIS EJUS ET PASSIONIS, ET CALICIS ET ALTARIS, ET APOSTOLORUM QUI MISSI PRAEDICAVERUNT.
3.2
Apud Salomonem in Proverbiis: Sapientia aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem. Mactavit suas hostias, miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam, et misit servos suos convocans cum excelsa praedicatione ad craterem dicens: Qui est insipiens declinet ad me. Et egentibus sensu dixit: Venite, edite de meis panibus, et bibite vinum quod miscui vobis. Derelinquite stultitiam, et quaerite prudentiam, et corrigite scientiam in intellectu.
3.3
LIBER SECUNDUS. CAP. III. - QUOD CHRISTUS IDEM SIT SERMO DEI.
3.3
In Psalmo XLIV: Eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mea regi. Item in Psalmo XXXII: Sermone Dei coeli solidati sunt, et Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Item apud Esaiam: Verbum consummans et brevians in justitia; quoniam sermonem breviatum faciet Deus in toto orbe terrae. Item in Psalmo CVI: Misit sermonem suum, et curavit illos. Item in Evangelio cata Joannem: In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo. Hic erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. In illo vita erat, et vita erat lux hominum; et lux lucet in tenebris, et tenebrae illam non comprehenderunt. Item in Apocalypsi: Et vidi coelum apertum, et ecce equus albus; et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, aequum justumque judicans, et praeliabatur; eratque coopertus veste conspersa sanguine; et dicitur nomen ejus Sermo Dei.
3.4
LIBER SECUNDUS. CAP. IV. - QUOD CHRISTUS IDEM MANUS ET BRACHIUM DEI SIT.
3.4
Apud Esaiam: Numquid non valet manus Dei ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter peccata vestra avertit faciem suam a vobis ne misereatur. Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, et digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo loquitur vera, neque est judicium verum. Fidunt in vanis et loquuntur inania qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item illic: Domine, quis credidit auditui nostro? et brachium Dei cui revelatum est? Item apud eumdem: Sic dicit Dominus: Coelum mihi thronus, et terra suppedaneum pedum meorum. Quam mihi sedem aedificabitis? aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea. Item apud eumdem: Domine Deus, altum est brachium tuum, et non sciebant; cum cognoverint autem, confundentur. Item apud eumdem: Revelavit Dominus brachium suum illum sanctum in conspectu omnium gentium. Videbunt omnes gentes ipsa suprema terrae salutem a Deo. Item illic: Ecce feci te sicut rotas vehiculi triturantis novas in se retornatas; et triturabis 286 montes, et extenuabis colles, et sicut lanuginem pones et ventilabis, et ventus occupabit illos, et procella disperget. Tu autem jucundaberis in sanctis Israel, et exultabunt inopes et egeni. Quaerent enim aquam, et non erit. Lingua enim eorum a siti siccabit. Ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel, et non derelinquam eos; sed aperiam inter montes flumina et in mediis campis fontes. Faciam deserta in nemora aquosa, et sitientem terram in aquaeductus. Ponam in inaquosam terram cedrum et buxum et myrtum et cypressum et ulmum et populum, ut videant et cognoscant et sciant et credant simul quia manus Domini fecit ista et sanctus Israel ostendit.
3.5
LIBER SECUNDUS. CAP. V. - QUOD IDEM ANGELUS ET DEUS CHRISTUS.
3.5
In Genesi ad Abraham: Et vocavit eum Angelus Domini de coelo, et dixit illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi quoniam times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item illic ad Jacob: Et dixit mihi Angelus Domini in somnis: Ego sum Deus quem vidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum, et vovisti mihi votum. Item in Exodo: Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter, noctu autem in columna ignis. Et postea illic: Promovit autem Angelus Dei qui praecedebat exercitum filiorum Israel. Item illic: Ecce ego praemitto Angelum meum ante faciem tuam, ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in terram quam tibi praeparavi. Observa eum, et obaudi eum, et ne fueris inobaudiens ei, et non deerit tibi. Nomen enim meum in illo est, Unde ipse in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me. Cum alius venerit in nomine suo, illum accipietis. Et iterum in Psalmo CXVII: Benedictus est qui venit in nomine Domini. Item in Malachia: Testamentum meum fuit cum vita et pace, et dedi illi timorem ut timeret me, a facie nominis mei proficisci illum. Lex veritatis fuit in ore ejus, et injustitia non est inventa in labiis ejus. In pace linguae corrigens ambulavit nobiscum, et multos avertit ab injustitia. Quoniam labia sacerdotis servabunt scientiam, et legem exquirent ab ore ejus, quoniam Angelus Omnipotentis est.
3.6
LIBER SECUNDUS. CAP. VI. - QUOD DEUS CHRISTUS.
3.6
In Genesi: Dixit autem Deus ad Jacob: Exsurge, et ascende in locum Bethel: et habita illic, et fac illic altare illi Deo qui tibi apparuit cum fugeres a facie Esau fratris tui. Item apud Esaiam: Sic dicit Dominus Deus sabaoth: Fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum, et Sabaim viri alti ad te transgredientur, et tui erunt servi, et post te ambulabunt vincti compedibus, et adorabunt te, et in te precabuntur; quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te. Tu enim es Deus, et non sciebamus, Deus Israel salvator. Confundentur et reverebuntur omnes qui adversantur tibi, et cadent in confasionem. Item apud eumdem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas Dei nostri. Omnis rivus implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera in campum: et videbitur claritas Domini, et videbit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est. Item apud Hieremiam: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque illo, qui invenit omnem viam prudentiae, et dedit eam Jacob puero suo et Israel dilecto sibi. Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Item apud Zachariam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum, et percutient in mari fluctus, et arefacient omnes altitudines fluminum, et confundetur omnis 287 injuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti auferetur, et confortabo eos in Domino Deo ipsorum, et in nomine ejus gloriabuntur, dicit Dominus. Item apud Osee dicit Dominus: Non faciam juxta iram indignationis meae, non sinam deleri Effraim, quoniam Deus ego sum, et non homo in te sanctus, et non introibo in civitatem, post Deum ibo. Item in Psalmo XLIV: Thronus tuus, Deus, in saecula saeculorum, virga aequitatis, virga regni tui. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Propterea unxit te Deus. Deus tuus, oleo exultationis super participes tuos. Item in Psalmo XLV: Vacate et cognoscite quoniam ego sum Deus. Exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. Item in Psalmo LXXXI: Non cognoverunt neque intellexerunt, in umbra deambulabunt. Item in Psalmo LXVII: Cantate Deo: psallite nomini ejus, viam facite ei qui ascendit in occasum, Deus nomen illi. Item in Evangelio cata Joannem: In principio erat Sermo, et Sermo erat apud Deum, et Deus erat Sermo. Item in eodem Dominus ad Thomam: Injice huc digitum tuum, et vide manus meas, et noli esse incredulus sed fidelis. Respondit Thomas, et dixit illi: Dominus meus et Deus meus. Dicit illi Jesus: Quia vidisti me, credidisti. Felices qui non viderunt et crediderunt. Item Paulus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus cognatisque meis secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio et claritas et testamentum et legis constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Item in Apocalypsi: Ego sum α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Qui vicerit possidebit ea et eorum haereditatem; et ero ejus Deus, et ille erit mihi filius. Item in Psalmo LXXXI. Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens. Et iterum illic: Ego dixi: Dii estis et filii Altissimi omnes; vos autem sicut homines morienimi. Quod si justi qui fuerint et praeceptis divinis obtemperaverint dii, dici possunt, quanto magis Christus Deus Dei Filius? Sic ipse in Evangelio cata Joannem dicit: Nonne scriptum est in Lege quoniam ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, quem Pater sanctificavit et misit in saeculum, vos dicitis quoniam blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum. Quod si non facio facta Patris, nolite mihi credere; quod si facio et mihi non vultis credere, factis credite, et cognoscite quoniam in me est Pater, et ego in illo. Item in Evangelio cata Matthaeum: Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus.
3.7
LIBER SECUNDUS. CAP. VII. - QUOD CHRISTUS DEUS VENTURUS ESSET ILLUMINATOR ET SALVATOR GENERIS HUMANI.
3.7
Apud Esaiam: Confortamini, manus resolutae, et, genua debilia, exhortamini. Qui estis pusillanimes, nolite metuere. Deus noster judicium retribuet, ipse veniet et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus sicut cervus, et plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua, et rivus in terra sitienti. Item illic: Non senior, neque Angelus, sed ipse Dominus liberabit illos; quia diliget eos et parcet eis, et ipse redimet eos. Item illic: Ego Dominus Deus vocavi te in justitia, ut teneam manum tuam, et confortabo te; et dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere a vinculis vinctos, et de domo carceris sedentes in tenebris. Ego Dominus Deus, hoc mihi nomen est. Claritatem meam alii non dabo, neque virtutes meas sculptilibus. Item in Psalmo XXIV: Vias tuas, Domine 288, ostende mihi, et semitas tuas edoce me, et deduc me ad veritatem tuam, et doce me, quoniam tu es, Deus, salvator meus. Unde in Evangelio cata Joannem Dominus dicit: Ego sum lumen mundi. Qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris, sed habebit lumen vitae. Item cata Matthaeum Gabriel angelus ad Joseph: Joseph, fili David, ne metueris assumere Mariam uxorem tuam. Quod enim ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Item cata Lucam: Et Zacharias impletus est Spiritu sancto, et prophetavit dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui prospexit redemptionem populo suo, et excitavit nobis cornu salutis in domo David pueri sui. Item illic Angelus ad pastores: Ne timueritis. Ecce enim annuntio vobis quoniam natus est vobis hodie salvator, qui est Christus Jesus, in civitate David.
3.8
LIBER SECUNDUS. CAP. VIII. - QUOD CUM A PRINCIPIO FILIUS DEI FUISSET, GENERARI DENUO HABERET SECUNDUM CARNEM.
3.8
In Psalmo II: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Item in Evangelio cata Lucam: Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero ejus, et impleta est Spiritu sancto, et exclamavit voce magna et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus ventris tui. Et unde hoc mihi contingit ut veniat mater Domini mei ad me? Item Paulus ad Galatas: At ubi advenit impletio temporis, misit Deus Filium suum natum de muliere. Item in Epistola Joannis: Omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, de Deo est. Qui autem negat in carne venisse, de Deo non est, sed est de antichristi spiritu.
3.9
LIBER SECUNDUS. CAP. IX. - QUOD HOC FUTURUM ESSET SIGNUM NATIVITATIS EJUS, UT DE VIRGINE NASCERETUR HOMO ET DEUS, HOMINIS ET DEI FILIUS.
3.9
Apud Esaiam: Et adjecit Dominus loqui ad Achaz dicens: Pete tibi signum a Deo Domino tuo in altitudinem sursum et in altitudinem deorsum. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum Deum meum. Et dixit: Audite itaque, domus David. Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem. Propter hoc dabit Deus ipse vobis signum. Ecce virgo in uterum accipiet, et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. Butyrum et mel manducabit priusquam sciat reprobare malum et eligere bonum. Hoc semen praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli. In Genesi: Tunc dixit Deus ad serpentem: Quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni genere bestiarum terrae. Pectore tuo et ventre repes, et erit tibi terra cibus in omnibus diebus vitae tuae. Et ponam inimicitiam inter te et mulierem et inter semen ejus. Ipse tuum observabit caput, et tu observabis calcaneum ejus.
3.10
LIBER SECUNDUS. CAP. X. - QUOD ET HOMO ET DEUS CHRISTUS, EX UTROQUE GENERE CONCRETUS, UT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET.
3.10
Apud Hieremiam: Et homo est, et quis cognoscet eum? Item in Numeris: Orietur stella ex Jacob, et exsurget homo ex Israel. Item illic: Procedet homo de semine ejus, et dominabitur multarum gentium et exaltabitur tamquam Gog regnum ipsius, et augebitur regnum ejus, et Deus eduxit eum ex Aegypto; quasi claritas unicornis ei, et edet gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum emedullabit, et balistis suis configet inimicum. Recubans requievit quasi leo et quasi catulus leonis. Quis suscitabit eum? Qui benedicunt te benedicti sunt, et qui maledicunt te maledicti sunt. Item apud Esaiam: Spiritus 289 Domini super me. Propter quod unxit me, bene nuntiare pauperibus misit me, curare contribulatos corde, praedicare captivis remissionem et caecis visum, vocare annum Domini acceptabilem et diem retributionis. Unde in Evangelio cata Lucam Gabriel ad Mariam: Et respondens Angelus dixit ad illam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit te. Quapropter quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei. Item in Epistola Pauli ad Corinthios priore: Primas homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est.
3.11
LIBER SECUNDUS. CAP. XI. - QUOD DE SEMINE DAVID SECUNDUM CARNEM NASCI HABERET.
3.11
In Basilion secundo: Et fuit verbum Domini ad Nathan dicens: Vade, et dic servo meo David: Haec dicit Dominus: Non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum; sed erit, cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum ejus. Hic aedificabit mihi domum in nomine meo, et erigam thronum ejus usque in saeculum. Et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et fidem consequetur domus ejus, et regnum ejus usque in saeculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exibit virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet; et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et implebit eum spiritus timoris Domini. Item in Psalmo CXXXI: Juravit Deus ipsi David veritatem, et non reprobavit eam: De fructu ventris tui ponam super thronum meum. Item in Evangelio cata Lucam: Et dixit Angelus ad illam: Ne timeas, Maria. Invenisti enim gratiam ante Deum. Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum David patris sui, et regnabit super domum Jacob in saecula, et regni ejus non erit finis. Item in Apocalypsi: Et vidi librum in dextera Dei sedentis super thronum scriptum intus et retro, signatum signis septem; et vidi Angelum fortem praedicantem voce magna: Quis dignus est accipere librum et aperire signa ejus? Nec quisquam poterat neque in coelo, neque super terram, neque sub terra, aperire librum, sed neque perspicere eum. Et ego flebam multum quod nemo dignus repertus esset qui aperiret librum aut videret illum. Et unus ex senioribus dixit mihi: Ne fleveris, ecce vicit Leo de tribu Juda, Radix David, aperire librum et solvere septem signa ejus.
3.12
LIBER SECUNDUS. CAP. XII. - QUOD IN BETHLEHEM NASCERETUR.
3.12
Apud Michaeam: Et tu Bethlehem, domus Effrata, non exigua es, ut constituaris in millibus Juda. Ex te mihi procedet ut sit princeps apud Israel, et processiones ejus a principio a diebus saeculi. Item in Evangelio: Et cum Jesus natus esset in Bethlehem Judae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus cum muneribus adorare illum.
3.13
LIBER SECUNDUS. CAP. XIII. - QUOD HUMILIS IN PRIMO ADVENTU SUO VENIRET.
3.13
Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Annuntiavimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. Non est figura ejus neque claritas; et vidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura ejus sine honore et deficiens praeter caeteros homines. Homo in plaga positus et sciens ferre imbecillitatem; quia aversa est facies ejus, inhonoratus est, et non est computatus 290. Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet, et nos putavimus illum esse in dolore et in plaga et in vexatione; ipse autem vulneratus est propter facinora nostra, et infirmatus est propter peccata nostra. Doctrina pacis nostrae super illum, et livore ejus sanati sumus. Omnes sicut oves erravimus, homo a via sua erravit. Et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea quod vexatus est, non aperuit os suum. Item apud eumdem: Non sum contumax, neque contradico; dorsum meum posui ad flagella, et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non averti a faeditate sputorum, et fuit Deus auxiliator meus. Item apud eumdem: Non clamabit neque audiet quis in plateis vocem ejus. Arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet, sed in veritate proferet judicium. Fulgebit et non quassabitur quoadusque ponat in terra judicium, et in nomine ejus Gentes credent. Item in Psalmo XXI: Ego autem sum vermis, et non homo, maledictum hominis et abjectio populi. Omnes qui me videbant despiciebant me, et locuti sunt in labiis, et moverunt caput. Speravit in Domino, eripiat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Item illic: Aruit velut testa virtus mea, et lingua mea agglutinata est faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem Angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram ejus adversari ei. Et Jesus erat indutus vestimenta sordida, et stabant ante faciem ipsius Angeli, et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem ejus dicens: Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum: Ecce abstuli iniquitates tuas. Et induite eum poderem, et imponite cidarim mundam super caput ejus. Item Paulus ad Philippenses: Qui, in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
3.14
LIBER SECUNDUS. CAP. XIV. - QUOD IPSE SIT JUSTUS QUEM JUDAEI OCCISURI ESSENT.
3.14
In Sapientia Salomonis: Circumveniamus justum, quoniam insuavis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et exprobrat nobis peccata legis. Promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et mutatae sunt viae illius. Tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, et continet se a viis nostris quasi ab immunditiis, et praefert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. Videamus ergo si sermones illius veri sunt, et tentemus quae ventura sunt illi. Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam illius, et probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum. Haec cogitaverunt, et erraverunt. Excaecavit enim illos malitia ipsorum, et nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte quomodo justus perit, et nemo intelligit, et viri justi tolluntur, et nemo recognoscit. A facie enim injustitiae sublatus est justus, et erit in pace sepultura ejus. De hoc ipso in Exodo ante praedictum: Innocentem et justum non occides. Item in Evangelio: Judas, poenitentia ductus, sacerdotibus et senioribus dixit: Peccavi tradens sanguinem justum.
3.15
LIBER SECUNDUS. CAP. XV. - QUOD IPSE DICTUS SIT OVIS ET AGNUS QUI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO 291 PASSIONIS.
3.15
Apud Esaiam: Sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est. Nativitatem ejus quis enarrabit? Quoniam auferetur a terra vita ejus, a facinoribus populi mei adductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura ejus et ipsos divites pro morte ejus, quia facinus non fecit, neque insidias ore suo. Propterea ipse consequetur multos, et fortium dividet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima ejus, et inter facinorosos deputatus est. Et ipse peccata multorum pertulit, et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc vidi meditationes eorum. Ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad victimam; in me cogitaverunt cogitatum dicentes: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus, et nomen ejus non erit in memoria amplius. Item in Exodo Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ovem per domos tribuum, ovem sine vitio, perfectum, masculum, anniculum erit vobis. Ab agnis et ab haedis accipietis, et occident illum omne vulgus synagogae filiorum Israel ad vesperam; et accipient de sanguine ejus, et ponent super duos postes et super limen in domibus in quibus eum edent in ipsis; et edent carnes ipsa nocte assatas igni, et azyma cum picridibus edent. Non edetis de eis crudam, neque coctam in aqua, nisi assatam igni, caput cum pedibus et interaneis; nihil derelinquetis ex eis in mane, et os non confringetis ex eo. Quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. Sic autem comedetis eum. Lumbi vestri praecincti, et caligae vestrae in pedibus vestris, et bacula vestra in manibus vestris; et edetis eum festinanter, Pascha est enim Domini. Item in Apocalypsi: Et vidi in medio throni et quatuor animalium et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. Et venit, et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. Et cum accepisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores prostraverunt se ante Agnum, habentes singuli citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantaverunt canticum novum dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum et aperire signa ejus, quoniam occisus es et redemisti nos sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et fecisti nos regnum Deo nostro, sacerdotesque fecisti, et regnabunt super terram. Item in Evangelio: Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei et ecce qui aufert peccata mundi.
3.16
LIBER SECUNDUS. CAP. XVI. - QUOD IDEM ET LAPIS DICTUS SIT.
3.16
Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce ego immillo in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum; et qui crediderit in eum, non confundetur. Item in Psalmo CXVII: Lapis quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factus est iste, et est admirabilis in oculis nostris. Iste dies quem fecit Dominus, exultemus et jucundemur in eo. O Domine, salva igitur, o Domine, dirige igitur. Benedictus est qui venit in nomine Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. Oriens nomen est ei: quoniam lapis quem dedi ante faciem Jesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis. Item apud Jesum Nave: Et accepit lapidem magnum, et statuit eum illic contra Dominum, et ait Jesus ad populum: Ecce lapis iste erit vobis in testimonium quia iste audivit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad vos hodie; et erit ipse vobis in testimonium 292 in novissimo dierum, quando recesseritis a Deo vestro. Item in Actibus Apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israël, audite: Ecce nos hodie interrogamur a vobis super benefacto hominis infirmi in quo iste salvatus est. Sit vobis omnibus notum et omni populo Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis in illo iste in conspectu vestro sanus adstat, in alio autem nullo. Hic est lapis qui contemptus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli. Non est enim nomen aliud sub coelo datum hominibus in quo oportet salvari nos. Hic est lapis in Genesi quem ponit Jacob ad caput suum, quia caput viri Christus; et dormiens videt scalam ad coelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et Angeli ascendebant et descendebant; quem lapidem consecravit et unxit sacramento unctionis Christum significans. Hic est lapis in Exodo super quem sedit Moyses in cacumine collis, quando Jesus Nave contra Amalech dimicavit, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Jesu, id est, diabolus a Christo victus est. Hic est lapis magnus in Basilion primo super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boves reportaverunt. Item hic est lapis in Basilion quo David frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et servos ejus inde prosterni, victa scilicet ea capitis parte quam signatam non habent. Quo signo nos et tuti semper sumus et vivimus. Hic est lapis quem cum alienigenas Israël vicisset statuit Samuel, et appellavit nomen ejus Abennezer, id est lapis auxiliator.
3.17
LIBER SECUNDUS. CAP. XVII. - QUOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET IMPLERET TOTAM TERRAM.
3.17
Apud Danielem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio ejus imaginis metuenda et elata stabat contra te; cujus caput fuit ex auro bono, pectus et brachia ejus argentea, venter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium, et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles, et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferreum et testa et aeramentum et argentum et aurum; et facta sunt minuta quasi palea aut pulvis in area aestate, et ventilavit illa ventus, ita ut nihil remanserit ex illis; et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus, et implevit totam terram.
3.18
LIBER SECUNDUS. CAP. XVIII. - QUOD IN NOVISSIMIS TEMPORIBUS IDEM MONS MANIFESTARETUR, SUPER QUEM GENTES VENIRENT, ET IN QUEM JUSTI QUIQUE ASCENDERENT.
3.18
Apud Esaiam: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium, et exaltabitur super colles, et venient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Jacob, et nuntiabit nobis viam ejus, et ambulabimus in illa. De Sion enim procedet lex et verbum Domini ab Hierusalem; et judicabit inter gentes, et redarguet populum multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces, et jam non discent pugnare. Item in Psalmo XXIII: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde. Qui non accepit in vano animam suam, et non juravit subdole proximo sibi, iste accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. Ista nativitas eorum qui eum quaerunt, qui quaerunt faciem Dei Jacob.
3.19
LIBER SECUNDUS. CAP. XIX. - QUOD IPSE SIT SPONSUS, ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QUA FILII SPIRITALES NASCERENTUR.
3.19
293 Apud Johel: Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, et indicite curationem, aggregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite majores natu, colligite parvulos lactentes; procedat sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam: Et auferam de civitatibus Juda et de quadriviis Hierusalem vocem laetantium et vocem gaudentium, vocem sponsi et vocem sponsae. Item in Psalmo XVIII: Et ipse velut sponsus egrediens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas viam currere. A summo coeli egressio ejus, et decursio ejus usque ad summum ejus, et non est qui lateat a calore ejus( Ps. XVIII, 6, 7). Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi novam nuptam uxorem Agni; et duxit me in Spiritu in montem magnum, et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de coelo, a Deo habentem claritatem Dei. Item in Evangelio cata Joannem: Vos mihi testes estis quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante illum. Qui enim habet sponsam sponsus est. Amicus autem sponsi est qui stat et gaudio audit eum et gaudet propter vocem sponsi. Hujus rei mysterium ostensum est apud Jesum Nave, quando jussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset. Erat enim in Lege ut quisquis nuptias recusaret, calciamentum deponeret, calciaretur vero ille qui sponsus futurus esset. Et factum est cum esset Jesus in Jerico, circumspexit oculis, et vidit hominem stantem ante faciem suam et frameam tenentem in manu ejus, et dixit: Noster es, an adversariorum? Ille autem dixit: Ego sum dux virtutis Domini, nunc adveni. Et Jesus cecidit in faciem ad terram, et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? Et ait dux virtutis Domini: Solve calciamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas terra sancta est. Item in Exodo Moyses jubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et apparuit ei Angelus Domini in flamma ignis de rubo, et vidit quoniam rubus arderet igni, rubus autem non cremabatur. Et dixit Moyses: Transiens videbo hoc grande visum, cur utique non crematur rubus. Ut vidit autem quoniam accedit videre, vocavit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. Qui dixit: Quid est? Et dixit: Ne accesseris huc, nisi solveris calciamentum de pedibus tuis. Locus enim in quo stas terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, et Deus Isaac, Deus Jacob. Hoc autem manifestatum est in Evangelio cata Joannem: Et respondit illis Joannes: Ego quidem baptizo in aqua: in medio autem vestrum stat quem vos nescitis. Ipse est enim de quo dixi: Post me veniens homo ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calciamenti solvere( Joan. I, 26, 27). Item cata Lucam: Sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant ei. Beati servi illi quos adveniens dominus invenerit vigilantes. Item in Apocalypsi: Regnavit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus, et demus ei gloriae claritatem, quoniam venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus se praeparavit.
3.20
LIBER SECUNDUS. CAP. XX. - QUOD CRUCI ILLUM FIXURI ESSENT JUDAEI.
3.20
Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant vias non bonas, sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite, mittamus lignum in panem ejus, et eradamus a terra vitam ejus. Item in Deuteronomio: Et erit pendens vita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte, et non credes vitae tuae. Item in Psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt 294 omnia ossa mea. Ipsi autem contemplati sunt, et viderunt me, et diviserunt vestimenta mea sibi, et super vestem meam sortem miserunt. Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, in auxilium meum attende. Libera a gladio animam meam et de manu canis unicam meam. Salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam. Enarrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. Item in Psalmo CXVIII: Confige clavis de metu tuo carnes meas. Item in Psalmo CXL: Allevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a facie Domini Dei, quoniam prope est dies ejus: quia apparavit Dominus sacrificium suum, sanctificavit electos suos. Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt. Item in Psalmo LXXXVII: Exclamavi ad te, Domine, tota die, extendi ad te manus meas. Item in Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur, neque quasi filius hominis minas patitur. Unde in Evangelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui crediderit in Filium habeat vitam aeternam.
3.21
LIBER SECUNDUS. CAP. XXI. - QUOD IN PASSIONE CRUCIS ET SIGNO VIRTUS OMNIS SIT ET POTESTAS.
3.21
Apud Abacuc: Texit coelos virtus ejus et laudis ejus plena est terra; et splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloriae ejus, et constituit dilectionem validam. Ante faciem suam ibit verbum, et procedet in campos secundum gressus suos. Item apud Esaiam: Ecce natus est nobis puer, et datus est nobis filius, cujus imperium super humeros ejus; et vocatum est nomen ejus magnae cogitationis nuntius. Hoc signo crucis et Amalech victus est ab Jesu per Moysen. In Exodo dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, et exi, et constitue cum Amalech in crastinum. Ecce ego stabo in cacumine collis, et virga Dei in manu mea. Et factum est cum levabat manus Moyses, praevalebat Israel; ubi autem submiserat manus Moyses, invalescebat Amalech. Sed manus Moysi erant graves, et accepto lapide supposuerunt sub eo, et sedebat super eum; et Aaron et Ur sustentabant manus ejus hinc et inde, et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, et fugavit Jesus Amalech et omnem populum ejus. Et dixit Dominus ad Moysen: Scribe hoc ut sit memoria in libro, et da in aures Jesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub coelo.
3.22
LIBER SECUNDUS. CAP. XXII. - QUOD IN HOC SIGNO CRUCIS SALUS SIT OMNIBUS QUI IN FRONTIBUS NOTENTUR.
3.22
Apud Ezechielem dicit Dominus: Transi mediam Hierusalem, et notabis signum super frontes virorum qui ingemunt et moerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. Item illic: Vadite et caedite, et nolite parcere oculis vestris. Nolite misereri senioris et juvenis et virginis, et parvulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. Omnem autem super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite. Item in Exodo Deus ad Moysen: Et erit sanguis in signo vobis super domos in quibus ibi eritis; et videbo sanguinem, et protegam vos, et non erit in vobis plaga diminutionis cum percutiam terram Aegypti. Item in Apocalypsi: Et vidi Agnum stantem in monte Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, et habebant nomen ejus et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Item illic: Ego sum α et ω, primus et novissimus, initium et finis. Felices eos qui faciunt praecepta ejus, ut sit potestas eorum super lignum vitae.
3.23
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIII. - QUOD MEDIO DIE IN PASSIONE EJUS TENEBRAE FUTURAE ESSENT.
3.23
Apud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie, et obtenebrabitur dies lucis: 295 et convertam dies festos vestros in luctum et omnia cantica vestra in lamentationem. Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit et taeduit anima ejus. Subiit sol ei cum adhuc medius dies esset, confusa est et maledicta. Reliquos eorum in gladio dabo in conspectu inimicorum eorum. Item in Evangelio: A sexta autem hora tenebrae factae sunt super totam terram usque ad horam nonam.
3.24
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIV. - QUOD A MORTE NON VINCERETUR, NEC APUD INFEROS REMANSURUS ESSET.
3.24
In Psalmo XXIX: Domine, reduxisti ab inferno animam meam. Item in Psalmo XV: Non derelinques animam meam apud inferos, neque dabis sanctum tuum videre corruptionem. Item in Psalmo III: Ego dormivi, et somnum cepi, et resurrexi, quoniam Dominus auxiliatus est mihi. Item cata Joannem: Nemo aufert animam meam a me, sed ego a me pono eam, potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc enim mandatum accepi a Patre meo.
3.25
LIBER SECUNDUS. CAP. XXV. - QUOD AB INFERIS TERTIO DIE RESURGERET.
3.25
Apud Osee: Vivificabit nos post biduum, die tertio resurgemus. Item in Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: Descende et testificare populo, et sanctifica illos hodie et cras, et lavent vestem suam, et sint parati in perendinum diem. Die enim tertio descendet Dominus in montem Sina. Item in Evangelio: Progenies nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Jonae prophetae. Quomodo enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
3.26
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVI. - QUOD, CUM RESURREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM, ET POTESTAS EJUS AETERNA SIT.
3.26
Apud Danielem: Videbam in visu nocte; et ecce in nabibus coeli quasi Filius hominis veniens venit usque ad Veterem dierum, et stetit in conspectu ejus, et qui assistebant ei obtulerunt eum; et data est ei potestas regia, et omnes reges terrae per genus, et omnis claritas serviens ei; et potestas ejus aeterna, quae non auferetur, et regnum ejus non corrumpetur. Item apud Esaiam: Nunc exsurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor; nunc videbitis, nunc intelligetis, nunc confundemini. Vana erit fortitudo spiritus vestri, ignis vos consumet. Item in Psalmo CIX: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam quoadusque ponam inimicos tuos suppedaneum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae mittet Deus a Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum. Item in Apocalypsi: Et conversus respexi, ut viderem vocem quae mecum loquebatur. Et vidi septem candelabra aurea, et in medio candelabrorum similem Filio hominis vestitum podere, et erat praecinctus supra mamillas zonam auream. Caput autem ejus et capilli erant albi velut lana aut nix, et oculi ejus ut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco, sicut de fornace ignis, et vox ejus ut sonus aquarum multarum; et habebat in dextera sua septem stellas, et ex ore ejus gladius utraque parte acutus exibat, et facies ejus splendebat ut sol in virtute sua. Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus, et imposuit super me dexteram suam dicens: Noli timere, ego sum primus et novissimus, et vivus qui fueram mortuus; et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferorum. Item in Evangelio Dominus post resurrectionem discipulis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite ergo, et docete omnes gentes, tingentes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos observare omnia quaecumque praecepi vobis.
3.27
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVII. - QUOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEUM PATREM NISI PER FILIUM EJUS JESUM 296 CHRISTUM.
3.27
In Evangelio: Ego sum via et veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur. Item illic: Multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt, et audire quae auditis, et non audierunt. Item illic: Qui credit in Filium habet vitam aeternam. Qui dicto non audiens est in Filium non habet vitam, sed ira Dei manebit super eum. Item Paulus apud Ephesios: Et cum venisset, annuntiavit vobis pacem his qui longe et pacem iis qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. Item ad Romanos: Omnes enim peccaverunt et egent claritate Dei: justificantur autem dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in Christo Jesu. Item in Epistola Petri apostoli: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo. Item illic: In hoc enim et mortuis praedicatum est ut suscitentur. Item in Epistola Joannis: Qui negat Filium, neque Patrem habet. Qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet.
3.28
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVIII. - QUOD IPSE JUDEX VENTURUS SIT.
3.28
Apud Malachiam: Ecce dies Domini venit ardens velut clibanus; eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adveniens dies, dicit Dominus. Item in Psalmo XLIX: Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram. A solis ortu usque ad occasum ex Sion species decoris ejus. Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis ante eum ardebit, et in circuitu ejus procella nimia. Vocavit coelum sursum et terram ut separet populum suum. Colligite illi justos ejus, eos qui disponunt testamentum ejus in sacrificiis, et annuntiabunt coeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. Item apud Esaiam: Dominus Deus virtutum prodibit, et comminuet bellum. Excitabit certamen, et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: Tacui, numquid semper tacebo? Item in Psalmo LXVII: Exsurgat Deus et dissipentur inimici ejus, et fugiant a facie ejus qui oderunt eum. Sicut deficit fumus, deficiant. Sicut tabescit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi jucundentur et exsultent in conspectu Dei et laetentur in jucunditate. Cantate Deo, psallite nomini ejus, iter facite ei qui ascendit in occasum; Deus nomen illi. Turbabuntur a facie ejus patris orphanorum et judicis viduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, producens vinctos in virtute, similiter eos qui in iram provocant, qui inhabitant in monumentis. Deus, dum prodires in conspectu populi tui, in transeundo in eremum. Item in Psalmo LXXXI: Exsurge, Deus, judica terram, quoniam tu exterminabis in omnibus gentibus. Item in Evangelio cata Matthaeum: Quid nobis et tibi, fili David? Quid huc venisti ante tempus punire nos. Item cata Joannem: Nihil Pater judicat, sed judicium omne Filio dedit, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit. Item in Epistola Pauli ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, sive bona, sive mala.
3.29
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIX. - QUOD IPSE SIT REX IN AETERNUM REGNATURUS.
3.29
Apud Zachariam: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus venit tibi justus et salvans, mitis, sedens super asinum indomitum. Item apud Esaiam: Quis nuntiabit vobis locum illum aeternum? Ambulans in justitia, et manus abstinens a muneribus, gravans aures ut non audiat judicium sanguinis, et comprimens oculos suos ne videat injustitiam, hic inhabitabit in alta spelunca petrae fortis. Panis illi dabitur, et aqua ejus fidelis. Regem cum claritate videbitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, 297 et nomen meum illustre est apud gentes. Item in Psalmo II: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians imperium ipsius. Item in Psalmo XXI: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum omnes termini terrae, et adorabunt in conspectu tuo omnes patriae gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur omnium gentium( Ps. XXI. 28, 29). Item in Psalmo XXIII: Auferte portas, principes, vestras, et extollimini, portae aeternales, et introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus fortis et potens, Dominus fortis in praelio. Auferte portas principes vestras, et extollimini portae aeternales, et introibit rex claritatis. Quis est iste rex claritatis? Dominus virtutum ipse est rex claritatis. Item in Psalmo XLIV: Eructavit cor meum sermonem bonum, dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scriptoris acute scribentis, decorus specie super filios hominum. Effusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in saecula. Accingere ense tuo ad femur, potentissime. Decori et speciei tuae et intende et dirige et regna propter veritatem et mansuetudinem et justitiam. Item in Psalmo V: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane assistam tibi, et contemplabor te. Item in Psalmo XCVI: Dominus regnavit, exultet terra, jucundentur insulae multae. Item in Psalmo XLIV: Adstitit regina ad dexteram tuam in veste inaurata, amicta est varietate. Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui et domus patris tui, quoniam desideravit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Item in Psalmo LXXIII: Deus autem rex noster ante saeculum, operatus est salutem in medio terrae. Item in Evangelio cata Matthaeum: Et cum Jesus natus esset in Bethlehem Judae, in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam dicentes: Ubi est qui natus est rex Judaeorum? Vidimus enim stellam ejus in Oriente, et venimus adorare eum. Item cata Joannem dixit Jesus: Regnum meum non est de isto saeculo. Si de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne traderer Judaeis. Nunc autem regnum meum non est hinc. Dixit Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis, quoniam rex sum. Ego in hoc natus sum et in hoc veni in saeculum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est de veritate audit vocem meam.
3.30
LIBER SECUNDUS. CAP. XXX. - QUOD IPSE SIT JUDEX ET REX.
3.30
In Psalmo LXXI: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia. Item in Apocalypsi: Et vidi coelum apertum; et ecce equus albus, et qui sedebat super eum vocabatur fidelis et verus, aequum justumque judicat, et praeliatur. Oculi autem ejus erant tamquam flamma ignis, et super caput ejus diademata multa, et portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum. Et erat coopertus vestem aspersam sanguine, et dicitur nomen ejus Verbum Dei; et exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis, induti byssinum album mundum; et de ore ejus exibat gladius utrinque acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasciturus est in virga ferrea, et ipse calcabit torcular vini irae Dei omnipotentis. Habet etiam in veste et in femore suo nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominantium. Item in Evangelio: Cum venerit Filius hominis in claritate sua, et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae: et colligentur ante eum omnes gentes, et segregabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis; et statuet oves ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram. Tunc dicet Rex eis qui ad dextram ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum 298 est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus, et texistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem et pavimus, sitientem et potavimus? quando autem te vidimus, sitientem et potavimus? quando autem te vidimus hospitem et adduximus? nudum, et vestivimus? quando autem te vidimus infirmum et in carcere, et venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet illis qui ad sinistram ejus erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus, et non vestistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam.