Testimonia adversus Judaeos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 21445 Teadju
4.1
LIBER TERTIUS.
4.1
CYPRIANUS Quirino filio salutem. Pro fide ac devotione tua quam Domino Deo exhibes, fili charissime, petisti ut, ad instruendum te, excerperem de Scripturis sanctis quaedam capitula ad religiosam sectae nostrae disciplinam pertinentia, lectionis divinae succinctam diligentiam quaerens, ut animus Deo deditus non longis aut multis librorum voluminibus fatigetur, sed eruditus breviario praeceptorum coelestium habeat ad fovendam memoriam suam salubre et grande compendium. Et quia tibi plenum dilectionis obsequium debeo, feci quod petisti, ut laborarem semel, ne tu semper laborares. Quantum potuit itaque mediocritas nostra complecti, collecta sunt a me quaedam praecepta Dominica et magisteria divina; quae esse facilia et utilia legentibus possint, dum in breviarium pauca digesta et velociter perleguntur et frequenter iterantur. Opto te, fili charissime, semper bene valere.
4.1
LIBER TERTIUS. CAP. I. - DE BONO OPERIS ET MISERICORDIAE.
4.1
Apud Esaiam: Exclama, inquit, in fortitudine, et noli parcere; sicut tuba exalta vocem tuam, annuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Jacob facinora eorum. Me de die in diem quaerunt, et cognoscere vias meas concupiscunt, quasi plebs quae justitiam fecerit et judicium Dei non deseruerit. Postulant me nunc judicium justum, et appropinquare Deo concupiscunt dicentes: Quid? quia jejunavimus et non vidisti, humiliavimus animas nostras et non cognovisti. In diebus enim jejunii inveniuntur voluntates vestrae. Aut enim subjectos vobis subpungitis, aut ad judicia et lites jejunatis, aut proximos caeditis pugnis. Ut quid mihi jejunatis, ut hodie audiatur vox vestra in clamore? Non hoc jejunium ego elegi, nisi humiliet homo animam suam. Et si contorseris quasi circulum collum tuum, et saccum et cinerem substraveris, nec sic vocabitur jejunium acceptum. Non tale jejunium elegi, dicit Dominus; sed solve omnem nodum injustitiae, resolve suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem, et omnem consignationem injustam dissipa. Frange esurienti panem tuum, et egenos sine tecto induc in domum tuam. Si videris nudum, vesti; et domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, et vestimenta tua cito orientur. Et praeibit ante te justitia, et claritas Dei circumdabit te. Tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. Dum adhuc loqueris dicet: Ecce adsum. De hoc ipso apud Job: Conservavi egenum de manu potentis, et pupillo cui non erat adjutor auxiliatus sum. Os viduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque claudorum ego essem, et invalidorum pater( Job XXIX, 12, 13, 15, 16). De hoc ipso apud Tobiam: Et dixi Tobiae filio meo: Vade, et adduc quemcumque pauperem inveneris ex fratribus nostris, qui tamen in mente habeat Deum ex toto corde suo. Hunc adduc, et manducabit pariter meum prandium hoc: Ecce sustineo te, fili, donec venias. Item illic: Omnibus diebus vitae tuae, fili, Deum in mente habe, et noli praeterire praecepta ejus. Justitiam fac omnibus diebus vitae tuae, et noli ambulare viam iniquitatis: quoniam agente te ex veritate, erit respectus operum tuorum. Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem ab ullo paupere. Ita fiet ut nec a te avertatur facies Dei. Quomodo habueris, fili, sic fac. Si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. Et ne timueris cum facis eleemosynam, praemium bonum reponis tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in tenebras. Munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo. De hoc ipso apud Salomonem in Proverbiis: Qui pauperi miseretur, Deo foenerat. Item illic: Qui dat pauperibus, numquam indigebit. Qui autem avertit oculum suum, in multa penuria erit. Item illic: Eleemosynis et fide peccata purgantur. Item illic: Si esurierit inimicus tuus, ciba eum; et si sitierit, potabis eum. Hoc enim faciens carbones vivos superfundes in caput ejus. Item illic: Sicut aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum. Apud eumdem in Proverbiis: Ne dixeris: Abi et revertere, cras ego dabo, cum possis continuo bene facere. Non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Qui obturat aures suas ne audiat imbecillum, et ipse invocabit Deum, et non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui conversatur sine vituperatione in justitia, beatos filios relinquit. Apud eumdem in Ecclesiastico: Fili, si habes, bene fac tecum, et Deo dignas oblationes offer, memorare quoniam mors non tardat. Item illic: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et 303 haec pro te orabit ab omni malo. De hoc ipso in Psalmo XXXVI, misericordiam et posteris prodesse: Junior fui, etenim senui, et non vidi justum derelictum nec semen ejus quaerens panem. Tota die miseretur et foenerat, et semen ejus in benedictione est. De hoc ipso in Psalmo XL: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die malo liberabit illum Deus: Item in Psalmo CXI: Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus manebit in saeculum saeculi. De hoc ipso apud Osce: Misericordiam volo magis quam sacrificium, et agnitionem Dei plusquam holocaustomata. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quia ipsi saturabuntur. Item illic: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Item illic: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat, et ubi fures non effodiunt et furantur. Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Item illic: Simile est regnum coelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas; ubi autem invenit pretiosam margaritam, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et qui potaverit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae in nomine discipuli, amen dico vobis, non peribit merces ejus. Nemini negandam eleemosynam. Item illic: Omni poscenti te da, et ab eo qui voluerit mutuari ne aversatus fueris. Item illic: Si vis ad vitam venire, serva mandata. Dicit ille: Quae? Dicit illi Jesus: Non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem, et diliges proximum tibi tamquam te. Dicit illi juvenis: Omnia ista observavi. Quid adhuc mihi deest? Dicit illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me( Matth. XXIX, 17- 20. Item illic: Cum venerit Filius hominis in majestate sua et omnes Angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae, et colligentur ante eum omnes gentes. Et segregabit illos ab invicem, quemadmodum pastor segregat oves ab haedis. Et statuet oves ad dexteram, haedos autem ad sinistram. Tunc dicet Rex eis qui ad dexteram suam sunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes fui, et adduxistis me; nudus et texistis me; infirmatus sum, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei justi dicentes: Domine, quando te vidimus hospitem et adduximus, nudum et vestivimus? Quando autem te vidimus infirmum et in carcere et venimus ad te? Et respondens Rex dicet eis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, et mihi fecistis. Tunc dicet illis qui a sinistris ejus sunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non potastis me; hospes fui, et non adduxistis me; nudus fui, et non vestistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me. Tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere, et non ministravimus tibi? Et respondebit illis: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. Et abibunt isti in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam. De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: Res vestras vendite, et date eleemosynam. Item illic: Qui fecit quod est intus, fecit et quod foris est. Verumtamen date eleemosynam, et ecce vobis omnia sunt munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do egenis; et si cui quid fraudavi, quadruplum reddo. Dixit 304 autem Jesus, quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et ipse filius est Abrahae. De hoc ipso ad Corinthios II: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut sit aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum habuit non abundavit, et qui modicum non indiguit. Item illic: Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictione, de benedictione et metet. Unusquisque autem sicut corde proposuit, non quasi ex tristitia vel ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Item illic, Sicut scriptum est: Distribuit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum. Item illic: Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad edendum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut in omnibus locupletemini. Item illic: Administratio hujus officii non tantum supplevit ea quae sanctis desunt, sed abundavit per multam gratiarum actionem in Deum. De hoc ipso in Epistola Joannis: Qui habuerit substantiam mundi, et viderit fratrem suum desiderantem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in illo? De hoc ipso in Evangelio cata Lucam: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres, neque vicinos, neque divites, ne forte et illi reinvitent te, et fiat tibi retributio. Sed, cum facis epulum, voca pauperes, debiles, caecos et claudos, et beatus eris, quoniam non habent retribuere tibi; retribuetur autem tibi in resurrectione justorum.
4.2
LIBER TERTIUS. CAP. II - IN OPERE ET ELEEOMOSYNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINUS FIAT, IPSAM VOLUNTATEM SATIS ESSE.
4.2
In Epistola Pauli ad Corinthios II: Si voluntas prompta est, secundum quodcumque habuerit, acceptabile est, non secundum quod non habuerit; neque sit aliis refrigerium, vobis autem pressura.
4.3
LIBER TERTIUS. CAP. III - AGAPEN ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM.
4.3
Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? Nonne pater unus est omnium nostrum? Quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum? De hoc ipso cata Joannem: Pacem vobis remitto, pacem meam do vobis. Item illic: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem, quemadmodum dilexi vos. Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis. Item illic: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Item illic: Amen dico vobis, quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis, continget vobis a Patre meo qui in coelis est. Ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. De hoc ipso ad Corinthios I: Et ego quidem, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; quasi infantibus in Christo, lac vobis potum dedi, non escam. Dum enim adhuc pusilli eratis, non poteratis, sed neque nunc potestis, adhuc enim estis carnales. Ubi enim in vobis aemulatio et contentio et dissensiones, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis? Item illic: Etsi habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum. Etsi in cibos distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio. Charitas magnanima est, charitas benigna est, charitas non aemulatur, charitas non agit perperam, non inflatur, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super injustitiam, collaetatur autem in veritate. Omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidet. De hoc ipso ad Galatas: Diliges proximum tibi tamquam te. Si autem mordetis et incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem. De hoc ipso in Epistola Joannis: In hoc 305 apparent filii Dei et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est de Deo, et qui non diligit fratrem suum. Qui enim fratrem suum odit, homicida est. Et scitis quia omnis homicida non habet in se vitam aeternam in se manentem. Item illic: Si quis dixerit quoniam diligit Deum, et fratrem suum odit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant, nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quicquam suum judicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt illis omnia communia. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quia fratrer tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veni et offer munus tuum ad altare. Item in Epistola Joannis: Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit, mendax est, et in tenebris ambulat usque adhuc.
4.4
LIBER TERTIUS. CAP. IV. - IN NULLO GLORIANDUM, QUANDO NOSTRUM NIHIL SIT.
4.4
In Evangelio cata Joannem: Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de coelo. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes quod non acceperis? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Item in Basilion primo: Nolite gloriari, neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus. Item illic: Invalidus factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt virtute. De hoc ipso in Machabaeis: Justum est subditum Deo esse et mortalem non paria Deo sentire. Item illic: Et verba viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus in stercora erit et in vermes. Hodie extolletur, et cras non invenietur: quoniam conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
4.5
LIBER TERTIUS. CAP. V. - HUMILITATEM ET QUIETEM IN OMNIBUS TENENDAM.
4.5
Apud Esaiam sic dicit Dominus Deus: Coelum mihi thronus, et terra scabellum pedum meorum. Quam mihi sedem aedificabitis, aut quis locus ad requiem mihi? Omnia enim ista fecit manus mea, et sunt mea omnia ista. Et super quem aspiciam alium, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati mites, quoniam ipsi haereditabunt terram. De hoc ipso cata Lucam: Qui minimus erit in omnibus vobis, hic erit magnus. Item illic: Qui se extollit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. De hoc ipso ad Romanos: Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. De hoc ipso in Psalmo XXXIII: Et humiles spiritu salvabit. Item ad Romanos: Reddite omnibus quae debentur, cui tributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem. Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Item in Evangelio cata Matthaeum: Diligunt primum recumbendi locum in caenis, et primam sessionem in synagogis, et salutationes in foro et vocari ab hominibus rabbi. Vos autem ne vocaveritis rabbi. Unus est enim vobis magister. Item in Evangelio cata Joannem: Non est servus major domino suo, neque apostolus major eo qui se misit. Haec scientes beati eritis, si ea feceritis. Item in Psalmo LXXXI: Humilem et pauperem justificate.
4.6
LIBER TERTIUS. CAP. VI. - BONOS QUOSQUE ET JUSTOS PLUS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QUIA PROBANTUR.
4.6
Apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio 306 tribulationis. Item in Psalmo L: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despiciet. Item in Psalmo XXXIII: Proximus est Dominus contritis corde, et humiles spiritu salvabit. Item illic: Multae pressurae justorum, sed ex omnibus illis liberabit eos Dominus. De hoc ipso apud Job: Nudus exivi de utero matris meae, nudus etiam ibo sub terram. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. In his omnibus quae contigerunt ei, nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Beati plangentes, quoniam ipsi consolabuntur. Item cata Joannem: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram habebitis; sed fidite, quoniam ego vici mundum. De hoc ipso ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet, ut non extollar. Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me, et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea. Nam virtus in infirmitate perficitur. De hoc ipso ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei, non solum autem, sed et gloriamur in pressuris, scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. Spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. De hoc ipso cata Matthaeum: Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui intrant per eam! Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui eam inveniunt! De hoc ipso in Tobia: Ubi sunt justitiae tuae? Ecce quae pateris. Item in Sapientia Salomonis: In locis impiorum gemunt justi. In illorum autem perditionem abundabunt justi.
4.7
LIBER TERTIUS. CAP. VII. - NON CONTRISTANDUM SPIRITUM SANCTUM, QUEM ACCEPIMUS.
4.7
Paulus apostolus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferantur a vobis.
4.8
LIBER TERTIUS. CAP. VIII. - IRACUNDIAM VINCENDAM ESSE, NE COGAT DELINQUERE.
4.8
Apud Salomonem, in Proverbiis: Melior est vir patiens forti. Qui enim iracundiam continet, melior est quam qui urbem capit. Item illic: Imprudens eadem die enuntiat iram suam, abscondit autem inhonorationem suam astutus. De hoc ipso ad Ephesios: Irascimini, et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam vestram.. Item in Evangelio cata Matthaeum: Audistis quia dictum est antiquis, Non occides; qui autem ceciderit, reus erit judicio. Ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio.
4.9
LIBER TERTIUS. CAP. IX. - INVICEM SE FRATRES SUSTINERE DEBERE.
4.9
Ad Galatas: In contemplatione habentes unusquisque, ne et vos tentemini. Alterutrum onera sustinete, et sic adimplebitis legem Christi.
4.10
LIBER TERTIUS. CAP. X. - IN DEUM SOLUM FIDENDUM ET IN IPSO GLORIANDUM ESSE.
4.10
Apud Hieremiam: Non glorietur sapiens in sapientia sua, neque glorietur fortis in fortitudine sua, neque glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur, intelligere et nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam et judicium et justitiam super terram, quoniam in his est voluntas mea, dicit Dominus. De hoc ipso in Psalmo LIV: In Domino speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Item illic: Non nisi soli Deo subjecta est anima mea. Item in Psalmo CXVII: Non metuam quid faciat mihi homo, Dominus mihi auxiliator est. Item illic 307: Bonum est confidere in Domino quam fidere in homine. Bonum est sperare in Dominum quam sperare in principibus. De hoc ipso apud Danielem: Responderunt autem Sidrac, Misac et Abdenago, et dixerunt regi Nabuchodonosor: Rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis; et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum sit tibi quia diis tuis non servimus, et imaginem auream quam statuisti non adoramus. Item apud Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in homine; et benedictus homo qui fidit in Domino, et erit in Deo spes ejus. De hoc ipso in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. De hoc ipso ad Romanos: Et coluerunt et servierunt creaturae, relicto Creatore. Propter quod et tradidit illos Deus in passiones ignominiae. De hoc ipso apud Joannem: Major est qui in vobis est quam qui in hoc mundo.
4.11
LIBER TERTIUS. CAP. XI. - EUM QUI FIDEM CONSECUTUS EST, EXPOSITO PRIORE HOMINE, COELESTIA TANTUM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE, NEC ATTENDERE AD SAECULUM, CUI JAM RENUNTIAVIT.
4.11
Apud Esaiam: Quaerite Dominum; et cum inveneritis, invocate eum. Cum autem appropinquaverit vobis, relinquat impius vias suas, et vir facinorosus cogitationes suas, et convertatur ad Dominum, et misericordiam consequetur, quia in multum remittet peccata vestra. De hoc ipso apud Salomonem: Vidi universa opera quae facta sunt sub sole, et ecce omnia vanitas. De hoc ipso in Exodo: Sic autem comedetis eum. Lumbi vestri praecincti, et calciamenta vestra in pedibus vestris, et bacula vestra in manibus vestris, et edetis eum festinanter. Pascha est enim Domini. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Nolite cogitare dicentes: Quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? Haec enim nationes inquirunt. Scit autem Pater vester quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et omnia ista apponentur vobis. Item illic: Nolite cogitare in crastinum. Crastinus enim dies ipse cogitabit sibi. Sufficit diei malitia sua. Item illic: Nemo retro attendens et superponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. Item illic: Aspicite volatilia coeli, quoniam non seminant, neque metunt, neque colligunt in horrea, et Pater vester coelestis pascit illa. Nonne vos pluris estis illis? De hoc ipso cata Lucam: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes, et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando veniat a nuptiis, ut cum venerit et pulsaverit aperiant illi. Beati servi illi quos adveniens dominus invenerit vigilantes. De hoc ipso apud Matthaeum: Vulpes foveas habent, et volucres coeli diversoria, Filius autem hominis non habet ubi caput suum inclinet. Item illic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus discipulus esse. De hoc ipso ad Corinthios prima: Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Deum in corpore vestro. Item illic: Tempus collectum. Superest ergo ut et qui habent uxores, quasi non habentes sint, et qui plangunt, quasi non plangentes, et qui gaudent, quasi non gaudentes, et qui emunt, quasi non ementes, et qui possident, quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur, quasi non utantur. Praeterit enim figura hujus mundi. Item illic: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo. Qualis ille e limo, tales et qui de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. De hoc ipso ad Philippenses: Omnes sua quaerunt, et non quae sunt Christi; Quorum finis est interitus, 308 quorum deus venter est, et gloria in confusionem eorum qui terrena sapiunt. Nostra autem conversatio in coelis est; unde et salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. De hoc ipso ad Galatas: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. De hoc ipso ad Timotheum: Nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probavit. Sed et si certaverit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnaverit. De hoc ipso ad Colossenses: Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo vana sectamini? Item de hoc ipso: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae terrena sunt. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria. De hoc ipso ad Ephesios: Exponite prioris conversationis veterem hominem, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem, eum qui secundum Deum constitutus est in justitia et sanctitate et veritate. De hoc ipso in Epistola Petri: Quasi hospites et peregrini, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem autem habentes inter Gentes bonam, ut dum detrectant de vobis quasi de malignis, bona opera vestra aspicientes magnificent Deum. De hoc ipso in Epistola Joannis: Qui dicit se in Christo manere debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo: quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre, sed ex concupiscentia saeculi; et mundus transibit, et concupiscentia ejus. Qui autem fecerit voluntatem Dei manet in aeternum, quomodo Deus manet in aeternum. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Nam et Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque festa celebremus, non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
4.12
LIBER TERTIUS. CAP. XII. - NON JURANDUM.
4.12
Apud Salomonem: Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non discedet a domo ejus plaga; et si vane juraverit, non justificabitur. De hoc ipso cata Matthaeum: Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis. Reddes autem Domino juramenta tua. Ego autem dico vobis non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Domini est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus; neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis: neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Sit sermo vester: Est, est; Non, non. Quod autem his abundantius est a malo est. De hoc ipso in Exodo: Non accipies nomen Domini Dei tui in vanum.
4.13
LIBER TERTIUS. CAP. XIII. - NON MALEDICENDUM.
4.13
In Exodo: Non maledices, neque principi populi tui detraxeris. Item in Psalmo XXXIII: Quis est homo qui vult vitam et amat videre dies bonos? Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. De hoc ipso in Levitico: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Produc eum qui maledixerit foras extra castra, et imponent omnes qui audierunt manus suas super caput ejus, et lapidabit cum omnis synagoga filiorum Israel. De hoc ipso in Epistola Pauli ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore vestro non 309 procedat, sed bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. De hoc ipso ad Romanos: Benedicentes, et non maledicentes. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Qui dixerit fratri suo: Fatue, reus erit in gehennam ignis, De hoc ipso cata eumdem Matthaeum: Dico autem vobis quia omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die judicii. De sermonibus enim tuis justificaberis, et de sermonibus tuis condemnaberis.
4.14
LIBER TERTIUS. CAP. XIV. - NUMQUAM MUSSITANDUM, SED CIRCA OMNIA QUAE ACCIDUNT BENEDICENDUM DEUM.
4.14
Apud Job: Dic verbum aliquod in Dominum, et morere. At ille intuitus eam dixit: Tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. Si bona excepimus de manu Domini, mala cur non tolerabimus? In his omnibus quae acciderunt ei nihil peccavit Job labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animadvertisti ad puerum meum Job? Non enim est similis illi quisquam in terris: homo sine querela, verus Dei cultor, abstinens se ab omni malo. De hoc ipso in Psalmo XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo. De hoc ipso in Numeris: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus et Silas orantes gratias agebant Deo. Audiebant autem eos vincti. Item in Epistola Pauli ad Philippenses: Omnia autem pro dilectione facientes sine murmurationibus et reputationibus, ut sitis sine querela et immaculati filii Dei.
4.15
LIBER TERTIUS. CAP. XV. - AD HOC TENTARI HOMINES A DEO UT PROBENTUR.
4.15
In Genesi: Et tentavit Deus Abraham, et dixit ad illum: Accipe filium tuum unicum quem diligis Isaac, et vade in terram altam, imponens illum ibi in holocaustum hostiam in unum ex montibus de quo tibi dixero. De hoc ipso in Deuteronomio: Tentat Dominus Deus vester vos, ut sciat si diligitis Dominum Deum vestrum ex toto corde vestro et ex tota anima vestra. De hoc ipso in Sapientia Salomonis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est; et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausta hostiae accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit Dominus eorum in perpetuum. De hoc ipso in Machabaeis: Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et deputatum est ei ad justitiam?
4.16
LIBER TERTIUS. CAP. XVI. - DE BONO MARTYRII.
4.16
In Proverbiis Salomonis: Liberat de malis animam martyr fidelis. Item illic: Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, dicentes inter se, poenitentiam habentes, et per angustiam spiritus gementes: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est! Ergo erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis. Lassati sumus in iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum jactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra. De hoc ipso in Psalmo CXV: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. Item in Psalmo CXXV: Qui seminant in lacrymis, in exultatione metent. Ambulantes ambulabant et plorabant mittentes semina sua, venientes autem venient in exultatione tollentes gremia sua. 310 De hoc ipso in Evangelio cata Joannem: Qui amat animam suam perdet illam; et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam inveniet illam. Item illic: Cum autem tradiderint vos, nolite cogitare quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Item illic: Veniet hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur officium se Deo facere. Sed et hoc facient, quoniam non cognoverunt Patrem neque me. De hoc ipso cata Matthaeum: Beati qui persecutionem passi fuerint propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Item illic: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere. Magis autem metuite eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam. Item illic: Quicumque me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor illum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem me negaverit coram hominibus, et ego negabo eum coram Patre meo, qui in coelis est. Qui autem sustinuerit usque in finem, hic salvus erit. De hoc ipso cata Lucam: Beati eritis cum vos oderint homines, et separaverint vos et expulerint, et maledixerint nomini vestro quasi nequam propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exultate; ecce enim merces vestra multa in coelis. Item illic: Amen dico vobis, nemo est qui relinquat domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem futuro vitam aeternam. De hoc ipso in Apocalypsi: Et cum aperuisset quintum signum, vidi sub ara Dei animas occisorum propter Verbum Dei et martyrium suum, et clamaverunt magna voce dicentes: Quousque, Domine sanctus et verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? Et datae sunt eis singulis stolae albae, et dictum est eis ut requiescerent brevi adhuc tempore, donec impleatur numerus conservorum et fratrum eorum, quique postea occidentur exemplo ipsorum. Item illic: Post haec vidi turbam multam, quam dinumerare ex his nemo poterat, ex omni gente, et ex omni tribu, et ex omni populo et lingua, stantes in conspectu throni et in conspectu Agni, et erant amicti stolas albas, et palmae fuerunt in manibus eorum, et magno clamore dicebant: Salus Deo nostro sedenti super thronum et Agno. Et respondit unus ex senioribus dicens mihi: Qui amicti sunt stolis albis, qui sunt? et unde venerunt? Et dixi ei: Domine mi, tu scis. Et ait mihi: Hi sunt qui venerunt ex magna tribulatione, et laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine Agni. Ideo sunt in conspectu throni Dei, et serviunt ei diebus et noctibus in templo ejus, et is qui sedet in throno inhabitabit super eos. Neque esurient, neque sitient umquam, sed neque sol super eos cadet, neque ullum aestum patientur: quoniam Agnus qui in medio throni est, teget eos, et deducet eos ad fontes vitae aquarum, et absterget Deus omnem lacrymam ex oculis eorum( Apoc. VII, 9- 17). Item illic: Qui vincet, dabo illi edere de ligno vitae quod est in paradiso Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae. Beati erunt qui vigilabunt et servabunt vestimenta sua, ne nudi ambulent et videant turpitudinem suam. De hoc ipso Paulus ad Timotheum in secunda: Ego jam delibor, et tempus instat meae assumptionis. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die justus judex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui dilexerint adventum ejus. De hoc ipso ad Romanos: Sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes Dei, cohaeredes autem Christi; siquidem compatiamur, ut et commagnificemur( Rom. VIII, 16). De hoc ipso in Psalmo CXVIII: Beati 311 qui immaculati sunt in via et qui ambulant in lege Domini. Beati qui perscrutantur martyria ejus.
4.17
LIBER TERTIUS. CAP. XVII. - MINORA ESSE QUAE IN SAECULO PATIMUR QUAM SIT PRAEMIUM QUOD PROMISSUM EST.
4.17
In Epistola Pauli ad Romanos: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est quia, cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero, flagellis vapulans, animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior. Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti vita nos perdis. Sed mundi Rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos expectare spem a Deo, iterum ab ipso suscitandos. Tibi enim resurrectio in vitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptilis, facis quod vis. Noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. Sustine et vide magna potestas ejus qualiter te et semen tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare. Nos enim propter nosmetipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum. Tu autem ne te existimes impunitum futurum, aggressus pugnare cum Deo.
4.18
LIBER TERTIUS. CAP. XVIII. - DILECTIONI DEI ET CHRISTI NIHIL PRAEPONENDUM.
4.18
In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota virtute tua. Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem super me non est me dignus; et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus; et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. Item in Epistola Pauli ad Romanos: Quis nos separabit a charitate Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? sicut scriptum est: Quoniam causa tui occidimur tota die, deputati sumus ut oves victimae; sed in his omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos.
4.19
LIBER TERTIUS. CAP. XIX. - VOLUNTATI NON NOSTRAE, SED DEI, OBTEMPERANDUM.
4.19
In Evangelio cata Joannem: Non descendi de coelo ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit. De hoc ipso cata Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste; verumtamen non quod ego volo, sed quod tu. Item in prece quotidiana: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. Item cata Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, introibit in regnum coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse introibit in regnum coelorum. Item cata Lucam: Ille autem servus qui cognoscit voluntatem domini sui et non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis. In Epistola Joannis: Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum..
4.20
LIBER TERTIUS. CAP. XX. - FUNDAMENTUM ET FIRMAMENTUM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM.
4.20
In Psalmo CX.: Initium sapientiae timor Domini. De hoc ipso in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum. Item in Proverbiis ejusdem: Beatus homo est qui veretur omnia per metum. De hoc ipso apud Esaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? De hoc ipso in Genesi: Et vocavit eum Angelus Domini de coelo, et dixit illi: Abraham, Abraham. Ille autem dixit: Ecce ego. Et dixit: Noli imponere manum tuam super puerum, neque feceris illi quicquam. Nunc enim cognovi quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in Psalmo II. Servite Domino in timore et exultate ei in tremore. Item in Deuteronomio Dei vox ad Moysen: Convoca ad me populum, et audiant verba mea, ut discant timere 312 me omnibus diebus quos ipsi vivent super terram. Item apud Hieremiam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et in domo Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum apprehendi manum illorum, educere eos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. Post dies illos, dicit Dominus, dans legem meam in sensu eorum scribam illam, et ero illis in Deum, et ipsi erunt mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: Cognosce Dominum, quia omnes scient me a minore usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum non ero memor amplius. Si exaltatum fuerit coelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. Ecce ego congregabo eos ex omni terra qua dispersi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna, et conteram illos in locum istum, et relinquam illos in pavore, et erunt mihi in plebem, et ero illis in Deum et dabo illis viam alteram et cor aliud, ut timeant me omnibus diebus in bono cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non avertam post illos, et timorem dabo in cor eorum, ut non discedant a me, et visitabo super illos benefacere illis et plantare illos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo.( Hier, XXXI, 31- 41). Item in Apocalypsi: Et viginti quatuor seniores in conspectu sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adoraverunt Deum dicentes: Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et venit ira tua et tempus quo de mortuis fudicetur et detur merces servis tuis Prophetis et sanctis timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et disperdere eos qui corruperunt terram. Item illic: Et vidi alium Angelum volantem per medium coelum habentem Evangelium perenne, evangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos, dicentem voce magna: Timete Deum, et date ei honorem, quoniam venit hora judicii ejus, et adorate eum qui fecit coelum et terram et mare et fontes aquarum. Item illic: Et vidi quasi mare vitreum mixtum igni, et pascentes bestiae cum agnis ejus, et numerus nominis ejus CXLIV stantes supra mare vitreum habentes citharas Dei, et cantant canticum Moysi servi Dei et canticum Agni dicentes: Magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, justae et verae viae tuae sunt, Rex gentium. Quis non timeat et det honorem nomini tuo? quia solus pius, et quoniam omnes nationes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam justitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele: Fuit vir habitans in Babylonia, cui nomen erat Joachim, et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helchiae, formosam valde et timentem Deum; et erant parentes ejus justi, et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque prophetes neque dux, neque holocausta neque oblatio neque hostia, neque thus, neque locus sacrificare coram te et invenire misericordiam a te: et in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocausti victimas arietum et taurorum et quasi multa millia agnorum qui sunt pinguissimi. Sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas illorum, quoniam non erubescent qui confidunt in te. Et nunc sequimur toto corde nostro, et timemus et quaerimus faciem tuam. Ne nos in opprobrium 313 tradas, sed fac nobiscum secundum tranquillitatem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae libera nos. Item illic: Et rex vehementer gavisus est, et jussit Danielem de lacu leonum ejici; et nihil ei nocuerunt leones, quia confidebat et crediderat in Deo suo. Et jussit rex; et perduxerunt illos homines qui accusaverant Danielem, et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. Et antequam pervenirent in pavimentum lacus, apprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum comminuerunt. Tunc Darius rex scripsit: Omnibus gentibus, tribubus et linguis quae sunt in regno meo: pax sit vobiscum a facie mea. Censeo et ago ut hi omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes summum Deum cui servit Daniel, quia ipse est Dominus vivus et permanens in saecula, et regnum ejus non transibit, et dominatio ejus in perpetuum ambulat, et solus facit signa et prodigia et mirabilia in coelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea: In quo assequar Dominum et apprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in vitulis anniculis, si accepto favet Dominus in millibus caprarum pinguium, aut dabo primitiva mea impietatis fructum ventris mei, peccatum animae meae. Renuntiatum tibi est, homo, quod bonum aut quod Dominus exquirit aliud, nisi ut facias judicium et justitiam et diligas misericordiam, et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. Vox Domini in civitate invocabitur, et timentes nomen ejus salvabit. Item in Michaea: Pasce populum tuum in virga tua, oves hereditatis tuae, et habitantes separatim convelle in medio Carmelo. Parabunt Basanim et Galadim secundum dies saeculi, et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. Videbunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. Aures illorum exsurdabuntur, et lingent pulverem quomodo serpentes. Trahentes terram conturbabuntur, et lingent pulverem. In conclusione sua ad Dominum Deum suum expavescent, et timebunt abs te. Quis Deus quomodo tu elevans injustitiam et transgrediens impietates? Et in Nahum: Montes commoti sunt ab eo, et colles contremuerunt, et denudata est terra ante faciem ejus et omnes qui inhabitant illam. A facie irae ejus quis sustinebit, et quis resistit in ira animi ipsius? Animatio ipsius fluere facit principatus, et petrae dissolutae sunt ab illo. Bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae, et cognoscens illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audivit Zorobabet filius Salathiel de tribu Juda et Jesus filius Josedech sacerdos magnus, et omnes qui super fuerunt de populo voces Domini Dei sui, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachia: Testamentum fuit cum vita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei( Malach. II, 5). Item in Psalmo XXXIII: Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia eis qui eum metuunt. Item in Psalmo XVIII: Timor Domini castus perseverans in saecula saeculorum.
4.21
LIBER TERTIUS. CAP. XXI. - NON TEMERE DE ALTERO JUDICANDUM.
4.21
In Evangelio cata Lucam: Nolite judicare, ne judicemini; nolite condemnare, ne condemnemini. De hoc ipso ad Romanos: Tu qui es qui judicas alienum servum? domino suo stat aut cadit. Stabit autem; potens est enim Deus statuere eum. Et iterum: Quare sine excusatione es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alium, te ipsum condemnas: eadem enim agis quae judicas. Speras autem, tu qui judicas eos qui mala agunt et eadem facis, quia ipse effugies judicium Dei? Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Et qui se putat stare, videat ne cadat. Et iterum: 314 Si quis se putat scire aliquid, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire.
4.22
LIBER TERTIUS. CAP. XXII. - ACCEPTA INJURIA, REMITTENDUM ET IGNOSCENDUM.
4.22
In Evangelio in prece quotidiana: Remitte nobis debita nostra, sicut et nos remittimus debitoribus nostris. Item cata Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis adversus aliquem, ut et Pater vester qui in coelis est remittat vestra peccata vobis. Si autem vos non dimiseritis, neque Pater vester qui in coelis est dimittet vos peccata vestra. Item illic: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis.
4.23
LIBER TERTIUS. CAP. XXIII. - VICEM MALIS NON REDDENDAM.
4.23
In Epistola Pauli ad Romanos: Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Non vinci a malo, sed vince in bono malum. De hoc ipso in Apocalypsi: Et dixit mihi: Ne signaveris verba prophetiae libri hujus, quia jam tempus in proximo est, et hi qui perseverant nocere noceant, et qui in sordibus est sordescat adhuc, justus autem adhuc justiora faciat, similiter et sanctus sanctiora. Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum facta sua.
4.24
LIBER TERTIUS. CAP. XXIV. - NON POSSE AD PATREM PERVENIRI NISI PER FILIUM EJUS JESUM CHRISTUM.
4.24
In Evangelio cata Joannem: Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ad Patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur.
4.25
LIBER TERTIUS. CAP. XXV. - AD REGNUM DEI, NISI BAPTIZATUS ET RENATUS QUIS FUERIT, PERVENIRE NON POSSE.
4.25
In Evangelio cata Joannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem Filii hominis et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis.
4.26
LIBER TERTIUS. CAP. XXVI. - PARUM ESSE BAPTIZARI ET EUCHARISTIAM ACCIPERE, NISI QUIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT.
4.26
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos vero incorruptam. In Evangelio cata Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia exclusimus, et in tuo nomine virtutes magnas fecimus? Et tunc dicam illis: Numquam vos novi, recedite a me, qui operamini iniquitatem. Item illic: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra et clarificent Patrem vestrum qui in coelis est. Item Paulus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo.
4.27
LIBER TERTIUS. CAP. XXVII. - BAPTIZATUM QUOQUE GRATIAM PERDERE QUAM CONSECUTUS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET.
4.27
In Evangelio cata Joannem: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. De hoc ipso in Paralipomenon: Deus vobiscum est, dum estis vos cum ipso. Si dereliqueritis eum, derelinquet vos.
4.28
LIBER TERTIUS. CAP. XXVIII. - NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QUI IN DEUM DELIQUERIT.
4.28
In Evangelio cata Matthaeum: Qui dixerit verbum adversus Filium hominis, remittetur illi. Qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur illi, neque in isto saeculo neque in futuro. Item cata Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur illi, sed reus erit aeterni peccati. De hoc ipso in Basilion primo: Si delinquendo 315 peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum. Si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
4.29
LIBER TERTIUS. CAP. XXIX. - DE ODIO NOMINIS ANTE PRAEDICTUM.
4.29
In Evangelio cata Lucam: Et eritis odibiles omnibus hominibus propter nomen meum. Item cata Joannem: Si saeculum vos odit, scitote quoniam me primo odiit. Si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret; sed quia de saeculo non estis, et ego elegi vos de saeculo, propterea odit vos saeculum. Mementote sermonis quem dixi vobis: Non est major servus domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur. Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et vos et qui post vos fuerint audire verbum sapientiae et intellectus, et non invenietis. Nationes autem cupient videre sapientem, et non continget eis; non quia deerit aut deficiet sapientia hujus saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo. Erit enim sapientia in paucis vigilantibus et taciturnis et quietis sibi confabulantes, quoniam quidam eos horrebunt et timebunt ut malos. Alii autem nec credunt verbo legis Altissimi. Alii autem ore stupentes non credent, et credent, et contradicentes erunt contrarii et impedientes spiritum veritatis. Alii autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut Altissimi et fortis edicta. Alii autem personales fidei. Alii capaces et fortes in fide Altissimi, et odibiles alieno.
4.30
LIBER TERTIUS. CAP. XXX. - QUOD QUIS DEO VOVERIT CITO REDDENDUM.
4.30
Apud Salomonem: Prout voveris votum Deo, ne moram feceris reddere illud. De hoc ipso in Deuteronomio: Si autem voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud; quia inquirens quaeret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum. Ea quae egredientur per labia tua observabis, et facies donum quod locutus es ore tuo. De hoc ipso in Psalmo XLIX: Sacrifica Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Invoca me in die pressurae, et eximam te, et clarificabis me. De hoc ipso in Actibus Apostolorum: Cur implevit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto, cum esset fundus in tua potestate? Non hominibus mentitus es, sed Deo. Item apud Hieremiam: Maledictus qui facit opera Dei negligenter.
4.31
LIBER TERTIUS. CAP. XXXI. - EUM QUI NON CREDIDERIT JAM JUDICATUM ESSE.
4.31
In Evangelio cata Joannem: Qui non crediderit jam judicatus est, quia non credidit in nomine unici Filii Dei. Hoc autem est judicium, quoniam lux venit in saeculum, et magis dilexerunt homines tenebras quam lucem. De hoc ipso in Psalmo: Propterea non resurgent impii in judicio, neque peccatores in consilio justorum.
4.32
LIBER TERTIUS. CAP. XXXII. - DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE.
4.32
In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos; et in tristitia paries filios, et erit conversio tua ad virum tuum, et ipse tui dominabitur. De hoc ipso in Evangelio cata Matthaeum: Non omnes capiunt verbum, sed illi quibus datum est. Sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere capiat. Item cata Lucam: Filii saeculi hujus generant et generantur. Qui autem habuerunt dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt, neque nubuntur. Neque enim incipient mori. Aequales enim sunt Angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. Resurgere autem mortuos Moyses significat cum dicit in rubo: Dominus Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, non est Deus mortuorum, sed vivorum. Omnes enim illivivunt. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Bonum est homini mulierem non contingere. Propter fornicationem 316 autem unusquisque uxorem suam habeat, et unaquaeque virum suum habeat. Uxori vir debitum reddat, similiter et uxor viro. Uxor corporis sui potestatem non habet, sed vir. Similiter et vir corporis sui potestatem non habet, sed uxor. Nolite fraudare invicem nisi, ex conventione ad tempus ut vacetis orationi; et iterum revertimini ad id ipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram. Hoc dico secundum veniam, non secundum imperium. Volo autem omnes homines esse sicut et me. Sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Caelebs cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. Qui autem matrimonium contraxit, cogitat ea quae sunt mundi hujus quomodo placeat uxori. Sic et mulier et virgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. Quae autem nupsit cogitat de iis quae sunt mundi hujus, quomodo placeat viro. Item in Exodo, cum praecepisset Dominus Moysi ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctificavit ille, et adjecit: Estote parati: tribus diebus non accedetis ad mulieres. Item in Basilion primo: Et respondit sacerdos ad David et dixit: Non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus. Si observati sunt pueri a muliere, manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinaverunt. Virgines enim permanserunt. Hi sunt qui sequuntur Agnum quocumque ierit.
4.33
LIBER TERTIUS. CAP. XXXIII. - NIHIL PATREM JUDICARE, SED FILIUM, ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI A QUO NON HONORIFICATUR FILIUS.
4.33
In Evangelio cata Joannem: Nihil Pater judicat, sed judicium omne Filio dedit, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui eum misit. Item in Psalmo LXXI: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis, judicare populum tuum in justitia. Item in Genesi: Et pluit Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de coelo a Domino.
4.34
LIBER TERTIUS. CAP. XXXIV. - FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE.
4.34
Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: Secundum viam gentilium ne ambulaveritis. De hoc ipso quod segregare se quis debeat a gentilibus, ne sit socius culpae et fiat particeps plagae eorum. In Apocalypsi: Et audivi aliam vocem de coelo dicentem: Exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum ejus, et ne perstringaris plagis ejus: quoniam delicta ejus usque ad coelum pervenerunt, et meminit Dominus Deus iniquitatum ejus. Ideo reddidit ei dupla, et in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei; et in quantum se clarificavit et deliciarum habuit, in tantum datus est ei et cruciatus et luctus, quoniam in corde suo dicit: Regina sum, et vidua esse non possum, nec luctum visura sum. Propterea una hora plagae ejus advenient, mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quoniam fortis est Dominus Deus qui eam judicabit. Et flebunt et plangent se in ea reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in delictis conversati sunt. Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui fertis vasa Domini.
4.35
LIBER TERTIUS. CAP. XXXV. - DEUM AD HOC PATIENTEM ESSE, UT NOS POENITEAT PECCATI NOSTRI ET REFORMEMUR.
4.35
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? Est enim Altissimus patiens redditor. Item Paulus ad Romanos: An numquid opulentiam bonitatis ejus et patientiam contemnis, ignorans quia bonitas Dei in poenitentiam te adducit? Tu autem, secundum duritiam tuam et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua.
4.36
LIBER TERTIUS. CAP. XXXVI. - MULIEREM ORNARI SAECULARITER NON DEBERE.
4.36
In Apocalypsi: Et venit unus ex septem Angelis habentibus phialas, et aggressus est me dicens: Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. Et vidi mulierem sedentem super bestiam. Et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum, et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis, tenens poculum aureum in manu sua plenum execrationum et immunditiae et fornicationis totius terrae. Item ad Timotheum: Sint mulieres vestrae cum verecundia et pudicitia, componentes se, non in tortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem. De hoc ipso in Epistola Petri ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut vestis cultus, sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio, et adornavit; et cum aspexisset eam Judas, visum est ei meretricem esse.
4.37
LIBER TERTIUS. CAP. XXXVII. - FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA, NISI OB NOMEN SOLUM, PUNIRI.
4.37
In Epistola Petri ad Ponticos: Nec quisquam vestrum tamquam fur aut homicida patiatur, aut tamquam maleficus, aut curas alienas agens, sed tamquam Christianus.
4.38
LIBER TERTIUS. CAP. XXXVIII. - SERVUM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE, NE INCIDAT IN POENAM SAECULAREM.
4.38
In Epistola Pauli ad Romanos: Vis non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa.
4.39
LIBER TERTIUS. CAP. XXXIX. - DATUM NOBIS ESSE EXEMPLUM VIVENDI IN CHRISTO.
4.39
In Epistola Petri ad Ponticos: Christus enim passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, ut sequamini vestigia ejus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore ejus: qui cum malediceretur, non remaledixit; cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se judicanti injuste. Item Paulus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominis factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen ut sit super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu curvetur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. Dehoc ipso in Evangelio cata Joannem: Si ego lavi pedes vestros magister et dominus, et vos debetis aliorum pedes lavare. Exemplum enim dedi vobis, ut, sicut ego feci, et vos aliis faciatis.
4.40
LIBER TERTIUS. CAP. XL. - NON JACTANTER NEC TUMULTUOSE OPERANDUM.
4.40
In Evangelio cata Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito; et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli buccinare ante te quomodo hypocritae faciunt in vicis et synagogis ut clarificentur ab hominibus. Amen dico vobis, compleverunt mercedem suam.
4.41
LIBER TERTIUS. CAP. XLI. - INEPTE ET SCURRILITER NON LOQUENDUM.
4.41
In Epistola Pauli ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas, quae ad rem non pertinent, nec nominentur quidem in vobis.
4.42
LIBER TERTIUS. CAP. XLII. - FIDEM IN TOTUM PRODESSE, ET TANTUM NOS POSSE QUANTUM CREDIMUS.
4.42
In Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque intelligetis. Item in Evangelio cata Matthaeum: Modicae fidei, quare dubitasti? Item illic: Si habueritis fidem quasi granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illo, et transibit, et nihil impossibile318 erit vobis. Item cata Marcum: Omnia quaecumque oratis et petitis, credite quia accipietis et erunt vobis. Item illic: Omnia possibilia credenti. Apud Abacuc: Justus autem ex fide mea vivit. Item in Daniele Ananias, Azarias, Misahel credentes Deo, liberati sunt de flamma ignis.
4.43
LIBER TERTIUS. CAP. XLIII. - POSSE EUM STATIM CONSEQUI QUI VERE CREDIDERIT.
4.43
In Actibus Apostolorum: Ecce aqua, quid est quod me impedit baptizari? Tunc dixit Philippus: Si credis ex toto corde tuo, licet.
4.44
LIBER TERTIUS. CAP. XLIV. - FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM JUDICEM EXPERIRI.
4.44
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Audet quisquam vestrum adversus alterum negotium habens disceptare apud injustos, et non apud sanctos? An nescitis quia sancti hunc mundum judicabunt? Et iterum: Jam quidem in totum delictum in vobis est, quia judicia habetis cum invicem. Quare non magis injuriam patimini? aut quare non magis fraudamini? Sed vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! An nescitis quoniam injusti regnum Dei non consequentur?
4.45
LIBER TERTIUS. CAP. XLV. - SPEM FUTURORUM ESSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM CIRCA QUAE PROMISSA SUNT PATIENTEM ESSE DEBERE.
4.45
In Epistola Pauli ad Romanos: Spe salvati sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam speramus.
4.46
LIBER TERTIUS. CAP. XLVI. - MULIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE.
4.46
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Mulieres in Ecclesia taceant. Si quae autem quid dicere volunt, domi viros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in omni subjectione. Docere autem mulierem non permitto, neque praepositam esse viro, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eva; et Adam seductus non est, mulier autem seducta est.
4.47
LIBER TERTIUS. CAP. XLVII. - DELICTO ET MERITO NOSTRO FIERI UT LABOREMUS, NEC DEI OPEM IN OMNIBUS SENTIAMUS.
4.47
Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel, quia judicium est Domino adversus incolas terrae, quod neque misericordia, neque veritas, neque agnitio Dei sit super terram, sed execratio, et mendacium, et caedes, et furtum, et adulterium diffusum est super terram. Sanguinem sanguini supermiscent. Idcirco terra lugebit cum universis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum volucribus coeli, et deficient pisces maris, ut nemo judicet, nemo revincat. De hoc ipso apud Esaiam: Numquid non valet manus Domini ut salvos faciat? aut gravavit aurem ut non exaudiat? Sed peccata vestra inter vos et Deum separant, et propter delicta vestra avertit faciem a vobis, ne misereatur. Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, et digiti vestri in peccatis. Labia autem vestra locuta sunt facinus, et lingua vestra injustitiam meditatur. Nemo loquitur vera, neque est judicium verum. Fidunt in vanis et loquuntur inania qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item apud Sophoniam: Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. Deficiat homo, et pecudes deficiant, volucres coeli et pisces maris, et auferam iniquos a facie terrae.
4.48
LIBER TERTIUS. CAP. XLVIII. - NON FOENERANDUM.
4.48
In Psalmo XIII: Qui pecuniam suam non dedit in foenore, et munera super innocentes non accepit. Qui ista fecerit non commovebitur in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem qui erit justus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet, et rapinam non faciet, et panem suum esurienti dabit, et nudum operiet, et pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio: Non foenerabis fratri tuo usura pecuniae et usura ciborum.
4.49
LIBER TERTIUS. CAP. XLIX. - INIMICOS QUOQUE DILIGENDOS.
4.49
In Evangelio cata Lucam: Si diligitis qui vos diligunt, quae est vobis gratia? Et peccatores enim diligunt eos qui se diligunt. Item cata Matthaeum: Diligite inimicos vestros, et orate pro his qui vos persequuntur, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
4.50
LIBER TERTIUS. CAP. L. - SACRAMENTUM FIDEI NON ESSE PROFANANDUM.
4.50
Apud Salomonem in Proverbiis: In aures imprudentis noli quidquam dicere, ne, quando audierit, irrideat sensatos sermones tuos. Item in Evangelio cata Matthaeum: Ne dederitis sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos, ne forte inculcent ea pedibus suis et conversi elidant vos.
4.51
LIBER TERTIUS. CAP. LI. - QUOD NEMO IN OPERE SUO EXTOLLI DEBEAT.
4.51
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere in faciendo opere tuo. Item in Evangelio cata Lucam: Quis vestrum habens servum arantem aut pastorem, et venienti de agro dicit continuo: Transi, recumbe? Sed dicit illi: Para aliquid quod coenem, et accingere, et ministra mihi donec manducem et bibam; et postea tu manducabis et bibes. Numquid habet gratiam servo illi quia fecit quae ei imperata sunt? Sic itaque et vos, cum perfeceritis quae vobis imperata sunt, dicite: Servi supervacui sumus, quod habuimus facere fecimus.
4.52
LIBER TERTIUS. CAP. LII. - CREDENDI VEL NON LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM.
4.52
In Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam vitam et mortem, bonum et malum. Elige vitam tibi, ut vivas. Item apud Esaiam: Et si volueritis et audieritis me, bona terrae edetis. Si autem nolueritis, et non audieritis me, gladius vos consumet. Os enim Domini locutum est ista. Item in Evangelio cata Lucam: Regnum Dei intra vos est.
4.53
LIBER TERTIUS. CAP. LIII. - DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE.
4.53
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam sicut et ego cognitus sum. Item apud Salomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordis quaerite illum. Item apud eumdem: Qui ambulat simpliciter, ambulat fidenter. Item apud eumdem: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris. Item in Salomone: Noli esse multum justus, et noli argumentari plus quam oportet. Item apud Esaiam: Vae qui arguti sunt in semetipsis. Item in Machabaeis: Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. Item in Epistola Pauli ad Romanos: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et quam investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? vel quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi claritas in saecula saeculorum. Item ad Timotheum: Stultas autem et ineruditas quaestiones devita, sciens quia lites generant. Servum autem Dei non oportet litigare, sed mitem esse ad omnes.
4.54
LIBER TERTIUS. CAP. LIV. - NEMINEM SINE SORDE ET SINE PECCATO ESSE.
4.54
Apud Job: Quis enim mundus a sordibus? Nec unus, etiamsi unius diei sit vita ejus in terra. Item in Psalmo: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea. Item in Epistola Joannis: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est.
4.55
LIBER TERTIUS. CAP. LV. - NON HOMINIBUS, SED DEO PLACENDUM.
4.55
In Psalmo LII: Qui hominibus placent 320 confusi sunt, quia Deus nihil fecit illos. Item in Epistola Pauli ad Galatas: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem.
4.56
LIBER TERTIUS. CAP. LVI. - DEUM NIHIL LATERE EX HIS QUAE GERUNTUR.
4.56
In Sapientia Salomonis: In omni loco speculantur oculi Dei bonos et malos. Item apud Hieremiam: Ego Deus approximans, et non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus. Item in Basilion I: Homo videt in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis, et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Item in Psalmo XVIII: Delicta quis intelligit? Ab occultis meis munda me, Domine. Item in Epistola Pauli ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, sive bona, sive mala.
4.57
LIBER TERTIUS. CAP. LVII. - FIDELEM EMENDARI ET RESERVARI.
4.57
In Psalmo CXVII: Emendans emendavit me Dominus, et morti non tradidit me. Item in Psalmo LXXXVIII: Visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Item apud Malachiam: Et sedebit conflans et expurgans sicut aurum et argentum, et emundabit filios Levi. Item in Evangelio: Non exibis inde donec exsolvas novissimum quadrantem.
4.58
LIBER TERTIUS. CAP. LVIII. - NEMINEM CONTRISTARI MORTE DEBERE, CUM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICULUM, IN MORIENDO PAX ET RESURGENDI SECURITAS.
4.58
In Genesi: Tunc dixit Dominus ad Adam: Quia exaudisti vocem uxoris tuae, et manducasti ex illa arbore de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. In tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus vitae tuae. Spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri in sudore vultus tui. Edes panem tuum donec revertaris in terram de qua et sumptus es: quia terra es, et in terram ibis. Item illic: Et complacuit Enoch Deo; et non est inventus postmodum, quia Deus illum transtulit. Et apud Esaiam: Omnis caro foenum, et omnis claritas ejus ut flos foeni. Aruit foenum, et flos decidit. Sermo autem Domini manet in aeternum. Apud Ezechielem: Ipsi dicunt: Arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, exspiravimus; propterea prophetiza, et dic: Haec dicit Dominus: Ecce ego aperio monumenta vestra, et educam vos de monumentis vestris, et inducam vos in terram Israel. Et dabo Spiritum meum in vos, et vivetis. Et ponam vos in terram vestram, et cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum, et faciam, dicit Dominus. Item in Sapientia Salomonis: Raptus est ne malitia mutaret intellectum illius. Placita enim erat Deo anima illius. Item in Psalmo LXXXIII: Quam dilectissimae habitationes tuae, Deus virtutum! Desiderat et properat anima mea ad atria Dei. Et in Epistola Pauli ad Thessalonicenses: Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et caeteri, qui spem non habent. Si enim credimus quia Jesus mortuus est et resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Jesu adducet cum eo. Item ad Corinthios I: Stulte, tu quod seminas non vivificatur nisi prius mortuum fuerit. Et iterum: Stella a stella differt in claritate, sic et resurrectio. Seminatur corpus in corruptione, resurgit sine corruptela. Seminatur in ignominia, resurgit in gloria. Seminatur in infirmitate, resurgit in virtute. Seminatur corpus animale, resurgit spiritale. Et iterum: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. 321 Cum autem corruptivum hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit incorruptionem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentionem. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Item in Evangelio cata Joannem: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum, et videant claritatem meam quam mihi dedisti ante constitutionem mundi. Item cata Lucam: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum. Item cata Joannem: Si me dilexissetis, gauderetis quoniam vado ad Patrem, quia Pater major me est.
4.59
LIBER TERTIUS. CAP. LIX. - DE IDOLIS QUAE GENTILES DEOS PUTANT.
4.59
In Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimaverunt deos, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti in manibus ad contrectandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos. Nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere. Cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem ipse iis quos colit; quoniam ipse quidem vixit, illi numquam. De hoc ipso: Neque opera attendentes cognoverunt quis esset artifex, sed aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, rectores orbis terrae deos putaverunt: quorum si propter speciem hoc aestimaverunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si virtutes et opera eorum mirati sunt, intelligant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis. Item in Psalmo CXXXIV: Idola gentium argentum et aurum, opus manuum hominum. Os habent, et non loquuntur, oculos habent, et non vident, aures habent, et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore eorum. Similes fiant illis qui faciunt ea et omnes qui confidunt in illis. Item in Psalmo XCV: Omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit. Item in Exodo: Non facietis vobis deos argenteos neque aureos. Et iterum: Non facies tibi idolum nec cujusquam similitudinem. Item in Hieremia: Haec dicit Dominus: Secundum vias gentium nolite incedere, quia timent illa in personis suis, quia legitima gentium vacua sunt. Lignum de saltu excisum opus fabri, et conflatum aurum et argentum speciose composita sunt, in martulis et in clavis confirmaverunt illa, et non movebuntur, quia confixibilia sunt. Argentum appositum est a Tharsis. Venit aurum Moab. Opera artificum omnia. Hyacinthum et purpura vestient eam. Tollentes tollent ea, quia non prodient. Nolite timere ea, quia malum non faciunt, et bonum non est in illis. Sic dicite: Dii qui coelum et terram non fecerunt intereunt a terra et de sub coelo isto. Exhorruit coelum in hoc et abhorruit multum magis vehementer, dicit Dominus. Haec maligna fecit plebs mea. Dereliquerunt fontem aquae vivae, et effoderunt sibi laqueos detritos qui non poterant aquam continere. Verberavit te dilectio tua, et nequitia tua accusabit te. Et scito et vide quia amarum tibi erit quod dereliqueris me, dicit Dominus Deus tuus, et non speraveris in me, dicit Dominus Deus tuus, quia in saeculum contribulasti jugum meum et dirupisti vincula tua, et dixisti: Non serviam, sed ibo super omnem montem excelsum et super omnem collem altum et super omne lignum umbrosum. Ibi confundar in fornicatione. Ligno et lapidi dixerunt quia pater meus es tu, et lapidi, Tu genuisti me. Et converterunt ad me dorsum, et non faciem suam. In Esaia: Cecidit vel dissolutus est draco. Facta sunt sculptilia eorum ut bestiae et pecora. Auferetis322 illa collo ligata quasi sarcinam laborantes et esurientes et non valentes. Et iterum: Collecti simul non poterunt salvari de bello. Ipsi autem captivi ducti sunt tecum. Et iterum: Cui me assimilastis? Videte et intelligite quia erratis corde, qui committitis aurum de sacculo et argentum in statera ponderatis in pondera conducentes. Artifices fecerunt manu facta, et inclinantes se adoraverunt illud et levaverunt in humeris, et sic ambulabant. Si autem posuerint illa, loco manebunt, et non movebuntur; et qui clamaverint ad illa non audient, a malis non salvabunt eos. Item in Hieremia: Dominus, qui fecit coelum et terram, in virtute correxit orbem terrae, in sua prudentia extendit coelum, et multitudinem aquarum in coelo, perduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in nubibus. Et ejecit ventos de thesauris suis. Infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflavit. Non est spiritus in illis. Vacuata sunt opera inclusa, in tempore conspectionis illorum peribunt. Et in Apocalypsi: Et sextus Angelus tuba cecinit. Et audivi unum ex quatuor angulis arcae aureae quae est in conspectu Dei dicentem sexto Angelo qui habebat tubam: Solve quatuor Angelos ligatos super flumen magnum Euphratem. Et soluti sunt quatuor Angeli qui erant parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum, et numerus exercituum equestrium dismiriades myriadon. Audivi numerum eorum. Et sic vidi equos in visu et sedentes super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas, et capita equorum, et ex ore eorum exiit ignis et fumus et sulphur. A tribus plagis istis occisa est tertia pars hominum ex igne et fumo et sulphure quod exiit de ore eorum, est et in caudis eorum. Caudae enim eorum similes anguillis, habentes enim capita, et in eis nocent. Et reliqui hominum qui non sunt occisi in istis plagis, nec poenitentiam egerunt opera factorum manuum suarum, ut non adorent daemonia et idola, id est simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt neque ambulare, et non egerunt poenitentiam homicidiorum suorum. Item illic: Et tertius Angelus secutus est eos dicens in voce magna: Si quis adorat bestiam et simulacrum ejus, et accepit inscriptionem in fronte sua aut super manum suam, hic bibet de vino irae ejus et punietur igne et sulphure sub oculis Angelorum sanctorum et sub oculis Agni, et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet.
4.60
LIBER TERTIUS. CAP. LX. - CIBORUM NIMIAM CONCUPISCENTIAM NON APPETENDAM.
4.60
Apud Esaiam: Edamus et bibamus, cras enim moriemur. Non remittetur vobis peccatum istud quoadusque moriamini. Item in Exodo: Et consedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Paulus ad Corinthios prima: Cibus nos non commendat Deo; neque, si manducaverimus, abundabimus; neque, si non manducaverimus, egebimus. Et iterum: Cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. Si quis esurit, domi manducet, ut non ad judicium conveniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca et potus, sed justitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. In Evangelio cata Joannem: Ego cibum habeo quem vos non nostis. Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit et perficiam opus ejus.
4.61
LIBER TERTIUS. CAP. LXI. - POSSIDENDI CONCUPISCENTIAM ET PECUNIAM NON APPETENDAM.
4.61
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum, non satiabitur argento. Item in Proverbiis: Captans annonam maledictus in plebe est. Benedictio autem in ejus capite est qui communicat. Item apud Esaiam: Vae qui conjungunt domum ad domum et agrum ad agrum continuant, ut auferant proximo suo aliquid. Numquid 323 habitabitis soli super terram? Item apud Sophoniam: Aedificabunt domos, et non inhabitabunt, et instituent vineas, et non bibent vinum earum, quia prope est dies Domini. Item in Evangelio cata Lucam: Quid enim prodest homini lucrifacere totum mundum, se ipsum autem perdere? Et iterum: Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte expostulatur anima tua. Quae ergo parasti, cujus erunt? Et iterum: Commemorare quoniam percepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc vero hic rogatur, tu autem doles. Et in Actibus Apostolorum: Dixit autem Petrus ad eum: Argentum quidem et aurum non est mihi. Quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Jesu Christi Nazareni surge et ambula. Et apprehensa manu ejus dextera, excitavit eum. Item ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem et tegumentum, his contenti simus. Qui autem volunt divites fieri, incidunt in tentationem et muscipulam et desideria multa et nocentia, quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragaverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
4.62
LIBER TERTIUS. CAP. LXII. - MATRIMONIUM CUM GENTILIBUS NON JUNGENDUM.
4.62
Apud Tobiam: Uxorem accipe ex semine parentum tuorum, et noli sumere alienam mulierem quae non est ex tribu parentum tuorum. Item in Genesi: Mittit puerum suum Abraham, ut de semine suo accipiat Rebeccam filio ejus Isaac. Item in Esdra satis non fuit Deo, cum vastarentur Judaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque quos ex illis procreaverant reliquissent. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Mulier vincta est quamdiu vivit vir ejus Si autem dormierit, liberata est, ut cui vult nubat, tantum in Domino. Felicior autem erit, si sic permanserit. Et iterum: Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Auferens membra Christi, faciam membra fornicariae? Absit. Aut nescitis quia qui conglutinatur fornicariae unum corpus sunt? Erunt enim duo in una carne. Qui autem se conjunxerit Domino, unus spiritus est. Item ad Corinthios secunda: Nolite conjungi cum infidelibus. Quae autem participatio est justitiae et iniquitati? aut quae est communicatio luci ad tenebras? Item de Salomone in Basilion tertio: Et averterunt uxores alienigenae cor ejus post deos suos.
4.63
LIBER TERTIUS. CAP. LXIII. - GRAVE DELICTUM ESSE FORNICATIONIS.
4.63
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Omne delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est. Qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Non estis vestri. Empti enim estis pretio magno. Clarificate et portate Dominum in corpore vestro.
4.64
LIBER TERTIUS. CAP. LXIV. - QUAE SUNT CARNALIA QUAE MORTEM PARIANT, ET QUAE SPIRITALIA QUAE AD VITAM DUCANT.
4.64
Paulus ad Galatas: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Haec enim invicem adversantur sibi, ut non quae vultis ipsa faciatis. Manifesta sunt autem facta carnis; quae sunt, adulteria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, idololatriae, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, provocationes, simultates, dissensiones, haereses, invidiae, ebrietates, comessationes, et his similia. Quae praedico, quia qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus autem spiritus est charitas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. Qui enim sunt Christi carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
4.65
LIBER TERTIUS. CAP. LXV. - OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI.
4.65
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum 324 appetitores, neque fures, neque fraudatores, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum Dei consequentur. Et haec quidem fuistis; sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu nostri Christi et in Spiritu Dei nostri.
4.66
LIBER TERTIUS. CAP. LXVI. - DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM.
4.66
Apud Hieremiam: Et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent oves pascentes cum disciplina. Item apud Salomonem in Proverbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei, neque defeceris ab eo correptus. Quem enim Deus diligit corripit. Item in Psalmo II: Continete disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis a via recta. Cum exarserit cito ira ejus super vos, beati omnes qui confidunt in eo.. Item in Psalmo XLIX: Peccatori autem dicit Deus: At quid exponis justificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu autem odisti disciplinam, et abjecisti sermones meos retro?. Item in Sapientia Salomonis: Disciplinam qui abjicit infelix est.
4.67
LIBER TERTIUS. CAP. LXVII. - PRAEDICTUM QUOD DISCIPLINAM SANAM ASPERNATURI ESSENT.
4.67
Paulus ad Timotheum secunda: Erit tempus quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes in audiendo, scalpentes aures. Et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
4.68
LIBER TERTIUS. CAP. LXVIII. - RECEDENDUM AB EO QUI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVIT.
4.68
Paulus ad Thessalonicenses: Praecipimus autem vobis in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Item in Psalmo XLIX: Si videbas furem, simul currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas.
4.69
LIBER TERTIUS. CAP. LXIX. - NON IN SAPIENTIA MUNDI NEC IN ELOQUENTIA ESSE REGNUM DEI, SED IN FIDE CRUCIS ET IN VIRTUTE CONVERSATIONIS.
4.69
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Misit me Christus annuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. Verbum enim crucis stultitia est iis qui pereunt, iis autem qui salvantur virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne infatuavit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, complacuit Deo per stultitiam praedicationis salvare credentes. Quoniam Judaei signa desiderant, et Graeci prudentiam quaerunt. Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Et iterum: Nemo se decipiat. Si quis putat sapientem se esse in vobis, mundo huic stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim hujus mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Reprehendes sapientes in astutia ipsorum. Et iterum: Dominus cognovit cogitationes sapientium, quia sunt stultae.
4.70
LIBER TERTIUS. CAP. LXX. - PARENTIBUS OBSEQUENDUM.
4.70
In Epistola Pauli ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus vestris. Hoc enim est justum. Honora patrem tuum et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaevus super terram.
4.71
LIBER TERTIUS. CAP. LXXI. - PATRES QUOQUE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE.
4.71
Item illic: Et vos, patres, nolite in iracundiam mittere filios vestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini.
4.72
LIBER TERTIUS. CAP. LXXII. - SERVOS, CUM CREDIDERINT, PLUS DOMINIS CARNALIBUS SERVIRE DEBERE.
4.72
In Epistola Pauli ad Ephesios: Servi, obedite dominis carnalibus cum metu et tremore 325 et in simplicitate cordis vestri sicut Christo, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Dei..
4.73
LIBER TERTIUS. CAP. LXXIII. - ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE.
4.73
Item illic: Et vos, domini, eadem facite ad eos, laxantes iracundiam, scientes quia et vester et ipsorum Dominus est in coelis, et exceptio personarum non est in illo.
4.74
LIBER TERTIUS. CAP. LXXIV. - VIDUAS PROBATAS QUASQUE HONORANDAS.
4.74
In Epistola Pauli ad Timotheum prima: Viduas honora quae vere sunt viduae. Quae autem delicata est vidua, vivens mortua est. Et iterum: Juniores autem viduas praeteri. Cum enim delicatae fuerint, in Christo nubere volunt, habentes judicium, quoniam primam fidem reprobaverunt.
4.75
LIBER TERTIUS. CAP. LXXV. - SUORUM, ET MAXIME FIDELIUM, CURAM PLUS UNUMQUEMQUE HABERE DEBERE.
4.75
Apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, non agit curam, fidem denegat, et est deterior infideli. De hoc ipso apud Esaiam: Si videris nudum, vesti, et domesticos seminis tui non despicias. De quibus domesticis in Evangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebub, quanto magis domesticos ejus?
4.76
LIBER TERTIUS. CAP. LXXVI. - MAJOREM NATU NON TEMERE ACCUSANDUM.
4.76
Ad Timotheum prima: Adversus majorem natu accusationem ne receperis.
4.77
LIBER TERTIUS. CAP. LXXVII. - PECCANTEM PUBLICE OBJURGANDUM.
4.77
In Epistola Pauli ad Timotheum prima: Peccantes coram omnibus corripe, ut et caeteri metum habeant.
4.78
LIBER TERTIUS. CAP. LXXVIII. - CUM HAERETICIS NON LOQUENDUM.
4.78
Ad Titum: Haereticum hominem post unam correptionem devita, sciens quoniam perversus est hujusmodi et peccat, et est a semetipso damnatus. De hoc ipso in Epistola Joannis: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.
4.79
LIBER TERTIUS. CAP. LXXIX. - INNOCENTIAM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE.
4.79
In Epistola Joannis: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quodcumque petierimus accipiemus ab eo. Item in Evangelio cata Matthaeum: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Item in Psalmo XXIII: Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto ejus? Innocens manibus et mundo corde.
4.80
LIBER TERTIUS. CAP. LXXX. - NIHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEUS PERMISERIT.
4.80
In Evangelio cata Joannem dixit Jesus: Nullam haberes potestatem adversus me, nisi data tibi esset desuper. Item in Basilion tertio: Et excitavit Dominus Satanan ipsi Salomoni. Item in Job prius Deus permisit, et tunc diabolo licuit. Et in Evangelio Dominus ante permisit, dicendo Judae: Quod facis fac celerius. Item apud Salomonem in Proverbiis: Cor regis in manu Dei.
4.81
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXI. - MERCEDEM MERCENARIO CITO REDDENDAM.
4.81
In Levitico: Non dormiet merces mercenarii tui apud te usque in mane.
4.82
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXII. - NON AUGURANDUM.
4.82
In Deuteronomio: Non ominemini, neque auguremini.
4.83
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXIII. - CIRRUM IN CAPITE NON HABENDUM.
4.83
In Levitico: Non facietis cirrum ex coma capitis vestri.
4.84
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXIV. - NON VELLENDUM.
4.84
Non corrumpetis effigiem barbae vestrae.
4.85
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXV. - SURGENDUM CUM EPISCOPUS ET PRESBYTER VENIAT.
4.85
In Levitico: A facie senioris exsurges, et honorabis personam presbyteri.
4.86
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXVI. - SCHISMA NON FACIENDUM, ETIAMSI IN UNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QUI RECEDIT.
4.86
In Ecclesiastico apud Salomonem: Scindens ligna periclitabitur 326 in eis, si exciderit ferrum. Item in Exodo: In domo una comedetur, non ejicietis de domo carnem foras. Item in Psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum! Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui non est mecum, adversus me est, et qui mecum non colligit spargi. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Obsecro autem vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem compositi in eodem sensu et in eadem sententia. Item in Psalmo LXVII: Deus, qui inhabitare facit unanimes in domo.
4.87
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXVII. - FIDELES SIMPLICES CUM PRUDENTIA ESSE DEBERE.
4.87
In Evangelio cata Matthaeum: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. Et iterum: Vos estis sal terrae. Si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ad nihil valet, nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus.
4.88
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXVIII. - FRATREM NON CIRCUMVENIENDUM.
4.88
In Epistola Pauli ad Thessalonicenses prima: Non circumvenire in negotio fratrem suum, quia ultor est Deus de his omnibus.
4.89
LIBER TERTIUS. CAP. LXXXIX. - SUBITO VENIRE FINEM MUNDI.
4.89
Inquit Apostolus: Dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet. Cum dixerint pax et firmitas, tunc illis repentinus adveniet interitus. Item in Actibus Apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora quae Pater posuit in sua potestate.
4.90
LIBER TERTIUS. CAP. XC. - UXOREM A VIRO NON RECEDERE, AUT SI RECESSERIT, INNUPTAM MANERE.
4.90
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Iis autem quae nupserunt praecipio, non ego, sed Dominus, uxorema a viro non separari, si autem recesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro, et virum uxorem non dimittere.
4.91
LIBER TERTIUS. CAP. XCI. - TANTUM UNUMQUEMQUE TENTARI QUANTUM POTEST SUSTINERE.
4.91
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Tentatio vos non occupabit, nisi humana. Fidelis autem Deus, qui non patietur vos tentari super quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam evadendi facultatem, ut possitis tolerare.
4.92
LIBER TERTIUS. CAP. XCII. - NON QUICQUID LICET ESSE FACIENDUM.
4.92
Paulus in Epistola ad Corinthios prima: Omnia licent, sed non omnia expediunt. Omnia licent, sed non omnia aedificant.
4.93
LIBER TERTIUS. CAP. XCIII. - PRAEDICTUM QUOD HAERESES FUTURAE ESSENT.
4.93
In Epistola Pauli ad Corinthios prima: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti sint in vobis
4.94
LIBER TERTIUS. CAP. XCIV. - CUM TIMORE ET HONORE EUCHARISTIAM ACCIPIENDAM.
4.94
In Levitico: Anima autem quaecumque manducaverit ex carne sacrificii salutaris, quod est Domini, et immunditia ipsius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad Corinthios prima: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
4.95
LIBER TERTIUS. CAP. XCV. - BONIS CONVIVENDUM, MALOS AUTEM VITANDOS.
4.95
Apud Salomonem in Proverbiis: Ne adduxeris impium in habitaculum justorum. Item apud eumdem in Ecclesiastico: Viri justi sint tibi convivae. Et iterum: Amicus fidelis medicamentum vitae et immortalitatis. Item illic: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem. Item illic: Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti( Ibid. XXV, 12). Item illic: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Item in Psalmo XVII: Cum justo justificaberis, et cum viro innocente innocens eris, et cum perverso perversus eris.. Item in Epistola Pauli ad Corinthios prima: Corrumpunt ingenia bona confabulationes pessimae.
4.96
LIBER TERTIUS. CAP. XCVI. - FACTIS, NON VERBIS, OPERANDUM.
4.96
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis et remissus in operibus tuis. Et Paulus ad Corinthios prima: Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Item ad Romanos: Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. Item in Evangelio cata Matthaeum: Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum. Item illic: Omnis qui audit verba mea et facit ea, similabo eum viro sapienti qui aedificavit domum suam super petram. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et non cecidit. Fundata enim fuit super petram. Et omnis qui audit verba mea, et non facit ea, similabo eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna.
4.97
LIBER TERTIUS. CAP. XCVII. - ET AD FIDEM ET AD CONSECUTIONEM PROPERANDUM.
4.97
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne tardes converti ad Deum, et ne differas de die in diem. Subito enim venit ira illius.
4.98
LIBER TERTIUS. CAP. XCVIII. - CATECUMINUM PECCARE JAM NON DEBERE.
4.98
In Epistola Pauli ad Romanos: Faciamus mala dum veniunt bona, quorum condemnatio justa est.
4.99
LIBER TERTIUS. CAP. XCIX. - JUDICIUM SECUNDUM TEMPORA FUTURUM, VEL AEQUITATIS ANTE LEGEM, VEL LEGIS POST MOYSEN.
4.99
Paulus ad Romanos: Quotquot sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quotquot in lege peccaverunt per legem et judicabuntur.
4.100
LIBER TERTIUS. CAP. C. GRATIAM DEI GRATUITAM ESSE DEBERE.
4.100
In Actibus Apostolorum: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri. Item in Evangelio: Gratis accepistis, gratis date. Item illic: Domum Patris mei domum fecistis negotiationis, et domum orationis vos fecistis speluncam latronum Item apud Esaiam: Qui sititis, vadite ad aquam; et quotquot non habetis pecuniam, euntes emite, et bibite sine pecunia. Item in Apocalypsi: Ego α et ω, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae gratis. Qui vicerit, possidebit ea et eorum haereditatem; et ero ejus Deus, et ille erit mihi filius.
4.101
LIBER TERTIUS. CAP. CI. - SPIRITUM SANCTUM IN IGNE FREQUENTER APPARUISSE.
4.101
In Exodo: Et mons Sina fumabat totus, quoniam descenderat Deus in eum in igne. Item in Actibus Apostolorum: Et factus est subito de coelo sonus quasi ferretur flatus vehemens, et implevit totum illum locum in quo erant sedentes. Et visae sunt illis linguae divisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque illorum; et impleti sunt omnes Spiritu sancto. Item in sacrificiis quaecumque accepta habebat Deus, descendebat ignis de coelo qui sacrificata consumeret. In Exodo: In flamma ignis apparuit Angelus Domini de rubo.
4.102
LIBER TERTIUS. CAP. CII. - CORREPTIONEM BONOS QUOSQUE LIBENTER AUDIRE DEBERE.
4.102
Apud Salomonem in Proverbiis: Qui corripit impium, odietur ab eo. Corripe sapientem, et diliget te.
4.103
LIBER TERTIUS. CAP. CIII. - A MULTILOQUENTIA TEMPERANDUM.
4.103
Apud Salomonem: Ex multiloquentia non effugies peccatum, parcens autem labiis sensatus eris.
4.104
LIBER TERTIUS. CAP. CIV. - NON MENTIENDUM.
4.104
Abominatio est Domino labia mendacia.
4.105
LIBER TERTIUS. CAP. CV. - FREQUENTER EMENDANDOS QUI DELINQUUNT IN DOMESTICO MINISTERIO.
4.105
In Salomone: Qui parcit baculo, odit filium. Et iterum: Ne destiteris parvulum emendando.
4.106
LIBER TERTIUS. CAP. CVI. - INJURIA ACCEPTA, PATIENTIAM TENENDAM, ET ULTIONEM DEO RELINQUENDAM.
4.106
328 Ne dixeris, Ulciscar me de inimico meo, sed sustine Dominum ut tibi auxilio sit. Item alibi: Mihi vindictam, ego retribuam, dicit Dominus. Item apud Sophoniam: Exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium, quoniam judicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam.
4.107
LIBER TERTIUS. CAP. CVII. - NON DETRAHENDUM.
4.107
Apud Salomonem in Proverbiis: Noli diligere detrahere, ne extollaris. Item in Psalmo XLIX: Sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Item in Epistola Pauli ad Colossenses: De nullo male loqui, nec litigiosos esse.
4.108
LIBER TERTIUS. CAP. CVIII. - NON ESSE PROXIMO INSIDIANDUM.
4.108
Apud Salomonem in Proverbiis: Qui fodit foveam proximo suo, ipse incidet in eam.
4.109
LIBER TERTIUS. CAP. CIX. - INFIRMOS VISITANDOS.
4.109
Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris visitare infirmum. Ex his enim in dilectione firmaberis. Item in Evangelio: Infirmus fui, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me.
4.110
LIBER TERTIUS. CAP. CX. - SUSURRONES MALEDICTOS ESSE.
4.110
In Ecclesiastico apud Salomonem: Susurro et bilinguis maledictus. Multos enim turbabit pacem habentes.
4.111
LIBER TERTIUS. CAP. CXI. - SACRIFICIA MALORUM ACCEPTALIA NON ESSE.
4.111
Apud eumdem: Dona iniquorum non probat Altissimus.
4.112
LIBER TERTIUS. CAP. CXII. - GRAVIUS JUDICARI DE HIS QUI IN SAECULO PLUS HABUERUNT POTESTATIS.
4.112
Apud Salomonem: Judicium durissimum in his qui praesunt fiet. Exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Item in Psalmo secundo: Et nunc, reges, intelligite, emendamini qui judicatis terram.
4.113
LIBER TERTIUS. CAP. CXIII. - VIDUAM ET PUPILLOS PROTEGI OPORTERE.
4.113
Apud Salomonem: Esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum; et eris velut filius Altissimi, si obedieris. Item in Exodo: Omnem viduam et orphanum non vexabitis. Si autem vexaveritis eos, et vociferantes exclamaverint ad me, exaudiam exclamationes eorum, et irascar animo in vobis, et perimam vos gladio; et erunt conjuges vestrae viduae, et filii vestri orphani. Item apud Esaiam: Judicate pupillo, et justificate viduam, et venite, disputemus, dicit Dominus. Item apud Job: Conservavi egenum de manu potentis, et pupillo cui non erat adjutor auxiliatus sum. Os viduae benedixit me. Item in Psalmo LXVII: Patris orphanorum et judicis viduarum.
4.114
LIBER TERTIUS. CAP. CXIV. - DUM IN CARNE EST QUIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE.
4.114
In Psalmo quinto: Apud inferos autem quis confitebitur tibi? Item in Psalmo XXIX: Numquid exomologesin faciet tibi pulvis? Item alibi exomologesin faciendam: Malo poenitentiam peccatoris quam mortem. Item apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non surget, aut qui avertitur non convertetur?
4.115
LIBER TERTIUS. CAP. - CXV. ADULATIONEM PERNICIOSAM ESSE.
4.115
Apud Esaiam: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et semitas pedum vestrorum turbant.
4.116
LIBER TERTIUS. CAP. CXVI. - PLUS AB EO DILIGI DEUM, CUI IN BAPTISMO PLURA PECCATA DIMITTUNTUR.
4.116
In Evangelio cata Lucam: Cui plus dimittitur, plus diligit; et cui minus dimittitur, modicum diligit.
4.117
LIBER TERTIUS. CAP. CXVII. - FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSUS DIABOLUM, ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE, UT POSSIMUS VINCERE.
4.117
In Epistola Pauli ad Ephesios: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et principes hujus mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. Propter hoc induite arma Dei, ut possitis resistere in die nequissimo, ut, cum omnia perfeceritis, stetis accincti lumbos vestros in veritate Evangelii, induentes loricam justitiae, et calciati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia ignea jacula nequissimi extinguere, et galeam salutis assumere et gladium spiritus, qui est verbum Dei.
4.118
LIBER TERTIUS. CAP. CXVIII. - ITEM, DE ANTICHRISTO, QUOD IN HOMINEM VENIAT.
4.118
Apud Esaiam: Hic homo qui concitat terram, commovet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.
4.119
LIBER TERTIUS. CAP. CXIX. - GRAVE FUISSE JUGUM LEGIS, QUOD A NOBIS ABJECTUM EST, ET LEVE ESSE JUGUM DOMINI, QUOD A NOBIS SUSCEPTUM EST.
4.119
In Psalmo secundo: Ad quid tumultuatae sunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes congregati sunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum eorum. Item in Evangelio cata Matthaeum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos requiescere faciam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum bonum est, et onus meum leve est. Item in Actibus Apostolorum: Visum est sancto Spiritui et nobis nullam vobis imponere sarcinam quam ista quae ex necessitate sunt, abstinere vos ab idololatriis et sanguinis effusione et fornicatione. Et quaecumque vobis fieri non vultis, aliis ne feceritis.
4.120
LIBER TERTIUS. CAP. CXX. - ORATIONIBUS INSISTENDUM.
4.120
In Epistola Pauli ad Colossenses: Instate orationi, vigilantes in ea. Item in Psalmo primo: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.