Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Cyprian, SaintJuda 1 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
1.toc
LIBER PRIMVS. CAPITVLA. I. Iudaeos in offensam Dei grauiter deliquisse, quod Dominum reliquerint et idola secuti sint. II. Quod prophetis non crediderint et eos interfecerint. m. Ante praedictum, quod Dominum neque cognituri neque intellecturi neque recepturi essent. IIII. Quod scripturas sanctas intellecturi Iudaei non essent, intellegi autem haberent in nouissimis temporibus, posteaquam Christus uenisset. V. Nihil posse Iudaeos intellegere de scripturis, nisi prius crediderint in Christum. VI. Quod Hierusalem perdituri essent et terram quam acceperant relicturi. VII. Item quod essent amissuri lumen Domini. VIII. Quod circumcisio prima carnalis euacuata sit et secunda spiritalis repromissa sit. VIIII. Quod lex prior quae per Moysen data est cessatura esset. X. Quod lex noua dari haberet. XI. Quod dispositio alia et testamentum nouum dari haberet. XII. Quod baptisma uetus cessaret et nouum inciperet. XIII. Quod iugum uetus euacuaretur et iugum nouum daretur. XIIII. Quod pastores ueteres cessaturi essent et noui inciperent. XV. Quod domus et templum Dei Christus futurus esset et cessasset templum uetus et nouum inciperet. XVI. Quod sacrificium uetus euacuaretur et nouum celebraretur. XVII. Quod sacerdotium uetus cessaret et nouus sacerdos ueniret qui in aeternum futurus esset. XVIII. Quod propheta alius sicut Moyses promissus sit, scilicet qui testamentum nouum daret et qui magis audiri deberet. XVIII. Quod duo populi praedicti sint, maior et minor, id est a uetus Iudaeorum et nouus qui esset ex nobis futurus. XX. Quod ecclesia quae prius sterilis fuerat plures filios habitura esset ex gentibus, quam quot synagoga ante habuisset. XXI. Quod gentes magis in Christum crediturae essent. XXII. Quod panem et calicem Christi et omnem gratiam eius amissuri essent Iudaei, nos uero accepturi, et quod christianorum nouum nomen benediceretur in terris. XXIII. Quod ad regnum caelorum magis gentes quam Iudaei perueniant. XXIIII. Quod solo hoc Iudaei accipere ueniam possint delictorum suorum, si sanguinem Christi occisi baptismo eius abluerint et in ecclesiam transeuntes praeceptis eius obtemperauerint.
1.1
IVDAEOS IN OFFENSAM DEI QVAVITER DELIQVISSE, QVOD DOMINVM RELIQVERINT ET IDOLA SECVTI SINT. In Exodo populus ad Aaron: Exurge et fac nobis deos qui nos praecedant: quia Moyses uir hic, qui nos eiecit de Aegypto, quid ei acciderit, non scimus. Item illic Moyses ad Dominum: Precor, Domine, deliquit populus hic delictum grande. fecerunt sibi deos aureos et argenteos: et nunc si dimittis eis delictum, dimitte: sin autem, dele me de libro quem scripsisti. et Dominus dixit ad Moysen: si qui deliquit ante me, deleam eum de libro meo. Item in Deuteronomio: Sacrificauerunt daemoniis et non Deo. Item in libro Iudicum: Et fecerunt filii Israel malignum contra Dominum Deum patrum suorum, qui eiecit eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos a gentibus, quae circa illos sunt, et offenderunt Dominum et reliquerunt Deum et seruierunt Baal. Item illic: Et adiecerunt filii Israel iterum facere malignum contra Dominum et seruierunt Baal et diis alienigenarum et reliquerunt Dominum et non seruierunt illi.[ Apud Malachiam: Derelictus est Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Hierusalem, quoniam profanauit Iudas sancta Domini, in quibus dilexit et affectauit deos alienos. exterminabit Dominus hominem qui facit haec et humilis efficietur in tabernaculis Iacob].
1.2
QVOD PROPHETIS NON CREDIDERINT ET EOS INTERFECERINT. Apud Hieremiam Dominus dicit: Misi ad uos seruos meos prophetas. ante lucem mittebam, et non audiebatis me neque intendebatis auribus uestris, dicens: conuertatur unusquisque a uia sua mala et a nequissimis adfectationibus uestris, et habitabitis in terra ista quam dedi uobis et patribus uestris a saeculo usque in saeculum. nolite ambulare post deos alienos, ut seruiatis eis, et ne adoraueritis eos et ne incitetis me in operibus manuum uestrarum ad disperdendos uos: et non audistis me. Item in Regnorum tertio Helias ad Dominum: Aemulando aemulatus sum Domino Deo omnipotenti, quia dereliquerunt te filii Israel, altaria tua demolierunt et prophetas tuos interfecerunt gladio: et remansi ego solitarius, et quaerunt animam meam auferre a me. Item in Esdra: Desciuerunt a te et abiecerunt legem tuam post corpus suum et prophetas tuos interfecerunt, qui obtestabantur eos, ut reuerterentur ad te.
1.3
ANTE PRAEDICTVM, QVOD DOMINVM NEQVE COGNITVBI NEQVE INTELLECTVRI NEQVE BECEPTVBI ESSENT. Apud Esaiam prophetam: Audi, caelum, et percipe auribus, terra, quoniam Dominus locutus est: filios genui et exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. agnouit bos possessorem suum et asinus praesepium domini sui: Israel uero me non cognouit et populus me non intellexit. uae gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii sine lege: dereliquistis Dominum et ad iracundiam prouocastis sanctum Israel. Item apud eundem Dominus dicit: Vade et dic populo isto: aure audietis et non intellegetis et uidentes uidebitis et non uidebitis. incrassauit enim cor populi eius, et auribus grauiter audierunt et oculos suos concluserunt, ne forte uideant oculis et auribus audiant et corde intellegant et reuertantur, et curem illos. Item apud Hieremiam Dominus dicit: Me dereliquerunt fontem aquae uiuae et effoderunt sibi lacus detritos, qui non poterunt aquam portare. Item apud eundem: Ecce sermo Domini factus est eis in maledictum, non uolunt eum. Item apud eundem Dominus dicit: Cognouit tempus suum turtur et hirundo; ruris passeres custodierunt tempora introitus sui, populus autem meus non cognouit iudicium Domini. quomodo dicitis: sapientes sumus et lex Domini nobiseum est? in cassum facta est metatura falsa, scribae confusi sunt, sapientes trepidauerunt et capti sunt, quia uerbum Domini reprobauerunt. Item apud Salomonem. Quaerunt me mali et non inuenient. oderunt enim sapientiam, sermonem autem Domini non receperunt. Item in psalmo XXVII: Redde eis retributionem eorum, quoniam non intellexerunt in operibus Domini. Item in psalmo LXXXI: Non cognouerunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item in euangelio secundum Iohannem: In sua propria uenit, et sui eum non receperunt. quotquot eum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius.
1.4
QVOD SCRIPTVRAS SANCTAS INTELLECTVRI IVDAEI NON ESSENT, INTELLEGI AVTEM HABERENT IN NOVISSIMIS TEMPORIBVS, POSTEAQVAM CHRISTVS VENISSET. Apud Esaiam prophetam: Et erunt uobis hi omnes sermones sicut sermones libri, qui signatus est: quem si dederis homini scienti litteras ad legendum, dicet: non possum legere, signatus est enim. sed in illa die audient surdi sermones libri, et qui in tenebris et qui in nebula sunt, oculi caecorum uidebunt. Item apud Hieremiam: In nouissimo dierum cognoscetis ea. Item apud Danielem: Muni sermones et signa librum usque ad tempus consummationis, quoad discant multi et inpleatur agnitio: quoniam cum fiet dispersio, cognoscent omnia haec. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Nolo enim uos ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt. Item ad Corinthios secunda: Obtunsi sunt sensus eorum usque in hunc diem hoc eodem uelamento in lectione ueteris testamenti manente, quod non reuelatur, quia in Christo euacuatur: et usque in hodiernum, si quando legitur Moyses, uelamen est super cor eorum. mox autem conuersus est ad Dominum, auferetur uelamen. Item in euangelioDominus post resurrectionem: Isti sunt sermones, quos locutus sum ad uos, cum adhuc essem uobiscum, quia oportet adimpleri omnia scripta in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. tunc adaperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit illis: quia scriptum est Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissa peccatorum usque in omnes gentes.
1.5
NIHIL POSSE IVDAEOS INTELLEGERE DE SCRIPTVRIS, NISI PRIVS CREDIDERINT IN CHRISTVM. Apud Esaiam prophetam: Et si non credideritis, neque intellegetis. Item Dominus in euangelio: Si enim non credideritis, quia ego sum, moriemini in peccatis uestris. Fide autem stare iustitiam et illic esse uitam praedictum est apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Inde Abraham pater gentium credidit. InGenesi: Et credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. Item apostolus ad Galatas: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. cognoscitis ergo, quia qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahae. prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiauit Abrahae, quia benedicentur in te omnes gentes. igitur qui ex fide sunt, benedicti sunt cum fideli Abraham.
1.6
QVOD HIERVSALEM PERDITVRI ESSENT ET TERRAM QVAM ACCEPERANT RELICTVRI. Apud Esaiam prophetam; Terra uestra deserta, ciuitates uestrae igni conbustae: regionem uestram in conspectu uestro alieni comedent eam: et deserta et subuersa a populis alienis derelinquetur filia Sion, sicut casa in uinea et sicut custodia in cucumerario, quasi ciuitas quae expugnatur. et nisi Dominus sabaoth dereliquisset nobis semen, sicut Sodoma fuissemus et sicut Gomorra similes essemus. Item in euangelio Dominus dicit: Hierusalem, Hierusalem, quae interficis prophetas et lapidas missos ad te, quotiens uolui colligere filios tuos sicut gallina pullos sub alas, et noluisti? ecce relinquetur uobis domus uestra deserta.,
1.7
ITEM QVOD ESSENT AMISSVRI LVMEN DOMINI. Apud Esaiam prophetam: Venite, ambulemus in lumine Domini. dimisit enim populum suum domus Israel. Item in euangelio suo: Fuit lumen uerum, quod inluminat. omnem hominem uenientem in hunc mundum. in hoc mundo fuit, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non agnouit. Item illic: Qui non crediderit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem.
1.8
QVOD CIBCVMCISIO PRIMA CARNALIS EVACVATA SIT ET SECVNDA SPIRITALIS REPROMISSA SIT. Apud Hieremiam prophetam: Haec dicit Dominus uiris Iuda et qui inhabitant Hierusalem: renouate inter uos nouitatem et ne seminaueritis in spinis: circumcidite uos Deo uestro et circumcidite praeputium cordis uestri, ne\' exeat sicut ignis ira mea et exurat et non sit qui extinguat. Item Moyses dicit: In nouissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum amandum. Item apud Iesum Naue: Et dixit Dominus ad Iesum: fac tibi cultellos petrinos nimis acutos et adside et circumcide secundo filios Israel. Item Paulus ad Colossenses: Circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione carnis sed in circumcisione Christi. Item quod Adam primus a Deo factus incircumcisus et Abel iustus et Enoch qui Deo placuit et translatus est et Noe qui in terris omnibus ob delicta pereuntibus solus, in quo humanum genus seruaretur, electus est, et Melchisedech sacerdos, secundum cuius ordinem Christus repromissus est: tunc quod illud signaculum feminis non proficit, signo autem Domini omnes signantur.
1.9
QVOD LEX PRIOR QVAE PER MOVSEN DATA EST CESSATVRA ESSET. Apud Esaiam prophetam: Tunc manifesti erunt qui signant legem, ne discant. et dices: expecto Deum, qui auertit faciem suam a domo Iacob, et fidens ero in illum. Item in euangelio: Omnes prophetae et lex usque ad Iohannem prophetauerunt.
1.10
QVOD LEX NOVA DARI HABERET. Apud Micheam prophetam: Quoniam lex de Sion proficiscetur et sermo Domini ab Hierusalem. et iudicabit inter plurimos populos et reuincet et deteget ualidas nationes. Item apud Esaiam prophetam: De Sion enim procedet lex et uerbum Domini ab Hierusalem et iudicabit in gentes. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et ecce uox de nube dicens: hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi: ipsum audite.
1.11
QVOD DISPOSITIO ALIA ET TESTAMENTVM NOVVM DARI HABERET. Apud Hieremiam prophetam: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die, qua adprehendi manus eorum, ut educerem eos de terra Aegypti.[ quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus. quia hoc testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos, dicit Dominus. dans leges meas in sensum illorum scribam illas et ero illis in Deum, et ipsi erunt• mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: dinosce Dominum, quia omnes scient me a minimo usque ad maximum eorum, quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum eorum non ero memor amplius].
1.12
QVOD BAPTISMA VETVS CESSARET ET NOVVM INCIPERET. Apud Esaiam prophetam: Nolite priora meminisse et antiqua nolite reputare. ecce facio noua, quae nunc orientur, et cognoscetis, et faciam in deserto uiam et flumina in loco inaquoso, adaquare genus meum electum, plebem meam quam adquisiui, ut uirtutes meas exponeret. Item apud eundem: Si sitierint per deserta, adducet illis aquam, de petra producet illis, findetur petra et fluet aqua et bibet plebs mea. Item in euangelio secundum Matthaeum Iohannes dicit: Ego quidem uos baptizo in aqua in paenitentiam. qui uenit autem, fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare. ipse uos baptizabit in Spiritu sancto et igni. Item secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne, caro est, et quod natum est de spiritu, spiritus est.
1.13
QVOD IVGVM VETVS EVACVARETVB ET IVGVM NOVVM DARETVR. In psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. disrumpamus uincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum. Item in euangelio secundum Matthaeum Dominus dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum bonum est et onus meum leue est.[ Apud Hieremiam: In illa die contribulabo iugum a ceruice illorum et uincula illorum disrumpam: et non operabuntur aliis, sed operabuntur Domino Deo, et Dauid regem suscitabo ipsis.]
1.14
. QVOD PASTORES VETERES CESSATVRI ESSENT ET NOVI INCIPERENT. Apud Ezechielem: Propterea haec dicit Dominus: ecce ego super pastores et inquiram oues meas de manibus eorum et auertam eas, ut non pascant oues meas: et iam non pascent eas, et extraham oues meas de ore eorum et pascam eas cum iudicio. Apud Hieremiam prophetam Dominus dicit: Et dabo nobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina.[ Item apud Hieremiam: Audite uerbum Domini, gentes, et nuntiate insulis, quae longe sunt. dicite: qui dispergit Israel, congregabit illum et custodiet sicut pastor gregem suum: quia eruit Dominus Iacob et eruit de manu fortioris illius.]
1.15
QVOD DOMVS ET TEMPLVM DEI CHRISTVS FVTVRVS ESSET ET CESSASSET TEMPLVM VETVS ET NOVVM INCIPERET. In Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum, sed erit, cum inpleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de utero tuo, et parabo regnum eius. hic aedificabit mihi domum nomini meo, et erigam thronum eius in saecula, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saecula in conspectu meo. Item in euangelio Dominus dicit: Non relinquetur in templo lapis super lapidem, qui non dissoluatur. Et: Post triduum aliud excitabitur sine manibus.
1.16
I QVOD SACEIPICIVM VETVS EVACVABETVR ET NOVVM CELEBRARETVR. Apud Esaiam prophetam: Quo mihi multitudinem sacrificiorum uestrorum? dicit Dominus. plenus sum, holocaustomata arietum. et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo. quis enim exquisiuit ista de manibus uestris? Item in psalmo XLVIIII: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? immola Deo sacrificium laudis et redde Altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae, et eripiam. te, et glorificabis me. Item illic: Sacrificium laudis honorificabit me, illic est iter, quo ostendam illi salutarem meum. Item in psalmo IIII: Sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino. Item apud Malachiam: Non est mihi uoluntas circa uos, dicit Dominus, et sacrificium acceptum non habebo ex manibus uestris. quoniam a solis ortu et usque in occasum clarificatum est nomen meum apud gentes, et in omni loco odores incensi offeruntur nomini meo et sacrificium mundum, quoniam magnum est nomen meum apud gentes, dicit Dominus.
1.17
QVOD SACERDOTIVM VETVS CESSARET ET KOVVS SACERDOS VENIRET, QVI IN AETEHNVM FVTVRVS ESSET. In psalmo CVIIII: Ante luciferum genui te. iurauitDominus, nec paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Item in Regnorum primo Deus adHeli sacerdotem: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui omnia quae sunt in corde meo faciet, et aedificabo ei domum fidelem, et transibit in conspectu christorum meorum omnibus diebus: et erit, qui remanserit in domo tua, ueniet adorare in obolo pecuniae et in pane uno.
1.18
QVOD PBOPHETA ALIVS SICVT MOVSES PROMISSVS SIT, SCILICET QVI TESTAMENTVM NOVVM DARET ET QVI MAGIS AVDIRI DEBERET. In Deuteronomio Deus ad Moysen: Et dixit Dominus ad me: prophetam excitabo eis de fratribus eorum sicut te et dabo uerbum meum in ore eius, et loquetur ad eos ea quae praecepero ei. et quisque non audierit quae loquetur propheta ille in nomine meo, ego uindicabo. De quo et Christus in euangelio cata Iohannem: Scrutamini scripturas, in quibus putatis uos uitam aeternam habere. haec sunt quae testimonio sunt de me: et non uultis uenire ad me, ut uitam habeatis. nolite putare, quia ego uos accuso apud patrem. est, qui uos accuset, Moyses, in quem uos speratis. si enim credidissetis Moysi, crederetis et mihi. de me enim ille scripsit. si autem illius scripturis non creditis, quomodo uerbis meis credetis?
1.19
QVOD DVO POPVLI PRAEDICTI SINT, MAIOR ET MINOR, ID EST VETVS IVDAEORVM ET NOVVS, QVI ESSET EX NOBIS FVTVRVS. In Genesi: Et dixit Dominus Rebeccae: duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de uentre tuo diuidentur, et populus populum superabit et maior seruiet minori. Item apud Osee prophetam: Vocabo non populum meum populum meum et non dilectum dilectum. erit enim, quo loco dicetur non populus meus, illo loco uocabuntur filii Dei uiui.
1.20
QVOD ECCLESIA QVAE PRIVS STERILIS FVERAT PLVRES FILIOS HABITVRA ESSET EX GENTIBVS, QVAM QVOT SVNAGOGA ANTE HABVISSET. Apud Esaiam prophetam: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et exclama, quae non parturis, quia multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. dixit enim Dominus: dilata tabernaculum tuum et aulaeorum tuorum fige palos. ne parcas, prolonga funiculos tuos et palos confirma. adhuc in dexteram tuam et in sinistram extende, et semen tuum gentes possidebit et ciuitates quae desertae erant inhabitabis. ne timeas, quia praeualebis, neque uerearis, quod detestabilis fueris, quoniam confusionem aeternam obliuisceris. Sic et Abrahae cum de ancilla natus esset prior filius, Sarra sterilis diu mansit et sero in senecta de pollicitatione peperit filium Isaac, qui fuit typus Christi. sic et Iacob accepit uxores duas, maiorem Liam oculis infirmioribus typum synagogae, minorem speciosam Rachel typum ecclesiae, quae et sterilis diu mansit et postea peperit loseph, qui et ipse fuit typus Christi. et in Basilion primo Helcana habet uxores duas, Fenennam cum filiis et Annam sterilem, ex qua nascitur Samuel non secundum generandi ordinem, sed secundum Dei miserationem et promissionem, cum illa orasset in templo, et natus Samuel typus fuit Christi. Item in Regnorum primo: Sterilis septem peperit, et quae plurimos habebat, infirmata est. Filii autem sunt ecclesiae septem. unde et Paulus ecclesiis septem scribit, et Apocalypsis ecclesias septem ponit, ut seruetur septenarius numerus, ut dies septem, quibus Deus mundum fecit, et angeli septem, qui adsistunt et conuersantur ante faciem Dei, sicut Raphael angelus in Tobia dicit, et lucerna septiformis in tabernaculo martyrii et oculi Domini septem, qui mundum speculantur, et lapis cum oculis septem, ut Zacharias dicit, et spiritus septem et candelabra in Apocalypsi septem et columnae septem, super quas aedificat domum sapientia apud Salomonem.
1.21
QVOD GENTES MAGIS IN CHRISTVM CREDITVRAE ESSENT. In Genesi: Et dixit Dominus Deus ad Abraham: exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui et uade in illam terram quam tibi ostendero. et faciam te in gentem magnam et benedicam te et magnificabo nomen tuum, et eris benedictus. et benedicam, qui te benedixerit, et maledicam, qui te maledixerit, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Item illic: Et benedixit Isaac Iacob: ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, quem benedixit Dominus. et det tibi Deus a rore caeli et a fertilitate terrae multitudinem frumenti et uini et olei. et seruient tibi gentes et adorabunt te principes, et eris dominus fratris tui et adorabunt te filii patris tui; et qui maledixerit te, erit maledictus, et qui benedixerit te, benedictus erit. Item illic: Ubi uidit autem Ioseph, quoniam superposuit pater suus manum dexteram super caput Effraim, graue illi uisum est: et adprehendit Ioseph manum patris sui, auferre eam a capite Effraim ad caput Manasse. dixit autem Ioseph ad patrem suum: non sic, pater. hic est primitiuus meus, superpone dexteram tuam super caput eius. ille autem noluit et dixit: scio, fili, scio. et hic erit in populum, et hic exaltabitur, sed frater eius iunior maior illo erit, et semen eius erit in multitudinem gentium. Item in Genesi: Iuda, te laudabunt fratres tui, manus tuae super dorsum inimicorum tuorum. adorabunt te filii patris tui, catulus leonis Iuda. de frutice, fili mi, ascendisti, recubans obdormisti uelut leo et uelut catulus leonis. quis excitabit illum? non deficiet princeps de Iuda et dux de femoribus eius, quoadusque ueniant deposita illi, et ipse est spes gentium. deligans ad uitem pullum suum et ad cilicium. pullum asinae suae. lauabit in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum. formidolosi oculi eius a uino et candidi dentes eius magis quam lac. Inde in Numeris de populo nostro dictum: Ecce populus quasi populus leoninus exurget. Item in Deuteronomio: Eritis gentes in caput, incredulus autem populus in caudam. Item in Ezechiel: Audite uocem tubae. et dixerunt: non audiemus. propter hoc audient gentes et qui pascent pecora in eis. I tem in psalmo XVII: Constitues me in caput gentium. populus, quem non cognoui, seruiet mihi[, in auditu auris obediuit mihi]. Item in Hieremia propheta Dominus dicit: Priusquam te formarem in utero. noui te, et priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te. Item apud Esaiam prophetam: Ecce testem illum nationibus manifestaui, principem et imperantem gentibus. Item illic: Gentes quae non nouerant te inuocabunt te, et populi qui ignorabant te ad te confugient. Item illic: Et erit in illa die radix Iesse, qui surget imperare gentibus: in illum gentes sperabunt, et erit requies eius honor. Item illic: Terra Zabulon et terra Neptalim, uia maris et ceteri, qui maritima inhabitatis, et trans Iordanem gentium populus ambulans in tenebris, uidete lumen magnum: qui habitatis in regione umbrae mortis, lumen lucebit super uos. Item illic: Sic dicit Dominus Deus Christo meo Domino: cuius tenui dexteram, ut exaudiant eum gentes: fortitudinem regum disrumpam, aperiam ante illum portas, et ciuitates non cludentur. Item illic: Venio colligere omnes gentes et linguas, et uenient et uidebunt claritatem meam, et dimittam super eos signum et mittam ex his conseruatos in gentes, quae longe sunt, quae non audierunt nomen meum neque uiderunt gloriam meam, et nuntiabunt claritatem meam in gentes. Item illic: Et in omnibus his non sunt conuersi. igitur extollet signum in gentes, quae sunt longe, et adtrahet illos a summo terrae. Item illic: Quibus non est nuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, intellegent. Item illic: Manifestus factus sum eis, qui me non quaerunt, inuentus sum ab eis, qui me non interrogabant. dixi: ecce sum, genti, quae non inuocauit nomen meum. Item in Actibus apostolorum Paulus: Vobis primum oportuerat indicari uerbum Domini. sed quia expulistis illud nec uos dignos uitae aeternae iudicastis, ecce conuertimus nos ad gentes. sic enim dixit per scripturam Dominus: ecce lucem posui te inter gentes, ita ut sis in saluationem usque ad fines terrae.
1.22
QVOD PANEM ET CALICEM CHRISTI ET OMNEM GRATIAM EIVS AMISSVRI ESSENT IVDAEI, NOS VERO ACCEPTVRI, ET QVOD CHRISTIANORVM NOVVM NOMEN BENEDICERETVR IN TERRIS. Apud Esaiam sic dicit Dominus: Ecce qui seruiunt mihi manducabunt, uos autem esurietis. ecce qui seruiunt mihi bibent, nos autem sitietis. ecce qui mihi seruiunt iucundabuntur, uos autem confundemini: uos interficiet Dominus. eis autem, qui seruiunt mihi, nomen nominabitur nouum, quod benedicetur in terra. Item illic: Igitur extollet signum inter gentes quae sunt longe et adtrahet illos a summo terrae. et ecce cito leuiter uenient, non esurient neque sitient. Item illic: Ecce itaque dominator Dominus sabaoth auferet a Iudaea et ab Hierusalem ualentem et ualidam, ualentiam panis et ualentiam aquae. Item in psalmo XXXIII: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus. beatus uir, qui sperat in eum. timete Dominum sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. diuites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non deficient omni bono. Item in euangelio secundum Iohannem Dominus dicit: Ego sum panis uitae. qui uenerit ad me non esuriet, et qui in me crediderit non sitiet umquam. Item illic: Si quis sitit, ueniat et bibat, qui credit in me[, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae]. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
1.23
QVOD AD REGNVM CAELORVM MAGIS GENTES QVAM IVDAEI PERVENIANT. In euangelio Dominus dicit: Multi uenient ab oriente et occidente et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum, filii autem regni exient in tenebras exteriores. illic erit fletus et stridor dentium.
1.24
QVOD SOLO HOC IVDAEI ACCIPERE VENIAM POSSINT DELICTORVM SVORVM, SI SANGVINEM CHRISTI OCCISI BAPTISMO EIVS ABLVERINT ET IN ECCLESIAM TRANSEVNTES PRAECEPTIS EIVS OBTEMPERAVERINT. Apud Esaiam prophetam Dominus dicit: Iam non relaxabo peccata uestra. cum extenderitis manus, auertam faciem a uobis: et si multiplicaueritis preces, non exaudiam uos. manus enim uestrae sanguine plenae sunt. lauamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris a conspectu oculorum meorum, cessate a nequitiis uestris. discite bonum facere, exquirite iudicium, conseruate eum qui iniuriam patitur, iudicate pupillo et iustificate uiduam. et uenite, disputemus, dicit Dominus. et si fuerint peccata uestra quasi phoeniceum, ut niuem dealbabo: et si fuerint quasi coccum, ut lanam candidam efficiam. et si uolueritis et audieritis me, bona terrae edetis: si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet. os enim Domini locutum est ista.

Intertext edge

Open linked passage

Note