Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
2.toc
LIBER SECVNDVS. CAPITVLA. I. Christum primogenitum esse et ipsum esse sapientiam Dei, per quem omnia facta sunt. II. Quod sapientia Dei Christus, et de sacramento concarnationis eius et passionis et calicis et altaris et apostolorum, qui missi praedicauerunt. III. Quod Christus idem sit et sermo Dei. IIII. Quod Christus idem manus et brachium Dei. V. Quod idem angelus et Deus. VI. Quod Deus Christus. VII. Quod Christus Deus uenturus esset inluminator et saluator generis humani. VIII. Quod cum a principio filius Dei fuisset, generari denuo haberet secundum carnem. VIIII. Quod hoc futurum esset signum natiuitatis eius, ut de uirgine nasceretur homo et Deus, hominis et Dei filius. X. Quod et homo et Deus Christus ex utroque genere concretus, ut mediator esse inter nos et patrem posset. XI. Quod de semine Dauid secundum carnem nasci haberet. XII. Quod in Bethleem nasceretur. XIII. Quod humilis in primo adventu suo ueniret. XIIII. Quod ipse sit iustus, quem Iudaei occisuri essent. XV. Quod ipse dictus sit ouis et agnus, qui occidi haberet, et de sacramento passionis. XVI. Quod idem et lapis dictus sit. XVII. Quod deinde idem lapis mons fieret et inpleret totam terram. XVIIL Quod in nouissimis temporibus idem mons manifestaretur, super quem gentes uenirent et in quem iusti quique ascenderent. XVIIII. Quod ipse sit sponsus ecclesiam habens sponsam, de qua filii spiritaliter nascerentur.» XX. Quod cruci illum fixuri essent Iudaei. XXI. Quod in passione crucis et signo uirtus omnis sit et potestas. XXII. Quod in hoc signo crucis salus sit omnibus, qui in frontibus notentur. XXIII. Quod medio die in passione eius tenebrae futurae essent. XXIIII. Quod a morte non uinceretur nec apud inferos remansurus esset. XXV. Quod ab inferis tertia die resurgeret. XXVI. Quod cum resurrexisset, acciperet a patre omnem potestatem, et potestas eius aeterna sit. XXVII. Quod perueniri non possit ad Deum patrem nisi per filium eius Iesum Christum. XXVIII. Quod ipse iudex uenturus sit. XXVIIII. Quod ipse sit rex in aeternum regnaturus. XXX. Quod ipse sit et iudex et rex.
2.1
CHRISTVM PRIMOGENITVM ESSE ET IPSUM ESSE SAPIENTIAM DEI, PER QVEM OMNIA FACTA SVNT. Apud Salomonem in Prouerbiis: Dominus condidit me initium uiarum suarum. in opera sua, ante saeculum fundauit me: in principio antequam terram faceret et antequam abyssos constitueret, priusquam procederent fontes aquarum, antequam montes conlocarentur, ante omnes colles genuit me Dominus. fecit regiones et inhabitabilia et fines inhabitabiles sub caelo. cum pararet caelum, aderam illi, et cum secerneret suam sedem: cum super uentos ualidas faceret desuper nubes et cum confirmatos ponebat fontes sub caelo, quando fortia faciebat fundamenta terrae, eram penes illum disponens. ego eram, cui adgaudebat. cottidie autem iucundabar ante faciem eius in omni tempore, cum laetaretur orbe perfecto. Item apud eundem in Ecclesiastico: Ego ex ore Altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci, ut oriretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis. gyrum caeli circuiui et in profundum abyssi penetraui et. in fluctibus maris ambulaui et in omni terra steti et in omni populo et in omni gente primatum habui et omnia excellentium et humilium corda uirtute calcaui. spes omnis in me uitae et uirtutis. transite ad me, omnes qui concupiscitis me. Item in psalmo LXXXVIII: Et ego primogenitum ponam illum et excelsum prae regibus terrae. in aeternum seruabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele illi et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli. si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulauerint, si iustificationes meas profanauerint et mandata mea non custodierint, uisitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non auertam ab eis. Item secundum Iohannem Dominus dicit: Haec autem est uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum Deum et quem misisti Iesum Christum. ego te clarificaui in terra, opus perfeci quod dedisti mihi, ut faciam. et nunc tu clarifica me apud te ipsum claritate quam habui apud te, priusquam mundus fieret. Item Paulus apostolus ad Colossenses: Qui est imago Dei invisibilis et primogenitus totius creaturae. Item illic: Primogenitus a mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens. Item in Apocalypsi: Ego Α et Ω, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uiuae gratis. Quod idem sit et sapientia et uirtus Dei. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt, nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis, Iudaeis et Graecis, Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam.
2.2
QVOD SAPIENTIA DEI CHRISTVS, ET DE SACRAMENTO CONCARNATIONIS EIVS ET PASSIONIS ET CALICIS ET ALTARIS ET APOSTOLORVM, QVI MISSI PRAEDICAVERUNT. Apud Salomonem in Prouerbiis: Sapientia aedificauit sibi domum et subdidit columnas septem. mactauit suam hostiam, miscuit in cratere uinum suum et parauit suam mensam et misit seruos suos conuocans cum excelsa praedicatione ad craterem, dicens: qui est insipiens, declinet ad me. et egentibus sensu dixit: uenite, edite de meis panibus et bibite uinum quod miscui uobis. derelinquite stultitiam et quaerite prudentiam et corrigite scientia intellegentiam.
2.3
QVOD CHRISTVS IDEM SIT SERMO DEI. In psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico. ego opera mea regi. Item in psalmo XXXII: Verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Item apud Esaiam prophetam: Verbum consummans et breuians in iustitia: quoniam sermonem breuiatum faciet Deus in toto orbe terrae. Item in psalmo CVI: Misit uerbum suum et curauit eos. Item in euangelio secundum Iohannem: In principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. hoc erat in principio apud Deum. omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est. in eo uita est et uita erat lux hominum: et lux lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehenderunt. Item in Apocalypsi: Et uidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur fidelis et uerus, aequum iustumque iudicat et proeliatur, et erat coopertus uestem sparsam sanguineam: et dicitur nomen eius sermo Dei.
2.4
QVOD CHRISTVS IDEM MANVS ET BRACHIVM DEI. Apud Esaiam: Numquid non ualet manus Domini, ut saluos faciat, aut grauabit aurem, ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis, ne misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti uestri in peccatis. labia autem uestra locuta sunt facinus et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item illic: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? Item illic: Sic dicit Dominus: caelum mihi thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam domum aedificabitis mihi aut quis locus ad requiem meam? omnia enim ista fecit manus mea. Item illic: Domine Deus, excelsum est brachium tuum, et nescierunt: cum autem cognouerint, confundentur. Item illic: Reuelabit Deus brachium suum illud sanctum in conspectu omnium gentium. et uidebunt omnes gentes ipsa suprema terrae salutem a Deo. Item illic: Ecce feci te sicut rotas uehiculi triturantis nouas in serram tornatas: et triturabis montes et extenuabis colles et ut puluerem pones et uentilabis, et uentus occupabit illos et procella disparget. tu autem iucundaberis in sanctis Israel, et exultabunt inopes et egeni. quaerent autem aquam, et non erit. lingua enim illorum a siti siccabit. ego Dominus Deus, ego exaudiam Deus Israel et non derelinquam eos, sed aperiam inter montes flumina et in mediis campis fontes, faciam deserta in nemora aquosa et sitientem terram in aquaeductus. ponam in inaquosam terram cedrum et buxum et myrtum et cyparissum et ulmum et populum, ut uideant et cognoscant et sciant et credant simul, quia manus Domini fecit ista et sanctus Israel ostendit.
2.5
QVOD IDEM ANGELVS ET DEVS. In Genesi ad Abraham: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham, Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit: noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui, quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item illic ad Iacob: Et dixit mihi angelus Domini in somnis: ego sum Deus, quem uidisti in loco Dei, ubi unxisti mihi titulum lapideum et uouisti mihi uotum. Item in Exodo: Deus autem praeibat eos, die quidem per columnam nubis ostendere illis iter, noctu autem in columna ignis. Item illic: Promouit autem angelus Dei, qui praecedebat exercitum filiorum Israel. Item illic: Ecce ego praemitto angelum meum ante faciem tuam ad custodiendum te in itinere, ut te inducat in terram, quam tibi praeparaui. obserua eum et obaudi eum, ne fueris inobaudiens ei: non enim deerit tibi: nomen enim meum est in illo. Unde ipse in euangelio dicit: Ego ueni in nomine patris mei, et non recepistis me. cum alius uenerit in nomine suo, illum accipietis. Et iterum in psalmo CXVII: Benedictus est, qui uenit in nomine Domini. Item inMalachiel propheta: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illi timorem timere me, a facie nominis mei proficisci illum. lex ueritatis fuit in ore eius, et iniustitia non est inuenta in labiis eius. in pace corrigens ambulauit nobiscum et multos auertit ab iniustitia. quoniam labia sacerdotis seruabunt scientiam, et legem exquirent ab ore eius, quoniam angelus Domini omnipotentis est.
2.6
QVOD DEVS CHRISTVS. In Genesi: Dixit autem Deus ad Iacob: exurge et ascende in locum Bethel et habita illic et fac illic altare illi Deo, qui tibi apparuit, cum fugeres a facie Esau fratris tui. Item apud Esaiam prophetam: Sic dicit Dominus Deus sabaoth: fatigata est Aegyptus, et negotiatio Aethiopum et Sabaim uiri alti ad te transgredientur et tui erunt serui et post te ambulabunt uincti conpedibus et adorabunt te et in te precabuntur: quoniam in te Deus est, et non est Deus alius praeter te. tu enim es Deus, et non sciebamus, Deus Israel saluator. confundentur et reuerebuntur omnes qui aduersantur tibi et cadent in confusione. Item illic: Vox clamantis in deserto: parate uiam] Domini, rectas facite semitas Dei nostri. omnis uallis inplebitur et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt omnia tortuosa in directum et aspera in uias planas, et uidebitur claritas Domini, et uidebit omnis caro salutare Dei, quoniam Dominus locutus est. Item apud Hieremiam prophetam: Hic Deus noster, et non deputabitur alius absque illo, qui inuenit omnem uiam prudentiae et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo. post haec in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Item apud Zachariam prophetam Deus dicit: Et transibunt per mare angustum et percutient in mari fluctus, et arefient omnes altitudines fluminum et confundetur omnis iniuria Assyriorum, et sceptrum Aegypti auferetur, et confortabo eos in Domino Deo ipsorum, et in nomine eius gloriabuntur, dicit Dominus. Item apud Osee prophetam Deus dicit: Non faciam iuxta iram indignationis meae, non sinam deleri Effraim, quoniam Deus ego sum, et non homo in te sanctus, et non introibo in ciuitatem, post Dominum ibo. Item in psalmo XLIIII: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, uirga recta est uirga regni tui. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem: propterea uncxit te Deus Deus tuus oleum laetitiae prae consortibus tuis. Item in psalmo XLV: Vacate et uidete, quoniam ego sum Deus, exaltabor in gentibus et exaltabor in terra. Item in psalmo LXXXI: Nescierunt neque intellexerunt, in tenebris ambulant. Item in psalmo LXVII: Cantate Deo, psallite nomini eius, iter facite ei, qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. Item in euangelio secundum Iohannem: In principio erat uerbum et uerbum erat apud Deum et Deus erat uerbum. Item illic Dominus ad Thomam: Inice huc digitum tuum et uide manus meas et noli esse incredulus sed fidelis. et respondit Thomas et dixit illi: Dominus meus et Deus meus. dicit illi Iesus: quia uidisti, credidisti. beati qui non uiderunt et credunt. Item Paulus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo propter fratres meos qui sunt cognati secundum carnem, qui sunt Israelitae, quorum adoptio est et claritas et testamentum et legis constitutio et famulatus et promissiones, quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Item in Apocalypsi: Ego A et Ω, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uitae gratis. qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem: et ero eius Deus, et ille erit mihi filius. Item in psalmo LXXXI: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernens. Item illic: Ego dixi: dii estis et filii excelsi omnes, uos autem sicut homines moriemini. Quodsi iusti qui fuerint et praeceptis diuinis obtemperauerint, dii dici possunt, quanto magis Christus Deus Dei filius: sicut ipse in euangelio secundum Iohannem: Non est scriptum in lege, quoniam ego dixi: dii estis? si illos dixit deos, et non potest solui, quod pater sanctificauit et misit in saeculum, uos dicitis, quoniam blasphemat, quia dixi: filius Dei sum. si non facio facta patris, nolite mihi credere: sed si facio et mihi non uultis credere, factis credite et cognoscite, quoniam in me est pater et ego in illo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et uocabitis nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum nobiscum Deus.
2.7
QVOD CHRISTVS DEVS VENTVRVS ESSET INLVMINATOR ET SALVATOR GENERIS HVMANI. Apud Esaiam prophetam: Confortamini, manus resolutae, et genua debilia, exhortamini. qui estis pusillo animo, nolite timere. Deus noster iudicium retribuet, ipse ueniet et saluos faciet nos. tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum audient. tunc saliet clodus sicut ceruus et plana erit lingua mutorum: quia rupta est in deserto aqua et riuus in terra sitienti. Item illic: Non senior neque angelus sed ipse Dominus liberabit eos, quia diliget eos et parcet eis, ipse redimet eos. Item illic: Ego Dominus Deus uocaui te in iustitia, ut teneam manum tuam, et confortabo te: et dedi te in testamentum generis mei, in lumen gentium, aperire oculos caecorum, producere a uinculis uinctos et de domo carceris sedentes in tenebris. ego Dominus Deus, hoc mihi nomen est. claritatem meam alii non dabo neque uirtutes meas sculptilibus. Item in psalmo XXIIII: Vias tuas, Domine, notas fac mihi et semitas tuas edoce me. dirige me in ueritate tua et doce me, quoniam tu es Deus salutaris meus. Vnde in euangelio secundum Iohannem Dominus dicit: Ego sum lumen mundi. qui me secutus fuerit, non ambulabit in tenebris sed habebit lumen uitae. Item secundum Matthaeum Gabriel angelus ad Ioseph: Ioseph fili Dauid, ne metueris adsumere Mariam coniugem tuam. quod enim ex illa natum fuerit, de Spiritu sancto est. pariet autem filium, et uocabis nomen eius Iesum. hic enim saluum faciet populum a peccatis. ItemsecundumLucam: Et Zacharias inpletus est Spiritu sancto et prophetabat dicens: benedictus Deus Israel, qui fecit redemptionem populo suo et suscitauit nobis cornu salutis in domo Dauid pueri sui. Item illic angelus ad pastores: Ne timueritis. ecce enim adnuntio uobis, quoniam natus est uobis hodie saluator, qui est Christus Iesus, in ciuitate Dauid.
2.8
QVOD CVM A PRINCIPIO FILIVS DEI FVISSET, GENERARI DENVO HABERET SECVNDVM CARNEM. In psalmo secundo: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. pete a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Item in euangelio: Et factum est, quomodo audiuit salutationem Mariae Elisabeth, exultauit infans in utero eius: et inpleta est Spiritu sancto et exclamauit uoce magna et dixit: benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus uentris tui. et unde hoc mihi contigit, ut ueniat mater Domini mei ad me? Item Paulus ad Thessalonicenses II.: At ubi uenit adinpletio temporis, misit Deus filium suum natum de muliere. Item in epistula Iohannis: Omnis spiritus, qui confitetur legum Christum in carne uenisse, de Deo est. qui autem negat in carne uenisse, de Deo non est, sed est de antichristi spiritu.
2.9
QVOD HOC FVTVRVM ESSET SIGNVM NATIVITATIS EIVS, VT DE VIRGINE NASCERETVR HOMO ET DEVS, HOMINIS ET DEI FILIVS. Apud Esaiam prophetam: Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens: pete tibi signum a Domino Deo tuo in altitudinem susum et in altitudinem deorsum. et dixit Achaz: non petam nec temptabo Dominum Deum meum. et dixit: audite itaque, domus Dauid. non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem. propter hoc dabit Deus ipse nobis signum: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium, et uocabis nomen eius Emanuel. butyrum et mel manducabit: priusquam. cognoscat aut proferat mala, conmutat bonum. Hoc semen praedixerat Deus de muliere procedere, quod calcaret caput diaboli. In Genesi: Tunc dixit Deus ad serpentem: quia tu hoc fecisti, maledictus tu ab omni pecore et ab omni genere bestiarum terrae. pectore tuo et uentre repes, et erit tibi terra cibus in omnibus diebus uitae tuae. et ponam inimicitiam inter te et mulierem et inter semen tuum et semen eius. ipse tuum calcabit caput et tu obseruabis calcaneum eius.
2.10
QVOD ET HOMO ET DEVS CHRISTVS EX VTROQVE GENERE CONCRETVS, VT MEDIATOR ESSE INTER NOS ET PATREM POSSET. Apud Hieremiam prophetam: Et homo est, et quis cognoscet eum? Item in Numeris: Orietur stella ex Iacob et exurget homo ex Israel. Item illic: Procedet homo de semine eius et dominabitur multarum gentium, et exaltabitur t quam Gog ipsum regnum, et augebitur regnum eius, et Deus eduxit. eum ex Aegypto: quasi claritas unicornis ei, et edet gentes inimicorum suorum et crassitudines eorum emedullabit et balistis suis configet inimicum. recubans requieuit quasi leo et quasi catulus leonis. quis suscitabit eum? qui benedicunt te, benedicti sunt, et qui maledicunt te, maledicti sunt. Item apud Esaiam: Spiritus Domini super me. propter quod uncxit me bene nuntiare pauperibus, misit me curare contribulatos corde, praedicare captiuis remissionem et caecis uisum, uocare annum Domini acceptabilem et diem retributionis. Vnde in euangelio Gabriel ad Mariam: Et respondens angelus dixit ad illam: Spiritus sanctus superueniet in te et uirtus Altissimi obumbrabit te. quapropter quod nascetur sanctum, uocabitur filius Dei. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille de limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius, qui de limo est, portemus et imaginem eius, qui de caelo est.
2.11
QVOD DE SEMINE DAVID SECVNDVM CARNEM NASCI HABERET. In Regnorum secundo: Et fuit uerbum Domini ad Nathan dicens: uade et dic seruo meo Dauid: haec dicit Dominus: non tu aedificabis mihi domum ad inhabitandum: sed erit, cum inpleti fuerint dies tui et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te qui erit de utero tuo, et parabo regnum eius. hic fabricabit domum nomini meo, et erigam thronum eius usque in saeculum, et ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: et fidem consequetur domus eius, et regnum eius usque in saeculum in conspectu meo. Item apud Esaiam: Et exiet uirga de radice Iesse, et flos de radice ascendet: et requiescet super eum spiritus Dei, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, inplebit eum spiritus timoris Dei. Item in psalmo CXXXI: Iurauit Dominus ipsi Dauid ueritatem et non frustrabitur eum: de fructu uentris tui ponam super sedem meam. Item in euangelio secundum Lucam: Et dixit angelus ad illam: ne timeas, Maria. inuenisti enim gratiam ante Deum. ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. hic erit magnus et filius Altissimi uocabitur, et dabit illi Dominus Deus thronum Dauid patris sui, et regnabit super domum Iacob in saecula, et regni eius non erit finis. Item in Apocalypsi: Et uidi librum in dextera Dei sedentis super thronum scriptum intus et retro, signatum signis septem: et uidi angelum fortem praedicantem uoce magna: quis dignus est accipere librum et aperire signa eius? nec quisquam poterat neque in caelo neque super terram neque sub terra aperire librum sed neque perspicere eum. et ego flebam multum, quod nemo dignus inuentus esset, qui aperiret librum aut uideret illum. et unus ex senioribus dixit mihi: ne fleueris, ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et septem signacula eius.
2.12
QVOD IN BETHLEEM NASCERETVR. ApudMicheam: Et tu Bethleem domus illius Effrata numquid exigua es, ut constituaris in milibus Iuda? ex te mihi procedet, ut sit princeps apud Israel, et processiones eius a principio, a diebus saeculi. Item in euangelio: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est, qui natus est rex Iudaeorum? uidimus enim stellam eius in oriente et uenimus adorare illum.
2.13
QVOD HVMILIS IN PRIMO ADVENTV SVO VENIRET. Apud Esaiam: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Dei cui reuelatum est? adnuntiauimus coram ipso sicut pueri, sicut radix in terra sitienti. non est figura eius neque claritas: et uidimus illum, et non habuit figuram neque speciem, sed figura eius sine honore et deficiens praeter ceteros homines. homo in plaga positus et sciens ferre inbecillitatem: quia auersa est facies eius, inhonoratus est et non est conputatus. hic peccata nostra portat et pro nobis dolet, et nos putauimus esse illum in dolore et in plaga et in uexatione: ipse autem uulneratus est propter facinora nostra et infirmatus est propter peccata nostra. doctrina pacis nostrae super illum, liuore eius nos sanati sumus. omnes sicut oues errauimus, homo uia sua errauit. et Deus tradidit illum pro peccatis nostris, et ipse propterea, quod uexatus est, non aperuit os suum. Item apud eundem: Non sum contumax neque contradico: dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum, et fuit Dominus auxiliator meus. Item illic: Non clamabit, neque audiet quisquam in plateis uocem eius. arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet sed in ueritate proferet iudicium. fulgebit et non quassabitur, quoadusque ponat in terra iudicium, et in nomine eius gentes credent. Item in psalmo XXI: Ego autem sum uermis et non homo, obprobrium hominum et abiectio plebis. omnes qui uidebant me subsannabant me et locuti sunt labiis et mouerunt caput: sperauit in Domino. eripiat eum: saluum faciat eum, quoniam uult eum. Item illic: Exaruit uelut testum uirtus mea et lingua mea adhaesit faucibus meis. Item apud Zachariam: Et ostendit mihi Dominus Iesum sacerdotem illum magnum stantem ante faciem angeli Domini, et diabolus stabat ad dexteram eius aduersari ei. et Iesus erat indutus uestimenta sordida et stabat ante faciem ipsius angeli et respondit et ait ad eos qui stabant ante faciem eius dicens: auferte uestimenta sordida ab eo. et dixit ad eum: ecce abstuli iniquitates tuas. et induite eum poderem et inponite cidarim mundam super caput eius. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est, esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit se, factus obaudiens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod et Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris.
2.14
QVOD IPSE SIT IVSTVS, QVEM IVDAEI OCCISVBI ESSENT. In Sapientia Salomonis: Circumueniamus iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et exprobrat nobis peccata legis. promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat. factus est nobis in traductione cogitationum nostrarum, grauis est nobis etiam ad uidendum: quoniam dissimilis est aliis uita illius, et mutatae sunt uiae eius. tamquam nugaces aestimati sumus ab illo, continet se a uiis nostris quasi ab inmunditiis et praefert nouissima iustorum et gloriatur patrem Deum. uideamus ergo, si sermones eius ueri sunt, et temptemus, quae euentura sunt illi. contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reuerentiam illius et probemus patientiam eius. morte turpissima condemnemus eum. haec cogitauerunt et errauerunt: excaecauit enim illos malitia ipsorum et nescierunt sacramenta Dei. Item apud Esaiam: Videte, quomodo iustus perit, et nemo intellegit, et uiri iusti tolluntur, et nemo recognoscit. a facie enim iniustitiae sublatus est iustus, erit in pace sepultura eius. De hoc ipso in Exodo ante praedictum: Innocentem et iustum non occides. Item in euangelio: ludas paenitentia ductus sacerdotibus et senioribus dixit: peccaui tradens sanguinem iustum
2.15
QVOD IPSE DICTVS SIT OVIS ET AGNVS, QVI OCCIDI HABERET, ET DE SACRAMENTO PASSIONIS. Apud Esaiam: Sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce, sic non aperuit os suum. in humilitate iudicium eius sublatum est: natiuitatem autem eius quis enarrabit? quoniam auferetur a terra uita eius, a facinoribus populi mei abductus est ad mortem, et dabo malos pro sepultura eius et ipsos diuites pro morte eius, quia facinus non fecit neque insidias ore suo. propterea ipse consequetur multos et fortium diuidet spolia, propterea quod tradita est ad mortem anima eius, et inter facinerosos deputatus est. et ipse peccata multorum pertulit et propter facinora illorum traditus est. Item apud Hieremiam prophetam: Domine, significa mihi, et cognoscam, tunc uidi meditationes eorum. ego sicut agnus sine malitia perductus sum ad uictimam: in me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius, et nomen eius non erit in memoria amplius. Item in Exodo dixit Dominus Deus ad Moysen: Accipiant sibi singuli ouem per domos tribuum, ouem sine uitio, perfectum, masculum, anniculum erit uobis. ab agnis et haedis accipietis, et occident illum omne uulgus synagogae filiorum Israel ad uesperam et accipient de sanguine et ponent super duos postes et super limen in domibus, in quibus eum edent in ipsis: et edent carnes ista nocte assatas igni et azyma cum picridibus edent. non edetis de eis crudam neque coctam in aqua, nisi assatas igni, caput cum pedibus et interaneis: nihil derelinquetis ex his in mane et ossum non confringetis ab eo. quae autem relicta fuerint de eo usque in mane, igni crementur. sic autem comedetis eum: lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris: et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in Apocalypsi: Et uidi in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi per orbem terrae. et ueni et accepit librum de dextera Dei sedentis in throno. et cum accepisset librum, quattuor animalia et uiginti quattuor seniores prostrauerunt se ante agnum habentes singuli aureas citharas et pateras aureas plenas odoramentis supplicationum, quae sunt orationes sanctorum, et cantauerunt canticum nonum dicentes: dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et emisti nos de sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione, et eos regnum Deo nostro sacerdotesque fecisti, et regnabunt super terram. Item in euangelio: Altera die uidit Iohannes Iesum uenientem ad se et ait: ecce agnus Dei, ecce qui auferet peccata mundi.
2.16
QVOD IDEM ET LAPIS DICTVS SIT. Apud Esaiam prophetam sic dicit Dominus: Ecce ego inmitto in fundamenta Sion lapidem pretiosum, electum, summum, angularem, honoratum: et qui crediderit in eum non confundetur. Item in psalmo CXVII: Lapidem quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. a Domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris. hic est dies, quem fecit Dominus: exultemus et laetemur in eo. o Domine, saluum me fac, o Domine, bene prospera. benedictus qui uenit in nomine Domini. Item apud Zachariam: Ecce ego adduco puerum meum. ortus nomen est ei: quoniam lapis, quem dedi ante faciem Iesu, super lapidem ipsum unum septem oculi sunt. Item in Deuteronomio: Et scribes super lapidem omnem legem hanc manifeste nimis. Item apud Iesum Naue: Et accepit lapidem magnum et statuit eum illic contra Dominum et ait Iesus ad populum: ecce lapis iste erit in testimonium, quia iste audiuit omnia quae dicta sunt a Domino, quanta locutus est ad uos hodie: et erit ipse uobis in testimonium in nouissimo dierum, quando recesseritis a Deo uestro. Item in Actibus apostolorum Petrus: Principes populi et seniores Israel: ecce nos hodie interrogamur a uobis super benefacto hominis infirmi, in quo iste saluatus est. sit uobis omnibus notum et omni populo Israel, quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem uos crucifixistis, quem Deus suscitauit a mortuis, in illo iste in conspectu uestro sanus adstat, in alio autem nullo. hic est lapis qui contemptus est a uobis qui aedificabatis, qui factus est in caput anguli. non est enim nomen aliud sub caelo datum hominibus, in quo oportet saluari nos. Hic est lapis in Genesi, quem ponit Iacob ad caput suum, quia caput uiri Christus, et dormiens uidet scalam ad caelum pertingentem, in qua constitutus erat Dominus, et angeli ascendebant et descendebant: quem lapidem consecrauit et uncxit sacramento unctionis Christum significans. hic est lapis in Exodo, super quem sedit Moyses in cacumine collis, quando Iesus Naue contra Amalech dimicabat, et sacramento lapidis et stabilitate sessionis Amalech superatus est ab Iesu, id est diabolus a Christo uictus est. hic est lapis magnus[ in Basilion primo], super quem posita est arca testamenti, quando eam ab allophylis remissam et redditam in plaustro boues reporta uerunt. hic est lapis[ in Basilion primo], quo Dauid frontem Goliae percussit et occidit, significans diabolum et seruos eius inde prosterni uictos scilicet ea capitis parte, quam signatam non habent: quo signo nos et tuti sumus semper et uiuimus. hic est lapis, quem cum alienigenas Israel uicisset, statuit Samuel et appellauit nomen eius Abennezer id est lapis auxiliator.
2.17
QVOD DEINDE IDEM LAPIS MONS FIERET ET INPLERET TOTAM TERRAM. Apud Danihelem: Et ecce imago nimis magna, et contemplatio eius imaginis metuenda et elata stabat contra te: cuius caput fuit ex auro bono, pectus et brachia eius argentea, uenter et femora aerea, pedes autem ex parte quidem ferrei, ex parte autem fictiles, quoadusque abscisus est lapis de monte sine manibus concidentium et percussit imaginem super pedes ferreos et fictiles et comminuit eos minutatim, et factum est simul ferrum et testa et aeramentum et argentum et aurum, facta sunt minuta quasi palea aut puluis in area aestate, et uentilauit illa uentus, ita ut nihil remanserit in illis, et lapis qui percussit imaginem factus est mons magnus et inpleuit totam terram.
2.18
QVOD IN NOVISSIMIS TEMPOEIBVS IDEM MONS MANIFESTARETVR, SVPER QVEM GENTES VENIRENT ET IN QVEM IVSTI QVIQVE ASCENDERENT. Apud Esaiam: Erit in nouissimis temporibus manifestus mons Domini et domus Dei super uertices montium et exaltabitur super colles, et uenient super illum omnes gentes, et ambulabunt multi et dicent: uenite, ascendamus in montem Domini et in domum Dei Iacob, et nuntiabit nobis uiam eius, et ambulabimus in illa. de Sion enim prodiet lex et uerbum Domini ab Hierusalem: et iudicabit inter gentes et redarguet populum multum, et concident gladios suos in aratra et lanceas suas in falces et iam non discent pugnare. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in uano animam suam nec iurauit proximo suo in dolo. hic accipiet benedictionem a Domino et misericordiam a Deo salutari suo. haec est generatio requirentium illum, quaerentium faciem Dei Iacob.
2.19
QVOD IPSE SIT SPONSVS ECCLESIAM HABENS SPONSAM, DE QVA FILII SPIRITALES NASCERENTVR. Apud Iohel: Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium et indicite curationem, adgregate populum, sanctificate ecclesiam, excipite maiores natu, colligite paruulos lactantes, procedat sponsus de cubiculo suo et sponsa de thalamo suo. Item apud Hieremiam: Et auferam de ciuitatibus Iuda et de quadriuiis Hierusalem uocem laetantium et uocem gaudentium, uocem sponsi et uocem sponsae. Item in psalmo XVIII: Et ipse tamquam sponsus procedit de thalamo suo: exultauit ut gigans ad currendam uiam. a summo caelo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius, nec est qui se abscondat a calore eius. Item in Apocalypsi: Veni, ostendam tibi nonam nuptam uxorem agni. et duxit me in spiritu in montem magnum et ostendit mihi ciuitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo, a Deo habentem claritatem Dei. Item in euangelio secundum Iohannem: Vos mihi testes estis, quoniam dixi eis qui missi sunt ab Hierosolymis ad me, quia non sum Christus, sed quoniam missus sum ante ipsum. qui habet enim sponsam sponsus est: amicus autem sponsi est qui stat et audit eum et gaudio gaudet propter uocem sponsi. Huius rei mysterium ostensum est apud Iesum Naue, quando iussus est excalciare se, quod scilicet sponsus non ipse esset erat enim in lege, ut quisque nuptias recusaret calciamentum deponeret, calciaretur uero ille qui sponsus fu turus esset— Et factum est, quomodo fuit Iesus in Ierico, circumspexit oculis et uidit hominem stantem ante faciem suam et frameam haerentem in manu eius et dixit: noster es aut aduersariorum? ille autem dixit: ego sum dux uirtutis Domini, nunc adueni. et Iesus cecidit in faciem ad terram et ait illi: Domine, quid imperas famulo tuo? et ait dux uirtutis Domini: solue calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. Item in Exodo Moyses iubetur calciamentum deponere, quod nec ipse sponsus esset: Et adparuit ei angelus Domini in flamma ignis de rubo: et uidit, quoniam rubus ardebat igni, rubus autem non cremabatur. et dixit Moyses: transiens uidebo hoc grande uisum, cur utique non crematur rubus. ut uidit autem, quoniam accedit uidere, uocauit eum Dominus Deus de rubo dicens: Moyses, Moyses. qui dixit: quid est? et dixit: ne accesseris huc nisi solueris calciamentum de pedibus tuis. locus enim, in quo stas, terra sancta est. et dixit ei: ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob. Hoc autem manifestum est in euangelio secundum Iohannem: Et respondit illis Iohannes: ego quidem baptizo in aqua: in medio autem uestrum stat, quem uos ignoratis: ipse est enim, de quo dixi: post me ueniens homo ante me factus est, cuius non sum dignus corrigiam calciamenti soluere. Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiant illi. beati serui quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item in Apocalypsi: Regnauit Dominus Deus omnipotens, gaudeamus et exultemus et demus ei claritatem, quoniam uenerunt nuptiae agni et uxor eius se praeparauit.
2.20
QVOD CRVCI ILLVM FIXVRI ESSENT IVDAEI. Apud Esaiam: Expandi manus meas tota die ad plebem contumacem et contradicentem mihi, qui ambulant uias non bonas sed post peccata sua. Item apud Hieremiam: Venite, mittamus lignum in panem eius et eradamus a terra uitam eius. Item in Deuteronomio: Et erit pendens uita tua ante oculos tuos, et timebis die et nocte et non credes uitae tuae. Item in psalmo XXI: Effoderunt manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestem meam miserunt sortem. tu autem, Domine, ne elongaueris auxilium tuum a me, ad defensionem meam respice. eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam. libera me de ore leonis et a cornibus unicornuorum humilitatem meam. narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te. Item in psalmo CXVIII: Confige clauis de metu tuo carnes meas. Item in psalmo CXL: Eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. De quo sacrificio Sophonias dixit: Metuite a facie Domini Dei, quoniam prope est dies eius: quia parauit Dominus sacrificium suum, sanctificauit uocatos suos. Item apud Zachariam: Et intuebuntur in me, in quem transfixerunt. Item in psalmo LXXXVII: Et clamaui ad te, Domine Deus meus, tota die, expandi manus meas ad te. It em in Numeris: Non quasi homo Deus suspenditur neque quasi filius hominis minas patitur. Vnde in eu. angelio Dominus dicit: Sicut Moyses exaltauit serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui crediderit in eum habeat uitam aeternam.
2.21
QVOD IN PASSIONE CRVCIS ET SIGNO VIRTVS OMXIS SIT ET POTESTAS. Apud Abbacuc: Texit caelos uirtus eius, et laudis eius plena est terra: et splendor eius ut lux erit, cornua in manibus eius erunt. et illic constabilita est uirtus gloriae eius, et constituet dilectionem ualidam. ante faciem suam ibit uerbum et praecedet in campum secundum gressus suos. Item apud Esaiam: Ecce natus est uobis puer, datus est nobis filius, cuius imperium super humeros eius: et uocatum est nomen eius magnae cogitationis nuntius. Hoc signo crucis et Amalech uictus est ab Iesu per Moysen. Item in Exodo dixit Moyses ad Iesum: Elige tibi uiros et exi et constitue cum Amalech in crastinum. et ecce ego stabo in cacumine collis et uirga Dei in manu mea. et factum est, cum leuabat manus Moyses, praevalebat Israel. ubi autem submiserat manus, inualescebat Amalech. sed manus Moysi graues, et accepto lapide subposuerunt sub eo, et sedebat super eum, et Aaron et Ur sustinebant manus hinc et inde, et factae sunt manus Moysi stabiles usque in occasum solis, et fugauit Iesus Amalech et omnem populum eius. et dixit Dominus ad Moysen: scribe hoc, ut sit memoriae in libro, et da in aures Iesu, quoniam deletione deleam memoriam Amalech de sub caelo.
2.22
QVOD IN HOC SIGNO CRVCIS SALVS SIT OMNIBVS QVI IN FRONTIBVS NOTENTVR. Apud Ezechiel dicit Deus: Transi mediam Hierusalem et notabis signum super frontes uirorum qui ingemunt et maerent ob iniquitates quae fiunt in medio ipsorum. Item illic: Vadite et caedite et nolite parcere oculis uestris. nolite misereri seniores aut iuuenes et uirgines et paruulos et mulieres interficite, ut perdeleantur. omnem autem, super quem signum scriptum est, ne tetigeritis, et ab ipsis sanctis meis incipite. Item in Exodo Deus ad Moysen: Et erit sanguis in signo uobis super domos, in quibus ibi eritis: et uidebo sanguinem et protegam uos, et non erit in uobis plaga diminutionis, cum percutiam terram Aegypti. Item in Apocalypsi: Et uidi et ecce agnum stantem in monte Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen eius et nomen patris ipsius scriptum in frontibus. Item illic: Ego Α et Ω, primus et nouissimus, initium et finis. felices eos qui faciunt praecepta eius, ut sit potestas eorum super lignum uitae.
2.23
QVOD MEDIO DIE IN PASSIONE EIVS TENEBRAE FVTVRAE ESSENT. Apud Amos: Et erit in illo die, dicit Dominus, occidet sol meridie et obtenebrabitur dies lucis: et conuertam dies festos uestros in luctum et omnia cantica uestra in lamentationem. Item apud Hieremiam: Exterrita est quae parit et taeduit anima eius. subiit sol ei, cum adhuc medius dies esset, confusa est et maledicta. reliquos eorum in gladium dabo in conspectu inimico> rum eorum. Item in euangelio: A sexta autem hora tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
2.24
QVOD A MORTE NON VINCERETVR NEC APVD INFEROS REMANSVRVS ESSET. InpsalmoXV: Quoniam non derelinques animam meam in infernum nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Item in psalmo XXVIIII: Domine, eduxisti ab inferis animam meam. Item in psalmo III: Ego dormiui et quieui et exurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Item in euangelio secundum Iohannem: Nemo aufert animam meam a me, sed ego a me pono eam: potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam: hoc enim mandatum accepi a patre meo.
2.25
QVOD AB INFERIS TERTIO DIE RESVRGERET. Apud Osee: Viuificabit nos post biduum die tertio. Item in Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: descende et testificare populum et sanctifica illos hodie et cras, et lauent uestimenta sua et sint parati in perendinum diem. die enim tertio descendet Dominus in montem Sina Item in euangelio: Progenies nequam et adultera signum quaerit, et signum non dabitur illi nisi signum Ionae prophetae. quomodo enim fuit I onas in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, ita erit et filius hominis tribus diebus et tribus noctibus in corde terrae.
2.26
QVOD CVM RESVRREXISSET, ACCIPERET A PATRE OMNEM POTESTATEM ET POTESTAS EIVS AETERNA SIT. Apud Danihelem: Videbam in uisu nocte: et ecce in nubibus caeli quasi filius hominis ueniens uenit usque ad ueterem dierum et stetit in conspectu eius, et qui adsistebant ei obtulerunt eum: et data est ei potestas regia et omnes reges terrae per genus et omnis claritas seruiens ei, et potestas eius aeterna quae non auferetur et regnum eius non conrumpetur. Item apud Esaiam: Nunc exurgam, dicit Dominus, nunc clarificabor, nunc exaltabor: nunc uidebitis, nunc intellegetis, nunc confundemini, uana erit fortitudo spiritus uestri, ignis uos consumet. Item in psalmo CVIIII: Dicit Dominus Domino meo: sede ad dexteram\' meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. uirgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominaberis in medio inimicorum tuorum. Item in Apocalypsi: Et conuersus respexi, ut uiderem uocem quae mecum loquebatur. et uidi septem candelabra aurea et in medio candelabrorum similem Filio hominis uestitum poderem et erat praecinctus supra mamillas zonam auream: caput autem eius et capilli erant albi uelut lana ant nix, et oculi eius ut flamma ignis et pedes eius similes aurichalco sicut de fornace ignea et uox eius ut sonus aquarum multarum, et habebat in dextera sua septem stellas et ex ore eius gladius utrimque acutus exiebat et facies eius splendebat ut sol in uirtute sua: et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tamquam mortuus, et inposuit super me dexteram suam dicens: noli timere, ego sum primus et nouissimus et uiuus qui fueram mortuus et ecce sum uiuens in saecula saeculorum et habeo claues mortis et inferorum. Item in euangelio Dominus dicit post r esurrec tionem: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: ite ergo et docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, docentes eos obseruare omnia quaecumque praecepi uobis.
2.27
QVOD PERVENIRI NON POSSIT AD DEVM PATREM NISI PEB FILIVM EIVS 1ESVM CHRISTVM. In euangelio: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua: per me si qui introierit, saluabitur. Item illic: Multi prophetae et iusti concupierunt uidere quae uidetis et non uiderunt et audire quae auditis et non audierunt. Item illic: Qui credit in filium habet uitam aeternam: qui non dicto audiens est filio non uidebit uitam, sed ira Dei manebit super eum. Item Paulus apostolus ad Ephesios: Et cum uenisset, adnuntiauit uobis pacem his qui longe et pacem his qui prope, quia per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad patrem. Item ad Romanos: Omnes enim peccauerunt et egent claritatem Dei, iustificantur autem dono ipsius et gratia per redemptionem quae est in Christo Iesu. Item in epistula Petrus apostolus: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo. Item illic: In hoc enim et mortuis praedicatum est, ut suscitentur. Item in epistula Iohannes apostolus: Qui negat filium neque patrem habet: qui confitetur filium et filium et patrem habet.
2.28
QVOD IPSE IVDEX VENTVRVS SIT. Apud Malachiam: Ecce dies Domini uenit ardens uelut clibanus: eruntque omnes alienigenae et omnes iniqui stipula, et succendet illos adueniens dies, dicit Dominus. Item in psalmo XLVIIII: Deus deorum Dominus locutus est et uocauit terram a solis ortu usque ad occasum, ex Sion species decoris eius. Deus manifeste ueniet Deus noster et non silebit. ignis in conspectu eius ardebit et in circuitu eius tempestas ualida. aduocauit caelum susum et terram discernere populum suum. congregate illi iustos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia: et adnuntiabunt caeli iustitiam eius, quoniam Deus iudex est. Item apudEsaiam: Dominus Deus uirtutum prodibit et comminuet bellum: excitabit certamen et clamabit super inimicos suos cum fortitudine: tacui, numquid semper tacebo? Item in psalmo LXVII: Exurgat Deus, et dissipentur inimici eius et fugiant qui oderunt eum a facie eius. sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et iusti epulentur et exultent in conspectu Dei et delectentur in laetitia. cantate Domino, psalmum dicite nomini eius, iter facite ei qui ascendit ad occasum, Dominus nomen est ei. turbabuntur a facie eius patris orphanorum et iudicis uiduarum. Deus in loco sancto suo, Deus qui habitare facit unanimes in domo, qui educet uinctos in fortitudine, similiter eos qui in iram prouocant, qui habitant in sepulchris. Deus, cum egredieris coram populo tuo, dum transgredieris in deserto. Item in psalmo LXXXI: Exurge, Deus, iudica terram, quoniam tu disperdes in omnibus gentibus. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quid nobis et tibi, fili Dei? quid huc uenisti ante tempus perdere nos? Item secundum Iohannem: Nihil pater iudicat sed omne iudicium filio dedit, ut omnes honorificent filium sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit siue bona siue mala.
2.29
QVOD IPSE SIT REX IN AETERNVM REGNATVRVS. Apud Zachariam: Dicite filiae Sion: ecce rex tuus uenit tibi iustus et saluans, mitis, sedens super asinum indomitum. Item apud Esaiam: Quis nuntiabit uobis locum illum aeternum? ambulans in iustitia et manus abstinens a muneribus, grauans aures, ut non audiat iudicium sanguinis, et conprimens oculos suos, ne uideat iniustitiam, hic habitabit in alta spelunca petrae fortis: panis illi dabitur et aqua eius fidelis. regem cum claritate uidebitis. Item apud Malachiam: Rex magnus sum ego, dicit Dominus, et nomen meum inlustre est apud gentes. Item in psalmo secundo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum Domini. Item in psalmo XXI: Reminiscentur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium: quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Item in psalmo XXIII: Tollite portas, principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio. tollite portas, principes, uestri et eleuamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae. quis est iste rex gloriae? Dominus uirtutum ipse est rex gloriae. Item in psalmo XLIIII: Eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi. lingua mea calamus scribae uelociter scribentis. speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis, propterea benedixit te Deus in aeternum. adcingere gladium tuum circa femur, potentissime specie et pulchritudine tua, et intende et prospere procede et regna propter ueritatem et mansuetudinem et iustitiam. Item inpsalmoV: Rex meus et Deus meus, quoniam ad te orabo, Domine, mane et exaudies uocem meam, mane adstabo tibi et uidebo. Item in psalmo XCVI: Dominus regnauit, exultet terra, laetentur insulae multae. Item in psalmo XLIIII: Adstitit regina a dextris tuis in uestitu deaurato, circumamicta uarietatem. audi, filia, et uide et inclina aurem tuam et obliuiscere populum tuum et domum patris tui, quoniam concupiuit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Item in psalmo LXXIII: Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutem in medio terrae. Item in euangelio secundum Matthaeum: Et cum Iesus natus esset in Bethleem Iudaeae in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente uenerunt Hierosolymam dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum P uidimus enim stellam eius in orientem et uenimus adorare eum. Item secundum Iohannem dixit Iesus: Regnum meum non est de isto saeculo: si de isto saeculo esset regnum meum, ministri mei turbarentur ne traderer Iudaeis: nunc autem regnum meum non est hinc. dixit Pilatus: ergo rex es tu? respondit Iesus: tu dicis quoniam rex sum: in hoc natus sum et in hoc ueni in saeculum, ut testimonium dicam ueritati. omnis qui est de ueritate audit uocem meam.
2.30
QVOD IPSE SIT ET IVDEX ET REX. Item in psalmo LXXI: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis iudicare populum tuum in tua iustitia. Item in Apocalypsi: Et uidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur fidelis et uerus, aequum iustumque iudicat et proeliatur: oculi autem eius erant tamquam flamma ignis et super caput eius diademata multa et portabat nomen scriptum nemini alii nisi sibi notum: et erat coopertus uestem sparsam sanguineam et dicitur nomen eius uerbum Dei: et exercitus qui sunt in caelo sequebantur eum in equis albis induti byssinum album mundum, et de ore eius exiel. at gladius acutus, ut ex eo percuteret nationes quas ipse pasturus est in uirga ferrea, et ipse calcabit torcular uini irae Dei omnipotentis. habet etiam in ueste et in femore suo nomen scriptum: rex regum et dominus dominorum. Item in euangelio: Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suae et colligentur ante eum omnes gentes: et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis, et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens rex dicet eis: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico nobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et ibunt isti in ignem aeternum, iusti autem in uitam aeternam.