Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Testimoniorum Libri Tres adversus Judaeos
Cyprian, SaintJuda 3 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
3.pr
LIBER TERTIVS.
3.pr
CVPRIANVS QVIRINO FILIO SALVTEM. Pro fide ac deuotione tua, quam Domino Deo exhibes, fili carissime, petisti, ut ad instruendum te excerperem de scripturis sanctis quaedam capitula ad religiosam sectae nostrae disciplinam pertinentia, lectionis diuinae succinctam diligentiam quaerens, ut animus Deo deditus non longis aut multis librorum uoluminibus fatigetur, sed eruditus breuiario praeceptorum caelestium habeat ad fouendam memoriam suam salubre et grande conpendium. et quia tibi plenum dilectionis obsequium debeo, feci quod petisti, ut laborarem semel, ne tu semper laborares. quantum potuit itaque mediocritas nostra conplecti, collecta sunt a me quaedam praecepta dominica et magisteria diuina quae esse et facilia et utilia legentibus possint, dum in breuiarium pauca digesta et uelociter perleguntur et frequenter iterantur. opto fili carissime, semper bene ualere.
3.toc
CAPTVILA. I. De bono operis et misericordiae. II. In opere et eleemosynis, etiamsi per mediocritatem minus fiat, ipsam uoluntatem satis esse. III. Agapem et dilectionem fraternam religiose et firmiter exercendam. IIII. In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. V. Humilitatem et quietem in omnibus tenendam. VI. Bonos quosque et iustos plus laborare sed tolerare debere, quia probantur. VII. Non contristandum Spiritum sanctum quem accepimus. VIII. Iracundiam uincendam esse, ne cogat delinquere. VIIII. Inuicem se fratres sustinere debere. X. In Deum solum fidendum et in ipso gloriandum. XI. Eum qui fidem consecutus est exposito priore homine caelestia tantum et spiritalia cogitare debere nec adtendere ad saeculum, cui iam renuntiauit. XII. Non iurandum. XIII. Non maledicendum. XIIII.. Numquam mussitandum, sed circa omnia quae accidunt benedicendum Deum. XV Ad hoc temptari homines a Deo, ut explorentur. XVI. De bono martyrii. XVII. Minora esse quae in saeculo patimur quam sit praemium quod promissum est. XVIII. Dilectioni Dei et Christi nihil praeponendum. XVIIII. Voluntati non nostrae sed Dei obtemperandum. XX. Fundamentum et firmamentum spei et fidei esse timorem. XXI. Non temere de altero iudicandum. XXII. Accepta iniuria remittendum et ignoscendum. XXIII. Vicem malis non reddendam. XXIIII. Non posse ad patrem ueniri nisi per Christum. XXV. Ad regnum Dei, nisi baptizatus et renatus quis fuerit, peruenire non posse. XXVI. Parum esse baptizari et eucharistiam accipere, nisi quis factis et opere proficiat. XXVII. Baptizatum quoque gratiam perdere quam consecutus sit, nisi innocentiam seruet. XXVIII. Non posse in ecclesia remitti ei qui in Deum deliquerit. XXVIIII. De odio nominis ante praedictum. XXX. Quod quis Deo uouerit cito reddendum. XXXI. Eum qui non crediderit iam iudicatum esse. XXXII. De bono uirginitatis et continentiae. XXXIII. Nihil patrem iudicare sed filium et patrem ab eo non honorificari, a quo non honorificetur filius. XXXIIII. Fidelem gentiliter uiuere non oportere. XXXV. Deum ad hoc patientem esse, ut nos paeniteat peccati nostri et reformemur. XXXVI. Mulierem ornari saeculariter non debere. XXXVII. Fidelem non oportere ob alia delicta nisi ob nomen solum puniri. XXXVIII. Seruum Dei innocentem esse debere, ne incidat in paenam saecularem. XXXVIIII. Datum nobis esse exemplum uiuendi in Christo. XL. Non iactanter nec tumultuose operandum. XLI. Inepte et scurriliter non loquendum. XLII. Fidem in totum prodesse et tantum nos posse quantum credimus. XLIII. Posse eum statim consequi qui uere crediderit. XLIIII. Fideles inter se disceptantes non debere gentilem iudicem experiri. XLV. Spem futurorum esse et ideo fidem circa ea quae promissa sunt patientem esse debere. XLVI. Mulierem in ecclesia tacere debere. XLVII. Delicto et merito nostro fieri, ut laboremus nec Dei opem in omnibus sentiamus. XLVIII. Non faenerandum. XLVIIII. Inimicos quoque diligendos. L. Sacramentum fidei non esse profanandum. LI. Quod nemo in opere suo extolli debeat. LII. Credendi uel non credendi libertatem in arbitrio positam. LIII. Dei arcana perspici non posse et idcirco fidem nostram simplicem esse debere. LIIII. Neminem sine sorde et sine peccato esse. LV. Non hominibus sed Deo placendum. LVI. Deum nihil latere ex his quae geruntur. LVII. Fidelem emendari et reseruari. LVIII. Neminem contristari morte debere, cum sit in uiuendo labor et periculum, in moriendo pax et resurgendi securitas. LVIIII. De idolis quae gentiles deos putant. LX. Ciborum nimiam concupiscentiam non adpetendam. LXI. Possidendi concupiscentiam et pecuniam non adpetendam. LXII. Matrimonium cum gentilibus non iungendum. LXIII. Grauius delictum esse fornicationis. LXIIII. Quae sint carnalia quae mortem pariant et quae spiritalia quae ad uitam ducant. LXV. Omnia delicta in baptismo deponi. LXVI. Disciplinam Dei in ecclesiasticis praeceptis obseruandam. LXVII. Praedictum quod disciplinam sanam aspernaturi essent. LXVIII. Recedendum ab eo qui inordinate et contra disciplinam uiuat. LXVIIII. Non in sapientia mundi nec in eloquentia esse regnum Dei sed in fide crucis et uirtute conuersationis.\' LXX. Parentibus obsequendum. LXXI. Patres quoque asperos esse circa filios non oportere. LXXII. Seruos, cum crediderint, plus dominis carnalibus seruire debere. LXXIII. Item dominos mitiores esse debere. LXXIIII. Viduas probatas quasque honorandas. LXXV. Suorum et maxime fidelium curam plus unumquemque habere debere. LXXVI. Maiorem natu non temere accusandum. LXXVII. Peccantem publice obiurgandum. LXXVIII. Cum haereticis non loquendum. LXXVIIII. Innocentem fidenter petere et inpetrare. LXXX. Nihil licere diabolo in hominem, nisi Deus permiserit. LXXXI. Mercedem mercennario cito reddendam. LXXXII. Non augurandum. LXXXIII. Cirrum non habendum. LXXXIIII. Non uellendum. LXXXV. Surgendum, cum episcopus aut presbyter ueniat. LXXXVI. Schisma non faciendum, etiamsi in una fide et in eadem traditione permaneat qui recedit. LXXXVII. Fideles simplices cum prudentia esse debere. LXXXVIU. Fratrem non circumueniendum. LXXXVIIII. Subito uenire finem mundi. XC. Vxorem a uiro non recedere aut, si recesserit, innuptam manere. XCI. Tantum unumquemque temptari quantum potest sustinere. XCII. Non quicquid licet esse faciendum. XCIII. Praedictum quod haereses futurae essent.\' XCIIII. Cum timore et cum honore eucharistiam accipiendam.\' XCV. Bonis conuiuendum, malos autem uitandos. XCVI. Factis, non uerbis operandum. XCVTL Ad fidem et ad consecutionem properandum esse. XCVIII. Catechumenum peccare iam non debere. XCVIIII. Iudicium secundum tempora futurum uel aequitatis ante legem uel legis post Moysen. C. Gratiam Dei gratuitam esse debere. CI. Spiritum sanctum in igne frequenter apparuisse. CII. Correptionem bonos quosque libenter audire debere. CIII. A multiloquentia temperandum. CIIII. Non mentiendum. CV. Frequenter emendandos qui delinquunt in domestico ministerio. CVI. Iniuria accepta patientiam tenendam et ultionem Deo relinquendam. CVII. Non detrahendum. CVIII. Non esse proximo insidiandum. CVIIII. Infirmos uisitandos. CX Susurrones maledictos esse. CXI. Sacrificia malorum acceptabilia non esse. CXII. Grauius iudicari de his qui in saeculo plus habuerint potestatis. CXIII. Viduam et pupillos protegi oportere. CXIIII. Dum in carne est quis, exomologesim facere debere. CXV. Adulationem perniciosam esse. CXVI. Plus ab eo diligi Deum, cui in baptismo plura peccata dimittuntur. CXVII. Fortem congressionem esse aduersus diabolum et ideo fortiter nos stare debere, ut possimus uincere. CXVIII. De antichristo quod in homine ueniat. CXVIIII. Graue fuisse iugum legis quod a nobis abiectum est et leue esse iugum Domini quod a nobis susceptum est. CXX. Orationibus insistendum.
3.1
DE BONO OPERIS ET MIBERICORDIAE. Apud Esaiam: Exclama in fortitudine et noli parcere, sicut tuba exalta uocem tuam, adnuntia plebi meae peccata ipsorum et domui Iacob facinora eorum. me de die in diem quaerunt et cognoscere uias meas concupiscunt, quasi plebs quae iustitiam fecerit et iudicium Dei non deseruerit. postulant a me nunc iudicium iustum et adpropinquare Deo concupiscunt dicentes: quid quia ieiunauimus, et non uidisti, humiliauimus animas nostras, et non cognouisti? in diebus enim ieiunii inueniuntur uoluntates uestrae. aut enim subiectos uobis conpungitis aut ad iudicia et lites ieiunatis aut proximos caeditis pugnis. ut quid mihi ieiunatis, ut hodie audiatur uox uestra in clamore? non hoc ieiunium quod ego elegi et diem humiliare hominem animam suam. tametsi contorseris quasi circulum collum tuum et saccum et cinerem substraueris, nec sic uocabis ieiunium acceptum. non tale ieiunium elegi, dicit Dominus: sed solue omnem nodum iniustitiae, resolue suffocationes inpotentium conmerciorum, dimitte quassatos in requiem et omnem consignationem iniustam dissipa. frange esurienti panem tuum et egenos sine tecto induc in domum tuam. si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despicies. tunc erumpet temporaneum lumen tuum et uestimenta tua cito orientur. et praeibit ante te iustitia et claritas Dei circumdabit te. tunc exclamabis, et Deus exaudiet te. dum adhuc loqueris, dicit: ecce adsum. Item in Iob: Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum. os uiduae benedixit me, cum essem oculus caecorum, pes quoque clodorum ego essem et inualidorum pater. Item in Tobia: Et dixi Tobiae filio meo: uade et adduc quemcumque pauperem inueneris ex fratribus nostris, qui tamen in mente habeat Deum ex toto corde suo. hunc adduc et manducabit pariter meum prandium hoc: ecce sustineo te, fili, donec uenias. Item illic: Omnibus diebus uitae tuae, fili, Deum in mente habeto et noli praeterire praecepta eius. iustitiam fac omnibus diebus uitae tuae et noli ambulare uiam iniquitatis: quoniam agente te ex ueritate erit respectus operum tuorum. ex substantia tua fac eleemosynam et noli auertere faciem tuam ab ullo paupere. ita fiet, ut nec a te auertatur facies Dei. quomodo habueris, fili, sic fac: si tibi fuerit copiosa substantia, plus ex illa fac eleemosynam: si exiguum habueris, ex hoc ipso exiguo communica. et ne timueris, cum facis eleemosynam: praemium bonum repones tibi in diem necessitatis: quoniam eleemosyna a morte liberat et non patitur ire in tenebras. munus bonum est eleemosyna omnibus qui faciunt eam coram summo Deo. Item in Sapientia Salomonis: Qui pauperum miseretur,. Deo faenerat. Item illic: Qui dat pauperibus, non egebit: qui autem auertit oculum suum, in magna inopia erit. Item illic: Eleemosynis et fide peccata purgantur. Item illic: Si esurit inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi. hoc enim faciens carbones ignis superfundes capiti eius. Item illic: Sicut aqua extinguet ignem, sic eleemosyna extinguet peccatum. Item in Prouerbiis: Prouerbiis: uade et reuertere, cras ego dabo, cum possis statim bene facere. non enim scis quid contingat sequenti die. Item illic: Qui obturat aurem ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. Item illic: Qui conuersatur sine uituperatione in iustitia, beatos filios relinquet. Item in Ecclesiastico: Fili, si habes, bene fac tecum et Deo dignas oblationes offeres, memorare, quoniam mors non tardat. Item illic: Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. Item in psalmo XXXVI misericordiam et posteris prodesse: iuuenior fui et senui et non uidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panem. tota die miseretur et faenerat, et semen eius in benedictione erit. Item in psalmo XL: Beatus qui intellegit super egenum et pauperem, in die malo liberabit eum Dominus. Item in psalmo CXI: Disparsit, dedit pauperibus, iustitia eius. manet in saeculum saeculi. Item in Osee: Misericordiam malo quam sacrificium, et agnitionem Dei quam holocaustomata. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur. Item illic: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Item illic: Thesaurizate uobis thesauros in caelo, ubi neque tinea neque comestura exterminat et ubi fures non effodiunt. ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum. Item illic: Simile est regnum caelorum homini negotianti quaerenti bonas margaritas: ubi autem inuenerit pretiosam margaritam, uadit et uendit omnia quae habuit et emit illam. Etiam modicum opus prodesse. Item illic: Et qui potauerit unum ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico uobis, non peribit merces eius. Nemini negandam eleemosynam. Item illic: Omni petenti te da et ab eo qui uoluerit mutuari ne te auertas. Item illic: Si uis in uitam uenire, serua mandata. dicit ille: quae? ait illi Iesus: non occides, non moechaberis, non falsum testimonium dices, honora patrem et matrem et diliges proximum tuum tamquam te. dicit illi iuuenis: omnia ista obseruaui. quid adhuc mihi deest? dicit illi Iesus: si uis perfectus esse, uade et, uende bona tua et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo et ueni sequere me. Item illic: Cum uenerit filius hominis in claritate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in throno claritatis suas et colligentur ante eum omnes gentes. et segregabit illos ab inuicem, quemadmodum pastor segregat oues ab haedis. et statuet oues a dextera sua, haedos autem a sinistra. tunc dicet rex eis qui a dextera sua sunt: uenite, benedicti patris mei, percipite quod uobis paratum est regnum ab origine mundi: esuriui enim et dedistis mihi manducare, sitiui et potastis me, hospes fui et abduxistis me, nudus et texistis me, infirmatus sum et uisitastis me, in carcere fui et uenistis ad me. tunc respondebunt ei iusti dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem et pauimus, sitientem et potauimus? quando te uidimus hospitem et abduximus, nudum et uestiuimus? quando autem te uidimus infirmari aut in carcere et uenimus ad te? et respondens rex dicet eis: amen dico uobis, quamdiu fecistis uni horum ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. tunc dicet illis qui a sinistra sunt: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum quem parauit pater meus diabolo et angelis eius. esuriui enim et non dedistis mihi manducare, sitiui et non potastis me, hospes fui et non abduxistis me, nudus fui et non uestistis me, infirmus et in carcere et non uenistis ad me. tunc respondebunt et ipsi dicentes: Domine, quando te uidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum aut in carcere et non ministrauimus tibi? et respondebit illis: amen dico uobis, quamdiu non fecistis uni ex minimis his, neque mihi fecistis. et ibunt isti in ambustionem aeternam. iusti autem in uitam aeternam. Item in euangelio secundum Lucam: Vendite quae possidetis et date eleemosynam. Item illic: Qui fecit quod est intus, fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam, et ecce uobis omnia munda. Item illic: Ecce dimidium ex substantia mea do pauperibus et si cui quid fraudaui quadruplum reddo. dixit autem Iesus: quia salus hodie domui huic facta est, quoniam et ipse filius est Abrahae. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrae inopiae sit supplementum et sit aequalitas, sicut scriptum est: qui multum habuit non abundauit et qui modicum non indiguit. Item illic: Qui parce seminat parce et metet: et qui seminat in benedictione de benedictione et metet. unusquisque autem sicut corde proposuit, non quasi ex tristitia uel ex necessitate. hilarem enim datorem diligit Deus. Item illic: Sicut scriptum est: distribuit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in aeternum. Item illic: Qui administrat semen seminanti, et panem ad edendum tribuet et multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. Item illic: Administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed abundabit per multam gratiarum actionem in Deum. Item in epistula Iohannis: Qui habuerit substantiam mundi et uiderit fratrem suum desiderantem et eluserit uiscera sua, quomodo caritas Dei manet in illo Item e m in euangelio secundum Lucam: Cum facis prandium aut cenam, noli uocare amicos tuos aut fratres neque uicinos neque diuites, ne forte w et illi reinuitent te: et erit retributio tibi. sed cum facis prandium aut cenam, uoca mendicos, debiles, caecos, clodos, et beatus eris, quoniam non habent unde retribuere tibi: restituetur autem tibi in resurrectione iustorum.
3.2
IN OPERE ET ELEEMOSVNIS, ETIAMSI PER MEDIOCRITATEM MINVS FIAT, IPSAM VOLVNTATEM SATIS ESSE. In epistula Pauli ad Corinthios secunda: Si uoluntas prompta est, secundum quodcumque habuerit, acceptabilis est, non secundum quod non habuerit: neque ut aliis refrigerium, uobis pressura sit.
3.3
AGAPEM ET DILECTIONEM FRATERNAM RELIGIOSE ET FIRMITER EXERCENDAM. Apud Malachiam: Nonne Deus unus condidit nos? nonne pater unus est omnium nostrum? quid utique dereliquistis unusquisque fratrem suum? Item in euangelio secundum Iohannem: Pacem meam do uobis, pacem meam demitto uobis. Item illic: Hoc est mandatum meum ut diligatis inuicem, quemadmodum dilexi uos. maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. Item illic: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei uocabuntur. Item illic: Dico uobis, quoniam si duobus ex uobis conuenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis continget uobis a patre meo qui in caelis est. ubicumque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum. Item ad Corinthios prima: Et ego quidem, fratres, non potui uobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus, quasi infantibus in Christo. lacte uos potaui, non cibo. nondum enim poteratis, sed neque nunc potestis: adhuc enim estis carnales. ubi enim in uobis aemulatio et contentio et dissensiones, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? Item illic: Et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil sum. et si in cibos distribuero omnia mea et si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil proficio. caritas magnanima est, caritas benigna est, caritas non aemulatur, caritas non agit perperam, non inflatur, non inritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniustitiam, conlaetatur autem in ueritate. omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. caritas numquam excidit. Item ad Galatas: Diliges proximum tuum tamquam te. si autem mordetis et incusatis inuicem, uidete ne consumamini ab inuicem. Item in epistula Iohannis: In hoc apparent filii Dei et filii diaboli. omnis qui non est iustus non est de Deo et qui non diligit fratrem suum. Item illic: Qui fratrem suum odit homicida est: et scitis quia omnis homicida non habet in se uitam manentem. Item illic: Si qui dixerit quoniam diligit Deum et fratrem suum odit, mendax est. qui enim non diligit fratrem suum quem uidet, Deum quem non uidet non potest diligere. Item in Actibus apostolorum: Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant nec fuit inter illos discrimen ullum nec quicquam suum iudicabant ex bonis quae eis erant, sed fuerunt omnia communia. Item in euangelio secundum Matthaeum: Si obtuleris munus tuum ad altare et illic recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid aduersus te, relinque illic munus tuum ante altare et uade prius, reconciliare fratri tuo et tunc ueniens offeres munus tuum ad altare. Item Iohannes apostolus: Deus caritas est, et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in illo manet. Item illic: Qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc.
3.4
IN NVLLO GLORIANDVM, QVANDO NOSTEVM NIHIL SIT. In euangelio secundum Iohannem: Nemo potest quicquam accipere, nisi datum fuerit illi de caelo. Item in epistula Pauli ad Corinthios prima: Quid enim habes, quod non acceperis? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Item in Regnorum primo: Nolite gloriari neque loquamini elata, et non procedat magniloquentia ex ore uestro, quia Deus scientiarum dominus. Item illic: Inualidus factus est arcus potentium, et infirmi accincti sunt uirtute. Item in Machabaeis: Iustum est subditum Deo esse et mortalem non paria Deo sentire. Item illic: Et uerba uiri peccatoris ne timueris, quia gloria eius in stercora erit et in uermes. hodie extolletur et cras non inuenietur: quoniam conuersus est in terram suam et cogitatio eius peribit.
3.5
HVMILITATEM ET QVIETEM IN OMNIBVS TENENDAM. Apud Esaiam sic dicit Dominus Deus: Caelum mihi thronus et terra subpedaneum pedum meorum. quam mihi sedem aedificabitis aut quis locus ad requiem mihi? omnia enim ista fecit manus mea et sunt mea omnia ista. et super quem aspiciam alium nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati mites quoniam ipsi hereditabunt terram. Item secundum Lucam:. Qui minimus est in omnibus uobis hic erit magnus. Item illic: Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur. Item ad Romanos: Noli altum sapere sed time. si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Item in psalmo XXXIII: Et humiles spiritu saluabit. Item ad Romanos: Reddite omnibus quae debentur, cui tributum, tributum, cui uectigal, uectigal, cui timorem, timorem, cui honorem, honorem. nemini quicquam debeatis, nisi ut inuicem uos diligatis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligunt primum recumbendi locum in cenis et primam sessionem in synagogis et salutationem in foro et uocari ab hominibus Rabbi. uos autem ne uocemini Rabbi: unus est enim uobis magister. Item in euangelio secundum Iohannem: Non est seruus maior domino suo neque apostolus maior eo quit misit eum. haec scientes beati eritis, si ea feceritis. Item in psalmo LXXXI: Humilem et pauperem iustificate.
3.6
BONOS QVOSQVE ET IVSTOS PLVS LABORARE, SED TOLERARE DEBERE, QVIA PROBANTVR. Apud Salomonem: Vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis. Item in psalmo L: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Item in psalmo XXXIII: Prope est Dominus Omnibus tribulatis corde et humiles spiritu saluabit. Item illic: Multae tribulationes iustorum, sed de his omnibus liberabit eos Dominus. Item in Iob: Nudus exiui de matris utero, nudus etiam ibo in terram. Dominus dedit, Dominus abstulit: sicut Domino uisum est, ita factum est. sit nomen Domini benedictum. in his omnibus quae contigerunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati qui lugunt, quoniam ipsi consolabuntur. Item secundum Iohannem: Haec locutus sum uobis, ut in me pacem habeatis, in saeculo autem pressuram: sed fidite, quoniam ego uici saeculum. Item apostolus ad Corinthios secunda: Datus est mihi stimulus carnis meae angelus satanae qui me colaphizet, ut non extollar. propter quod ter Dominum rogaui, ut discederet a me, et dixit mihi: sufficit tibi gratia mea. nam uirtus in infirmitate perficitur. Item ad Romanos: Gloriamur in spe claritatis Dei: non solum autem, sed et gloriamur in pressuris scientes quoniam pressura tolerantiam operatur, tolerantia autem probationem, probatio autem spem. spes autem non confundit, quia dilectio Dei infusa est cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Quam lata et spatiosa uia est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui introeunt per eam. quam arta et angusta uia est quae ducit ad uitam, et pauci sunt qui inueniunt eam. Item in Tobia: Vbi sunt iustitiae tuae P ecce quae pateris. Item in Sapientia Salomonis: In locis impiorum gemunt iusti: in illorum autem perditione abundabunt iusti.
3.7
NON CONTRISTANDVM SPIEITVM SANCTVM QVEM ACCEPIMVS. Paulus apostolus ad Ephesios: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia auferentur a uobis.
3.8
IRACVNDIAM VINCENDAM ESSE NE COGAT DELINQVERE. Apud Salomonem in Prouerbiis: Melior est uir patiens quam fortis. qui enim iracundiam continet melior est quam qui ciuitatem capit. Item illic: Inprudens eadem die enuntiat iram suam, abscondit autem inhonorationem suam astutus. Item apostolus ad Ephesios: Irascimini et nolite peccare. sol non occidat super iracundiam uestram. Item in euangelio secundum Matthaeum: Audistis quoniam dictum est antiquis: non occides, qui autem occiderit reus erit iudicio. ego autem dico uobis quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa reus erit iudicio.
3.9
INVICEM SE FRATRES SVSTINERE DEBERE. Paulus apostolus ad Galatas: Considerans te ipsum, ne et tu tempteris. alter alterius onera sustinete et sic inplebitis legem Christi.
3.10
IN DEVM SOLVM FIDENDVM ET IN IPSO OLOBIAKDVM. In Hieremia: Non glorietur sapiens in sapientia sua nec glorietur fortis in fortitudine sua nec glorietur diues in diuitiis suis, sed in hoc glorietur qui gloriatur intellegere et nosse quoniam ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram, quoniam in his est uoluntas mea, dicit Dominus. Item in psalmo LV: In Domino sperabo: non timebo quid faciat mihi homo. Item in psalmo LXI: Non nisi solo Deo subiecta est anima mea. Item in psalmo CXVII: Non timebo quid faciat mihi homo: Dominus mihi adiutor est. Item illic: Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus. Item in Danihele: Responderunt autem Sidrac, Misac, Abdenago et dixerunt regi Nabuchodonosor: rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus, cui nos seruimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum sit tibi quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. Item apud Hieremiam: Maledictus homo qui spem habet in hominem: et benedictus homo qui fidit in Deum, et erit in Domino spes eius. Item in Deuteronomio: Dominum Deum tuum adorabis et illi solo seruies. Item apostolus ad Romanos: Et coluerunt et seruierunt creaturae relicto creatore. propter quod et tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Item apud Iohannem: Maior est qui in uobis est quam qui in hoc mundo.
3.11
EVM QVI FIDEM CONSECVTVS EST EXPOSITO PRIORE HOMINE CAELESTIA TANTVM ET SPIRITALIA COGITARE DEBERE NEC ADTENDERE AD SAECVLVM, CVI IAM RENVNTIAVIT. Apud Esaiam: Quaerite Dominum et mox inueneritis, inuocate eum. cum autem adpropinquauerit uobis, relinquat impius uias suas et uir iniquus cogitationes suas et conuertatur ad Dominum et misericordiam consequetur, quia relinquet multum peccata uestra. Item apud Salomonem: Vidiuniuersa opera quae facta sunt sub sole, et ecce omnia uanitas. Item in Exodo: Sic autem comedetis eum. lumbi uestri praecincti et caligae uestrae in pedibus uestris et bacula uestra in manibus uestris et edetis eum festinanter. pascha est Domini. Item in euangelio secundum Matthaeum: Nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primum regnum et iustitiam Dei, et haec omnia adponentur uobis. Item illic: Nolite cogitare de crastino. crastinus enim dies ipse cogitabit pro se. sufficit diei malitia sua. Item illic: Nemo inponens manum suam in aratro respiciens retro aptus est regno Dei. Item illic: Aspicite uolatilia caeli, quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et. pater uester caelestis pascit illa. nonne uos plus estis illis? Item secundum Lucam: Sint lumbi uestri adcincti et lucernae ardentes et uos similes hominibus expectantibus dominum suum, quando ueniat a nuptiis, ut cum uenerit et pulsauerit, aperiatis illi. beati serui illi quos adueniens dominus inuenerit uigilantes. Item secundum Matthaeum: Vulpes cubilia habent et uolucres caeli diuersoria, filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Item illic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. Item apostolus ad Corinthios prima: Non estis uestri. empti enim estis pretio magno. clarificate et portate Deum in corpore uestro. Item illic: Tempus collectum est. reliquum est ergo ut et qui habent uxores quasi non habentes sint, et qui flent quasi non flentes, et qui gaudent quasi non gaudentes, et qui emunt quasi non possidentes, et qui hoc mundo utuntur quasi non utantur. praeterit enim figura huius mundi. Item illic: Primus homo de terrae limo, secundus homo de caelo. qualis ille e limo, tales et qui de limo, et qualis caelestis, tales et caelestes. quomodo portauimus imaginem eius qui de limo est, portemus et imaginem eius qui de caelo est. Item ad Philippenses: Omnes sua quaerunt et non quae sunt Christi: quorum finis est interitus, quorum Deus uenter est, et gloria in confusionem eorum qui terrena sapiunt. nostra autem conuersatio in caelis est: unde et saluatorem expectamus Dominum Iesum Christum qui transformabit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae. Item ad Galatas: Mihi autem absit gloriari nisi in crucem Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Item ad Timotheum: Nemo militans Deo inplicat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei qui se probauit. sed et si certabit quis, non coronabitur, nisi legitime pugnauerit. Item ad Colossenses: Si mortui estis cum Christo ab elementis eius mundi, quid tamquam uiuentes in hoc mundo uana sectamini Item em de hoc ipso: Si conresurrexistis in Christo, quae susum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens: quae susum sunt sapite non quae terrena sunt. mortui enim estis et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo. cum autem Christus apparuerit uita uestra, tunc et uos apparebitis in gloria. Item ad Ephesios: Exponite prioris conuersationis ueterem hominem qui conrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. innouamini autem spiritu sensus uestri et iuduite nouum hominem, eum qui secundum Deum constitutus est in iustitia et sanctitate et ueritate. De hoc ipso in epistula Petri: Quasi hospites et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. Item in epistula Iohannis: Qui dicit se in Christo manere debet, quomodo ille ambulauit, et ipse ambulare. Item illic: Nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt. si qui dilexerit mundum, non est caritas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a Patre sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit et concupiscentia eius. qui autem fecerit uoluntatem Dei manebit in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum. Item apostolus ad Corinthios prima: Expurgate uetus fermentum, ut sitis noua consparsio, sicut estis azymi. nam et pascha nostrum immolatus est Christus. itaque festa celebremus non in fermento ueteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et ueritatis.
3.12
NON IVRANDVM. Apud Salomonem: Vir multum iurans inplebitur iniquitate et non discedet a domo eius plaga: et si uane iurauerit, non iustificabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Dico uobis non iurare in totum. sit autem sermo uester: est est, non non. Item in Exodo: Non accipies nomen Domini Dei tui in uano.
3.13
NON MALEDICENDVM. In Exodo: Non maledices neque principi populi tui detraxeris. Item in psalmo XXXIII: Quis est homo qui uult uitam et cupit uidere dies bonos? cohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum. Item in Leuitico: Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: produc eum qui maledixerit foras extra castra, et inponent omnes qui audierunt manus suas super caput eius et lapidabunt eum omnis synagoga filiorum Israel. Item apostolus ad Ephesios: Omnis sermo malus de ore uestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Item ad Romanos: Benedicite et nolite maledicere. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit fratri auo: fatue, reus erit gehennae ignis. Item secundum Lucam: Dico autem uobis, quia omne uerbum uacuum quod locuti fuerint homines, reddent pro eo rationem in die iudicii. de sermonibus enim tuis iustificaberis et de sermonibus tuis condemnaberis.
3.14
NVMQVAM MVSSITANDVM, SED CIRCA OMNIA QVAE ACCIDVNT BENEDICENDVM DEVM. Apud Iob: Dic uerbum aliquod in Dominum et morere. at ille intuitus eam dixit: tamquam una ex ineptis mulieribus locuta es. si bona excepimus de manu Domini, mala non tolerabimus? in his omnibus quae acciderunt ei nihil peccauit Iob labiis suis in conspectu Domini. Item illic: Animaduertisti puerum meum Iob? non enim est similis illi quisquam in terris, homo sine querella, uerus Dei cultor, abstinens se ab omni malo. Item in psalmo XXXIII: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Item in Numeris: Desinat murmuratio eorum a me, et non morientur. Item in Actibus apostolorum: Circa mediam autem noctem Paulus et Sileas orantes gratias agebant Deo. audiebant autem eos uincti. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Omnia autem pro dilectione facite sine murmurationibus et reputationibus, ut sitis sine querella et inmaculati filii Dei.
3.15
AD HOC TEMPTARI HOMXNES A DEO VT EXPLORENTVS. In Genesi: Et temptauit Deus Abraham et dixit ad illum: accipe filium tuum illum unicum quem dilexisti Isaac et uade in terram altam et inpones illum hostiam in uno ex montibus, de quo tibi dixero. Item in Deuteronomio: Temptat Dominus Deus uester uos ut sciat, si diligitis Dominum Deum uestrum ex toto corde uestro et ex tota anima uestra. Item in Sapientia Salomonis: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum inmortalitate plena est: et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignos se. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum, iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum in perpetuum. Item in Machabaeis: Abraham nonne in temptatione inuentus est fidelis et deputatum est ei ad iustitiam?
3.16
DE BONO MARTVRII. In Sapientia Salomonis: Liberat de malis animam martyr fidelis. Item illic: Tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos qui se angustauerunt et qui labores eorum diripuerunt. uidentes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis dicentes inter sa, paenitentiam habentes et per angustiam spiritus gementes: hi sunt quos habuimus aliquando in risum et in similitudinem inproperii. nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore. quomodo conputati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? ergo errauimus a uia ueritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis. lassati sumus in iniquitatis uia et perditionis et ambulauimus solitudines difficiles, uiam autem Domini ignorauimus. quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactatio contulit nobis? transierant omnia illa tamquam umbra. Item in psalmo CXV: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Item in psalmo CXXV: Qui seminant in lacrimis in gaudio metent. euntes ibant et flebant mittentes semina sua, uenientes autem uenient in exultatione portantes manipulos suos. Item in euangelio secundum Iohannem: Qui amat animam suam perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo in uitam aeternam conseruabit illam. Item illic: Veniet hora, ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. Item secundum Matthaeum: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Item illic: Cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. Item illic: Ne timueritis eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, magis autem timete eum qui potest animam et corpus occidere in gehennam. Item illic: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et ego confitebor illum coram patre meo qui est in caelis. qui autem me negauerit coram hominibus, et ego negabo eum coram patre meo qui est in caelis. qui autem sustinuerit usque ad finem, hic saluus erit. Item secundum Lucam: Beati eritis, cum uos oderint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa est in caelis. Item illic: Amen dico uobis, nemo est qui reliquerit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. Item in Apocaly psi: Et cum aperuisset quintum signum, uidi sub ara Dei animas occisorum propter uerbum Dei et martyrium suum, et clamauerunt magna uoce dicentes: quousque, Domine sanctus et uerus, non iudicas et uindicas sanguinem nostrum de his qui in terris inhabitant? et data est eis singulis stola alba et dictum est eis ut requiescerent breui adhuc tempore, donec inpleatur numerus conseruorum et fratrum eorum quique postea occidentur exemplo ipsorum. Item illic: Post haec uidi turbam multam quam dinumerare nemo poterat ex omni gente et ex omni tribu et populo et lingua stantes in conspectu throni et agni et erant amicti stolas albas et palmae erant in manibus eorum et magno clamore dicebant: salus Deo nostro sedenti super thronum et agno. et respondit unus ex senioribus dicens mihi: qui amicti sunt stolas albas, qui sunt et unde uenerunt? et dixi ei: Domine, tu scis. et ait mihi: hi sunt qui uenerunt ex magna tribulatione et lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine agni. propter hoc sunt in conspectu throni Dei et seruiunt ei diebus et noctibus in templo eius, et is qui sedet in throno inhabitabit super eos. neque esurient neque sitient umquam, sed neque sol super eos cadet neque ullum aestum patientur: quia agnus qui in medio throni est teget eos et deducet eos ad fontes uitae aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ex oculis eorum. Item illic: Qui uincit, dabo illi edere de ligno uitae quod est in paradiso Dei mei. Item illic: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae. felices eos qui uigilabunt et seruabunt uestimenta sua ne nudi ambulent et uideant turpitudinem suam. Item apostolus ad Timotheum secunda: Ego iam immolor et tempus adsumptionis meae instat. bonum agonem certaui, cursum consummaui, fidem seruaui. iam superest mihi corona iustitiae quam mihi тeddet Dominus in illa die ille iudex iustus, non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt aduentum eius. Item ad Romanos: Sumus filii Dei. si autem filii, et heredes, coheredes autem Christi: siquidem conpatiamur, ut et conmagnificemur. Item in psalmo CXVIII: Beati inmaculati in uia, qui ambulant in lege Domini. beati qui perscrutantur testimonia eius.
3.17
MENORA ESSE QVAE IN SAECVLO PATIMVR QVAM SIT\' PRAEMIVM QVOD PROMISSVM EST. Paulus apostolus ad Romanos: Non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis.[ De hoc ipso in Machabaeis: Domine, qui sanctam habes scientiam, manifestum est, quia cum possem a morte liberari, durissimos dolores corporis tolero flagellis uapulans, animo autem propter tui ipsius metum libenter haec patior. Item illic: Tu quidem, impotens, ex hac praesenti uita nos perdis. sed mundi rex defunctos nos pro suis legibus in aeternam uitae resurrectionem suscitabit. Item illic: Potius est ab hominibus morti datos exspectare spem a Deo iterum ab ipso suscitandos. tibi enim resurrectio in uitam non erit. Item illic: Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod uis. noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum. sustine et uide, magna potestas eius qualiter te et semen tuum torquebit. Item illic: Noli frustra errare, nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum. tu autem ne te existimes impunitum futurum aggressus pugnare cum Deo].
3.18
DILECTIONI DEI ET CHBISTI NIHIL PRAEPONENDVM. In Deuteronomio: Diliges Dominum Deum tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota uirtute tua. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui amat patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui amat filium. aut filiam super me non est me dignus: et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est meus discipulus. Item Paulus apostolus ad Romanos: Quis nos separabit a caritate Christi, pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quoniam propter te mortificamur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis. sed in his omnibus supervincimus pro eo qui dilexit nos.
3.19
VOLVNTATI NON NOSTRAE SED DEI OBTEMPERANDVM. In euangelio secundum Iohannem: Non descendi de caelo ut faciam uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui me misit. Item secundum Matthaeum: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste: uerum tamen non quod ego uolo, sed quod tu. Item in prece cottidiana: Fiat uoluntas tua in caelo et in terra. Item secundum Matthaeum: Non omnis qui mihi dicit: Domine Domine, introibit in regnum caelorum, sed is qui facit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse introibit in regnum caelorum. Item secundum Lucam: Ille autem seruus qui cognoscit uoluntatem domini sui et non paruerit uoluntati eius uapulabit multas. Item in epistula Iohannis: Qui autem fecerit uoluntatem Dei manet in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum.
3.20
FVNDAMENTVM ET FIKMAMENTVM SPEI ET FIDEI ESSE TIMOREM. In psalmo CX: Initium sapientiae timor Domini. Item in Sapientia Salomonis: Initium sapientiae metuere Deum. Item in Prouerbiis: Beatus homo qui metuit omnia per timorem. Item apudEsaiam: Et super quem alium respiciam, nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? Item in Genesi: Et uocauit eum angelus Domini de caelo et dixit illi: Abraham Abraham. ille autem dixit: ecce ego. et dixit: noli inponere manum tuam super puerum neque feceris illi quicquam. nunc enim cognoui quoniam times Deum tuum et non pepercisti filio tuo dilectissimo propter me. Item in psalmo secundo: SeruiteDomino in timore et exultate ei cum tremore.[ Item in Deuteronomio Dei uox ad Moysen: Conuoca ad me populum, et audiant uerba mea ut discant amare me omnes dies quos ipsi uiuent super terram. Item in Hieremia: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et consummabo in domum Israel et in domum Iuda testamentum nonum, non secundum testamentum quod disposueram patribus eorum in die cum adprehendi manum illorum educere illos de terra Aegypti, quia non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eorum, dicit Dominus, quia hoc testamentum quod disponam domui Israel. post dies illos, dicit Dominus, dans leges meas in sensum illorum et in corda illorum scribam illas, et ero illis in Deum, et ipsi erant mihi in plebem, et non docebunt unusquisque fratrem suum dicentes: cognosce Dominum, quia omnes me scient a minimo usque ad maximum illorum, quia propitius ero iniquitatibus illorum et peccatorum eorum non ero memor amplius. si exaltatum fuerit caelum in sublime, dicit Dominus, et si humiliata fuerit terra deorsum, at ego non reprobabo genus Israel, dicit Dominus, pro omnibus quae fecerunt. ecce ego congregabo eos ex omni terra qua disparsi illos in ira et in furore meo et in exacerbatione magna et conteram illos in locum istum et relinquam eos in pauore, et erunt mihi in plebem, et ego ero illis in Deum, et dabo illis uiam alteram et cor aliud ut timeant me omnibus diebus in bonum illis cum filiis suis, et consummabo eis testamentum aeternum quod non auertam post illos, et timorem meum dabo in cor illorum ut non discedant a me et uisitabo super illos benefacere illis et plantare eos in terra sua in fide et in omni corde et in omni animo. Item in Apocalypsi: Etuiginti quattuor seniores in conspectu Dei sedentes in thronis suis ceciderunt supra facies suas et adorauerunt Deum dicentes: gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es et qui fuisti, quod accepisti potestatem tuam magnam et regnasti, et gentes iratae sunt, et uenit ira tua et tempus quo de mortuis iudicetur et detur merces semis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et disperdere eos qui corruperunt terram. Item illic: Et uidi alium angelum uolantem medio caelo habentem euangelium perenne euangelizare sedentibus super terram et in omnes nationes et tribus et linguas et populos dicentem uoce magna: timete Deum et date ei honorem, quoniam uenit hora iudicii eius, et adorate eum qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum. Item illic: Et uidi quasi mare uitreum mixtum igni, et uictores bestiae et imaginis eius, et numerus nominis eius CXLIHI stantes supra mare uitreum habentes citharas Dei et cantantes canticum Moysi serui Dei et canticum agni dicentes: magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens, iustae et uerae uiae tuae sunt, rex gentium. quis non timeat et det honorem nomini tuo, quia solus pius et quoniam omnes nationes uenient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iustitiae tuae manifestatae sunt. Item in Daniele: Fuit uir habitans in Babylone, cui nomen erat Ioachim, et accepit uxorem nomine Susannam filiam Helchiae formosam ualde et timentem Dominum: et erant parentes eius iusti et docuerunt filiam suam secundum legem Moysi. Item in Daniele: Et sumus humiles in omni terra hodie propter peccata nostra, et non est hoc tempore princeps neque propheta neque potestas neque dux neque holocausta neque hostia neque oblatio neque thus neque locus sacrificare coram te hodie et inuenire misericordiam a te, sed in anima et spiritu humilitatis acceptos nos habe ut holocaustos uictimas arietum et taurorum et quasi multa milia agnorum qui sunt pinguissimi. sic fiat hostia nostra coram te hodie, et consumetur potestas haec, quoniam non erubescent qui confidunt in te. et nunc sequimur te ex toto corde nostro et timemus te et quaerimus faciem tuam. ne nos in obprobrium tradas, sed fac nobiscum secundum tranquillitatem tuam et secundum amplitudinem misericordiae tuae. Et iterum: Et rex uehementer gauisus est et iussit Danielem de lacu leonum eici, et nihil illi nocuerunt leones, quia confidebat et credebat Deo suo. et iussit rex: et duxerunt illos homines qui accusauerant Danielem et miserunt illos in lacu leonum et uxores eorum et natos eorum. et antequam peruenirent in pauimentum lacus, adprehensi sunt a leonibus et omnia ossa eorum conminuerunt. tunc Darius rex scripsit: omnibus gentibus, tribubus, linguis, qui sunt in regno meo: pax sit uobiscum a facie mea. censeo ego ut omnes qui sunt in regno meo sint timentes et trementes Deum summum cui seruit Daniel, quia ipse est Deus uiuus et permanet in saecula, et regnum eius non transibit, et dominatio eius in perpetuum ambulabit, et saluos faciet et facit signa et prodigia et mirabilia in caelo et in terra, qui eripuit Danielem de lacu leonum. Item in Michaea: In quo adsequar Dominum et adprehendam Deum meum sublimem. si adprehendam illum in sacrificiis, in holocaustomatis, in uitulis anniculis, si accepto fauet Dominus in milibus arietum aut in decem milibus caprarum pinguium, aut dabo primitiua mea impietatis fructum uentris mei, peccatum animae meae. renuntiatum est tibi, homo, quod bonum aut quid Dominus exquirat aliud nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas misericordiam et paratus sis ut eas cum Domino Deo tuo. uox Domini in ciuitate inuocabitur, et timentes nomen eius saluabit. Item in Michaea: Pasce populum tuum in uirga tua, oues hereditatis tuae, inhabitantes conualle in medio Carmelo. parabunt Basanitin et Galaditin secundum dies saeculi et secundum dies profectionis eorum a terra Aegypti ostendam illis mirabilia. uidebunt gentes et confundentur ex omni fortitudine sua, et superponent manus in os suum. aures eorum exsurdabuntur, et lingent puluerem quomodo serpentes trahentes terram, conturbabuntur in conclusione sua, ad Dominum Deum suum expauescent et timebunt abs te. quis Deus quomodo tu eleuans iniustitiam et transgrediens impietates? EtinNahum: Montes commoti sunt ab eo et colles contremuerunt et denudata est terra ante faciem eius et omnes qui inhabitant illam. a facie irae eius quis sustinebit et quis resistit in ira animi ipsius? animatio ipsius fluere facit principatus et petrae dissolutae sunt ab illo. bonus Dominus illis qui eum sustinent in die pressurae et cognoscens illos qui eum timent. Item in Aggaeo: Et audiuit Zorobabel filius Salathiel de tribu Iuda et Iesus filius Iosedech sacerdos magnus et omnes qui superfuerunt de populo uocis Domini Dei sui et uerbum Aggaei prophetae, quoniam misit illum Dominus ad illos, et timuit plebs a facie Dei. Item in Malachiel: Testamentum meum fuit cum uita et pace, et dedi illis timorem timere me a facie nominis mei]. Item in psalmo XXXIII: Timete Dominum, sancti eius, quoniam nihil deest timentibus eum. Item in psalmo XVIII: Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi.
3.21
NON TEMERE DE ALTERO IVDICANDVM. In euangelio secundum Lucam: Nolite iudicare ne iudicemini: nolite condemnare ne condemnemini. Item ad Romanos: Tu quis es qui iudices alienum seruum? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus iterum statuere eum. Item illic: Quare inexcusabilis es, o homo. in quo enim de alio iudicas, te ipsum condemnas: eadem enim agis qui iudicas. speras autem tu qui iudicas eos qui talia agunt et eadem facis, quia ipse effugies iudicium Dei? Item ad Corinthios prima: Et qui se putat stare uideat ne cadat. Item illic: Si quis se putat scire aliquid, nondum scit, quemadmodum oporteat eum scire.
3.22
ACCEPTA INIVRIA REMITTENDVM ET IGNOSCENDVM. In euangelio in prece cottidiana: Remitte nobis debita nostra, sicuti et nos remittimus debitoribus nostris. Item in euangelio secundum Marcum: Et cum steteritis ad orationem, remittite si quid habetis aduersus aliquem, ut et pater uester qui in caelis est remittat peccata uobis. si autem uos non remiseritis, neque pater uester qui in caelis est remittet nobis peccata uestra. Item illic c: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis.
3.23
VLCEM MALIS NON REDDENDAM. In epistula Pauli apostoli ad Romanos: Nemini malum pro malo reddentes. Item illic: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum. Item in Apocalypsi: Et dixit mihi: ne signaueris uerba prophetiae libri huius, quia iam tempus in proximo est. et hi qui perseuerant nocere noceant et qui in sordibus est sordescat adhuc, iustus autem iustiora faciat adhuc, similiter et sanctus sanctiora. ecce uenio cito, et merces mea mecum reddere unicuique secundum facta sua.
3.24
NON POSSE AD PATREM VENIRI NISI PER CHKISTVM. In euangelio secundum Iohannem: Ego sum uia et ueritas et uita. nemo uenit ad patrem nisi per me. Item illic: Ego sum ianua. per me si quia introierit, saluabitur.
3.25
AD REGNVM DEI, NISI BAPTIZATVS ET RENATVS QVIS FVERIT, PERVENIRE NON POSSE. In euangelio secundum Iohannem: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. quod enim natum est de carne caro est, et quod natum est de spiritu spiritus est. Item illic: Nisi ederitis carnem filii hominis et biberitis sanguinem eius, non habebitis uitam in uobis.
3.26
PABVM ESSE BAPTIZARI ET EVCHABISTIAM ACCIPERE, NISI QVIS FACTIS ET OPERE PROFICIAT. In epistula apostoli Pauli ad Corinthios prima: Nescitis quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit coronam? sic currite, ut omnes conprehendatis. et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item in euangelio secundum Matthaeum: Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Item illic: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in tuo nomine prophetauimus et in tuo nomine daemonia exclusimus et in tuo nomine uirtutes multas fecimus? et tunc dicam illis: nonuosnoui, recedite a me, operarii iniquitatis. Item illic: Luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui est in caelis. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Lucete sicut luminaria in mundo.
3.27
BAPTIZATVM QVOQVE GRATIAM PERDERE QVAM CONSECVTVS SIT, NISI INNOCENTIAM SERVET. In euangelio secundum Iohannem: Ecce sanus factus es: iam noli peccare ne quid tibi deterius fiat. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Nescitis quia templum Dei estis et spiritus Dei habitat in uobis? si quis templum Dei uiolauerit, uiolabit illum Deus. Item in Paralipomenon: Deus uobiscum est, dum estis uos cum ipso. si dereliqueritis eum, derelinquet uos.
3.28
NON POSSE IN ECCLESIA REMITTI EI QVI IN DEVM DELIQVERIT. In euangelio secundum Matthaeum: Qui dixerit uerbum aduersus filium hominis remittetur illi: qui autem dixerit aduersus Spiritum sanctum non remittetur illi neque in isto saeculo neque in futuro. Item secundum Marcum: Omnia peccata remittentur filiis hominum et blasphemiae. qui autem blasphemauerit Spiritum sanctum non habet remissionem, sed reus erit aeterni peccati. Item in Regnorum primo: Si delinquendo peccet uir aduersus uirum, orabunt pro eo Dominum: si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro eo?
3.29
DE ODIO NOMTNIS ANTE PRAEDICTVM. In euangelio secundum Lucam: Et eritis odibiles omnibus propter nomen meum. Item secundum Iohannem: Si saeculum uos odit, scitote quoniam me primo odit. si de saeculo essetis, saeculum quod suum esset amaret: sed quia de saeculo non estis et ego elegi uos de saeculo, propterea odit uos saeculum. mementote sermonis quem dixi uobis: non est maior seruus domino suo. si me persecuti sunt, et uos persequentur.[ Item in Baruch: Veniet enim tempus, et quaeretis me et uos et qui post uos uenerint, audire uerbum sapientiae et intellectus, et non inuenietis. nationes autem cupient uidere sapientem praedicantem, et non obtinget eis: non quia deerit aut deficiet sapientia huius saeculi terrae, sed neque deerit sermo legis saeculo. erit enim sapientia in paucis uigilantibus et taciturnis et quietis, sibi confabulantes et in cordibus suis meditantes, quoniam quidam eos horrebunt et timebunt ut malos: alii autem nec credunt uerbo legis altissimi: alii autem ore stupentes non credent et credentibus erunt contrarii et inpedientes spiritum ueritatis. alii autem erunt sapientes ad spiritum erroris et pronuntiantes sicut altissimi et fortis edicta. alii autem personales fidei. alii capaces et fortes in fide altissimi et odibiles alieno.]
3.30
QVOD QVTS DEO VOVERIT CITO REDDENDVM. Apud Salomonem: Prout uoueris uotum Deo, ne moram feceris reddere illud. Item in Deuteronomio: Si autem uoueris uotum Domino Deo tuo, non tardabis reddere illud: quia inquirens requiret illud Dominus Deus tuus a te, et erit in peccatum. ea quae egredientur per labia tua obseruabis et facies donum quod locutus es ore tuo. Item in psalmo XLVIIII: Immola Deo sacrificium laudis et redde altissimo uota tua. inuoca me in die tribulationis tuae et eripiam te et glorificabis me. Item in Actibus apostolorum: InpleuitSatanas cor tuum, mentiri te apud Spiritum sanctum, cum esset fundus in tua potestate? non hominibus mentitus es sed Deo. Item in Hierem i a: Maledictus qui facit opera Dei neglegenter.
3.31
EVM QVI NON CREDIDERIT IAM IVDICATVM ESSE. In euangelio secundum Iohannem: Qui non crediderit iam iudicatus est, quia non credidit in nomine unici filii Dei. hoc autem est iudicium, quoniam lux uenit in saeculum, et magis dilexerunt tenebras quam lucem. Item in psalmo 1: Propterea non resurgunt impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum.
3.32
DE BONO VIRGINITATIS ET CONTINENTIAE. In Genesi: Multiplicans multiplicabo tristitias tuas et gemitus tuos: in tristitia paries filios, et conuersio tua ad uirum tuum, et ipse tui dominabitur. Item in euangelio secundum Matthaeum: Non omnes capiunt uerbum istud, sed illi quibus datum est. sunt enim spadones qui ex utero matris nati sunt sic, et sunt spadones qui coacti sunt ab hominibus, et sunt spadones qui se ipsos castrauerunt propter regnum caelorum. qui potest capere capiat. Item secundum Lucam: Filii saeculi huius generant et generantur. qui autem habuerint dignationem saeculi illius et resurrectionis a mortuis, non nubunt neque nubuntur: neque enim incipient mori: aequales enim sunt angelis Dei, cum sint filii resurrectionis. resurgere autem mortuos Moyses significat, quomodo dicit in rubo Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob. Deus non est mortuorum sed uiuorum. omnes enim illi uiuunt. Item in epistula Pauli apostoli ad Corinthios prima: Bonum esthomini. mulierem non tangere. propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat et unaquaeque suum uirum habeat. uxori uir debitum reddat, similiter et uxor uiro. uxor corporis sui potestatem non habet sed uir. similiter et uir corporis sui potestatem non habet sed uxor. nolite fraudare inuicem nisi forte ex consensu ad tempus ut uacetis orationi: et iterum ad id ipsum reuertimini, ne uos temptet Satanas propter incontinentiam uestram. hoc dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. nam uolo omnes homines sic esse ut me. sed unusquisque proprium habet donum a Deo, alius sic, alius autem sic. Item illic: Caeleps cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Deo. qui autem matrimonium coniuncxit, cogitat ea quae sunt huius mundi, quomodo placeat uxori. sic et mulier et uirgo innupta cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu. quae autem nupsit cogitat de his quae sunt mundi, quomodo placeat uiro. Item in Exodo cum praecepisset Deus Moysi, ut sanctificaret populum in diem tertium, sanctificauit ille et adiecit: Estote parati tribus diebus: non accedetis ad mulieres. Item in Regnorum primo: Et respondit sacerdos ad Dauid et dixit: non sunt panes profani in manu mea, nisi panis sanctus unus. si obseruati sunt pueri a muliere, manducabunt. Item in Apocalypsi: Hi sunt qui cum mulieribus se non coinquinauerunt: uirgines enim permanserunt. hi sunt qui secuntur Agnum, quocumque uadit.
3.33
NIHIL PATREM IVDICARE SED FILIVM ET PATREM AB EO NON HONORIFICARI, A QVO NON HONORIFICETVR FILIVS. In euangelio secundum Iohannem: Nihil pater iudicat, sed iudicium omne filio dedit, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. qui non honorificat filium non honorificat patrem qui misit eum. Item in Genesi: Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem de caelo a Domino. Item in psalmo LXXI: Deus iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, iudicare populum tuum in tua iustitia.
3.34
FIDELEM GENTILITER VIVERE NON OPORTERE. Apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium ne ambulaueritis. De hoc ipso quod segregare se quis debeat a gentibus ne sit socius culpae et fiat particeps plagae item in Apocalypsi: Et audiui aliam uocem de caelo dicentem: exi de ea, populus meus, ne particeps sis delictorum eius et ne perstringaris plagis eius: quoniam delicta eius usque ad caelum peruenerunt et meminit Dominus Deus iniquitates eius. ideo reddet ei dupla, et in quo poculo miscuit, duplum remixtum est ei: et in quantum se clarificauit et deliciarum habuit, in tantum dabitur ei cruciatus et luctus. quoniam in corde suo dicit: regina sum et uidua non sum nec luctum uisura sum, propterea una hora plagae eius aduenient, mors, luctus et fames, et igni cremabitur, quia fortis Dominus Deus qui eam iudicabit. et flebunt et plangent se in ea reges terrae qui cum ea fornicati sunt et in deliciis conuersati sunt. Item apud Esaiam: Exite de medio eorum, qui portatis uasa Domini.
3.35
DEVM AD HOC PATIENTEM ESSE VT NOS PAENITEAT PECCATI NOSTRI ET EEFOEMEMVB. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne dixeris: peccaui, et quid accidit mihi triste? est enim altissimus patiens redditor. Item apostolus ad Romanos: An numquid opulentiam bonitatis eius et sustinentiam et patientiam contemnis. ignorans quia bonitas Dei in paenitentiam te adducit? tu autem secundum duritiam tuam et cor inpaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii Dei qui reddet unicuique secundum opera sua.
3.36
MVLIEREM ORNARI SAECVLABITEB NON DEBERE. In Apocalypsi: Et uenit unus ex septem angelis habentibus phialas et adgressus est me dicens: ueni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae sedentis super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terrae. et uidi mulierem sedentem super bestiam. et mulier illa amicta erat pallium purpureum et coccineum et adornata erat auro et lapidibus pretiosis et margaritis tenens poculum aureum in manu sua plenum exsecrationum et inmunditiae et fornicationis totius terrae. Item ad Timotheum: Sint mulieres uestrae cum uerecundia et pudicitia, conponentes se non in tortis crinibus neque auro neque margaritis aut ueste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conuersationem. Item Petrus apostolus ad Ponticos: Sit in muliere non exterior ornamenti aut auri aut uestis cultus sed cultus cordis. Item in Genesi: Thamar cooperuit se pallio et adornauit, et cum adspexisset eam ludas, uisum est ei meretricem esse.
3.37
FIDELEM NON OPORTERE OB ALIA DELICTA NISI OB NOMEN SOLVM PVNIBI. Petrus apostolus ad Ponticos: Nec quisquam uestrum. tamquam fur aut homicida patiatur aut tamquam maleficus aut curas alienas agens, sed tamquam christianus.
3.38
SERVVM DEI INNOCENTEM ESSE DEBERE NE INCIDAT IN POENAM SAECVLAREM. Paulus apostolus ad Romanos: Vis non timere potestatem P quod bonum est fac, et habebis laudem ex ea.
3.39
DATVM NOBIS ESSE EXEMPLVM VIVENDI IN CHEISTO., In epistula Petri apostoli ad Ponticos: Christus passus est pro nobis relinquens uobis exemplum, ut sequamini uestigia eius qui peccatum non fecit, nec dolus inuentus est in ore eius: qui cum malediceretur, non remaledixit, cum pateretur, non minabatur, tradebat autem se iudici iudicanti iniuste. Item Paulus apostolus ad Philippenses: Qui in figura Dei constitutus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine hominis factus et habitu inuentus ut homo. humiliauit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. propter quod Deus exaltauit illum et donauit illi nomen, ut sit super omne nomen, ut in nomine Iesu omnes genu curuent caelestium et terrestrium et infernorum et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei patris. Item in euangelio secundum Iohannem: Si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare, exemplum enim dedi nobis, ut sicut ego feci et uos aliis faciatis.
3.40
NON IACTANTER NEC TVMVLTVOSE OPERAJTDVM. In euangelio secundum Matthaeum: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus qui uidet in absconso reddet tibi. Item illic: Cum facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in uicis et synagogis, ut clarificentur ab hominibus. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam.
3.41
INEPTE ET SCVSBILITEB NON LOQVENDVM. Paulus apostolus ad Ephesios: Stultiloquium et scurrilitas quae ad rem non pertinet nec nominetur in nobis.
3.42
FIDEM TOTVM PRODESSE, ET TANTVM NOS POSSE QVANTVM CREDIMVS. In Genesi: Et credidit Abraham Deo, et deputatum est illi ad iustitiam. Item apud Esaiam: Et si non credideritis, neque intellegetis. Item in euangelio secundum Matthaeum: Modicae fidei, ad quid dubitasti? Item illic: Si habueritis fidem tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit, et nihil inpossibile erit uobis. Item secundum Marcum: Omnia quaecumque oratis et petitis credite quia accipietis, et erunt uobis. Item illic: Omnia possibilia credenti. Item apud Abbacuc: Iustus autem ex fide mea uiuit. Item in Daniele Ananias, Azarias, Misahel credentes liberati sunt de flamma.
3.43
POSSE EVM STATIM CONSEQVI QVI VERE CREDIDERIT. In Actibus apostolorum: Ecce aqua: quid est quod me inpediat tingui? tunc dixit Philippus: si credis ex toto corde tao, licet.
3.44
FIDELES INTER SE DISCEPTANTES NON DEBERE GENTILEM IVDICEM EXPERIRI. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Audet quisquam uestrum aduersus alterum negotium habens disceptare apud iniustos et non apud sanctos? nescitis quia sancti mundum iudicabunt? Item illic: Iam quidem in totum delictum in uobis est, quia iudicia habetis inuicem. quare non magis iniuriam sustinetis? quare non magis fraudem patimini? sed uos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus. aut nescitis quoniam iniusti regnum Dei non consequentur?
3.45
SPEM FVTVRORVM ESSE, ET IDEO FIDEM CIRCA EA QVAE PROMISSA SVNT PATIENTEM ESSE DEBERE. Paulus apostolus ad Romanos: Spe saluati sumus. spes autem quae uidetur non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam expectamus.
3.46
MVLIEREM IN ECCLESIA TACERE DEBERE. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Mulieres uestrae in ecclesiis taceant. si quae autem quid discere uolunt, domi uiros suos interrogent. Item ad Timotheum: Mulier cum silentio discat in omni subiectione. docere autem mulieri non permittitur neque dominari uiro suo[ sed esse in silentio]. Adam enim primus formatus est, deinde Eua: et Adam seductus non est, mulier autem seducta est.
3.47
DELICTO ET MERITO NOSTEO FIERI, VT LABOKEMVS NEC DEI OPEM IN OMNIBVS SENTIAMVS. Apud Osee: Audite sermonem Domini, filii Israel: quia iudicium est Domino aduersus incolas terrae, quod neque misericordia neque ueritas neque agnitio Dei sit super terram: exsecratio et mendacium et caedes et furtum et adulterium diffusum est super terram: sanguinem sanguini supermiscent. idcirco terra lugebit cum uniuersis incolis suis, cum bestiis agri, cum serpentibus terrae, cum uolatilibus caeli, et deficient pisces maris, ut nemo iudicet, nemo reuincat. Item apud Esaiam prophetam: Numquid non ualet manus Domini ut saluos faciat, aut grauabit aurem ut non exaudiat? sed peccata uestra inter uos et Deum separant, et propter peccata uestra auertit faciem a uobis ne misereatur. manus enim uestrae inquinatae sunt sanguine et digiti uestri in peccatis: labia autem uestra locuta sunt facinus, et lingua uestra iniustitiam meditatur. nemo loquitur uera, neque est iudicium uerum. fidunt in uanis et locuntur inania, qui parturiunt dolorem et pariunt facinus. Item apud Sophoniam: Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus. deficiat homo et pecudes, deficiant uolucres caeli et pisces maris, et auferam iniquos a facie terrae.
3.48
NON FAENERANDVM. In psalmo XIIII: Qui pecuniam non dedit ad usuram et munera super innocentes non accepit: qui facit haec non mouebitur in aeternum. Item apud Ezechielem: Homo autem qui erit iustus hominem non opprimet et pignus debitoris reddet et rapinam non rapiet: panem suum esurienti dabit et nudum. operiet et pecuniam suam in usuram non dabit. Item in Deuteronomio: Non faenerabis fratri tuo usuram pecuniae et usuram ciborum.
3.49
INIMICOS QVOQVE DILIGENDOS. In euangelio secundum Lucam: Si diligitis qui uos diligunt, quae est uobis gratia? et peccatores enim diligunt eos qui se diligunt. Item in euangelio secundum Matthaeum: Diligite inimicos uestros et orate pro his qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui est in caelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos.
3.50
SACRAMENTVM FIDEI NON ESSE PROFANANDVM. Apud Salomonem in Prouerbiis: Inaures inprudentis noli quicquam dicere, ne quando audierit, inrideat sensatos sermones tuos. Item in euangelio secundum Matthaeum: Ne dederitis sanctum canibus neque miseritis margaritas uestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis et conuersi elidant uos.
3.51
QVOD NEMO IN OPERE SVO EXTOLLI DEBEAT. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli te extollere in faciendo opere tuo. Item in euangelio secundum Lucam: Quis uestrum habens seruum arantem aut pastorem uenienti de agro dicit: continuo transi, recumbe? sed dicit illi: para aliquid quod cenem et adcingere et ministra mihi, donec manducem et bibam, et postea tu manducabis et bibes. numquid habet gratiam seruo illi, quia fecit quae ei imperata sunt? sic itaque et uos, cum feceritis quae uobis imperata sunt, dicite: serui inutiles sumus, quod debuimus facere fecimus.
3.52
CREDENDI VEL NON CREDENDI LIBERTATEM IN ARBITRIO POSITAM. In Deuteronomio: Ecce dedi ante faciem tuam uitam et mortem, bonum et malum. elige uitam ut uiuas. Item apud Esaiam: Et si uolueritis et audieritis me, bona terrae edetis: si autem nolueritis et non audieritis me, gladius uos comedet. os enim Domini locutum est ista. Item in euangelio secundum Lucam: Regnum Dei intra uos est.
3.53
DEI ARCANA PERSPICI NON POSSE, ET IDEO FIDEM NOSTRAM SIMPLICEM ESSE DEBERE. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. Item apud Salomonem in Sapientia: Et in simplicitate cordis quaerite Deum. Item apud eundem: Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter. Item illic: Noli esse sapiens multum et noli argumentari plus quam oportet. Item apud eundem: Altiora te ne quaesiueris et fortiora te ne perscrutaueris. Item apud Esaiam: Vae qui arguti sunt in semet* ipsis. Item in Machabaeis: Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. Item Paulus apostolus ad Romanos: s o altitudo diuitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam inexcrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! quis. enim cognouit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum. Item ad Timotheum: Stultas autem et ineruditas quaestiones deuita sciens quia lites generant. seruum autem Domini non oportet litigare sed mitem esse ad omnes.
3.54
NEMINEM SINE 8OKDE ET SINE PECCATO ESSE.* Apud Iob: Quis enim mundus a sordibus? nec unus, etiam si unius diei sit uita eius in terra. Item in psalmo L: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum et in delictis peperit me mater mea. Item Iohannes apostolus: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et ueritas in nobis non est.
3.55
NON HOMINIBVS SED DEO PLACENDVM. In psalmo LII: Qui hominibus placent confusi sunt, quoniam Deus nihil fecit illos. Item Paulus apostolus ad Galatas: Si hominibus placere uellem, Christi seruus non essem.
3.56
DEVM NIHIL LATERE EX HIS QVAE OEBVNTVS. In Sapientia Salomonis: In omni loco speculantur oculi Dei bonos et malos. Item in Hieremia: Ego Deus adproximans et non Deus de longinquo. si absconditus fuerit homo in abscondito, ergo ego non uidebo eum? nonne caelum et terram ego impleo, dicit Dominus? Item in Regnorum primo: Homo uidet in facie, Deus autem in corde. Item in Apocalypsi: Et scient omnes ecclesiae quia ego sum scrutator renis et cordis, et dabo unicuique uestrum secundum opera uestra. Item in psalmo XVIII: Delicta quis intellegit? ab occultis meis munda me, Domine. Item Paulus apostolus ad Corinthios secunda: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut reportet unusquisque sui corporis propria secundum quae egit, siue bona siue mala.
3.57
FIDELEM EMENDARI ET BESESVARI. In psalmo CXVII: Castigans castigauit me Dominus et morti non tradidit me. Item in psalmo LXXXVIII: Visitabo in uirga iniquitates eorum et in flagellis peccata eorum. misericordiam autem meam non auertam ab eis. Item apud Malachiam: Et sedebit conflans et expurgans sicut aurum et argentum et emundabit filios Leui. Item in euangelio: Non exies inde, donec reddas nouissimum quadrantem.
3.58
NEMINEM CONTRISTAEI MORTE DEBERE, CVM SIT IN VIVENDO LABOR ET PERICVLVM, IST MORIENDO PAX ET RESVRGENDI SECVRITAS: In Genesi: Tunc dixit Deus ad Adam: quia exaudisti uocem mulieris tuae et manducasti ex illa arbore, de qua sola praeceperam tibi ne manducares, maledicta terra erit in omnibus operibus tuis. in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus uitae tuae. spinas et tribulos eiciet tibi, et edes pabulum agri in sudore uultus tui. edes panem tuum, donec reuertaris in terram, de qua sumptus es: quoniam terra es et in terram ibis. Item illic: Et conplacuit Enoch Deo, et non est inuentus postmodum, quia Deus illum transtulit. Item apud Esaiam: Omnis caro faenum et omnis claritas eius ut flos faeni. aruit faenum et 1108 decidit. uerbum autem Domini manet in aeternum. Item apud Ezechielem: Dicunt: arida facta sunt ossa nostra, periit spes nostra, expirauimus, propterea propheta et dic: haec dicit Dominus: ecce ego aperio monumenta uestra et educam uos de monumentis uestris et inducam uos in terram Israel. dabo spiritum. meum in uos, et uiuetis. et ponam uos in terra uestra, et cognoscetis quoniam ego Dominus locutus sum et faciam, dicit Dominus. Item in Sapientia Salomonis: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius. placita enim erat Deo anima illius. Item in psalmo LXXXTTT: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine uirtutum. concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Item Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Nolumus uos ignorare, fratres, de dormientibus, ne contristemini sicut et ceteri qui non habent spem. si enim credimus quia Iesus mortuus est? t resurrexit, sic et Deus eos qui dormierunt in Iesu adducet cum eo. Item ad Corinthios prima: Stulte, tu quod seminas, non uiuificatur, nisi mortuum fuerit. Item illic: Stella ab stella differt in claritate, ita et resurrectio. seminatur corpus in corruptione, surgit sine corruptela: seminatur in ignominia, resurgit in gloria: seminatur in infirmitate, resurgit in uirtute: seminatur corpus animale, surgit spiritale. Item illic: Oportet enim corruptiuum istud induere incorruptionem et mortale hoc induere inmortalitatem.[ cum autem corruptiuum hoc induerit immortalitatem et mortale hoc induerit incorruptionem,] tunc fiet uerbum quod scriptum est: absorpta est mors in contentionem. ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tua? Item in euangelio secundum Iohannem: Pater, quos mihi dedisti, uolo ut ubi ego fuero et ipsi sint mecum et uideant claritatem meam quam mihi dedisti ante constitutionem mundi. Item secundum Lucam: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum uerbum tuum in pace, quia uiderunt oculi mei salutare tuum. Item secundum Iohannem: Si me dilexissetis, gauderetis quoniam eo ad patrem, quia pater maior me est.
3.59
DE IDOLIS QVAE GENTILES DEOS PVTANT. In Sapientia Salomonis: Omnia idola nationum aestimauerunt deos, quibus neque oculorum uisus est ad uidendum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti in manibus ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. nemo autem sibi similem homo poterit deum fingere. cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. melior est autem ipse his quos colit: quoniam ipse quidem uixit, illi numquam. Item illic: Neque operibus adtendentes agnouerunt quis esset artifex, sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut lunam rectores orbis terrae deos putauerunt: quorum si propter speciem hoc aestimauerunt, sciant quanto his Dominus sit speciosior: aut si uirtutes et opera eorum mirati sunt, intellegant ab ipsis quoniam qui haec constituit fortia fortior est illis. Item in psalmo CXXXIIII: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. os habent et non loquentur, oculos habent et non uidebunt, aures habent et non audient, neque enim est spiritus in ore ipsorum. similes illis fiant omnes qui faciunt ea[ et omnes qui confidunt in illis]. Item in psalmo XCV: Quoniam omnes dii gentium daemonia: Dominus uero caelos fecit. Item in Exodo: Non facietis uobis deos aureos neque deos argenteos. Et rursum: Non facies tibi idolum nec cuiusquam similitudinem.[ Item in Hieremia: Haec dicit Dominus: secundum uias gentium nolite incedere et a signis caeli ne timueritis, quia timent illa in personis suis, quia legitima gentium uacua sunt. lignum de saltu excisum, opus fabri, et conflatum aurum et argentum speciose conposita sunt, in malleis et in clauis confirmauerunt illa et non mouebuntur, quia confixibilia sunt argentum adpositum est a Tharsis. uenit aurum Moab. opera artificum omnia. hyacinthum et purpuram uestiunt ea. tollentes tollunt illa, quia non prodient. nolite timere ea, quia malum non facient et bonum non est in illis. sic dicite: dii qui caelum et terram non fecerunt pereant a terra et de sub caelo isto. exhorruit caelum in hoc et obhorruit multo magis uehementer, dicit Dominus. haec maligna fecit plebs mea. dereliquerunt me fontem aquae uiuae, et foderunt sibi lacus contritos qui non poterant aquam continere. uerberauit te derelictio tua et nequitia tua accusabit te. et scito et uide quoniam amarum tibi erit quod dereliqueris me, dicit Dominus Deus tuus, et non speraueris in me, dicit Dominus Deus tuus, quia in saeculum contribulasti iugum tuum et dirupisti uincula tua, et dixisti: non seruiam, sed ibo super omnem montem excelsum et super omnem collem altum et super omne lignum umbrosum. ibi confundar in fornicatione. ligno dixerunt quia pater meus es tu, et lapidi: tu genuisti me. et conuerterunt ad me dorsum et non faciem suam. In Esaia: Cecidit Bel, dissolutus est draco. facta sunt sculptilia eorum ut bestiae et pecora. auferetis illa conligata quasi sarcinam laborantes et esurientes et non ualentes. Et iterum: Soluti simul non poterunt saluari de bello. ipsi autem captiui ducti sunt tecum. Et iterum: Cui me adsimilastis? uidete, conicite quia erratis corde qui conmittitis aurum de sacculo et argentum in statera ponderatis in pondera conducentes artificem. fecerunt manu facta et inclinantes se adorauerunt illud: ferunt illa umeris et sic ambulant. si autem posuerint illa, loco manebunt et non mouebuntur: et si qui clamauerint ad illa, non audient et a malis non saluabunt eos. Item in Hieremia: Dominus qui fecit caelum et terram in uirtute correxit orbem in sua prudentia et sua sapientia extendit caelum et multitudinem aquarum in caelo, perduxit nubes ab extremo terrae, fulgura in pluuiam fecit. et eiecit uentos de thesauris suis. infatuatus est omnis homo ab scientia sua, confusus est omnis artifex in sculptilibus suis, quia falsum conflauit. non est spiritus in illis. uacua sunt opera inlusa, in tempore conspectionis illorum peribunt. Et in Apocalypsi: Et sextus angelus tuba cecinit. et audiui unum ex quattuor angulis arcae aureae quae est in conspectu Dei dicentem sexto angelo qui habebat tubam: solue quattuor angelos ligatos super flumen magnum Euphratem. et soluti sunt quattuor angeli qui erant parati in horam et diem et mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. et numerus exercituum equestrium dismiriades myriadon: audiui numerum eorum. et sic uidi equos in uisu et sedentes super eos habentes loricas igneas et hyacinthinas et sulphureas, et capita equorum f, et ex ore eorum exiit ignis et fumus et sulphur. a tribus plagis istis occisa est tertia pars hominum ex igne et fumo et sulphure quod exiit de ore eorum: nam uis equorum in ore eorum est et in caudis eorum. caudae enim eorum similes anguibus, habentes capita, et in eis nocent. et reliqui hominum qui non sunt occisi in istis plagis nec paenitentiam egerunt opera factorum manuum suarum, ut non adorent daemonia et idola id est simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque uidere possunt neque ambulare: et non egerunt paenitentiam homicidiorum suorum neque fornicationis suae neque factorum suorum. Item illic: Et tertius angelus secutus est eos dicens in uoce magna: si quis adorat bestiam et simulacrum eius, et accepit inscriptionem in fronte sua aut super manum suam, is bibet de uino irae eius et punietur igne et sulphure sub oculis angelorum sanctorum et sub oculis agni, et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendet].
3.60
ClBORVM NIMIAM CONCVPISCENTIAM NON ADPETENDAM. Apud Esaiam: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. non remittetur uobis peccatum istud, quoadusque moriamini. Item in Exodo: Et consedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Esca nos non commendat Deo: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus. Item illic: Cum conuenitis ad manducandum, inuicem expectate. si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conueniatis. Item ad Romanos: Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto. Item in euangelio secundum Iohannem: Ego cibum habeo manducare quem uos non nostis. meus cibus est ut faciam uoluntatem eius qui me misit et perficiam opus eius.
3.61
POSSIDENDI CONCVPISCENTIAM ET PECVNIAM NON ADPETENDAM. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Qui diligit argentum non satiabitur argento. Item in Prouerbiis: Captans annonam maledictus in plebe est. benedictio autem in eius capite est qui communicat. Item in Esaia: Vae qui coniungunt domum ad domum et agrum agro continuant, ut auferant proximo aliquid. numquid habitabitis soli super terram? Item apud Sophoniam: Aedificabunt domos et non inhabitabunt, et instituent uineas et non bibent uinum earum, quia prope est dies Domini. Item in euangelio secundum Lucam: Quid enim prodest homini, si totum orbem lucretur et animae suae detrimentum patiatur? Item illic: Dixit autem illi Deus: stulte, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti, cuius erunt? Item illic: Commemorare quoniam percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala. nunc hic consolatur, tu autem cruciaris. Item in Actibus apostolorum: Dixit autem Petrus ad eum: argentum quidem et aurum non est mihi: quod autem habeo hoc tibi do. in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula. et adprehensa manu eius dextera eleuauit eum. Item ad Timotheum prima: Nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque uictum et uestitum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et laqueum diaboli et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.
3.62
MATRIMONIVM CVM GENTILIBVS NON IVNGENDVM. ApudTobiam: Yxorem accipe ex semine parentum tuorum et noli sumere alienam uxorem quae non est ex tribu parentum b tuorum. Item in Genesi mittit puerum suum Abraham, ut de semine suo accipiatur Rebecca filio eius Isaac. Item in Esdra satis non fuit Deo, cum uastarentur Iudaei, nisi alienigenas uxores cum filiis quoque, quos ex illis procreauerant, dereliquissent. Item apostolus Paulus ad Corinthios prima: Mulier alligata est, quamdiu uiuit uir eius. si autem dormierit, liberata est: cui uult nubat, tantum in Domino. beatior autem erit, si sic permanserit. Item ad Corinthios prima: Nescitis quia corpora uestra membra Christi sunt? auferens membra Christi faciam membra meretricis?[ absit.] aut nescitis quia qui coniungit se meretrici unum corpus est? erunt enim duo in carne una. qui autem coniungit se Domino unus spiritus est. Item ad Corinthios secunda: Nolite coniungi cum infidelibus. quae autem participatio est iustitiae et iniquitati? aut quae communicatio est lumini ad tenebras? Item de Salomone in Basilion tertio: Et auerterunt uxores alienigenae cor eius post deos suos.
3.63
GRAVIVS DELICTVM ESSE FORNICATIONIS. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omne delictum quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat.[ non estis uestri: emti enim estis pretio magno. clarificate et portate Dominum in corpore uestro].
3.64
QVAE SINT CARNALIA QVAE MORTEM PARIANT ET QVAE SPIRITALIA QVAE AD VITAM DVCANT. Paulus apostolus ad Galatas: Caro enim concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem. haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non quae uultis ipsa faciatis. manifesta autem sunt facta carnis, quae sunt adulteria fornicationes, inmunditiae, spurcitiae, idololatria, ueneficia, homicidia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, prouocationes, simultates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia: qui talia agunt regnum Dei non possidebunt. fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, magnanimitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, castitas. qui enim Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis.
3.65
OMNIA DELICTA IN BAPTISMO DEPONI. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Neque forni neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque fraudulenti neque ebriosi neque maledici neque raptores regnum Dei consequentur. et haec quidem fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu nostri Christi et in spiritu Dei nostri.
3.66
DISCIPLINAM DEI IN ECCLESIASTICIS PRAECEPTIS OBSERVANDAM. Apud Hieremiam: Et dabo uobis pastores secundum cor meum, et pascent uos pascentes cum disciplina. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Fili, ne neglexeris disciplinam Dei neque defeceris ab eo correptus. quem enim diligit Deus, corripit. Item in psalmo II: Adprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus et pereatis a uia iusta: cum exarserit in breui ira eius, beati omnes qui confidunt in eo. Item in psalmo XLVIIII: Peccatori autem dicit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et sumes testamentum meum per os tuum? tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te. Item apud Salomonem: Disciplinam qui abicit infelix est.
3.67
PBAEDICTVM QVOD DISCIPLINAM SANAM ASPEENATVRI ESSENT. Paulus apostolus ad Timotheum secunda: Erittempus, quando sanam doctrinam non sustinebunt, sed secundum sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes in audiendo[ scalpentes aures]. et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur.
3.68
RECEDENDVM AB EO QVI INORDINATE ET CONTRA DISCIPLINAM VIVAT. Paulus apostolus ad Thessalonicenses: Praecipimus autem uobis in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut discedatis ab omnibus fratribus ambulantibus inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Item in psalmo XLVIIII: Si uidebas furem, simul cum eo concurrebas et cum adulteris portionem tuam ponebas.
3.69
NON IN SAPIENTIA MVNDI NEC IN ELOQVENTIA ESSE EEGNVM DEI SED IN FIDE CRVCIS ET VIRTVTE CONVERSATIONIS. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Misit me Christus adnuntiare, non in sermonis sapientia, ne inanis fiat crux Christi. uerbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, his autem qui saluantur uirtus Dei est. scriptum est enim: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo. ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor saeculi huius? nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? quoniam quidem in sapientia Dei non cognouit mundus per sapientiam Deum, conplacuit Deo per stultitiam praedicationis saluare credentes: quoniam Iudaei signa desiderant et Graeci prudentiam quaerunt. nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem uocatis Iudaeis et Graecis Christum Dei uirtutem et Dei sapientiam. Item illic: Nemo se decipiat. si quis putat sapientem se esse in uobis, saeculo huic stultus fiat ut sit sapiens. sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. scriptum est enim: conprehendens sapientes in astutia ipsorum. Item illic: Dominus cognouit cogitationes sapientium, quia uanae sunt.
3.70
PARENTIBVS OBSEQVENDVM. Paulus apostolus ad Ephesios: Filii, obsequentes estote parentibus uestris. hoc enim est iustum. honora patrem tuum et matrem, quod est mandatum primum in promissione, ut bene sit tibi et sis longaeuus super terram.
3.71
PATRES QVOQVE ASPEROS ESSE CIRCA FILIOS NON OPORTERE. Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed nutrite eos in disciplina et correptione Domini.
3.72
SERVOS CVM CREDIDERINT PLVS DOMINIS CARNALIBVS SERVIRE DEBERE. Paulus ad Ephesios: Serui, obaudite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri sicut Christo, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed quasi serui Christi.
3.73
ITEM DOMINOS MITIORES ESSE DEBERE. Paulus apostolus ad Ephesios: Et uos, domini, eadem facite ad eos remittentes minas, scientes quia et uester et ipsorum dominus est in caelis, et personarum acceptio non est apud illum.
3.74
VIDVAS PROBATAS QVASQVE HONORANDAS. Paulus apostolus ad Timotheum prima: Viduas honora, quae uere uiduae sunt. quae autem in deliciis est, uiuens mortua est. Item illic: Adulescentiores autem uiduas deuita. cum enim deliciatae fuerint in Christo, nubere uolunt habentes damnationem, quoniam primam fidem reprobauerunt.
3.75
SVORVM ET MAXIME FIDELIVM CVRAM PLVS VNVMQVEMQVE HABERE DEBERE. Paulus apostolus ad Timotheum prima: Si quis autem suorum et maxime domesticorum non agit curam, fidem denegat et est deterior infideli. Item apud Esaiam: Si uideris nudum, uesti et domesticos seminis tui non despexeris. De quibus domesticis in euangelio dictum est: Si patremfamilias dixerunt Beelzebul, quanto magis domesticos eius.
3.76
MAIOREM NATV NON TEMERE ACCVSANDVM. Paulus apostolus ad Timotheum prima: Aduersus maiorem natu accusationem noli recipere.
3.77
PECCANTEM PVBLICE OBIVRGANDVM. Paulus apostolus ad Timotheum prima: Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant.
3.78
CVM HAERETICIS NON LOQVENDVM. Paulus apostolus ad Titum: Haereticum hominem post primam correptionem deuita sciens quoniam peruersus est huiusmodi et peccat et est a semet ipso damnatus. Item Iohannes apostolus: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Item ad Timotheum secunda: Sermo eorum ut cancer serpit.
3.79
INNOCENTEM FIDENTER PETERE ET IMPETRARE. Iohannes apostolus: Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum et quodcumque petierimus accipiemus ab eo. Item in euangelio secundum Matthaeum: Beati puro corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. Item in psalmo XXIII: Quis ascendit in montem Domini aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundo corde. NLHIL LICERE DIABOLO IN HOMINEM, NISI DEVS PERMISERIT.
3.80
In euangelio secundum Iohannem dixit lesus: Nullam haberes aduersus me potestatem, nisi data esset tibi desuper. Item in Regnorum tertio: Et excitauit Dominus satanam ipsi Salomoni. Item in Iob prius Deus permisit, et sic diabolo licuit. Item in euangelio Dominus ante permittit dicendo Iudae: Quod facis fac citius. Item apud Salomonem in Prouerbiis: Cor regis in manu Dei.
3.81
MERCEDEM MERCENNARIO CITO REDDENDAM. In Leuitico: Non dormiet merces mercennarii tui apud te usque in mane. NON AVGVRANDVM. In Deuteronomio: Non ominemini neque auguremini.
3.82
CLRRVM NON HABENDVM. In Leuitico: Non facietis cirrum ex coma capitis uestri.
3.83
NON VELLENDVM. In Leuitico: Non corrumpetis effigiem barbae uestrae.
3.85
SVRGENDVM, CVM EPISCOPVS AVT PRESBVTER VENIAT. InLeuitico: A facie senioris exurges et honorabis personam presbyteri.
3.86
SCHISMA NON FACIENDVM, ETIAMSI IN VNA FIDE ET IN EADEM TRADITIONE PERMANEAT QVI RECEDIT. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Scindens ligna periclitabitur in eis, si exciderit ferrum. Item in Exodo: In domo una comedetur, non eicietis de domo carnem foras. Item in psalmo CXXXII: Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. Item in euangelio secundum Matthaeum: Qui non est mecum aduersus me est, et qui non colligit mecum spargit. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Obsecro autem uos, fratres, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in uobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Item in psalmo LXVII: Deus qui habitare facit unanimes in domo.
3.87
. FIDELES SIMPLICES CVM PRVDENTIA ESSE DEBERE. In euangelio secundum Matthaeum: Estote prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae. Item illic: Vos estis sal terrae. si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? in nihilum ualet, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus.
3.88
FRATREM NON CIECVMVENIENDVM. Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Non circumuenire in negotio fratrem suum, quia ultor est Deus de his omnibus.
3.89
SVBITO VENIRE FINEM MVNDI. Paulus apostolus ad Thessalonicenses prima: Dies Domini sicut fur in nocte ita adueniet. cum dixerint: pax et securitas, tunc illis subitaneus ueniet interitus. Item in Actibus apostolorum: Nemo potest cognoscere tempus aut tempora quae pater posuit in sua potestate.
3.90
VXOREM A VIRO NON RECEDERE AVT, SI RECESSERIT, INNVPTAM MANERE. Paulus apostolus ad Corinthios prima: His autem quae nupserunt praecipio, non ego sed Dominus, uxorem a uiro non recedere, si autem recesserit, manere innuptam aut reconciliari uiro, et uir uxorem ne dimittat.
3.91
TANTVM VNVMQVEMQVE TEMPTARI QVANTVM POTEST SVSTINERE. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Temptatio uos non occupabit nisi humana. fidelis autem. Deus qui non patietur uos temptari super quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam euadendi facultatem, ut possitis tolerare.
3.92
NON QVIDQVID LICET ESSE FACIENDVM. Paulus apostolus ad Corinthios prima: Omnia licent, sed non omnia expediunt. omnia licent, sed non omnia aedificant.
3.93
PRAEDICTVM QVOD HAERESES FVTVRAE ESSENT. Paulus apostolus: Oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt manifesti fiant in uobis.
3.94
CVM TIMORE ET HONORE EVCHARISTIAM ACCIPIENDAM. In Leuitico: Anima autem quaecumque manducauerit ex carne sacrificii salutaris quod est Domini et inmunditia eius super ipsum est, peribit anima illa de populo suo. Item ad Corinthios prima: Quicumque manducauerit panem et biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini.
3.95
BONIS CONVIVENDVM, MALOS AVTEM VITANDOS. Apud Salomonem in Prouerbiis: Ne adduxeris impium in habitaculum iustorum. Item in Ecclesiastico: Viri iusti sint tibi conuiuae. Item illic: Amicus fidelis medicamentum uitae et inmortalitatis. Item illic: Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi[ et non suspicaberis timorem]. Item illic: Felix qui inuenit amicum uerum et qui enarrat iustitiam auri audienti. Item illic: Saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam. Item in psalmo XVII: Cum sancto sanctus eris et cum uiro innocente innocens eris et cum peruerso subuerteris. Item Paulus apostolus ad Corinthios prima: Conrumpunt mores bonos conloquia mala.
3.96
FACTIS NON VERBIS OPERANDVM. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Noli citatus esse in lingua tua et inutilis et remissus in operibus tuis. Item apostolus ad Corinthios prima: Non in sermone est regnum Dei sed in uirtute. Item ad Romanos: Non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. Item in euangelio secundum Iohannem: Qui fecerit et sic docuerit magnus uocabitur in regno caelorum. Itemsecundum Matthaeum: Omnis qui audit uerba mea et facit ea similabo eum uiro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et non cecidit. fundata enim erat super petram. et omnis qui audit uerba mea et non facit ea similabo eum uiro stulto, qui aedificabit domum suam super harenam. descendit pluuia, uenerunt flumina, flauerunt uenti et inpegerunt in domum illam, et cecidit et facta est ruina domus illius magna.
3.97
AD FIDEM ET AD CONSECVTIONEM PROPERANDVM. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne tardes conuerti ad Dominum et ne differas de die in diem. subito enim uenit ira illius.
3.98
CATECHVMENVM PECCARE IAM NON DEBERE. Paulus apostolus ad Romanos: Faciamus mala, dum ueniunt bona: quorum damnatio iusta est
3.99
IVDICIVM SECVNDVM TEMPORA FVTVEVM VEL AEQVITATLS ANTE LEGEM VEL LEGIS POST MOVSEN. Paulus apostolus ad Romanos: Quotquot inique peccauerunt, inique peribunt. et quotquot in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.
3.100
GRATIAM DEI GEATVITAM ESSE DEBERE. In Actibus apostolorum: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti gratiam Dei per pecuniam possideri. Item in euangelio: Gratis accepistis, gratis date. Item illic: Domum patris mei domum negotiationis fecistis[ et domum orationis uos fecistis speluncam latronum]. Item apud Esaiam: Qui sititis ite ad aquam et quotquot non habetis pecuniam euntes emite et bibite sine pecunia. Item in Apocalypsi: Ego A et£ 2, initium et finis. ego sitienti dabo de fonte aquae uiuae gratis. qui uicerit possidebit ea et eorum hereditatem, et ero eius Deus, et ille erit mihi filius.
3.101
SPIRITVM SANCTVM IN IGNE FEEQVENTER APPARVISSE. In Exodo: Et mons Sina fumabat totus, quoniam descenderat Deus in eum in igne. Item in Actibus apostolorum: Et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totum locum illum, in quo erant sedentes. et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit in unumquemque illorum: et inpleti sunt omnes Spiritu sancto. Item in sacrificiis quaecumque accepto habebat Deus descendebat ignis de caelo qui sacrificia consumeret. Item in Exodo: In flamma ignis adparuit angelus Domini de rubo.
3.102
CORREPTIONEM BONOS QVOSQVE LIBENTER AVDIRE DEBERE. In Prouerbiis Salomonis: Qui corripit impium odietur ab eo. corripe sapientem, et diliget te.
3.103
A MVLTILOQVENTIA TEMPERANDVM. In Prouerbiis Salomonis: Ex multiloquio non effugies peccatum, parcens autem labiis sapiens eris.
3.104
NON MENTIENDVM. In Prouerbiis Salomonis: Abominatio est Domino labia mendacia.
3.105
FREQVENTEE EMENDANDOS QVI DELINQVVNT IN DOMESTICO MINTSTERIO. In Prouerbiis Salomonis: Qui parcit baculo suo odit filium suum. Item illic: Ne destiteris paruulum emendare.
3.106
INIVRIA ACCEPTA PATIENTIAM TENENDAM ET VLTIONEM DEO RELINQVENDAM. In Prouerbiis Salomonis: Ne dixeris: ulciscar me de inimico meo sed expecta Dominum, ut tibi auxilio sit.[ Item alibi: Mihi uindictam, ego retribuam, dicit Dominus.] Item apud Sophoniam: Expecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium: quoniam iudicium meum ad congregationes gentium, ut excipiam reges et effundam super eos iram meam.
3.107
NON DETRAHENDVM. Apud Salomonem in Prouerbiis: Noli diligere detrahere ne eradiceris. Item in psalmo XLVIIII: Sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. Item Paulus apostolus ad Romanos: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis. Item ad Colossenses: De nullo male loqui nec litigiosos esse.
3.108
NON ESSE PROXIMO INSIOIANDVM. Apud Salomonem in Prouerbiis: Qui fodit foueam prorimo suo incidet in eam ipse.
3.109
INFIRMOS VISITANDOS. Apud Salomonem in Ecclesiastico: Ne pigriteris uisitare infirmum. ex his enim in dilectione firmaberis. Item in euan\' gelio: Infirmus fui, et uisitastis me: in carcere fui, et uenistis ad me.
3.110
SVSVRRONES M4LEDICTOS ESSE. In Ecclesiastico: Susurrio et bilinguis maledictus, multos enim turbauit pacem habentes. SACRIFICIA MALORVM ACCEPTA NON ESSE. In Ecclesiastico: Dona iniquorum non probat altissimus.
3.112
GRAVIVS IVDICARI DE HIS QVI IN SAECVLO PLVS HABVERINT POTESTATIS. In Ecclesiastico: Iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur. Item in psalmo secundo: Et nunc, reges, intellegite, erudimini qui iudicatis terram.
3.113
VIDVAM ET PVPILLOS PROTEGI OPORTERE. Apud Salomonem: Esto pupillis misericors ut pater et pro uiro matri illorum: et eris uelut filius altissimi, si obaudieris. Item in Exodo: Omnem uiduam et orphanum non uexabitis. si autem uexabitis eos et uociferantes exclamauerint ad me, exaudiam exclamationes eorum et irascar animo et occidam uos gladio: et erunt uxores uestrae uiduae et filii uestri orphani. Item apud Esaiam: Iudicate pupillo et iustificate uiduam: etuenite, disputemus, dicit Dominus. Item apud Iob: Conseruaui egenum de manu potentis et pupillo cui non erat adiutor auxiliatus sum: os uiduae benedixit me. Item in psalmo LXVII: Patris orphanorum et iudicis uiduarum.
3.114
DVM IN CARNE EST QVIS, EXOMOLOGESIN FACERE DEBERE. In psalmo VI: Apud inferos autem quis confitebitur tibi. Item in psalmo XXVITII: Numquid exomologesin faciet tibi puluis? Item alibi exomologesin faciendam: Paenitentiam peccatoris malo quam mortem. Item apud Hieremiam: Haec dicit Dominus: numquid qui cadit non resurget aut qui auertitur non conuertetur?
3.115
ADVLATIONEM PERNICIOSAM ESSE. Apud Esaiam: Qui uos felices dicunt in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum conturbant.
3.116
PLVS AB EO DILIGI DEVM, CVI IN BAPTISMO PLVRA PECCATA DIMITTVNTVR. In euangelio secundum Lucam: Cui[ plus dimittitur plus diligit, et cui] pusillum remittitur, modicum diligit.
3.117
FORTEM CONGRESSIONEM ESSE ADVERSVS DIABOLVM ET IDEO FORTITER NOS STARE DEBERE VT POSSIMVS VINCERE. Paulus apostolus ad Ephesios: Non est nobis conluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus potestates et principes huius mundi et harum tenebrarum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus. propter hoc induite tota arma Dei, ut possitis resistere in die nequissimo, ut cum omnia perfeceritis, stetis adcincti lumbos uestros in ueritate, induentes loricam iustitiae et calciati pedes in praeparatione euangelii pacis, in omnibus adsumentes scutum fidei, in quo possitis omnia candentia iacula nequissimi extinguere et galeam salutis et gladium spiritus qui est sermo Dei.
3.118
DE ANTICHRISTO QVOD IN HOMINE VENIAT. Apud Esaiam: Hic homo, qui concitat terram, commouet reges, qui ponit orbem terrae totum desertum.
3.119
GRAVE FVISSE IVGVM LEGIS QVOD A NOBIS ABIECTVM EST ET LEVE ESSE IVGVM DOMINI QVOD A NOBIS SVSCEPTVM EST. In psalmo secundo: Quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum et aduersus Christum eius. disrumpamus uincula eorum et proiciamusa nobis iugum ipsorum. Item in euangelio secundum Matthaeum: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam. tollite iugum meum super uos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris. iugum enim meum bonum est et onus meum leue est. Item in Actibus apostolorum: Visum est sancto Spiritui et nobis nullam uobis inponere sarcinam, quam ista quae ex necessitate sunt, abstinere uos ab idololatriis et sanguine et fornicatione. et quaecumque uobis fieri non uultis, alii ne feceritis.
3.120
ORATIONIBVS INSISTENDVM. Paulus ad Coloss enses: Instate orationi uigilantes in ea. Item in psalmo primo: Sed in lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte.

Intertext edge

Open linked passage

Note