Decretum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/deusdedit-papa" aria-label="More works by Deusdedit papa">
—
⋯
Original / primary: 8137 Decret9
1
Deusdedit Romanus pontifex decreto suo instituit, dicens:
1
Quia sancta Romana Ecclesia, cui, Deo auctore praesidemus, plurimas patitur violentias, pontifice obeunte, quae ob haec inferuntur, quod absque imperatoris notitia et suorum legatorum praesentia pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab imperatore directi sunt nuntii, qui violentiam et scandala in ejus consecratione non permittant fieri, volumus ut id deinceps obdicetur( sic), et cum praestituendus est pontifex, convenientibus episcopis et univero clero, eligatur, expetente senatu et populo eum qui ordinandus est, sic in conspectu omnium celeberrime electus, praesentibus legatis imperialibus consecretur, nullusque sine sui periculo juramenta aut promissiones aliquas nova adinventione audeat extorquere, nisi quae antiqua exigit consuetudo, ne Ecclesia scandalizetur, aut imperatoris honorificentia minuatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).