Dudo Viromandensis
De moribus et actis primorum Normanniae ducum
Ducu 21.7.2
Choose a text
More by Dudo Viromandensis
—
9870 Demoeta
21.7.1
DESCRIPTIO VITAE GUILLELMI DUCIS. APOSTROPHA.
21.7.1
Confestim Guillelmus quemdam Tetgerum, tyronem domus suae principem misit ad Henricum Transrhenanum regem, ut quod Ludovicus rex ab eo requirebat, per manum suam facere non differret. Erant enim Henricus rex, duxque Guillelmus, indissolubilis amicitiae pacto conjuncti, competentiisque mutuae voluntatis ad invicem olim foederati. Henricus vero rex Tetgerum honorifice recepit, et diuturni temporis spatio secum morari fecit. Postea vero muneribus variis et donis diversis ditatum, remisit illum ad ducem Guillelmum et cum eo Cononem ducem, secretorum suorum conscium. Quem Guillelmus cum mirifico inaestimabilis reverentiae cultu suscepit, cujusque rei causa tantae dignitatis tantique honoris dux ad se veniret, interrogavit. Cui Cono:« Misisti enim ad Henricum nostrum regem, tuae facultatis prosperitate hilarem, ut ipse et Ludovicus rex Franciae vicissim per consilium prudentiae tuae foederarentur, et quem horum necessitas urgueret, alterius solatio muniretur. Decernens autem rex hoc consilium sibi et suis salutiferum, et per manum tuam insuper stabile et firmum, misit me tibi, ut conducas regem ad placitum, praecepitque me morari pro obside quo mavis positum, donec revertaris reducasque regem ab omni adversitate securum.» Audiens autem Guillelmus mirandae atque inaestimandae legationis mandatum, misit ad regem Ludovicum, et reddidit talis legationis negotio jucundum. Statutae profectionis die congregata innumerabilium multitudine legionum, dixit Guillelmus ad Cononem ducem Saxonum, volens experiri si quid corde ejus lateret obscurum:« Praepara te itineri, et instrue te celeriter ocreis, quia mittam te urbi Bajocacensi, donec ut dixisti revertamur illesi. Tunc Cono: Mitte me quo vis, etiam Dacis tuae ditioni subditis.» Et Guillelmus:« Mecum ad placitum ibis, quia non sum diffidens tui.» Et Cono:« Si Bajocacensem civitatem perrexero, tuus fidelis incunctanter existo. Sin vero, quod non credo, tecum profectus fuero, tuus armiger fidus custosque vitae tuae constans contra hostium insidias permansero.»
21.7.2
His dictis, occurrunt unanimes cum exercitu magno Ludovico regi, Laudunensi pago cum Hugone Magno duce et Heriberto comite eos expectanti. Videntes Hugo dux comesque Heribertus tam immensae multitudinis legiones Britonum Northmannorumque militibus praecellentes, stupuerunt ad invicem dicentes:« Quid nostri exercitui et huic? Si forte inter nos et illos jurgium venerit, devorabunt nos ut agnos lupi.» Ab hinc Hugo Magnus et Heribertus comes jusserunt seorsum equitare, atque interdixerunt exercitui Guillelmi nullum suorum commiscere. Erat vero cum innumerabilium frequentia exercituum rex Heinricus in loco super Mosam qui dicitur Vensegus( Vouziers ad Axonam). Appropinquante vero rege Luthdovico ad praedictum placiti locum, antecessit Guillelmus cum quingentis militibus, suo monitu praecedente Conone duce et praenuntiante regi his verbis adventum ejus:« Marchio duxque Northmannorum et Britonum Guillelmus fideles tibi in Christo famulatus. Nolens me retinere pro obside, sacrosanctae fidei tuae tenore venit ad te, cupitque quid agendum sit inter te et regem Ludovicum inquirere.» Tunc rex Heinricus:« Cujus potestatis cujusve dignitatis vel honoris atque bonitatis est iste Guillelmus, qui mihi gratia amicitiae est connexus?» Respondit:« Magnae patientiae et justitiae, magnaeque potestatis et sufficientiae, magnique et inauditi honoris et prudentiae. Nullusque rex, nisi tu, nullusque dux comesve tam magnificus ut Guillelmus. Principum tyronumque frequentia sedula constipatus, aureis vasis poculisque splendide epulatur, vernarumque nobilium atque servorum multimoda exaggeratione circumseptus, exercet jura decretaque hortodoxorum Patrum sedulus. Nemo justior in factis, nemo sanctior in dictis, nemo potentior in armis. Nullus audet alii in regno suo praejudicium facere, nullus furtum et sacrilegium perpetrare. Vivunt incolae terrae illius legibus afflicti concordes, decretisque sanctorum Patrum coerciti morantur unanimes.» Cumque alternis sermocinationibus vicissim loquerentur, advenit Guillelmus cum quingentis militibus. Cono dux ut audivit adventum ejus, citius exsiliit, ensemque ejus fideliter, recepit, et ad Heinricum regem reverenter conduxit. Heinricus autem rex citius surrexit, et contra Guillelmum ducem obvius perrexit, osculoque dato uterque resedit. Tunc Guillelmus:« Internae dilectionis et amoris rex Luthdovicus tibi fideliter munus. Misisti Cononem ducem ad me, ut venirem ad te, quasi pro pignore et obside. Sed non tui diffidens, cum eo ego ecce. Dixisti non te amicitiae et adjutorii copula vinculoque Luthdovico regi conjungi, nisi interessem factor hujus negotii. Remanda regi quid hac re praescitum est tibi.» Tunc rex Heinricus:« Rex Luthdovicus te duce veniat crastina die, tuoque strenuo interventu perficientur omnia, quaecumque sunt praeoptata, nostris et vestris fidelibus salubriter decreta.»
21.7.3
Interim Lotharienses et Saxones coeperunt invective et ironice alloqui Cononem, dicentes:« Quam mirae sufficentiae et potestatis et dux Northmannicae Britonicaeque regionis, qui huc advenit auro comptus et ornatus cum militibus quingentis!» Guillelmus vero per Daciscam linguam, quae dicebant subsannantes, intelligendo subaudit, parumperque commotus ira discedit, et quaecumque rege narrante audivit, regi exposuit. Crastina vero die regis Ludovici, pergentis ad placitum cum incredibili et innumerabili exercitu, Guillelmus praeoccupavit adventum. Willelmidae vero praecedentes hostia domus, qua rex Heinricus residebat, coeperunt frangere parietes, disrumpere et divellere, atque intus vi et potestate residere. Rex vero Heinricus illorum metuens impetum, divertit se profugus ad aliam domum, dixitque ad Cononem conscium secretorum suorum:« Hoc, ut reor, placitum non nobis efficax neque congruum, verum vertetur nobis ad corruptionem et ad interitum, quin etiam ad deducus inauditum. Vade, dic Willelmo omnium ditissimo duci, ut fide, quam inter nos tenemus, stomachato resistat exercitui, ne amplius disrumpant parietes conterantque hostia tecti nostri; ne forte nascatur jurgium inter dispares variosque linguis habituque et armis.» Mox Cono prosiliens, obviavit duci Guillelmo venienti ad placitum, retulitque ei quae sui praecedentes fecerunt. Tunc Guillelmus duci Cononi:« Ite et, ut meo jussu discedant, eis dicite.» Illi autem advenientis Cononis ducis, et precantis ut discederent, praeceptum non solum respuerunt, verum etiam foris qui astabant, caeteras domus cum magno impetu et murmure dissipantes invaserunt. Quapropter Cono statim rapido velocique cursu iterum expetiit ducem Guillelmum, cum reliquis legionibus adpropinquantem ad placitum, dixitque:« Guillelme dux praepotentissime, noluerunt tui meo jussu domos dimittere, verum festinant caeteras disrumpere. Precor humotenus flexus, ne sinas talia fieri, ne forte nascatur caedes inaudita in plebe.» Tunc Guillelmus ensem ex auri sex libris in capulo bratteolisque atque bullis artificialiter mirabiliterque sculptum, dedit Cononi, ut indicio exeundi deferret eum et ostenderet legioni domibus residenti domosque adhuc dissipanti. Cum autem Cono iterum festinans illis occurreret, ensemque Willelmi ducis auro gemmisque praefulgidum illis demonstraret, continuo non adquiescunt, verum summisso vultu proclivi contra ensem, domos dimiserunt, seseque nimium in exitu opprimentes, sine murmure ad suum ducem reverterunt.
21.7.4
Guillelmus autem veniens ad regem Heinricum, dixit adesse regem Ludovicum. Mox rex Heinricus, cogente Guillelmo, obviam ei incessit, datoque osculo, manibusque ad invicem complosis, domum ingressi, uterque resedit. Multisque competentiis variisque donis et muneribus vicissim ditati, inextricabili amicitae solatiique et adjutorii vinculo per consilium praecellentissimi omnium ducum ducis Guillelmi ad invicem conexi sunt et foederati; praesente Hugone, sed non conjuratae dilectionis factore, duce Francorum, et Heriberto nolente interesse principe satraparum. Regibus secretius colloquentibus, coepit affari Dacisca lingua ducem Guillelmum Saxonum dux Herimannus. Tunc dux Northmannorum duci Saxonum Guillelmus:« Quis tibi Daciscae regionis linguam Saxonibus inexpertem docuit?» Respondit:« Bellicosum egregiumque genus tuae armipotentis progeniei me nolentem Daciscam linguam docuit.» Guillelmus:« Quomodo nolentem?» Herimannus:« Quia invadens saepissime plurima castra mei ducaminis, innumerabillia praelia in me exercuit, meque praelio captum ad sua detraxit; et ideo nolenter eam didici.» Interea dux Cono fatur Saxonibus subsannando:« Quid vobis videtur de duce Northmannorum Britannorumque Guillelmo? Nonne mirae potestatis et facultatis innumerabilisque dux multitudinis? Excepto rege nostro, quis potentior, quis ditior, quis melior illo?» Responderunt Saxones:« Ignorabamus rerum sufficientiam illius, ideoque illum pridem falsae opinionis verbo indigne vituperavimus.» Narrante Conone duce facta mirabilia sufficientiasque locupletes Guillelmi ducis, coeperunt Saxones caeterique astantes eum magnificare pariter sermonibus Iternis.
21.7.5
His ita rationabiliter diffinitis et expletis, Ludovico regi, cum Guillelmo duce caeterisque principibus ad Laudunum revertenti, occurrit legatio dignae exultationis, denuntians esse ei filium ex conjuge dilectissima nomine Gerberga natum. Quo audito hilarior effectus, dixit Guillelmo duci coram memoratis principibus:« Me usque modo multis contumeliis infectum nequiter, affluenter juvasti, mihi plurimis inopportunitatibus aggravato, convenienter succurristi. Quin etiam largissimo facultatum tuarum dapibus educando et a conventu malignantium protegendo fovisti. Idcirco precor, ut filium meum hesterna die natum, nuncupando et testificando nomine Lhotarium, sacri baptismatis de fonte suscipias regeneratum, quatenus majoris copula dilectionis ampliorisque nexibus amoris colligati, quod meum est tuapte, quod tuum est meapte, mutuis competentiis fruamur unius mentis.» Dux vero Guillelmus regiae sibi congruenti favens petitioni, respondisse fertur regi:« Nunc vero, et quamdiu superstes fuero, quae jusseris diligenter explebo. Franciae regni, caeterorumque regnorum, quarum dominatus est pater tuus, avus et proavus, etiam attavus, me duce, me juvante, me in omnibus praeeunte, dominaberis, et arrogantium colla subjiciemus in te rebellium, tibique servire abdicantium, me astante, exarmaveris. Quos sublimare praeoptaveris, extollam; quos detrudere, terratenus proteram. Quin etiam quidquid velle tibi fuerit, a me scito fieri.» His ita ab utroque peroratis, ira corde, non vultu, commoti, stupuerunt principes super hoc Franciscae gentis. Abhinc namque subdolo corde fraudulentaque intentione atque sophistica sermocinatione coeperunt Guillelmum, omen pestiferum, nequiter tractare.
21.7.6
Guillelmus vero, rege exercituque suo Laudunensi pago relicto, Laudunum Clavatum, qui et Bibrax dicitur, petivit cito, antecedente episcoporum Franciscae gentis choro. Quem omnis clerus Laudunensis sedis omnisque populus cum ingenti apparatu monastico, cum episcopis praepollentibus reverenter suscepit, puerumque nuncupatum nomine Lhotarium, sacrosancto rore oleoque et crismate innovatum et purificatum, de fonte extraxit. Hincque illum muneribus praemaximis et donis praecellentissimis ditatum, Lauduno cum matre Gerberga nomine reliquit. Ipse vero cum suis ad regem citius rediit, et quidquid honestatis eo acciderat, regi retulit. Rex autem Guillelmum pro omnibus beneficiis honorare decenter voluit, sed ipse nihil horum recepit; verum cum gratiarum actione regi omnia remisit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).