Vita S. Marii
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/dynamius-patricius" aria-label="More works by Dynamius Patricius">
—
⋯
Original / primary: 8141 Visma5
3.1
CAPUT III. Miracula post mortem.
3.1
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
3.1
In illo tempore dixit Jesus discipulis suis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua; et reliqua. Homilia sancti Gregorii papae: Homo iste, fratres charissimi, qui peregre proficiscitur, Redemptor noster est, qui de mundo ad Patrem transiens fidelibus servis quinque talenta, id est, bona spiritualia tradidit. Quia vero sanctus Marius fidelis servus exstitit, cum fidelibus ab ipso Redemptore memoratum pondus creditur accepisse. Inde est, quod de corpore migrans ad pedes ejusdem Redemptoris spirituales usuras exigentis accessit, rationem de commissis et ipse redditurus, et quoniam super quinque talenta lucratus fuit alia quinque, audire meruit: Euge, bone serve et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, intra in gaudium Domini tui.
3.2.1
Post cujus felicem transitum, cum annorum lustra plurima fluxissent, et quarumdam saevarum gentium crudelitate, tota Gallia suis habitatoribus fere destituta haberetur, et Christi monasteria luctu perpetuo flenda in eremum versa fuissent, a quibusdam viris, corpus praefati viri Dei ab ecclesia Bodanensi sublatum, ad hoc oppidum Forcalcariense, Deo disponente, delatum est.
3.2.2
Requiescit autem in ecclesia sibi famulantibus ex eadem perpetuam requiem largiturus: in qua ecclesia multi multa miracula per eum Dominum fecisse asseverant. Ex quibus ad tanti confessoris memoriam commendandam pauca excerpsimus, quae veridica testium assertione didicimus.
3.3
Quodam autem tempore quidam puerulus lascivius ultra modum sub sarcophago praedicti patris ludis profanis ac saltibus insistebat. Cum autem fronte inverecunda praedixtis insisteret, divina ultione percussus cecidit: statim coepit membris defici, et in quinque sensibus corporis debilitari: crevit poena, crevit et supplicium: et ut ab ipso loco manibus aliorum sustentatus recessit, cum poena et supplicio spiritum exhalavit. In quo datur intelligi quoniam Deus ultionum Deus est: et licet videatur esse remotus, praesens tamen sanctorum injurias assidue creditur judicare.
3.4
Illud praetermittere etiam nequaquam debemus, quod quadam vice quidam vir religiosus ejusdem viri Dei basilicae custos, cum circa medium noctis ad ecclesiam veniret, ut lumen lampadi daret, extinctum invenit: O, inquit, pater mi, da consilium servo tuo: nox atra omnia possidet: omnes dormiunt: ubi ignis reperiatur, nescio: viae semitam pes ignorat. Quid ergo faciam? Cum igitur anima anxiaretur in illo et ad quam partem se verteret, ignoraret; subito non sine ejus ineffabili gaudio candela quam tenebat in manibus accensa apparuit.
3.5
Alio quoque tempore quidam rusticus, membris omnibus contractus, ita erat toto corpore dissolutus, et in unum similitudini hominis contrarium conglobatus ut non homo, sed monstrum aliquod putaretur. Hic ad multa sanctorum limina adductus fuerat: sed quoniam ut credimus sancto confessori nostro reservabatur, nulla sui corporis praesidia se percepisse fatebatur. Ad ultimum divina ei opitulante clementia non sine multo labore ad praeoptata limina sancti confessoris defertur, et in ejusdem ecclesia delatus deponitur. Precatur miser cum lacrymis miserandi corporis erectionem, et qui aderant ei compatientes eadem deprecantur. O Dei pietas omni devotione colenda! O sanctorum merita mortalibus omnino veneranda! Inter lacrymas namque infelicis hominis, et verba multorum orantium, miser erigitur: fragor ossium et nervorum extensio a multis auditur: occurrit mox comitum curia, mirantium tumultu citata: occurrunt proceres: occurrit utriusque vulgi sexus: clamant omnes, alii alios clamoribus praevenientes, non nobis, inquiunt, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Sic miser qui venerat, meritis jam dicti viri Dei factus incolumis, laetis gressibus ad propria recessit.
3.6
Praedictis etiam addere decrevimus, quod quadam die quaedam innupta puella, mentis levitate ducta, lapidem dirigens aram sancti confessoris percussit: necdum directus lapis in pavimento ceciderat, cum nervorum viribus exhaustis, et membrorum virtute debilitata, puella cecidit. Quid plura? Quae paulo ante lasciviens venerat, foeta flebitur et infelix. Ad confessoris Marii limina excubias fideliter actura perducitur, offert seipsam, offert preces et lacrymas: spondet sancto vigilias annales, si facta incolumis ad propria revertatur. O mirum divinae pietatis auxilium! Dum plorat mulier, dum se totam in ara mentis, devotis precibus, immolat; exauditur, et tota pristinae incolumitati restauratur. Sospitate itaque recepta cuidam conjugio copulatur; sed cum tempora temporibus venientibus transirent, et memorata mulier conjugalibus deliciis nimis sapienter adhaerens, vota quae sancto promiserat persolvere distulisset; ejus oblivio infirmitate pristina praevenitur: nervorum auxiliis iterum attenuatur, et membrorum valetudine omnino privatur. Iterum ad praefata sancti confessoris limina, mariti cura, perducitur: iterum meritis ejusdem peroptatae sanitati redonatur. Laeta mulier ex insperata sibi reddita sanitate, perpetuum sancto vovet obsequium, ad propria nunquam reditura amplius. Sed cum sponsus adversus conjugem de tali voto nimis incanduisset, territa mulier conjugalibus minis, et blanditiis emollita, cum eo ad propria revertitur. Reversa statim miseranda mulier, peste jam dicta iterum premitur; iterum ad limina sancti perducitur; iterum saluti praeoptatae restauratur. O infelix nostrae humanitatis conditio! o nefanda in persolvendis votis oblivio! rursus nempe sanctus obliviscitur: rursus impudica mulier infirmitate solita enervatur; rursus ad saepe dicta limina confluit. Iterato voto sanctus iterum honoratur, et mulier quaesitae sanitati iterum restauratur: restaurata gaudens et incolumis, repatriat meritis sancti confessoris causis similibus non amplius reversura. Audiant illi qui in hac ecclesia Deo et sancto Mario morum stabilitate promiserunt, audiant et mentis...... diligenti cura revereantur, si omnia recta sunt erga votum; si recta omnia bene sibi contigisse, laetentur; si autem aliter est, sciant quoniam hoc in anima patiuntur, quod praefata mulier in corpore legitur passa fuisse. Votis itaque fractis per poenitentiam consulant, ad pedem sancti confessoris accedant, lacrymas et preces offerant, ut salutem, quam exercendo perdiderant, morum stabilitate redintegrata, rursus per Dei misericordiam habere mereantur. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).