Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Vita VII S. Thomae Cantuariensis
E. de EveshamCant 2.1 · 11439-vivisth2More by E. de Evesham
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/e-de-evesham" aria-label="More works by E. de Evesham"> —
⋯
More
Original / primary: 11439 Vivisth2
2.1
INCIPIT TRANSLATIO BEATI THOMAE MARTYRIS.
2.1
Anno quinquagesimo passionis gloriosissimi martyris Thomae Cantuariensis archiepiscopi, venerabilis pater Stephanus successor ejus, quartus scilicet ab eo, et conventus Ecclesiae Cantuariensis, corpus pretiosi martyris praenominati transferre satagentes, omnia quae ad tantam solemnitatem credebant esse necessaria studiosissime procurabant. Praemissis siquidem ut decet jejuniis et orationibus, jam dictus archiepiscopus et Ricardus episcopus Salesberiensis et Ecclesiae Cantuariensis conventus, quinto Kalendas Julii in principio noctis, in crypta, ubi corpus beati martyris jacebat, sicut constituerant, convenerunt, et postquam aliquandiu vacaverant orationi, lapidem marmoreum, quo sepulcrum martyris tegebatur, amoveri fecerunt. Omnibus itaque qui aderant intuentibus, inventum est illud organum quondam Spiritus sancti in vestibus sacerdotalibus, licet ex vetustate pro parte consumptis, et caeteris insignibus quae summi sacerdotis decuerant sepulturam.
2.2
Lacrymantibus igitur prae gaudio cunctis et orantibus, monachi ad hoc deputati, corpus pretiosum manibus assumentes, archiepiscopo in capsa reponendum tradiderunt. Caeteris itaque coeptis orationibus insistentibus, archiepiscopus a praedictis fratribus corpus excipiens, totum in feretro suis manibus collocavit, exceptis paucis ossiculis, quae extra capsam retinuit, magnis viris et ecclesiis ad honorem ipsius martyris distribuenda. Corpore siquidem per manus archiepiscopi decenter disposito, capsa firmissime clavis ferreis obseratur, et manibus monachorum ad locum honestum et feretrum deportata, usque ad diem translationis solemniter faciendae secretius et conservata.
2.3
MIRACULUM. Celebrandae translationis instante die, confluit populus innumerabilis Cantuariam, ut et martyri debitum honorem impendat et ejusdem suffragia in suis necessitatibus consequatur. Intererant siquidem huic solemnitati venerabilis pater Pandulfus, apostolicae sedis legatus, Stephanus Cantuariensis, Willelmus Remensis archiepiscopus. Henricus rex Angliae cum omnibus suis et proceribus, episcopi quoque, abbates et priores, caeterique viri ecclesiastici diversarum regionum, quos singillatim enumerare praetermittimus, ne multitudo fastidium inferat auribus audientium. Populus autem tantus ad hoc festum confluxerat, ut civitas Cantuariensis et villae vicinae cum adjacente regione multitudinem vix capere potuissent.
2.4
MIRACULUM. Instabat hora tertia Nonarum Julii, cum rex, archiepiscopi, episcopi, abbates, principes et magnates, qui convenerant, praefatum thesaurum de crypta, ubi reconditum erat, ad altare sancti martyris bajulantes, in conspectu populi in loco ad hoc praeparato reposuerunt, et hunc ibidem securissime obsignantes, quod de die supererat in laudibus martyris et laetitia cordis in Domino deduxerunt. Quod igitur devotio fidelium martyri debuit fideliter impendit. Sed et martyr suae gratiae solatia suis fidelibus non subtraxit, nam cum archiepiscopus et conventus caeterique fideles et praecipue Londonienses opes suas et operam effunderent ut honori martyris nihil deesset, quod per eorum industriam posset explicari, ipse martyr quasi inesse devotis rependens, praeambulis, comitantibus et sequentibus signis et miraculis totam solemnitatem suae translationis adornavit.
2.5
MIRACULUM. Modicum tempus ante translationem beati Thomae restat venturum, et ecce mulier quaedam Kembella filiolam unam tantum habebat superstitem de quatuor, quos de viro suo susceperat, quae graviter incipiens aegrotare et in gremio matris mortua est. Mulier ergo filiam plangens lacrymis et gemitu modum excedere videbatur. Accurrens autem matrona nobilis vidua quidem, illius videlicet domina villae, mota plangentis lacrymis et morte puellae docta divinum auxilium invocare, arripuit liliam et ad matrem ejusdem subsidium invocans defunctae mensuravit et surrexit puella. Mater et ejus cum candelam fecisset, et eam ad sanctum Thomàm mittere cogitaret, puella rursus aegrotavit, et ut mater testata est, iterum expiravit. Illa vero recolens se minus gratam et devotam martyri exstitisse, vovit se puellam ad sanctum Thomam ducturam si eam secundo de mortuis revocaret. Gloriosus igitur martyr rigorem justitiae temperans, per gratiae suae lenitatem puellam mortuam iterum vivam matri resignavit.
2.6
MIRACULUM. Quidam vir Devisis cum multis aliis orationis causa limina beati Thomae in ipsius translatione volens visitare, ad pontem Branfordiae prope Londonias venit. Circa medium igitur pontis obvians carro, in aquam projectus est. Ille vero non immemor sui sanctum Thomam jugiter invocavit, petens ne suum peregrinum perire permitteret. Quinquies igitur ad aquae fundum immersus et toties ad aquae summitatem reversus ad aridam rejectus est. Qui cum magna admiratione contestatus est, se nec in ore, nec in naribus, vel in auribus aliquam aquae molestiam sensisse. Eumdem quoque virum alius quidam comitans pallium amisit in eodem loco ubi prior in aquam ceciderat, et in amnem pannum submersum non potuit hactenus quisquam invenire. Miles quidam de comitatu Northamptunae viduam quamdam duxit in uxorem; cujus filius, puer triennis, quem de viro suo priore suscepit, ante militem jam dictum prandentem quadam die stans ad mensam de manu militis buccellam carnis ore suscepit. Puer autem morsellum glutire volens, strangulatus et mortuus est. Mater igitur primum suspectum habens militem de morte filii sui, clamans et lacrymans pluries geminando homicidam appellavit. Miles vero quamvis sanam habens conscientiam, tamen quia victus erat primum vehementer confessus est et surgens argenteum super puerum complicuit, vovens se puerum ad sanctum Thomam ducturum, si eum vita redonaret. Paululum igitur post votum illis quid Dominus facturus esset exspectantibus de gutture pueri buccella carnis quae vitae viam praecluserat, in os resiluit. Puer vero paulatim reviviscens ad plenum per merita martyris est vitae redditus et amicis.
2.7
MIRACULUM. Miles quidam comitissae Elugi, Robertus nomine, cum filio suo duodenni Robertulo nomine, iter arripuit versus Cantuariam, ut beati Thomae limina orationis causa visitaret. Qui ingressus mare apud Wythsand fere usque ad medium maris prospere navigavit. Ille vero praedictus filius ejus somno gravatus ut vel urinam vel quidpiam faceret, ad proram navis perrexit; et dum incaute staret, in mare lapsus est. Quod cum vidisset pater, exclamavit dicens:« Sancte Thoma, miserere mei, et conserva mihi filium meum;» puer vero in mare paululum mersus et statim ad superficiem aquae revectus ait:« Sancte Thoma, si vis, potes me adjuvare.» Interim navis impulsu venti a loco ubi puer cecidit avulsa est, quantum arcus bis vel ter sagittam jacere posset. Tunc nautae ad clamorem militis velum dimiserunt et navem licet cum difficultate ad quaerendum puerum retrorserunt. Elapso itaque unius horae spatio vel sicut miles ipse protestatus est, quantum posset in equo moderate ambulando duas leugas vel tres Gallicas perfecisse, ad puerum pervenerunt, invenientes eum sedentem super aquas et nihil mali habentem, excepto quod in casu suo parum aquae salsae hauserat. Cum autem puer vidisset navem a se recedentem, nimio dolore et desperatione vitae absorptus, ut dolorem cordis morte corporis terminaret, caput mersit in mare, ut citius interiret. Assumptus igitur puer in navem, haec patri sciscitanti retulit, adjecitque quod cum se ipsum mergere vellet, quidam episcopus eum, ne mergi posset, supportavit.

Intertext edge

Open linked passage

Note