Eadmerus Cantuariensis1055-1124
De beatitudine coelestis patriae
Patr 3
Choose a text
More by Eadmerus Cantuariensis
—
10653 Debecop
1.1
Reverendo domino, et fratri et amico suo, Guillelmo monacho, mansuetudine, modestia et honestate vitae multum amando, frater Eadmerus, monachorum Ecclesiae Christi Cantuariensis infimus, quod Deus promisit diligentibus se.
1.2
Recordatur, ut aestimo, sanctitas tuae dilectionis, honorande frater, quia, cum venerabilis Pater Anselmus Centuariensis archiepiscopus, nuper in coenobio Cluniacensi aliquantis diebus moraretur, et loquens, a religioso ipsius loci conventu, pro sua reverentia devotissime audiretur; tua prece mecum egisti quatenus verbum, quod de aeterna beatitudine in capitulo coram positis fratribus fecit, styli officio, tuo conspectui praesentarem. Ego igitur, utpote qui libenti animo volebam pro meo posse tuae voluntati morem gerere, opus illico aggressus sum, aestimans illud levioris ad explicandum negotii fore quam postea senserim. Noverit ergo charissima mihi dilectio tua, quia tui solius causa tenuit me ne coepto desisterem, licet fortassis melius fuisset penitus destitisse. Materia siquidem pulchra et appetibilis cum narratur sermone inculto et contemptibili, solet nonnunquam magis offendere animum audientis quam demulcere. Quapropter vereor ne hoc ipsum in meo facto alicui contingat, scilicet ne materia decens indecenti stylo digesta, id apud hominum mentes efficiat, ut quae prius per se sine scripto placebat, ex scripti deinceps foeditate vilescat. Sed certe quod scripsi, tua sincera dilectione provocatus tibi scripsi, hoc solum intendens ut ea simpliciter dicerem, quae me in eodem capitulo per id temporis, vel alibi ab ore ipsius Patris, de eadem re accepisse recordari valebam. Valeat sanctitas tua et oret pro me.
2
PROLOGUS.
2
Multi homines, quibus nonnunquam boni mores et justa opera proponuntur, et qui ut se in eis, saeculi vanitate postposita, exerceant admonentur, inquirere solent quamobrem, quo praemio, qua retributione. Respondetur itaque illis quod scriptum:« Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quod praeparavit Deus iis qui diligunt illum.» Quod cum illi non clare quid sit advertere possunt, repetitur hoc ipsum aliis verbis, et dicitur eis: Praemium quod iis qui in hac vita Deo serviunt in futura vita recompensatur, vita aeterna, beatitudo aeterna, aeterna jucunditas, sufficientia scilicet est omnium commodorum secundum voluntatem et sine omni indigentia. Haec ergo cum illis hoc modo dicuntur, bona quidem et magna, ut sunt, esse videntur; sed quia non intelligunt quid in ipsa vita aeterna habituri sint, nec subito quid sit omnium commodorum secundum voluntatem sufficientia et sine omni indigentia percipere possunt, haerent animo, nec multum efficaci ad audita sapore trahuntur. Quid ergo agendum ut haec illis aliquatenus sapiant, et sic ad opera bona evigilent? Puerorum more cibandos existimo, qui, si quando grossum aliquod pomum edendum percipiunt, illud ob dentium teneritudinem et oris angustiam absumere nequeunt, si pro illorum capacitate primo non fuerit particulatim divisum. Itaque dividamus in partes magna quae diximus, ut inde possint ad vitam nuttriri de quibus agimus. Quae ut melius eluceant, consideremus quae in hac vita mens amet humana, et ex his, prout possumus conjectemus, ea multo excellentius eos habituros in vita futura, si quidem inter mundana tentationum pericula constituti, Dominica fuerint praecepta secuti, atque cum ipsa illic adepti fuerint, plenitudine desiderii sui se nequaquam fraudatos percipient. Haec, inquiam, faciamus, et a minimis paulatim progrediamur. Ecce, ut primo, quae ad corpus attinent bona succincte enumeremus, ista, ut aestimo, sunt quae propter se et propter quae alia quaeque ab hominibus appetuntur: pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas, voluptas, diuturnitas vitae. Si autem in his aliqua sunt quae aliquando servi Dei non modo non appetunt, sed etiam magnopere in hac vita curare subterfugiunt, ut sunt, verbi gratia, pulchritudo corporis atque voluptas, utique non idcirco id faciunt quod ea naturaliter nolint, sed ne Deum in eis quoquomodo offendant. Nam si per ea nihil offensionis in Deum contrahi posse certo sentirent, vel se ab amore aeternorum impediri non pertimescerent, profecto jucundius in ipsis quam in eorum contrariis sese deducerent. His ita praelibatis, singula quae proposuimus breviter tractemus, et qualiter illis post corporum nostrorum resurrectionem perfruemur, prout Dominus dederit, explicemus.
3
CAPUT PRIMUM. De pulchritudine corporum beatorum.
3
Itaque pulchritudo bonum quoddam est et quod naturaliter a cunctis haberi amatur. In illa igitur vita pulchritudo justorum solis pulchritudini, qui septempliciter quam modo sit speciosior erit, adaequabitur, quemadmodum divina Scriptura testatur: Fulgebunt, inquiens, justi, sicut sol in conspectu Dei. Ad haec, corpus Dominicum claritati solis praelucere nescio aliquem posse ambigere. Et ei similes, attestante Apostolo, erimus, qui dicit: Reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Ista fatetur auctoritas, cui contradicere scitur esse nefas. Haec tamen si quis sibi velit ratione probari, credo nulli debere incredibile videri justos pulchritudinem solis in illa vita, ubi mortale hoc absorbebitur a vita. sortiri, cum vere dicantur et sint templum et sedes Dei, quod nusquam in divina pagina de solo isto visibili meminimus legi.
4
CAPUT II. De velocitate.
4
Velocitas, quae pulchritudine non minus amatur, tanta nos comitabitur ut ipsis angelis Dei aeque celeres simus, qui a coelo ad terras, et a terris in coelum dicto citius dilabuntur. Quae celeritas, si utrum sit in angelis probari necesse esset, exempli gratia, dici forsitan posset hominem, mortali adhuc carne gravatum, mox a Judaea per angelum in Chaldaeam delatum, indeque, tradito prandio quod deferebat, sine mora relatum. Ergo cum istis omnino par velocitas illis erit, quibus, sicut promissa est, illorum aequalitas inerit. Apostolus etiam, qui corpora nostra, quantacunque locorum intercapedine separata membratim fuerint, sive dispersa, in ictu oculi asserit resurrectura, satis innuit quam velocitatem eadem corpora jam incorruptibilia sint habitura. Corruptibile quippe hoc, sicut ipse testatur, incorruptionem, et mortale induet immortalitatem. Hujus quoque velocitatis exemplum in radio solis licet intueri, qui statim orto sole in plaga orientali, pertingit in ultima plagae occidentalis, ut in eo perpendamus non esse impossibile quod de nostra dicimus futura velocitate, praesertim cum rebus animatis soleat inesse major velocitas quam inanimatis. Huic radio solis simile velocitatis exemplum habemus in nobis. Radius quippe oculorum nostrorum in sublevatione palpebrarum coelum usque pertingit, et in ictu earum totus in semet, ac integer redit. Amplius constat quidem animas sanctorum, quae jam coelestia tenent, necdum plena felicitate frui, donec incorruptibilitate corporum suorum potiantur. Quam cum adeptae fuerint, non erit quod amplius velint. Haec itaque corpora si eas a sua velocitate tardiores aut graviores efficere deberent, nimirum potius eorum consortium abhorrerent quam appeterent. Igitur ea quam dicimus velocitate perfungemur, cum in vera vita fuerimus.
5
CAPUT III. De fortitudine.
5
Post has nominavimus fortitudinem, quam plerique perosa imbecillitate plurimum amant. Praestabunt igitur viribus, quicunque supernis meruerint civibus associari, in tantum ut nullatenus illis obsistere quidquam valeat, si movendo aut evertendo voluerint quid a suo statu quomodocunque divertere quin illico cedat. Nec in eo quod dicimus majori conatu laborabunt quam nos modo in motu oculorum nostrorum. Ne, quaeso, excidat animo, quam adipiscemur angelorum similitudo, quatenus, si hic aut in iis quae dicturi sumus aliquod exemplum non occurrerit, ipsa occurrat, atque in quibus angelos valere constiterit, et nos aeque valere probet et asserat. Neminem autem qui dubitet existere puto angelos ea qua volunt fortitudine fungi. Sed fortassis quaeret aliquis quid nobis illa fortitudo praestet, cum singulis tam convenienter, ut convenientius nequeant, ubique dispositis, nihil mutandum, nihil evertendum nihilque standum sit in quo vires suas quivis exerceat. Qui haec dicit, paucis nobiscum quid in hujusmodi habeat usus humanus attendat, et videbit quia non semper omnibus quae habemus et quae nos habere non parum gaudemus actu utimur, sicut, verbi causa, visu ipso, potestate aliqua, scientia rerum nonnullarum et multis in hunc modum. Sic et tunc, de qua agitur, fortitudo erit. Sola namque possessio ejus grata nobis erit, et exsultatio grandis erit, licet nequaquam sit nobis in actu, cunctis, ut dictum est, in suo statu collocatis. Haec eadem quaestio, si aut de velocitate, aut de aliquo eorum quae ob propositi operis intentionem dicturi sumus quemlibet movet, eam, qua hic soluta est, solutionem, si apertiorem non habuerit, accipere valet.
6
CAPUT IV. De libertate.
6
Hinc, secundum quod proposuimus, ordine suo libertas sequitur, quae superioribus non minus diligitur. Quicunque igitur angelorum fuerint similitudinem assecuti, eorum quoque libertatem necessario assequentur. Itaque sicut angelis nihil obsistit, nec aliquid eos impedire vel constringere potest quin, pro vello suo, cuncta liberrime penetrent; ita non erit obstaculum ullum quod nos retardet, non clausura quae nos detineat, non elementum quod nobis ad velle pervium omnino non exstet. Exempli causa, certe Dominicum corpus, cui configuranda corpora nostra Paulus testatur, et, supra meminimus, clauso sepulcro a mortuis surrexit, ac demum ad discipulos obseratis januis palpandum introiit, nobisque in hoc libertatis futurae documentum grande reliquit.
7
CAPUT V. De impassibilitate.
7
Super haec sanitatem amari ab hominibus diximus. Et de hac quid melius dici poterit quam quod Psalmista canit, Salus, inquiens, justorum a Domino? Quibus autem fuerit a Domino vera sanitas, quae subripere valebit infirmitas? Verum de ista sanitate, quam in futuro saeculo habebimus, quod exemplum afferre queam, ut quae sit intelligatur, non video, quia nihil sanitatis, quod ei comparare possim, aut ego in me, aut aliquis sub mortali carne degens sensit in se. Hic etenim tum nobis sani videmur, cum nihil in nobis quod doleat sentimus. Fallimur tamen nonnunquam in hoc. Nam frequenter in aliqua parte corporis infirmamur, nec tamen hoc ipsum nisi aut motu corporis, aut tactu aliquo ullo pacto experimur. At de iis qui nec ita infirmantur, sed omni ex parte sibi sani esse videntur, quid dicemus, ut utrum sint vel non sint sani probemus? Propone tibi aliquem sanissimum corpore, et de sanitate illius sciscitare, sanus est suo judicio. Hic talis paulo durius tangatur, aut in aliqua sui corporis parte arctius constringatur, et statim videbis quia clamabit: Sine, laedis me, vexas me. Quid est hoc? Nonne prius se esse sanum dicebat? et tunc modice tactus, ita dolenter succlamat. Istene tibi sanus videtur? Non puto. Nequaquam ergo salus hujusmodi nobis dabitur, quorum salus a Domino futura esse specialiter repromittitur. Nam absterget Deus omnem lacrymam ab oculis suorum, et jam non erit amplius neque luctus, neque clamor, neque ullus dolor, quoniam priora transierunt; et non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus; dextera enim sua Deus teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. Quid itaque eis nocere poterit quibus dextera Dei tegmentum erit? Qualis autem sit sanitas illa, certe scio me nec meo nec alicujus sensu vel experimento accepisse. De febrium vero et diversarum infirmitatum qualitate, si cujusmodi sint quivis interrogaret, facile forsan intelligendas exponerem, cum quia ego illas in me, tum quoniam ab eis accepi qui eas quae sint experimento didicerunt in se, at quod nec sensu percepi, nec ab ullo qui perceperit, ut dixi, accepi, non eodem modo. Credere tamen et incunctanter, ut mea quidem fert opinio, astruere licet sanitatem vitae futurae ita jugem et incommutabilem atque inviolabilem fore ut ineffabili quadam atque sensibili suavitatis dulcedine totum hominem repleat, et omne quod alicujus in se vicissitudinis, mutabilitatis, aut laesionis suspicionem praetendere queat, procul arceat atque repellat. Haec de sanitate dicta sint.
8
CAPUT VI. De voluptate.
8
Hinc eo ordine quo singula de quibus instituimus tractare proposuimus, voluptatem subjunximus, quam alio nomine corporeorum sensuum delectationem appellamus. Et haec quidem magnopere solet amari, quia singuli corporis sensus in iis quae sibi commoda judicant delectantur. Delectatur quippe, ut, verbi gratia, paucis dicatur, odoratus odoribus variis, et gustus rerum diversarum saporibus diversis, necne singuli alii sensus his et illis, juxta quod cuique fert naturalis appetitus. Istae tamen delectationes non semper delectant, sed suis quoque amatoribus sui nonnunquam taedium ingerunt; transitoriae namque sunt et bestiales. Illae vero, quae in futuro saeculo plene justis administrabuntur perpetes sunt et rationabiles. Quare non video ut qualiter intelligantur possit edici, praesertim cum, in delectationibus vitae praesentis, quo eas designemus exemplo nequeat inveniri. Delectationibus etenim illis quo magis quisque utetur, eo ferventius illas amplectetur, quia ex earum saturitate nullum fastidium ulli creatur. Quas delectationes neminem in hac mortalitate viventem esse puto, vel fuisse, qui senserit, vel gustaverit, ut illarum saporem vel habitudinem caeteris digerere possit. Duas enim beatitudines, et item miserias duas, majorem videlicet atque minorem esse novimus. Majorem beatitudinem, regnum Dei; minorem dicimus esse, in quo Adam primo positus fuerat, gaudium paradisi. Item majorem miseriam, aeternum ignem gehennae; minorem fatemur, quas incessanter patimur aerumnas praesentis vitae. Beatitudinem autem neutram aliquando experti sumus. Quod si saltem illam parvam beatitudinem, quam Adam in paradiso positus habuit, experti essemus, forte per hanc, illam majorem aliquo modo conjectando videre possemus, sicut nunc in minori miseria nati, nutriti et adulti, multa de majori miseria, quoties volumus, edicere et explanare valemus. Itaque cum delectatio, de qua agimus, constet esse una portio magnae beatitudinis, quo illam modo explicemus, ut capiatur, non video, nisi forte id agamus aliqua contraria similitudine magnae miseriae quam ex minori conjectamus. Sit igitur ante oculos cordis positus, exempli causa, homo aliquis, qui tam in ipsis oculorum suorum pupillis quam et in singulis membris ferrum ignitum et candens infixum habeat, ita ut nec medullae, nec intestina, nec omnino quidquam in toto ipso cruciatus illius immanitate vacet, vel eam levius quam in oculis aliquatenus sentiat. Quid dicam? Angustiatur. Quis hunc existimet sanae mentis inter ista? Eodem modo, sed penitus contraria consideratione, in illa futura vita ineffabilis delectatio quaedam bonos inebriabit, et dulcedine sui totos eos inaestimabili exundantia satiabit. Qui dixi totos? oculi, aures, nares, os, manus, pedes, guttur, cor, jecur, pulmo, ossa, medullae, exta etiam ipsa, et cuncta singulatim, singulaque membra eorum in commune, tam mirabili delectationis et dulcedinis sensu complebuntur ut vere totus homo torrente voluptatis Dei potetur, et ab ubertate domus ejus inebrietur.
9
CAPUT VII. De vitae aeternitate.
9
Qui ergo haec bona fuerit adeptus, non intelligo ad quid pro commodo corporis suus ulterius porrigatur affectus. Solummodo adsit ei, quam cunctos appetere diximus, diuturnitas vitae. Sed ista illi minime deerit, quia justi in perpetuum vivent sicut Scriptura dicit. Sunt etiam alia, quae quidem iis, quae digessimus, non minus amantur, sed ad animam, sicut illa ad corpus, referuntur. Quae nihilominus, in septenario numero constituta, non modicum placent menti quae ipsorum fuerit sapore imbuta. Sunt autem haec, sapientia, amicitia, concordia, potestas, honor, securitas, gaudium.
10
CAPUT VIII. De sapientia.
10
Sapientia igitur, quam omnes et in hac vita non viriliter amant, tanta in futura vita bonis erit ut eorum quae scire voluerint nihil sit quod ignorent; scient enim cuncta quae scienda fecit Deus, tam ea quae praeterita quam quae hujus saeculi sunt futura. Ibi a singulis omnes, ibi ab omnibus singuli cognoscentur, nec quemquam omnino latebit, qua patria, qua gente, qua stirpe quis editus fuerit, vel quid in vita fecerit. Hic fortassis ait aliquis: Quid est hoc? peccata quae feci, scient omnes? ad hoc ea confessus sum ut delerentur, ut obliviscerentur, ut nulli amplius panderentur. Bene; sed cum tu in illa gloria ab omni criminis sorde purgatus vultui Dei praesens astiteris, ingratusne ei esse poteris pro tanta misericordia quam tibi fecit, remissis illis et illis delictis tuis? Et unde gratias ages, si nihil eorum, unde illas jure debeas, in tua memoria habes? Ut igitur in illius laudibus aeternaliter jucunderis, semper de quanta sis miseria erutus, ut puto, coram habebis. Cum ergo singulorum conscientiae singulis pateant, fateri audeo ea quoque cunctis patere, pro quorum curatione tu Deo jugiter gratiosus existes, non ad tuam confusionem, sed ad magnam Dei glorificationem tuamque congratulationem. Nec enim tunc pro peccatis tuis te major cordis angustia premet scelerumque tuorum mage pudebit quam aliquem, magnis olim vulneribus saucium jamque omni ex parte sanatum, aboliti languoris molestia premit, vel eorum quae in cuna positus infans egerat nunc grandaevum pudet. Tunc quippe cum integra sanitas, perfecta munditia, plena remissio, secura omnium offensionum impunitas tibi certo arriserit, cognitio eorum, qui magis horrori tibi esse valebit quam est modo beatissimo apostolorum principi Petro qua Christum negavit abjuratio sua, beato Paulo qua persecutus est immanitas sua, beatae Mariae Magdalenae peccata sua, et multis aliis multa, quae sciuntur jam donata, crimina sua? Verum super haec agnitis delictis, velut enormi ac foeda infirmitate tua, pietas, virtus ac sapientia medici, qui te sanavit, sublimius a cunctis admirabitur, laudabitur, magnificabitur; laus autem et magnificentia gloriae Dei, tua, si bene advertis, gloria est. Sed dices: Et quidem consentio laudem Dei gloriam meam esse. Verum cum hinc inde tot et tot, ad comparationem mei, innocentes prodeant, qui, consideratis vitae meae obscenitatibus, me omnino, sicut aequum erit, horrori habendum judicent, quid dicam? Justitia nempe suum, et suum injustitia praemium exigit. In his, frater, nolo timeas; aliter erit quam existimas. Illum siquidem, quem tu tibi comparatum judicas penitus innocentem, non ibi reperies de te, quemadmodum aestimas, sentientem. Namque videns te ille, de quo agis, plane intelliget te nequaquam se, sed Deum, quando peccasti, offendisse. Cum ergo viderit Deum tibi sua debita funditus dimisisse, nec in cor sibi ascendet ut te inde aliquatenus judicet. In hoc enim ipso Deum se offendere cognosceret, si te, Deo per omnia reconciliatum, pro iis quae olim feceras, ullatenus contemnendum cogitaret. Magis autem gratiosus admirabitur ineffabilem. Dei clementiam, non solum in te, sed et in se: in te, quia de tam profundo iniquitatis eripuit te; in se, quia sola gratia ejus, ne in idem profundum rueret, tenuit se. Laudando igitur magnificabit in te, post gratiam Dei, vim atque constantiam quibus enitens voraginem tanti mali viriliter evasisti, quam, juxta quod ipse considerabit, si derelictus a Deo simili modo incurrisset, non ita forsitan evasisset. Vides igitur quam nihil improperii vulgata cognitio peccati tui, imo quam multum laudis et gratiarum cognita remissio sui generabit. Ipsi etiam angeli si te societate sui propter tua peccata indignum vellent judicare, haberes qualiter contra eos jure te possis defensare. Quonam, inquis, modo? Audi. Propone angelorum aliquem, quasi talia tibi improperantem: Tu homo de pulvere factus, tu pulvis quandoque futurus, contra Deum te extulisti, contra praecepta ejus te in coenum omnis peccati et immunditiae tumidus dejecisti, et nunc nostri similis esse quaeris, quos nunquam in aliquo voluntati Dei contraisse cernis. Ad haec licet ita respondeas: Si ergo, ut dicis, de pulvere factus sum, forte non mirum, si vento tentationis impulsus in sordes sum criminum lapsus. Verum agnita et credita misericordia Christi, spretis omnibus quae illum nolle scire potui, in cunctis quae illum velle intelligebam memet exercui. Unde tribulationes et angustias in fame, siti, vigiliis, verberibus, contumeliis aliisque modis innumeris ad honorem ejus sustinere non dubitavi, et, quaeque mundana pro viribus nihili pendens, ejus tantum solius gratiae per singula reconciliari desideravi. Vos autem quid horum unquam sui causa sustinuistis? Semper vos gloria, semper jucunditas est comitata, semper vos tenuit dextera Dei atque defendit ab impugnatione omnis peccati, ita ut nulla vos fuscaret macula ejus. Itaque si a voluntate ejus non cecidistis, ipsius donum est, a quo jugiter tenti estis. Sed quia haec ratio illos tantummodo respicit qui perditioni suae vim fecerunt et regnum coelorum violenter rapuerunt, alii qui in illud sunt, sed alio modo intraturi, alia ratione paritatem angelorum sibi sunt vindicaturi. Si quaeris, qua? forsitan ista. Dicent igitur illis: quod in regno Dei vestra quaerimus aequalitate beari, dono et gratiae Christi Jesu Domini nostri id ascribimus, qui ad hoc dignatus est homo fieri, et pati et mori, ut nos, ab omni delicto in sanguine suo justificatos, ipsius regni sui consortes efficeret. Vos igitur considerate an sanguis Christi, qui est pro nobis effusus, queat nobis esse perfecta causa salutis. Quid ad haec angeli, qui libenter, eo quod boni sunt, rationi acquiescere volunt, dicerent nisi quae dicta sunt, ratione niti, et hujusmodi homines jure sua aequalitate debere potiri? Cum itaque angeli atque homines, quos magis te judicaveras innocentes, tibi consentiant, tibi in cunctis pro veritate rationis honorem deferant, perpende, si vales, quam grata sit sapientia ista, qua tu sic ab omnibus, sic omnes agnoscentur a te in vita illa.
11
CAPUT IX. De amicitia.
11
Nonne consequenter ex ista quae cunctis erit communis sapientia, et quaedam inaestimabilis amicitia procreabitur, quae in tantum singulorum intima erga singulos suo fervore compleat ut amor cujusque in quemque cuique sufficiat. Nec enim video quomodo aliter esse possit praesertim cum omnes unum corpus Christi sint, et Christus, qui est ipsa pax, sit omnium caput, nec minori sese affectu complectantur quam membra unius corporis sibi invicem copulantur. Amabis igitur omnes ut ipsum te, et amaberis ab omnibus ut ipsi a se. Putas, abundans eris in dilectione, quando haec tibi fuerit in possessione? Attamen istam transi, et contemplare ipsum per quem haec bona tibi provenere, et percipies quia ille plus quam tu te ipsum et quam omnes alii incomparabiliter amabit te; et tu super te ipsum et super omnes alios ineffabili quadam suavitate illum amabis.
12
CAPUT X. De concordia.
12
Sed quoniam solet aliquando contingere inter homines ut ii qui sese altrinsecus unanimiter amant non in omnibus ubique concordent, dum huic secus atque illi videtur, et quod hic appetit ille fugit, necessario addenda praescripto amori concordia est, ne, si ullatenus vel in puncto defuerit, aliqua laesio tanto bono subrepere possit. Erit itaque tanta in cunctis concordia ut in nullo sentias aliquem discrepare ab eo quod te constiterit velle. Corpus unum erimus, Ecclesia una erimus, Sponsa Christi erimus quicunque ibi erimus. Non ergo major tunc inter nos discordia erit quam nunc est inter membra unius corporis. Verum sicut vides in motu oculorum, quod illuc quo unus vertitur mox alius sequitur, ita quocunque tuum velle converteris, velle omnium sine disceptatione illico tibi praesto habetis. Quid dixi, omnium? Ipsa Dei voluntas non erit a tua diversa, sed sicut tu quod ille, ita et ille volet in cunctis quod tu; caput namque a suo corpore qui discreparet? Hic aliquis forsan in sui cordis secreto quaerit, dicens: Eia! si Deus et omnis ille beatorum coetus volent quod ego, tunc et augmentum mei boni mecum volent quod ego ibi non velle non potero; ero itaque, pro velle meo, de majoribus in coelo. Huic respondeo qui, si etiam beato Petro par in gloria esse voluerit, erit: in gloria, dico, quia ut Petrus sit in persona, velle non poterit; namque, si hoc vellet, seipsum nihil esse vellet: quod velle nequit. Sed neque in gloria illi aequari, si meritis ejus impar est, velle poterit, quia pulcherrimam illius corporis compositionem, quam in hoc violari conspiceret, omni commodo plus amabit. Nec enim in humano corpore vel pes, loco aut officio manus, vel manus pedis fungi optat; aut os, sive nasus, ubi oculi sunt; aut oculi, ubi os, seu nasus est, relictis sedibus suis, transferri desiderant; aut si transferrentur, patienter id paterentur: eodem modo in illa admirabili et glorificata dispositione beatae civitatis Dei, ita quisque quod habet amabit ut statum suum potiori gradu mutari non velit. Quare? Quia cuique satis erit sua felicitas et beatitudo. Amplius, si hi qui jam in ipsius corporis unitate locati sunt majora quam sunt adepti desiderarent, eo ipso miseri essent quo nondum haberent quod vellent; in quo enim alicui quod cupit deest, in eo miser sit necesse est. Sed absit ab illo regno omnis miseria. Aderit itaque omnibus omnis sufficientia, quam perficiet in singulis unanimis et plena concordia.
13
CAPUT XI. De potestate.
13
Cum itaque Deum et omnes tuae voluntati concordes habueris, profecto nihil voles quod non possis. Omnipotens igitur eris tuae voluntatis, quoniam Omnipotentem habebis in omnibus concordantem tuae voluntati.
14
CAPUT XII. De honore.
14
Itaque, cum haec tanta potestas tibi adfuerit, honor condecens potestati minime deerit. Qui honor cujusmodi sit, brevi sub exemplo consideremus. Ecce sit ante oculos nostros positus pauper aliquis, omni solatio destitutus, ulcerum et aliarum infirmitatum foeditate corruptus, et omni quo vel a frigoris incommoditate defendatur tegmine nudus. Hunc igitur talem, tali modo jacentem et in nullo semet juvare valentem, si rex aliquis potentissimus transiens videret, et miseratus ejus vulneribus mederi curatumque suis juberet ornamentis vestiri, et adductum sibi adoptaret in filium, praeciperetque ut in regno suo suus filius a cunctis haberetur, atque in nullo quod juberet a quoquam ei contradiceretur, haeredemque suum ac filii sui cohaeredem constitueret et eum suo nomine vocari praeciperet, nonne diceres magnifice honoratum? Et certe Deus nobis haec omnia faciet. Nati enim de putredine carnis, replemur multis miseriis; in quibus miseriis constitutos, et omni solatio destitutos, omniumque infirmitatum passionibus obnoxios, ac peccatorum et corruptibilitatis ulceribus plenos sola misericordia ductus accipiet, et curabit nos, et sanitati restitutos ornamentis perfectae justitiae et incorruptibilitatis ornabit, adductosque in filios sibi adoptabit, regni sui consortes efficiet et haeredes, Filioque suo unigenito sibi per omnia aequali et coomnipotenti concorporales statuet et cohaeredes, omnique creaturae jubebit ut in omni quod volemus nobis obediat, vocatosque nos nomine suo deos faciet. Dicit enim ipse: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Sed ipse Deus deificans est; tu vero deus eris deificatus. At fortassis ais: haec ratio tua in illis quidem magnis apostolis, seu martyribus poterit existere rata; in me autem qui, utinam! vel ultimus esse merear, quonam pacto constare queat non intelligo. Intende et intellige quia nullum justorum ab ista deitate excepit Deus, ubi dixit: Dii estis, et filii Excelsi omnes. Verum, ut dicta melius eluceant, considera sub exemplo naturam ignis et naturam rerum ignitarum, si forte ibi aliquatenus queas imaginari qualiter illi summae deitati pro modulo tuo possis participando deificari. Ecce ignis unus est, et in sua natura calidus; in hunc ignem pone lignum aliquod, plumbum, et ferrum simul. Itaque cum lignum fuerit in carbones conversum, et plumbum liquefactum, ita ut in carbonibus nihil nisi ignis appareat, et plumbo nihil caloris addi queat, necdum tamen ferro poterunt in calore coaequari, quod nondum forsan penitus incanduit igne; licet igitur aliud alio magis in calore profecerit, singulum tamen, servata natura sui, usitato locutionis modo, quia ignitum est, per se dicitur ignis. Sic erit in illa beata supernorum civium societate, de qua loquimur. Nam quemadmodum ii qui summae Dei majestati sunt propinquiores, et ob hoc aliis praestantiores, dii dicentur; ita et qui illis sunt inferiores, quoniam una et eadem qua et ipsi deitate pro sua capacitate participant, simili nomine dii dicentur. Quando ergo cum tanto bono adeptus fueris hunc honorem, non video qua ratione possis cupere ampliorem. Igitur dum possessione horum bonorum quae digessimus felix fueris, nonne sufficiens tibi videberis? Et maxime, inquis. Age igitur: si omnibus istis vel una die, sicut exposita sunt, in re frui valeres, gauderes? Sine dubio. Si autem mense vel anno uno, laetificareris? Nec dici quidem, ut autumo, potest laetitiae modus. Et si toto tempore vitae tuae, quid faceres? dares praemium? Utique libens, quidquid haberes, et insuper temetipsum, si sic et non aliter ea adipisci valeres.
15
CAPUT XIII. De securitate.
15
Si vero ad haec omnino securus existeres quod ea, dum viveres, nullo eventu amitteres, omitto dicere utrum vel cogitare possis, an non, quid exsultationis tibi esset. Itaque, cum tua vita perpetuo duret in illa vita, et haec omnia tibi habenti securitas quoque ea amplius non perdendi certo arriserit, obsecro, quid aestimas tibi erit? Credo quod etiam ad nomen securitatis mota est in te quaedam jubilatio cordis, et an tanta bona secure sis perpetuo possessurus, avidus addiscere cupis. Dico igitur quia, si ea perditurus es, aut tu ipse voles ea perdere tua sponte, aut Deus ea auferet tibi nolenti, aut aliquis alius Deo fortior superveniens ea tollet, Deo et te non volente, sed certe nec tu, abjecto tanto bono, in miserias quas te evasisse gratiosus exsultabis recidere voles, nec Deus, qui illud tam larga et clementi bonitate donavit, id tibi aliquando auferre volet, nec ullus fortior Deo superveniet, qui, Deo te protegente, illud tibi invito aliquatenus tollet. Securus igitur tantorum bonorum perpetuo eris, nec alicujus tibi adversari volentis incursum timebis. Quid ergo putas tibi erit, cum haec omnia, pulchritudinem videlicet, velocitatem, voluptatem, diuturnitatem vitae, fortitudinem, libertatem, sanitatem, sapientiam, amicitiam, concordiam, potestatem, honorem, securitatem, secundum quod ea descripsimus. imo supra omnem humanam aestimationem gloriosius atque sublimius quam scribi vel dici possint, in possessione aeternaliter habueris, nonne gaudium, quod erit consummatio omnium horum? Re etenim vera, videre non possum quomodo inaestimabile gaudium circumquaque non habeat quem tot commoda beatae felicitatis felicisque beatitudinis sine fine circumdant. Tunc igitur et tu isto gaudio perfrueris, quia nihil, unde gaudere non debeas, habebis.
16
CAPUT XIV. De gaudio.
16
Itaque si haberes aliquem, quem ut te ipsum penitus amares, et de cujus bono, sicut de tuo, omnino gauderes, illumque non minori quam te felicitate per omnia fultum videres, nonne in gaudio ejus gaudium duplicatum haberes? Si vero duos, aut tres, aut plures huic tibi in amore pares possideres, et eos aequa felicitate conspicuos cerneres, nunquid pro eorum numero non in te multiplicaretur gaudii tui magnitudo? Et utique, cum de amicitia superius ageremus, ostendimus ita omnes illius patriae cives amaturos te, sicut amabunt se, et te illos, sicut tu te ipsum. Potestne igitur illius gaudii modus a quodam homine penetrari, cum ultra mille millia et decies millies centena millia innumerabiles ibi sint, et omnes eadem beatitudine perfruantur, nec ullus eorum sit qui non tantum de bono alterius gaudeat quantum de suo? Praeterea videntes Deum ipsum, supra quam ipsi sese amabunt, ipsos amantem et intelligentes se inenarrabiliter plus quam semetipsos illum amantes, in gloria ejus mira et ineffabili exsultatione exsultabunt. Gaudium ergo erit eis intus et extra, gaudium sursum atque deorsum, gaudium in circuitu et ubique; et hoc est, sicut putamus, quod, quemadmodum in capite hujus opusculi dixi, Deus praeparavit diligentibus se. Haec itaque, juxta quod interim mihi mea aestimatio dicit, quodammodo potest dici illa beatitudo aeterna, felicitas aeterna, commodorum scilicet omnium sufficientia secundum voluntatem et sine omni indigentia, quam plene habebunt omnes amici Dei in vita aeterna; nec enim volumus affirmare illam hac quam digessimus multo majorem non esse.
17.1
CAPUT XV. De miseria reproborum.
17.1
Cum igitur justi fuerint tanta felicitate beati. restat ut injusti per contrarium sint inaestimabili quadam infelicitate miseri. Sicut enim istos, juxta quod, prout potuimus, Deo donante, descripsimus, mira pulchritudo, velocitas, fortitudo, libertas, sanitas, voluptas alacres faciet et jubilantes; ita illos immanis quaedam et inaestimabilis foeditas, tarditas, imbecillitas, servitus, languor atque dolor moerentes reddet et ejulantes. Sane diuturnitatem vitae, quam isti pro fruendis tantis bonis summo amore complectentur, illi pro interminabili poena, qua torquebuntur, quoniam illis inerit, summo odio exsecrabuntur. De sapientia vero quid dicam, non invenio, nisi quia sicut justis in gaudium et honorem, ita injustis, quidquid scient, vertetur in moerorem et confusionem. Amicitia vero, qua in invicem pii summa jucunditate copulabuntur, si qua in impiis erit, in tormentum eis erit. Quo enim magis quosque amabunt, eo magis gravius in illorum poena dolebunt. Si contra, concordiam an habituri sint, quaeritur: discordiam habebunt cum omni creatura, et omnis creatura discordabit ab aliis. Hinc ergo pro potestate bonorum, tanta impotentia eos sequetur ut omnino nihil eorum quae voluerint possint, et quidquid habuerint nolint. Igitur, pro honore sanctorum, obtinebunt perenne opprobrium. Et haec quo fine claudentur? Vere, sicut amici Dei securi erunt se unquam amissuros bona sua, ita isti inimici Dei omnino desperabunt se jam amplius perdituros haec mala sua. Pro aeterno igitur et ineffabili gaudio beatorum, haereditabunt aeternam et incogitabilem tristitiam omnes qui, pro impoenitudine reatus sui, transituri sunt in societatem daemoniorum.
17.2
His itaque consideratis atque perspectis intelligi potest quam utile sit homini in bonis moribus ac justis operibus vitam suam exercere, quamque damnosum illis omissis per vitia et iniquitates affluere.
17.3
Quod si latius consideremus, videlicet quam utile sit quemlibet hominum bonum esse, videbimus non solum ejus qui bonus est, sed et Deo ipsi, et angelis, et cuique justo homini ac insuper omni creaturae id utile esse. Et Deo quidem, non quod personae illius aliquid commodi vel incommodi accidere possit, bonus homo utilis esse dicitur, sed quoniam illi ad perficiendam civitatem suam, quam de bonis hominibus perficere instituit, eo studio quo in illam tendit adminiculatur. Humanus quippe usus hoc habet ut eum sibi quis utilem judicet qui se ad hoc adjuvat sine quo id quod bene vult perficere non vult.
17.4
Qualiter autem bonus homo sit etiam angelis utilis, inde cognoscitur quod ex societate bonorum hominum numerus illorum qui diminutus erat redintegratur. Cum igitur aliquis per vitam bonam in societatem illorum currit, magnum quid ipsis praestat, quia, quantum in ipso est, numerum eorum supplet et perficit. Omni quoque justo homini, nec non omni creaturae justum hominem utilem diximus. Justo homini, quia quanto ardentius in supernam patriam tendit, tanto velocius patria ipsa in suis civibus consummabitur, et quisque, adepta suorum corporum resurrectione quam multum desiderat, geminata laetitia atque in honore in regno Dei perfruetur. Omni creaturae, quoniam dum per bonitatem suam incrementum civitatis Dei assurgit, renovationem qua ipsa creatura in melius est commutanda ultra non impendit, imo, quantum sua refert, omnem ei moram perfectionis rumpit et adimit.
17.5
Quantum ergo cuique sit enitendum ut bonus sit, perpendat qui potest, quandoquidem ex bonitate hominis et consummatio regni coelestis et praedestinata toti creaturae pendet reparatio universalis. Nihil enim horum omni ex parte perficietur, donec numerus electorum impleatur. Tanto itaque bonum istud plus differetur, quanto ii qui aeternae vitae digni existant minus invenientur.
17.6
Singulo igitur homini ad regnum Dei pervenienti Deus ipse, angeli quoque, ac justi homines, eo quod se talem exhibuit ut illuc perveniet, gratiosi existent, et ut sua omnia ejus sint unanimiter volent, cumque sicut cohaeredem et comparticipem regni coelestis quasi seipsos perenniter diligent. Siquidem, quantum in ipso fuit, et civitatem Dei, et angelorum numerum et sanctos homines consummavit. Sed cum ii qui ad vitam aeternam pertingunt tanta merentur, patet, per contrarium, quid nequam homines, quia regno Dei extorres suo merito fiunt, promereantur. Quantum etenim ad eos spectat, nec Dei civitas, nec angelorum numerositas, nec electorum hominum proficiet praefixa integritas; imo, cum ipsi ad horum perfectionem conditi fuerint, nec pertingere satagunt, ne unquam perficiantur suis factis intendunt.
17.7
Quemadmodum igitur quivis homo dolet et queritur quando aliquo modo perdit quod pro sui commodo et utilitate acquisivit, ita Deus quodammodo dolet et queritur, quando hominem quem ad opus suum creaverat a diabolo rapi, et in aeternum sibi perire considerat. Inde etiam illi qui damnantur perditi dicuntur, quoniam Deo ad cujus regnum et honorem conditi sunt, in confusionem aeternam a diabolo praecipitati depereunt.
17.8
Ecce utcunque proposita nobis est beatitudo vitae perennis, et econtrario miseria mortis aeternae. Ut igitur haec evadantur, illa acquirantur, eo magis elaborandum est quo ista interminabili poena malos cruciat, illa indeficienti jucunditate bonos oblectat.
17.9
Qui ergo est bonus perseveret, donec debita sibi beatitudinis praemia capiat; qui vero malus, quod est esse desistat, quo miseriam quam meretur evadere queat. Et quidem bonitas, quia lux est, plane instruit eum, cui inhaeret, qua gradiatur ut ad vitam perveniat, sed malitia, quia tenebrae sunt, obcaecat illum qui ea inebriatur, ne videat quo ruit, ut intereat. Sed sit aliquis forte malus, qui quod est esse erubescat et se bonum fieri velle dicat. Hic necesse est ut ante omnia se malum, id est peccatorem, ac per hoc tenebris involutum intelligat, quatenus se ubi jacebat possit videre. Sunt etenim plures qui tam densis peccatorum tenebris obvoluti sunt, ut nulla ratione se vel in ipsis tenebris esse possint advertere.
17.10
Primum igitur et magnum quid boni esse constat hominem seipsum posse intelligere in quo statu vel casu subsistat. Eo enim quo se intelligit, luci accedit. Cum itaque intelligit se malum esse, oportet ut, si bonus fieri vult, doleat se malum esse. Alioquin falso dicit se alium quam est esse velle.
17.11
Scientiae igitur qua novit se, dolor adjiciatur necesse est, dicente Scriptura: Qui addit scientiam, addit et dolorem. Verum dolori medicamentum vult adhibere, ubi doleat, expedit ut ostendat ei quem scit sibi nosse et posse mederi. Vulnus enim quod jam putruit, et in se horridum virus ex putredine sui coadunavit, quousque aperiatur et putridus humor exprimatur, nec a dolore liberari, nec ullo valet modo liberari. Sic qui sibi peccati vulnus dolet inflictum, per veram confessionem ipsum detegat ac sic, expresso mortifero humore qui latebat, per consilium praesidentis, quo curetur poenitentiae medicamen assumat. Non vereatur linguas hominum, non proponat poenitentiae cultum. Imo apud se hoc in mente firmiter habeat quia, si aliis peccati scandalum inde subrepere non timeret, talem se cunctis innotesceret qualem se in conspectu Dei quem offendit esse videt. Hoc enim multum valet ad dignum poenitentiae fructum, quando homo tantum dolet de peccato suo, quo Deum offendit, ut non refugiat ab aliis hominibus talis agnosci qualem se in oculis sui Creatoris esse agnoscit. Quod quamvis facto non sit admittendum, ne Ecclesiae Dei quodlibet scandalum exinde generetur, tamen nec inficiari nec perturbari debet, si ab aliis ei objicitur quod ipse de se sua sponte confitetur. Sunt etenim multi qui plurimum perturbantur, dum de eis alii dicunt quod etiam ipsi de se publice fateri non refugiunt. Ad magnum itaque perfectionis culmen pertinet, dum quis malum, quod praedicat de se, patienter et illaesa mentis tranquillitate ab aliis contra se dictum valet sustinere. Probari namque per hoc potest illum in vero humilitatis gradu consistere, sicut e diverso illum qui hoc non potest in quadam jactantia et appetitu sublimitatis mentem habere. Justus siquidem vult haberi. Scriptum quippe est: Justus in principio accusator est sui.
17.12
Dum igitur se accusat, et de eodem ipso ab aliis accusari recusat, quid aliud intendit nisi ut se humilitate, alios autem falsitate vel odio praeditos in eodem ostendat?
17.13
Si ergo vult verae humilitatis culmen attingere, concedat oportet ab aliis dicta patienter audire quae ipse de seipso non veretur palam ultro proferre, et patiatur se ita ut se dignum fatetur tentari.
17.14
Cum itaque homo in hunc humilitatis statum pervenerit, tunc revera si in antiquam conversationem suam oculos cordis reflexerit, videbit se in horrendo malo et tenebris vere fuisse, et gratiosus ineffabili gaudio et exsultatione admirabitur se in magno bono et lumine esse.
17.15
Custodiat ergo cor suum, custodiat corpus suum, ne inimici ejus sibi subripiant quod per Dei gratiam acquisivit, reumque dejiciant in pristinas tenebras quas reliquit. Nihil virtutum, quas adeptus est, suis viribus imputet, nec super eos qui nondum ad hoc provecti sunt, ullo modo se extollat.
17.16
In humilitatis culmine. ad quod pervenit, se semper caute custodiat, et inferiorem se omnibus hominibus, non ficto, sed intimo corde credat. Quoniam, inquis, modo id aliquis facere potest, ut se viliorem illo credat quem in bonis actibus non solum sibi, sed et aliis inferiorem esse sine dubio constat? Verbi gratia: videas aliquem sobrium, humilem, patientem, sua indigentibus largientem, in Dei servitio sedulum, et quae sibi fieri vult aliis benigna mente facientem, plurimaque in hunc modum, et hic talis judicabit se viliorem illi quemlibet esse luxuriosum, superbum, injuriosum, depraedatorem, Dei servitium, quantum valet vel audet, devitantem, et qualiter aliis contraria faciat pro posse elaborantem. Ita oportet, necesse est. Aliter enim divinae paginae humilitatis metas excedens, non obedit. Nec aliquis aestimet sacram Scripturam cuivis quidquam praecipere quod debeat judicare factu impossibile esse.
17.17
Quia igitur scriptum est ut quisque se viliorem omnibus aliis non solum ore pronuntiet, sed etiam intimo affectu cordis credat, qualiter quod impleri queat, considerare studeatis cujus mentem divinus Spiritus tetigit, ut se in hujusmodi exercere velit. Grave siquidem est ut, bonam et sanctam vitam agens, perversi cordis et operis homini se judicet ex intimo corde inferiorem, cum naturalis simul et divina lex sanciat bonum semper malo praestantius esse, et huic aeternae gloriae retributio, illi sempiterni opprobrii poena paretur. Ex effectu itaque mercedis utriusque patet quid cui praestet. Si ergo bonus se judicat malo inferiorem, malum praepostero ordine sibi facit superiorem. Quod sic esse verum natura non admittit. Aut igitur veritati contrarius erit qui se bonum malo credit inferiorem, aut, si non credit, divinae paginae, quae hoc jubet, inobediens erit. Sed horum nihil admittendum.
17.18
Videndum igitur est quonam modo fieri valeat ut et veritas non deseratur, et divinitatis praecepto obediatur. Cum ergo quivis hominum vult comparare se ad alium, quid in se a se habet, et quid alter non a se, sed per Dei gratiam habeat; a se quippe nemo, nisi malum, per gratiam vero Dei habet, si quod bonum. Ponat itaque malum suum cum malo alterius, et statim videbit quid horum sit potius. Perpendat etiam omnia in futurum juncta servari, et ne forte ipse occulto Dei judicio a bono decidat et alius a malo resurgat gnarus attendat.
17.19
Quicunque igitur tali consideratione se studuerit examinare, profecto non residebit in animo suo quo se debeat prae aliis magnificare. Eoque magis Deo proximus adhaerebit, quo de se humillima sentiens nullum contemnit, sed ut omnium vera dilectione potiatur sub Deo contendit.
17.20
Haec, ut ex ore B. P. Anselmi accepi, conscripsi, satisfacere cupiens voluntati amici mei, me hoc facere obnixe rogantis. Cui et epistolam destinavi, quam in exordio hujus opusculi ponere non omisi, cavens ne quis, materiae pulchritudinem et dictaminis foeditatem intuendo, aestimaret Anselmum ex materiae quidem formositate illud composuisse, ex dictaminis vero vilitate, quo mentis illius perspicacia et lepos eloquiievanuerit. mirum duxisse.
17.21
Noverit tamen quicunque in sui notitiam transire dignabitur ipsum Patrem hoc saepe legisse et audisse, suaque sancta manu et auctoritate examinatum posteris ad transcribendum ac legendum commendasse. Sit igitur Deus benedictus in omnibus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).