Eadmerus Cantuariensis1055-1124
Epistola ad Glastonienses
Glas 1.3
Choose a text
More by Eadmerus Cantuariensis
—
10655 Epadgl
1.1
Epistola ad Glastonienses
1.1
Glorioso conventui monachorum coenobii Glasto niensis, frater EDMERUS, unus ex minoribus bonitate et scientia, Ecclesiae Christi Cantuariensis filiis et fratribus, fidelem amicitiam et charitativum servitium in Christo Jesu Domino nostro.
1.2
Recordor me jam olim quadam vice ad vos venientem magno gaudio et honore susceptum, et cum majore tripudio et exsultatione, donec mihi velle fuit vobiscum morandi, habitum ac detentum. Unde vobis hucusque gratiosus existo, et minus gratiosus ero, dum in vita praesenti subsisto. Dum igitur talis sim et de jure esse debeam erga vos, nulli mirandum existimo, si vestrum honorem diligo, si ea quae vobis conducunt approbo, si denique ea quae vobis opprobrium generant detestor et improbo. Nec enim aliter fidus amicus essem, nec fraternae dilectionis legem servare dici veraciter possem. Quod quam grave videri debeat Christiano ad regnum Dei pervenire volenti, advertit qui beato apostolo credit dicenti, hominem non amantem fratrem suum homicidam esse, et ejusmodi in regno Christi et Dei haereditatem non habere. Cur haec praelibaverim, accipite. Quidam ex vestris noviter, ut putamus, inter vos conversi praedicant antiquos Patres vestros fures fuisse et latrones, et, quod nequius est, etiam sacrilegos; idque illorum praedicandi laudi ascribunt, quod tales fuerunt, fortassis et eadam voluntate debriati, non perpendentes quod divina intonat pagina, fures scilicet et latrones regnum Dei non possessuros. Super haec, ut firmius eis credatur ita esse, Judae traditori eos similes fuisse affirmant, qui loculorum Domini custos ea quae custodire deberet sceleratissime furabatur. O homines! O fratrum honoratores! O verborum Domini intentissimos auditores! Centum et eo amplius anni evoluti sunt, ex quo ipsi quos fures et latrones praedicant, a vita praesenti sunt elongati, et modo noviter tantum iis opprobrium invehitur, et aeterna poena, qua juxta sententiam istorum miserrime cruciantur, infelicissime illis innovatur. Vere magna impietas. Nam et si ipsi non fuerunt tales quales isti eos esse volunt, non est propter hoc horum impietas minor, imo, remoto omni ambiguo, major, qui infamant innocentes, qui se omnibus manifestant esse mendaces ac impudentes. Testis enim est mihi omnia sciens et disponens veritas Deus, quia cum adhuc in scholis querulus essem, ex praecepto beatae memoriae Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi, primatis videlicet totius Britanniae, inducto jejunio toti populo Kantiae, levatum est corpus beatissimi Dunstani a primo sepulturae suae loco, astante abbate sancti Augustini Scotlando, Gundulfo, post facto Rofensi episcopo, cum toto monachorum agmine utriusque Ecclesiae, nostrae scilicet quae est Christi Cantuariensis, et vicinae nobis beatorum apostolorum Petri et Pauli, quae usitatio nomine hoc tempore dicitur beati Augustini, confluente ad hoc innumera virorum ac mulierum multitudine, qui omnes illum coelestem thesaurum cum ingenti modulamine vocis ac jubilo cordis usque ad locum quo recondendus erat prosecuti sunt, et diem illum divinis miraculis illustratum laetum atque solemnem peregerunt. Nunc autem effluxis quinquaginta annis, ex quo illud factum est, quidam tamen ex vestris surrexerunt, et ubi eis libet praedicant, jam ante centum annos ecclesiae vestrae monachos ecclesiae nostrae custodes deputatos, quae ob martyrium gloriosi Patris nostri Elphegi in magnam, ut aiunt, desolationem venerat, et ibi quod pretiosissimum habebatur fraudulenta calliditate furto subripuisse. Vae homines omnibus hominibus nequiores! Ecclesia totius Britanniae insulae mater in occisione sui Patris ac filiorum afflicta confugit ad filiam suam unice ab ea dilectam, et ipsa re, quod quasi factum sit ad praesens accipiatur, magis in protectione illius confisa, ut se et reliquias suas servaret. Et ipsa( sicut vos praedicatis) meliores filiorum suorum ei ad quod petebantur destinavit, et ipsi illic custodes sacrorum effecti, uterum matris suae( quam tuendam susceperant) invaserunt, diripuerunt, cor ac intestina ipsius depraedati sunt, rapuerunt, asportaverunt. Judaei cum mortuum Dominum ac sepultum, ne ab apostolis auferretur, in sui custodiam accepissent, quandiu potuerunt a custodiendo non defuerunt, nec sibi commendatum furto subripere aut alias auferre conati sunt, sed potius furti crimen aliis se dormientibus imposuerunt. Si simili modo custodes Glastonienses fecissent, hoc est, si sacrilegium, quod laudantur commisisse, ab aliis se somno depressis dicerent commissum fuisse, forte aliquantulum famae suae consuluissent, nec tam detestabili modo deliquissent. Nunc autem quid dicemus? Ut praelibavimus, Judae similes eos in furto approbamus, non tamen nos, sed eos sequentes fratres sui Glastonienses. Nos enim revera scimus eos omnino immunes esse ab hoc peccato. Quid illis erit qui conficto tam infrunito mendacio fratres suos, imo patres suos criminantur? Sed utique nec fratres nec patres. Nam si fratres aut eorum filii essent ipsi naturales effecti, aut certe pudor humanus doceret eos parcere linguae, doceret eos providere famae suae. Sed esto, ut furtum suum sancti fratres Glastonienses prudenti astutia cunctis absconderent, cadaver cujusdam abbatis sui( cujus nomen ab iis qui ista componunt ignoratur) secum tulisse feruntur, ac loculo sancti Patris nostri Dunstani, ne vacuus remaneret, reposuisse. O prudentiae! Non erant ossa mortuorum inter Cantuariam et Glastoniam, ut necesse eis fuerit ad celandum furtum suum cadaver nesciunt cujus per ducenta, ut ita dixerim, milliaria transtulisse. Noverit beatitudo vestra quia ego qui haec scribo non parum confundar in tam evidenti stultitia et omni homini risu digna, maxime, quod ad anglis dicitur esse conficta. Vae quare non consuluistis aliquem hominem transmarinum; qui in multis conversati, multis imbuti, multa confingere sciunt, ut vel pretio ageretis, quasi ipsi saltem vobis aliquid verisimile mendacium de tanta re componerent. Vae vobis! meae gentis homines, tam stolida simplicitate notaremini ut omnibus deridendi in perpetuum indicaremini. Ad haec rogo praedicatores tam praeclari sacrilegii, quatenus mihi patriotae suo dicant, utrumnam cadaver sui suppositi abbatis noviter defuncti et integrum a Glastonia Cantuariam detulerunt? Ut utrum more summi pontificis infulatum, palliatum, spindulatum, et sandaliis fuerit calciatum? Quod si haec omnia habuerit, unde, quaeso, pallium( ut de aliis interim taceam) habuit? Nunquid antiquitus abbates Glastonienses pallio utebantur? Sed hoc patriarchis solum, primatibus et archiepiscopis a Roma et apostolica sede conceditur. Sed hactenus omni saeculo inauditum est patriarchatum Glastoniae fuisse, vel etiam pontificatum. Sed igitur palliatum cadaver ad deceptionem futurorum antecessores vestri Cantuariae detulerunt. Hoc effecerunt, ut ipsi Romano pontifici et omni christiano homini, qui se ad fidem Christi sub magisterio beati Petri tenent, obnoxii sint et infames ac omni opprobrio digni judicandi. Scitur enim quia illud a sede apostolica non habuerunt, sed ipsi illud, malignitatis illos auctore docente, composuerunt vel componi( si ita fuit) a sui similibus effecerunt. Re enim vera corpus, quod invenimus, ita fuit, scilicet quasi omnino integrum, infulatum, annulatum, palliatum, spindulatum, sandaliis venustissime adornatum, cum quo et scriptura in plumbea tabula exarata inventa est, quae plane testabatur beati Dunstani archiepiscopi Cantuariorum esse corpus, quod tumulatum ibi jacebat. Habetis, quaeso, aliqua litterarum monumenta, quae haec ita se habuisse probent? Videlicet quae ferant cadaver abbatis illius eo quod diximus modo redimitum. Adhuc quaero; illi antiqui patres et fratres vestri, qui ad tuendas destitutae ecclesiae nostrae reliquias, ut dicitis, adducti sunt, attulerunt ne secum cadaver illud beato Dunstano supponendum, utpote furti sui effecti securi? An ipsi primo venerunt et effossum corpus beati Dunstani archiepiscopi Cantuariensis ad Glastoniam detulerunt, ibique insigniis pontificalibus spoliatum, abbatem vestrum eisdem insignibus redimitum, in sepulcro sublati Patris recondendum transtulerunt? Quidquid horum dixeritis factum fuisse, quantum dementiae sit vobis, credere facillimum est, cuivis etiam caeco videre. O infelices, qui sic inani stoliditate involuti sunt, ut intelligere nequeant ipsam stoliditatem suam nullius prudentis oculos posse latere! Christus( qui est veritas) dicit Veritas liberabit vos. Et vestri vates hoc tempore dicunt, furtum et sacrilegium patrumque vestrorum et vestrum mendacium honorabunt Ecclesiam nostram et nos. Quod mendacium? Corpus, inquiunt, beati Dunstani pontificis Cantuariorum et primatis totius Britanniae a sua ecclesia patres vestri furtim abstulerunt, et vestrum abbatem tali sacrilegio emptum( quia vobis erat inutilis) illuc delatum sepulcro illius intulerunt. O gaudium! O luctum! O locum vestrum tali tanto foenore magnificandum! Sed, o contrarii purae veritati, quid facietis, oro vos, cum ipsa Veritas venerit omnes perditura qui loquuntur mendacium. Et quidem omnibus luce clarius constat mendacium vos imponere patribus vestris, quia invitati Cantuariam secum cadaver sui abbatis detulerunt; nec ibi degentes asportato corpore beati Dunstani illud attulerunt. Illud enim nimiae et incredibilis non dico sultitiae, sed dementiae esset. Hoc autem impossibilis perpetrandae audaciae effectus existeret. Cum enim ipse beatus sepulcrum sibi effodi, ut liber Vitae ejus veracissime testatur, praecepit, et infra terram ad staturam virilis corporis foveae profunditas penetravit; qui, quaeso, tam inani furto locus et opportunitas esse potuit? Cum et ecclesia ipsa nunquam sine monachis domesticis filiis suis fuerit, et civitas Cantuaria civibus suis nequaquam fuerit exinanita. Ad haec considerandum quia ecclesia ipsa in passione beatissimi martyris Elphegi nec igne consumpta, nec tecto aut parietibus diruta fuit. Violatam quippe fuisse, et pluribus ornamentis spoliatam, ac supposito de foris igne ut concremaretur adorsam novimus, quo vesana manus pontificem intus sese tuentem quem mandaret exire compelleret. At ubi ipsum exeuntem comprehenderunt, omissis ignibus et aliis malis, quibus ad captionem illius occupabantur, ipsum necatis aliquibus monachis in oculis ejus abduxerunt, et usque ad locum exitio illius destinatum multis affictum injuriis et cruciatibus perduxerunt et peremerunt. Quae cum ita sint, qua fronte dici potest pavimentum ecclesiae sub oculis omni spatio septem pedum hinc inde ad sepulchri profunditatem tendenti effossum, aliter enim nullo modo attingi valeret, et ita abstracto corpore sanctissimi Patris Dunstani per quindecim, ut dicam, dies patens remansisse, donec monachis cum furto subeuntibus ad monasterium suum, et ibi non dico peremptum ab eis, sed in cursu illorum statim mortuum abbatem detractis a beato Dunstato pontificalibus ornamentis illum adornasse, et ita cursim fortasse asello aliquo Cantuariam delatum in sepulcro ejus collocasse? Adhuc interrogo: Vastata fuit terra inter Glastoniam et Cantuariam illis diebus, et in solitudine acta ut liber cursus ac recursus nullo obstante deferentibus tantum thesaurum quaquaversum pateret, an non? Verum utique ubique quando ista, ut astruitis, gerebantur, Danorum patebat immanitas; nusquam pax, nusquam securitas; bella, seditiones, usquequaque fervebant. Super haec, quemadmodum certissime scitur, in medio chori ante gradus, quibus ad majus altare ascendebatur, corpus beati Dunstani humatum fuit, et plumbeo in loculo, et illo in magna profunditate terrae locato, uti Anglis olim moris erat suorum cadavera tumulare. Qualiter igitur monachi Ecclesiae, qui ad minus, juxta quod dominus Osbernus refert, quatuor tantae cladi supererant, cum clericis, qui eis admisti Dei servitium in ipsa ecclesia administrabant, ipsum terrae hiatum per tot dies sustinuerunt, donec allato abbate innominabili in sepulcro sublati Dunstani collocaretur? Mira patientia, et vere mirabilior pro adventu venturi abbatis Delsini vel Wlsini fortasse vocati exspectatio! Propter quod, domini mei, obsecro, est ne aliquis qui ad tantam vanitatem se a risu contineat? Et certe adhuc satis plura non minus idonea ad designandam ipsius vanitatis ineptiam dicere possemus, si pudori sacri coenobii vestri non parceremus. Cum enim tales, qui ita se infamant, fovet, nutrit, amplectitur, pudor est illi et opprobrium magnum. Nec enim Glastonienses ea tempestate, qua fingunt, Cantuariam venerunt, nec ibi conversati sunt. Non igitur illis subripientibus corpus beati Dunstani nobis ablatum et vobis ullatenus fuit allatum. Sed ab aliis aut alio tempore allatum negatis. Fatemini ergo necesse est vates vestros falsa locutos, et de corpore beati Dunstani vos quidquam habere omnimodis falsos esse. Quapropter consulite famae vestrae, et ab ista vanitate os vestrum cohibete. Attamen veritas vobis, si obliti estis, in memoriam revocetur. Absque dubio scitote Agelnothum abbatem, imo et abbatem Glastoniensem, cum uno vel duobus monachis olim per plurimum temporis conversatum Cantuariae. Et abbatem dico, quia per beatae memoriae Lanfrancum Sanctae Cantuariensis Ecclesiae summum sacerdotem in generali totius Angliae synodo a sua abbatia fuerat depositus, et Cantuariae digna quidem tanto viro, in quadam tamen quasi captione positus, et tunc numerus monachorum inibi Domino Christo et beato Dunstano famulantium sexagenariam quantitatem ascenderat. Si igitur unquam monachi Glastonienses corpus beati Dunstani furati sunt, aestimo quod isti fuerunt? Sed cum isti Cantuariae essent a primo sepulturae suae loco, ut praediximus, jam fuerat translatum in locum, ubi eis accessus nullus patebat. Non ab eis ergo fuit ablatum, nec ergo ab ullo vestrorum. Ossa itaque, quibus onerastis imaginem nostri Redemptoris, ne ipse vobis indignetur, nostro consilio auferetis. Satis enim habet in se unde honoretur, nec opus est ut sanctitas ei aut ex ossibus mortuorum aut aliunde cumuletur. Fratres mei, cogitet, quaeso, et recogitet prudentia vestra quod honestum sit vobis cogitare, quod conveniat loqui, quod deceat agere. Centum anni et ultra transierunt a martyrio beati Elphegi, et nullus hominum qui interfuerit, vitae praesenti superest, vel certe qui se meminerit interfuisse, nec ad nostram notitiam hucusque perlatum est quemque illorum, qui illis diebus vere fuerunt, inde de quo agitis aliquid dixisse vel scripsisse, quod cuivis sanum sapienti pro dicto vel scripto suscipiendum videatur. Quapropter omissis puerilibus naeniis, ut decet viros sapientes atque perfectos, diligite beatum Dunstanum sicut Patrem vestrum atque patronum, et veritatem de eo loquimini, et tunc revera diligi ab eo merebimini. Membrum et amicus est summae veritatis, nec ab ipsa discordantes potest admittere in sinum suae charitatis. Novit Deus et ipse Pater et advocatus noster dulcissimus quia quae dico, pro vestro honore et utilitate dico; nec in aliud tendit haec intentio mea, nisi ut Deus, qui veritas est, et in beatum Dunstanum, sicut aequum est, magnificetur, laudetur et praedicetur tam a vobis quam a nobis, et( si efficere possem) ab universis fidelibus totius conditi orbis. Scio quia modo epistolarum in loquendo paulisper excessi. Sed talis fuit materia ut, quamvis me proposuerim paucis locuturum, tamen se extenderet in id quod videtis extensum eloquium meum. Ne ergo miremini. Non est enim hominis via ejus. Vos itaque, domini et fratres mei, quibus Deus aperuit sensum intelligendi quae rationis sunt, compescite insipientium juvenum procacem insolentiam, qui eo solum ut videantur scire loqui aperiunt ora sua, in quaecunque volubilitas cordis sui eos distenderit, autumantes se aliquid esse, cum aliorum simplicitas suis verbis accommodat aures. Novi quosdam olim tales, et me fortasse fuisse, et ea re non penitus diffido talium et mei similes aliquos hoc tempore esse. Sed jam senui et incanui, et multa, quae juvenis magnipendebam, duco pro nihilo. Hoc erit Deo donante et juvenibus temporis hujusmodi. Quia vero prolixitas epistolae finem postulat, hoc ultimum dico, quoniam si omnes antiqui Patres vestri, qui in coenobio Glastoniensi jam ante centum annos fuerunt defuncti, aliquos tamen puto superesse qui ante ista Northmannorum tempora inibi nutriti in monachica religione fuerunt, quaerite ab eis, si qui sunt, utrum recordentur abbatem loci vestri singulis annis ad festivitatem Patris Dunstani cum quatuor aut pluribus monachis Cantuariam solitum venire, et ibi per sex aut plures dies inter fratres ob reverentiam tanti Patris laetitiae et exsultationi vacare, an non? Aestimo, si aliquis talium hucusque remansit, ita rem tunc temporis factam non negabit. Nam si aliter faceret, procul dubio veritati contrarius esset. Si igitur corpus beati Dunstani se sciebant habere Glastoniae, cur illud venerandum in sua festivitate requirebant Cantuariae? Haec ita sint ad imprudentium confutantandum errorem, et ad prudentium confirmandum in nos( quem multum optamus habere) sanctum amorem. Valeat igitur sanctitas vestra in Christo Jesu, et oret pro nobis.
1.3
Explicit epistola Eadmeri monachi Ecclesiae Christi Cantuariae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).