Eadmerus Cantuariensis1055-1124
Historia novorum
Novo 5.86
Choose a text
More by Eadmerus Cantuariensis1055-1124
—
10657 Hisnov
5.1
LIBER QUARTUS.
5.1
Igitur ubi Willhelmus Angliam pervenit, et gesti negotii seriem Henrico regi exposuit, rex illico omnes redditus archiepiscopatus Cantuariensis in suos usus redigi praecepit. Cura tamen ipsorum reddituum colligendorum duobus hominibus archiepiscopi ab ipso rege delegata est, ea videlicet ut abs re credere non est consideratione, ea pietate, ut tanto diligentius aliis hominibus et rebus ipsius domini sui studium impenderent ne vexarentur, ne opprimerentur, ne diriperentur, quanto majori fide ac sacramento eos illi astrictos fuisse cognoscebatur. Verum sive obtemperatum tam consideratae pietati et piae considerationi sit ab illis, sive non sit, dum non multum mea intersit, vane scribendi operam insumerem. Veniet namque Dominus tenebrarum abscondita illuminaturus, et singulorum meritis aequa lance sua praemia retributurus. Ego, ducente Deo, coepto narrandi calle progrediar.
5.2
Evoluto igitur post haec aliquanto tempore, venit ad nos unus ex monachis Cantuariensibus, nomine Everardus, deferens Anselmo litteras regis, in quibus idem rex plane testabatur se eorum quae Willhelmus dixerat discedens ab Anselmo, ut praefati sumus, auctorem esse, hoc est, ut Anselmus Angliam non repedaret, nisi omnes patris ac fratris sui consuetudines se illi servaturum primo promitteret. Quod dum Anselmus facere noluit, suis spoliatus Lugduni remansit, degens circa saepe nominatum venerabilem Hugonem ipsius civitatis antistitem, anno integro et mensibus quatuor. Quae autem mala ex hoc diutino exsilio ejus per Angliam quaque emerserint, vel cujusmodi studio illius ipsum exsilium, multi reditum illius desiderantes, eaque re minus rei ipsius veritatem considerantes, ascripserint, melius puto liquebit, si aliqua ex iis quae illi a religiosis viris ac Deum amantibus scripto mandata sunt, huic operi paucis infigo. Scribit itaque ei quidam servus Dei sic.
5.3
« Domino venerabili, et sancto Patri Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, illius devotissimus, et omnis familiae Domini famulus, in Domino salutem.
5.4
« Considerata loci nostri et sensus inopia, merito decrevisse potuerim, Pater sancte, ne verbis simplicioris ingenii semel vel iterum impedirem studium sanctae mentis tuae, in quo religionis insigne refulget, et quidam splendet virtutis comes, nitor sapientiae. Attamen extollit me, etiam supra me, tranquilla et beata gratia opinionis tuae, quatenus tibi qualiscunque est dirigatur sermo noster, non ut te doceam qui vix humana indiges doctrina, sed ut tecum nostrum et tuum reminiscar dolorem. In cujus nostri sermonis exordio eo pacto convenire postulo cum reverentia tua, ut liceat mihi interim vindicare dulciores partes pie objurgantis, non amaras fraudes adulantis. Sanctitatem quippe tuam nosse velim quod animos nostros, quorum in te affectus idem est, immoderatior tristitia absorbeat de absentia tua qui, ni fallor, utilius nostro adesses periculo, ut saltem te consortem filiorum discriminis exhiberes, quam nostrae quodammodo et Ecclesiae oblitus injuriae absens permittas nos turbari ab hostibus impuris et crudelibus, qui nec pudicitiae parcant, nec saluti. Ego plane te, Pater sancte, eo ipso infelicem arbitror. Nam qui eras sanctae spei fiducia in tuos, si nunc urgeri Angliam tam inopinato hoste pigeret, quantum ingemisceres, quantum affectares succurrere, vel subire nobiscum nova acerbitatum genera? Sponte tua nullo penitus cogente ereptus es periculis nostris, fortasse ne sentires quae nos perpeti, et quod gravius est, spectare cogimur, sublimari ad sacros ordines quosdam de curialibus quibus nec canonica electio, nec justitia consentit. Quoniam dubium non est, si eosdem verus Ecclesiae ostiarius, qui Christus est, in sacra jura admitteret, neque posse perpetrari quae quotidie cernimus in provincia nostra, principum injustam et immitem tyrannidem, rapinas pauperum, damna ecclesiarum, adeo ut locus corporis et sanguinis Domini libertatem amittat. Gemere viduas, flere senes incommoda sua, eo quod eripiatur eis satis angusta, quam vix merentur, victus sui portio. Rapi virgines, et illicito incestari concubitu; quodque omnium primum malum est, ad dedecus honestatis nostrae, sacerdotes uxores ducere. Et exceptis his, alia perplura flagitia quae nefas est vel impossibile meminisse aut retulisse. Quod si dispensationis ecclesiasticae regulam et antiquae consuetudinis ordinem sollicita studuisses consideratione pensare, nec tibi aliqua exsulandi causa subriperet, nec alii occasione tuae absentiae tam grave discrimen incurrerent. Itane putas inimicorum Dei contumaciam inflectere, qui nec Deo crederent, nec veritati nisi inviti locum praeberent? Qua vero ratione ad hoc paternitas tua aspiret, ignoro. Qui enim regendam navim suscepit, tanto amplius necesse est vigilet, quanto amplius procellas timet. Sed tunc fortassis pro sola voluntate invidentium fugisse pudebit, cum videris ante tribunal Christi ducentes choros animarum illos fortissimos divini gregis arietes, quibus nec lupus nocuit, nec alicujus terror in fugam vertit. Quam beata erit tunc memoria inter caeteros illius sanctissimi Patris nostri Ambrosii qui, sicut narrat ecclesiastica Historia, non erubuit Theodosio imperatori in faciem restitisse, et pro reatu suo limina ecclesiae illi denegasse. Quid non impetraret talis affectus, et tanta constantia? Etiam, Pater sancte, si quispiam incarceratum et afflictum evisceraret, hoc modo recessisse non debueras. Quanto magis cum nihil horum expertus fueris, nec sedes tua tibi negata sit, sed pro uno verbo cujusdam Willhelmi fugere decrevisti, et relicto hoste, dilacerandas impiis oves tuas dimisisti. Pudet ergo quod evenit recolere, quoniam omnes illi, vel pene omnes quos Ecclesiarum praesens aerumna exspectabat ad suae necessitatis solatium, occasione timoris accepta, magis elegerunt tecum succumbere quam frustra sine te resistere. Quid enim facerent quibus Pater deerat, et quibus caput non suppetebat. Proinde admonenda est sanctitas tua, non erudienda, ut matures adventum sanctae matris Ecclesiae, depellas opprobrium, et adversus hostes nostros jam penetralibus insistentes festinum praetendas auxilium. Licet adhuc morbum ejicere, dum in superficie vulnus videtur apertum. Scio namque, si ad sedem tuam redire velis, in promptu multos, ut aiunt, reperies qui tecum partes Dei viriliter defendant, nisi enervaverit eos tuae paternitatis defectus. Si Angliam, uti audivimus, suspendere vel excommunicare volueris, quid ego fratresque nostri faciemus qui semper tibi obedire praesto fuimus, remandare quaeso digneris. Vale.»
5.5
Cum igitur haec et nonnulla istis deteriora, exsulante Anselmo, per Angliam fierent, et quidam, malorum magnitudine afflicti, regi insisterent ut ipsum, scilicet patriae Patrem, qui ea corrigeret revocaret, ipse, tam religiositate viri inductus quam et immanium malorum exuberatione animo consternatus, fieri quidem de reditu viri, quod petebatur, se libenter velle fatebatur, sic tamen ut paternarum consuetudinum nihil sibi ab eo ulterius derogari ulla ratione pateretur. Unde nobis adhuc Lugduni degentibus nuntii Romam ab ipso rege directi sunt, qui modis omnibus elaborarent apostolicum ad hoc deducere ut Anselmum Angliam redire et regiae voluntati juberet in cunctis subdi et obedire. Ad quod dum minime illum flectere possent, sicut venerunt, infecto negotio reversi sunt.
5.6
In diebus illis Gualo episcopus Parisiacensis de Roma veniens ad nos, reliquias corporis beatae martyris Priscae sibi Romae datas attulit, et inde mihi in praesentia Patris Anselmi partem aliquantulam dedit. Quae pars dum admodum parva mihi visa fuisset, rogantem me ut donum antistes augeret, Anselmus compescuit, dicens sufficere quod habebam.« Cum enim, inquiens, os ipsum de corpore illius sit, donec eo caruerit, integritatem sui non habebit. Quapropter si illud digne servaveris, et dominae cujus est qua potes devotione in illo servieris, tam gratanter officii tui munus accipiet quam si toti corpori ejus deservires.» Acquievi dicto, et quod acceperam diligenti custodia servo. In secundo autem anno adventus nostri a Roma Lugdunum, ipse papa coacto Lateranis generali concilio, comitem de Mellento, cujus saepe superius habita est mentio, et complices ejus qui regem ad investiturae flagitium sicut dicebatur impellebant, necne illos qui ab eo investiti fuerant, a liminibus sanctae Ecclesiae judicio Spiritus sancti repulit, et hoc ipsum per epistolam quam ecce supponimus Anselmo sub celeritate innotuit:
5.7
« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Cantuariensi archiepiscopo Anselmo, salutem et apostolicam benedictionem.
5.8
« De illata tibi injuria,» etc. Vide in Paschali.
5.9
Hanc igitur epistolam postquam Anselmus suscepit, inspexit, intellexit se amplius frustra Lugduni Romanam opem praestolari, praesertim cum jam saepenumero ipsi Romanae sedis antistiti legatos et litteras de sui negotii consummatione transmiserit, et eo usque nihil nisi quamdam quasi consolatoriae exspectationis promissionem de termino in terminum ab eo meruerit. Tertio quoque litteras suas regi Angliae pro suarum rerum resaisitione direxerat, nec aliquid ab eo, nisi quod blandientem sibi dilationem ingereret, responsi acceperat. Consulto itaque venerabili praefato Lugdunensis civitatis episcopo Lugduno Franciam petiturus decessit, moerente super hoc pontifice ipso et omni populo terrae.
5.10
Cum ergo Cluniacum ad Charitatem, quae cella Cluniacensis coenobii est, venissemus, didicit Anselmus comitissam Bleisensem, majoris Willhelmi regis filiam, nomine Adalam, apud castrum suum Bleisum infirmari. Vertit itaque iter quo se Remis ire( sicut a Manasse ipsius urbis antistite multis erat et obnixis precibus per internuntios interpellatus) disposuerat, et Bleisum abiit ad comitissam, omnem cujuslibet vituperii notam pro suo more ubique devitans. Ipsa siquidem comitissa in pluribus ei tam in hoc quam et in alio exsilio ejus magnifica liberalitate ministraverat, eumque sicut virum sanctum ac religiosum vitae suae, post Deum, institutorem elegerat atque tutorem. Si itaque illam extrema, ut dicebatur, agentem paterna praesentia non visitaret, notam justae reprehensionis non evaderet. Igitur ubi ad illam venimus, eamque languore sopito ferme convaluisse invenimus, detenti ab ea in ipso castro per aliquot dies decentissime sumus. In quibus diebus cum verba saepe inter se consererent antistes et illa, antistes illam pro suo officio studiose ad bene agendum instigando, illa antistitem pro vitae suae qualitatibus, ut Patrem, quae inquirenda esse sciebat interrogando, Anselmus comitissae causam reditus sui Franciam ab ea inquisitus innotuit, et quia fratrem ipsius Henricum, videlicet regem Anglorum, pro injuria, quam Deo sibique jam per biennium et ultra fecerat, excommunicare veniebat non celavit. Quod illa audiens fraternae damnationi vehementer indoluit, ac ut illum potius pontifici concordaret operam dare disposuit. Egit ergo apud virum ut Carnotum secum pergeret.
5.11
Ego tempore ipse rex in Northmannia erat, ipsamque pene totam suae ditioni subegerat. Potestas nempe Roberti Northmannorum comitis, fratris scilicet ejusdem regis, ita cunctis ea tempestate viluerat ut vix ullus pro eo quidquam facere vellet quod pro terrae principe quaque gentium fieri solet. Pium etenim cor et terrenarum rerum minima cupido, quae in eo juxta vigebant, hoc ei pepererant. Omnes igitur ferme Northmannorum majores illico ad regis adventum, spreto comite domino suo, et fidem quam ei debebant postponentes, in aurum et argentum regis cucurrerunt, eique civitates, castra et urbes tradiderunt.
5.12
Cum itaque rex per legatos comitissae Anselmi adventum, et quamobrem relicta Burgundia Franciam venerit accepisset, qualiter animum viri a proposita intentione deflectere posset perquisivit. Inito igitur cum suis consilio, per nuntios deprecatus est comitissam quatenus ad loquendum sibi virum Northmanniam duceret, pollicens se in multis de querela pristina voluntati ejus, pacis gratia, condescensurum. Quid plura? Statuto termino archiepiscopus et comitissa in castrum, quod Aquila vocatur, pro colloquio regis, uti petiverat, una venerunt, et regem vehementi gaudio pro adventu Anselmi exsultare, ac non parum a pristina feritate descendisse repererunt. Deinde, habito inter eos colloquio, Anselmum rex de redditibus sui pontificatus revestivit, et in pristinam amicitiam utrinque recepti sunt. Quibusdam igitur ad hoc sollicite operam dantibus ut antistes statim Angliam remearet rex annuit, sic tamen ut nulli eorum qui a se investituras Ecclesiarum susceperant vel eos consecraverant, suam in aliquo communionem subtraheret. Cui conditioni Anselmus minime acquiescens( obedientiam videlicet papae in nullo praetergredi volens) extra Angliam manere delegit, donec illi qui ad ipsum negotium et quaedam alia, de quibus inter eos illa vice convenire non poterat, determinanda, ex condicto Romam mittendi erant reversi fuissent. Haec autem inter ipsos acta sunt anno tertio exitus nostri de Anglia, XI Kalend. Augusti.
5.13
Pro magna itaque exsultatione quam ex hac reconciliatione Anselmi rex concepit apud se, videres illum, quandiu in praefato castro morabamur, non facile pati ad se venire Anselmum, sed quoties erat aliquid inter illos agendum semper ipsum ire ad Anselmum. Jam enim multis in locis per Angliam, Franciam atque Northmanniam fama vulgaverat regem ipsum ab Anselmo proxime excommunicandum, et idcirco ei, utpote potestati non adeo amatae, multa mala struebantur, quae illi a tanto viro excommunicato efficacius inferenda putabantur. Quod ille sciens versam a se viri sententiam magnifice laetabatur. Denique omne malum quod eum exspectabat, averso Anselmo, ab eo versum est reverso in amicitiam ejus Anselmo. Itaque ut homo citius in episcopatum suum ad suorum exsultationem ac totius patriae revelationem rediret, pollicitus est rex ita se nuntios suos Romam destinaturum ut in proxima Nativitate Christi curiae suae Anselmus in Anglia posset adesse. Misit super haec in Angliam litteras, praecipiens ut omnes res et homines Anselmi, ubicunque essent, in pace essent et quiete, nec ullus eos gravaret aut implacitaret, sed, ab omni debito liberi, quae tenebant cum honore tenerent, ac in cunctis ad nutum Anselmi jussionemque penderent. Haec ergo dum hominibus ad archiepiscopatum pertinentibus innotuissent, mox quoddam quasi insperatum jubar solis illi emicuit, quod illos a pristinae oppressionis immanitate et tenebris non modicum ejecit.
5.14
Cum posthac Anselmus Beccense coenobium, et rex Angliam remeasset, ortis quibusdam occasiunculis, legati, qui Romam mitti debuerunt, diu ultra statutum terminum morati sunt. Unde vehemens admiratio multorum corda concussit, arbitrantium tantam de reditu viri dilationem diaboli esse seductionem, et aperte videntium immanem totius Christianitatis in Anglia esse destructionem. Quod melius, ut puto, liquebit, si quaedam scripta de his quae ad nos in hac mora a quodam non contemnendae auctoritatis viro transmissa sunt brevi subinferam. Scribit itaque inter alia sic.
5.15
« Charissime Pater et domine, quamvis optime sciatis quid facere debeatis et quid facere velitis, videtur tamen omni fere homini sano sensu sapienti omnino nihil aliud esse id quod inter vos et regem sub tam morosa exspectatione agitur nisi diabolicae fraudis illusio et illudens dilatio, et, ut manifestius dicam, totius Anglorum Ecclesiae, ac religionis ac legis Christianae quotidiana diminutio et summa destructio. Ecclesiarum namque quae tam diu manent pastoribus viduatae possessiones diripiuntur. Ordo sanctae religionis in eis neglectus annihilatur. Legis Christianae rectores non jam rectores, sed praecipitatores, ac juxta regiae voluntatis arbitrium et suum libitum, pene omnis justitiae sunt effecti subversores. De clericis quid dicam, qui circiter omnes revoluti sunt ad iniquitatem pristinam? Quid de laicis? Ipsi quippe, sed principes maxime, vix nisi ex propria parentela conjuges sibi accipiunt, clam desponsant, desponsatas contra legem ecclesiasticam scienter tenent et sibi defendunt. De Sodomitis vero, quos ipse in magno concilio usque ad poenitentiam et confessionem excommunicastis, et de crinitis, quos in Paschali postmodum solemnitate pontificali stola redimitus coram universo populo a liminibus sanctae Ecclesiae removistis, quid dicendum, cum, ut deberetis, non subvenitis, nec vel unus in toto regno existat, qui haec et alia multa, Deo et omni servo Dei contraria, vice nostra reprehendere audeat aut emendare contendat? Et si veritatem vultis audire, fateor omnia haec multo deterius fieri quam possint scripto edici in tantum ut ipse etiam rex testetur nunquam tantae fortitudinis nequitiam in patria ista fuisse, sicut modo est. Haec autem omnia procul dubio vos solum respiciunt et vestrae sanctitati imputantur. Videte igitur et intendite oneri quod suscepistis, et cui curam ejus vestri loco disponendam commisistis, quando vos, qui talibus obviare constituti estis, pro nihilo tam diu regno in quo exercentur abestis. Considerate quoque, si vobis placet, si cor vestrum ita soli Deo vacat et si in tanta securitate vestri jam conservamini ut talibus animarum miseriis alia vigilantia condescendere non debeatis. Scio equidem et bene scio vos optime scire quid est quod facitis, sed ipsum scire vestrum perparum prodest nobis. Fructum etenim communi utilitate ex tam diuturno negotio vestro nullum adhuc procedere videmus; mala autem solius vestri occasione in Ecclesia et populo Dei undique succrescere omni die conspicimus.»
5.16
Et haec quidem ille vir tot mala exosus scripsit, autumans Anselmum non nisi propria voluntate ab ingressu Angliae remorari. Sed revera rex Henricus nullo eum pacto ingredi patiebatur, nisi postposita, ut supra meminimus, obedientia papae, episcopis et abbatibus excommunicatis communicaret. Attamen Anselmo Remis consistente( illuc enim obnixis precibus antistitis et canonicorum ipsius loci devictus iverat, et, majori quam litteris queat exponi, honore festivoque occursu omnium id loci degentium susceptus, circa pontificem Manassen magna et officiosa charitate detentus, per plures dies ibi morabatur) misit ei epistolam unam idem rex, quam ecce supponimus.
5.17
« Reverendissimo et amantissimo Patri Anselmo, Cantuariensi archiepiscopo, Henricus, Dei gratia, rex Anglorum, salutem et totius bonae voluntatis affectum.
5.18
« Venerabilis Pater, non tibi displiceat quod eorum iter, quos Romam ad negotium meum peragendum, dirigere decrevi, tandiu detinuit. Quod mox, ut Willhelmus de Warelwast ad te pervenerit, quem ad hoc negotium peragendum, sicut decrevimus, Romam dirigo, tibi expediet. Te supplex igitur deprecor, et devotus exoro, uti cum eodem Willhelmo Balduinum de Tornaio Romam dirigas ad nostram rem tractandam, et Deo volente finiendam. Vale.»
5.19
Ad hanc scripsit Anselmus epistolam hanc:
5.20
« Suo charissimo domino Henrico glorioso regi Anglorum, Anselmus archiepiscopus Cantuariae, fidele servitium cum orationibus.
5.21
« Quod vestra magnitudo me in suis litteris tam honorifice tanto bonae voluntatis affectu salutat, gratias magnas ago, sicut debeo. Quod autem tam suppliciter me rogatis ut non mihi displiceat quod legatus vester Romam mittendus tantum moratur, utique vestram precem, quantum in me est, contemnere non debeo, sed causa magis Dei est quam mea; unde corde fideli et benigno animo vobis dico quod tacere non debeo. Mihi quidem aliquid displicere, nisi cum propter Deum displicet, non est magnum, sed displicere Deo aliquid, nullatenus est contemnendum. Utique non parum displicet Deo episcopum spoliari rebus suis, quod jam gratia Dei vobis inspirante correxistis; sed episcopum segregari a suo officio et Ecclesiam a suo episcopo, sine causa quam Deus approbet, nimis grave judicat. Expedit itaque animae vestrae quatenus satagatis ut ego, qualiscunque sim episcopus, Ecclesiae, quam Deus regiae vestrae potestati custodiendam commendavit, et regno vestro in pace vestra celerius restituar, et mihi opportunitas utendi secundum possibilitatem meam, officio pro quo ibi positus sum diutius non impediatur. Valde quoque mihi timendum est ne Deo displiceat et me dominus papa juste reprehendat, quia, postquam vos et ego simul convenimus apud castrum, quod vocatur Aquila, in tam longo tempore non illi misi legatum nostrum, per quem quid de tanta re inter nos factum et quid peragendum sit cognosceret, et ego ejus consilium et jussionem acciperem. Quapropter periculosum est mihi diu exspectare vestrum legatum, quem ante proximam Nativitatem Domini, sicut in verbis vestris intellexi, Romam rediturum speravi, praesertim cum nescio quo consilio quave ratione nullum terminum modo mihi constituitis. Quoniam igitur plus mihi debet esse de hoc quod ego Ecclesiae mihi commissae praesens esse nequeo quam de ulla terrena possessione, precor ut mihi aliquem proximum terminum nominetis per litteras vestras quando possim legatum vestrum Romam iturum expectare, quia ego non audeo differre, ut multum dicam, ultra proximam Nativitatem Domini, quin meum legatum mittam.»
5.22
Scripsit quoque saepe memorato Roberto comiti de Mellento tunc temporis in hunc modum, utpote illi cujus consilio cuncta negotia sua rex ipse disponebat.
5.23
« Anselmus archiepiscopus, domino et amico Roberto comiti de Mellento, salutem.
5.24
« Vos scitis quia, quando rex et ego convenimus apud castrum Aquilae, dictum fuit quod rex mitteret legatum suum Romam pro iis in quibus concordare non poteramus nisi per dominum papam. Quod intellexi ut ita fieret quatenus ante proximam Nativitatem Domini legatus rediret. Videtis autem quia dominus meus rex hoc quod tunc dixit facere moratur. Sed hoc solum mandat mihi qui legatum meum cum ejus legato mittere volebam, non mihi displiceat quia suus tantum moratur, nullum mihi constituens terminum quando venturus est. Unde quidam opinantur et dicunt quod rex non multum curat festinare ut ego redeam in Angliam, et Ecclesia Dei, quam Deus ille custodiendam commendavit, quae jam fere per tres annos desolata est, suo vivo pastore ejus reditu et praesentia consoletur, et pro consilio animae suae, quo diu privata est, in illis qui hoc amant et desiderant laetificetur. Quapropter dico vobis quia valde timeo ne ipse super se provocet iram Dei, et super eos quorum consilio differt tam necessariae rei, tam rationabili succurrere, cum ad illum hoc pertineat et facere possit ut nihil perdat de iis quae secundum Deum ad regiam pertinent potestatem. Sicut amicus, et sicut archiepiscopus, qualiscunque sim, consulo illi et iis qui circa illum sunt, ut non plus studeant satisfacere voluntati suae quam voluntati Dei, quia Deus aliquando satisfaciet voluntati suae contra voluntatem illorum qui hoc faciunt. Consulite ergo illi et vobis, priusquam Deus ostendat iram suam quam adbuc suspendit, exspectans ut humiliemini ad voluntatem suam. Deus dirigat eum et consiliarios ejus ad verum honorem, et ad veram utilitatem ejus.»
5.25
Haec idcirco ita describimus ut quicunque ista legit vel audit plane intelligat cui mala, quae in Anglia exsulante Anselmo facta sunt, moramve exsilii ejus potissimum ascribere debeat.
5.26
Itaque posthac missi sunt Romam, ex parte quidem Anselmi, Baldwinus monachus, vir utique sanctae libertatis Ecclesiae et omnis boni non fictus amator; et ex regis, Willhelmus saepe superius memoratus, pro libertate Ecclesiae sicut solebat acturus. Quas vero quantasve oppressiones inter haec tota Anglia oppressa sit, difficile dictu esse scio. Rex enim ipse a Northmannia digressus, quia eam totam eo quo supradiximus modo sibi subjugare nequiverat, reversus in Angliam est, ut copiosiori pecunia fretus rediens, quod residuum erat, exhaeredato fratre suo, sibi subjiceret. In cujus pecuniae collectione nullus in collectoribus pietatis aut misericordiae respectus fuit, sed crudelis exactio super omnes, ut nobis qui inde veniebant testabantur, desaevit. Denique videres, sicut aiebant eos quidem qui non habebant quid darent, aut a suis domunculis pelli, aut avulsis asportatisque ostiis domorum penitus diripiendos exponi, aut ablata vili supellectile in summam penuriam redigi, aut certe aliis miserabilibus modis affligi et cruciari. In eos autem qui videbantur aliquid habere nova et excogitata quaedam foris facta, objiciebantur, et sic cum adversus regem terrae defendendi se placitum ingredi non audebant, ablatis rebus suis in gravem aerumnam dejiciebantur. Sed haec ab aliquibus levia dictu fortassis aetimabuntur, eo quod ista non solum sub rege Henrico, sed et horum similia multa facta fuerunt sub fratre ejus, ut de patre taceam, rege Willhelmo. Attamen ista illis graviora et intolerabiliora visa sunt, quoniam multo minus solito quod jam spoliatis et exhaustis auferretur inveniebatur. Ad haec. In concilio Lundoniensi societas mulierum, ut in superioribus diximus, omnibus presbyteris et canonicis Angliae interdicta erat, ipsumque interdictum, Anselmo exsulante, retentis vel certe resumptis mulieribus, a pluribus eorum violatum fuerat. Hoc ergo peccatum rex impunitum esse non sustinens, suos ministros eos implacitare, et pecunias eorum pro hujus peccati expiatione praecepit accipere. Sed ubi perplures eorum ab illa transgressione sunt immunes reperti, pecunia, quae ad opus principis quaerebatur, minorem quam exactores sperare poterant copiam administrabat. Quapropter mutata, imo super innocentes cum nocentibus sententia versa, omnes Ecclesiae quae parochias habebant sub debito positae sunt, et unaquaeque, indicta pecuniae quantitate, per personam quae in ea Deo serviebat redimi jussa est. Erat ergo miseriam videre. Cum enim exactionis istius tempestas ferveret, et nonnulli, quid vel darent non habentes vel rem inauditam exsecrati nihil pro tali causa dare volentes, contumeliose raperentur, incarcerarentur, cruciarentur, contigit regem ipsum Lundoniam venire. Adunati ergo, ut dicitur, ferme ducenti presbyteri, induti albis et sacerdotalibus stolis, regi ad palatium suum eunti nudis pedibus occurrerunt, una voce misereri implorantes. At ille forte, ut fit, ad multa divisus, nulla ad preces eorum miseratione permotus est, vel saltem quavis eos, sicut homines omnis religionis expertes, responsi honestate dignatus, suis obtutibus festine abigi praecepit. Qui confusione super confusionem induti, reginam adeunt, et interventricem flagitant. Illa, ut fertur, pietate mota in lacrymas solvitur, sed, timore constricta, ab interventione arcetur. Ferebantur eo tempore plura his in hujusmodi per Angliam acta. Sed nos brevitati studentes, pauca quae dicta sunt pro intentione praesentis opusculi sufficere posse putamus.
5.27
Attamen dicendum quod eo usque mala super Angliam ipsis diebus inundaverunt ut ipsi episcopi, qui semper libertatem Ecclesiae et Anselmum eamdem libertatem sublevare tuerique nitentem, ut ex superioribus intelligi potest, cum principe deprimere nisi sunt, tantorum malorum immensitate compulsi, mandata Anselmo cum epistola dirigerent, et opem subventionis ejus proponi deposcerent, seque illum amodo secuturos in Dei rebus, ut Patrem, promitterent. Sed haec, ut opinor, melius liquebunt, si epistola ipsa subscribatur quam ei miserunt. Est igitur haec:
5.28
« Patri dilectissimo Anselmo, Cantuariensi archiepiscopo, Gerardus Eboracensis archiepiscopus, et Robertus Cestrencis, et Herbertus Norwicensis, et Radulphus Cicestrensis, et Samson Wigorniensis episcopi, et Willhelmus Wintoniensis electus, salutem.
5.29
« Sustinuimus pacem, et ipsa longius recessit, quaesivimus bona, et invaluit turbatio. Viae Sion lugent, quia eas conculcant incircumcisi. Templum moeret, quia intra Sancta sanctorum et ad ipsam aram irruperunt laici. Exsurge, ut olim senex ille Mathathias. Habes in filiis tuis virtutem Judae, strenuitatem Jonathae, prudentiam Simonis. Hi tecum praeliabuntur praelium Domini, et, si ante nos appositus fueris ad patres tuos, de manu tua suscipiemus haereditatem laboris tui. Sed jam non est tibi pigritandum. Ut quid enim peregrinaris, et oves tuae sine pastore pereunt? Jam apud Deum nulla tibi remanet excusatio. Te enim non solum subsequi, sed et praeire, si jusseris, parati sumus. Veni ergo ad nos, veni cito, vel nos aut ex nobis aliquos ad te venire jube, ne dum sejuncti a te sumus in sinistram te partem inclinent eorum consilia qui sua quaerunt. Nos enim jam in hac causa non quae nostra, sed quae Dei sunt quaerimus.»
5.30
Rescriptum Anselmi ad eos:
5.31
« Anselmus archiepiscopus Cantuariensis, amicis suis et coepiscopis quorum litteras suscepit, salutem.
5.32
« Condoleo et mente compatior tribulationibus quas vos et Ecclesia Angliae sustinetis, sed ad praesens, secundum meam et vestram voluntatem, subvenire nequeo, quia nondum quid, et quantum confidere possim sum certus, donec per legatos nostros, quos in proximos Roma redituros exspecto, quid apud dominum papam effecerint cognoscam. Bonum tamen est et gratum mihi quia tandem cognoscitis ad quid vos perduxit, ut mitius dicam, vestra patientia, et quia promittitis mihi auxilium vestrum, non in mea, sed in Dei causa, et invitatis me non pigriter venire ad vos. Quamvis enim hoc modo facere non possim, quia rex non vult me esse in Anglia adhuc, nisi discordem a jussione papae et ejus concordem voluntati, et ego nondum certus sim quid possim, sicut dixi, tamen gaudeo pro vestra bona voluntate, et episcopali constantia quam promittitis, et exhortatione quam mihi facitis. Ut autem aliquos ex vobis ad me venire faciam, sicut poscitis, ne, dum sejuncti sumus ab invicem, pervertant consilium meum qui sua quaerunt, ad praesens non opinor oportere. Spero enim in Deo quia nullus cor meum a veritate, in quantum cognoscam, poterit avertere, et quia in proximo Deus mihi quid facere queam ostendet, et ego quam citius potero vobis notificabo. Quid autem vobis interim faciendum sit, prudentia vestra satis intelligit, sed tamen dico quia ego, in quantum sperando in Deo conscientiam meam sentio, pro redimenda vita mea non praeberem assensum, neque ministrum aut exsecutorem ejus mali me facerem quod audio noviter super Ecclesias Angliae promulgari. Valete.»
5.33
Inter haec crebris de Anglia nuntiis Northmanniam venientibus, id quod de presbyteris Angliae rex faciebat nimis divulgabatur, et non solum hos qui infamia ejus, verum et eos qui laude illius pascebantur, in odium et vituperium ejus adducebat. At Anselmus, tam malam famam de rege non ferens eumque a tanta injuria revocare desiderans, scripsit ei de negotio semel et iterum, totiesque responsi ejus scripta recepit. Quae scripta eo quo missa sunt ordine subter adnotanda putavit, ratus ea futuris temporibus, exempli gratia, profutura, si altiori consilio Deus non sedaverit in regno Anglorum quae sub oculis ejus hodie fiunt maxima mala. In quo tamen ab iis qui ista legunt vel audiunt petitum iri optamus, ne nobis succenseant quod scribendis epistolis tantum occupamur. Negotii enim, quod manu versamus, quaedam et magna pars est, nec totum alicujus rei, ignotis partibus ejus, sciri potest. Ipsarum igitur epistolarum textus hic est:
5.34
« Henrico suo charissimo domino, gratia Dei, regi Anglorum, Anselmus archiepiscopus Cantuariae, fideles orationes cum fideli servitio.
5.35
« Ad me pertinet, si audio quod faciatis aliquid quod animae vestrae non expediat, ut hoc vobis non taceam, ne, quod avertat, Deus irascatur et vobis, si facitis quod illi non placeat, et mihi pro taciturnitate mea. Audio quod vestra excellentia vindictam exercet super presbyteros Angliae et foris facturam exigit ab eis qui non servaverunt praeceptum concilii, quod ego cum vestro favore tenui apud Lundoniam cum aliis episcopis et religiosis personis. Quod hactenus inauditum et inusitatum est in Ecclesia Dei de ullo rege et de aliquo principe. Non enim pertinet, secundum legem Dei, hujusmodi culpam vindicare, nisi ad singulos episcopos per suas parochias; aut, si et ipsi episcopi in hoc negligentes fuerint, ad archiepiscopum et primatem. Precor igitur vos sicut charissimum dominum cujus animam diligo plus quam praesentem vitam corporis mei, et consulo sicut vere fidelis corpori et animae vestrae, ne vos contra ecclesiasticam consuetudinem in tam grave peccatum mittatis, et, si jam incoepistis, ut omnino desistatis. Dico enim vobis quod valde timere debetis quod pecunia taliter accepta, ut taceam quantum noceat animae, non tamen, cum expendetur, adjuvabit terrena negotia quantum postea perturbabit. Denique vos scitis quia me in Northmannia in pacem vestram suscepistis, et de archiepiscopatu meo me resaisistis, et quod cura et vindicta talis offensae maxime pertinet ad archiepiscopatum, quoniam plus sum episcopus pro spiritali cura quam pro terrena possessione. Omnipotens Deus sic et in hoc, et in aliis actibus vestris dirigat cor vestrum secundum voluntatem suam, ut post hanc vitam perducat vos ad gloriam suam. Amen.»
5.36
« Henricus, Dei gratia, rex Anglorum, Anselmo archiepiscopo Cantuariae, salutem.
5.37
« In die sancti Gregorii apud Tenebrigge mihi fuerunt delatae litterae repostae in tuo sigillo. Et per eas mihi mandasti talia unde multum miror quia quod feci credo me per te fecisse. Et in die Ascensionis Domini habebo omnes barones meos mecum congregatos, et per consilium eorum ita convenienter tibi respondebo quod, cum tecum loquar, non credo te me inde blasphematurum. Et quidquid fiat alias, scito quod tui, quidquid ipsi fecerint, per omnes terras tuas in pace permanserint.»
5.38
« Suo charissimo domino Henrico, gratia Dei, regi Anglorum, Anselmus archiepiscopus Cantuariensis, fidele servitium et fideles orationes.
5.39
« Gratias ago Deo, et dignationi vestrae quae in litteris suis promisit se convenienter responsuram mihi de hoc unde precatus eam fueram in litteris meis de sacerdotibus Angliae, et oro Dominum, cujus consilium manet in aeternum, ut ipse vobis consulat respondere et facere quod illi placeat, et unde fideles dilectores animae vestrae gaudeant. De hoc autem quod legi in litteris vestris quod creditis vos facere per me quod facitis, pro certo scitote, mi domine, quod non est per me, quoniam contra Deum facerem, si per me esset. Quapropter adhuc precor magno et fideli affectu quatenus in tali incepto nullius consilio persistatis. Valete.»
5.40
« Henricus rex Anglorum, Anselmo archiepiscopo Cantuariae, salutem et amicitiam.
5.41
« De hoc quod mihi mandasti de sacerdotibus, scias quod ita decenter feci, ut opinor, secundum quod facere debui. Nec tibi sit incognitum brevi intervallo temporis me transfretaturum. Et ex quo tecum locutus fuero, si qua commisi in his, omnipotentis Dei, et tuo consilio corrigam. Teste Waldrico cancellario apud Merlebergam.»
5.42
Dum haec ita fiunt, ecce qui Romam missi fuerant redeunt. Suspensus autem fuerat ab officio episcopali jam olim Willhelmus archiepiscopus Rothomagensis, et per hos nuntios intercesserat pro eo apud dominum papam Anselmus archiepiscopus Cantuariensis. Mandavit itaque ei dominus papa ut de causa ipsa quod faciendum intelligeret sua vice faceret, sciens eum a justitiae semitis nullius rei interventu scienter flecti posse. Ivit ergo Rothomagum, et in synodo clericorum, quae tunc erat adunata, adventus sui causam exposuit. Profert litteras Willhelmus legatus regis quas, ex parte apostolici, de re Roma detulerat, et coram omnibus recitantur sic:
5.43
« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Willhelmo Rothomagensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
5.44
« Licet causae tuae qualitas,» etc. Vide in Paschali II.
5.45
Misit quoque dominus papa epistolam hanc Anselmo:
5.46
« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo Cantuariensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
5.47
« Quod Anglici regis cor,» etc. Vide ibid.
5.48
His diebus venit Rothomagum Boemundus, unus de nominatissimis Hierosolymitanae viae principibus, habens in comitatu suo quemdam Romanae Ecclesiae cardinalem, nomine Brunonem. Huic erat magister militum, Hgyrus nomine, vir strenuus, et non ignobilis famae inter suos. Hic, ab adolescentia sua notus Anselmo, multa fuerat ejus beneficia consecutus. Familiariter itaque cum eo agens inter plurima quae ipsi de superatis bellis, de urbibus captis, de situ locorum aliisque nonnullis quae in expeditione Hierosolymitana acceperat delectabili allocutione disseruit. Quod multas sanctorum reliquias haberet, quoque modo eas adeptus fuerit aperuit. In quibus, imo super omnibus quas habebat, praecipue gloriatus est de capillis beatae matris Dei Mariae, quorum aliquos sibi datos ferebat a patriarcha Antiocheno, ubi magistratum militum ipse sub Boemundo agebat, Et ad haec intulit:« Hos capillos, fateor, suscipere ausus non fuissem, si me amor patriae istius in qua natus fui et educatus ad hoc non animasset. Sperabam enim me huc quandoque perventurum, et ipsis hanc meam patriam sublimaturum. Quoniam igitur illa spe, protegente Domino, fraudatus non sum, duos ex ipsis huic Ecclesiae quae totius Northmanniae principatum obtinet Christianitatis, dare disposui; duos abbatiae Beati Petri, et Sancti Audoeni, duos monasterio ejusdem Virginis virginum, in quo sub tuo patrocinio ad aetatem hominis provectus sum, et duos tibi. Duodecim enim numero de illis mihi praefatus episcopus dedit, contestans illos, ab ipsa domina sibimet avulsos, cum juxta crucem Filii sui stans gladius animam ejus pertransivit, secundum quod in antiquarum monumentis litterarum quae magnae auctoritatis apud illos habebantur, et in archivis Ecclesiae cui praesidebat servabantur, sicut astruebat, scriptum reperit.» Et haec ille. Super quibus Anselmus admodum exhilaratus, actis cum pontifice Rothomagensi et Boemundo ac Hierosolymitanis quae videbantur agenda, Beccum revertitur. Ac crines, de quibus praedictus miles locutus fuerat, quoniam Carnoti, ubi familia et pene tota supellex Boemundi reditum ejus praestolabatur, remanserant, missi ab archiepiscopo Rothomagensi, et abbate Beccensi religiosi ordinis viri sunt qui illos deferrent. Et factum est. Appropinquantibus eis qui quos Rothomagus habere debebat apportabant ipsi civitati, adjunctis sibi canonicis et omni clero civitatis, cum monachis Sancti Audoeni, ac totius populi innumera multitudine, pontifex longa processione devotus occurrit, et quanto potuit honore susceptos in ecclesiam detulit et sacratiori loco reposuit. Quatuor autem ex illis Beccum delati sunt, quorum duos ipsi loco residuos Anselmus reverenter sibi excepit. Mihique, utpote qui capellae illius custos eram atque dispositor, custodiendos commendavit, quod usque hodie facio. Quid itaque de istis aliorum sensus habeat nescio. Ego tamen certissime scio dominum et reverendum Patrem Anselmum eos in magna semper veneratione habuisse, et meipsum sacro et grandi experimento sensisse magnum quid et mundo amplectendum insigne sanctitatis illis inesse. De his ita.
5.49
Itaque Willelmus, ubi ad regem in Anglia venit, et ei quae de negotio ejus ad Romanum pontificem acta fuerant enarravit, laetus ille ad audita, illico Anselmum ad Ecclesiam suam redire per eumdem Willhelmum postulavit; qui Willhelmus, ad nos post paucos dies reversus, Anselmum infirmum invenit, et valde conturbatus est. Erat enim tunc jam ad libertatem Ecclesiae Dei cor habens, et, in quantum poterat, sollicite operam dans ut Anselmus suae sedi in pace et honore restitueretur. Timens ergo ne virum loci ac fratrum amor non minus quam ea qua gravabatur corporis invaletudo ab itinere Angliae praepediret, modis quibus poterat, tam per se quam et per nos qui secum eramus, agere coepit, qualiter virum loco evelleret, et in iter quod desiderabat promoveret. Praemissis igitur precibus quibus eum ex parte domini sui regis Anglorum interpellavit quatenus Angliam, ejus absentia desolatam, citato reditu visitaret, affirmabat, et affirmando promittebat regem ipsum penitus ad volantatem ipsius in omne quod deinceps praeciperet promptissimam mentem habere, nec ulterius a Romana Ecclesia velle dissentire. Et subjungens, ait:« Propterea obsecro ut omnem moram rumpatis in veniendo, ne forte ex adverso aliqua saecularis aura prorumpat, quae eum ab istis subvertat.» Haec ille audiens Deo super admirabili dono ejus gratias egit, acceptaque licentia a fratribus inter quos jamdiu magno cum amore et honere habiti fueramus, in Angliam iturus Gemeticum venit. Ubi renovata infirmitate qua, ut memoravimus, Becci gravatus fuerat, a loco progredi nequaquam potuit. Quapropter missis in Angliam nuntiis, intimavit regi quid sibi ne rediret obstabat. Turbatur ille ad audita et vehementer indoluit, jurans, per verbum Dei, scilicet omnia damna aequanimius toleraturum quam Anselmi decessum. Remissis ergo celerrime nuntiis, orat virum sibi ipsi parcere ac omnimodis indulgere quieti. Praecepit quoque ut de iis quae sui juris in Northmannia erant pro voto acciperet, et sibi ac suis exinde ministrari sufficienter juberet, seque in proximo transfretaturum exspectaret; quo ipse gratiose accepto, circiter mense uno ibi remansit. Mitigato deinde languore Beccum rediit, ratus sibi opportunius et honestius fore illic quam alias regium praestolari adventum. Ubi omnibus mira alacritate de reditu ejus exsultantibus, ecce lacrymabile malum concussit atque subvertit gaudium ipsum. Nam tam gravis infirmitas iterum invasit Anselmum ut de eo praeter mortem nihil exspectaremus. Confluunt episcopi et abbates terrae illius, ac de funere ejus quique pertractant. Sed omnipotens Deus, sua pietate, ipsum contra omnium opinionem sanitati restituit, et multos magno exinde gaudio laetificavit.
5.50
Igitur in Assumptione beatae Mariae rex Beccum venit, celebratoque ab Anselmo solemni missae officio, una rex scilicet et ipse convenerunt, et tandem omnia quae illos in diversa traxerant pacem et concordiam invenerunt. Siquidem Ecclesias Angliae quas Willhelmus rex frater regis Henrici sub censum, ut longe superius retuli, primus redegerat, liberas ab eadem exactione rex in manus Anselmi reddidit, et se de ipsis, dum viveret, nihil accepturum quandiu essent sine pastore, promisit. Pro pecunia autem quam a presbyteris, ut praefati sumus, acceperat, eam emendationem spopondit ut ii qui nondum inde quid dederant nihil darent, et qui dederant tribus annis sua omnia in pace et quiete libera possiderent. Cuncta vero quae de archiepiscopatu, exsulante Anselmo, suo jussu accepta fuerant se redditurum, cum in Angliam esset reversus, dato vadimonio pollicitus est.
5.51
His et aliis quae res expetebat inter viros compositis, Anselmus iter Angliam remeandi ingressus est, et, divino tutamine fretus, sanus et alacer cum suis omnibus Dofris est appulsus. Qua vero exsultatione, qua jucunditate, qua spe boni in Angliam veniens susceptus sit, reor, ex consideratione malorum quae paucis tetigimus illic ante reditum ejus provenisse, aliquantulum subintelligi posse; unde, ut diversae aetatis et ordinis hominum gaudia sileam, de ipsa regina hoc breviter dixerim quod nec terrena negotia, nec pompa saecularis gloriae ulla poterant eam detinere quin virum loca diversa adeuntem praecederet, et, monachis seu canonicis ei pro more obviam procedentibus, ipsa procederet, hospitiaque ejus, sua providentia, dignis apparatibus adornaret.
5.52
Itaque post haec, ii qui ecclesiis ac monasteriis pro exigenda regia pecunia fuerant intromissi, ejecti sunt, et personis cujusque ecclesiae res intus et extra ad communem utilitatem commendatae. Presbyterorum etiam causae, sicut regem Anselmo promisisse diximus, dispositae sunt, atque id ipsum per totum regnum divulgatum.
5.53
Rex ipse inter haec Northmanniam sibi bello subegit, et id Anselmo per epistolam, quam ecce subscribimus, significavit.
5.54
« Henricus rex Anglorum, Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, salutem et amicitiam.
5.55
« Paternitati et sanctitati vestrae significamus Robertum comitem Northmanniae, cum omnibus copiis militum et peditum quos prece et pretio adunare potuit, die nominata et determinata mecum ante Tenerchebraium acriter pugnasse, et tandem sub misericordia Dei vicimus, et sine multa caede nostrorum. Quid plura? Divina misericordia ducem Northmanniae et comitem Moritonii, et Willhelmum Crispinum, et Willhelmum de Ferreris, et Robertum de Stuteville senem, et alios usque ad quadringentos milites, et decem millia peditum in manus nostras, et Northmanniam dedit. De illis autem quos gladius peremit, non est numerus. Hoc autem non elationi vel arrogantiae, nec viribus meis tribuo, sed dono divinae dispositionis attribuo, quocirca, Pater reverende, supplex et devotus genibus tuae sanctitatis advolutus te deprecor ut supernum judicem, cujus arbitrio et voluntate triumphus iste tam gloriosus et utilis mihi contigit, depreceris ut non sit mihi ad damnum et detrimentum, sed ad initium bonorum operum et servitii Dei, et sanctae Dei Ecclesiae statutum tranquilla pace tenendum et corroborandum, ut amodo libera vivat, et nulla concutiatur tempestate bellorum.»
5.56
Igitur ob pacem quam rex fecerat cum Anselmo hac victoria eum potitum multi testati sunt.
5.57
Northmannia ergo sub regia pace disposita, et duce Roberto cum comite Moritonii in Angliam sub captione praemissis, rex ipse in regnum suum reversus est. Adunatis autem ad curiam ejus in Pascha terrae principibus, dilata est ecclesiarum ordinatio quam rex se facturum disposuerat, eo quod summus sedis apostolicae pontifex Paschalis Franciam venerat, et sibi ad concilium quod Trecis erat celebraturus, a rege Henrico et ab Anselmo archiepiscopo, saepe supra memoratos viros, Willhelmum et Baldwinum mitti mandaverat. Ratus itaque rex aliquid novi se in reditu illorum accepturum, in subsequens festum Pentecostes omnia distulit, quatenus, eis reversis, securius quaeque, agnita pontificis voluntate, disponeret.
5.58
Soluta igitur curia Anselmus ad abbatiam sancti Eadmundi vadit crucem magnam ibi consecraturus, et alia quaedam episcopalia officia administraturus. Quibus expletis, cum jam rediturum se putaret gravi corporis infirmitate corripitur, et ingravescente languore ad extrema fere perducitur. Detentus autem est ibi propter ipsam infirmitatem usque ad octavas Pentecostes, et concilium quod, sicut diximus, dilatum erat, causa infirmitatis ejus, inducias in Kalend. Augusti accepit.
5.59
Inter haec, ex parte apostolici allata est Anselmo epistola ista:
5.60
« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Anselmo, Cantuariensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
5.61
« De presbyterorum filiis,» etc. Vide in Paschali II.
5.62
In Kalendis ergo Augusti, conventus episcoporum, abbatum, procerum regni Lundoniae in palatium regis factus est. Et per tres continuos dies, absente Anselmo inter regem et episcopos satis actum de Ecclesiarum investituris, quibusdam ad hoc nitentibus ut rex eas faceret more patris ac fratris sui, non juxta praeceptum et obedientiam apostolici. Nam papa, in sententia quae exinde promulgata fuerat, minus stans, concesserat hominia quae Urbanus papa aeque ut investituras interdixerat, ac per hoc regem sibi de investituris consentaneum fecerat, ut ex epistola quam supra descripsimus colligi potest. Dehinc, praesente Anselmo, astante multitudine, annuit rex et statuit ut ab eo tempore in reliquum nunquam per dationem baculi pastoralis vel annuli quisquam episcopatu vel abbatia per regem vel quamlibet laicam manum investiretur in Anglia, concedente quoque Anselmo ut nullus in praelationem electus pro hominio, quod regi faceret, consecratione susecpti honoris privaretur. Quibus ita dispositis, pene omnibus Ecclesiis Angliae, quae suis erant pastoribus diu viduatae, per consilium Anselmi ac procerum regni, sine omni virgae pastoralis aut annuli investitura Patres a rege sunt instituti. Instituti quoque sunt ibidem et eodem tempore ab ipso rege quidam ad regimen quarumdam Ecclesiarum Northmanniae, quae similiter suis erant Patribus destitutae.
5.63
Inter ista coepit Anselmus coram rege regnique episcopis atque principibus exigere a Gerardo archiepiscopo Eboracensi, professionem de sua obedientia et subjectione, quam non fecerat ex quo de episcopatu Herefordensi in archiepiscopatum Eboracensem, ut supra meminimus, translatum fuerat. Ad quae cum rex ipse diceret sibi quidem non videri necesse esse ut professioni quam ordinationis suae tempore Gerardus fecerat aliam superadderet, praesertim, cum licet Ecclesiam mutaverit, idem tamen qui fuerat in persona permanserit, nec a prima professione absolutus exstiterit, Anselmus, ut praesentis quidem regis verbis acquievit ea conditione ut Gerardus in manum sibi daret se eamdem subjectionem in archiepiscopatu ei servaturum quam in episcopatu professus fuerat. Annuit Gerardus, et sua manu imposita manui Anselmi, interposita fide sua, pollicitus est se eamdem subjectionem et obedientiam ipsi et successoribus suis in archiepiscopatu exhibiturum quam Herefordensi Ecclesiae ab eo sacrandus antistes promiserat.
5.64
Exin statutum est ut qui ad episcopatum electi erant Cantuariam irent, et ibi dignitatis ipsius benedictionem ex more susciperent. Willhelmus itaque Wintoniensis, et Rogerius Serberiensis, ac Reinelmus tunc nuper Ecclesiae Herefordensi restitutus episcopus, quorum supra meminimus, nec non Willhelmus qui legatione regis fungi solebat, tunc autem Execestrensi Ecclesiae electus episcopus, Urbanus quoque Glamorgatensi Ecclesiae, quae in Gualis est, similiter electus episcopus, simul Cantuariam venerunt, et in Dominica die, quae fuit tertio Idus Augusti pariter ab Anselmo consecrati sunt, ministrantibus et cooperantibus sibi in hoc officio suffraganeis ipsius sedis, Gerardo videlicet archiepiscopo Eboracensi, Roberto Lincoliensi episcopo, Joanni Bathoniensi, Herberto Norwicensi, Roberto Cestrensi, Radulfo Cicestrensi, Ranulfo Dunelmensi. Ipso die priusquam eorumdem episcoporum consecrationem Anselmus faceret, praesentibus eis et episcopis qui convenerant juxta mandatum domini papae( nam hoc ei per litteras olim mandaverat) reddidit Ealdwino virgam pastoralem abbatiae de Ramesei, quam, ut supra meminimus, perdiderat in concilio Lundoniensi.
5.65
In subsequenti etiam quinta feria, sacravit in ipsa sede Robertum monachum coenobii Sancti Petri Westmonasterii, ad regimen abbatiae sancti Eadmundi.
5.66
Ordinatio autem abbatis Sancti Angustini per id temporis ea causa, ut ita dixerim, dilata est quod ipse qui in abbatem, scilicet Hugo monachus Beccensis, electus erat, nondum sacros ordines habebat. Ordinatus vero est ad diaconatum ab archiepiscopo in capella sua Cantuariae cum multis aliis, in jejunio septimi mensis, et item ad presbyteratum a Willhelmo Exoniensi episcopo in eadem capella jejunio decimi mensis. Anselmus enim infirmabatur, et partim ea re, partim propter imminens festum Nativitatis Christi, Cantuariam ad Anselmum idem episcopus jussus venerat. Post haec cum Anselmus ordinationem ipsius abbatis accelerare vellet, eo quod res Ecclesiae pessumibant, et quotidie in sui diminutionem intus et extra decidebant, voluit ut praedictus episcopus eum in abbatem ad altare Christi Cantuariae solemniter( se astante) consecraret. Sed ubi monachis Sancti Augustini res innotuit, ad contradicendum animati sunt. Nam Ecclesiam suam privilegia habere commentati sunt per quae abbatem suum non nisi in sede sua ordinari debere manifesta allegatione se probaturos asseruerunt. Duravit autem haec fabula illorum diebus nonnullis, Anselmo nullatenus assertioni eorum cedere volente. Tandem in initio quadragesimae cum Anselmus juxta Lundoniam pro colloquio regis venisset, quidam ex ipsis monachis quos ad rem exercendam ii qui domi remanserant pari voto selectos eo direxerant, omissis privilegiis suis( quae nulla vel non rata a rege et principibus comprobata sunt et damnata) per suos advocatos regi persuaserunt ut Anselmo mandaret abbatem in ecclesia Sancti Augustini ex antiqua consuetudine consecrare. Hujus mandati nuntii fuerunt Willhelmus episcopus Wintoniensis, et Rogerius Serberiensis, et Willhelmus Exoniensis, cum Giesleberto abbate, Westmonasterii a rege ad Anselmum. Respondit ergo Anselmus:« Si rex me rogaret quatenus pro suo amore ipsum abbatem in ecclesia sua ordinarem, fortassis facerem, ea consideratione, eo intuitu quod antecessorum meorum, juris fuit et mei est indifferenter per Angliam, ubicunque voluntas tulit, episcopale officium administrare. Nunc autem quia mandat ut id faciam ex consuetudine, dico consuetudinis illud non esse.» At illi:« Si contra fidem non esse dignoscitur, omnino vult ut in sua sede consecretur.» Refert:« Non omnia facienda sunt quae fidei contraria non sunt, alioquin plura inconvenientia fierent. Hoc quoque unde agitur, quamvis, si fieret, fidei contrarium non esset, fieri tamen ex consuetudine non debet, eo quod nimis inconveniens esset. Ei quippe qui canonice mihi et Ecclesiae nostrae per omnia subjici debet, subditus in hoc contra ordinem fierem. Ad haec, archiepiscopus Cantuariensis primas est totius Angliae, Scotiae, Hiberniae et adjacentium insularum, nec pro alicujus personae consecratione, nisi solummodo regis ac reginae, sedem suam ex consuetudine egreditur. Si ergo rex vult ut ego eumdem honorem exhibeam abbati Sancti Augustini quem sibi, parem eum vult in regno suo facere sibi. Quod ne fiat consulo, sicut ei cui fidem debeo, quatenus se ab hac voluntate cohibeat. Re etenim vera dico quia si in unquam tanta inordinatio in Anglia facta fuerit, non modo regi, sed archiepiscopis, episcopis, principibus, et toti regno grande opprobium erit.» Dixerunt:« Eia, si eum in sede sua ordinare istis rationibus actus non vis, mandat ut in sua capella, se praesente, illum ordinari permittas ab aliquo episcoporum cui ipse praeceperit.» Respondit:« Cur illum ab alio episcopo ordinari permitterem quem ego, gratia Dei, pro meo jure, uti debeo, ordinare potis sum?»« Et hoc quidem, aiunt, mallet, ut illic eum tu ipse consecrares.» Dixit:« Si hoc fecero nonnullam injuriam faciam ipsi domino meo; meum quippe non est in capella ejus missam celebrare, nisi quando ipse debet a me coronari. Itaque si hoc facio pro abbatis consecratione, regius honor vilescet, et deinceps mei exemplo exigetur pro consuetudine quod hactenus fiebat statuto tempore pro solo regis honore. Verum quia ipse vult ut proxime consecretur, eo quod nondum confirmato abbate fluctuant res abbatiae, si voluerit, hic in capella hospitii mei cum ordinabo, quoniam quidem mihi facile non est pro tam levi re hac vice Cantuariam ire.» Relata sunt ista regi et, approbata ratione Anselmi, laudavit ut omissis cunctis objectionum ambagibus abbas sacraretur, uti dixit Anselmus. Ordinavit igitur illum IV Kal. Martii, quinta feria primae septimanae Quadragesimae apud Lambetham in capella Roffensis ecclesiae, ubi tunc Anselmus erat hospitatus. Accepta ab eo professione, ex more, qua se Ecclesiae Dorobernensi et archiepiscopis ejus canonicae per omnia obediturum promisit. Ii ergo qui affuerunt multo honestius ipsum Cantuariae potuisse sacrari dixerunt, et, quod major honor esset abbati, requirere patrem patriae pro benedictione sua in metropoli sede quam in capella Roffensis ecclesiae. Inter haec Anselmus misit domino papae epistolam hanc:
5.67
« Paschali domino Patrique reverendo, summo pontiflci, Anselmus, servus Ecclesiae Cantuariensis, debitam obedientiam cum orationum assiduitate.
5.68
« Non debeo tacere excellentiae vestrae, quod per eam Dei gratia operatur in Anglia et in Northmannia. Rex qui dominatur Anglis et Northmannis obedienter suscipiens vestram jussionem, investituram Ecclesiarum, renitentibus multis, omnino deseruit; quod ut faceret, Robertus comes de Mellento et Richardus de Redueris, ut fideles vestri et filii Ecclesiae veritatis attracti, monitis vehementer institerunt. Rex ipse in personis eligendis nullatenus propria utitur voluntate, sed religiosorum se penitus committit consilio. De me autem quantas debeo gratias paternae benignitati vestrae scribendo non sufficio reddere, sed eas in charta cordis mei scriptas lego assidue. Cum enim, sicut servi vestri dilecti fratres nostri Willhelmus et Balduinus retulerunt, vitae meae corruptibilis curam ne cito deficiat tam benigna sollicitudine mihi gerere praecipitis, non modicum pietatis affectum magnitudinem vestram erga parvitatem meam habere monstratis. Omnipotens Deus vitam vestram nobis in omni prosperitate diu custodiat.»
5.69
Hanc epistolam idcirco placuit huic operi admiscere, ut ea teste monstraremus quae de investituris Ecclesiarum diximus rata esse. Ad quam etiam correctionem Mellentinus comes pro litteris quas ei, utsupra scripsimus, papa direxerat, perductus fuerit, hujus testimonio designare, pari voto cordi fuit. Re etenim vera ab iis in quibus olim versatus fuerat quadam ex parte mutatus erat, si quidem justi amator istis consilium, illis auxilium, aliquibus utrumque, juxta quod ratio exigebat, saepe exhibebat. Rex ipse Henricus, illius consilio in regni negotiis praestantius et efficacius caeteris credens, defuncti fratris sui regis vestigia sequi, sicut fatebatur, perhorrebat. Attamen praefatus comes nec Anglos diligere, nec aliquem illorum ad ecclesiasticam dignitatem provehi patiebatur.
5.70
Supra meinorato Gundulpho Roffensi episcopo de hac vita sublato, Anselmus ad eum sepeliendum Roffam ivit, qui, obsequio sub magna lugentium monachorum, clericorum de laicorum multitudine decenter expleto, res ipsius episcopii, sicut expedire melius intelligebat, ad opus Ecclesiae intus et extra suas videlicet ordinavit. Baculus autem episcopalis Cantuariam ab Ernulfo monacho Roffensi, qui ejusdem episcopi capellanus exstiterat, pro more delatus est, et in praesentia fratrum super altare Domini Salvatoris praesentatus.
5.71
Inter ista rex Henricus considerans totum pene regnum in gravem aerumnam multis ex causis decidisse, per consilium Anselmi et procerum regni operam dare instituit qualiter atque modo mala quae pauperes maxime deprimebant mitigarentur. Cujus boni exordium gnarus a sua curia coepit. Tempore siquidem fratris sui regis hunc morem multitudo eorum qui curiam ejus sequebantur habebat ut quae pessundarent diriperent, et, nulla eos cohibente disciplina, totam terram, per quam rex ibat, devastarent. Accedebat his aliud malum: plurimi namque eorum sua malitia debriati[ al. inebriati], dum reperta in hospitiis quae invadebant penitus absumere non valebant, ea autem ad forum per eosdem ipsos, quorum erant, pro suo lucro ferre ac vendere, aut supposito igne cremare, aut, si potus esset, lotis exinde equorum suorum pedibus, residuum illius per terram effundere, aut certe aliquo alio modo disperdere solebant. Quae vero in patresfamilias crudelia, quae in uxores ac filias eorum indecentia fecerint, reminisci pudet. Has ob causas quique, praecognito regis adventu, sua habitacula fugiebant, sibi suisque, quantum valebant, in silvis vel aliis locis, in quibus se tutari posse sperabant, consulentes. Huic malo rex Henricus mederi desiderans, indicto edicto omnibus qui aliquid eorum quae dixi, fecisse probari poterant, aut oculos erui, aut manus vel pedes vel alia membra constanti justitia strenuus faciebat amputari. Quae justitia, in pluribus visa, caeteros integritatem sui amantes ab aliorum laesione deterrebat.
5.72
Item moneta corrupta et falsa multis modis multos affligebat. Quam rex sub tanta animadversione corrigi statuit ut nullus qui posset deprehendi falsos denarios facere, aliqua redemptione, quin oculos et inferiores corporis partes perderet, juvari valeret. Et quoniam saepissime, dum denarii eligebantur, flectebantur, rumpebantur, respuebantur, statuit ut nullus denarius vel obolus integer esset. Ex quo facto magnum bonum ad tempus toti regno creatum est. Haec in saecularibus ad relevandas terrae aerumnas interim rex faciebat.
5.73
Divina nihilominus officia quoniam indigne per quorumdam sacerdotum manus eo usque tractabantur, sollicitus institit ut et ipsa suo ritu caste celebrarentur. Multi nempe presbyterorum statuta concilii Lundoniensis, necne vindictam quam in eos rex exercuerat, quorum superius mentionem fecimus, postponentes, suas feminas retinebant, aut certe duxerant quas prius non habebant. Quod incontinentiae crimen rex subvertere cupiens, adunatis ad curiam suam in solemnitate Pentecostes apud Lundoniam cunctis majoribus regni, de negotio cum Anselmo archiepiscopo et caeteris episcopis Angliae tractavit, eosque ad malum illum exstirpandum regali auctoritate atque potentia fultos roboravit. Unde Anselmus archiepiscopus Cantuariensis, et Thomas electus archiepiscopus Eboracensis( nam Gerardus tunc nuper ad eamdem curiam tendens abierat) et omnes alii Angliae episcopi statuerunt in praesentia ejusdem gloriosi regis Henrici, assensu omnium baronum suorum, ut presbyteri, diaconi, subdiaconi caste viverent, et feminas in domibus suis non haberent, praeter proximas consanguinitate sibi junctas, secundum quod sancta Nicaena synodus definivit. Illi vero presbyteri, diaconi, subdiaconi, qui post interdictum Lundoniensis concilii feminas suas tenuerunt, vel alias duxerunt, si amplius missam celebrare vellent, eas omnino a se facerent sic alienas ut nec illae in domos eorum, nec ipsi in domos earum intrarent, sed neque in aliqua domo scienter convenirent, neque hujusmodi feminae in territorio ecclesiae habitarent; si autem propter aliquam honestam causam, eos colloqui oporteret, cum duobus ad minus legitimis testibus, extra domum colloquerentur. Si vero in duobus aut in tribus legitimis testibus, vel publica parochianorum fama aliquis eorum accusatus esset, quod hoc statutum violasset, purgaret se adjunctis sibi secum ordinis sui idoneis testibus; sex, si presbyter; quinque, si diaconus; quator, si subdiaconus esset. Cui autem haec purgatio deficeret, ut transgressor sacri statuti judicaretur. Illi autem presbyteri qui divini altaris et sacrorum ordinum contemptores praeeligerent cum mulieribus habitare, a divino officio remoti et omni ecclesiastico beneficio privati, extra chorum ponerentur infames pronuntiati. Qui vero rebellis et contemptor feminam suam non relinqueret et missam celebrare praesumeret, vocatus ad satisfactionem, si negligeret, octavo die excommunicarentur. Eadem sententia archidiaconos et canonicos omnes complectebatur, tam de mulieribus relinquendis quam de vitanda earum conversatione, et de districtione censurae, si statuta trangressi fuissent. Jurarent insuper archidiaconi omnes quod pecuniam non acciperent pro toleranda transgressione hujus statuti, nec tolerarent presbyteros, quos seirent feminas habere, cantare vel vicarios habere, et si eos audirent calumniari, veritatem inde inquirerent. Similiter et decani haec eadem per omnia jurarent. Qui vero archidiaconus vel decanus hoc jurare nollet, archidiaconatum vel decanatum irrecuperabiliter perderet. Presbyteri vero qui, relictis mulieribus, Deo et sacris altaribus servire eligerent, quadraginta dies pro transgressione praefati concilii ab officio cessantes, pro se interim vicarios haberent, injuncta eis poenitentia, secundum quod episcopis eorum visum esset. Omnia vero mobilia lapsorum posthac presbyterorum, diaconorum, subdiaconorum et canonicorum traderentur episcopis, et concubinae cum rebus suis, velut adulterae.
5.74
His diebus sermo habitus est de parochia episcopi Lincoliensis quae in nimium tendebatur, eoque processit ut, quoniam ratio Christianitatis id utile fore suadebat, regi et archiepiscopo caeterisque principibus regni visum fuerit, de ipsa parochia sumendum quo fieret alter episcopatus, cujus cathedrae principatus poneretur in abbatia de Heli. Sed Anselmus, quem ipsius negotii summa respiciebat, sciens praeter consensum et Romani pontificis auctoritatem novum episcopatum nusquam rite institui posse, scripsit ei sic:
5.75
« Domino et Patri reverendo Paschali, summo pontifici, Anselmus Ecclesiae Cantuariensis, debitam obedientiam cum fideli obsequio et orationibus.
5.76
« Quoniam robur dispositionum quae utiliter fiunt in Ecclesia Dei de vestrae pendet auctoritate prudentiae, quando fiunt, ad vestrum referendae sunt notitiam et judicium, ut, cum apostolico assensu fuerint confirmatae, nulla praesumptione a posteris quae salubriter statutae sunt queant violari, sed rata permaneant in perpetuum. In Anglia est quidam episcopatus, scilicet Lincoliensis, cujus dioecesis tam ampla est ut ad ea quae non nisi ab episcopali persona fieri queunt unus episcopus plene sufficere non possit. Quod cum consideraret rex, et episcopi, et principes, et alii rationabiles et religiosi viri regni Anglorum, ad utilitatem Ecclesiae visum consilium est episcopatum praefatum in duos dividere, ita ut sedes episcopalis in quadam abbatia, quae sita est in insula vocata Heli, et est intra praefatam dioecesim, constituatur, monachis ibidem permanentibus, sicut sunt multi episcopatus qui monachos in matre ecclesia habent, non canonicos. Quod libenter concedit ipse episcopus Lincoliensis, Robertus nomine, quia pro iis quae assumuntur de sua Ecclesia ad instaurandum novum episcopatum in Heli, tantum Ecclesiae Lincoliensi restauratur ut ipse sufficiens et gratum sibi esse fateatur. Cui rei mihi, tum propter praedictam necessitatem, tum propter multitudinem praedictorum qui in hoc consentiunt, visum est ut, salva vestra auctoritate, assensum praeberem. Precatur igitur suppliciter mea parvitas, quatenus hoc quod pro utilitate Ecclesiae sic dispositum est, vestra auctoritate in perpetuum roboretur, ne a posteris ulla praesumptione( quod bene statutum fuerit) violetur. Oramus Dominum omnipotentem ut Ecclesiae suae vos in diuturna prosperitate custodiat.
5.77
Soluta curia, Anselmus ad villam suam, Murtelac nomine, ivit, ibique in subsequenti jejunio quarti mensis, multos ad sacros ordines promovit. Inter quos Ricardum quoque in praecedenti proxima solemnitate Pentecostes electum ad pontificatum Ecclesiae Lundoniensis, ad presbyteratum ordinavit.
5.78
Deinde ad festivitatem gloriosissimorum apostolorum Petri et Pauli Cantuariam veniens, die ipsius festivitatis in capitulo praesentibus Ecclesiae fratribus et multis aliis tam monachis quam clericis, nec non et laicis, dedit Radulpho abbati Sagii, viro equidem bono et religioso, et ipsi ecclesiae valde familiari, episcopatum Roffensem, accepto prius ab ipso coram omnibus hominio ac fidelitate. Quam fidelitatem se illi, et cunctis legitimis successoribus ejus Ecclesiaeque Cantuariensis perpetuo servaturum promisit, et hoc super quatuor Evangelia jurando confirmavit. In crastino autem misit eum Rovecestram, et cum eo Willhelmum archidiaconum suum, ut illum ex sua parte ipso episcopatu investiret. Ejusdem quoque negotii causa misit et Antonium monachum illuc, qui subprioris officio in monasterio Cantuariensi fungebatur. Nam ex quo Aernulphus ipsius Ecclesiae prior apud Burgum abbas fuerat factus, usque id temporis nullus in prioratum successerat.
5.79
Eodem tempore rex Northmanniam ire parabat. Anselmus autem ad benedicendum illi portum maris ubi transire debebat ab eo invitatus advenit. Sed nocte, cum sequenti mane brachiolum maris quo regis hospitium ab hospitio Anselmi dirimebatur regi locuturus transire deberet, adeo infirmatus est ut ad regem accedere nullo pacto valeret. Quod ubi nuntiatum est regi, ei per Willhelmum episcopum Wintoniensem et ejusdem nominis episcopum Execestrensem praecipiendo mandavit ne ad se ullatenus iret, sed plenae indulgeret quieti. Per eosdem quoque semetipsum quo pergebat, et filium suum quem in regno relinquebat, cum toto regno commendavit tuitioni ejus, ut quidquid statueret, ratum esset; irritum, quod prohiberet. Rogavit etiam illum, propter amorem sui, consecrare supra memoratum Richardum Lundoniensi Ecclesiae electum pontificem, apud Cicestram, quoniam prope erat, et episcopi, quos adjutores ac ministros in officio ipso haberet, praesto. Causa autem propter quam hoc ita festinato fieri volebat, illa dicebatur esse quia eumdem Richardum, in saecularibus multum valentem, longe versus occidentales Angliae fines ad sua negotia exercenda transmittere sub celeritate disponebat. At Anselmus consideratis quibasdam rationabilibus causis renuit, nec episcopum sacrare in Cicestra, sicut petebatur, acquievit. Verumtamen ne nihil pro rege, qui cuncta quae tunc petebantur pro Anselmo faciebat, facere videretur, eumdem episcopum pro amore illius in capella sua apud Pagaham consecravit, VII Kal. Augusti, ministrantibus ei in hoc officio Willhelmo episcopo Wintoniensi, Rogerio Serberiensi, Radulfo Cicestrensi, et Willhelmo Execestrensi, accepta prius ab eo pro more de obedientia et subjectione sua professione.
5.80
Posthaec venit Anselmus Cantuariam, et ibi cum magno honore sacravit praefatum Radulphum, Roffensi Ecclesiae electum episcopum, quinto Idus Augusti, ministrantibus sibi in hoc Willhelmo episcopo Wintoniensi, Radulfo Cicestrensi, et Richardo Lundoniensi. Qui Richardus, antecessorum suorum[ f, morem] secutus, honesto munere honoravit ipso die matrem suam ecclesiam Cantuariensem, juxta quod statutum fuerat a rege quanto impetravit ab Anselmo ut eum sacraret apud Pagaham, sicut diximus.
5.81
Inter haec electus est ab Alexandro rege Scotiae et clero et populo menachus quidam Dunelmensis, nomine Turgodus, ad episcopatum Sancti Andreae de Scotia. Cujus consecratio dum ultra quam expediret demoraretur, tum propterea quia Thomas Eboracensis Ecclesiae antistes electus necdum fuerat consecratus, tum propter quaedam alia, quae longum est enarrare, Ranulphus Dunelmensis episcopus proposuit eumdem electum in praesentia ipsius Thomae apud Eboracam consecrare, associatis sibi episcopis Scotiae et Orcadarum insularum. Verum quia id praeter consensum et auctoritatem Cantuariensis episcopi rite fieri non posse sciebat, mandavit ei de negotio per militem quemdam, et ut ejus consilio et concessione sacraretur deprecatus est. Ad quae scripsit ei epistolam hanc:
5.82
« Anselmus archiepiscopus Cantuariae, Ranulfo episcopo Dunelmensi salutem.
5.83
« Mandastis mihi per quemdam militem, Scollandum nomine, quod volebatis ut electus episcopus ecclesiae Sancti Andreae de Scotia sacraretur, et hoc volebatis fieri meo consilio et mea concessione. Sed hoc nec debet nec potest canonice fieri ab eodem electo archiepiscopo, nec ab alio per illum, priusquam ipse fiat archiepiscopus canonica consecratione. Quapropter nec consulo nec concedo( imo interdico) ne fiat ante consecrationem ejusdem electi archiepiscopi, nisi a me, si forte hoc necessitas exegerit. Vale.»
5.84
Post haec Anselmus considerans Thomam episcopalem suam benedictionem non ita expetere, sicut debebat, scriptam hanc epistolam ei direxit
5.85
« Anselmus archiepiscopus Cantuariensis, amico suo Thomae, electo archiepiscopo ecclesiae Eboracensi, salutem.
5.86
« Canonica auctoritas praecipit ut ecclesia episcopatus ultra tres menses non maneat sine pastore. Quoniam autem regi placuit consilio baronum suorum et nostra concessione ut vestra persona eligeretur ad archiepiscopatum Eboracae, non debet per vos terminus salubriter constitutus diutius differri. Unde miror quia post electionem vestram non requisistis ut consecraremini ad quod electi estis. Mando itaque vobis ut octavo Idus Septembris sitis apud matrem vestram ecclesiam Cantuariensem ad faciendum quod facere debetis, et ad suscipiendam consecrationem vestram. Quod si non feceritis, ad me pertinet ut ego curam habeam et faciam quae pertinent ad episcopale officium in Eboracensi archiepiscopatu. Praeterea audivi quod vos priusquam consecremini facere vultis ut electus episcopus Sancti Andreae de Scotia apud Eboracam consecretur. Quod nec vos facere debetis, nec ego concedo, sed omnino interdico ne fiat, aut de illo aut de aliqua persona quae in regimen animarum debet provehi ab archiepiscopo Eboracensi, quia non pertinet ad vos dare, vel concedere alicui regimen, aut curam animarum, quia nondum accepistis. Valete.»
5.87
Ad illam scripta est epistola haec:
5.88
« Dilectissimo Patri et venerabili domino Anselmo, sanctae Cantuariensis Ecclesiae archiepiscopo, Thomas Eboracae metropoli electus, licet indignus, salutem et amicae fidelitatis obsequium.
5.89
« Gratias ago vobis, reverende Pater, quod me semper dilexistis et audivistis, et de proventu meo exsultavit, et laetatum est cor vestrum in Domino. Dominus Deus retribuat vobis pro me! Quod ad consecrationem meam venire distuli, causa fuit non una nec parva quae me detinuit. Pecaniam quam pro facultate mea magnam causa veniendi ad vos contraxeram, ultra spem meam, et nimium diu moratus totam dispendi Wintoniae a qua citius discedens, ad vos venire disposueram. Placuit autem domino nostro regi ut cum ille legatos Romam pro causa sua mittebat, ego cum eis meum mitterem ad requirendum Ecclesiae nostrae pallium. Festinanter igitur consilio regis ad propria reversus ad hoc opus quaesivi, et adhuc quaero pecuniam, sed parum, nisi graviter mutuatam, invenio, quoniam dominus Girardus archiepiscopus ecclesias nostras et homines et ipsum dominium nostrum multum pauperavit. Et certe rex promisit mihi quod vobis colloqueretur, et dilationem meam apud vos excusaret. Termino a vobis constituto( Domino auxiliante) ero apud sanctam Cantuariensem Ecclesiam, si opportune potero, suscepturus et facturus quae debeo. Quod si non potero, cum mihi paternitas vestra mandavit ut quindecim diebus ante vobis renuntiarem, precor benignitatis vestrae sanctitatem, ut decem diebus ante vobis renuntiare possim, mihi concedatis. Litteras vero paternitatis vestrae requiro in testimonium personae et electionis nostrae quales debetis et scitis oportere. Hoc modo vestra sanctitas meae parvitati debet, hoc vestra Ecclesia nostrae denegare non debet. De electo episcopo Sancti Andreae de Scotia, quod audistis, rumores sunt quibus credere non oportet. Facile ergo est interdici, quod, ut fieret, non a me excogitatum est. Vivere vos sanum laetumque, diuque Deoque nostra Domino nostro supplicat Ecclesia. Sanctae Cantuariensis Ecclesiae congregationem saluto, et oro ut pro me oret. Valete.»
5.90
Rescriptum Anselmi ad eumdem Thomam:
5.91
« Anselmus archiepiscopus Cantuariensis, amico suo Thomae, electo archiepiscopo Eboracensi, salutem.
5.92
« Mansdatis mihi in litteris vestris quod, termino a me vobis constituto( Deo auxiliante), Cantuariae eritis, si opportune poteritis, suscepturus et facturus quod debetis. Rogastis quoque ut si id efficere non valetis, concederem quatenus id mihi X diebus ante renuntiare possetis. Sed et Willhelmus clericus nuntius vester precatus est me ex vestra parte quatenus ego ipsum terminum adventus vestri aliquantum extenderem, ut ad nos opportunius possetis venire. Quod et ego causa vestri amoris et opportunitatis libenter facio. Ne itaque opus sit vos mihi quidquam ante de vestro adventu renuntiare, submoneo vos ut die Dominico, qui erit quinto Kal. Octobris, Cantuariae sitis ad faciendum quod facere debetis, et ad suscipiendam consecrationem vestram. Praeterea quod dicitis in litteris vestris vos pecuniam quaerere ut Romam mittatis pro pallio Ecclesiae vestrae, non concedo. Et puto quod id frustra faceretis, quoniam nullus debet habere pallium antequam sit consecratus. Litteras quas requiritis in testimonium personae et electionis vestrae, cum mihi locuti fueritis et ostenderitis cui eas dirigere debeo, libenter faciam pro vobis sicut pro amico, quod facere debeo. Valete.»
5.93
Ratus ergo Anselmus non esse abs re praemunire dominum papam de negotio pallii, quod sibi Thomas se mandaverat requisiturum, scripsit ei epistolam hanc:
5.94
« Domino et Patri vere diligendo et reverendo Paschali, summo pontifici, Anselmus servus Ecclesiae Cantuariensis, debitam obedientiam cum fidelibus orationibus.
5.95
« Quoniam fortitudo et directio Ecclesiarum Dei maxime pendet ex auctoritate paternitatis vestrae post Dominum, quando ratio exigit ad ejus libenter recurrimus auxilium et consilium. Archiepiscopus Eboracensis, Girardus nomine, migravit de hac vita, et alius, Thomas nomine, loco ejus electus est. De quo rumor est quod quaeritur ei pallium antequam sit consecratus, et mihi faciat professionem secundum antiquam consuetudinem antecessorum meorum et suorum. Haec est igitur summa precum mearum in hac re, ut, antequam consecretur et mihi debitam obedientiam( sicut dixi) profiteatur, et hoc factum esse litteris nostris cognoscatis a vestra excellentia pallium non suscipiat. Quod non dico idcirco quod illi pallium invideam, sed quoniam quidam autumant, et etiam procurant ut, si hoc a vobis concessum fuerit, confidat se professionem debitam mihi posse denegare. Si enim hoc contingeret, scitote quia Ecclesia Angliae scinderetur, et secundum sententiam Domini dicentis: Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, desolaretur, et vigor apostolicae disciplinae in ea non parum debilitaretur; ego quoque nullatenus remanerem in Anglia. Non enim deberem aut possem pati, ut( me in ea vivente) primatus Ecclesiae nostrae destrueretur. Hoc ipsum et eodem affectu suggero reverentiae vestrae de Lundonia, si ejus episcopo pallium petitur( quod nunquam habuit) ut scilicet ad hoc nullatenus assensum praebeat. Quidam namque concinnant, sub hac specie boni, primatus Cantuariae dignitatem quemadmodum non oportet humiliare. Misi sanctitati vestrae in hoc anno post Pentecosten litteras per Bernardum servientem domini Petri camerarii vestri, quod rex Angliae conqueritur quod sustinetis regem Teutonicum dare investituras Ecclesiarum sine excommunicatione, et ideo minatur sine dubio se resumpturum suas investituras, quoniam ille suas tenet in pace Videat igitur prudentia vestra sine dilatione quid inde agere debeatis, ne quod tam bene aedificastis irrecuperabiliter destruatur. Rex enim noster diligenter inquirit quod de illo rege facitis. Oramus Dominum Deum ut nos laetificet de diuturna prosperitate vestra.»
5.96
Rescriptum domini papae ad Anselmum:
5.97
« Paschalis episcopus servus servorum Dei, dilecto fratri Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem.
5.98
Litteras tuae dilectionis recepimus, per quas affabilitatis tuae dulcedinem recognovimus, etc., usque ad: Rex vero si in paternae nequitiae tramite perseveraverit, beati Petri gladium, quem jam educere coepimus, procul dubio experietur. Datae Beneventi IV Idus Octobris.»
5.99
Supra memoratus Thomas inter ista, mutato priori consilio, Cantuariam statuto sibi termino, prohibitus a canonicis suis, sicut per litteras Anselmo mandavit, venire non potuit, et ob hoc quid sibi inde foret agendum, consilium ab eo petivit. Ipsi quippe canonici scientes Anselmum aetate simul et debilitate fatigari, rati sunt eum citius huic vitae subtrahendum, et ideo mota calumnia Ecclesiam Eboracensem parem esse Cantuariensi Anselmo scripserunt. In quo tamen electum antistitem Ecclesiae suae Cantuariam ire debere pro benedictione sua cognoverunt, sed professionem de subjectione sua pontifici Cantuariensi eum facere debere negaverunt, ac ne faceret, quantum in eis fuit, ex parte Dei et Romanae Ecclesiae prohibuerunt. Quod quali fama ipsos canonicos apud multorum mentes notaverit, et, me tacente, conjicere possunt qui quid juris ex antiquo Ecclesia Cantuariensis super Eboracensem semper habere consueverit sciunt. Anselmus autem postponens clericorum litteris respondere, ad litteras Thomae scripsit haec:
5.100
« Anselmus archiepiscopus Cantuariensis, amico suo Thomae, electo archiepiscopo Eboracensi, salutem.
5.101
Mandavi vobis charitative plusquam semel, quatenus ad matrem vestram Ecclesiam Cantuariensem veniretis, ad suscipiendam benedictionem vestram, et ad faciendum quod debetis et non venistis. Quapropter eadem dilectione vobis adhuc mando quatenus apud ipsam matrem vestram sexto Idus Novembris sitis, ut faciatis quod debetis, et suscipiatis benedictionem nostram. Praeterea, quia consilium petitis, consulo vobis ut non incipiatis aliquod quod non debetis contra Ecclesiam Cantuariensem. Nam pro certo sciatis quia omnibus modis quibus possum ad hoc me impendam, ut de sua dignitate Ecclesia ipsa meo tempore nihil perdat. Valete.»
5.102
Non venit sed directa epistola haec inter alia scripsit:
5.103
« Causam qua differtur sacratio mea, quam nemo studiosius quam ego vellet accelerare, qui protulerunt non desistunt corroborare. Quamobrem quam periculosum, quam turpe sit contra consensum Ecclesiae( cui praefici debeo) regimen ipsius invadere, vestra discretio noverit. Sed et quam formidabile, quam sit evitandum sub specie benedictionis maledictionem induere!»
5.104
Ex his Anselmus advertens Thomam clericorum suorum magis quam suo, quod petiverat, consilio inhaerere, fecit episcopos venire ad se, et cum eis negotio tractans, quid praecipue foret agendum disquisivit. Probant illi duos adhuc episcopos ad eum dirigi, qui illum ex parte Anselmi et omnium episcoporum Angliae moneant, coeptae rebellioni renuntiare, et siquidem id facere nolit, suadeant ei Cantuariam pro benedictione sua, secundum quod se facere debere cognoverat, venire, ibique( si possit) probet se a subjectione quam Anselmus exigebat debere liberum esse, et, hoc si queat efficere, sacratus redeat in sua cum pace. Placuerunt ista Patri. Et haec agere missi sunt episcopi duo, Lundoniensis videlicet, quia decanus Ecclesiae Cantuariensis, et Roffensis, qui ejusdem Ecclesiae proprius atque domesticus esse dignoscitur. Hi ergo, iter aggressi, mandaverunt Thomae, et occurrit eis apud Suthwellam villam suam. Exponunt ei pro quibus venerint. At ipse nuntium suum, quem Northmanniam ad regem miserat, et plures de suis, quos ad se longe inde pervenire mandaverat, se exspectare respondit. Qui cum venerint, inquit, audito eorum consilio, faciam quod potissimum mihi faciendum laudaverint. Reversi in istis episcopi sunt.
5.105
Post haec, brevi temporis spatio interposito, nuntius ex parte Thomae ad Anselmum directus, litteras, quas ecce scribimus, sigillo regis inclusas ei porrexit.
5.106
« Henricus, Dei gratia, rex Anglorum, Anselmo Cantuariensi archiepiscopo, charo Patri suo, salutem et amicitiam.
5.107
Mando vobis ut reexspectetis aequo animo et bona voluntate benedictionem Thomae Eboracensis archiepiscopi usque ad Pascha, et quidquid inter vos inde actum est. Ego enim, si infra praedictum terminum in Angliam rediero, consilio episcoporum et baronum meorum vos ju te et honorifice inde concordabo. Quod si tam cito non rediero, taliter inde agam, quod fraterna pax et bona concordia inter vos erit.»
5.108
Ad haec nuntio petenti quid Anselmus vellet dare responsi, dixit:« Se regi qui sibi litteras misit non Thomae responsurum.» Delegata igitur legatione hujus rei Odoni decano Ecclesiae Cicestrensis, et Alboldo monacho coenobii Sanctae Mariae Beccensis, destinavit eos in Northmanniam ad regem narrare illi totum quod praesentis dissidii tenore, inter se et Eboracenses actum exstiterat. Rogarent etiam illum quatenus suae auctoritatis ingenuitate et provisione satageret, ne integritas Christianitatis in duo divisa scinderetur in Anglia, certus existens quod scissionem, juxta Domini dictum, desolatio sequeretur. De induciis autem quas Thomae Eboracensi archiepiscopo dari mandaverat, pro certo sciret quod prius pateretur totus membratim dissecari quam de negotio, in quo illum contra antiquas sanctorum Patrum sanctiones, si injuste et adversus Deum erexisse sciebat, vel ad horam illas aliquando daret. Reversi nuntii, referunt regem aequo animo ac benigno verba Anselmi suscepisse, pollicitumque se per auxilium et misericordiam Dei re ipsa ostensurum, quod integritatem Christianitatis diligeret in Anglia, non scissuram.
5.109
Inter haec languor qui corpus Patris Anselmi graviter affligebat gravior sibi ipsi de die in diem fiebat. Notae tamen rebellionis non immemor, scripsit Thomae epistolam hanc:
5.110
« Anselmus minister Ecclesiae Cantuariensis, Thomae electo archiepiscopo Eboracensi.
5.111
Tibi, Thoma, in conspectu omnipotentis Dei, ego Anselmus archiepiscopus Cantuariensis et totius Britanniae primas loquor. Loquens ex parte ipsius Dei, sacerdotale officium quod meo jussu in parochia mea per suffraganeum meum suscepisti, tibi interdico, atque praecipio ne te de aliqua cura pastorali ullo modo praesumas intromittere, donec a rebellione quam contra Ecclesiam Cantuariensem incoepisti discedas, et ei subjectionem quam antecessores tui, Thomas videlicet et Girardus archiepiscopus, ex antiqua antecessorum consuetudine professi sunt, profitearis Quod si in iis quae coepisti magis perseverare quam ab eis desistere delegeris, omnibus episcopis totius Britanniae sub perpetuo anathemate interdico, ne tibi ullus eorum manus ad promotionem pontificatus imponat, vel, si ab externis promotus fueris, pro episcopo vel in aliqua Christiana communione te suscipiat. Tibi quoque, Thoma, sub eodem anathemate ex parte Dei interdico ut nunquam benedictionem episcopatus Eboracensis suscipias, nisi prius professionem quam antecessores tui Thomas et Girardus Ecclesiae Cantuariensi fecerunt facias. Si autem episcopatum Eboracensem ex toto dimiseris, concedo ut officio sacerdotali, quod jam suscepistis, utaris.»
5.112
Hanc epistolam omnibus episcopis Angliae, singulam singulis, cum suo sigillo direxit, unicuique mandans atque praecipiens, per sanctam obedientiam quam Ecclesiae Cantuariensi debebant, ut, secundum quod in illa scriptum erat, se erga ipsum Thomam deinceps tenerent.
5.113
Post haec XI Kal. Maii defunctus est Cantuariae in metropoli sede gloriosus Pater Anselmus, et die sequenti, quae fuit Coena Domini, in majori ecclesia ad caput venerandae memoriae Lanfranci praedecessoris sui, honorifice sepultus, anno Incarnati Verbi millesimo centesimo nono, regni vero Henrici gloriosi regis Anglorum nono, pontificatus autem ipsius Anselmi XVI, aetatis vero septuagesimo sexto,
5.114
Itaque post haec, paucis diebus evolutis, venit Angliam missus a venerando summo pontifice Paschale, clericus quidam( Ulricus nomine) cardinalis sanctae Romanae Ecclesiae. Hic pallium Eboracensi Ecclesiae secum ferens, ubi didicit Anselmum vitam finisse( nam obitum ejus, qui tunc nuper acciderat, non longe extra Angliam famae certitudo pertulerat) consternatus animo, quid potissimum sibi foret agendum dubitabat. Pallium etenim ipsum Anselmo primitus deferendum a Romano pontifice sumpserat, et ut demum juxta consilium ac dispositionem ipsius inde ageret, ab eodem praeceptum acceperat.
5.115
In subsequenti festivitate Pentecostes, rex Henricus curiam suam Lundoniae in magna mundi gloria et diviti apparatu celebravit. Qui transactis coronae suae festivioribus diebus, coepit agere cum episcopis et regni principibus, quid esset agendum de consecratione electi Ecclesiae Eboracensi. Ad quod recitata est coram eo epistola, quam proxime supra scripsimus, ipsi electo ab Anselmo destinata, interdicendo videlicet illi benedictionem, si primo non faceret Ecclesiae Cantuariensi professionem. Quam Robertus comes de Mellento sibi expositam uti intellexit, sciscitatus est quisnam episcoporum eamdem epistolam suscipere ausus fuerit praeter assensum et imperium domini regis. In qua interrogatione episcopi advertentes comitem velle calumniam movere, qua eos regiae majestati obnoxios faceret, remoti a multitudine, habito consilio, statuerunt apud se suis omnibus, si regia sententia hoc forte comitis instinctu dictaret, se malle despoliari quam iis quae Anselmus de praesenti querela praeceperat non obtemperare. Erant autem hi, Richardus Lundoniensis, Willhelmus Wintoniensis, Robertus Lincoliensis, Herbertus Norwicensis, Rogerius Serberiensis, Radulphus Roffensis, Reinelmus Herefordensis, Robertus Cestrensis, Joannes Bathoniensis, Radulfus Cicestrensis, Willhelmus Exoniensis. Istis ergo, firmato consilio, ut diximus, inter se, visum est Samsonem Wigornensem episcopum accersendum, et quam de negotio sententiam ferret etiam ipse perquirendum. Factum est, et respondit:« Licet hunc qui in pontificatum Eboracensem electus est, olim ex conjuge filium susceperim, eique juxta saeculum et carnis naturam honoris ac dignitatis profectus jus aequissime debeam, multo maxime tamen id matri meae Ecclesiae Cantuariensi debeo, quae me in eum, in quo sum, honorem provexit, et gratiae quam a Christo Domino meruit me per pontificale ministerium participem fecit. Quapropter notum omnibus esse volo me et litteris Patris nostri Anselmi de causa quae nunc inter nos agitur factis modis omnibus obediturum, nec unquam assensum praebiturum, ut is qui electus est in episcopatum Eboracensem aliquatenus consecretur, donec de subjectione sua Ecclesiae Cantuariensi debitam et canonicam obedientiam profiteatur. Ipse enim praesens fui quando frater meus Thomas archiepiscopus Eboracensis tum antiquis consuetudinibus, tum invincibilibus allegationibus actus, eamdem professionem Lanfranco archiepiscopo Cantuariensi, et cunctis ejus successoribus fecit.» His dictis, illico simul omnes episcopi ad regem reversi sunt, constanter et litteras super quibus comes sciscitatus fuerat, se suscepisse, et contra eas nulla ratione quidquam acturos asserentes. Ad quae, cum idem comes caput agitaret, autumans jam in illos quasi de contemptu regis crimen injiciendum, dixit rex:« Quidquid in iis aliorum sententia ferat, de me constat quia cum episcopis sentio, nec vel ad horam excommunicationem Anselmi subjacere aliquatenus volo.» Quibus auditis, gavisi sunt omnes. Et agentes Domino grates pariter conclamaverunt Anselmum adesse, et quam non poterat in corpore degens, jam mundo absentem causam Ecclesiae suae determinasse. Deinde in laudibus eximii principis demoratum est, ac ut ipse dignitatem primatus Ecclesiae Cantuariensis humiliari a nullo permitteret postulatus, siquidem in hoc, dicunt, consuetudines antiquae et earum confirmationes, astipulatione totius regni sub magno rege Willhelmo factae, necne privilegia quae his priora existunt ab apostolica sede ipsi Ecclesiae collata corrumperentur, scinderentur, annihilarentur. Acquievit istis rex, et jussit ipsarum quoque scripta auctoritatum, quae Ecclesia Cantuariensis habebat, sub celeritate afferri, allata recitari. Quod ubi factum est, intulit:« Quid amplius quaeritur? Auctoritates, et privilegia apostolicae sedis et quae in praesentia patris et matris meae, sub testimonio et confirmatione episcoporum, abbatum, et procerum regni definita sunt ut quasi de epistola Anselmi penitus taceatur, ego in quaestionem mitterem, ego novis ambagibus agitari permitterem? Imo sciat Thomas se aut subjectionem et obedientiam Ecclesiae Cantuariensi ejusque primatibus, ut antecessores sui professi sunt, professurum aut archiepiscopatui Eboracensi ex toto cessurum. Eligat ergo quod vult. Consideratis itaque Thomas auctoritatibus quibus Ecclesiam Dorobernensem niti et circumvallari videbat, spretis clericis suis quorum se consilio credidisse sero dolebat, se contra ipsas auctoritates nolle stare, sed morem antecessorum suorum sequendo, et ipsis acquiescere et Ecclesiam ipsam deinceps semper diligere velle dixit et honorare. Praecepit igitur rex ut professio quam Thomas erat facturus in sui praesentia dictaretur, scriberetur; sigilloque suo charactere, ut vocant, rotundo erat imprimenda, ne quid in ea quovis molimine, antequam eam profitendo Thomas legeret, mutaretur, servaretur inclusa.» Quod et factum est.
5.116
Dominica ergo die quae fuit V Kal. Julii convenerunt, jubente rege, Richardus Lundoniensis, Willhelmus Wintoniensis, Radulphus Roffensis, Herbertus Norwicensis, Radulphus Cicestrensis, Ranulphus Dunelmensis, et Herveus Pangornensis episcopi in ecclesia beati Pauli Lundoniae pro consecratione Thomae. Inter solitam ergo examinationem, suo loco professionem de subjectione et obedientia sanctae Ecclesiae Dorobernensi exhibenda Richardus Lundoniensis episcopus, qui Thomam erat sacraturus, ab illo exegit. Professio igitur, sicut erat sigillata, sibi coram omnibus oblata est, fractoque sigillo evoluta et lecta ab eo est ita:« Ego Thomas Eboracensis Ecclesiae consecrandus metropolitanus, profiteor subjectionem et canonicam obedientiam sanctae Dorobernensi Ecclesiae, et ejusdem Ecclesiae primati canonice electo et consecrato, et successoribus suis canonice inthronizatis, salva fidelitate domini mei regis Henrici Anglorum, et salva obedientia ex parte mea tenenda, quam Thomas antecessor meus sanctae Romanae Ecclesiae ex parte sua professus est.»
5.117
Intererat huic officio prior Ecclesiae Dorobernensis( Conradus nomine) et ex monachis ejusdem loci quamplures, qui pro hoc ipso, quoniam res eos maxime respiciebat, illo convenerant. Lectam itaque professionem cum a Thoma sibi oblatam Richardus antistes Lundoniensis accepisset, eam nominato priori et fratribus tradidit, dicens:« Hanc, fratres et domini mei, in testimonium auctoritatis vestrae Ecclesia suscipite, et ipsam vobis factam in memoriam posteritatis servate.» Deinde a Radulpho Cicestrensi episcopo dictum in populo est ipsam consecrationem ex recto et antiqua consuetudine debere fieri Cantuariae. Et adjecit:« Verum quia ipsa civitas, defuncto Patre nostro Anselmo, nunc quidem pontifice caret, visum regi sacratisque ordinibus regni est atque principibus, eam hic atque ab hujus sedis episcopo prae aliis potissimum celebrandam, eo intuitu, ea ratione quod episcopus Lundoniensis inter alios episcopos est decanus Ecclesiae Cantuariensis, et ideo speciali quadam dignitate caeteris anteponendus.» Ita ergo in episcopatum Eboracensem Thomas consecratus est, suscipiens a ministro quod suscipere detrectavit a magistro. Dum ergo vitae praesenti superfuit, poenitudo hujus facti ab animo ejus non recessit, se infelicem, nec tanti Patris benedictione dignum fuisse pronuntians.
5.118
Quibus peractis, praefatus Ecclesiae Romanae cardinalis, audito rege curiaeque regis consilio, pallium quod detulerat, Eboracam detulit, ipsoque pontificem ejus investivit, sicque Romam redeundi iter repetiit.
5.119
Inter haec Herveus episcopus Pangornensis, cujus supra meminimus, ab Ecclesia sua, quam olim dimiserat, penitus translatus est, et novo episcopatu, quem rex et principes dudum in Heli statuendum, juxta mentionem inde superius factam, decreverant inthronizatus. Quod quidem ut adipisci mereretur, multa prece, multis multarum rerum promissionibus, multorum quoque officiorum exhibitionibus, vix post obitum strenuissimi Patris Anselmi obtinere potis fuit.
5.120
Ipso anno apparuit stella, quam cometam quamplurimi nominabant. Visa est autem in mense Decembri circa lacteum circulum, crinem in australem coeli dirigens plagam.
5.121
In subsequenti Nativitate Domini Christi, regnum Angliae ad curiam regis Lundoniae pro more convenit, et magna solemnitas habita est atque sublimis. Ipsa die archiepiscopus Eboracensis se loco primatis Cantuariensis regem coronaturum et missam sperans celebraturum ad id omnino paratum semet exhibuit. Cui episcopus Lundoniensis non acquiescens, coronam capiti regis imposuit, eumque per dextram induxit Ecclesiae, et officium diei percelebravit. At cum ad mensam regis ventum esset, et de loco sessionis inter eosdem episcopos dissensio mota fuisset, noluit eos rex audire, sed utrumque a prandio suo remotum, pransurus hospitia sua praecepit adire. Et quidem quod episcopus Lundoniensis ita fecit( ut alia taceam) ea ratione usus est quod et decanus Ecclesiae Cantuariensis, et, item juxta institutionem beati Gregorii Anglorum apostoli, tunc prior alterius exstitit, quia prius eo fuerat ordinatus. Cujus nimirum prioratus gratia se sub tanta festinatione, ut supra diximus, licet aliud in populo praedicaretur, in pontificatum ordinari gnarus, expetiit, quemadmodum nobis testati sunt qui animi ejus absque dubio secreta noverunt, et ipsemet a me percunctatus familiari affatu asseveravit. Sed de sessione prandii regalis tunc inter episcopos, res ita remansit determinanda judicio futuri pontificis Cantuariorum.
5.122
Per id temporis, acta est causa presbyterorum Angliae, et districtius quam tempore Patris Anselmi; a consortio mulierum coerciti sunt. Quamplurimi namque illorum, ex obitu Patris Anselmi non modicum exhilarati, promiserant sibi, eo de medio sublato, licitum fore quod, ipso superstite, sibi illitum fuisse condoluere. Sed in contrarium res lapsa est. Rex enim qui plus Deo a multis timebatur, sua lege eos constrinxit quatenus, vellent nollent, concilii Lundoniensis( quod supra notavimus) saltem oculis hominum fierent exsecutores. At si ipsi presbyteri deterius agere, quasi in damnationem et contumeliam Anselmi pro hoc elaboraverunt, ipsi viderint. Onus suum quisque portabit. Scio quippe quoniam si fornicatores et adulteros judicabit Dominus, consanguinearum, ne dicam sororum vel filiarum stupratores, non effugient judicium ejus. Nec quod eos Anselmus ab illicitis amplexibus prohibuit, ulla suarum iniquitatum excusatio erit, sed nimirum unusquisque recipiet, prout gessit. Quod si aliquis dixerit Anselmum melius fecisse, si tacendo toleraret, quod prohibitum in pejus pullulaturum fortasse procederet, dicere poterit divitem illum evangelicum qui ad coenam quam praeparavit multos vocavit, servum suum non debuisse ad convocandum invitatos destinare, eo quod contigit simul ne venirent omnes excusare. Et hanc ipsam Evangelii lectionem, tam in consecratione ipsius Anselmi super eum repertam quam et in pallii ejus susceptione in populo lectam, ea forsitan praesignasse non alienum a veritate est credere. Quoniam pene omnibus quae praedicando docuit vel docendo prohibuit, excusatio objecta est, et in nullo verbis ejus efficaciter obtemperatum. Legat, qui vult, textum concilii Lundonieusis, et, inspectis statutis ejus atque praeceptis, perpendat quis eis obediat, quis eorum exsecutor existat, quis non ea quasi inania ducat. Ecce, ut plurima taceantur, abbates quidam qui in ipso concilio pro Simonia dispositi fuerunt, aut illas quas perdiderunt aut alias abbatias, dato pretio per laicos adepti sunt. Item qui presbyteri dicuntur sive canonici jam tepescente regis edicto, apud episcopos suos et archidiaconos infami commercio id effecerunt ut aut suas quas reliquerant, aut alias quae magis placeant, spretis prioribus, libere meretriculas ducant. Ad haec criniti quos a Patre Anselmo a sanctae ecclesiae liminibus certissime novimus excommunicatos, in tantum abundant tantumque se de crinium suorum feminea et ignominiosa longitudine jactitando magnificant, ut qui crinitus non est, rustici vel presbyteri proboso vocabulo denotetur. Caetera horum indignitate non minus indigna, ne eorum amatores, cum mea nihil intersit, gratis offendam, silentio premam. Tantum dico quia quid futura dies sit paritura nescio; in praesenti scio quam pauci( de saecularibus dico) inveniuntur, qui via quam illustris Pater Anselmus docendo monstravit, ad coenam Domini puro ac simplici corde properare contendant. Exivit Angliam semel, exivit secundo, ad modum videlicet praecepti quod evangelico servo suo Dominus fecit. In quibus exitibus quod ingentem multitudinem praedicando, admonendo, castigando coenae Dominicae de alienigenis introduxerit, nos qui itineris ejus et laboris comites fuimus omni remoto ambiguo scimus. Avertat igitur omnipotens Deus ab illis vocatis, ad quos adducendos primo missus est, sententiam quam idem Dominus intulit: Dico scilicet vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt gustabit coenam meam.
5.123
His ita digestis, praesens opus, cui quidem ut operam darem, sincera dilectio quam erga beatae memoriae Patrem Anselmum superna pietas mihi indigno concessit habere, maxima inter alias causa fuit, fini addicam. Prius tamen, et ab iis qui modo sunt, et ab eis qui post nos filii Ecclesiae Cantuariensis, id est Dorobernensis( Deo donante) futuri sunt, paucis petitum iri precamur, ne nobis, qui ista scripsimus, quasi in nihil laboraverimus, ipsi succenseant, judicantes fortassis apud se ea quae gloriosum et magnificum Patrem Lanfrancum suo tempore constat fecisse, ad tuendam conservandamque nominatae Ecclesiae dignitatem satis sufficere et superabundare. Et nobis utique de illis quae ipse fecit( quantum quidem ad negotia spectat quorum gratia illa fecit) nullum aliud quam illorum judicium est vel aliquando fuit. Unde ut tantum onus scribendi assumeremus, quasi nostro opere opera ejus aliquatenus fulcire cogitaverimus, amentia esse videtur in mentem alicui cadere, praesertim cum nostra, quae illis continuantur, non nisi per illa robur unde subsistant salva rerum quas descripsimus veritate sortiantur. Attamen( quod pace omnium dictum est) quaeso accipiatur non parum ad exterminandum scandalum quod Eboracenses super ipsam Ecclesiam moverunt et confirmare nisi sunt, ut de aliis taceam, ipsa epistola profuit, quam piae recordationis Paschalis papa Girardo pontifici Eboracensi de professione quam episcopo Cantuariensi facere debebat pro Anselmo direxit. Siquidem eadem epistola Cantuariae cum sigillo papae remansit, quam Girardus, ut vir in ecclesiasticis disciplinis educatus, illius auctoritatis praecepto non egens, factam in episcopatu professionem Anselmo( sicut mentio inde superius habita declaravit) interposita fide sua, firmaverat. Textum autem ipsius epistolae hic, ut omnibus qui legere vel audire ista dignantur, innotescat, subscribemus, et eum in laudem nobis Dei terminum hujus operis constituemus.
5.124
« Paschalis episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Girardo, Eboracensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem.
5.125
Quanquam prave adversus nos, etc.» Vide in Paschali.
5.126
Hic igitur et in omni opere suo laudetur ipse, et benedicatur, qui idem in se manens innovat omnia, transfert regna, et quem vult super illa constituit, vivens et regnans ante et ultra omnia saecula Deus. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).