Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Eadmerus Cantuariensis1055-1124
Vita Bregwini
Breg 1.10
Choose a text More by Eadmerus Cantuariensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10659 Vitbre
1.1
Vita Bregwini
1.1
Exordium propositi mei atque procursum, quo de beato Bregwino pontifice Cantuariorum scribere a quibusdam familiaribus meis rogatus institui, gratiae commendo Spiritus sancti, orans ut suae largitatis abundantia quae sunt dicenda revelet, et ad ea promenda cor meum et linguam juxta placitum suae voluntatis clementer aperiat. Fuit autem ipse beatus in matris utero a Deo electus, eamdem electionem ante omnia saecula in dispositione praedestinationis Dei feliciter nactus. Parentes ejus ex gente Saxonum, nobili, ut fertur, prosapia orti, hoc meruerunt ut talem eis filium Creator omnium daret; quem probitate morum, quem peritia disciplinae coelestium dogmatum et summum in ecclesiasticis dignitatibus gradum et perennis gloriae regnum digne debere adipisci comprobatur. Haec inter opera Dei regnabat in Cantia vir strenuus et nobilis Wihtredus nomine, sacratissima in Deum religione imbutus, servos Dei in Deo et Deum in servis suis prae se magni semper habens. Suo tempore pater praedicandae memoriae Birhtualdus in patriarchatum primae metropolis Anglorum beato Theodoro successerat, et eum digne Deo in omnibus administrabat. Hujus instinctu et exhortatione praefatus rex in generali concilio cunctas regni sui ecclesias ab omni dominatione et exactione regum sive cujuslibet terrenae potestatis liberas in perpetuum esse constituit.
1.2
His diebus[ ille] de quo scribere proposuimus in Saxonia natus est, et a parentibus Bregwinus cognominatus, sacro dehinc fonte in Christiana fide regeneratus; et infantiles annos egressus coepit puer bonae indolis esse, modestia morum sanctae spei fiduciam suis de se exhibere. Hinc litteris traditur, et in schola Dominica enutritur. Augentur in eo de die in diem studia sacri profectus; et fit pro tenore suae aetatis in litterali scientia non multo post temporis intervallo perfectus. Florebant etiam adhuc quaque per Angliam exercitia ac studia litterarum, quae ex beati Theodori pontificis Cantuariorum ejusque discipulorum traditione totam terram magnifice irrigabant. Religio nihilominus Christiana, quam ex praedicatione gloriosi ac Deo digni Patris Augustini Cantia susceperat, quammaxime in ea vigebat; utpote sanctissimis ac strenuissimis successoribus ejus, quos Roma direxerat quique illi in patriarchatum Cantuariensem usque ad praelatum Birhtualdum successerant, ne in aliquo vacillaret vigilanti sollicitudine insistentibus. Siquidem ab ingressu Patris Augustini in Angliam eo usque insula ipsa non tantum patuit barbarorum irruptioni, quantum eam postmodum patuisse accepimus, et quidem juste. Noviter enim susceptum Christianitatis jugum majori diligentia a multis portabatur, et ea de re Dominus Christus sibi adhaerentes propensiori clementia tuebatur. Unde bonus odor et in exteras regiones emanans plures nativo solo relicto in Angliam egit. Inter quos Bregwinus Jesu Christi gratia fultus eo veniens, mox statione potitus cunctis charus est et civis patriae factus.
1.3
Deinde livore carens, docet alios quae sciebat, discit ab aliis quae ignorabat. Igitur, sicut aetate et scientia, ita inspirante Dei providentia, sic in sanctis moribus proficiebat et coelesti sapientia. Quia ergo scriptum legerat: Qui addit scientiam, addit et laborem, eo magis videbat sibi in hac vita laborandum, ne inter innumeros diaboli laqueos gradiens illis aliquatenus ab aeterna vita impediretur, quo majori scientia praeditus intelligebat quo graderetur, si nullis eorum impedimentis irretitus in via rectitudinis detineretur. Usus itaque salubri consilio, sprevit mundum et oblectamenta mundi omnia, sequi cupiens eorum exempla, qui secuti Dominum reliquerunt se et omnia sua. Itaque saecularem vitam vita monachali commutans, habitu saeculari abjecto, monachorum sese collegio nihil habentium sociavit. Factus ergo monachus ejus exterior homo, cuncta quae veri monachi sunt, virtutum scilicet ornamenta, amplexus est interior homo. Et haec singula in sua adolescentia sibi ascivit, sciens se juxta vocem divini elogii etiam cum senesceret, ab eis non recessurum. Nec fecit. Igitur coeleste propositum, quod ex dono gratiae Dei susceperat, in servitio Domini perseverans eidem gratiae conservandum jugiter commendabat.
1.4
Illis diebus antistes Birhtualdus vitae praesenti sublatus, vitae perrenni illatus est. Locum autem quem mundo discedens vacuum reliquit, eodem anno Tatwinus quidam presbyterii gradu sublimis, vir eximiae religionis et quod praecipuum est, monachi professione et habitu insignis, ex totius Ecclesiae sacratissima electione archiepiscopus factus supplevit. Hic est ille Tatwinus, quem venerabilis Beda in Historia sua, id est, gentis Anglorum quam edidit, ultimum pontificem Cantuariorum ponit; suoque tempore tam ipsi historiae quam suae vitae modum posuit. Sane praefatus Christianissimus rex Wihtredus ante haec nonnullis annis diem supremum sortitus, Eadberto habenas regni reliquit. Cujus regni anno undecimo Tatwinus archiepiscopus beato fine quievit, quarto videlicet anno quo archiepiscopatum totius Angliae gubernandum susceperat. Quem Nothelmus subsecutus, quinque annis Christi Ecclesiam nobiliter rexit. Itaque post haec, anno scilicet Incarnationis Dominicae septingentesimo quadragesimo secundo, electus est Cuthbertus in sedem pontificum praenominatorum, homo ex illustri prosapia gentis Anglorum clara progenie ortus, et ipse totus ex virtutibus factus. Is inter alia bona, quibus totum vitae suae tempus coram Deo et hominibus clarificabat, fecit ecclesiam in orientali parte majoris ecclesiae eidem pene contiguam; eamque in honorem beati Joannis Baptistae solemniter dedicavit. Hanc ecclesiam eo respectu fabricavit, ut baptisteria et examinationes judiciorum pro diversis causis constitutorum, quae ad correctionem sceleratorum in ecclesia Dei fieri solent, inibi celebrarentur, et archiepiscoporum corpora in ea sepelirentur, sublata de medio antiqua consuetudine, qua eatenus tumulari solebant extra civitatem in ecclesia beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi posita sunt corpora omnium antecessorum suorum. Hic decurso vitae praesentis articulo appositus est ad patres suos quinto decimo praesulatus sui anno, et in praefata ecclesia beati Joannis decenter sepultus.
1.5
Quaerebatur ergo summo studio ab Ecclesia Dei, qui non inferior vita ac sanctitate morum posset in locum defuncti subrogari. Tenebat ea tempestate jus regni in Cantia Aethelberhtus supra memorati regis Wigthredi[ filius], Eadberto qui ei successerat jam olim defuncto. Qui Aethelberhtus beatum Bregwinum ex sublimate sancti propositi morumque illius gravitate notissimum habens, contulit cum iis quos in electione pastoris universorum tenor praecipue respiciebat, suadens ut in commune viri industriam, sanctae conversationis normam, coepti propositi perseverantiam considerantes, proposita voluntate Dei ecclesiasticam electionem in eo confirmarent, si in regimine omnium Ecclesiarum totius Brittaniae eum idoneum concordi assensu judicarent. Proponitur itaque viri a pueritia Deo digna conversatio, mansuetudo ad omnes, humilitas in omnibus, vitae gravitas, et in his singulis et simul in omnibus continua cum discretione fortitudo. Refertur in populum; consentiunt omnes in unum, talem videlicet Domini servum dignissimum fore tantae Ecclesiae sacerdotem. Quid plura? Rapitur, et licet multum obnitens, grandaevitatem quoque suam quibus poterat conatibus objiciens, patriarchatu Cantuariensi investitur. Deus in promotione ipsius sublimi totius cleri confluentis voce corporis ac jubilo cordis collaudatur. Dein Cantuariae III Kalendas Octobris, summo cum honore sacratus, cathedram pontificalem ad regendum Ecclesiam Dei exsultantibus cunctis ascendit.
1.6
Speculum igitur omnibus a Deo constitutus, ita in sanctis operibus clarus effulsit, ut qui lucis semitam volebant incedere, in ejus vita qua graderentur satis possent aperte videre. Si de miraculorum exhibitione, quae sanctitatem demonstrare magis solent quam generare, quis inquirit, dico quod sentio. Equidem utrum aliquod hujusmodi fecerit necne, ad notitiam meam fateor non huc usque pervenisse. Quod si fecerit, ea aut scriptorum inopia aut vetustas vel certe casuum diversorum aliquis eventus a nostra scientia tulit. Illa tamen, quae post obitum ejus certa relatione cognovimus facta ad sacrum corpus ejus, luce clarius innuunt quid in corpore degens facere posset, si eum ratio aut necessitas ad talia exercenda perduxisset. Sed illa tempora fide Christi quaque fundata non egebant signis miraculorum; quae, ut beatus Gregorius ait, infidelium sunt potius quam fidelium. Et vane miraculum foris ostenderetur, si deesset quod intus operaretur. Ac ut mihi quidem ratio suadet, ratum esse videtur majus esse auctorem omnium miraculorum per munditiam carnis et spiritus in se quemque continue habere, quam miracula, quae et reprobis Veritas dicit esse communia pro libitu hominum et admiratione exhibere. Pax quoque diebus sui pontificatus in toto regno vigebat, nec incursus hostiles aliquis metuebat. Donec ergo in Dei pace quaeque consistebant, Deus pacis in omnibus et per omnia omnibus erat. Beatus et felix Pater in istis cum in populo verbum vitae praedicaret, mansueto animo ac modesto audiebatur; et quae fieri in exhortationibus suis praecipiebat, placido effectu prosequebantur. Ut fides vera aut succresceret, aut vacillans robur statumve reciperet, sola vox Patris vallata incremento quod tribuit Dominus sufficiebat, nec ad eam probandam miraculum aliquod quis exigebat. Sed haec bona non multo tempore permanserunt. Sublato namque in brevi de hac vita beato viro, cujus meritis ea provenerunt, evolutis pauculis annis et ipsa sublata sunt.
1.7
Tribus siquidem annis vixit in pontificatu, Deo per omnia plenus, et universis virtutibus indeficienti constantia praeditus. Anno autem patriarchatus ejus secundo Aethelberthas rex, filius, ut diximus, strenuissimi regis Wihtredi, diem ultimum clausit. Anno vero post hunc fuit validissima hiems, nimia frigoris acerbitate cuncta constringens, animalia diversi generis et nivium densitate et immani brumae asperitate exstinguens. Verum cum, juxta verba veri Salomonis in Cantico canticorum loquentis, hiems transisset, imber abisset et recessisset, flores Dominici apparuerunt. Unde et vinea Domini Sabaoth suavissimi odoris florem emittens, ad vocem turturis ac sponsi dicentis: Surge, propera, amica mea, veni de Libano, veni, coronaberis, anima felicissimi Patris dulcis amica summi Patris surrexit, hoc est coronanda ab sponso suo Jesu Christo; saeculum corpusque reliquit, ac angelorum adminiculo fulta, ubi ipsum Deum deorum in Sion aeternaliter cerneret, gaudens hilarisque conscendit. Sepultus sane est in praefata ecclesia beati baptistae Joannis prope corpus reverendi pontificis Cuthberti ipsius ecclesiae, ut diximus, fundatoris ac sui dignissimi praedecessoris. Post hunc assumptus est in pontificatum relictae Ecclesiae Jambertus Pater et abbas vicinae ac praenominatae abbatiae gloriosorum apostolorum Petri et Pauli.
1.8
Hinc evolutis pauculis annis Dani gens effera perdiscentes Angliam in omni pene genere hominum a pristino statu exorbitare, et divitiis ac voluptatibus magis solito operam dare, coeperunt quasi pedetentim probare, tribus navibus illuc primo directis, quam efficere possent si plures mitterent, plures venirent. Quas cum prospere in nonnullis egisse audirent, animati sunt, et classe parata Angliam non semel aut bis, sed saepenumero veniendi usum acceperunt. Quodam itaque tempore, etc. Sequuntur miracula plura, quorum Epitomen abbreviatis Eadmeri verbis dedit Vita Bregwini Osberno male ascripta supra. Plura feruntur in hunc modum de beato viro, quae omnia scribere nimii ponderis esset. Ad alia ergo tendentes, hunc istis ponimus modum.
1.9
Transierunt plures anni, et corpus ejus sub veneratione multorum loco mansit immotum. Nonnulli quoque successorum ejus huic vitae decedentes, locum sepulturae in ipsa basilica acceperunt. Post haec multis malis quaque per Angliam crebrescentibus, contigit civitatem Cantuariam ex incuria quorumdam sua minus caute curantium igne succendi et crescentibus flammis in matrem ecclesiam inibi consistentem incendium ferri. Quid dicam? Combusta est tota cum officinis monachorum ibi degentium pene omnibus, simul et ecclesia beati Joannis Baptistae, ubi, ut praedictum est, archiepiscoporum reliquiae jacebant humatae. In qua conflagratione quae vel quanta damna locus ipse perpessus sit, nullus hominum edicere potest. Ut tamen quaedam inde tangamus, quidquid in auro, in argento, in diversis aliarum specierum ornamentis, in divinis ac saecularibus libris pretiosius habebat, fere totum vorans lingua ignis absorbuit. De his tamen quia fuerunt recuperabilia, minus est fortasse dolendum. At dolor immanis et nullo fine claudendus hucusque eamdem ecclesiam premit, cum privilegia Romanorum pontificum, privilegia regum et principum regni ipsi ecclesiae studiose sigillata et collata, quibus se et sua perenni jure munire deberet atque tueri, ex integro redacta in nihilum deperierunt. Si qua autem sunt ex illis recuperata, diversis in locis, ubi contra scripta fuerunt, reperta sunt et accepta; bullis atque sigillis, quae alia fieri nequibant, cum ecclesia in qua servabantur igne consumptis. Ex quo robur et fortitudo hostibus ejus usque in praesens contra aequum increvit, et multa mala, oppressiones et scandala insurgentium filiorum super eam audacia struxit. Sed haec notissima omnibus vane quasi aliorum notitiae scribendo significamus. Quapropter istis omissis dicamus, quod post istud gemendum incendium corpora pontificum supra memoratorum suis loculis immota quiescebant, donec ille virorum strenuissimus et cum omni honore nominandus Lanfrancus videlicet Cadomensis coenobii abbas archiepiscopatu Cantuariensi functus est. Is quippe omnia quae combusti monasterii reperit vel aedificia vel aedificiorum detrita monumenta terrae coaequans, et quae sub terra erant fundamenta effodiens, cuncta nova exstruxit, et praefatos antistites levari ac in tuto locari constituit, donec ea quam coeperat ecclesia facta esset, in qua decenter poni valerent. Et ita factum est. Post aliquot annos in ecclesiam jam fundatam illati sunt, et in aquilonali parte super voltum singuli sub singulis ligneis locellis, ubi quotidie mysterium sacrificii salutatis celebratur, positi sunt. His ita dispositis, forte die quadam unus ex fratribus ecclesiae in scamno sedens coram epulcro beati Bregwini, etc. Sequuntur miracula bina, de quibus videsis Epitomen Osberno falso inscriptam supra. Et quidem, ut multi affirmant, hunc inter se morem Saxones praestantius habent, ut majores suos dignius honorent et irreverentiae subditorum non parcant, ne insolescant. Morem igitur suae gentis et mundo exemptus filiis suis studuit bonus pater exhibere, ut eos moneret qua reverentia se debeant erga majores suos habere.
1.10
Inter hujusmodi facta sanctissimi viri venit Cantuariam quidam monachus de terra Teutonici imperatoris Lambertus nomine, notus reginae quam rex Henricus defuncta prima conjuge sua uxorem de Saxonia duxerat. Hic Lambertus per multum temporis Cantuariae rogatu reginae cum fratribus conversatus est, et pene quasi monachus loci ab omnibus habitus. Unde familiaritate quoque potitus, coepit frequentare locum in quo pontificum reliquiae quiescebant; illic orare; illic missas celebrare; illic familiariter conversari. Interrogabat hunc et illum, quis ille esset vel ille, quove nomine vocaretur qui illo vel illo loculo claudebatur. Ubi autem de beato Bregwino audivit, succensus est desiderio habendi illum et in terram suam transferendi, recordatus fortassis antiquae bonitatis famae quam in patria sua de illo didicerat. Verum, dum impossibile sibi videret clam vel palam desiderii sui per se effectu potiri, suggessit archiepiscopo qui tunc erat et graviter morbo paralysis premebatur, nomine Radulfo, ut ossa memorati Patris sibi concederet, asserens ei locum construendi monasterii a primoribus gentis suae concessum, quod sub patrocinio Patris Bregwini construere et omnimodis servitio Dei accommodum ipse et sui proposuerant ordinare. Quid multa? Acquiescit pontifex: nec enim noverat quo de agebatur; et ideo facili assensu ad preces petentis permovebatur. Res fertur in audientiam monachorum; et quidam, ut concessio pontificis perficeretur, plenissime laudant; quidam econtra modis omnibus negant. Post dies defungitur archiepiscopus. Itaque plures eorum qui eo vivente laudaverunt fieri quod roganti concesserat fratri, versa vice contradicentibus acquieverunt, et uno animo pariter institerunt ne suo pastore Ecclesia, qua vivens in carne pio diligebat affectu, destitueretur. Ne tamen concessio antistitis videretur usquequaque contemni, ex communi consensu deliberatum est, in quo et archiepiscopum consensisse nonnulli attestati sunt, ut scilicet os unum, brachium videlicet sinistrum, sacri corporis fratri conferretur. Quod ipse parum aestimans, et iis quae sibi promissa dicebat frustrari non sustinens, suspicatus est se per reginam, posse apud regem efficere, quatenus ipse regia potestate vi a monachis extorqueret ut sibi concederent quod quaerebat. Super negotio igitur reginae locuturus, et eam cum rege in parco Wudestochico commorantem aditurus, Lundoniam venit, ibique valida infirmitate correptus, progredi ultra nequivit. Languore in dies crescente, ipse Cantuariam reportatus est, ubi parvo tempore vivens defungitur, et inter mortuos fratres sepelitur. Hinc nocte sequenti astitit vir quidam statura mediocris, persona insignis, habitu monachus, facie ignotus, cuidam fratri de congregatione per visum, homini bene religioso Deumque timenti, dicens illi: Scisne quam ob causam Lambertus ille Saxo sic inopina morte raptus sit? Cui cum se nescire responderet: Scias, inquit, quia eo quod corpus Bregwini de sua sede auferre sibique conatus est vindicare. Nec enim talis meriti fuit in oculis Dei, ut tanti pontificis praesentia vel possessione debuerit jure potiri.
1.11
De his ita considerans ergo provida sollicitudo servorum Dei, et ex iis quae frater ille facere molitur considerando perpendens in futuro tempore aliquid huic simile a supervenientibus externis hominibus posse moliri, ne faciliorem effectum sortirentur, reliquias ipsius Patris a praefato loco cum reliquiis beati Plegemundi archiepiscopi in australem ecclesiae partem transtulit, et post altare beati Gregorii papae decentissime tumulavit. Quidam autem ex monachis Willelmus nomine ex consensu aliorum horum omnium se prae caeteris medium fecit, et ejus industria ac provisione ferme omnia quae in ipsa reliquarum transpositione vel sepulcrorum compositione impensa fuerunt procurata sunt. Is in una post haec solemnitate servitio ecclesiae toto conamine sese dedens, et ultra vires in cantando vocem edens, ruptus est in interioribus, moxque in vomitu sanguinis aliisque gravibus molestiis vehementer afflictus. Quid igitur ageret, ignorabat. Noverat enim jam in ipsa ecclesia hoc nonnullis et eadem causa contigisse; quorum alios morte multatos, alios multis annis multo languore vexatos, omni ambiguitate semota sciebat. Venit autem ei in mentem quid servitii, quid sollicitudinis, quid honoris nuperrime impenderit duobus pontificibus istis Bregwino et Plegemundo. Itaque corde contrito, spiritu humiliato, perfusus lacrymis genas, orat eos sibi misereri; quatenus impetrata sibi a Christo Jesu pristina corporis sanitate intelligat, quid de illis ipsi et aliis amodo sit sentiendum, quave fiducia pro aeterna sua salute eos appellare possit ad interveniendum. Mira Dei bonitas, potentia mira! Mox, sicut ipse refert, se omni sensit languore curatum nec novi doloris aut incommoditatis ullam ulterius molestiam passum.
1.12
Haec de beato Bregwino minus sapiens edidi, quae a majoribus et veridicis viris didici. Et hi quidem alia se expertos in se fuisse tradunt, alia vel ab illis qui praesentes fuerunt vel a praesentibus acceperunt, seque referunt accepisse, constanti allegatione commemorant. Ne ergo animos amicorum meorum me ad hoc opus incitantium offenderem, cessi voluntati eorum. Quod itaque scripsi, eis scripsi; videant ipsi. Si in aliquo bene processi, gratias Deo; si aliter in aliquo, intentius orent, obsecro, pro scelere meo. Memoria transitus beatissimi viri VII Kalendas Septembris recolitur, ut illic nomen Domini qui illum honoravit expeditius magnificetur. Sit igitur ipse qui vivit, dominatur et regnat per omnia, benedictus in saecula saeculorum et ultra. Amen.
1.13
Explicit Vita beati Bregwini Cantuariensis archiepiscopi et confessoris.

Intertext edge

Open linked passage

Note