Egbertus Eboracensisfl. 729
Excerptiones
Exce 1.3
Choose a text
More by Egbertus Eboracensisfl. 729
—
8381 Excerp6
1.1
IN COLLECTIONES CANONICAS EGBERTI EBORACENSIS ARCHIEPISCOPI JOANNIS DOMINICI MANSI PRAEMONITIO.
1.1
Ecgbertus, qui Eboracensem cathedram ab anno 735 usque ad annum 771 circiter obtinuit, tametsi aliis rebus gestis sese commendavit, scriptis tamen operibus celebre sibi nomen apud Anglos effecit. Laudatur ex illo prolixum opus de sacerdotali jure, cujus nondum evulgati portionem esse censent Ballerini in dissert. praemissa Collectioni veteri canonicae inter Oper. sancti Leonis Magni, tom. III, part. IV, cap. 6, num. 2; libellum de Remediis peccatorum, vulgatum illum quidem sub Bedae nomine, sed in mss. plerisque Agberti archiepiscopi titulo praenotatum. Subaequalis etiam Ecgberto Rhabanus Maurus in epistola ad Heribaldum, cap. 18, ex Ecgberto Anglorum episcopo recitat verba capitis 9 libri illius de Remediis peccatorum.
1.2
Alter sub ejus nomine profertur libellus inscriptus. Excerptiones Ecgberti Eboracensis archiepiscopi, etc. Quem titulum gerit in Codice Cottoniano, prout a Wilkins exhibetur; at, Wareo teste, Codices alii Britannici idem opus sub hoc titulo offerunt: Excerptiones e jure sacerdotali Ecgberti archiepiscopi Eboracensis per Huncarium levitam, etc., ex quibus deduci merito potest excerptiones hasce epitomen esse amplioris operis quod superius indicavi. Ex his excerptionibus Spelmannus et ex eo Labbeus capita CXLV dedit; Wilkins alia ex Codice Cottoniano supplevit usque ad CLXIII; et ex illo hic parent. Ex capite 158 earum additionum morem quemdam singularem Ecclesiae Anglicanae discimus, a presbyteris scilicet chrisma infantibus in discrimine constitutis conferri; id vero a Theodoro Dorobernensi archiepiscopo Graeco homine profectum arbitror. Huncario forte debentur additamenta quaedam, quae Ecgberti aetati minus congruunt, ut est illud cap. 7, lib. I: Ut cuncti sacerdotes precibus assiduis pro vitae et imperio domini imperatoris, et filiorum ac filiarum salute orent; neque enim ita se expressisset Ecgbertus in Britannia, et pro Britannis scribens, quo tempore Britanni regibus suis, non imperatori parebant. Insuper cap. 131 desumptus est ad verbum ex cap. 38, lib. II Vitae sancti Gregorii Magni a Joanne Diacono post aetatem Ecgberti scriptae.
1.3
Tertium opusculum hic datum est Ecgberti Poenitentiale ex ms. Codice Oxoniensi a Wilkins evulgatum. Ex Poenitentialis Ecgberti lib. II Spelmannus canones XXXV dederat, et ab eo acceptos Labbeus in Collectionem suam invexerat. Eosdem canones Ballerini reperisse se affirmant in lib. II Collectionis cujusdam ms. Codicis Vaticani MCCCLII, et in quatuor libros distincti, illosque pariter offendisse sese aiunt in alio Codice Vaticano signato MCCCLVII, in neutro vero Ecgberti nomen apparere testantur. Addunt insuper in eisdem mss. Codicibus legi praefationem quae ab Ecgberto plane aliena existimari potest, ut haec verba demonstrant: Poposcisti ac praecepisti, charissime rector, ut ad corrigendos et instruendos tuorum mores subditorum, etc. Certum igitur manere censeo Oxoniensem Codicem, quem Spelmannus a se minime visum testatur, Collectionem aliam exhibere a Poenitentiali Ecgberti plane diversa. Hos tamen canones, cujuscunque tandem sint auctoris, hic retinendos censui, servato titulo quem apud Labbeum obtinent. Poenitentiale vero Ecgberti simul insero Latine tantum, omisso Anglo- Saxonico. Est autem Latina antiqua versio ex Saxonico; quamvis Ecgbertus Saxonicum hoc verterit ex Latino alio Poenitentiali Isidori Hispalensis, ut ex titulo, et aliis in decursu operis indiciis intelligimus. Id ipsum de Latina ex Anglo- Saxonico expressa versione demonstrat Wilkins ex nonnullis quae in eadem versione leguntur ad genium Saxonicae linguae, potius quam Latinae expressis; E. g., noctes hic ponuntur pro diebus; hiemes pro annis significandis, sicut et dies solis pro Dominica. Num sincerum sit opus Ecgberti ambigi quidem posset, ex eo conjectura deducta, quod pro interlectoribus modus alius imponatur poenitentiae, quam sit in cap. 3 libelli de Remediis pcccatorum, Ecgberto a me superius vindicato. Hujus tamen conciliandi discriminis in mea ad caput illud libelli adnotatione rationem indicavi, quam si admiserint eruditi, utriusque opusculi sinceritas constabit.
1.4
Postremo retinendum hic censui dialogum Ecgberti a Labbeo in sua Collectione datum ex Editione Waraei. Num certum hoc sit Ecgberti opus, quanquam neminem offendi qui de illo dubitaverit, attamen dubius aliquantisper haererem, cum oppositum aliquid iis quae tradita sunt in Poenitentiali animadverterim; in hoc enim postremo lib. I, cap. 17, edicitur: Si vir a presbytero adultero baptizatus sit, statim rebaptizetur. In dialogo vero interrog. 5 sancitum est baptizatos a presbytero malo pro crimine condemnato iterum tingendos non esse. Tum addit: Hoc de baptismo accipi fas non est, quod iterari non debeat. Opposita sunt haec inter sese; opposita etiam Poenitentialis sententia catholicae doctrinae. Forte tamen iteratio baptismi a sacerdote malo collati ideo praecepta est, quod ambigi merito possit num iniquus sacerdos aliquid dolo malo omiserit sacramento conficiendo necessarium. Caeterum hanc sententiam de iterando baptismate pervulgatam tunc esse apud Anglos, constat ex Poenitentiali anonymi a sancto Martene, Anecd. tom. IV, evulgati, quod in usum Ecclesiae Anglicanae confectum, et facile, Beda auctore, ut penes me certum est, et sub ejusdem Bedae nomine, inferius dabitur. En verba hujus Poenitentialis: Baptizatus a presbytero non baptizato iterum debet baptizari. Nec etiam inepte opinaremur rudem illam gentem existimasse baptismi iteratam collationem dogma esse non fidei quidem, sed disciplinae, quae in variis Ecclesiis variat; vel saltem aliquid esse ex iis quae in utramque partem, salva fide, disputantur, juxta ac insinuat idem Poenitentiale Ecgberti, lib. I, cap. 7: Quicunque presbyter, si norit quod non sit baptizatus, baptizetur; et omnes illi quos antea baptizaverat. Attamen papa Romanus constituit, si missae administrator vitiosus sit vel paganus, quod servitium Spiritus sancti est in dono baptismi, non tamen in hominis alicujus. Scitum est, ante Carolum Magnum tam altas exstitisse vulgo tenebras rerum, praesertim ad baptismum pertinentium, ut pius ille imperator adegerit viros aetatis illius doctos ad scribendum de baptismo. Hinc tam multae octavo saeculo labente, et nono ineunte, de baptismo epistolae et tractationes. Quin nec apud Graecos, ex quibus plura in Angliam invecta sunt a Theodoro Graeco homine, ac Dorobernensi episcopo, dogma de baptismo nunquam repetendo plene innotuisse videri potest. Lege prolegomena PP. sancti Mauri in novam Editionem Parisiensem Operum sancti Cyrilli Hierosolymitani. Latius aliquanto explicanda haec censui ut essent loco adnotationum, quarum Ecgberti Collectiones indigebant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).