Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chartae
EginhardusChar 4.1 · 8805-charta6More by Eginhardus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eginhardus" aria-label="More works by Eginhardus"> —
⋯
More
Original / primary: 8805 Charta6
4.1
IV Commutatio mancipiorum inter Eginhardum abbatem et Theodradam monasterii S. Mariae Argentogilensis abbatissam. (An. 824.) (Mabillon., de Re diplomatica.)
4.1
Oppitulante Domino Jesu Christo, placuit atque convenit inter Theodredane nobilissima abbatissa de monasterio sanctae Mariae Argentogilense, nec non et inter venerabilem Eginhardum abbatem, una cum consensu et voluntate ancillas Dei ibidem consistentium, et bonis hominibus consentientes, ut mancipia inter se commutare vel excamiare deberent. Quod ita et fecerunt. Dedit igitur praecellentissima Theodrada abbatissa de ratione sanctae Mariae partibus Eginhardi abbatis, homine aliquo, nomine Gulfoco presbytero. Similiter pro hujus rei compensatione dedit econtra domnus Eginhardus venerabilis abbas partibus sanctae Mariae mancipia duo his nominibus, Imboldo et Vulframno, ita ut ab hodierna die quidquid de hoc quod unusquisque ex nobis accepit, pro oportunitate sua facere elegerit, liberum in omnibus perfruatur arbitrio. Et illud pro firmitatis studium inter nos successoribusque nostris inserere pactum, ut duas epistolas de hac re uno tenore conscriptas facere seu conscribere deberemus. Quod ita et fecimus. Nec nobis, neque successoribus nostris, contra pare suo de hoc quod accepit a pare suo ullo unquam tempore calumniam aliquam vel repetitione generare praesumat. Quod qui fecerit, rem quam accepit amittat, et insuper pari suo, cogente fisco, auri libra una, argenti pondua sex coactus exsolvat, et repetitio sua nullum obtineat effectum, sed praesentes commutationes has firmas et stabiles valeant perdurare.-- Actum Argentogelo ante basilica sanctae Mariae, anno undecimo regnante domino Hludowico piissimo imperatore.
4.2
+ Signum Egishario vicedomino.+ Signum Theotboldo.+ Signum Derulfo.+ Signum Berhario.+ Signum Aneloni.+ Signum Anseluco.

Intertext edge

Open linked passage

Note