Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Chartae
EginhardusChar 5.1 · 8805-charta6More by Eginhardus
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eginhardus" aria-label="More works by Eginhardus"> —
⋯
More
Original / primary: 8805 Charta6
5.1
V. Charta Eginhardi S. Blandinii Gandensis abbatis qua Nordberto praestarie concedit quasdam res ad monasterium Blandiniense ab eodem delegatas. (An. 830, 21 Jan.) (Teulet, Opp. Eginhardi.)
5.1
Venerabile in Christo Eginhardus abbas. Dum non est incognitum qualiter res tuas quod tu comparasti et ad monasterium nostrum tradidisti et ad opus fratrum nostrorum delegasti atque firmasti, sed postea tua fuit petitio, et nostra non denegavit voluntas, ut ipsam rem et illa terra, quod Thiodsumda habuit, per beneficium nostrum tibi Nordberto hoc prestitissemus. Quod ita et fecimus; et ad onorem tuum quando aliquantis temporibus ad monasterium nostrum venires, tibi provendam dare faciamus, et pro usu fructuario de ipsas res nobis censum levasti ut annis singulis, ad festivitatem sancti Martini, dare debeas denarios II, et ipsum censum debent fratres accipere. Et sic nobis conplacuit atque convenit ut ipsas res nec venderis, nec donaris, nec alienaris, nec concambiaris, nec in ullo naufragio mittere licentiam non habeas; nisi tantum, dum diu advixeris, usitare et emeliorare facias. Et, post obitum tuum, quod tu comparasti et in beneficio nostro habuisti, et illa alode quod antea tradidisti, ab illo die has res fratres hoc habere debeant ad mensam et ad opus eorum. Et Odbertus liceat percensire hoc clero vel d. II, et ipsum censum debent fratres accipere, qui infra monasterio sunt, in anniversaria tui pro anima tua. Facta prestaria in monasterio Blandinio publico sub die XII kal. Febr. anno XVI regnante domno nostro Hludowico gloriosissimo imperatore.
5.2
+ Ego Eginhardus abbas recognovi et subscripsi.-- Sign. Egeshario vicedomino.-- Sign. Badurico custus( sic) presbytero.-- Sign. Wincgario decano presbytero.-- Sign. Fletuualdo presbytero.-- Sign. Ermenlando presbytero.-- Sign. Regenmundo presbytero.-- Sign. Thegenlando presbytero.-- Sign. Hrodgario diacono.-- Sign. Johannus( sic) subdiacono.-- Sign. Odric subdiacono.-- Sign. Teutmundo clerico.-- Sign. Folcuuinzo clerico.-- Sign. Sigeberto clerico.-- Sign. Brunhardo clerico.-- Sign. Adalgario diacono.-- Sign. Egelmundo presbytero.-- Sign. Erchenmaro presbytero.-- Ego Rinhadus presbyt. scripsi.

Intertext edge

Open linked passage

Note