Chartae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eginhardus" aria-label="More works by Eginhardus">
—
⋯
Original / primary: 8805 Charta6
6.1
VI. Charta ejusdem argumenti pro Engelhardo. (Ann. 830 vel 839, 7 Sept.)
6.1
Venerabile in Christo Eginhardo abbate de monasterio Blandinio, dilecto amico nostro Engelhardo. Dum non est incognitum, qualiter aliquam alodem tuum ad monasterium nostrum tradidisti atque firmasti, hoc est in pago Rodaninse in loco qui vocatur Facum, prope fluviola Absentia, id est ibidem casa cum curtile, tum aliis tectis et watriscapud, et de terra arabile et in Vacheria accrum et ad seminandum mod. XV et ibi e pratello ad fenum colligendum carrad. IIII et in Wielingahem prato ad fenum collegendum carrad. XII. Hec omnia, quicquid ad ipsa casa aspicit, ad monasterium nostrum tradidisti atque firmasti; sed postea tua fuit petitio, et nostra non denegavit voluntas, ut ipsam alodem per beneficium nostrum tibi Engelhardum et uxorem tuam Heletradanem prestitissimus. Quod ita et fecimus et Heletradanem et filiis vestris laxavimus, securi[ que sitis abs] que servitio et censum et econtra hereditatem tuam per beneficium nostrum illam rem, quam Engelramnus ad monasterium Blandinio donavit et firmavit, hoc est in ipso pago Rodininse, et in ipsa villa qui vocatur Facum prope fluviola Absencia, id est ibidem casa cum curtile, cum aliis tectis, et in agro qui vocatur Facheria accrum, ubi potest mod. sem. XI, et pratello ad segandum fenum carrad. III et in Wielingahem ad fenum colligendum, carrad. XII. Haec omnia, quicquid ad ipsa casa aspicit, vobis Engelhardus et Heletradane praestamus ad husitandam et per ambas res censum levastis ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini dare debetis denarios IIII; et qui pare suo supervixerit ambas res licet habere et ipsum censum donare; et post obitos eorum, filii res licent hoc percensire cum denariis VI; et post obitum filiorum eorum, proximi eorum licent hoc percensire.-- Facta praestaria sub die VII Idibus Septembris, anno XXVII regnante domino nostro Hludowico gloriosissimo imper.
6.2
+ Ego Eginhardus, abbas recognovi et subscripsi....... hardus[ notarius] vocatus[ scripsi].
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).