Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 1.20
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
1.1
PARS PRIMA.
1.1
Moysen, gentis Hebraicae ductorem, qui primus omnium prophetarum ante adventum Domini Salvatoris divinas leges sacris litteris explicavit, Inachi fuisse temporibus, eruditissimi viri tradiderunt, ex nostris Clemens et Africanus, ex Judeis Josephus et Justus, veteris hystoriae monumenta replicantes. Porro Inachus quingentis annis Trojanum bellum antecedit. Ex ethnicis vero impius ille Porphirius in quarto sui operis libro, quod adversum nos casso labore contexuit, post Moysen Semiramidem fuisse affirmat, quae apud Assyrios ante Inachum regnavit annos 150. Itaque juxta eum 800 pene et 50 annis Trojano bello Moyses senior invenitur. Cum haec ita se habeant, necessarium duxi veritatem diligentius persequi, et tempora regnorum contra se invicem ponere, ac singularum gentium annos dinumerare, ut quid cuique coaetaneum fuerit curioso possimus ordine notare. Neque me fugit, in Hebreis codicibus dissonos aetatum annos inveniri, plusque vel minus, prout interpretibus visum est, lectitari, sequendumque illud potius quod exemplariorum multitudo in fidem traxit.
1.2
Verum utcumque quis volet computet, reperiet, Inachi temporibus, quem primum Argis regnasse aiunt, patriarcham Hebreorum fuisse Israhelem, a quo 12 tribus Israhelis vocabulum sortitae sunt. Semiramidem autem et Abraham contemporales fuisse manifestum est. Nam Moyses, licet junior supradictis sit, omnibus tamen quos Greci antiquissimos putant senior deprehenditur, Homero scilicet et Hesiodo Trojanoque bello, ac multo superius Hercule, Museo, Lino, Chirone, Orpheo, Castore ac Polluce, Apolline, Esculapio, Libero, Mercurio et ceteris diis gentium sacrisque vel vatibus, ipsius quoque Jovis gestis, quem Grecia in arce divinitatis collocavit. Hos, inquam, omnes quos enumeravimus etiam post Cecropem Difien, primum Atticae regem, fuisse convincimus, Cecropem autem Moysi coaetaneum hystoriae ostendunt et ante Trojanum bellum fuisse annis 350. Quod ne cui dubium videatur, sequens ratio sic probabit. Quadragesimo secundo anno imperii Augusti Christus natus est, 15 Tyberii anno predicare orsus est. Si quis igitur retrorsum computans annorum numerum, alterum Darii regis Persarum querat annum, sub quo templum Hierosolimorum, quod a Babyloniis destructum fuerat, instauratum est, reperiet a Tyberii 15 usque ad Darium annos 540. Darii quippe secundus annus sexagesimae quintae olimpiadis anno primo fuit, et Tyberii 15m u s in 201 olimpiadis annum quartum incurrit. Fiunt ergo inter Darium et Tyberii 15m u m annum olimpiades 136, anni 546, quadriennio in una olimpiade subputato. Deinde secundo Darii anno septuagesimus desolationis templi annus expletur, a quo usque ad primam olimpiadem retrorsum numerantur olimpiades 64, anni 256, qui similiter subputantur a supra dicto desolationis templi anno usque ad 49 annum Oziae regis Judaeorum, sub quo Ysaias et Osee fuerunt. Itaque prima olimpias in Ysaiae et reliquorum qui cum eo prophetaverunt incurrit aetatem. Rursum si a prima olimpiade ad superiora tempora et usque ad captivitatem Trojae proveharis, invenies annos 405 quos curiosissima Grecorum hystoria conscribit. Item apud Hebreos a supra dicto Oziae anno et temporibus Ysaiae prophetae usque ad Samson et tercium annum Lapdon judicis subputabis annos 405. Samson autem est quem in corporis robore Herculi similem ferunt posteri Judaeorum. Et michi videntur non multum distare tempore, siquidem ambo circa Trojae captivitatem fuerunt. Post haec iterum ad priora convertere, et cum 329 annos numerus retro actus tibi expleverit, Cecropem Defien Grecorum et Moysen invenies Hebreorum. Nam a 45 Cecropis anno usque ad captivitatem Trojae et ab 80m o aetatis Moysi, in quo populum Israheliticum de Aegypto eduxit, usque ad tercium annum Lapdon judicis computantur anni 329. Itaque sine ulla ambiguitate Moyses et Cecrops, qui primus Atheniensium rex fuit, hisdem fuere temporibus. Porro iste est Cecrops Difies indigena, sub quo primum in arce oliva orta est, et urbs Atheniensium ex Minervae appellatione nomen sortita est. Hic primus omnium Jovem appellavit, aram ei statuit bovemque immolavit, simulachra reperit, et victimas obtulit, nequaquam istius modi rebus in Grecia unquam visis; cetera quoque quae apud Grecos mira jactantur, posteriora Cecropis annis deprehenduntur. Sit ergo Cecropis consequentia et Moysi. Post hunc describitur diluvium sub Deucalione, incendium sub Phetonte, Ericthonius, Vulcani et Terrae filius, Dardanusque, qui Davdaniam condidit, Libiae quoque raptus et Europae, sacra Cereris atque delubrum Ysidis, in Eleusina frumenta Triptolemi, regnum Trois, Cujus dii natum Ganimedem ad sidera raptum Vina Jovi magnis voluerunt fundere mensis. Quo tempore Tantalus et Tycius fuerunt et Apollo natus est; nam Latona, Jovis conjunx, per Tycia fugit regna; Latonae autem et Jovis filius Apollo. Post quos Cathmus Thebas venit, Qui Semelen genuit, de qua pulcherrima proles Liber condignam partu tulit edita frugem. Porro Liber et quos mox inferimus post ducentesimum annum Cecropis fuerunt, Linus scilicet et Zetus et Amphyon, Museus, Orpheus, Minos, Perseus, Esculapius, Castor et Pollux gemini, Hercules, cum quo Apollo servivit Admeto. Post quos facta est Trojae subversio, quam Homerus longo sequitur intervallo; Homerus autem Solone et Talete Milesio ceterisque qui cum his septem sapientes appellati sunt multo prior reperitur; deinde Pythagoras extitit, qui se non sapientem ut priores, sed phylosophum, id est amatorem sapientiae, dici voluit; quem secutus Socrates, qui Platonem erudivit, a quo famosas in partes phylosophia divisa est. Horum singulos juxta ordinem historiae suis locis inseremus. Igitur Moyses cunctos quos supra memoravimus antecedit, quia aetate Cecropis fuisse monstratus est. Ab octogesimo autem anno Moysi et egressione Israel ex Egypto rursum ad superiora conversus usque ad primum annum Abrahae reperies annos 505, quos similiter a 45 anno Cecropis usque ad Ninum et Semiramidem Assyriorum principes 505 subputabis. Primus quippe omni Asiae, exceptis Indis, Ninus, Beli filius, imperavit. Itaque manifestum est Abraham Nini aetate generatum, juxta eum tamen numerum quem contractiorem editione vulgata sermo prebet Hebreus. Verum in curiositate ne cesses, et cum divinam Scripturam diligenter evolveris, a nativitate Abraham usque ad totius orbis diluvium invenies retrorsum annos 292, item a diluvio ad Adam annos 1656, in quibus nulla penitus nec Greca nec barbara, et ut in commune loquar, nulla gentilis invenitur hystoria. Quam ob rem omnes hystoriarum scriptores a Nino, qui suo regno non contentus aliena invasit et ideo primus regnasse dicitur, temporum incipiunt digestiones. Nos ab ipso mundanae creationis primordio incipientes, generationes patrum ab Adam usque ad Noe, et a Noe post diluvium usque ad Abraham describamus, deinde cum ceteris scriptoribus ab Abraham et a Nino usque ad nostram aetatem inferiora tempora prosequamur, et statim in principio sui, commemorato Belo, Nini patre, et Egialo Sicioniorum rege, Hebreorum Abraham et Assyriorum Ninum et Semiramidem preponamus, quia neque Athenarum adhuc urbs neque Argivorum regnum nomen acceperat, solis Sicioniis in Grecia florentibus, apud quos temporibus Abrahae et Nini Europem secundum regnasse ferunt. Quod cur etiam et nos putemus, demonstrabitur in sequentibus.
1.3
Si enim diligenter enumeres a quadragesimo tercio anno Nini usque ad Trojae captivitatem, invenies annos 834, item in Sicione a 22 anno regis Europis usque ad supradictum tempus eosdem annos invenies 834, apud Hebreos quoque a nativitate Abraham usque ad tercium annum Lapdon judicis Hebreorum, qui Trojanis temporibus populo prefuit, aeque supputabis annos 834, item apud Aegyptios ab aetate Nini et Semiramidis, quo tempore 16 jam dinastia Thebei Aegyptiis imperabant, usque ad vicesimam dinastiam, id est potestatem, et regem Aegypti Theoren, qui ab Homero Polipus vocatur, sub quo etiam Troja capta est, colliguntur supra dicti anni 834.
1.4
Igitur consequenter uno eodemque tempore in ordine descriptionis ponemus Abraham, Ninum vel Semiramidem, Europem, Aegyptiorum Thebeos. Nunc etiam illud in cura est, ut Hebreorum quoque annos in quatuor tempora dividamus, ab Abraham usque ad Moysen, a Moyse usque ad primam aedificationem templi, ab aedificatione templi usque ad secundam qua instauratum est, ab instauratione ejus usque ad adventum Christi Domini. A nativitate quippe Abraham usque ad Moysen et egressum Israel ex Aegypto computantur anni 505, exinde usque ad Salomonem et primam aedificationem templi anni 478, secundum minorem tamen numerum, quem tercius Regnorum liber continet; nam juxta volumen Judicum supputantur anni 600; a Salomone vero usque ad instaurationem templi, quae sub Dario Persarum rege facta est, colliguntur anni 512, porro a Dario usque ad predicationem Domini Jhesu Christi et usque ad 15m u m annum Tyberii principis Romanorum explentur anni 547. Itaque simul fiunt ab Abraham usque ad 15m u m Tyberii annum anni 2042. Similiter a 43 anno Nini usque ad 46t u m Cecropis sunt anni 505, exinde usque ad captivitatem Trojae anni 329, a captivitate Trojae usque ad primam olimpiadem anni 405, a prima olimpiade usque ad secundam Darii annum et instaurationem templi anni 256, ab instauratione templi usque ad 15m u m Tyberii annum et predicationem Christi anni 547. Sunt ergo a Nino et Semiramide usque ad 15m u m Tyberii Caesaris annum 2042 anni, quos et ab Abraham usque ad Tyberium supputatos ostendimus.
1.5
Sed ne longus forte numerorum ordo aliquid turbationis afferat, a conditione primi hominis Adae, qui sexto mundanae creationis die formatus est, genealogias antiquorum patrum usque ad Abraham conferamus, ut facilis praebeatur inventio, cujus Greci vel barbari aetate prophetae et reges et sacerdotes Hebreorum fuerint, itemque diversarum gentium falso crediti dii, qui heroes, quae urbs quando condita, qui de illustribus viris phylosophi, poetae, principes, qui scriptores variorum operum extiterint, et si qua alia digna memoria putavit antiquitas, quae universa in suis locis cum summa brevitate ponemus.
1.6
Sex diebus rerum creaturam Deus formavit, primo die condidit lucem, secundo die firmamentum, tercio speciem maris et terrae, quarto sidera, quinto pisces et volucres, sexto bestias et jumenta, et novissime ad similitudinem suam fecit primum hominem Adam. A cujus conditione et mundi creatione usque ad diluvium secundum quosdam( JORD. De R. S.; BEDA De VI aet.) computantur anni 2242, secundum Hebraicam vero veritatem mille sexcenti quinquaginta sex; in quibus annis adhuc rudi et simplici hominum natura non reges sed familiarum capita suo in genere erant, quorum ordo hujusmodi fuit.
1.7
Adam anno vitae suae 130 genuit Seth, qui pro Abel natus est, interpretaturque resurrectio, quia in eo resuscitatum est semen justum, quod est stirpis filiorum Dei, quoniam, cum esset vir egregius, imitatores sui filios reliquit, qui disciplinam rerum coelestium et ornatum earum primitus invenerunt. Adam vero cum esset annorum 930, mortuus est et rerum summam filio suo Seth reliquit.
1.8
Seth anno vitae suae 105 genuit Enos, vivente Adam et habente annos 235. Hic Enos coepit, sive ut sanctus Augustinus juxta translationem aliam dicit speravit, invocare nomen Domini. Cumque vixisset Seth annos 912, mortuus est.
1.9
Enos anno vitae suae nonagesimo genuit Cainan, qui interpretatur natura Dei, vivente Adam et habente annos 325. Cumque esset Enos annorum 905, mortuus est.
1.10
Cainan anno vitae suae septuagesimo genuit Malaleel, cujus nomen interpretatur plantatio Dei, vivente adhuc Adam et habente annos 395. Cainan autem postquam vixit annos 910, mortuus est.
1.11
Malalehel anno vitae suae 65 genuit Jaret, qui interpretatur descendens sive superans, Adam adhuc vivente et habente annos 460. Ipse autem Malalehel cum vixisset annos 895, mortuus est.
1.12
Jareth anno vitae suae 162 genuit Enoch, Adam adhuc vivente et 622 annos habente. Jareth autem cum esset annorum 942, mortuus est.
1.13
Enoch anno vitae suae 65 genuit Mathusalam, vivente adhuc Adam et habente annos 687. Enoch autem postquam vixit annos 365, raptus est a Deo, ideoque finis ejus non invenitur conscriptus. Dicitur autem multa scripsisse, sed ab antiquitate suspectae fidei repudiata sunt. Judas tamen apostolus in epistola sua exemplum de illius dictis ponit. Hac generatione concupierunt filii Dei filias hominum, hoc est filii Seth filias Cain.
1.14
Mathusalam anno vitae suae 187 genuit Lamech, adhuc Adam vivente et annos 874 habente. Anno autem Mathusalae 243, cum filius ejus Lamech esset annorum 56, mortuus est Adam anno vitae suae 930. Hac generatione nati sunt gygantes. Hac quoque aetate Jubal, qui erat de genere Cain, artem musicam reperit, cujus etiam frater Tubalcain aeris ferrique inventor fuit. Mathusalam igitur juxta septuaginta Interpretum computationem reperitur vixisse post diluvium annos 14, propter quod nonnulli eum cum patre suo Enoch, qui translatus est, aliquantulum fuisse, donec diluvium preteriret, falsa opinione existimant. Certum tamen est, ut sanctus Augustinus in libro de Civitate Domini( XV, 11) dicit, eum post diluvium non vixisse, sed in ipso anno quo diluvium factum est mortuum esse, habentem annos nongentos sexaginta novem.
1.15
Lamech anno vitae suae 182 genuit Noe, cui divino jubetur oraculo aedificare arcam anno aetatis suae quingentesimo, cum Deus delere disponeret homines propter maliciam eorum. Homines autem illius temporis, qui per ingenium divinitus traditum per tot annorum vitae spacia diversarum artium et disciplinarum repertores erant, cum predixisset eis Adam spiritu Dei plenus, exterminationem omnium rerum, unam ignis virtute, alteram aquarum vi ac multitudine fore venturam, facientes duas columnas, unam quidem ex lateribus, alteram ex lapidibus, studiis suis inventa in his conscripserunt, ne delerentur memoria quae sapienter invenerunt. Quarum lapidea fertur diluvium evasisse et hactenus in Syria permanere. Lamech vero cum esset annorum 777, quinque annis ante diluvium mortuus est. Ex supra dictis autem liquido claret, exordium litterarum ab ipso primo homine coepisse, qui adhuc supererat, quando filii ejus in sapientiae studio fervebant.
1.16
Noc cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Jafeph, centum annis ante diluvium, in quibus etiam annis arcam fabricavit; sexcentesimo autem ejus anno diluvium inundavit. In his ergo generationibus decem ab inicio mundi usque ad diluvium juxta septuaginta Interpretes computantur anni 2262, juxta Hebraicam vero veritatem 1656, ut sanctus Augustinus testatur. Josephus autem dicit duo milia 656. Qui etiam dicit: Nullus itaque perscrutetur priscorum fines, quantum cum suis filiis eorumque avis aut atavis suam quis extenderet aetatem, sed tantum ortum eorum et generationes attendat.
1.17
Sed nec hos solos, qui in hoc ordine scribuntur, genuerunt, cum scriptum sit de singulis: genuit filios et filias, verum hi tantum assumuntur a veridico hystoriographo Moyse, ex quibus Noe cum filiis suis ducebat originem, per quos et mundus post ceterorum hominum perditionem in diluvio erat restaurandus.
1.18
Transacto autem diluvio, arca Noe sedisse refertur in montibus Armeniae qui dicuntur Ararath. Fuerunt autem filii Noe tres, ex quibus 72 gentes ortae sunt, id est de Japhet 15, de Cham 30, de Sem 27. Vixit autem Noe post diluvium 350 annis, et mortuus est annorum 950.
1.19
A cujus regimine vel ab ipso diluvio usque ad divisionem linguarum, quae item ob delicta aedificantium turrim in campo Sennaar facta est, et usque Heber, in quo Hebreorum et lingua prisca remansit, quia nec in illa conspiratione aedificandi interfuit, sunt anni secundum Hebreos centum et unus, juxta alios vero 531, qui plures annos cuique generationi attribuentes, etiam Cainan quendam inter Arphaxat et Sale ponunt, cui 125 annos tribuunt, dicentes, Arphaxat genuisse Cainan, Cainan vero Sale. In hac opinione Lucas quoque evangelista secutus septuaginta Interpretes, eundem Cainan in ordine genealogiae patrum in Evangelio suo ponit dicens: Qui fuit Sale, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxat, qui fuit Sem, sanctus Augustinus etiam et Jordanis episcopus eundem simili modo ponunt, cum in bibliotheca sancti Hieronimi secundum Hebraicam veritatem non habeatur, sed Arphaxat Sale genuisse dicatur, aut ipso Hieronimo nescio qua ratione Cainan pretereunte, aut scriptorum vitio nimium permanente. Ratio vero annorum satis in hoc conturbatur.
1.20
Prima autem mundi aetas numeratur ab Adam usque ad Noe et diluvium, continens annos 1656 secundum Hebreos, juxta septuaginta Interpretes, 2262.( Cf. ABB. Chron.) Dein secunda aetas incipit.
1.21
Sem cum esset annorum centum, genuit Arphaxat biennio post diluvium.
1.22
Arphaxat anno 35[ alias 135] genuit Sale, a quo antiqui Samaritae.
1.23
Sale anno 30 genuit Heber, a quo Hebrei dicti sunt.
1.24
Heber anno 34[ alias 134] genuit Falech. Cujus temporibus aedificata est turris, incitante homines ad injuriam et contemptum Dei Nembroth gygante, nepote Noe, filio scilicet Chus, filii Cham, filii Noe. Hujus autem altitudo turris dicitur tenuisse numerum quinque milium passuum et 174, paulatim in altioribus coartata, ut pondus imminens facilius sustineret Divisiones autem linguarum 72 fuisse hystoriae declarant, non quod solummodo tot homines tunc fuissent et non plures; sed tot jam principes familiarum ex filiis Noe procreatos ostendit, qui populos et gentes condiderunt
1.25
A confusione vero linguarum et primatu Heber usque ad nativitatem Abrahae, qui natus est anno 43o Nini regis Assyriorum, computantur anni 191 secundum Hebraicam veritatem, secundum alios vero 541.
1.26
Falech anno vitae suae 30[ alias 130] genuit Reu. His temporibus primum templa constructa sunt, ut quidam dicunt, et quidam principes gentium tanquam dii adorari coeperunt.
1.27
Riu anno aetatis suae 32[ alias 130] genuit Saruch, sub quo Scytharum regnum exortum est, ubi primus regnavit Thanus.
1.28
Saruch anno vitae suae 30[ alias 130] genuit Nachor.
1.29
Nachor anno aetatis suae 29, sive ut alii volunt 79, genuit Thare, sub quo regnum Assyriorum et Sicioniorum exoritur.
1.30
Thare anno vitae suae septuagesimo genuit Abraham, anno Nini regis Assyriorum 43o, qui est annus circiter millesimus 238u s ante conditam Romam, velut alteram in occidente Babyloniam.
1.31
Eo autem tempore quo natus est Abraham eminentia gentium regna erant tria, Sicioniorum, Aegyptiorum, Assyriorum; sed Assyriorum multo erat potentius atque sublimius, quia rex ille Ninus, Beli filius, universae Asiae populos excepta India huic regno subjugaverat. Unde et primus in mundo regnasse dicitur, non quod ille primus rex esset, cum pater illius Belus ante illum 65 regnasset, sed quia regnandi cupiditate regna externa invasisset. In Assyria igitur prevaluerat dominatus impiae civitatis: hujus caput erat illa Babylon, quam aedificavit Nembrot gygas, contemptor Dei, in principium regni sui, cujus terrigenae civitatis nomen aptissimum est, id est confusio. In qua civitate rex primus appellatus est Belus, pater Nini, regnavitque apud Assyrios annos 75 usque ad 27m u m annum Tharae, patris Abrahae.
1.32
Quadragesimo quinto autem anno Beli regis Assyriorum coepit regnum Sycioniorum, in quo regnavit primus Egialeus an. 52 usque ad 49 annum Tharae, patris Abrahae, et ab ejus nomine dicta est terra illa, in qua regnavit, Egialia, quae deinde Peloponensis nuncupatur. Mortuo autem Egialeo, secundus regnavit Europs ann. 45, cujus 22 anno, qui erat Nini 43u s et Tharae 70u s, natus est Abraham.
1.33
In regno autem Aegyptiorum sexta decima tunc erat potestas, quam illi vocant dinastiam, ab hoc vero tempore imperabant eis Thebei centum nonaginta annis.
1.34
In Assyriorum vero regno mortuo Belo rege anno regni sui 75o, qui erat 27m u s Tharae patris Abrahae, successit ei filius suus Ninus, qui in serie regni Assyriorum primus ponitur, quia, ut dictum est, ceteris regibus fraudis ignaris et regnorum suorum finibus contentis, ipse propagandae dominationis libidine arma foras extulit, cruentam vitam annis quinquaginta bellis egit, donec omnem Asiam excepta India sibi subjecit. Novissime Zoroastrem, Bactrianorum regem eundemque magicae artis, ut ferunt, repertorem, pugna obpressum, interfecit, de quo Aristotiles scribit, quod vicies centum milia versuum ab ipso condita indiciis voluminum illius declarentur( OROS. l. l.). Ejus vero artem multa post secula Democritus ampliavit. Ninus autem post expugnatum a se orbem ictu sagittae interiit. Qui cum regnum Assyriorum ceteris potentius fecisset, anno regni sui 45 condidit civitatem nominis sui Ninum, quam Hebrei dicunt Niniven, regnavitque annis 52, decem postquam natus est Abraham. Anni Nini regis Assyriorum. Anni Europis regis Sycioniorum secundi. 1 22 1 2 23 2 3 24 3 4 25 4 5 26 5 6 27 6 7 28 7 8 29 8 9 30 9 10 31 10 11 32 11 12 33 12 13 34 13 14 35 14 15 36 15 16 37 16 17 38 17 18 39 18 19 40 19 20 41 20 21 42 21
1.35
Anno igitur Nini regis Assyriorum 43, et Europis regis secundi Syciniorum 22, natus est Abraham de Thare septuagenario, eodemque anno coeperunt Thebei Aegyptiis imperare, et hoc per annos 190. Ab hoc itaque loco omnes hystoriarum scriptores incipiunt annales.
1.36
Hic etiam finitur numerus aetatis secundae, habens annos 292, et fiunt simul anni duarum aetatum, hoc est ab Adam usque ad Noe et diluvium et a diluvio usque ad Abraham 1948 secundum Hebraicam veritatem.( Cf. Abbr. Chron.) Orosius autem secutus septuaginta Interpretes dicit, ab Adam usque ad Abraham esse annos 3184, et ab Abraham usque ad Christum 2015.
1.37
Tercia vero aetas incipit ab Abraham usque ad David. Hebr. Abrah. Assyr. Ninus. Sycion. 22 Aegypt. Thebei. 1 43 22 1 2 44 23 2 3 45 24 3 4 46 25 4 5 47 26 5 6 48 27 6 7 49 28 7 8 50 29 8 9 51 30 9 10 52 31 10
1.38
Hinc usque ad egressum Israel de Aegypto anni 505. Ninus condidit civitatem Ninum in regione Assyriorum, quam Hebrei dicunt Niniven. Quadragesimus jubeleus incipit a tercio anno Abrahae. Unus autem jubeleus quinquaginta sunt anni.
1.39
Zoroastres rex Bactrianorum magicae artis inventor claruit.
1.40
Semiramis, uxor Nini, regnavit post eum in Assyriis ann. 42, de qua innumerabilia narrantur. Nam non contenta terminis quos a viro suo, tunc solo bellatore, acceperat, Ethyopiam bello pressam suo imperio adjecit, Indis bellum intulit, quo preter illam et Alexandrum nullus intravit. Haec Babyloniam muris coctilibus instauravit, et aggeres propter inundationes aquarum construxit. Sub qua et Abraham adolescit in Chaldea, qui et ipse natione Chaldeus fuit. Hebr. Assyr. Scion. Aegypt 11 1 32 11 12 2 33 12 13 3 34 13 14 4 35 14 15 5 36 15 16 6 37 16 17 7 38 17 18 8 39 18 19 9 40 19 20 10 41 20 21 11 42 21 22 12 43 22 23 13 44 23 24 14 45 24 25 15 1 25 26 16 2 26 45 35 1 45 53 1 9 53 54 2 10 54 55 3 11 55 56 4 12 56 70 18 1 70 75 23 6 75 89 37 20 89 90 38 21 90 91 1 22 91
1.41
Telchin tercius rex Sycioniorum regnavit annis 20. Quo regnante usque adeo cum illis mitia et laeta tempora fuerunt, ut eum defunctum velut deum colerent, sacrificando et ludos celebrando, quos ei primitus institutos ferunt.
1.42
Apis quartus Sicioniorum rex regnavit annis 25, a quo terra illa Apia dicta est, quae prius Egialia nuncupata est, nunc vero Peloponensis appellatur. 2000 annorum ab origine.
1.43
Zameis, qui et Ninias, filius Nini et Semiramidis, rex Assyriorum quartus regnavit annis 38. Cujus 23 anno Abraham cum esset septuaginta quinque annorum, Domino jubente de Aran egressus, ivit in terram Chanaan, factaque est ad eum repromissio Dei; et hic est annus primus repromissionis, ex quo ad egressum Israel de Aegypto computantur anni 430, quorum meminit Paulus apostolus dicens: Hoc autem dico testamentum et cet.
1.44
Cres primus regnavit in ea insula, quae ab eo Creta dicta est. Telexion rex Sycioniorum quintus regnavit an. 52. Abraham cum septuaginta quinque annorum esset, divino dignus alloquio repromissionem accepit. Primus annus repromissionis.
1.45
Abraham ex ancilla Agar genuit Ismahelem, a quo Ismahelitarum gens, qui postea Agareni, deinde Sarraceni dicti sunt.
1.46
Arius rex Assyriorum quintus regnavit ann. 30. Hebreorum. Abrah. Hebreorum. Ysaac. Assyr. Sycion. Aegypt. 100 10 31 100 101 1 11 32 101 121 21 1 52 121 122 22 2 1 122 153 53 33 32 153 156 56 36 1 156 157 57 37 2 157 158 58 38 3 158 159 59 39 4 159 160 60 40 5 160
1.47
Abraham cum centenarius esset, genuit Isaac ex Sara libera nonagenaria, et vixit postea ann. 75.-- Primo omnium prophetarum Abrahae verbum Dei cum in figura apparuisset humana, vocationem gentium pollicebatur, quam in nostro tempore sermo Christi perduxit ad finem per Evangelium in omnes gentes predicationem.
1.48
Aralius rex Assyriorum sextus regnavit annos 40. Egidrus Sicioniorum rex sextus regnavit annos 34.( An. 2100.) Thurimachus rex Sycioniorum septimus regnavit annis 45.
1.49
Isaac anno vitae suae 60 genuit de Rebecca geminos, quorum prior Esau, qui et Edom, a quo Idumei, alter Jacob, qui cognominatus est Israel, a quo Israhelitae. Hebreorum Abrah. Hebreorum Ysaac. Hebreorum Jacob. Assyr. Sycion. Aegypt. Argivor. 161 61 1 1 6 161 1 174 74 14 14 19 174 14 175 75 15 15 20 175 15 76 16 16 21 176 16 90 30 30 35 190 30 91 31 1 36 1 31 101 41 11 1 11 41 109 49 19 9 19 49 110 50 20 10 20 50 111 51 21 11 21 1 126 66 36 26 36 16 127 67 37 27 37 17 128 68 38 28 38 18 129 69 1 29 39 19 130 70 2 30 40 20 136 76 8 36 46 26
1.50
Xerxes, qui et Baleus, rex Assyriorum 7u s regnavit annis 30.-- Ab hoc loco incipit regnum Argivorum, ubi primum regnavit Argis Inachus annis 50. Quod regnum fuit ab Inacho usque ad Euristeum primum Mycenarum regem per annos 552.
1.51
100 annus repromissionis.
1.52
Abraham mortuus est.
1.53
Hucusque Thebei imperabant Aegyptiis, ex hinc Pharaones per annos centum et tres, qui et pastores dicti sunt, ob hoc, ut conjicimus, quia Jacob et filii ejus ut pastores ingressi sunt in Aegyptum temporibus eorum.
1.54
Armamitres rex Assyriorum octavus regnavit annos 38. Leucippus rex Sycioniorum 8 regnavit ann. 53. Sem mortuus est post annos quingentos a diluvio, et hunc quidam putant esse Melchisedech, traduntque Hebrei, ab noc usque ad sacerdotium Aaron omnes primogenitos fuisse sacerdotes et Deo victimas immolasse, et haec esse primogenita quae vendiderit fratri suo Jacob.
1.55
Phoroneus, Inachi et Niobae filius, secundus regnavit Argis ann. 60. Hic primus leges et judicia Grecis conscripsit. Cujus soror Io Aegyptum regina est facta et Isis dicta, et quia late justeque imperaverat multaque commoda Aegyptiis fecerat et litteras eis instituerat, divinum post mortem meruit honorem, in tantum ut, si quis diceret eam hominem fuisse, plecteretur capite. Haec Osyridis regis Aegypt. cum esset uxor, et parentibus regis, qui omnes reges fuisse dicebantur, sacrificasset, hordei segetem invenit, atque inde spicas marito regi et ejus consiliario Mercurio demonstravit; unde et eandem Cererem esse quidam volunt. Io vero postea nupta Telegoni genuit Epaphum.
1.56
Thessalus, filius Greci, regnavit in Thessalia; sed a Greco Grecia, a Thessalo Thessalia dicta est.
1.57
Belochus rex Assyriorum regnavit ann. 35.
1.58
Ogyges condidit Eleusinam in Attica provincia, quae antiquitus vocabatur Acta, et alias civitates plurimas. Cujus temporibus apud lacum Tritonidem virgo apparuit, quam Greci Minervam vocaverunt. Hebreorum Ysaac. Hebreorum Jacob. Assyr. Sycion. Aegypt. Argiv. 137 77 9 37 47 27 138 78 10 38 48 28 150 90 22 50 60 40 151 91 23 51 61 41 152 92 24 52 62 42 153 93 25 53 63 43 154 94 26 1 64 44 160 100 32 7 70 50 161 101 33 8 71 51 162 102 34 9 72 52 163 103 35 10 73 53 164 104 1 11 74 54 165 105 2 12 75 55 166 106 3 13 76 56 170 110 7 17 80 60 171 111 8 18 81 1 174 114 11 21 84 4 179 119 16 26 89 9 180 120 17 27 90 10 121 18 28 91 11 131 28 38 101 21 132 29 39 102 22 133 30 40 103 23 134 31 41 1 24 140 37 47 7 30 141 38 1 8 31 142 39 2 9 32 143 49 3 10 33 144 41 4 11 34 145 42 5 12 35 146 43 6 13 1 147 44 7 14 2
1.59
Jacob Liam duxit et Rachel in Mesopotamia. Jacob genuit Joseph, decem filiis antea natis.
1.60
( An. 2200.) Messapus rex Sycioniorum 9 regnavit ann. 47. Diluvium in Achaia factum est sub Ogyge. In Aegypto quoque diluvium fuit.
1.61
Baleus rex Assyriorum decimus regnavit annis 52
1.62
( HIER.-- Gen.) Joseph cum sedecim esset annorum, a fratribus in Aegyptum venditur, sed dominus terrae a Pharaone constituitur, ad quem pater fame cogente cum omni domo sua descendit, ibique habitavit.
1.63
Apis tercius regnavit Argis annis 35, quem dicunt esse Serapim. Hic fratrem suum Egialeum preficiens regem Achaiae, ipse cum populo ad Aegyptum navigavit. Ubi cum mortuus esset, factus est Serapis maximus omnium Aegyptiorum deus. Quem cum sepultum venerarentur in sarcophago priusquam templum ei construeretur, ab eo quod sarcophagum dicunt soror, primum dictus est Sorapis quasi sororapis, postea mutato o in e dictus est Serapis. Constitutum est etiam de illo, ut quisquis eum hominem fuisse dixisset, capitalem penderet sententiam. Et quoniam fere in omnibus templis, ubi colebatur Isis, colebatur et Serapis, erat ibi simulacrum, quod digito labiis impresso ammonere videretur, ut silentium fieret, scilicet ne quis eos homines fuisse diceret. Apis ergo non Aegyptiorum sed Argivorum rex fuit, cui apud Aegyptum haec instituta sunt.
1.64
Apis regnavit ann. 35. 200 annus repromissionis. Memphis in Aegypto ab Ape condita est. Joseph cum esset annorum 30, dux Aegypti constitutus est a Pharaone. Jacob descendit in Aegyptum cum familia sua. Ysaac annorum 180 mortuus est.
1.65
Post 18 dinastiam apud Aegyptios primus Diapolitanorum Amoses regn. ann. 25.
1.66
Sparta condita a Sparto, filio Foronei. Arathus rex Sycioniorum decimus regnavit ann. 46.
1.67
Argus, filius Apis, succedens patri, regnavit annis 70, a quo Argi dehinc Argivi dicti sunt. Quo regnante cepit Grecia uti frugibus et habere segetes, delatis aliunde seminibus. Hic etiam post mortem divinos meruit honores.
1.68
Jacob cum esset annorum 147, mortuus est in Aegypto, relinquens filium suum Joseph ducem Aegypti, annorum 57, agentem in principatu annum 27. Joseph autem corpus patris sui cum magno honore revocavit in terram Chanaan.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).