Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 10.120
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
10.1
DE ORIGINE HUNORUM.
10.1
Filimer rex Gothorum, Gadarici Magni filius, qui post egressum eorum de Scanzia insula jam quinto loco tenuit regnum Getharum, quique terras Scythicas, ut superius dictum est, cum gente sua intravit, quasdam mulieres magas, quas illi Gotico nomine alirunas vocant, in exercitu reperit, easque suspectas habens, de medio sui jam pregnantes, ut quidam dicunt, proturbavit, longeque ab exercitu fugatas in solitudine manere coegit. Quidam( idem?) vero dicunt quod silvestres homines, quos Faunos ficarios vocant, dum eas per desertum errare viderent, earumque complexibus se in coitu miscuerint, et genus hoc ferocissimum ediderint. Quod fuit primum inter paludes Meotidas minutum, tetrum atque exile, quasi hominum genus, nec alia voce notum, nisi quod humani sermonis imaginem assignabat. Tali igitur stirpe Huni creati, Gothorum finibus advenerunt. Natio autem illorum, ut dictum est, referente Prisco hystorico, Meotidem paludem in ulteriori ripa insidens, venationi tantum studuit, nullum alium experta laborem, nisi quod, postquam crevisset in populos, fraudibus et rapinis vicinarum gentium conturbavit quietem. Hujus ergo gentis venatores, ut assolent, dum in ulteriori Meotilis ripa venationes inquirerent, animadvertunt, quomodo cerva ex improviso se illis obtulit, quae ingressa paludem, nuncque progrediens, nuncque subsistens, indicium viae tribuit. Quam secuti venatores, paludem meotidem, quam imperviam putabant, pedibus transierunt, moxque Scythicam terram inscii intraverunt. Hi vero preter Meotidem alium mundum esse ignorabant, ammiratione terrae Scythicae ducti, ut erant sollertes, iter illud antea nulli aetati notum divinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei actum edocent, Scythiam laudant, omnes simul per viam quam cerva docuit ad Scythiam properant, et quantoscumque Scytharum obvios habuerunt occiderunt, reliquos perditos subegerunt. Nam mox ut ingentem illam paludem transierunt, ilico Alpizuros et Alcizuros ac Itimaros, deinde Arsos et Boiscos, qui ripae Scythiae insidebant, quasi quidam turbo gentium rapiebant; Alanos quoque, pugna sibi pares sed humanitate victus formaque dissimiles, frequenti certamine fatigantes subjugabant. Nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus sui terrore nimium pavorem ingerentes, fugabant, eo quod erat eis species pavendae nigredinis, et si dici fas est, quaedam informis offa, non facies, habensque magis quasi quaedam puncta quam lumina, quorum animi fiduciam turbidus prodit aspectus. Qui etiam in filios suos primo die natos deseviunt. Nam ferro secant genas eorum, mox ut nati sunt, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, vulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt et sine venustate ephebi sunt, quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam cicatrice absumit. Forma quidem exigui, sed argutis motibus sunt expediti et ad equitandum promptissimi, scapulis latis et ad arcus sagittasque paratis, firmis cervicibus et superbia semper erectis. Hi vero sub figura hominum vivunt beluina sevicia. Quod genus expeditissimum multarum nationum Gothi ut viderunt, expavescunt, suoque cum rege deliberant quid agant. Ermenricus vero rex Gothorum licet, ut superius retulimus, multarum gentium extitisset triumphator, de Hunorum tamen adventu sollicitus dum cogitaret, Rasomonorum gens infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum occasione decipiebat. Quandam feminam ex memorata gente, Suanihildam nomine, pro mariti sui fraudulento discessu rex furore commotus, equis ferocibus precepit alligari et incitatis cursibus per diversa divelli. Cujus fratres Sarus et Ammius germanae obitum vindicantes, Ermenrici latus ferro petierunt, quo vulnere saucius, aegram vitam imbecillitate contraxit. Quam adversam ejus valitudinem audiens Valamber rex Hunorum, in Ostrogothorum partem movit exercitum, a quorum societate jam Wisigothae quadam inter se contentione disjuncti erant. Inter haec Ermenricus tam vulneris dolorem quam Hunorum incursionem non ferens, jam grandevus et plenus dierum, centesimo decimo anno vitae suae defunctus est. Cujus mortis occasio dedit Hunis prevalere in Gothos illos quos dixeramus in orientali plaga sedere et Ostrogothas nuncupari. Qui Hunis resistere non valentes, cum regis sui Ermenrici morte Wisigothae ab eis essent divisi, in antiquam patriam Scythiae remeabant, Hunorum subjacentes ditioni. Winithario tamen Hamalo, Ermenrici fratruelis filio, principatus insignia retinente. Qui Witulfi, avi sui, qui erat frater Ermenrici, virtutem imitatus, quamvis Ermenrici felicitate inferior, aegre tamen ferens Hunorum subjacere imperio, paululum se subtrahit ab illis, suamque dum nititur ostendere virtutem, in Anctorum fines movit procinctum, eosque agrediens, prima congressione vincitur, sed deinde fortiter agens, regem eorum Booz nomine cum filiis suis et septingentis primatibus in exemplum terroris affixit, ut dediticiis metum cadavera pendentium geminarent. Sed dum tali libertate vix anni spatium imperasset, non passus est Valamber rex Hunorum, sed super Winitharium duxit exercitum; diuque cum certarent, primo et secundo certamine Winitharius vincit, nec valet aliquis commemorare quantam stragem Hunorum fecerit. Tercio vero praelio Winitharius interemptus est, sicque rex Hunorum omnem populum Gothorum in pace subactum possedit, ita tamen ut gens Gothorum semper proprios regulos, quamvis Hunorum consilio, haberet. Defuncto autem Winithario, Hunimundus, Ermenrici quondam potentissimi regis filius, successit in regnum, eoque defuncto, regnavit filius ejus Thurismundus, flore juventutis ornatus, qui secundo regni sui anno contra Gepidos exercitum movit, magnaque de illis potitus victoria, casu dicitur interemptus. Quem sic luxerunt Ostrogothae, ut per 40 annos in locum ejus alius non succederet, quatinus illius memoria diu apud eos maneret. Cujus filius Herimundus spernens regnum Ostrogotharum propter Hunorum dominium, cum filio suo Beterico ad Hesperias gentes se contulit, et sub Theoderico Wisigotharum rege, de quibus mox dicetur, tacita generis sui propinquitate, cum magna gloria militavit. Unde post longum tempus Walamir, filius Wandalarici, qui erat filius Winitharii, regnum accepit cum fratre suo Dietmaro necnon et Witimaro, eratque in his tribus grata contemplatio, quando mirabilis Dietmar pro fratre Walamiro militabat imperio, Walamir vero pro altero jubebat ornando, Witimar utrisque adherebat et quasi utrisque serviebat, sic illis mutua affectione se tuentibus, ut nulli regnum deesset, quod utrique in pace tenebant, ita tamen, ut Hunorum regis, qui jam erat Attila, deservirent imperio. Postquam enim mortuus est Valamber rex Hunorum, regnabat Mauzuchus, pater Attilae, post quem germani ejus Hoctar et Roas, post quos Attila cum Bleda germano suo, qui magnae parti Hunorum preerat; sed Attila, interfecto fratre Bleda, universum populum sibi subjugabat, vir in concussionem gentium et terrarum omnium metum natus in mundo, qui, nescio qua sorte, cuncta terrebat, formidabili de se opinione vulgata. Erat autem superbus incessu, huc et illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret, bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, exorabilis supplicantibus, sesemel in fide receptis propicius, forma brevis, lato pectore, capite grandi, minutis oculis, barba raris canis aspersa, tetro colore originis suae referens signa. Qui quamvis hujus esset naturae ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentiant gladius Martis, apud Scytharum reges inventus et semper habitus, quem hystoricus Priscus tali refert occasione detectum. Cum pastor quidam gregis unam buculam claudicantem conspiceret, nec causam doloris inveniret, nisi quod eam vulneratam videret, sollicitus vestigia cruoris insequens, tandem ad gladium veniebat, quem latentem in herbis vacca depascens incauta calcaverat, effossumque protinus ad Attilam detulerat. Quo ille munere multum gratulatur, et ut magnanimus totius mundi principem se constitutum ac per Martis gladium potestatem bellorum sibi concessam fuisse arbitratur. Hinc multis nationibus bella inferens, suae ditioni subjiciebat;( II. m.) Gepidarum quoque regem famosissimum Hardericum sibi subdebat. Ostrogothas, ut dictum est, ab inicio Huni possidebant, nec contra consanguineos Wisigothas licuit recusare certamen, nec aliter ab Hunorum dominio divelli potuit gens illa Scythica, nisi mors Attilae proveniret, quae cunctis in commune nationibus et Romanis fuit optata. Quae qualiter provenerit, in sequentibus dicemus; nunc ad Wisigotharum hystoriam redeamus.
10.2
Wisigothae itaque cum per mortem Ermenrici ab Ostrogothis discederent et eosdem ab Hunis obprimi et expelli cernerent, nimium territi, quid de se propter gentem Hunorum deliberarent ambiebant; diuque cogitantes, tandem communi placito legatos ad Valentem, fratrem Valentiniani senioris, tunc Constantinopoli regnantem, ut superius scriptum est, miserunt, ut partem Traciae sive Moesiae illis traderet ad colendum, ejus se legibus ejusque imperiis se victuros promittentes. Et ut fides uberior illis haberetur, promittunt se Christianos fieri, si linguae suae scios eis mitteret doctores fidei. Quo Valens comperto, mox gratulabundus annuit, quod ipse ultro petere voluisset, susceptosque in partibus Moesiae Gethas quasi murum regni sui contra ceteras statuit gentes; et quia tunc Valens imperator Arriana perfidia saucius omnes nostrarum partium sacerdotes odio habebat, suae partis fautores illuc direxit predicatores. Qui venientes, rudibus et ignaris ilico perfidiae suae virus infundunt. Sic itaque Wisigothae per Valentem imperatorem Arriani potius quam Christiani effecti, de cetero tam Ostrogothis quam Gepidis parentibus suis affectionis gratia evangelizantes, per Ulphiam episcopum suum Arrianum( H. m.), qui litteras Gothicas primus invenit et scripturas in eorum linguam divinas convertit, omnem hujus linguae nationem ubique ad culturam sectae hujus invitabant.( JORD. l. l.) Ipsi autem, ut dictum est, Danubium transmeantes, Datiam et Ripensem, Moesiam Traciamque permissu principis insederunt. Quibus evenit, ut assolet genti necdum bene loco fundatae, ut penuria famis stringerentur, coeperuntque duces eorum, qui regum vice illis preerant, Fridigernus et Alatheus et Saphrach, exercitus inopiae condolere negotiationemque a Lupicino, et Maximo, Romanorum ducibus, expetere. Qui, avaricia compellente, coeperunt non solum ovium boumque carnes, verum etiam canum et immundorum animalium morticina eis contradere, adeo ut quodlibet mancipium in uno pane aut decem librarum carne mercarentur. Mancipiis et omni subpellectile deficiente, filios eorum avarus mercator exposcit. Sed parentes salutem pignorum suorum providentes, deliberant, facilius ingenuitatem perire quam vitam, dum misericorditer alendus quis venditus potius quam moriturus servatur, filios tradunt. Contigit autem illo tempore, ut Lupicinus ductor Romanorum Fridigernum Gothorum regulum ad convivium invitaret dolumque, ut post exitus docuit, moliretur. Sed Fridigernus dolum nesciens, cum paucis ad convivium venit; et dum in pretorio epulatur, clamorem miserorum morientium audivit. Nam in alia parte socios ejus reclusos milites ducis Lupicini jussu ejus trucidare conati sunt. Quod sentiens Fridigernus, evaginato gladio, non sine magna temeritate velociter ex convivio egreditur, sociosque a morte ereptos ad necem Romanorum instigat. Qui nacti occasionem votivam, elegerunt potius in bello mori quam fame deficere, et ilico in mortem ducum Lupicini et Maximi armantur. Illa dies Romanorum securitatem et Gothorum ademerat famem; coeperuntque Gothi jam non ut peregrini, sed ut cives et domini possessoribus imperare totasque partes septentrionales usque ad Danubium sub suo jure tenere. Quod comperiens in Antiochia Valens, bellum adversus eos movit; in quo ipse vulneratus, in quandam casam confugit, ignorantibusque Gothis, quod imperator in tam vili casa lateret, apposito igni, crematus est, justo scilicet judicio Dei, ut ab ipsis igni combureretur, quos ipse veram fidem petentes in perfidiam declinavit, ignemque caritatis ad gehennae ignem detorsit. Post tanti gloriam trophei Wisigothae Traciam Datiamque Ripensem potiti, tamquam solum genitale coeperunt incolere, donec Theodosius, Hyspani Theodosii filius, a Gratiano imperatore electus et in orientali principatu loco Valentis patrui sui subrogatus est. Qui acer ingenio et virtute atque concilio clarus, dum disciplinam militarem exerceret, ignavia et desidia priorum principum exclusa: Gothus, ut sensit, pertimuit, militesque Romani sub meliori principe fiduciam accipientes, Gothos impetere temptant, eosque a finibus Traciae expellunt. Post haec. Theodosio pene usque ad desperationem aegrotante, datur iterum Gothis audacia, divisoque exercitu, Fridigernus ad predandam Thessaliam et Achaiam digressus est, Alatheus vero et Saphrach Panoniam petierunt. Quod cum Gratianus audisset, qui tunc a Roma in Gallias secessit, mox collecto exercitu ad eos venit, nec tamen armis fretus, sed gratia et muneribus eos victurus; nam foedus cum eis iniit, et victualia illis concessit. Theodosius vero convalescens, cum reperisset Romanos et Gothos foedus pepigisse, grato animo accepit, et ipse cum Athalarico, qui Fridigerno successit in regno, foedus percussit, eumque Constantinopolim invitavit. Qui omnino libenter acquiescens, dum regiam urbem ingrederetur et a Theodosio cum omni jocunditate et affectione susciperetur, videns aedificiorum magnificentiam et exornati quasi ad diem festum populi frequentiam, urbis situm naviumque commeatum, ac deinceps imperatoris regiam ingrediens, et obsequia diversaque officia conspiciens, valde ammiratus: En, inquit, cerno, quod sepe incredulus audiebam; sine dubio deus terrenus est imperator, et si quis adversus eum manum moverit, ipse sanguinis sui reus erit. In tali ergo ammiratione majori honore a principe suffultus, paucis mensibus interjectis, rebus excessit humanis. Quem princeps affectionis gratia pene plus mortuum quam vivum honorans, ipse in exequiis feretrum ejus precessit, dignaeque illum sepulturae tradidit. Quod videns cunctus ejus exercitus, in servitio Theodosii pro tanta ejus benignitate perduravit, Romanoque se subdens imperio, velut unum corpus cum militibus Romanis efficitur, militiaque illa dudum sub Constantino foederatorum revocata, et ipsi foederati dicti sunt. E quibus imperator contra Eugenium tyrannum, qui occiso Gratiano Gallias occupavit, plus quam milia armatorum fideles sibi et amicos intellegens adduxit, victoriamque potitus, ultionem exegit. Postquam vero Theodosius rebus excessit humanis, coeperunt filii ejus utramque rem publicam luxuriose vivendo ad nichilum deducere auxiliariisque suis Gothis consueta dona subtrahere; mox Gothis fastidium eorum crevit, verentesque ne longa pace eorum se solveret fortitudo, ordinaverunt super se regem Alaricum, cui erat post Amalos secunda nobilitas Balthorumque ex genere origo mirifica, quorum primus dudum ab audacia virtutis Baltha, id est audax, inter suos nomen acceperat. Mox igitur Alaricus cum suis deliberans, suasit eis, suo potius labore regnum querere quam alieno exercitui per odia subjacere; sicque per Pannoniam intravit Italiam, nulloque penitus obsistente, applicuit ad pontem Candidiani, qui tercio miliario erat ab urbe regia Ravenna, cujus dudum possessores, ut tradunt majores, Enethi, id est laudabiles, dicebantur. In cujus vicinitatem cum Wisigotharum applicuisset exercitus, Alaricus legationem misit ad Honorium, filium Theodosii, qui tunc ibi erat, ut daret ei locum, in quo cum exercitu suo habitare posset. Qui concessit ei Galliam et Hyspaniam, quas Geisericus rex Wandalorum jam pene vastavit. Quo cum tenderent Gothi, in quodam loco aliquandiu morati sunt. Tunc Stilicho comes et patricius, socer Honorii imperatoris, subito irruit super eos in ipsa sacratissima die paschae, nichil mali suspicantes, et multos ex illis occidit. Primum quippe perturbati sunt Gothi, sed mox, recollectis viribus, arma corripiunt, multosque de exercitu Stiliconis occidentes, ceteros in fugam convertunt, et in magnam iram excitati, jam in Gallias pergere nolunt; sed furibundo animo coeptum iter deserentes, in Liguriam, quam jam transierant, revertuntur, eamque spoliantes, Aemiliam pariter et Flaminiam devastant, et per Tusciam usque ad Romam discurrentes, quicquid ex utroque latere fuit, in predam diripiunt, Romamque venientes, apprehenderunt eam et devastabant et incendebant. Jussit tamen Alaricus, ut si quis in loca sancta confugeret, nichil mali pateretur, et quamvis civitas predaretur, nemo tamen occideretur. Capta est autem Roma ab Alarico rege Gothorum post annos 1144 ex quo facta est. Exeuntes autem Gothi ab Urbe, per Campaniam et Lucaniam Brutiamque perrexerunt; et cum vellent transire in Siciliam, multi ex eis in mari perierunt. Alaricus vero dum deliberaret quid ageret, subitanea morte apud Consentiam defunctus est. Quem sui nimia dilectione lugentes, Vasentem fluvium de alveo suo derivaverunt, regemque suum Alaricum in medio fluminis cum divitiis multis sepelientes, ipsum flumen in alveum suum reduxerunt, et ne locum ipsum aliquis postea sciret, captivos qui illum averterant omnes occiderunt; Athaulium vero, Alarici consanguinem, super se regem constituerunt. Qui rediens Romam, quicquid remansit, more locustarum erasit, nulloque resistente, tulit sororem Honorii Placidiam, filiam Theodosii imperatoris, eamque sibi in conjugio copulavit. Quae cum blandimentis animum viri flecteret ut pacem cum Romanis haberet, Gallias tetendit, vicinisque gentibus perterritis, et Wandalis inde in Hispaniam fugatis, tercio anno postquam Gallias et Hyspanias perdomuit, fraude suorum interfectus est. Post quem Segericus regnum accepit; sed et ipse a suis occisus, vitam cum regno reliquit. Dehinc jam quartus ab Alarico rex constitutus est Vallia, nimium prudens; contra quem Honorius imperator Constantium, virum industria militari pollentem, direxit, promittens ei, si sororem suam Placidiam sive pace sive quocumque modo reduceret quod eam sibi conjugem daret. Quo placito, Constantius ovans cum armatorum copia Hyspanias petiit, cui Vallia non minori procinctu occurrit; sed ab utraque parte legatione directa, ita convenit, ut sororem principi redderet suumque adjutorium Romanae rei publicae non denegaret. Duodecimo anno regni Valliae, quando et Huni post quinquaginta annos a Romanis et Gothis ab invasa Pannonia expulsi sunt, videns idem Vallia, Wandalos in suis finibus esse cum temeritate, contra eos movit exercitum, expulsosque in Africam, vellet eos etiam ibi persequi, nisi casus, qui dudum Alarico illuc tendenti contigerat, eum revocasset. Defuncto Vallia, Theodericus regnum accepit, ad quem, ut supra dictum est, Herimundus, filius Thurismundi, nepotis Ermenrici, spreto regno Ostrogotharum propter Hunorum dominium, se contulit.
10.3
( H. R. et H. m.) Inter haec regnantibus Marciano in Oriente et Valentiniano in Occidente, Attila, rex Hunorum omnium et solus regnator pene cunctarum Scythicarum gentium confisus in multitudine fortissimarum gentium, quas sibi subjugaverat Macedoniam et Moesiam, Achaiam et utramque Datiam, Traciam et omne pene Illiricum devastaverat, posuitque in animo suo, venire ad dissipandum occidentale imperium, hoc est Romanum. Erat namque sub ejus potestate nominatissimus Gepidarum rex Hardericus, eminentior ipso cui serviebat, et Ostrogotharum rex Walamir cum fratribus suis Dietmaro et Witimaro, necnon fortissimae gentes, Marcomanni, Suevi, Quadi, Heruli, Turcilingi, Rugi et aliae barbarae gentes, quae habitabant in partibus aquilonis. Hi omnes erant in adjutorio ejus, eratque numerus exercitus ejus milia quingenta. Horum omnium Attila superbus imperio, primas mundi gentes, Romanos scilicet et Wisigothas, subdere sibi preoptabat, et quamvis speraret se facere posse quod vellet per virtutem tantarum gentium, tamen et per astutiam vincere querebat. Timens enim, ne Gothi, qui intra Gallias habitabant, jungerentur Romanis in adjutorium, cum esset nimis astutus et subtilis, misit nuncios ad Valentinianum, nullatenus se adversum Romanos hostiliter venire nec publicae rei amicicias in aliquo se velle violare, sed contra Theodericum Wisigotharum regem sibi certaminis causas existere. Similiter misit et ad Theodericum, non sibi pugnam esse adversum Gothos, sed contra Romanos, seque satis studere pacem cum Gothis habere. Hoc autem per astutiam fecit in dolo, ut, si Romanos Gothosque ab invicem divideret, hos et illos postea facile vinceret. Aecius autem patricius, qui tunc militiae preerat, intelligens astutiam et dolos Attilae, misit ex persona Valentiniani imperatoris legatos ad Theodericum regem Gothorum, qui illo in tempore apud Tolosam regnabat, ut pacem firmaret cum illo. Consensit in hoc Theodericus, pacemque cum Aecio firmavit, seque cum eo contra Attilam pugnare promisit. Fuerunt autem in auxilio Aecii patricii Burgundiones, Franci, Alani, Saxones, Riparioli, Briones, Sarmatae, Armoriciani, Luticiani. Producitur quoque a rege Theoderico Wisigotharum multitudo innumerabilis. Quatuor namque filiis suis domi dimissis, Friderico scilicet, Eurico, Retemire et Imnerico, duos tantum majores secum assumit, Thurismundum et Theodericum. Conveniunt itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauriaci nominantur, centum leuvas, ut Galli mensurare solent, in longum tenentes et septuaginta in latum, quae fiunt in longitudine miliaria centum quinquaginta et in latitudine miliaria centum quinque. Una enim leuva Gallica mille quingentorum passuum quantitate mensuratur.( JORD.-- H. R.-- H. m.) Cumque ad locum venissent ubi jam pugnare debuerant, interrogavit Attila divinatores suos quid sibi de ipsa pugna protenderent. Qui more solito nunc fibras pecorum, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes, Hunis infausta pronunciant, scilicet Attilam non habiturum victoriam. Hoc tamen quantulumcumque predixere solatii, quod summus de parte hostili ductor in certamine occumberet.( H. R.-- H. m.) Attila vero cum hoc de interitu Aecii, cujus mortem sitiebat, denunciare putaret, non dubitavit, vel cum suorum perditione bellum committere, dummodo Aecium, suis motibus fortiter obsistentem, posset extinguere. Committit itaque pugnam circa horam diei nonam, jam in vesperum die vergente, ut, si superaretur, ab hostibus imminentis noctis se tenebris occuleret. Conveniunt itaque hinc et inde nationes fortissimae, conseruntur acies, fit bellum acre nimis et pertinax, quale vix ulla narratur hystoria; nec ante praeliandi ardore quieverunt, quam nox superveniens pugnandi facultatem eis adimeret. Eo siquidem praelio 170 milia hominum caesa referuntur, tantumque sanguinis effusum esse, ut parvulus rivulus qui ibi labebatur, sanguine occisorum subito auctus, cadavera peremptorum secum traheret. Attilam sane de morte Aecii sua fefellit suspicio; nam Theodericus rex Wisigotharum occubuit. Aecius sanus evasit. In quo praelio quamvis neuter cessisset exercitus, constat tamen Attilam fuisse superatum. Tunc Wisigothae dividentes se ab Alanis, invadunt Hunorum catervam, et pene Attilam trucidarent, nisi providus ante fugisset et se suosque ilico intra septa castrorum, quae plaustris vallaverant, reclusisset. Sic ergo quamvis fragili munimine, eo tamen quesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere. Altera vero die intra plaustrorum munimenta se continens, Attila cum egredi non auderet, nec tamen tubis et clamore perstrepere, quasi incursionem minitans, non cessaret, ut victores suos inclusus turbaret, Thurismundus Theoderici regis filius, de paterna dolens occisione, statuit, Attilam coartare obsidione eumque cum suis ad internicionem delere.( H. R.-- H. m.) Tunc Attila de vita desperans, ex equitatoriis sellis ingentem pyram exstruxit, ut, si forte Gothi imminerent, subposito igne, ipse ascenderet seseque cremaret, ne aut quisquam de ejus vulnere gauderet, aut rex tantarum gentium in potestatem hostium deveniret. Aecius vero, metuens, Attila perempto, Romanos postea impune a Gothis deprimi, nec deinceps adversum Gothos, si necessitas incumberet, auxilium inveniri, Thurismundo, quasi rebus ejus consulens, persuasit, ut domum quantocius reverteretur regnoque paterno potiretur, ne, si ab ejus germanis invaderetur, ipse omnino privaretur, essetque sibi acerbius postea cum suis decertare quam cum alienis dimicare. Hoc ille consilium quasi pro sua salute prolatum libenter amplectens, domum rediit, regnumque paternum accepit. Ceterum Aecius talia machinatus est, ut Attilam ab ejus impressione subduceret, ea intentione qua predictum est, heu nescius, quantum hac provisione detrimentum patriae, dum avertere cupit, ingessit. Nam Attila cernens hostes, se relicto, ad propria remeasse, erectis animis, Pannoniam repedavit, multum potiorem coacervans exercitum. Italiam denuo furibundus intravit, ac primum Aquileiam, in ipso Italiae positam principio, expugnare aggressus est. Quam continuo triennio obsidens, cum adversus eam, civibus strenue repugnantibus, nil prevaleret, jamque murmur sui exercitus, penuriam famis tolerare non valentis et discedere cupientis, audiret, die quadam circuiens civitatem, ut ex qua parte posset eam facilius expugnare inquireret, cernit repente aves in aedificiorum fastigiis nidificare solentes, quae ciconiae vocantur, uno impetu ex urbe migrare fetusque suos sublatos rostris forinsecus deportare, et ut erat sagacissimus, ait ad suos: Aspicite aves futurorum prescias perituram civitatem relinquere casurasque arces periculo imminente deserere. Statimque adhibitis machinis, hortatur suos, acriter urbem impugnat ac sine mora capit; diripiuntur opes, captivantur vel trucidantur cives; residuum direptioni, subposito igne, flamma consumit. Plura dehinc ejusdem regionis castella immanis hostis, extinctis vel captivatis civibus, succendit ac diruit, Concordiam, Altinum sive Patavium, vicinas Aquileiae civitates; exinde per diversas Venetiarum urbes Huni bachantur, hoc est Veronam, Vincentiam, Brixiam, Pergamum seu reliquas, Mediolanum quoque Ticinumque pari sorte diripiunt, ab igne tamen abstinentes et ferro. Deinde Aemiliae civitatibus similiter exspoliatis, novissime eo loco, quo Mincius fluvius Padum influit castra metati sunt. Ubi Attila consistens, dum animo fluctuaret, utrum Romam adiret, an desisteret, non Urbi, cui infensus erat, consulens, sed Alarici exemplum, qui captae Urbi non diu supervixit, pavens, repente sanctissimus vir Leo papa per se ad eum accessit. Qui cum ad regem barbarum introgressus esset, cuncta ut optaverat obtinens, non solum Romae, sed et totius Italiae salutem reportavit. Territus namque fuerat Attila nutu Dei, nec aliud Christi sacerdoti loqui valuit, nisi quod ipse preoptavit. Ferunt itaque, post discessum pontificis interrogatum fuisse Attilam a suis, cur ultra solitum morem tantam reverentiam Romano pontifici exhibuerit, illumque respondisse, non se illius personam qui advenerat reveritum fuisse, sed alium virum juxta eum in sacerdotali habitu adstantem vidisse, qui forma augustior canicieque venerabilior, evaginato gladio mortem sibi minitaverit, si non omnia quae ille expetebat impleverit. Igitur Attila tali modo a sua sevicia repressus, relicta Italia, Pannonias repetivit. Ad quem Honoria, Valentiniani principis germana, dum a fratre ob decus pudiciciae districte servaretur, suum direxit eunuchum, quatinus eam sibi a fratre deposceret in matrimonium. Qui accepto nuncio, cum jam Italiae fines excessisset, nec statim fatigato exercitu regredi potuisset, mandat Valentiniano imperatori, pejora proxime se illaturum Italiae, si mox sibi germanam suam cum regalium opum portione non transmisisset. Reversus autem ad proprias sedes, super plures quas habebat uxores puellam quandam valde speciosam sibi conjunxit. Ob cujus nuptias profusa exercens convivia, dum tantum vini quantum antea nunquam in semel bibisset, dormiensque supinus jaceret, nimia sanguinis eruptione, qui ei de naribus effluere solebat, suffocatus est. Eadem nocte apud Constantinopolim Marciano imperatori arcus Attilae fractus in somnis ostenditur, quo scilicet armorum genere gens illa maxime utebatur. Sequenti vero luce, cum magna diei pars exacta fuisset, ministri regis post clamores maximos fores effringunt, inveniuntque Attilam sine ullo vulnere, sanguinis effusione mortuum, puellamque demisso vultu sub velamine lacrimantem. Tunc, ut illi genti mos est, crinium parte truncata, informem faciem turpavere vulneribus, ut praeliator eximius non femineis lamentationibus sed agmine lugeretur virili. Cujus exequiae multis plausibus a sua gente honoratae sunt. In mediis siquidem campis intra tentorium sericum collocato, de tota gente Hunorum electi equites cursibus illud ambientes, cantum funereum celebrant, deinde strabam, quam sic vocant, super tumulum ejus ingenti commessatione celebrantes, et contraria invicem sibi copulantes, luctum funereum mixto gaudio explicabant, nocteque secreta cadaver terrae commendabant. Cujus ferculam primum auro, secundo argento, tercio ferri rigore communiunt, tali argumento significantes, potentissimo regi omnia convenisse, ferrum, quia gentes edomuit, aurum et argentum, quod utriusque rei publicae ornamenta accepit. Addunt etiam arma hostium caedibus acquisita, faleramenta vario gemmarum fulgore preciosa diversique generis insignia, quibus colitur aulae decus. Et ut tantis divitiis humana curiositas arceretur, huic operi deputatos detestabili mercede trucidarunt.
10.4
Post haec inter successores Attilae de regno exorta est contentio, et dum inconsulte imperare cupiunt, omnes simul imperium perdiderunt. Nam filii ejus, quorum per licentiam libidinis pene populus fuit, gentes sibi dividi sorte poscebant, ut instar familiae bellicosi reges cum populis mitterentur in sortem. Ut autem Gepidarum rex Hardericus hoc comperit, indignatus contra filios Attilae primus insurgit, illatumque serviendi pudorem secuta felicitate detersit, nec solum suam gentem sed et ceteras gentes, quae pariter premebantur, sua discessione absolvit, quia facile omnes appetunt, quod pro cunctorum utilitate temptatur immutatum. Igitur armantur, bellumque committunt in Pannonia, juxta flumen cui nomen est Neoda; illic concursus factus est gentium variarum, quas Attila in sua tenebat ditione. Post multos ergo conflictus favit Gepidis inopinata victoria; nam triginta fere milia tam Hunorum quam aliarum gentium, quae Hunis ferebant auxilium, Hardericus peremit, filiumque Attilae majorem natu, nomine Hellam, occidit, quem pater super ceteros in tantum fertur amasse, ut eum cunctis aliis suis liberis in regno vellet preferre. Quo interempto, reliqui ejus germani cum Hunis fugantur juxta litus maris Pontici, ubi prius fuisse leguntur Gothi. Haec causa Harderici felix fuit in diversis nationibus, quae Hunorum regimini famulabantur invitae, earumque animos diu moestissimos ad hylaritatem libertatis votivae arrexit. Venientes ergo multi ex eis ad Marcianum principem, gratissime sunt ab eo suscepti, distributasque sedes, quas incolerent, acceperunt. Gepidi namque Hunorum sibi sedes viriliter vindicantes, totius Datiae finibus velut victores potiti sunt, nichil aliud a Romano imperio nisi pacem postulantes; Sarmatae vero et Cemandri et quidam ex Hunorum parte ad Maternam urbem Illirici sedes posuerunt, Scyri et Adagarii Scythiam minorem et inferiorem Moesiam acceperunt, Rugi aliaeque nationes nonnullae Bizim et Archadiopolim petiere; Hernach quoque, junior Attilae filius, cum suis extremas minoris Scythiae sedem elegit Hemmezur et Bulzindur consanguinei in Datia Ripensi Hedisco Halmoque potiti sunt, diversique diversa petierunt. Gothi vero videntes Gepidos Hunorum sedes sibi vendicare et Hunorum populum suas sedes antiquas occupare, maluerunt a Romano regno terras petere quam cum discrimine alienas invadere; Pannoniamque accepere, ibique sub rege Walamiro ejusque germano Dietmaro morabantur, quamvis locis divisis, consilio tamen unitis. Nam Walamir inter Scarniungam et Aquam Nigram, Dietmarus juxta locum Pellois habitabat, Witimar cum utroque manebat. Contigit autem, ut Attilae filii contra Gothos, quasi desertores dominationis eorum, venirent, ignarisque aliis fratribus, super Walamirum solum irruerent. Quos tamen quamvis cum paucis ille excepit, diuque fatigatos ita prostravit, ut vix aliqua eorum pars remaneret. Eo tempore cum pro gesta re ad fratres suos Dietmarum et Witimarum direxisset nuncium, veniens nuncius in domo Dietmari, majus invenit gaudium; ipso siquidem die Theodericus, filius ejus, quamvis de concubina, bonae tamen spei puerulus, natus erat. Post tempus ergo non multum rex Walamirus et ejus fratres Dietmarus et Witimarus dum consueta dona tardarent a principe Marciano accipere, et foedera tamen pacis custodirent, missi ab eis legati ad imperatorem, videbant Theodericum, Triarii filium, genere quidem Gothico, sed de alia stirpe quam Amalorum procreatum, omnino cum suis florentem et Romanorum amiciciis utentem, se vero omnino despici; domi haec renunciant, moxque Gothi, furore commoti, arma corripiunt, et Illiricum pene totum predando devastant. Sed Marciano imperatore defuncto, cum regnum acciperet Leo, mox ad pristinam cum Gothis amiciciam recurrit, et tam preterita quam presentia munera tribuit, et pacis obsidem Theodericum infantulum, Dietmari filium, accepit, qui jam annum octavum intravit. Quem dum pater dare tardaret, patruus Walamir promittit, ut exinde pax stabilior inter Romanos et Gothos maneret. Igitur Theodericus obses ducitur ad urbem Constantinopolitanam, et quia parvulus elegans fuit, imperialem gratiam promeruit. Postquam ergo firma pax inter Romanos et Gothos facta est, videntes Gothi sibi non sufficere quae ab imperatore acceperant, simulque solitam cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas depredari gentes, primumque contra Satagos, qui interiorem Pannoniam possederant, arma moverunt. Quod ubi rex Hunorum Dinzich, filius Attilae, cognovit, collectis quos adhuc habebat, quamvis paucos, Pannoniam depredari coepit. Quo comperto, Gothi ubi erant expeditionem solventes, quam contra Satagos habebant, in Hunos convertunt, sicque eos finibus suis inglorios expellebant, ut ex illo tempore qui remanserant Huni Gothorum arma pertimescant. Quiescente jam tandem Hunorum gente a Gothis, Chunimundus rex Suavorum cum suis invadens fines Dietmari, fratris Walamiri regis Gothorum, eos depredatur, omniaque abducens armenta, in terram suam revertitur. Dietmar vero non tantum jacturam armentorum dolens quantum metuens ne Suavi, si hoc impune lucrarentur, ad majorem licentiam prosilirent, sic vigilavit in eorum transitu, ut intempestae noctis silentio dormientes invaderet ad lacum Pellois, consertoque inopinato praelio, ita eos obpressit, ut etiam ipsum regem Chunimundum captum cum superato exercitu Gothorum servituti subdiderit. Sed dum esset multum misericors, facta ultione, veniam eis condonavit, reconciliatusque cum Suavis, eundem quem ceperat adoptans sibi in filium, remisit in Suaviam cum suis. Ille autem, paternae immemor gratiae, post aliquot tempus dolo concepto, Scyros, qui tunc super Danubium considebant, incitavit, ut in unum collecti gentem Gothorum invaderent. Tunc Gothis nichil mali susspicantibus ab amicis vicinis bellum insurgit, et, improvisa coacti necessitate, ad arma confugiunt, arreptoque certamine, se suamque ulciscuntur injuriam. In eo siquidem praelio rex Gothorum Walamir, dum ad hortandos suos equum ascenderet et ante aciem procurreret, proturbatus equus corruit sessoremque suum dejecit. Qui mox inimicorum lanceis vulneratus, interemptus est. Gothi vero tam regis sui mortem quam suorum vindicantes injuriam, sic omnes extinxerunt, ut pene de gente Scyrorum nullus remaneret, nisi qui istud nomen cum dedecore ferrent. Iterum Chunimundus cum Suavis, fretus auxilio Sarmatarum et reliquiis Scyrorum, simulque ex Gepidis Rugisque non parvis solatiis collectis, bellum intulit Gothis. Gothi vero, defuncto Walamiro, ad fratrem ejus Dietmarum confugiunt, eumque regem constituunt. Qui quamvis dudum cum fratre regnasset, auctioris tamen potestatis insignia sumit, bellique parte coactus, cum fratre Witimaro ad arma prosiliit, consertoque praelio, superior facta est pars Gothorum, adeo ut campus corruentium inimicorum cruore madefactus ut rubrum pelagus appareret, armaque et cadavera plus quam decem milium, in modum collium cumulata, campum replerent. Inde victor ad proprias sedes revertens Dietmarus cum Gothis, Theodericum filium suum, quem obsidem dederat, a Leone imperatore remissum cum magnis muneribus, gratanter suscepit. Qui cum jam decem et octo annorum esset, ex satellitibus et ex populo patris elegit sibi pene sex milia virorum, cum quibus patre inscio, permenso Danubio, Sarmatarum regem incurrit, eumque interemit, familiamque ac censum depredans, ad genitorem suum cum victoria rediit. Singidunum dehinc civitatem, quam idem Sarmatae possidebant, invadens, non Romanis sed suae subdidit ditioni.
10.5
Deficientibus dehinc vicinarum gentium spoliis, coepit et Gothis victus vestitusque deficere, et hominibus, qui dudum bello vivebant, pax coepit esse contraria, omnesque cum magno clamore ad Dietmarum accedentes, orant, ut in quamcumque partem vellet exercitum duceret, quia diutius ibi manere non posset. Qui accito germano sortem misit, et Witimaro Italia, Dietmarum Illiricum populandum obvenit. Relicta igitur Pannonia, alter Italiam, alter Illiricum suscepit: sed Witimar mox ut Italiam intravit, rebus humanis excessit, regnumque filio suo sibi aequivoco reliquit. Quem Licerius, qui tunc forte imperavit, muneribus datis ad Galliam transtulit, ut per Wisigothas, parentes suos, regnaret. Witimar, acceptis muneribus a Licerio, Galliam tendit, seseque parentibus Wisigothis jungens, unum corpus cum eis efficitur, et sic Galliam Hispaniamque tenens, suo jure defendit, ut nullus sibi alius prevaleret. Wisigothis vero post Theodericum, qui in bello, quod Romani et Wisigothae cum Attila Hunorum rege fecerunt, occubuit, filius ejus Thurismundus prefuit. Quo defuncto, Theodericus, frater ejus, in regnum successit, ipsoque 13o regni sui anno decedente, item frater eorum Euricus regnum assumens, 19o anno vita regnoque privatus est, relinquens filium regni successorem, nomine Alaricum, qui nonus ab illo magno Alarico regnum adeptus est Wisigotharum.
10.6
Dietmar vero transiens Saum amnem, Sarmatis bellum intentavit, si quis sibi obstaret, illisque quiescentibus nec ad tantam multitudinem prevalentibus, transit in Illiricum, et ubique prospere agens multasque civitates sibi subjiciens, Thesalonicam petiit, in qua Helarianus patricius a principe directus cum exercitu morabatur. Qui dum videret, Thesalonicam vallo muniri, nec se posse conatibus eorum resistere, missa legatione ad Dietmarum regem cum muneribus, rogavit, ut ab excidio urbis detorqueret, initoque foedere Romanus ductor cum Gothis, loca quae incoluerant jam sponte tradidit eis, ibique Gothi cum rege suo, depositis armis, in pace quieverunt. Nec diu postea rex Dietmarus aegritudine occupatus, vocatis ad se Gothis, Theodericum filium suum regni heredem fecit, et ipse mox rebus humanis excessit.
10.7
( H. R. et H. m. Cf. JORD.) Eo tempore regnum orientale Zeno imperator habebat. Qui audiens Theodericum gentis suae regem esse, grate suscepit, eumque ad se Constantinopolim venire precepit, digneque susceptum inter proceres palatii collocavit, et post aliquod tempus in filium sibi adoptans, consularibus fascibus, quae dignitas post imperiale fastigium prima est, eum sublimavit, nec solum hoc, sed etiam equestrem statuam ad famam tanti viri ante palatium suum ei constituit. At vero, dum hujuscemodi delitiis Theodericus apud Constantinopolim fluitaret, gens illius, id est Ostrogothae, dum eis propter fidei sanctionem predas agere more solito non liceret, nec tamen ab imperatore oblata stipendia sibi sufficerent, non minima coacti penuria, compositum foedus execrantur, inutilem factionem vituperant, mittuntque continuo ad Theodericum, qui dicerent, quas inopiae miserias ipsi sustinerent, dum ille Grecorum epulis superflueret, hortanturque, ut, si suis sibique consulere velit, citius redeat, quatinus, ne cuncta gens pereat et ubi novas ad habitandum terras exquirant, provideat. Ante non plures autem annos Odoacar quidam exiens ab extremis finibus Pannoniae cum fortissima Herulorum multitudine, fretus insuper Turcilingorum sive Scyrorum auxiliis, Italiam venit, nulloque resistente, totam Italiam Romamque occupavit, et per 14 annos ibi regnavit. Theodericus vero, cognitis suorum querimoniis, ad augustum Zenonem accedit, penuriam questusque suorum exponit, absolutionem efflagitat, Italiam sibi dari expostulat, adjiciens, quia si superare posset Odoacarem Italiamque obtinere, ad ejus gloriam redundaret a quo directus fuisset, sin bello superatus foret, nichilominus lucris ejus accresceret, quandoquidem cotidianorum stipendiorum exactoribus careret. Talia Zeno audiens, licet aegre ferret ejus discessum, deliberato tamen consilio, rei publicae utilitati prospiciens, ejus petitionibus annuit, Italiamque illi tribuens, senatumque ac populum Romanum ei committens, magnis ditatum muneribus abire permisit. Egressus igitur a Constantinopoli Theodericus, ad Ostrogothas revertitur, hortaturque eos continuo, ut quam primum parati sint et quasi possessuri Italiam proficiscantur. Qui cum omnes laeti oboedirent, profectus cum omni multitudine Ostrogotharum et cum omni subpellectili, priusquam ad Italiam perveniret, Trapestilam Gepidarum regem, insidias sibi molientem, bello superans, extinxit, Busan quoque Bulgarorum regem cum suis agminibus prosternit. Deinde veniens Italiam, primumque juxta Sonuum fluvium, qui non longe ab Aquileia labitur, castra componens, cum ad reficienda corpora hominum et jumentorum, pro longitudine itineris fessa, resideret, cum magno exercitu totisque Italiae viribus Odoacar ei occurrit. Quem Theodericus alacriter excipiens, magno superatum praelio in fugam convertit. Exinde movens exercitum, cum Veronam venisset, iterum adversus eum Odoacar non minori sese belli apparatu obponit. Contra quem Theodericus haut procul a Verona confligens, summa ejus exercitum clade contrivit. Qui dum fugae metu in Atesim fluvium se precipites mergunt, ex magna parte rapidissimis gurgitibus ejus implicati suffocantur. Theodericus vero dum ipso impetu subsequitur fugientes, Veronam ilico, civibus pavore consternatis, invadit. Odoacar autem cum his qui evaserant fugiens, Romam contendit, sed obseratis continuo portis, exclusus est. Qui cernens, introitum sibi denegari, omnia quae attingere potuit gladio flammaque consumpsit, Ravennamque ingressus, munitionem sibi preparavit. Theodericus autem a Verona digrediens, Mediolanum pervenit, et dum ibi consisteret, magna ad eum multitudo militum pluresque Italiae populi convenerunt, sed paucis interjectis diebus rursus dediticius exercitus, Tustra quodam nomine instigante, Odoacaris partibus se reddidit. Quae res Theodericum in tantum perterruit, ut se suumque exercitum apud Ticinensem urbem, quae nunc Papia dicitur, communiret. Talium rerum varietates Gundebaudus Burgundionum rex aspiciens, Liguriam cum ingenti exercitu intravit, cunctaque quae reperire poterat, pro diripientium voluntate depredans, infinitam captivorum multitudinem secum ad Gallias duxit. Theodericus itaque aliquandiu intra munitiones exercitum retinens, demum relictis ibi sororibus et matre universaque vulgi multitudine, nichil plane dubius de fide Epyphanii viri sanctissimi, ejusdem civitatis episcopi, cum expeditis armatorum cuneis ad obsidendum Odoacarem Ravennam perrexit. Cumque in eo loco qui Pinetum dicitur non procul ab urbe castra posuisset, per continuum pene triennium Odoacarem obsedit. Qui, cum frequenter nocturno tempore cum suis ex urbe egrediens, exercitum Theoderici inquietaret, novissime noctu irruens in castra, exercitum Theoderici magna strage prostravit( H. R.), sed Gothis fortiter resistentibus, ad extremum victus, in urbem confugit; nec multo post missa legatione, veniam supplicans, a Theoderico quasi in fide susceptus est, sed post ab eo truculente peremptus est. Egressis deinde a Ticino post triennium Gothis, eandem mox urbem invasere Rugi, cuncta per circuitum loca simulque civitatem per continuum biennium devastantes, cum adhuc beatissimus Epyphanius superesset, cujus sanctitate in tantis periculis cives sustentabantur afflicti. Hic a Theoderico Gallias ad Gundebaudum pro captivis redimendis directus, excepta innumera multitudine illorum pro quibus precium dedit, sex milia captivorum, ob solam sanctitatis suae reverentiam sibi concessa, secum reduxit.
10.8
Igitur Theodericus, extincto apud Ravennam Odoacare, totius Italiae potitus est ditione, nec multo post Romam profectus, a Romanis cum gaudio magno est susceptus. Quibus ille singulis ad subsidium victus centum viginti sex milia modiorum tritici concessit. Post haec Theodericus ut sui regni vires constabiliret, missa legatione ad Clodoveum Francorum regem, filiam ejus Audofledam in matrimonium petiit, quam ille libenter concessit.( H. R. et JORD.) Amalfredam autem germanam suam Wandalorum regi Hunerico, Geiserici filio, conjunxit, ejusdemque Amalfredae filiam Amalbergam Thuringorum regi Ermenfrido tradidit, filias vero suas, quas in Moesia genuerat, Thiudegotam et Ostrogotham vicinis regibus copulavit, unam Sigismundo regi Burgundionum, alteram Alarico regi Wisigotharum. De quo Alarico natus est Amalricus. Quem avus suus Theodericus in annis puerilibus utroque parente orbatum dum nutriret, comperiens Beterici filium Eutharicum, Herimundi nepotem et Thurismundi abnepotem, de Amalorum stirpe descendentem, in juvenili aetate, prudentia in virtute corporisque integritate pollentem in Hyspania, ad se illum venire precepit, eique filiam suam Amalsuindam in matrimonium dedit, quae Athalaricum ex eo genuit. Nec fuit aliqua vicina gens Italiae, quae Theoderico aut conjunctionis affinitate aut pactionis foedere non fuisset sociata, Zenone itaque augusto post decem et septem annos regni sui defuncto, Anastasius successit imperio, regnans per annos 27, Theodericus vero per idem tempus pacifice regnans in Italia, Romae miranda fecit aedificia, et per singula quaeque loca celebriora regia sibi construxit habitacula. Mortuo autem Anastasio et ipso heretico, Justinus imperium adeptus est. Qui dum esset orthodoxus, cernens in partibus Orientis illo adhuc tempore Arrianam heresim per singula loca vigere, pro ardore catholicae fidei decertabat hereticos dissipare, sextoque imperii sui anno precepit, ut ubique hereticorum aecclesias catholici consecrarent episcopi. Hoc audiens Theodericus, Arriana lue pollutus, Johannem papam simulque cum eo Theodorum atque Agapitum, consulares viros, aliumque Agapitum patricium Constantinopolim ad Justinum imperatorem direxit, mandans illi minando, quia, nisi hereticis aecclesias suas quantocius redderet eosque in pace degere sineret, universos Italiae populos ipse gladio extingueret. Qui pervenientes ad augustum, cum ab eo digne, ut competebat, suscepti essent, magnis cum fletibus postulabant, ut suae legationis seriem, quamvis esset injusta, libenter exciperet et Italiae periturae consuleret. Quorum fletibus Justinus permotus, eis quod petebant concessit, Arrianosque suae potestati dimisit. Cumque hi in itinere demorarentur, Theodericus rabie iniquitatis suae stimulatus, Simmachum patricium et Boetium senatorem et exconsulem gladio trucidavit.
10.9
His quoque diebus extincto a Francis Alarico Wisigotharum rege, Theodericus per Hibbam comitem suum plus quam 30 milia Francorum caedens, post mortem Alarici generi sui, Thiodem, armigerum ejus, tutorem Amalrici nepotis sui constituit. Johannes vero papa rediens a Constantinopoli, cum sociis itineris sui venit ad Theodericum Ravennam. Ille vero per maliciam impietatis et crudelitatis suae, pro eo quod a Justino, catholicae fidei defensore, honorifice suscepti essent, carceri eos mancipavit et famis afflictione interfecit. Sed hanc immanissimam ejus crudelitatem divina mox animadversio secuta est; nam nonagesimo nono post hoc facinus die subita morte defunctus est. Cujus animam, ut sanctus Gregorius in dialogo scribit, solitarius quidam vir magnae virtutis apud Lipparam insulam vidit inter Johannem papam et Simmachum patricium discinctum et discalciatum deduci et in ollam Vulcani demergi. Ante tamen, cum adhuc valeret, sed jam senior, convocans Gothos et gentis suae primates, Athalaricum, Amalsuindae filium vix decem annorum, regem constituit, exhortans suos, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent, principem Orientis placatum semper et propicium habere curarent.( H. R. et JORD.) Quo defuncto, Gothi, ut precepit Theodericus, Athalaricum cum matre sua preficiunt regno, hoc quod preceptum erat custodientes, quam diu Athalaricus et mater ejus vivebant, qui pene per octo annos regnabant. Justino autem augusto post octo imperii sui annos defuncto, Justinianus, sororis ejus filius, successit imperio. Cui Athalaricus tam suam adolescentiam quam matris viduitatem commendavit, sed brevi post tempore humanis rebus excessit. Tum maternae sexus fragilitatem Gothi dum spernerent, secum deliberans, ipsa Theodatum consobrinum suum germanitatis gratia accersitum a Tuscia, ubi privatus in propriis laribus vivebat, in regno locavit. Qui post aliquantum tempus, immemor consanguinitatis et beneficii, a palatio eam abstractam in insulam laci Vulsini relegavit, ubi paucissimos dies in tristicia degens, ab ejus satellibus in balneo strangulata est. Quod audiens imperator, magna ira contra Theodatum accensus est.( H. R.) Sentiens autem hoc Theodatus, beatum Agapitum papam direxit ad Constantinopolim, ut per cum gratiam imperatoris acquireret. Veniens autem pontifex ad imperatorem, coepit habere colloquium cum eo de fide, et invenit eum doctrinam Euticetis habere. Quem cum pontifex pro errore increparet, ille minis eum aggressus est; sed in fide catholica papa immobilis stabat, et ad imperatorem dicebat: Ego desideravi venire ad Justinianum imperatorem christianissimum, sed ut video, inveni Diocletianum. Videns autem imperator constantiam ejus, ex voluntate Dei acquievit monitis illius; sed non multo post idem pontifex ibi defunctus est. Justinianus vero Bilisarium patricium, jam de Wandalis in Africa triumphantem, contra Theodatum misit, ut et Italiam a servitio Gothorum liberaret. Veniente autem Bilisario in Siciliam, omnes qui ibi erant Gothi cum duce suo Sinderith ultro se Bilisario tradiderunt. Theodatus vero generum suum Evermundum cum exercitu misit ad custodiendum fretum, ubi est exitus de Sicilia; sed ille audiens eventum rerum in Sicilia, ultro se ad pedes advenientis Bilisarii misit, Romanis optans servire principibus. Quod Gothorum sentiens exercitus, susspectum Theodatum a regno pellendum clamitat, et Witigem, qui ejus armiger erat, ad rebellandum in regnum elevat. Qui levatus in regnum Romam ingreditur, premissisque Ravennam fidelissimis sibi viris, Theodatum occidi precepit, ipseque post paucos dies Ravennam veniens, Mathesuindam, Amalsuindae filiam, vi sibi in matrimonium copulavit.
10.10
( H. R.) Bilisarius vero conceptas contra Theodatum belli vires in Witigem convertit, egressusque de Sicilia, Romam venit. Gothi autem qui ibi habitabant nocte egredientes Romam, portasque relinquentes apertas, fugerunt Ravennam. Witigis autem ut talia cognovit, cum magno exercitu Romam venit; sed Bilisarius, cernens non aptum sibi tempus ad pugnandum, quia fames magna eo anno obpresserat mundum, inclusit se infra Romam, positis custodibus, qui ex omni parte custodirent eam. Gothi vero omnia foris devastantes, cum per annum integrum obsiderent Romam, immisso super se terrore, fugerunt Ravennam. Iterum Witigis collecto exercitu venit contra Bilisarium in pugnam, commissaque pugna, multi ex parte Witigis mortui sunt, ipsumque fugientem Johannes militiae magister insecutus, vivum apprehendit Romamque ad Bilisasarium duxit, quem ille secum Constantinopolim vexit. Quem videns Justinianus, gavisus est, et non post multum tempus fecit eum patricium, illeque ibi plus quam biennium moratus, defunctus est. Cujus uxorem Mathesuindam imperator dedit fratri suo Germano patricio, de quibus natus est filius nomine Germanus, in quo, conjuncta stirpe Aniciorum et Amalorum, spes utriusque generis et gentis posita est.( H. R.) Postquam autem Witigis captus est, Gothi Transpadani Heldebadum sibi regem constituunt, qui eodem anno interemptus est. Cui successit Erarius, et ipse necdum expleto anno jugulatur. Dehinc Baduillam, qui et Totila dicebatur, sibi preficiunt, moxque collecto undique exercitu, totam Italiam invaserunt.( H. m.) Exinde cum percurrerent Campaniam, idem Totila veniens ad coenobium beati patris Benedicti, qui tunc in monte Cassino magnis virtutibus claruit, ab eo talia audivit: Multa mala facis, multa fecisti, jam iniquitate compescere. Equidem mare es transiturus, Romam ingressurus, novem annis regnabis, decimo morieris. Inde digrediens per Lucaniam, invadit Siciliam, indeque revertens, Romam petit, eamque obsidione concludit. Romanis itaque fame laborantibus nec moenia diutius tueri valentibus, a porta Ostiensi Totila ingressus est. Volens autem parcere Romanis, per totam noctem clangere buccina jussit, quo se a Gothorum gladiis aut in aecclesiis tuerentur aut quibuscumque modis occulerent. Habitavit vero cum Romanis aliquantum temporis quasi pater cum filiis, sed hanc animi benignitatem ei, qui antea nimiae crudelitatis erat, beati Benedicti ammonitio, ut conjici datur, conferebat. Elapsi sane ex Urbe quidam e numero senatorum Constantinopolim afflicti properant, quibus calamitatibus Roma subiceretur, principi narrant. Qui statim Narsetem eunuchum, cubicularium suum, Italiae fecit exarchum, Romamque cum manu valida dirigit, ut afflictae Romae quantocius subveniret. Is ad Italiam veniens, legatos ad Alboin regem Longobardorum misit, qui tunc in Pannonia habitabant et Romanis amici erant, mandans ei, quatinus sibi pugnaturo cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin electam e suis magnam manum direxit. Qui per maris Adriatici sinum transvecti Romanisque sociati, magnum cum Gothis certamen inierunt. Quibus ad interitum pene consumptis, regem eorum Totilam, qui jam per decem annos super eos regnaverat, Narses interfecit, et vestimenta ejus cruentata cum corona, lapidibus preciosis ornata, regiam urbem misit, quae jactata sunt ad pedes imperatoris coram senatu. Deinde urbes eorum duas munitas, id est Veronam et Brixiam, suscipiens, universam Italiam cum Romana civitate ad rei publicae jura reduxit, et Longobardos honoratos cum magnis muneribus ad propria remisit. Qui omni tempore quo Pannoniam possederunt Romanis adversus aemulos adjutores fuerunt. Sic igitur famosum regnum fortissimamque gentem Gothorum diu regnantem, tandem post mille 40 annos victor diversarum gentium Justinianus imperator et prius per Bilisarium et post per Narsetem vicit, omnemque Italiam ab eorum servitute liberatam, pristinae libertati restituit.
10.11
Haec Jordanis quidam grammaticus, ex eorumdem stirpe Gothorum progenitus, de Getarum origine et Amalorum nobilitate, non omnia quae de eis scribuntur et referuntur, ut ipse dicit, complexus, exaravit, sed brevius pro rerum notitia huic opusculo inseruimus. His perlectis diligenterque perspectis, perpendat qui discernere noverit, quomodo illud ratum teneatur, quod non solum vulgari fabulatione et cantilenarum modulatione usitatur, verum etiam in quibusdam cronicis annotatur, scilicet quod Ermenricus tempore Marciani principis super omnes Gothos regnaverit, et Theodericum, Dietmari filium, patruelem suum, ut dicunt, instimulante Odoacare, item, ut aiunt, patruele suo, de Verona pulsum, apud Attilam Hunorum regem exulare coegerit, cum hystoriographus narret, Ermenricum regem Gothorum multis regibus dominantem tempore Valentiniani et Valentis fratrum regnasse, et a duobus fratribus Saro et Ammio, quos conjicimus eos fuisse qui vulgariter Sarelo et Hamidiech dicuntur, vulneratum, in primordio egressionis Hunorum per Meotidem paludem, quibus rex fuit Valamber, tam vulneris quam Hunorum irruptionis dolore defunctum fuisse, Attilam vero postea ultra 70 annos sub Marciano et Valentiniano cum Romanis et Wisigothis Aecioque duce Romanorum pugnasse et sub eisdem principibus regno vitaque decessisse; ac dehinc imperante Gothis Walamiro, Theodericum, fratris sui Dietmari filium, Leoni augusto jam septennem a patruo fidei causa obsidem datum, et ab eodem Leone postea patri jam imperanti Gothis fuisse redditum, patrique defuncto in regnum successisse, sed mox a Zenone augusto Constantinopolim accitum familiariterque tractatum, Italiae regnum accepisse, quod tunc Odoacar cum Thurcilingis et Rugis aliisque nationibus, invito Zenone, possedit, quem Theodericus post multa certamina dediticium interemit. Hinc rerum diligens inspector perpendat, quomodo Ermenricus Theodericum, Dietmari filium, apud Attilam exulare coegerit, cum juxta hunc hystoriographum contemporalis ejus non fuerit. Igitur aut hic falsa conscripsit, aut vulgaris opinio fallitur et fallit, aut alius Ermenricus et alius Theodericus dandi sunt Attilae contemporanei, in quibus hujusmodi rerum convenientia rata possit haberi. Hic enim Ermenricus longe ante Attilam legitur defunctus, Theodericus vero post mortem Attilae sive in ipso mortis ejus confinio scribitur natus, quinta generatione posteritatis Witulfi, fratris Ermenrici, progenitus. Dietmarus autem, pater ejus, alios fratres habuisse non legitur quam Walamirum et Witimarum, quorum prior sub Attila regnans, post mortem ejus se Hunorum ditioni subduxit, et sine filiis mortuus Dietmaro fratri regnum reliquit, alter vero filium omonimum sibi Witimarum habuit, qui post obitum patris, relicta Italia, Gallias secessit.
10.1
( Chr. W.) A. D. 378. Regnante Valente post mortem fratris sui Valentiniani cum Gratiano et Valentiniano, filiis ejusdem fratris sui, Basilius Caesareae Capadociae, vir sapientissimus et continentissimus, claruit, sed superbiae, ut aiunt, vitio laboravit.
10.2
A. D. 379. Athanasius Alexandrinus episcopus 66o sacerdoti sui anno migrans, Petrum successorem reliquit.
10.3
( Chr. W.) A. D. 380. Gothi ab Hunis expulsi, diffunduntur per Traciam.
10.4.1
A. D. 381. Gothi fame compulsi, rebellant Valenti, quos ille bello petens, sed exercitu occiso, fugiens, in casa quadam vivus crematur, anno 15o regni sui, quorum, 11 cum fratre, 4 post illum regnavit( cf. H. m.).
10.4.2
Anni Gratiani.
10.4.3
Anno dominicae incarnationis 382, Urbis vero conditae millesimo 133. Gratianus, filius Valentiniani, 39u s ab Augusto, post mortem patrui sui Valentis electus est ad imperium, et regnavit cum fratre suo Valentiniano annos 6, cum prius regnaret annis 4 cum patruo. Eo tempore apud Mediolanum beatus Ambrosius hic hymnos canendos in aecclesia primus composuit-- apud Turonos beatus Martinus magnis lampabant virtutibus, totoque orbe doctrinis et scientia clari[ Gregorius Nisenus, Gregorius Nazanzenus et apud Bethleem Hieronimus radiabant. Theophylus Alexandrinus episcopus cyclum de observatione paschae per centum annos digessit, quem laterculum vocavit, totoque orbe doctrinis et scientia clari] apud Bethleem beatus Hieronimus presbyter, apud Ypponem Africae civitatem sanctus Augustinus episcopus radiabant.
10.4.4
( H. R. et H. m.) Igitur Gratianus admodum juvenis, cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia, longe impari militum numero sese in hostem dedit, et apud Argentariam Galliae opidum plus quam 30 milia Alamannorum interfecit. Deinde audiens Traciam Daciamque et Pannoniam tanquam genitales terras a Gothis atque omni pernicie atrocioribus Hunis et Alanis possideri, Pannoniam venit. Ea tempestate Theodosius, Theodosii filius, tam propter parentum nobilitatem, quam propriam fortitudinem habebatur nominatissimus, sed invidia dissimilium fatigatus, in Hyspania morabatur, ubi et ortus fuerat et nutritus. Cumque imperator fratrem suum adhuc puerum cerneret, et quid faceret hesitaret, quippe cum barbari, victoriis elati, inexpugnabiles viderentur, eadem provisione, qua Nerva quondam elegerat Hyspanum virum Trajanum, per quem res publica reparata est, accitum et ipse nichilominus ab Hyspania Theodosium magistrum militiae fecit, eumque contra barbaros cum expeditione misit. Qui vadens, fortiter cum illis maximis Scythiae gentibus pugnavit, et feliciter triumphavit. Mox dux optimus, exercitu disperso per urbes, ipse velociter ad principem remeavit, ipseque triumphorum suorum nuncius extitit. Quod dum imperator pre admiratione non crederet, invidi dicebant, eum fugisse et exercitum perdidisse. At ille derogantes sibi rogat dirigi, qui viderent multitudinem peremptorum. His verbis imperator flexus, direxit qui res actas sibi nunciarent. Porro dux optimus inter haec vidit in visione, quod sanctus Miletius, Antiochenae civitatis episcopus, eum indueret imperiali clamide et corona caput ejus ornaret. Haec cum ille retulerit mane cuidam amicorum, ille clarum esse dixit somnium, et nichil aenigmaticum, nichil habere dubium. Post paucos autem dies qui missi fuerant redierunt, peremptaque multa hostium milia narraverunt. Quamobrem laetatus princeps Gratianus, faventibus cunctis, Theodosium, tricesimum tercium aetatis annum gerentem, apud Sirmium purpura induit, Orientisque et Traciae simul imperio prefecit. Igitur Theodosius Constantinopolim triumphans intravit, et ne assidue pugnando Romanum populum fatigaret, cum Athalarico Wisigothorum rege pacem fecit, eundemque Constantinopolim venientem benigne suscepit, ibique defunctum honorifice sepeliri fecit, et hac benignitate omnes Gothos Romano imperio subjugavit. Veniens autem Thesalonicam, aegritudinem incurrit, cupiensque baptizari, Anatholium, ejusdem civitatis episcopum, requisivit, cujus esset fidei. Quo respondente, quod Arriana pestis in Ylliricum non valuisset accedere, sed fidem Niceni concilii inviolatam servarent, libenter ejus verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est. Inter haec Archadium filium suum consortem sibi fecit in imperio, in Italia vero puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul et prefectu shabebat. Justina vero, mater Valentiniani, cum esset Arriana, vivente quidem viro, laedere christianos orthodoxos non prevaluit, sed eo mortuo, cum filius esset valde juvenculus, Mediolanum veniens Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut juberet eum exilio destinari. Cumque juberet eum exire de aecclesia, Ambrosius ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa aut blasphemantibus Deum videar contradere; hic, si placet, occide, hoc loco mortem prona suscipiam voluntate
10.4.5
Ea tempestate Maximus, vir quidem strenuus atque imperio dignus, si contra sacramenti fidem per tyrannidem non emersisset, invitus ab exercitu in Britannia imperator factus, in Galliam transiit, exceptusque a legionibus Gratiano infensis, eundem, subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem, dolo circumvenit et occidit Lugduno, fratremque ejus Valentinianum cum matre Justina expulit ab Italia.( BEDA). Qui tamen justissimam cum matre sua luit poenam, quae et ipsum Arriana heresi polluit et eminentissimum catholicae fidei doctorem Ambrosium episcopum perfida obsidione vexavit.( H. m.) Valentinianus autem Constantinopolim veniens, a Theodosio paterna pietate est susceptus, et imperio est restitutus; sed ab Eugenio quodam, prius grammatico, tunc autem militanti in palatio, et ab Arbogasto quodam facinoroso corruptis cubiculariis, ab eisdem dormiens strangulatus est, atque ut voluntariam sibi mortem conscivisse putaretur, laqueo suspensus est.
10.5
( Chr. W.) Anno dominicae incarnationis 383o, qui est Gratiani secundus, Theophilus pascales circulos inchoavit:
10.6
A. D. 384. Synodus 150 episcoporum Constantinopoli adversus Macedonium congregatur sub Damaso papa, qui 26 annis regebat aecclesiam.
10.7
A. D. 385.
10.8
A. D. 386. Archadium Theodosius pater consortem regni facit.
10.9.1
( Chr. W.) A. D. 387. Maximus ex Britannia in Gallias veniens regnumque sibi usurpans, Gratianum apud Lugdunum occidit, fratrem vero ejus Valentinianum Italia expulit.
10.9.2
Anni Theodosii.
10.10.1
( H. R. et H. m.) Anno dominicae incarnationis 388, Urbis vero conditae millesimo 139. Theodosius, genitus patre Theodosio, matre Thermantia, 45u s ab Augusto, interfecto per Maximum Gratiano, imperium Romanum solus obtinuit, mansitque in eo annis 11, cum jam in Orientis partibus sex annis Gratiano vivente regnasset, Valentinianum tamen, fratrem Gratiani, quamdiu vixit, regnare permisit; ipse vero bellum adversus Maximum, qui tunc Aquileiae insidebat, suscepit, illumque a militibus propriis, cum vim imperatoris sustinere non possent, captum ac traditum peremit; Victorem quoque, filium ejus, quem pater Gallis adhuc in aetate infantili prefecerat, extinxit. Peracta victoria, Theodosius cum Valentiniano venit Romam, eratque cum eis pariter et Honorius valde puer, quem pater post actam victoriam a Contantinopoli evocaverat. Theodosius igitur Romae positus, multum profuit Urbi, alia prebendo, alia auferendo. Post haec relicto Valentiniano Romae, ipse cum Honorio Constantinopolim remeavit. Valentinianus vero cum transiret in Galliam causa ordinandae rei publicae, fraude Arbogasti comitis sui et Eugenii grammatici, dormiens ab eunuchis cubiculariis pecunia corruptis suffocatus est, moxque Eugenio in principatum electo ab Arbogasto, collecta multitudine Francorum atque Gallorum preparaverunt se in pugnam contra Theodosium. Quod ille audiens, congregavit multitudinem militarem, filiumque suum Honorium constituit imperatorem. Misit autem Eutropium Eunuchum sibi fidelissimum in Thebaidam ad Johannem monachum praescientia clarum, de quo legitur in Vita patrum, ut aut eum venire volentem deduceret, aut nolentem de belli eventu requireret. Qui venire nolens, mandavit ei, quod, interfecto tyranno, victoria sit potiturus, sed ipse in Italia moriturus. Relictis igitur ambobus filiis in urbe Constantinopolitana, Theodosius contra Eugenium pergit, moxque illi exercitus Wisigotharum plus quam viginti millium occurrit; Eugenius itaque et Arbogastus cum transitus Alpium tenerent, Theodosius in summis Alpibus constitutus, jejuniis et orationibus intentus erat. Circa gallorum vero cantum sopore constrictus, vidit in somnis, quasi jaceret in campo et astarent ei duo quidam viri in vestibus albis, equis candidissimis residentes, jubentes eum habere fiduciam primoque diluculo preparare milites ad victoriam, seque dicebant ad solatium sibi destinatos. Quorum alter dicebat, se esse Johannem evangelistam, alter Philippum apostolum. Quae visio etiam alicui militi revelata est. Qua visione comperta, uberiores in oratione lacrimas fudit, et in crastinum facta congressione, turbo ventorum maximus a parte Theodosii in ora hostium surrexit, qui tela, quae ipsi mittebant, in ipsos retorquebat, ea vero, quae ab ejus parte missa sunt, ultra mensuram humani jactus per magnum inane portata valenter hostibus infigebat. Eugenius itaque corruens ad pedes imperatoris, veniam rogabat, sed a militibus circa pedes ejus capite truncatus est; Arbogastus vero propria se manu interfecit, consulatus Archadii anno tercio et Honorii secundo. Ad laudem vero Theodosii ob insignem victoriam poeta quidam nomine Claudianus, sed paganus, inter cetera hujusmodi versibus Deo et homini testimonium cecinit:
10.10.2
Igitur Theodosius Mediolanum veniens, post laborem publicum corpore fatigatus, aegritudinem incurrit, et sperans se moriturum, potius de re publica cogitavit, considerans quae solent hominibus evenire, imperatore moriente. Filium itaque Honorium de Constantinopoli velociter evocavit, et imperatorem Romae ordinavit. Cumque Honorius Mediolanum venisset, pater ex aegritudine relevatus, circum de victoria celebrabat, et ante prandium quidem spectaculum quasi sanus exhibuit, post prandium vero repente pregravatus, ad spectaculum venire non potuit, filium tamen ludis adesse precepit; superveniente vero nocte, defunctus est, 16 Kal. Febr. anno imperii 17o, vitae autem 40o. Fuit autem propagator rei publicae et defensor eximius, clemens et misericors, communis cunctis, solo habitu differens a ceteris, in omnes honorificus, in bonos vero profusius. Quantae autem mansuetudinis apud homines fuit, tantae humilitatis coram Domino extitit. Quod in illo obedientiae exemplo satis probatur, quam sancto Ambrosio episcopo, immo per illum Deo exhibuisse narratur. Quod quia est relatu ac memoria dignum licet non suo loco, statui tamen memorandum, et pro utilitate legentium et pro opinione virtutum.
10.10.3
Thesalonica est civitas grandis et populosa, in qua dum esset Theodosius, ibi seditio est orta, et quidam ex judicibus tracti et lapidati sunt, unusque, ut aiunt, ex militibus, quem ille diligebat, occisus est. Hinc indignatus Theodosius, sicut se habent humanae passiones, non refrenavit iracundiae infirmitatem, sed justo furori immensam permiscuit crudelitatem. Ad ludos igitur circenses jussit invitari cives, et repente super omnes injustos gladios precepit evaginari et una cum innocentibus nocentes perimi. Septem quippe milia hominum feruntur ibi occisa, non precedente judicio, sed furibundo dictante animo. Hujusmodi cladem gemitus plenam audiens Ambrosius, cum princeps Mediolanum venisset et aecclesiam sollemniter intrare voluisset, foris ad januas ei occurrit, hisque illum sermonibus a sacri liminis ingressu prohibuit: Nescis, imperator, perpetratae a te necis quanta sit magnitudo, neque post ausum tanti furoris mens tua molem tantae praesumptionis agnoscit. Sed forte recognitionem peccati prohibet potestas imperii; decet tamen, ut ratio vincat potestatem. Scienda est quippe natura ejusque mortalitas atque resolutio et pulvis progenitorum, ex quo facti, ad quem redigendi sumus, et non flore purpureo fidentem, infirmitatem operti corporis ignorare. Coaequalium es imperator et conservorum; unus est enim Dominus omnium, rex et creator cunctorum. Quibus igitur oculis aspicies communis Domini templum? quibus calcabis pedibus sanctum illius pavimentum? Quomodo extendes manus, de quibus adhuc stillat sanguis innoxius? Quomodo hujusmodi manibus suscipies sanctum Domini corpus! Qua presumptione poculum preciosi sanguinis percipies ore tuo, dum furore sermonum tuorum tantus injuste sit sanguis effusus? Recede igitur, recede, nec secundo peccato priorem nequiciam contendas augere! Suscipe vinculum, quo te omnium Dominus nunc ligavit; est enim medicina maxima sanitatis. His sermonibus imperator oboediens-- erat enim divinis eruditionibus nutritus, et aperte sciens quae essent propria sacerdotum, quae regum-- gemens et deflens ac regalia remeavit. Cumque octo mensium continua transissent tempora, propinquavit nativitatis Salvatoris nostri festivitas. Imperator autem lamentationibus assiduis in palatio residens, continuas lacrimas incessabiliter expendebat. Ingressus autem tunc magister militiae Rufinus, et singularem apud principem fiduciam habens, et videns eum in lamentatione prostratum, accessit et lacrimarum causas inquirit. At ille amarissime ingemiscens et vehementius lacrimas fundens: Tu, inquit, Rufine, ludis, et mea mala non sentis; ego autem lamentor et gemo calamitatem meam, quia servis quidem et mendicantibus aperta sunt templa Dei, et proprium dominum ingredientes licenter exorant; michi vero ingressus ad eum non est, insuper etiam coeli clausi sunt. Haec dicens, verba singula singultibus irrumpebat. Rufinus: Curro, inquit, si tibi placet, pontificique precibus persuadeo, ut solvat vinculum quod ligavit. Ait imperator; Non suadebis Ambrosio; novi ego decretum illius esse justum; neque reverebitur imperialem potentiam, ut legem possit prevaricare divinam. Cumque Rufinus verbis plurimis uteretur et promitteret Ambrosium esse flectendum, imperator eum pergere cum festinatione precepit; ipse vero spe data post paululum est secutus, credens Rufini promissionibus. Porro vir mirandus Ambrosius mox ut Rufinum vidit, ait: Impudentiam canum imitatus es, o Rufine, tantae videlicet necis auctor existens, et pudorem ex fronte detergens, nec erubescis, nec metuis, contra imaginem latrare divinam. Cumque Rufinus supplicaret et imperatorem venturum esse diceret, superno zelo accensus Ambrosius, ait: Ego tibi, Rufine, predico, quoniam ingredi sacra limina eum prohibebo, si vero imperium in tyrannidem mutaverit, necem libenter suscipio Haec et alia plurima Rufinus audiens, nunciavit imperatori, monens ne de palatio procederet. At imperator haec in media jam platea cognoscens: Pergo, inquit, et justas in facie suscipio contumelias. Cumque ad sacra limina pervenisset, in sanctam quidem basilicam non presumpsit intrare, sed inveniens antistitem in salutatorio residentem, supplicabat, ut ejus vincula resolveret. At ille tyrannicam dicebat ejus esse presentiam, eumque contra Deum vesanire et leges ejus calcare. Verum imperator: Non, inquit, insurgo adversus aecclesiasticas sanctiones, nec inique ingredi limina sacra contendo, sed te solvere vincula mea deposco et communis Domini pro me exorare clementiam, nec michi januam claudi, quam cunctis poenitentiam agentibus Dominus noster aperuit. Tunc antistes: Quam, inquit, poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates, quibus medicaminibus incurabilia vulnera plagasque curasti?-- Tuum est, inquit imperator, edocere et medicamenta temperare, meum vero oblata suscipere. Tunc sanctus Ambrosius ait: Quoniam furori judicium tuum commisisti et non ratio protulit sententiam sed iracundia, scribe legem, quae decreta furoris evacuet; et 30 diebus sententia necis atque proscriptionis tantummodo maneat in litteris et judicium expectet rationis, quibus diebus transactis, ira jam cessante, ratio causam judicans apud semetipsam, quae cognoverit sub veritate disponat. In his enim diebus cognosces, an justa sit sententia quam protuleris, an injusta; et si ratio probaverit injusta quae sunt prolata, disrumpet, si vero justa, firmabit, dierum vero numerus ad haec examinanda sufficiet. Hanc ammonitionem imperator animo libenti suscipiens et optimam esse confidens, legem conscribi repente precepit et propriae manus litteris confirmavit. Quo facto, vinculum ejus Ambrosius absolvit. Quae lex hactenus observatur Constantinopoli. Est autem hujusmodi:
10.10.4
« Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius augusti Flaviano prefecto pretorii Yllirici.
10.10.5
Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu jusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam; sed per dies 30 super statuta eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiant vincula, atque custodia et excubiis sollertibus vigilanter observentur.»
10.10.6
Sic igitur sacratissimus imperator ingredi limina sacra presumens, non stans Domino supplicavit, neque genua flexit, sed pronus in pavimento jacens, Daviticam proclamavit vocem: Adhesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum, manibus barbam capillosque evellens frontemque percutiens et pavimentum lacrimarum guttis aspergens, veniam poscebat. Cumque tempus accederet, quo munus ad altare solebat offerre, surgens cum lacrimis, ingressus est. Cum vero obtulisset sicut solitus erat, intra cancellos stetit. Rursus autem Ambrosius non acquievit, sed differentiam locorum edocuit, et primo quidem requisivit quid ibi expectaret. Imperatore dicente, sustinere se sacrorum perceptionem mysteriorum, remandavit ei per suum archidiaconum: O imperator, interiora loca tantum sacerdotibus sunt collata, quae ceteri nec ingredi nec contingere permittuntur. Egredere igitur, et hanc exspectationem cum ceteris habe communem. Purpura namque imperatores, non sacerdotes facit. Tunc fidelissimus imperator etiam hanc traditionem animo gratanti suscipiens, remandavit: Non audaciae causa intra cancellos mansi, sed in Constantinopolitana urbe hanc consuetudinem esse cognovi; unde gratias ago pro hujusmodi medicina. Tali ergo tantaque et presul et imperator virtute clarebant. Ego autem utriusque opus ammiror, illius fiduciam, hujus oboedientiam, illius zeli fervorem, hujus fidei puritatem. Porro regulas pietatis quas a magno sacerdote recepit, reversus etiam in Constantinopolitana urbe servavit. Nam dum festivitatis tempore ad ecclesiam processisset, oblatis in altari muneribus, mox egressus est. Cumque Nectarius, tunc presul ecclesiae, illi mandasset, cur intus stare noluisset, remandavit ei princeps: Vix potui discere, quae differentia sit imperatoris et sacerdotis; vix enim inveni veritatis magistrum; Ambrosium namque solum novi digne vocari pontificem.
10.10.7
Habebat igitur imperator et aliam utilitatis occasionem, per quam de bonis operibus triumpharet. Conjunx enim ejus divinas leges eum saepius ammonebat, se ipsam tamen prius perfecte erudiens. Non enim regni fastigiis elevata est, sed potius amore divino succensa. Beneficii namque magnitudo majus ei desiderium benefactoris exhibebat. Repente namque ut venit ad purpuram, claudorum atque debilium maximam habuit curam, non servis, non aliis ministris utens; sed per semet ipsam agens, et ad eorum habitacula veniens, unicuique quod opus haberet prebebat. Sic etiam per aecclesiarum xenodochia discurrens, suis manibus ministrabat infirmis, ollas eorum tergens, jus gustans, coclearia offerens, panem frangens, cibosque ministrans, calices abluens, et alia cuncta faciens quae servis et ministris mos est celebrare. His autem, qui eam de rebus talibus nitebantur prohibere, dicebat: Aurum distribuere opus imperii est; ego autem pro ipso imperio hoc opus offero bona michi omnia conferenti. Viro autem suo sepe dicebat: Oportet te, marite, semper cogitare, qui dudum fuisti, qui modo sis. Haec si semper cogitaveris, ingratus benefactori non eris, sed imperium, quod suscepisti, legaliter gubernabis, et harum rerum auctorem placabis. His sermonibus velut optimam quandam utilitatem virtutisque abundantiam conjugi offerebat.
10.10.8
Defuncto autem Theodosio 16 Kal. Febr., corpus ejus Constantinopolim delatum est 6 Idus Novemb. et ab Archadio filio suo sepulturae traditum. Dimisit autem regnum duobus filiis suis, Archadio in Oriente, Honorio in Occidente, curam vero amministrationis viris potentissimis mandavit habere, Rufino aulae orientalis, Stilichoni occidentalis. Post paucos autem dies quando translatum est corpus Theodosii, id est 15 Kalend. Decemb., etiam exercitus, qui cum eo fuerat contra Eugenium, reversus est, et dum imperator Archadius ad portas occurrisset exercitui, milites Rufinum prefectum peremerunt. Erat enim suspectus, quasi tyrannidem meditaretur assumere et Hunos vel Gothos in Romanorum provincias contra imperatorem evocare.
10.10.9
Ejusdem vero Theodosii temporibus apud Palestinam provinciam in castello Emmaus natus est puer integer et perfectus, sed ab umbilico sursum divisus, ita ut haberet duo pectora et duo capita et quoscumque sensus; et cum unus edebat et bibebat, alter non edebat; unus dormiebat, alter vigilabat; nonnunquam insimul dormiebant, insimul ludebant ad alterutrum et flebant, et utrique percutiebant se invicem. Vixerunt autem annis ferme duobus, et unus quidem mortuus est, alter autem supervixit diebus 4.
10.11
Anno dominicae incarnationis 389o, qui est secundus Theodosii post mortem Gratiani, idem Theodosius, vir virtutibus plenus, Valentinianum, Italia expulsum a Maximo, in regnum restituit.( Chr, W.-- BEDA.) Reliquiae sanctorum Gervasii et Prothasii ab Ambrosio repertae sunt.
10.12
( PROSP. Chr. imp.) A. D. 391. Augustinus ad fidem conversus, ab Ambrosio baptizatur.
10.13
A. D. 393. Johannes heremita claruit.
10.14
A. D. 394. Syricius papa 40u s, sedit annis 8, decessitque 6 Kalend. Decemb.
10.15
( Chr. W.) A. D. 395. Hieronimus librum, quem de illustribus viris scripsit, hucusque perduxit,
10.16
A. D. 396.
10.17
A. D. 397. Valentinianus dolo Arbogasti occiditur, ejusque locum Eugenius invadit.
10.18.1
A. D. 398. Theodosius Eugenium tyrannum superavit. Arbogastus sua manu se interfecit, Theodosius vero Mediolano in pace quievit. Augustinus, doctor facundissimus, Hypponi ordinatur episcopus.
10.18.2
Hucusque aecclesiasticam hystoriam Eusebius Rufinus perduxit.
10.18.3
Anni Archadii et Honorii.
10.18.4
Anno dominicae incarnationis 309, Urbis conditae millesimo 150. Archadius et Honorius, filii Theodosii, 46o loco ab Augusto commune imperium, divisis tantum sedibus, tenuerunt, Archadius in Oriente, Honorius in Occidente,( JORD. De r. s.) Tunc Rufinus patricius Archadio principi tendens insidias, Alaricum regem Gothorum, ut Grecias vastaret, missis clam pecuniis, invitavit; sed detectus Rufinus ante portas urbis Constantinopolitanae, ut supra dictum est, a militibus decollatus est, caputque ejus cum dextera manu ad ludibrium per urbem circumductum est; uxoreque exulata, opes ejus cunctas Eutropius spado promeruit( H. m.) Gildo autem Africae comes a Theodosio dudum ordinatus, cognita morte ejus, arbitratus parum spei in pueris, coepit Africam sibi vendicare. Cujus frater Mascezel cum esset fidelis, germani perfidiam detexit; ille autem duos filios fratris, cum pater abiret, interfecit. Contra quem jam ut hostem idem Mascezel cum exercitu missus cum eum valde coartaret, in fugam versus, post paucos dies strangulatus est.
10.18.5
Hesperiam vero plagam in regno Honorii imperatoris primum Radagaisus Scytha crudelissimus cum ducentis milibus Gothorum inundavit, qui omnem Romani populi sanguinem propinare devovit.( H. m.) Contra quem duo pagani duces Hunorum Huldinus et Sarus a Romanis conducti sunt; sed nolente Deo causam potentiae suae per virtutem hominum superare, divinitus territus est Radagaisus, fugiensque in Peculanum montem, ingenti undique timore concluditur; et dum fame sitique laborat, volens fugere, solus conprehenditur a Romanis, missusque in carcerem, ibi mortuus est. Tanta vero multitudo de Gothis comprehensa est, ut sicut vilia pecora venderentur; nam singuli Gothi singulis aureis vendebantur Post Radagaisum Alaricus rex Gothorum Italiam intravit, et ut superius in gestis Gothorum scriptum est, multa mala Romanis ceterisque inferens, apud Consentiam mortuus est.( H. m.) Cui succedens Athaulfus, consanguineus ejus, quicquid ille reliquit, abrasit, et Placidam, Honorii sororem, auferens, in matrimonium accepit.
10.18.6
( H. m. et JORD.) Stilicho quoque comes, qui erat de perfida et dolosa gente Wandalorum natus, et erat socer Honorii, cujus filiae duae Maria et Hermantia altera post alteram principi Honorio desponsatae sunt, sed utraeque virgines defunctae sunt, oblitus beneficiorum, oblitus consanguinitatis, regno ejus inhiavit, et Alamannorum Suevorumque gentes datis pecuniis super eum congregavit, quia Eucherium filium suum, christianis semper a puero insidias molientem, caesarem facere cogitavit; sed Honorius congregato exercitu cum eis pugnans, utrosque. occidit. Quo anno et Archadius, orientalis imperator regnans post obitum patris annos 13, defunctus est anno aetatis 31o, relinquens filium nomine Theodosium annorum 8, quem ante mortem suam appellavit imperatorem; qui succedens patri, regnavit annis 41, cum patruo Honorio 15, postea 26, qui fiunt 41. Hujus tempore Claudianus et Prudentius poetae insignes habentur( cf. PROSP. Chron. imp.)
10.18.7
Anni Archadii.
10.19
( Chr. W.) Primo autem anno Archadii et Honorii, qui est annus dominicae incarnationis 399, Johannes heremita obiit.
10.20
A. D. 400. Sanctus Martinus ad superna migravit.
10.21
A. D. 401. Sanctus Ambrosius carne solutus est.
10.22
A. D. 402. Anastasius papa 41u s ordinatus est, sedensque annis tribus, migravit 5 Kalend. Mai.
10.23
A. D. 403. Gothi Radagaiso et Alarico regibus Italiam predati sunt.
10.24
A. D. 404. Synodus Alexandriae fit propter doctrinam Origenis.
10.25
A. D. 405. Innocentius papa 42u s ordinatus, sedit annis 15, decessitque 4 Idus Martii.
10.26
A. D. 407. Severus vitam sancti Martini describit.
10.27
A. D. 408.
10.28.1
( Chr. W.) A. D. 411. Archadius imperator Constantinopoli moritur.
10.28.2
Anni Honorii.
10.28.3
( H. m. et JORD.) Anno dominicae incarnationis 412, Urbis conditae millesimo 163. Honorius post mortem fratris cum Theodosio, filio fratris, adhuc regnans annis 15, cum videret rem publicam cottidie decrescere, elegit virum fortem et pugnatorem, Constantium comitem, et transmisit eum ad Gallias. Constantinus enim quidam, Galliis occupatis, invasit imperium; cujus hostes duo juvenes locupletes, Didimus et Viridianus, assumptis propriis servis et vernaculis, sese patriamque defensare moliti sunt, capientesque filium ejus Constantem, monachum fecerunt. Quem pater ex monacho caesarem fecit et contra illos misit. Sed Constantius ab Honorio missus, mox ut Galliam ingressus est, Constantinum apud Arelatem inclusit et occidit, filium vero ejus Constantem in Vienna Gerontius, comes Constantii, peremit. Quorum exicii immemores, Jovianus et Sebastianus item in Galliis tyrannidem moliuntur, sed et ipsi mox interficiuntur. Heraclianus quoque comes Africae cum tribus milibus armatis et septingentis navibus ad depredandam Romam venit; contra quem Marinus comes egressus, sic eum perterruit, ut cum una tantum navi Kartaginem fugeret, ubi et mox occisus est. In his ergo diebus, precipiente Honorio et adjuvante Constantio, firma pax omnibus catholicis aecclesiis per universam Africam reddita est, quamdiu preclarissimus magister aecclesiae apud Ypponem Regium florebat Augustinus. Inter haec Vallia, rex Gothorum, pacem fecit cum Honorio, et reddidit ei Placidiam sororem suam, quam ipse Constantio patricio, qui eam revocaverat, in matrimonium dedit. Honorius vero postquam cum Theodosio, fratris sui filio, regnavit annis 15, et rem publicam pacificatam dimisit, Romae mortuus est.
10.29
( Chr. W.) A. D. 415. Alaricus, rex Gothorum, Romam invasit.
10.30
A. D. 418. Corpora sanctorum Stephani, Nichodemi et aliorum revelata sunt.
10.31
A. D. 420. Zosimus papa 43u s ordinatus, sedit annum unum, decessitque 7. Kal. Januar. Hic constituit, ut diaconus laevam tegat.
10.32
A. D. 421. Bonifacius papa 44u s sedit annis tribus, menses 8.
10.33
( Chr. W.) A. D. 423. Sanctus Hieronimus migravit anno vitae 91o.
10.34
A. D. 424. Honorius apud Ravennam Constantium consortem regni fecit.
10.35
A. D. 425. Celestinus papa 43u s sedit annis lere 9, decessitque 8 Kalend. Aprilis( cf. BEDAE Mart.). Hic constituit Sanctus, Sanctus, Sanctus cantari.
10.36.1
A. D. 426. Honorius Romae moritur, anno imperii sui 30, quorum duos regnavit sub patre, 13 cum fratre, 15 cum filio fratris Theodosio( cf. H. m.). Faramundus, filius Marcomedis, regnavit in Francia( cf. PROSP. Chr. imp.).
10.36.2
Paulus Orosius presbyter librum suum hystoricum a conditione mundi hucusque perduxit.
10.36.3
Anni Theodosii junioris.
10.36.4
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 427, Urbis conditae millesimo 178. Theodosius junior, Archadii filius, nepos Theodosii magni, 47o loco ab Augusto, solus tenuit imperium, cum antea regnaret cum patruo Honorio annos 15; imperavit autem postea annis 26, qui sunt anni 41.( JORD.-- H. m.) Honorio autem defuncto, Johannes quidam regnum occidentale invasit, misitque legationem ad Theodosium imperatorem, suscipi deprecans. Qui, legatis in carcerem trusis, Ardubarium pretorem contra eum misit, quem ille apud Ravennam aggressus, inclusit. Quo Theodosius agnito, Valentinianum, amitae suae Placidiae ex Constantio filium, caesarem fecit, et cum matre sua ad recipiendum occidentale regnum direxit, et Asparem, Ardubarii filium, ante eum contra Johannem misit. Angelus autem Domini in habitu pastoris apparens, deduxit Asparem et qui cum eo erant per paludem, quae Ravennae adjacuit prius invia, quam tunc Deus fecit perviam, venientesque Ravennam, portas invenerunt apertas, et ingredientes, tyrannum Johannem occiderunt, Ardurbarium a vinculis absolverunt. Valentinianus igitur veniens Italiam, consensu omnium factus est imperator, ideoque ex decreto Theodosii augustus appellatur.
10.36.5
Eodem tempore erant Gothi et aliae gentes multae ac magnae trans Danubium, Hyperboreis locis inhabitantes, ex quibus rationabiliores erant quatuor, Gothi, Hypogothi, qui et Wisigothae, Gepidae et Wandali, nomen tantum et nichil aliud mutantes unaque lingua utentes; omnes autem erant fidei Arrianae. Isti sub Archadio et Honorio Danubium transeuntes, locati sunt in provinciis Romanorum, et Gepidae quidem, ex quibus postmodum divisi sunt Longobardi et Avares, villas quae sunt circa Sygedonem et Syrmium habitaverunt; Wisigothae vero post Alaricum depopulantes Romam, in Gallias abierunt et quae ibi sunt obtinuerunt, Gothi autem, qui et Ostrogothae, Pannoniam primum habitaverunt, deinde nono decimo anno imperii Theodosii junioris Traciae villas habitaverunt, ibique per quinquaginta et octo annos morantes, Occidentis quoque obtinuerunt imperium. Porro Wandali, sociatis sibi Alanis et Germanis, qui tunc Franci vocabantur, transeuntes Ninum fluvium Modigisclo duee, habitaverunt in Hyspania.
10.36.6
Eo tempore fuerunt duo pretores, Aecius et Bonifacius, quos Theodosius, postulante Valentiano, Romam direxit. Cumque Bonifacius principatum Africae percepisset ibique gloriose ageret, invidia ductus Aecius accusavit eum apud Placidiam, matrem Valentiniani, quod rebellationem meditaretur, ceterum Bonifacio scripsit: Si accersitus fueris, accedere noli; incusatus enim es, et dolose vocant te imperatores. Cui credens Bonifacius, accedere distulit accersitus. Tunc imperatores Aecium quasi devotum acceperunt, et adversus Bonifacium duo duces, Mavortius et Galbio, missi sunt, sed ab eo interempti sunt. Rursus contra eum Sigiswaldus comes dirigitur. Bonifacius vero cernens, se Africam tenere non posse, transfretavit in Hyspaniam ad Wandalos et Alanos, et cum Modigisclus jam mortuus esset, filios ejus Guntharium et Geisericum suasit in Africam venire eamque possidere. Qui venientes, totam pene Africam ferro et flamma rapinisque dissipaverunt. Sub hoc turbine beatissimus Augustinus Hypponensis episcopus, ne civitatis suae ruinam cerneret, tercio mense obsidionis ejus migravit ad Dominum, septuaginta et sex vitae annis expletis, ex quibus 40 in clericatu vel episcopatu transegerat. Interea quidam senatorum, amici Bonifacii, falsam accusationem Aecii intimaverunt Placidiae, ostendentes ei epistolam ab eodem ad Bonifacium scriptam. At illa stupefacta, Aecium quidem non laesit, Bonifacio vero verbum exhortatorium, ut securus veniret, cum juramentis misit. Qui veniens, suspicionem dissolvit, et magister militum effectus, non multo post morbo extinctus est. Deinde Romani dederunt Wandalis partem Africae ad habitandum, facta pace cum eis. Mortuo autem Gunthario, Geisericus Alanorum et Wandalorum imperator factus est. Qui quoniam Arrianus erat, infra limites habitationis suae in Africa persecutionem contra christianos fecit, catholicam fidem cupiens subvertere, multosque episcopos catholicos in tantum persecutus est, ut privatos aecclesiarum suarum jure de civitatibus expelleret. Deinde Kartaginem simulata pace invadens, omnes divitias et ornamenta aecclesiastica abstulit.
10.36.7
Valentinianus autem augustus, Constantii et Gallae filius, ad Theodosium consobrinum suum Constantinopolim profectus, filius ejus Eudoxiam, quam sibi Eudoxia genuit, in matrimonium accepit, Romamque rediit.
10.36.8
Tricesimo autem anno imperii Theodosii terremotus magni facti sunt Constantinopoli per quatuor menses, ita ut timentes Bizantii, extra civitatem in loco qui dicitur Campus una cum episcopo Proculo perseverarent in laetaniis ad Deum vociferantes. Quadam ergo die terra fluctuante et omni populo attentius kyrie eleison clamante, circa horam terciam omnibus videntibus quidam adolescentulus in aerem sublevatur, audivitque vocem dicentem sibi, ut nunciaret episcopo ac populo laetanias facere et sic dicere: Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis, miserere nobis, nichil aliud apponentes. Quod cum fieret, terremotus cessavit. Porro beata Pulcheria, soror Theodosii, una cum fratre super hoc miraculo valde mirata, sanxit per universum orbem hunc ymnum taliter decantari. Sub his fere diebus Roma tanto terremotu concussa est, ut plurima aedificia corruerent.
10.36.9
Per haec tempora rex Hunorum Attila dum Tracias et Ylliricum devastaret, coactus Theodosius, legatione ad eum missa, sex milia librarum ei pro recessu prebuit et mille librarum tributum annuum promisit.
10.36.10
Post haec Theodosius morbo consumptus, apud Constantinopolim obiit, anno imperii 41o. Fuit autem sapiens multum, patientia et clementia universos precellens. Sic enim fuit clemens, ut si quando aliquis dignum morte quippiam committeret, non usque ad portas civitatis moriturus perveniebat, sed ejus clementia mox subsequens eum revocabat. Quem cum quidam familiarium interrogaret, cur nullum se laedentium morti subjugaret: Utinam, inquit, michi esset possibile, etiam mortuos ad vitam revocare. Nec tamen vir iste vitiis caruit; erat enim mobilis, omni vento circumdatus, unde et in cartis non perlectis se subscribebat. Hoc autem mortuo, beata Pulcheria, soror ejus, nondum morte ejus divulgata, Marcianum, in religione et pudicicia conversantem senem, et idoneum virum, ad se accerversantem senem, et idoneum virum, ad se accersivit, eique dixit: Quoniam imperator mortuus est et ego te elegi tanquam beneplacentem ex omni senatu, da michi verbum, quod virginitatem meam custodias, quam Deo devovi, et pronunciabo te imperatorem. Quod illo cum sacramento pollicente, accersito patriarcha Anatholio cum omni senatu, pronunciavit eum Romanorum imperatorem. Hujus tempore sanctus Servatius floruit.
10.36.11
Anni Theodosii.
10.37
A. D. 428.
10.38
( Chr. W.) A. 431. Aecius, multis Francis occisis, partem Galliae quam possederant recepit. Clodius, Faramundi filius, regnavit in Francia annis 20.
10.39
A. D. 432. Cassianus collationes patrum scribit.
10.40
A. D. 434. Syxtus papa 46u s sedit annis 8, obiit 5 Kal. Aprilis.
10.41
A. D. 436. Sanctus Germanus Autisiodori episcopus claruit.
10.42
( Chr. W.) A. D. 437. Synodus tercia universalis 200 episcoporum sub Syxto papa congregatur in Epheso contra Nestorium.
10.43
A. D. 438.
10.44
A. D. 439. Aecius Gundicharium Burgundionum regem vicit, petentique gratiam tribuit, quem Huni postea peremerunt
10.45
( Chr. W.) A. D. 440. Valentinianus filiam Theodosii accepit.
10.46
( H. m.) A. D. 441. Julianus Pelagianista hereticus a Syxto papa dampnatur. Terremotus magni facti sunt Constantinopoli.
10.47
A. D. 442. Leo papa 47u s ordinatur, sedensque annis 16, migravit 4 Kal. Julii.
10.48
( Chr. W.) A. D. 444. Theodosius bellum contra Wandalos inutiliter movit.
10.49
( PROSP. imp.) A. D. 445. Alani terram Galliae ulterioris vi possident.
10.50
( Chr. W.) A. D. 446. Sanctus Brictius Turonorum episcopus migravit.
10.51
A. D. 447. Eustochius Brictio successit.
10.52
( PROSP. imp.) A. D. 449. Bleda Hunorum rex Attilae fratris fraude percutitur.
10.53
A. D. 451. Merovecus, Clodii filius, regnavit in Francia annis 10.
10.54.1
( H. m.) A. D. 452. Theodosius junior, Orientis imperator, obiit anno imperii sui 41o, quorum 15 regnavit cum patruo Honorio, 26 cum Valentiniano consobrino suo.
10.54.2
Anno dominicae incarnationis 453o, ab Urbe condita 1204o. Marcianus, 48o loco ab Augusto, orientali aulae preficitur imperator, et regnavit cum Valentiniano annis 7. Ceterum Valentiniani tempora hujus vel superioris imperatoris asscribentur curriculis. Igitur Valentinianus, occidentalis rector imperii, pacem firmavit cum Geiserico, divisa inter utrosque Africa. Geisericus vero dum de rerum successu etiam apud suos superbiret, valida suorum conspiratio facta est adversus eum. Qua detecta, multos ex eis per diversa occidit supplicia.( JORD. De r. s. s.) Marcianus autem admodum religiosus, et egentibus multa beneficia prestans, regnum, quod delicati decessores et predecessores ejus, per annos fere 60 vicissim imperantes, minuerant, divina provisione sic reparavit, ut exultatio ingens cunctis accresceret. Nam cum Parthis et Wandalis, omnino regnum infestantibus, pacem instituit, Attilae minas compescuit, Novades Blemnesque, ex Aethiopia prolapsos, per Florum, Alexandrinae urbis procuratorem, a finibus Romanorum expulit.( H. m.) Inter haec beata Pulcheria dormivit in Christo, quae multa bona fecit et omnia sua pauperibus dereliquit; quae imperator Marcianus, cum multa essent, alacriter dispertivit. Per haec tempora Hunorum rex Attila Gallias devastans et Italiam irrumpere cogitans, ab Aecio et Gothorum rege Theoderico, ut in hystoria Gothorum scriptum est, devincitur. Sed quia semper virtus invidiam parit, Valentinianus imperator timens prosperos Aecii successus, occidit eum, simulque Boecium senatorem nobilissimum. Cum quibus pariter Occidentis imperium salusque rei publicae corruit, nec ultra relevari potuit. Sed Valentiniano mors Aecii non impune cessit; nam sequenti anno a Transtila, Aecii milite, per consilium Maximi patricii et ipse confossus interiit, anno imperii sui 30o, ex quibus cum Theodosio socero suo regnavit 25, cum Marciano 5. Quo mortuo, Maximus invasit imperium, et Eudoxiae, Valentiniani uxori, vi sociatur. Quae nullum fore auxilium a Constantinopoli existimans, Theodosio patre et Pulcheria amita defunctis, missa legatione Geisericum ex Africa invitavit, qui subito per mare cum magna multitudine Italiam intravit, cum adhuc beatus Leo Romanum regeret pontificatum. Perculsis itaque Romanis pro adventu Geiserici, plurimi ex Urbe fugerunt, inter quos et Maximus fugiens, membratim a Romanis discerptus est, mense tercio tyrannidis suae. Geisericus autem inveniens Urbem vacuam, invasit eam. Cui beatus Leo papa extra portam occurrit, et divino nutu precibus eum in tantum delinivit, ut cum omnia potestati ejus essent tradita, ab incendio et occisione atque suppliciis abstineret. Per 14 vero dies Romam omnibus divitiis suis evacuabant, multosque captivos exinde auferentes, Eudoxiam quoque quae Geisericum ad hoc malum invitaverat, cum duabus filiabus suis Africam deportabant. Hoc modo capta est Roma secundo postquam eam Alaricus invasit, expletis ab eo tempore annis 43, a conditione sua 1207. Relicta itaque Urbe, Wandali per Campaniam diffusi sunt, omniaque ferro et igne consumunt. Capuam civitatem nobilissimam destruxerunt, Nolam quoque urbem ditissimam et alias multas subverterunt, Neapolim vero, quia erat firmissima, capere non valebant, omnia tamen a foris dissipabant. Inter has angustias vir sanctissimus Paulinus, Nolanae urbis episcopus, expensis pro redemptione captivorum omnibus quae habuit, se ipsum pro redimendo filio viduae tradidit, sicut beatus Gregorius in libro dialogorum plenius scribit. At Geisericus postquam ditatus Italiae opibus ad Africam rediit, filiam Valentiniani principis Trasamundo filio suo uxorem dedit, ex qua Hildericus natus est, qui quartus post Geisericum super Wandalos regnavit. Tres quippe filios Geisericus habuit, quibus ante obitum suum ita regnum ordinavit, ut alius post alium juxta aetatis ordinem regnaret. Regnavit igitur primus post eum Hunericus, secundus Gunthemandus, tercius Trasamundus, post quem filius ejus Hildericus quartus regnavit, qui matris monita sequens, catholicus fuit.
10.54.3
( H. m.) Marcianus vero imperator, cum apud Constantinopolim septem annis regnaret, facta suorum conspiratione peremptus est.
10.54.4
( H. m.-- BEDA.) Hujus tempore Joannes baptista caput suum, juxta Herodis quondam regis habitaculum reconditum, revelavit duobus monachis orientalibus, qui Hierosolimam causa orationis venerunt, quod deinceps Edissam Fenicis urbem perlatum, digno cultu est honoratum.
10.54.5
Anni Marciani.
10.55
( Chr. W.) Primo anno Marciani, qui est a dominica incarnatione 452u s, Aecius Attilam superavit.
10.56
A. D. 453. Synodus quarta 630 episcoporum in Calcedone congregata sub Leone papa contra Euticen.
10.57
A. D. 456. Valentinianus Aecium patricium occidit.
10.58
A. D. 457. Valentianus ab amicis Aecii occiditur.
10.59
A. D. 458. Hylarius papa 48u s ordinatur, sedit annis 7, decessitque 4 Idus Sept. Per hunc scripsit Victurius paschalem cyclum 532 annorum.
10.60.1
( Chr. W.) A. D. 459. Marcianus Orientis imperator occiditur.
10.60.2
Anno dominicae incarnationis 460o, Urbis conditae millesimo 211o.( H. m.) Leo, Bessica ortus progenie, ex tribuno militum imperator electus, et ab Anatholio patriarcha coronatus, 49o loco ab Augusto, regnum orientale accepit, et 16 annis tenuit. Qui deinde sequenti tempore filium suum Leonem socium sibi fecit in regno Occidentale vero imperium Mauronianus( vel Majorianus) quidam accepit apud Ravennam, sed quarto anno haut procul a Dertona civitate occisus est, statimque Severus sine jussu Leonis apud Ravennam imperator efficitur et augustus appellatur, sed et ipse post quatuor annos Romae defunctus est. Post cujus mortem consensu totius militiae Leo imperator Anthemium, divi Marciani generum, ex patricio caesarem faciens, Romam misit in imperium.( H. m.) Sequenti anno Servandus, qui prefectus erat in Gallia, volens invadere imperium, ab Anthemio in exilium missus est. Rursus post annum Romanus patricius temptans fraudulenter accipere imperium, jussu Anthemii occisus est.
10.60.3
His temporibus Leo imperator Zenonem, generum suum, totius Orientis magistrum fecit, et Basyliscum, fratrem Verenae uxoris suae, magistrum Africae constituit. Leo itaque imperator pacem faciens cum Ostrogothis, quibus tunc Walamir preerat, fratris ejus Dietmari filium Theodericum, jam octavum aetatis annum gerentem, obsidem accepit, quem tamen postea patri cum honore remisit.
10.60.4
( H. m.) Per haec tempora inter Anthemium principem ejusque generum Ricimerem patricium, qui tunc Mediolani positus preerat Liguriae, magnus discordiarum fomes exortus est, quibus se vir sanctitate conspicuus Epyphanius Ticinensis episcopus interponens, eos ad concordiam revocavit; sed quia Ricimer de perfida erat gente Gothorum, pacem disrupit, et cum manu valida ad Urbem tendens, Anthemium jam quarto anno regnantem occidit, sed non diu de perfidia sua laetatus est; nam post mensem tercium excruciatus, languore interiit. Inter haec Olibrius a Leone augusto missus ad Urbem venit, vivoque adhuc Anthemio, regiam adeptus dignitatem, Placidiam, Valentiniani principis natam, duxit uxorem. Qui cum septem menses imperium tenuisset, morte propria Romae defunctus est. Post cujus mortem Licerius apud Ravennam imperator factus est; sed anno sequenti veniens cum exercitu Nepos patricius, Nepotiani filius, Licerium expulit, ipseque sumens imperium, illum in Salona civitate Dalmaciae ordinavit episcopum.( H. m.) Eo tempore Euricus apud Tholosam super Wisigothos regnavit, filius Teoderici, qui cum Aecio contra Attilam pugnans occubuit.
10.60.5
Leo igitur imperator, postquam orientale imperium sedecim rexerat annis, Leonem, nepotem suum ex Ariagne filia, Zenonis filium, ordinans imperatorem, diem clausit extremum. Leo itaque junior cum paucis mensibus rexisset imperium manu sua coronans genitorem suum Zenonem constituensque imperatorem, rebus excessit humanis.( H. m.) Mox Basyliscus magister Africae imperator acclamatus, Marcum filium suum caesarem fecit, et Zenobiam uxorem suam in augustam coronavit. Interea Zeno, totius Orientis magister, cum Ariagne uxore sua ad regiam perveniens urbem, susceptus est a populo et senatu; Basyliscus vero fugiens ad aecclesiam, imperiali dignitate, hoc est corona, in mensa divina posita, ipse cum uxore sua Zenobia fugit ad baptisterium. Zeno autem continuo imperialem nactus dignitatem, obtinuit imperium.
10.60.6
Anni Leonis.
10.61
Primo igitur anno Leonis, qui est dominicae incarnationis 459, corpus sanctae Anastasiae delatum est a Syrmio et repositum est in templo ejus in porticibus Domnini.
10.62
A. D. 461. Hildericus, Meroveci filius, regnavit in Francia annis 24( cf G. Fr.)
10.63
A. D. 462.
10.64
A. D. 465. Simplicius papa 49u s sedit annis 12, migravitque 6 Non. Mart.
10.65
( H. m.) A. D. 467. Pictor quidam cum Salvatorem pingere presumpsisset secundum similitudinem Jovis, arefacta est manus ejus; quem peccatum suum confessum sanavit Gennadius episcopus Constantinopolitanus.
10.66
A. D. 468. Translatus est apud Alexandriam Heliseus propheta in monasterium Pauli leprosi, qui leprosum sanavit, et leprosum fecit, et in ea quae leprosi erant translatus est.
10.67
A. D. 469.
10.68
A. D. 470.
10.69
( Chr. W.) A. D. 475. Leo senior obiit; pro quo Leo junior paucis mensibus regnavit. Anni Zenonis.
10.70.1
Anno dominicae incarnationis 476o, ab Urbe vero condita millesimo 227o, Zeno, genere Isaurus, gener Leonis imperatoris, quinquagesimo loco ab Augusto adeptus imperium orientale, regnavit annis 16. Occidentale vero imperium Romae tenuit Nepos.( H. m.) Quem Orestes patricius de regno proturbans, Augustulum filium suum imperatorem fecit, sequentique anno cum rege Wandalorum Geiserico foedus statuit.
10.70.2
Dum haec Romae geruntur, Odoacar, genere Rugus, Thurcilingorum et Scyrorum Herulorumque turbis fretus, ab extremis Pannoniae finibus Italiam contendit. Qui dum adhuc per Noricorum rura duceret exercitum, cognita fama servi Dei Severini, qui illis tunc degebat in locis, ad eum benedictionem petiturus accessit. Qui, benedictione percepta, egrediens a cellula, dum caput inclinaret, ne impingeret, eo quod procerae staturae esset, a Dei viro futurorum prescio audivit: Vade nunc ad Italiam, Odoacar, vade vilissimis interim animantium pellibus indutus, multis cito plura largiturus. Haec verba exitus vera probavit; nam postmodum per omnem Italiam regnavit. Ingresso igitur Italiam Odoacari statim apud Liguriae terminos Orestes patricius occurrit; sed videns multitudini tantae se non posse resistere, intra Ticinum, quae nunc Papia dicitur, se trepidus inclusit. Veniens autem Odoacar, expugnatam urbem intravit, omnia rapinis vastavit, comprehensumque Orestem gladio trucidavit; indeque dispersi barbari omnem Italiam sine tarditate suo subdiderant juri. Odoacar itaque prosperos sibi cernens successus accrescere, statim regiam arripuit dignitatem; Augustulus vero cernens universam Italiam Odoacaris viribus subdi, inopinabili metu perterritus, cum vix undecim mensibus rem publicam obtinuisset, sponte purpuram miserabilis abjecit et imperialem majestatem deposuit. Ita Romanum imperium toto orbe venerandum et augustalis illa sublimitas, quae ab Augusto quondam Octaviano 709o a condita Urbe anno coepit, in hoc Augustulo periit anno ab Urbe condita millesimo 227o, a Cesare vero, qui primus singularem in ea principatum arripuit, anno 524o, ab incarnatione Domini anno 477o. Igitur dejecto Augustulo, Odoacar Urbem ingressus, totius Italiae regnum est adeptus, quod per 14 annos nullo inquietante obtinuit, donec Theodericus rex Ostrogotharum, permittente Zenone augusto, Italiam possessurus intravit. Quod qualiter sit actum, superius legi potest in hystoria Gothorum. Zeno itaque augustus dum praefuisset orientali regno annis 17, vitae terminum accepit. Cujus frater Longinus imperium temptans invadere, ab Ariagne repulsus est, et Anastasius silentiarius per ejus suasum ab omni senatu et populo eligitur, indutusque purpura, eamdem Ariagnem in conjugio sortitur.
10.71
Anno dominicae incarnationis 477. Felix papa quinquagesimus sedit annis 8.
10.72
( Chr. W.) A. D. 478. Odoacar Italiam intravit.
10.73
A. D. 479. Corpus Barnabae apostoli et evangelium Mathei apostoli stilo ipsius scriptum inventum est.
10.74
A. D. 484. Clodoveus, Hilderici filius, regnavit in Francia annis 30. Hunc baptizavit sanctus Remigius.
10.75
A. D. 485. Gelasius papa 51u s sedens annis 4, mens. 8, decessit 13 Kal. Decembr.
10.76
A. D. 486. Hunericus rex Wandalorum, filius Geiserici, plus quam 334 episcopos catholicos exiliavit, quibusdam linguas abscidit, qui tamen loquebantur, quorum beatus Gregorius in libro Dialogorum( III, 32) meminit.
10.77
A. D. 489.
10.78
A. D. 490. Anastasius papa 52u s sedit annum unum, mens. decem.
10.79.1
[ A. D. 492.] Symmachus papa 53u s sedit annis 14.
10.79.2
Anni Anastasii.
10.80.1
( H. R.) Anno dominicae incarnationis 492, Urbis autem conditae millesimo 243o, Anastasius imperium accepit, et 27 annis regnavit, quinquagesimo primo loco ab Augusto;( H. m.) Theodericus vero cum Gothis Romano presedit imperio; hic Arrianus, ille Euthicianus hereticus. His temporibus magna discordia facta est Romae propter Symmachum et Laurencium, quibusdam eligentibus Laurentium preter consuetudinem Romanorum, aliis vero sanioris consilii Symmachum diaconum. Pro qua causa facta sunt multa homicidia Romae civium Romanorum, clericorum etiam et sacerdotum per tres circiter annos, usque quo Theodericus princeps Romam venit; qui quamvis Arrianus esset, habito tamen synodo, Symmachum episcopum Romae firmavit, Laurentium vero in civitate Nucerina episcopum locari precepit. Qui tamen nullo pacto quiescens, sed sediciones commovens, a Symmacho deponitur et in exilium Dalmatiam mittitur.
10.80.2
Eodem tempore Trasamundus, Geiserici filius, qui jam super Wandalos regnavit, secutus patris et fratris perfidiam, aecclesias Dei clausit, et 220 episcopos in Sardiniam exiliavit, quibus beatus Symmachus papa cottidiana subsidia ministravit.
10.80.3
Inter has tempestates beatus Fulgentius episcopus in confessione fidei et scientia claruit.
10.80.4
His ipsis diebus apud Africam dum Arrianus quidam, Olimpius nomine, in balneo lavaretur et indigna quaedam et blasphema verba de sanctae Trinitatis fide loqueretur, subito igneus gladius de caelo venit eumque percussit. Deuterius autem episcopus Arrianorum baptizans quendam Bizantii nomine Barbam, dum contra regulam fidei minorem Patre Filium et Spiritum sanctum asserens, diceret: Baptizo, te, Barbas, in nomine Patris per Filium in Spiritu sancto, subito aqua, in qua baptizare debuit, nusquam comparuit. Quod videns qui baptizandus erat, confestim ad aecclesiam catholicam properavit, et juxta morem rectae fidei baptismum accepit.
10.80.5
Hisdem temporibus Alamundaro principe Sarracenorum baptizato, venerunt ad eum duo episcopi Arriani, suadentes ei, ut suae sectae consentiret. Qui ab orthodoxis baptizatus et instructus, memorabiliter eos redarguit hujuscemodi fabula. Ait enim: Litteras accepi hodie, quia Michahel archangelus mortuus est. Illis vero dicentibus, hoc impossibile fore, ait princeps: Et quomodo Christus secundum vos vivus crucifixus est, nisi naturarum esset duarum, quando quidem nec angelus mortuus est? Et ita cum confusione recesserunt episcopi. Hujus Anastasii temporibus Clodoveus in Francia regnavit, qui et Alaricum regem Gothorum interfecit, et ab eodem Anastasio epistolas pro consulatus dignitate accepit( cf. Gesta Franc.).( H. m.) Anastasius itaque dum in heresi, qua dilapsus fuerat, perseveraret, Ormisda papa, Symmachi successor, misit ad eum Ennodium Ticinensem episcopum cum aliis catholicis, ut eum reducerent ad regulam fidei catholicae, sed ille non solum monita eorum salubria sprevit, verum etiam a conspectibus suis non sine injuria expulit, navique veteri fragilique impositos, ne uspiam per totam Greciam civitatem ullam intrarent, precepit. Quam ejus impiam temeritatem divina mox ultio subsecuta est. Nam cum 27 imperii ageret annum, mortuus est. Quidam vero aiunt, quod fulmine percussus sit.
10.81
( Chr. W.) A. D. 495. Theodericus Odoacarem interemit, et ipse Occidentis regnum 31 annis tenuit.
10.82
A. D. 498. Trasemundus rex Wandalorum, filius Geiserici, catholicas aecclesias clausit, et 220 episcopos in exilium misit.
10.83
A. D. 503. Boecius consul Romae plurima ingenii sui monimenta scribendo reliquit.
10.84
A. D. 505. Theodericus Romam venit, et multa miranda aedificia in ea construxit.
10.85
A. D. 506. Hormisda papa 54u s sedit annis 9, decessitque 8 Idus Augusti.
10.86
A. D. 511.
10.87
A. D. 512
10.88
A. D. 513. Clodoveus rex obiit, relinquens quatuor filios heredes regni( cf. G. Fr.).
10.89
A. D. 514. Lotharius, Clodovei filius, regnavit annis 51.
10.90
A. D. 515. Johannes papa 35u s sedit annis 2, mens. 9.
10.91
( Chr. W.) A. D. 516. Theodericus filiam suam Amalasuindam dedit Eutharico.
10.92.1
A. D. 518. Felix papa 56u s sedit annis 4, transiit 11 Kal. Jan.
10.92.2
( H. m. et JORD.) Anno dominicae incarnationis 519o, Urbis conditae millesimo 270o, Justinus, genere Illyricus, vir catholicus et senior multumque peritus, comes excubitorum, a militibus proficiens ad senatum, 52o loco ab Augusto, senatus electione accepit imperium, regnavitque annis 8. Ad hunc ob causam redintegrandae fidei directus a Romano presule vir sanctitate precipuus Germanus, Capuanae urbis episcopus, digne ab eo est susceptus, multorumque corda dubia in fide solidavit.
10.92.3
Eo tempore mortuo apud Africam Trasemundo rege Wandalorum, Hildericus, filius ejus ex Eudoxia captiva Valentiniani filia, regnum suscepit; qui non patrem avumque Arrianos, sed matrem catholicam secutus, rectae fidei cultor extitit. Hic universos episcopos qui in exilio erant regredi fecit, eisque aecclesias reformare praecepit, quae a Geiserico usque ad Hildericum per 70 annos fuerant destructae.
10.92.4
Justinus quoque augustus sexto imperii sui anno pro ardore catholicae fidei decertabat hereticos dissipare, precepitque ut ubique illorum aecclesias catholici episcopi consecrarent. Quod audiens Theodericus, qui et ipse fuit Arrianus, misit Johannem tunc temporis papam ad Justinum, ut aut hereticis aecclesias suas redderet, aut ipse totius Italiae populum gladio feriret. Quo abeunte, ipse interim Symmachum patricium et Boetium senatorem gladio peremit, redeuntemque papam fame interfecit. Unde divinae judicio vindictae 99o dehinc die subitanea morte interiit. Justinus vero augustus cum jam octavo anno augustalem dignitatem teneret, mense Aprili, indictione quarta, aegrotare incipiens, provexit, dum adhuc viveret, in imperium Justinianum, sororis suae filium, qui et coimperavit ei mensibus quatuor; mense vero Augusto ipse apud Constantinopolim rebus excessit humanis.
10.92.5
Anni Justini.
10.93
Hic anno regni sui primo Amantium prepositum palatii et alios regno suo inhiantes interfecit.
10.94
A. D. 522. Bonifacius papa 57u s sedit annis 2.
10.95
A. D. 524. Johannes, qui et Mercurius, papa 58u s sedit annis 2, decessitque 5 Kal. Junii. Hic missus Constantinopolim ad Justinum a Theoderico, cum venisset ad portam auream, caecum illuminavit.
10.96
A. D. 525. Theodericus rex Boecium et Symmachum gladio trucidavit, Johannem papam fame in carcere necavit, ipseque 99o die interiit post haec.
10.97.1
( Chr. W.) A. D. 526. Justinus Justinianum regni consortem et successorem faciens, obiit. Agapitus papa 59u s sedit annos decem, obiit 10 Kal. Mai.
10.97.2
( H. m.) Anno ab incarnatione Domini 527o, ab Urbe condita millesimo 278o, Justinianus, filius sororis Justini imperatoris, 53o loco ab Augusto, imperium solus obtinuit, et 28 annis regnavit. Hic mox ut imperialia jura suscepit, ad reparandum rei publicae statum animum intendit, ac primum Bilisarium patricium ingentem virum contra Persas, qui Romanos fines invaserant, direxit, qui de illis viriliter triumphavit. Interea rex Herulorum, Gretes nomine, cum populo suo Constantinopolim venit, petens ut baptizaretur. Quem in epyphania baptizatum imperator de fonte suscepit, promittentem ei se in omnibus auxiliari. Eodem anno adhesit Romanis mulier quaedam ex Hunis, vidua, habens secum Hunorum centum milia. Tunc et rex Hunorum, qui sunt juxta Bosphorum, nomine Gorda, accessit ad imperatorem, et factus christianus, susceptus est ab eo, multisque ei prestitis donis, misit eum in regionem ipsius ad Romanas res custodiendas et Bosphorum civitatem, quae pro eo Bosphorus est dicta, quod Romanis per singulos annos boves pro pecuniis inferebat. Renovavit imperator leges, faciens codicem singularem et vocans eum novellas constitutiones. Eodem anno passa est Antiochia terremotus magnos et tempestates, et faciebant laetanias omnes discalciati, clamantes kyrie eleyson. Apparuit autem in visu cuidam Dei cultori, ut diceret omnibus, quod scriberent in superliminaribus suis: Christus nobiscum state. Quo facto, stetit ira Dei.
10.97.3
Interea Athalaricus, nepos Theoderici, rex Gothorum, cum paucis annis regnaret, immatura morte preventus est. Cujus mater Amalsuinda Theodatum consobrinum suum sibi asscivit in regnum. Sed post dies aliquot isdem, immemor collati beneficii, eam in balneo strangulari precepit. Quia vero ipsa dum viveret se suumque filium principi commendaverat, audita ejus morte, imperator gravi exarsit iracundia in Theodatum. Quod ille sentiens, Agapitum papam intercessorem misit Constantinopolim. Qui cum venisset et colloquium cum imperatore habere coepisset, reperit eum in Euticetis dogma corruisse. Quo ad fidei regulam revocato, idem Agapitus papa Anthimum Constantinopolitanum episcopum, qui eandem heresim defendebat, publice convicit, eumque communione privavit, et ut eundem exilium mitteret, imperatori persuasit. Hoc facto, non multo post idem pontifex Agapitus ibi defunctus est.
10.97.4
Interea cum jam per multos annos Wandali Africam tenerent, misit imperator Bilisarium patricium cum exercitu contra eos. Qui veniens tribusque mensibus, id est a Kalendis Septembris usque ad Kalendas Decembris, eos impugnans, multis occisis, tandem eos vicit, Kartaginem intravit, regem Wandalorum Gelismerem vivum cepit, omnemque Africam, post nonaginta sex annos a Wandalico jure liberatam, Romano imperio subjecit. Deinde contra Theodatum missus, cum veniret Siciliam, Theodato interfecto, Witigis regnum ejus invasit, sed eundem captum Bilisarius Constantinopolim perduxit. Alia quoque praelia multa idem Bilisarius commisit, multasque gentes bellando devicit; unde et propter multas victorias diversa agnomina meruit, ita ut vocaretur Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Alanicus, Wandalicus, Africanus. Magnam quoque gloriam et honorem apud imperatorem et omnes optimates obtinuit.( H. m.) Qui cum Romae moraretur, Theodora augusta ei demandavit, ut Silverium papam, falsorum testium accusatione convictum, truderet in exilium, eo quod Anthimum hereticum Constantinopolitanum episcopum, quem Agapitus papa excommunicavit, absolvere noluisset. Quod Bilisarius, licet nolens, effecit, eumque ad Pontianam insulam exiliavit, ubi et obiit. Similiter et Vigilius papa, successor ejus, causa ejusdem indignationis per Anthimum scribonem Constantinopolim ductus, inde in exilium est missus( P. D. l. l.) Sub hoc papa Vigilio Arator subdiaconus Romae floruit, Actusque apostolorum versibus scripsit.
10.97.5
His quoque temporibus Cassiodorus Romae tam seculari quam divina scientia claruit, qui inter alia bona quae scripsit psalmorum secreta optime interpretatus est. Iste antea consul fuit, deinde senator, ad ultimum monachus.
10.97.6
Hoc etiam tempore Dionisius abbas in Romana urbe positus, cyclos paschales sapienter composuit; sed et Priscianus Caesariensis profundum gramaticae inquisivit.
10.97.7
Felix quoque Tharvisianae aecclesiae presul et Fortunatus condiscipulus ejus fuerunt. Hic Fortunatus fuit de loco qui dicitur Duplabilis, non longe a Tharvisio, gramaticam vero et rethoricam didicit apud Ravennam. Qui cum dolorem pateretur dentium, simulque socius ejus Felix, abierunt ambo ad aecclesiam sanctorum Johannis et Pauli, quae est in eadem civitate Ravenna, in qua est et altare sancti Martini, juxta quod fenestra est, in qua lucerna poni solebat, de cujus oleo super oculos suos posuerunt, et sanitatem receperunt. Pro qua causa Fortunatus beatum Martinum in tantum dilexit, ut patriam dimittens, ad sepulchrum ejus Turonum veniret, antequam Longobardi Italiam intrarent; indeque Pictavium tendens ibique manens, multas passiones sanctorum, alias per versus, alias per prosas composuit, ibique primum presbiter, postea episcopus factus est.
10.97.8
Hisdem temporibus sanctus pater Benedictus post heremiticam vitam, quam duxit in loco cui Sublacus vocabulum est, in monte Cassino doctrina et miraculis claruit. Quo cum primum tenderet, relicta priore habitatione ex divina jussione, tres corvi, quos cottidie nutriebat, prope ipsum semper volando secuti sunt eum, ut in Longobardorum hystoria scribitur. Cumque veniret ad quoddam bivium, duo angeli apparebant ei in specie duorum juvenum, ostendentes ei, per quam viam ire deberet. In loco autem ipso quidam Dei servus habitabat, cui vox de caelo dicebat: His tu parce locis, alter amicus adest. Quod apertius dicitur:« Amice, exi de loco isto, quia alter amicus debet hic habitare.» Veniens autem sanctus Benedictus in summitatem montis, in magna se constrinxit abstinentia; factoque monasterio, habitavit ibi, sicut in dialogo( II, 1) legitur.
10.97.9
( H. m.) Hoc eodem tempore gens Longobardorum, amica tunc Romano populo, in Pannonia habitabat, cui tunc in regni gubernaculo Audoin preerat, omnique tempore, quo Longobardi in Pannonia habitabant, Romanae rei publicae adversus emulos adjutores erant. Unde et Alboin, Audoini filius, rogatus a Narsete, quem Justinianus exarchum Italiae fecit et in defensionem Romanorum contra Totilam Gothorum regem direxit, validam ei manum in auxilium misit, qua fretus Narses, Totilam vicit, omnemque Italiam a potestate Gothorum liberam deinceps fecit.
10.97.10
Bilisarius autem patricius accusatus apud imperatorem, quod adversus eum conspirasset, ablatis omnibus, missus est in custodiam; sed post non multum tempus dimissus, omnia recepit.
10.97.11
Justinianus vero imperator postquam 38 annis regnavit, rebus humanis excessit.
10.97.12
Anni Justiniani.
10.97.13
( H. m.) Primo hujus anno missus contra Persas Bilisarius patricius magnis eos praeliis fudit, et ex voluntate principis Constantinopolim triumphans intravit.
10.98
A. D. 528. Terremotus magnus Antiochiae factus est.
10.99
A. D. 529. Justinianus sententiam promulgavit, ne militarent pagani vel heretici, dans illi tres menses ad inducias conversionis.
10.100
( Chr. W.) A. D. 532. Dionisius abbas Romanus paschales cyclos ab hoc inchoavit anno.
10.101
( H. m.) A. D. 534. In Pompeiopoli Misyae civitate scissa est terra a terremotu, et obrutum est medium civitatis cum habitatoribus, et voces eorum auditae sunt de subtus terra clamantium, ut sibi succurreretur; et imperator ad educendos eos multa donavit, viventesque liberaliter liberavit.-- Eodem anno tradidit Justinianus ad psallendum aecclesiae illud quod canitur: Unigenitus Filius et Verbum Dei.
10.102
A. D. 536. Silverius papa 60u s sedit annos 2, obiit 12 Kal. Julii.
10.103
A. D. 537. Theodericus, filius Clodovei, frater Lotharii, obiit anno regni sui 23o, relinquens filium Theodebertum( cf. G. Fr.).
10.104
A. D. 538. Vigilius papa 61u s sedit annis 14.
10.105.1
( H. m.) A. D. 539. Mundus quidam ex genere Gepidarum sociatus est Romanis.
10.105.2
Anni ab inicio mundi 4500.
10.106
A. D. 541. Ypapanti Domini sumpsit inicium ut celebraretur apud Bizantium, cum esset eo anno ibi magna mortalitas.
10.107
A. D. 543. Factus est terremotus magnus in universo mundo; eodemque anno apparuit quidam ex regione Italorum, nomine Andreas, per villas discurrens, habens canem rutum et coecum, qui jussus ab eo fecit miranda. Cum enim staret in foro et turba in circuitu adesset, clam eodem cane deferebantur asstantium anuli aurei et argentei ac ferrei, et ponebantur in terra, quos ille cooperiebat; ipsoque precipiente, canis tollebat, et unicuique suum dabat. Similiter et diversorum imperatorum nomismata mixta porrigebat per nomina. Turba etiam asstante, interrogatus ostendebat in utero habentes, fornicarios et adulteros, avaros et magnanimos, et quicquid de singulis interrogabat, cum veritate demonstrabat. Unde dicebant quidam, quod spiritum Pythonis haberet.
10.108
A. D. 544. Diffusum est mare per Tracen miliariis quatuor.( Chr. W.) Corpus sancti Antonii repertum, Alexandriae reconditur.
10.109
( H. m.) A. D. 546. Theodora augusta defuncta est.-- Arator subdiaconus librum suum publice coram Vigilio papa legit.( Chr. W.) His temporibus Cassiodorus Romae floruit, et apud Constantinopolim Priscianus Cesariensis Juliano consuli librum suum de arte grammatica obtulit.
10.110
( Chr. W.) A. D. 547. Quinta synodus universalis in Constantinopoli congregata est sub Vigilio papa contra Theodorum et omnes hereticos.
10.111
( H. m.) A. D. 549. Facta sunt encenia sanctorum apostolorum Constantinopoli mense Junio, et recondita sunt lypsana Andreae et Lucae ac Timothei apostolorum, et transiit Menas episcopus cum sanctis lypsanis, sedens in carruca imperatoris aurea et gemmata, tenens tres thecas sanctorum apostolorum in genibus suis, et ita celebravit encenia.
10.112
( Chr. W.) A. D. 551. Victor Capuanus episcopus librum de pascha scribens, Victorii redarguit errores. Theodebertus, filius Theoderici filii Clodovei, obiit anno regni sui 14o. Cujus filius Theodobaldus fuit( cf. G. Fr.).
10.113
A. D. 552. Pelagius papa 62u s sedit annis 12.
10.114
( H. m.) A. D. 553. Terremotus terribilis factus est Constantinopoli et in urbibus circumquaque positis per dies 40.
10.115
A. D. 555. Apparuit ignis in caelo quasi species lanceae.
10.116
A. D. 556.
10.117
A. D. 557.
10.118
A. D. 558.
10.119
( Cf. G. Fr.) A. D. 559. Theodobaldus, filius Theoderici, obiit anno regni 8o.
10.120
A. D. 563. Hilpericus, Lotharii filius, regnare coepit.
10.121.1
( Chr. W.) A. D. 564. Johannes papa 63u s annis 13.-- Justinianus imperator obiit.-- Lotharius, filius Clodovei, rex Francorum, obiit anno regni sui 51o, relinquens quatuor filios( cf. G. Fr.)
10.121.2
Hucusque Jordanis episcopus cronicam suam perduxit ab Adam( cf. Chr. W).
10.121.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 565o, Urbis autem conditae millesimo 316o, Justinus minor, Justiniani nepos, genere Trax, 54o loco ab Augusto, monarchiam accepit, et 11 annis regnavit, habens uxorem nomine Sophyam, quam coronavit augustam, coronatus et ipse ab Euthicio patriarcha. Hic cum esset pius et orthodoxus, adornavit aecclesias, quas Justinianus aedificavit, dans eis thesauros et omnem reditum, misitque Photinum monachum, privignum Bilisarii patricii, dans ei potestatem contra omnem personam et causam, ut pacificaret universas aecclesias Aegypti et Alexandriae. Fuit autem, ut dictum est, in inicio bonus, postea vero in omnem avariciam incidit, factus exemptor pauperum, spoliator senatorum, faciens arcas ferreas, in quibus quaecumque rapiebat auri talenta reconderet. Hujus anno octavo rupta est pax inter Romanos et Persas, eo quod Homeritae Indi legationem miserint ad Romanos, et imperator miserit Julianum magistrum cum epistola ad Aretham regem Indorum. Qui susceptus est cum gaudio multo ab Aretha rege, appetente nimirum amiciciam imperatoris Romanorum. Enarrabat autem idem Julianus cum redisset, quod idem Aretha rex, quando eum suscepit, nudus esset, habens in lumbis cincturam et linea vestimenta auro contexta, circa ventrem vero portabat indumenta scissa, margaritis preciosis conserta, habens in brachiis quinos circulos et aureas armillas in manibus suis, in capite autem pannum gemmatum, habentem ex utroque ligamento plectas quatuor, et in collo torquem aureum; et stabat super quatuor elephantes, stantes et habentes jugum et rotas quatuor et super se currum excelsum velatum petalis aureis, stansque ipse desuper, ferebat scutum parvissimum deauratum et duas lanceolas aureas; et senatus ejus omnis erat cum armis, canentes modulationes musicas. Introductus ergo legatus Romanorum, cum adorasset, jussus est ab eo erigi et adduci ad se. Cum autem accepisset imperatoris sacram, osculatus est signaculum, quod habebat imperatoris pectusculum; susceptis autem et donis, gavisus est valde. Porro cum legisset epistolam, invenit, ut se armaret contra regem Persarum et ejus regnum vastaret. Quod protinus fecit, tenensque caput Juliani, dedit ei pacis osculum, dimisitque eum in magna benivolentia multisque muneribus.
10.121.4
His temporibus Narses, cartularius quondam imperatoris Justiniani, sed pro bono servicio factus patricius, Totilam regem Gothorum, auxiliantibus Longobardis, Romanorum tunc amicis sed adhuc in Pannonia positis, occidit, gentemque Gothorum de Italia exterminavit. Idem etiam Narses Buccellinum ducem Francorum, a Theoderico rege missum ad devastandam Italiam, occidit, et Sindoaldum regem Brendorum, qui remanserat de generatione Herulorum, quos Odoaccar duxit in Italiam, apprehendit, et in alta trabe suspendit, totamque Italiam ab hostibus liberam reddidit. Erat enim vir sapientissimus, in fide Christi catholicus, in pauperes largus, recuperator aecclesiarum, in vigiliis et orationibus assiduus, in tantum ut victoriam magis obtineret oratione quam armis. Hujus temporibus facta est magna mortalitas in Italia, incipiens a Liguria, ita ut pene destitueretur habitatoribus terra illa. Inter haec mortuus est Justinianus, et successit Justinus. Narses autem patricius cum, superata gente Gothorum, Italiam securus jam teneret, Romani per invidiam accusationem adversus eum direxerunt Justino augusto et Sophiae, uxori ejus, dicentes: Melius esset nobis servire Gothis quam Grecis, ubi Narses castratus imperat et nos servicio premit, et noster sanctissimus princeps hoc nescit. Aut libera nos de manu ejus, aut certe civitatem Ronanam et nosmet ipsos gentibus trademus. Audiens hoc Narses, scripsit ad augustum, dicens: Si male feci cum Romanis, male inveniam. Sed augustus ira motus adversus Narsetem, Longinum statim prefectum misit in Italiam, qui locum Narsetis teneret. Sophya quoque augusta inter alia verba Romanis sic scripsit de eo: Ponam illum castratum in genicio, ut perpensam filet lanam cum puellis. Ad haec Narses respondit: Talem eidem ordiar telam, ut, quamdiu vixerit ipsa Sophya, non possit deponere eam. Et quia timuit redire Constantinopolim, contulit se Neapolim, et presentaliter legatos suos ad Longobardos misit, eosque in Italiam introduxit. Cujus gentis adventum in Italiam et habitationem ejus in ea usque in presens ut apertius describamus, de origine ejus regumque illius successione aliqua hic carptim inseramus.

Intertext edge

Open linked passage

Note