Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 12.9
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
12.1
DESCRIPTIO ACTUUM KAROLI MAGNI.
12.1
( EINH. Vita Kar.) Omnium bellorum quae gessit primo Aquitanicum, a patre inchoatum, sed nondum finitum, quia cito peragi posse videbatur, fratre adhuc vivo, etiam et auxilium ferre rogato, suscepit, et licet eum frater, malis quibusdam machinantibus, auxilio frustrasset promisso, susceptam expeditionem strenuissime exsecutus, non prius destitit, quam hoc quod efficere moliebatur perfecit. Nam et Hunoldum quemdam, qui post mortem Waifarii Aquitaniam occupavit bellumque jam pene peractum reparare temptavit, Aquitaniam relinquere et in Wasconiam fugere coegit. Quem tamen ibi consistere non sustinens, transmisso amne Garunna, Lupo Wasconum duci mandat, ut perfugam reddat, quod ni festinato faciat, bello se illum expostulaturum. Sed Lupus saniori usus consilio, non solum Hunoldum reddidit, sed etiam se ipsum cum provincia cui preerat ejus potestati permisit. Quo bello finito, rogatu et precibus Adriani pontificis Romani, insolentiam Desiderii Longobardorum regis ferre non valentis, bellum contra Longobardos suscepit, copiasque quas adduxerat dividens, unam partem cum Bernhardo patruo suo per montem Jovis ire precepit, alteram ipse ducens per montem Cinisium, Italiam intravit,( Vita) nec prius destitit, quam Desiderium regem, longa obsidione in Papia fatigatum, in deditionem susciperet et perpetuo exilio deportaret, filium vero ejus Adalgisum, in quo omnium spes stare videbatur, non solum regno sed etiam Italia excedere compelleret, omnia Romanis ablata restitueret, Routhgisum, Forojuliani ducatus prefectum, nova molientem obprimeret, totamque, Italiam suae ditioni subjugaret, subactaeque filium suum Pippinum regem preponeret. Post cujus belli finem Saxonicum, quod quasi intermissum videbatur, repetitum est, quo nullum neque prolixius neque atrocius Francorumque populo laboriosius susceptum est, quia Saxones, sicut omnes fere Germaniae nationes, et natura feroces et idolorum cultui dediti, neque divina neque humana jura polluere vel transgredi arbitrabantur inhonestum haberi. Susceptum est igitur adversus eos bellum, quod magna utrimque animositate, majore tamen Saxonum dampno per continuos 30 annos gerebatur. Poterat siquidem citius finiri, si Saxonum perfidia hoc pateretur. Dictu difficile est, quotiens, superati ac supplices regi se dediderunt, imperata facturos polliciti sunt, obsides qui imperabantur absque dilatione dederunt, legatos qui mittebantur susceperunt; aliquotiens ita edomiti et emoliti, ut etiam cultum daemonum dimittere et christianae religioni se subdere velle promitterent; sed sicut ad haec facienda aliquotiens proni, sic ad eadem pervertenda semper fuere precipites. Regis vero magnanimitas aut per se aut per comites suos, misso exercitu, perfidiam illorum semper ulciscebatur, donec, omnibus qui resistere solebant profligatis, decem milia hominum ex his, qui utrasque ripas Albis fluminis incolebant, cum uxoribus et parvulis sublatos transtulit, et per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit; eaque conditione bellum per tot annos tractum constat esse finitum, ut abjecto daemonum cultu, christianae religionis sacramenta susciperent. Hoc autem bellum licet tam diu pertraheretur, ipse tamen non amplius quam bis acie conflixit cum hoste, semel juxta montem qui Osneggi dicitur in loco Theotmelli nominato, et iterum juxta Hasa fluvium, et hoc uno mense, paucis diebus interpositis. Sed his duobus praeliis ita devicti sunt, ut ulterius regem neque provocare, neque venienti resistere, nisi aliqua loci munitione defensi, auderent. Plures tamen eo bello tam ex nobilibus Francorum quam Saxonum et functi summis honoribus viri consumpti sunt. Tandem anno tricesimo tercio finitum est. Nec minus interea Hispaniam quoque debellavit; nam Aquitaniam et Wasconiam primum subjecit. Britones quoque domuit missaque expeditione imperata facere coegit.-- Ipse postea cum exercitu Italiam ingressus, ac per Romam iter agens, Capuam urbem Campaniae accessit, ibique positis castris, bellum Beneventanis, ni dederentur, comminatus est. Prevenit hoc dux gentis Aragisus, filiosque suos Rumoldum et Grimoldum cum magna pecunia regi obviam mittens, rogat, ut filios suos obsides suscipiat, seque cum gente imperata facturum, preter hoc solum si ipse ad conspectum venire cogeretur. Rex utilitate gentis magis quam ejus obstinatione considerata, oblatos sibi obsides suscepit, eique, ut ad conspectum venire non cogeretur, pro magno munere concessit, et minore filio gratia obsidatus retento, majorem patri remisit, legatisque ob sacramenta fidelitatis a Beneventanis exigenda cum Aragiso dimissis, Romam rediit, consumptisque ibi in sanctorum veneratione aliquot diebus, Galliam revertitur.-- Bajoaricum deinde bellum et repente ortum et celeri fine completum est, quod superbia simul et socordia Tassilonis ducis excitavit, qui hortatu uxoris, quae filia Desiderii regis erat ac patris exilium per maritum ulcisci posse putabat, juncto foedere cum Hunis, qui Bajoariis sunt ab oriente contermini, non solum imperata non facere sed regem bello provocare temptabat. Cujus contumaciam, quia nimia videbatur, animositas regis ferre nequiverat, ac proinde contractis undique copiis, Bajoariam petiturus, ad Licum amnem venit, qui Bajoarios ab Alemanniis dividit. Cujus in ripa castris collocatis, priusquam provinciam intraret, animum ducis per legatos statuit experiri. Sed ille pertinaciter agere nec sibi vel genti utile ratus, regi se supplex permisit, obsides qui imperabantur dedit, inter quos et filium suum Theodonem, data insuper fide cum juramento, quod ab illius potestate ad defectionem nemini suadenti consentiret; sicque bello, quod quasi maximum videbatur futurum, celerrimus est finis impositus. Tassilo tamen postea evocatus ad regem, neque redire permissus est, neque provincia quam tenebat ulterius duci, sed comitibus est commissa. Nam cum Tassilo dux reus majestatis judicatus, capite dampnaretur, clementia regis vita sibi concessa, mutato habitu in monasterium missus est, filius quoque ejus Theodo detonsus monasticae conversationi deputatus est.--( Vita.) His motibus ita compositis, Sclavis, qui nostra consuetudine Wilci, propria vero lingua Weletabi dicuntur, bellum illatum est, in quo Saxones, velut auxiliares inter ceteras nationes, quanquam ficta et minus devota oboedientia, militabant, unaque hac expeditione idem Sclavi ita sunt domiti, ut ulterius jussis non contrairent.-- Maximum omnium quae a Karolo gesta sunt bellorum preter Saxonicam huic bello successit, illud videlicet quod contra Avares sive Hunos susceptum est, quod ille et animosius quam cetera et longe majori apparatu amministravit. Unam tamen per se in Pannoniam-- nam hanc provinciam ea gens incolebat-- expeditionem fecit, cetera filio suo Pippino ac prefectis provinciarium, comitibus etiam ac legatis perficienda commisit. Quae cum ab his strenuissime fuissent impleta, octavo tandem anno idem bellum consummatum est. Quot praelia in eo gesta sint, quantumque sanguinis effusum, testatur Pannonia omni pene habitatore vacua et locus, in quo regia Cagani erat, ita desertus, ut ne vestigium quidem humanae habitationis in eo appareat. Tota in hoc bello Hunorum nobilitas periit, tota gloria decidit, omnis pecunia et congesti ex longo tempore thesauri direpti sunt, neque ullum bellum contra Francos exortum humana potest memoria recordari, quo illi magis ditati et opibus aucti sint, quippe cum usque in id temporis pene pauperes viderentur. Tantum auri et argenti in regia repertum, tot spolia preciosa in praeliis sublata, ut merito credi possit, hoc Francos Hunis jure abstulisse, quod Huni prius aliis gentibus injuste eripuerunt.-- Descriptio terrae Hunorum: Terra quippe Hunorum, ut antiquorum temporum relatores testantur, novem circulis, quos Teutonici haga dicunt, cingebatur, quorum singuli ita stipitibus quernis sive faginis vel abiegnis erant exstructi, ut de margine ad marginem viginti pedum spacium tenderetur in latum et totidem subrigerentur in altum, cavitas autem universa aut durissimis lapidibus aut creta tenacissima repleretur, porro superficies vallorum eorundem integerrimis cespitibus tegeretur. Inter quorum confinia plantabantur arbusculae, quae, ut cernere solemus, abscisae atque projectae comas caudium foliorumque proferunt. De primo autem circulo usque ad secundum 20 miliaria Teutonica protendebantur, et inde similiter ad tercium, et ita usque ad nonum, quamvis ipsi circuli alius alio multo contractiores fuissent. Inter hos igitur aggeres ita vici villaeque erant locatae, ut de aliis ad alias vox humana posset audiri. Contra eadem vero aedificia inter inexpugnabiles muros portae non satis latae erant constitutae, per quas latrocinandi gratia non solum exteriores, sed etiam interiores solebant exire. De circulo quoque ad circulum sic erant possessiones et habitacula undique versum ordinata, ut clangor tubarum inter singula cujusque rei posset significativus adverti. Ad has ergo munitiones per ducentos et eo amplius annos, qualescumque omnium occidentalium divitias congregantes, cum et Gothi et Wandali quietem hominum perturbarent, orbem occiduum pene vacuum dimiserunt. Quos tum invictissimus Karolus in annis octo ita perdomuit, ut de eis ne minimas quidem reliquias remanere permiserit. A Vulgaribus vero ideo manum retraxit, quia videlicet, Hunis extinctis, regno Francorum nichil nocituri viderentur. Porro praedam in Pannonia repertam per epyscopia vel monasteria liberalissima divisione distribuit.( EINH. Vita Kar.) Duo tantum ex proceribus Francorum eo bello perierunt. Hericus dux Forojulianus in Liburnia juxta Tarsicam maritimam civitatem insidiis oppidanorum interceptus, et Geroldus Bajoariae praefectus in Pannonia, cum contra Hunos praeliaturus aciem strueret, incertum a quo, cum duobus tantum qui eum obequitantem ac singulos cohortantem comitabantur, interfectus est. Ceterum incruentum pene Francis bellum hoc fuit et prosperrimum exitum habuit, tametsi diutius sui magnitudine traheretur. Post quod et Saxonicum sua prolixitate congruentem finem accepit.-- Boemicum quoque et Lilonicum, quae postea exorta sunt, durare non potuerunt, quorum utrumque ductu Karoli junioris celeri fine completum est.-- Ultimum contra Normannos qui Dani vocantur, primo pyraticam exercentes, deinde majori classe litora Galliae atque Germaniae vastantes, bellum susceptum est, quorum rex Gotefridus adeo vana spe inflatus erat, ut sibi totius Germaniae promitteret potestatem; Fresiam quoque atque Saxoniam haut aliter atque suas provincias estimabat. Jam Abodritos vicinos suos in suam ditionem redegerat, jam eos sibi vectigales fecerat, jactabat etiam se brevi Aquisgrani, ubi regis comitatus erat, cum maximis copiis adventurum. Nec dictis ejus quamvis vanissimis omnino fides abnuebatur, quin potius aliquid tale inchoaturus, nisi festinata fuisset morte preventus, putabatur. Nam a proprio satellite, sive ut quidam verius estimant, a proprio filio, cujus matrem abjecerat et aliam duxerat, interfectus, et suae vitae et belli a se inchoati finem fecit.
12.2
( EINH. Vita Kar.) Haec sunt bella, quae rex potentissimus per annos 46-- tot enim annis regnavit-- in diversis terrarum partibus summa prudentia atque felicitate gessit, quibus Francorum regnum, quod post patrem Pippinum magnum quidem et forte susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut pene duplum reddiderit. Nam cum prius non amplius quam ea pars Galliae, quae inter Rhenum et Ligerem fluvium oceanumque ac mare Balearicum jacet, et pars Germaniae, que inter Saxoniam et Danubium ac Salam fluvium, qui Thuringos et Sorabos dividit, postea incolitur a Francis qui orientales dicuntur, et praeter haec Alemanni atque Bajoarii, ad regni Francorum potestatem pertinerent: ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam totumque Pyrenei montis jugum et usque ad Hyberum amnem, qui apud Novarros ortus et fertilissimos Hispaniae agros secans, sub Tertosae civitatis menia Balearico mari miscetur, deinde Italiam totam ab Augusta Praetoria usque in Calabriam minorem, in qua Grecorum ac Beneventorum constat esse confinia, tum Saxoniam, quae Germaniae quidem magna pars est, et ejus, quae a Francis incolitur, duplum in lato habere putatur, cum ei longitudine possit esse consimilis, deinde utramque Pannoniam et appositam in altera Danubii ripa Daciam, Histriam quoque et Lyburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amiciciam et junctum cum eo foedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit, deinde omnes barbaras et feras nationes, quae inter Rhenum ac Visulam fluvios oceanumque ac Danubium positae, lingua quidem pene similes, moribus vero atque habitu valde dissimiles, Germaniam incolunt, ita perdomuit, ut eas tributarias efficeret. Auxit etiam gloriam regni sui, quibusdam regibus ac gentibus per amiciciam sibi conjunctis. Adeo namque Adefonsum, Galiciae atque Asturicae regem, sibi societate devinxit, ut is cum ad eum vel litteras vel legatos mitteret, non aliter se apud illum quam proprium suum appellari juberet. Scottorum quoque reges sic habuit ad suam voluntatem per munificentiam inclinatos, ut eum nunquam nisi dominum, seque subditos et servos ejus pronunciarent. Cum Aaron rege Persarum, qui excepta India totum pene tenebat Orientem, talem habebat in amicicia concordiam, ut is gratiam ejus omnium qui in toto erant orbe regum ac principum amiciciae praeponeret, solumque honore ac munificentia sibi colendum judicaret.-- Imperatores etiam Constantinopolitani, Nicephorus, Michahel et Leo, ultro amiciciam et societatem ejus expetentes, complures ad eos misere legatos. Cum quibus tamen, propter susceptum a se imperatoris nomen, et ob hoc, quasi qui imperium eis preripere vellet, valde susspectum, foedus firmissimum statuit, ut nulla inter partes cujuslibet scandali remaneret occasio. Erat enim semper Romanis et Grecis Francorum susspecta potentia. Unde et illud Grecum exstat proverbium τον φρανκον φυλον κεχις, γυτονα ου κεχις.-- Qui cum tantus in ampliando regno et subigendis exteris nationibus existeret et in ejusmodi occupationibus assidue versaretur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quaedam etiam consummavit; inter quae precipua non immerito videri possunt basylica sanctae Dei genitricis Aquisgrani opere mirabili constructa, et pons apud Mogontiam in Rheno quingentorum passuum longitudinis; nam tanta est ibi fluminis latitudo. Qui tamen uno anno antequam decederet incendio conflagravit, nec refici potuit propter festinatum illius decessum, quanquam in ea meditatione esset, ut pro ligneo lapideum restitueret. Inchoavit et palatia operis egregii, unum haud longe a Mogontiaca civitate, juxta villam cui vocabulum est Ingelenheim, alterum Noviomagi super Vahalem fluvium. Precipue tamen aedes sacras ubicumque in toto regno suo vetustate collapsas comperit, pontificibus et abbatibus, ad quorum curam pertinebant, ut restaurarentur, imperavit, adhibens curam per legatos, ut imperata perficerent. Talem eum in ampliando et tuendo simulque ordinando regno fuisse constat; ceterum, qualis in domestica cura fuisset, dicatur.-- Post mortem patris cum fratre regnum partitus tanta patientia simultates et invidiam ejus tulit, ut omnibus mirum videretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo provocari potuisset. Deinde cum matris hortatu filiam Desiderii regis Longobardorum duxisset uxorem, post annum repudiavit cam, et Hildigardam de gente Suavorum, precipuae nobilitatis feminam, in matrimonium accepit, de qua filios tres, Karolum videlicet ac Pippinum et Ludowicum, totidemque filias, Ruothrudem et Berhtam et Gislam, genuit. Habuit et alias tres filias, Theoderatam et Hiltrudam et Ruotheidem, duas de Fastrada uxore, quae de orientalium Francorum, scilicet Germanorum, gente erat, terciam de concubina quadam. Defuncta Fastrada, Luitgardam Alamannam duxit, de qua liberos non habuit. Post cujus mortem tres habuit concubinas, Gersuindam Saxonici generis, de qua ei filia nomine Adeltrud nata est, Regenam, quae ei Druogonem et Hugonem genuit, Adelindam quoque, quae Theodericum procreavit.-- Mater quoque ejus Bertrada in magno apud eum honore consenuit; colebat enim eam cum magna reverentia, ita ut nulla unquam invicem sit exorta discordia, nisi in divortio filiae regis Desiderii, quam illa suadente acceperat. Decessit tandem post mortem Hiltigardae, cum jam tres nepotes suos totidemque neptes in filii domo vidisset. Quam ille in eadem basylica qua pater situs est, apud Sanctum Dionisium magno cum honore fecit humari.-- Erat ei unica soror nomine Gisla, a puellaribus annis religiosae conversationi mancipata, quam similiter ut matrem magna coluit pietate, quae etiam paucis ante obitum illius annis, in eo quo conversata est monasterio decessit.-- Liberos suos ita censuit instituendos, ut tam filii quam filiae primo liberalibus studiis, quibus et ipse operam dabat, erudirentur, tum filios, cum primum aetas patiebatur, more Francorum equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias vero laneficio assuescere, coloque ac fuso, ne per otium torperent, operam impendere, atque ad omnem honestatem erudiri jussit. Ex his omnibus duos tantum filios et unam filiam, priusquam moreretur, amisit, Karolum, qui major natu erat, et Pippinum, quem regem Italiae prefecerat, et Ruothrudem, quae filiarum ejus primogenita et a Constantino Grecorum imperatore, filio Leonis et Hyrene fuerat desponsata. Quorum Pippinus unum filium Bernhardum, filias autem quinque superstites reliquit, in quibus rex pietatis suae precipuum documentum ostendit, cum nepotem patri succedere et neptes inter filias suas educari fecit. Filiorum ac filiarum tantam in educando curam habuit, ut nunquam domi positus sine ipsis coenaret, nunquam iter sine illis faceret. Adequitabant ei filii, filiae vero pone sequebantur, quarum agmen extremum ex satellitum numero ad hoc ordinati tuebantur. Quae cum pulcherrimae essent et ab eo plurimum diligerentur, mirum dictu, quod nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit, sed omnes secum usque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens, se earum contubernio carere non posse, ac propter hoc, licet alias felix, adversae fortunae indignitatem expertus est; quod tamen ita dissimulavit, acsi de eis nulla unquam alicujus probri susspicio exorta vel fama dispersa fuisset.-- Erat ei filius nomine Pippinus ex concubina editus, cujus inter ceteros mentionem facere distuli, facie quidem pulcher, sed gibbo deformis. Is cum pater bello cum Hunis suscepto in Bajoaria hiemaret, cum quibusdam e primoribus Francorum, qui eum vana regni promissione illexerant, adversus patrem conjuravit. Quem post fraudem detectam et conjuratorum dampnationem, detonsum, in coenobio Prumia religiosae vitae jam volentem vacare permisit. Facta est et alia prius contra eum in Germania valida conjuratio, cujus auctores partim luminibus orbati, partim incolomes, omnes tamen exilio deportati sunt, neque ullus ex eis interfectus est, nisi tres tantum, qui cum se, ne comprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter coerceri non poterant, interempti sunt. Harum tamen conjurationum Fastradae reginae crudelitas causa et origo dicitur extitisse, et idcirco in ambabus contra regem conspiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a suae naturae benignitate ac mansuetudine videbatur exorbitasse. Ceterum per omne suae vitae tempus ita cum summo omnium amore atque favore domi et foris conversatus est, ut nunquam ei vel minima injustae credulitatis nota a quoquam fuisset objecta. Amabat peregrinos et in eis suscipiendis magnam habebat curam, adeo ut eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno non immerito videretur onerosa. Ipse tamen prae magnitudine animi hujuscemodi pondere minime gravabatur, cum etiam ingentia incommoda laude liberalitatis ac bonae famae mercede compensaret.-- Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quae tamen non excederet-- nam septem suorum pedum proceritatem ejus constat habuisse mensuram-- apice capitis rotundo, oculis pregrandibus ac vegetis, naso paululum in mediocritatem excedenti, canicie pulchra, facie laeta et hylari, unde formae auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima acquirebatur. Quanquam enim cervix obesa et brevior venterque videretur projectior, tamen haec ceterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu erat firmo, totaque corporis habitudine virili, voce clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret, valitudine prospera, preter quod antequam decederet per quatuor annos crebro febribus corripiebatur, ad extremum etiam uno pede claudicabat. Erat eloquentia copiosus et exuberans, poteratque quicquid vellet apertissime exprimere; nec patrio sermone contentus, etiam peregrinis linguis ediscendis operam dabat, in quibus Latinam ita didicit, ut ea ac patria lingua orare sit solitus, Grecam vero melius intellegere quam pronunciare poterat. Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus, magnis extulit honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcwinum, item diaconum de Brittania, virum undecumque doctissimum, preceptorem habuit, apud quem et rethoricae et dialecticae, precipue tamen astronomicae ediscendae plurimum et temporis et laboris impertivit. Discebat et artem computandi, et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur. Temptabat et scribere, tabulas et codicellos ad hoc in lecto sub cervicalibus circumferre solebat, ut cum vacuum tempus esset, manum litteris effigiandis assuesceret; sed parum successit labor preposterus ac sero inchoatus. Assidue exercebatur equitando ac venando, quod illi gentilicium erat, quia vix ulla in terris natio invenitur, quae in hac arte Francis possit coaequari. Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natatu corpus exercens, cujus adeo peritus fuit, ut nullus ei juste valeat anteferri. Ob hoc etiam Aquisgrani regiam extruxit, ibique extremos vitae annos usque ad obitum perpetim duxit.-- In cibo et potu erat temperans, sed in potu temperantior, ita ut super coenam raro plus quam ter biberet; cibo non adeo abstinere poterat, ut sepe quereretur, noxia suo corpori esse jejunia. Convivabatur rarissime, et hoc precipuis tantum festivitatibus, tunc tamen cum magno hominum numero. Coena cottidiana quaternis tantum ferculis prebebatur, preter carnem assam, quam venatores veribus inferre solebant, qua ille libentius quam ullo alio cibo vescebatur. Inter coenandum aut aliquod acroma aut lectorem audiebat. Legebantur ei hystoriae et antiquorum res gestae, delectabatur etiam libris sancti Augustini, precipueque his qui de civitate Dei pretitulati sunt.-- Circa pauperes sustentandos et gratuitam liberalitatem, quam Greci elemosinam vocant, devotissimus erat, ut qui non in patria solum et in suo regno id facere curaverit, verum trans maria in Syriam et Aegyptum atque Africam, Hierosolimis, Alexandriae, Kartagini, ubi christianos in paupertate vivere compererat, penuriae illorum compatiens, pecuniam mittere solebat, ob hoc maxime transmarinorum regum amicicias expetens, ut christianis sub eorum dominatu degentibus refrigerium aliquod ac relevatio proveniret. Colebat pre ceteris sacris locis apud Romam beati Petri apostoli aecclesiam, in cujus donaria magnam vim pecuniae congessit. Neque ille toto regni sui tempore quicquam duxit antiquius, quam ut urbs Roma sua opera suoque labore vetere polleret auctoritate, et ecclesia sancti Petri per illum non solum tuta ac defensa, sed etiam suis operibus pre omnibus aecclesiis esset ornata atque ditata. Quam cum tanti penderet, tamen intra 46 annorum quibus regnaverat spacium quater tantum illo votorum solvendorum ac supplicandi causa profectus est. Ultimi adventus sui non solum hae fuerunt causae, verum etiam quod Romani Leonem pontificem multis affectum injuriis, erutis scilicet, ut quidam dicunt, oculis, linguaque amputata, fidem regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens propter reparandum, qui nimis conturbatus erat, aecclesiae statum, ibi totum hiemis tempus extraxit. Quo tempore imperatoris et augusti nomen accepit, quod primo in tantum aversatus est, ut affirmaret, se eo die, quamvis precipua festivitas esset, aecclesiam non intraturum, si prescire potuisset pontificis consilium. Invidiam tamen suscepti nominis, Romanis imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit patientia, vicitque eorum contumaciam magnanimitate, qua eis procul dubio longe prestantior erat, mittendo ad eos crebras legationes et in epistolis fratres eos appellando. Post susceptum imperiale nomen cum adverteret multa legibus populi sui deesse-- nam Franci duas habent leges, in plurimis locis valde diversas--, cogitavit, quae deerant addere, et discrepantia unire, prava quoque ac perperam prolata corrigere; sed de his nichil aliud ab eo factum est, nisi quod pauca capitula et ea imperfecta legibus addidit. Omnium tamen nationum, quae sub ejus dominatu erant, jura, quae scripta non erant, scribi ac litteris mandari fecit; item barbara et antiquissima carmina, quibus veterum regum actus et bella canebantur, scripsit et memoriae mandavit. Inchoavit et grammaticam patrii sermonis; mensibus etiam juxta propriam linguam vocabula imposuit, qui ante id temporis apud Francos partim Latinis, partim barbaris nominibus pronunciabantur, et Januarium appellavit wintermanoth, Februarium hornung, Martium lencinmanoth, Aprilem ostermanoth, Maium vunnemanoth, Junium brahmanoth, Julium howimanoth, Augustum arnmanoth, Septembrem witemanoth, Octobrem windemanoth, Novembrem herbistmanoth, Decembrem heilicmanoth. Item ventos 12 propriis appellationibus insignivit, cum prius non amplius quam vix quatuor ventorum vocabula possent inveniri. Et subsolanum vocavit osterwint, eurum ostsundroni, euroaustrum sundostroni, austrum sundroni, austroafricum sundwestroni, africum westsundroni, zephirum westroni, chorum westnordroni, circium nordwestroni, septentrionem nordroni, aquilonem nordostroni, vulturnum ostnordroni.-- Religionem christianam, qua ab infantia fuerat imbutus, sanctissime et cum summa pietate excoluit, ac propter hoc plurimae pulchritudinis basylicam Aquisgrani exstruxit auroque et argento et luminaribus atque ex aere solido cancellis et januis adornavit. Ad cujus structuram cum columnas et marmora aliunde habere non posset, Roma atque Ravenna devehenda curavit. Aecclesiam mane et vespere, item nocturnis horis et sacrificii tempore, quoad valitudo eum permiserat, impigre frequentabat, curabatque magnopere, ut omnia quae in ea gerebantur cum maxima fierent honestate, edituos creberrime commonens, ne quid indecens aut sordidum vel inferri vel in ea remanere permitterent. Sacrorum vasorum ex auro et argento vestimentorumque sacerdotalium tantam in ea copiam procuravit, ut in sacrificiis celebrandis ne janitoribus quidem, qui ultimi ordinis sunt, privato habitu ministrare necesse fuisset.-- Legendi atque psallendi disciplinam diligentissime emendavit; erat enim utriusque admodum eruditus, quanquam ipse nec publice legeret, nec nisi summisse et in commune cantaret. Fuit autem consuetudo, ut in basylica ejus magister scolae designaret pridie singulis, quod responsorium quis cantare deberet in nocte; lectiones vero nullus cuiquam recitandas injunxit, nullus ad terminum vel ceram imposuit, vel unguibus saltem quantulumcumque signum impressit; sed cuncti omnia quae legenda erant ita sibi nota facere curarunt, ut quando inopinate legere juberentur, irreprehensibiles apud eum invenirentur. Digito autem vel baculo porrecto vel ex latere suo ad procul sedentes aliquo directo, demonstravit quem legere voluisset. Finem vero lectionis sono gutturis designavit; ad quem universi ita intente suspensi sunt, ut sive finita sententia, sive in media distinctione, sive subdistinctione significaret, nullus sequens superius aut inferius incipere presumeret, quantumcumque incongrua finis aut inicium viderentur; et hoc modo factum est, ut etiam si non intelligerent, omnes in ejus palatio lectores optimi fuissent. Nullus alienus, nullus etiam novus, nisi legere sciens et canere, chorum ejus ausus est intrare.
12.3
Extremo vero tempore cum jam et morbo et senectute premeretur, evocatum ad se Ludewicum filium suum Aquitaniae regem, qui solus filiorum Hildigardae reginae supererat, congregatis sollemniter de toto Francorum regno primoribus( EINH. Vita. Kar.), cunctorum consilio consortem sibi totius regni et imperialis nominis heredem constituit; impositoque capiti ejus diademate, imperatorem et augustum jussit appellari. Susceptum est hoc ejus consilium ab omnibus qui aderant cum magno favore; nam divinitus ei propter regni utilitatem videbatur inspiratum; auxitque majestatem ejus hoc factum, et exteris nationibus non minimum terroris incussit.-- Dimisso deinde in Aquitaniam filio, ipse more solito, quamvis senectute confectus, non longe a regia Aquae nisi venatum proficiscitur, exactoque in hujuscemodi negotio quod reliquum erat autumni, circa Kalendas Novemb. Aquasgrani revertitur. Cumque ibi hiemaret, mense Januario febre valida correptus, decubuit, statimque, ut in febribus solebat, cibi abstinentiam sibi indixit, arbitratus hac continentia morbum posse depelli vel certe mitigari. Sed accedente ad febrem lateris dolore, quem Greci pleurisin dicunt, illoque adhuc inediam retinente neque corpus aliter quam rarissimo potusustentante, septimo postquam decubuit die, sacra communione percepta, decessit, anno aetatis suae 72o et ex quo regnare coeperat 46, indict. 7, 5 Kal. Febr., hora diei tercia. Cujus corpus more solemni lotum et curatum, maximo totius populi luctu aecclesiae illatum atque humatum est. Dubitatum est primo, ubi reponi deberet, eo quod ipse vivus de hoc nichil precepisset. Tandem omnium animis sedit, nusquam honestius eum tumulari posse, quam in ea basylica, quam ipse propter amorem Dei et domini nostri Jhesu Christi, et ob amorem sanctae et aeternae virginis genitricis ejus, proprio sumptu in eodem vico construxit. In hac sepultus est eadem die qua defunctus est, arcusque supra tumulum deauratus cum imagine et titulo exstructus est. Qui titulus hoc modo descriptus est: Sub hoc conditorio situm est corpus Karoli magni atque orthodoxi imperatoris, qui regnum Francorum nobiliter ampliavit et per annos 46 feliciter rexit.
12.4
Stephanus papa 94u s sedit annos 3, menses 5, dies 28.
12.5
[ Anni Constantini.] 28.[ Anni Karoli.] 1. Anno dominicae incarnationis 769, Karolus Magnus, Pippini filius, diviso post patrem regno, cum fratre( cf. Chr. W.) Karlomanno regnare coepit, et 46 regnavit annis, tribus cum fratre, 43 solus postea( EINH. Ann.). Cujus anno primo Hunoldus quidam Aquitaniam, quae in sortem Karoli cesserat, invasit, et provincialium animos ad concitanda nova excitans, bellum, quod pater ejus Pippinus occiso Waifario consummasse visus est, renovavit. Contra quem Karolus profectus, fratris auxilium postulavit; sed impedientibus malis hominibus, habere non potuit; colloquio tamen cum eo habito, ad persequendum Hunoldum profectus est, eumque, ad Lupum Wasconiae ducem fugitivum missa legatione, recepit cum uxore sua, ipsoque Lupo cum tota Wasconia sibi obediente, regressus est.
12.1
2. A. D. 770. Karolus rex habuit generalem conventum in Wormacia civitate. Berthrada vero, mater regum, cum Karlomanno minore filio apud Salussam locata, pacis causa in Italiam proficiscitur, peractoque negotio pro quo ibat, adoratis etiam Romae sanctorum apostolorum liminibus, ad filios regreditur.--( Chr. W.) Corpus sancti Othmari in insula qua defunctus est per decem annos incorruptum reperitur, ablatumque in basylica sancti Galli sepelitur.
12.2
3.( EINH. Ann.) A. D. 771. Karlomannus in villa quae dicitur Salmonciacus defunctus est 2 Non. Decemb., et Karolus rex ad capiendum ex integro regnum animum intendens, Carbonacum villam venit, ibique Williharius episcopus Sedunensis et Folradus presbiter aliique plures sacerdotes, comites etiam atque primates fratris sui ad eum venerunt, uxor vero Karlomanni cum filiis et parte optimatum ad Italiam profecta est.
12.3
4. A. D. 772. Rex Karolus, congregato Wormaciae generali conventu, Saxoniam bello aggredi statuit, eamque sine mora ingressus, cunctaque ferro et igni depopulatus, Eresburg castrum cepit, idolum, quod a Saxonibus Irminsul vocabatur, evertit. In cujus destructione cum in eodem loco per triduum moraretur, contigit, ut propter continuam caeli serenitatem, exsiccatis omnibus illius loci rivis et fontibus, aqua ad bibendum inveniri non posset. Sed subito divinitus, ut creditur in cujusdam torrentis concavo tanta vis aquae eruperat, quiescentibus cunctis tempore meridiano, ut omni exercitui sufficeret. Tunc rex, idolo destructo, Wisaram fluvium accessit, ibique acceptis a Saxonibus duodecim obsidibus, recessit. Adrianus papa 95u s ordinatus sedit annos 24.
12.4
5. A. D. 773. Adrianus papa, cum insolentiam Desiderii regis et oppressionem Longobardorum ferre non posset, legationem ad Karolum mittens, opem ejus imploravit. Qui collecto exercitu veniens, Desiderium intra Ticinum obsedit, totumque hibernum tempus multa moliendo in hac obsidione consumpsit.-- Dum haec in Italia geruntur, Saxones, nacta occasione pro absentia regis, contiguos sibi Hassorum terminos populantur; venientesque in locum qui Friteslar nominatur, aecclesiam a beato Bonifacio dedicatam incendere moliti sunt( A. Laur.), quam ipse sanctus martyr per spiritum prophetiae nunquam incendio violari predixit. Cumque multa vi eam incendere conarentur, apparuerunt quibusdam et e christianis atque paganis duo juvenes in albis, qui eam protexerunt ab igne; nutuque divino immisso terrore, omnes in fugam conversi sunt, nemine extrinsecus persequente. Inventus est autem postea unus ex eisdem Saxonibus mortuus juxta aecclesiam ipsam genibus acclivis, ligna et ignem habens in manibus, et quasi ore flans ad incendendam eandem basylicam.( EINH. Ann.) At rex dimisso ad obsidionem et expugnationem Ticini exercitu, orandi gratia Romam proficiscitur, peractisque votis, ad exercitum reversus, fatigatam longa obsidione civitatem ad deditionem compulit; quam ceterae civitates secutae, regis se potestati subdiderunt. Et rex, subacta ac pro tempore ordinata Italia, in Franciam revertitur, captivum ducens Desiderium regem. Adalgis vero, filius ejus, in Greciam ad Constantinum imperatorem, diffidens rebus patriae, se contulit, ibique in patriciatus honore vitam finivit. 1
12.5
6. A. D. 774. Karolus domum regressus, priusquam Saxones eum venisse sentirent, tripertitum in eorum regiones misit exercitum, qui direptionibus et incendiis cuncta vastantes, compluribus qui resistere conati sunt interfectis, cum ingenti preda regressi sunt.
12.6.1
7. A. D. 775. Karolus rex consilio habito decrevit Saxoniam ingredi et in ea tam diu perseverare, dum aut christianae religioni subderentur aut ommno tollerentur. Totis ergo regni viribus Saxoniam petens, primo impetu Sigiburgum castrum, in quo Saxonum presidium erat, cepit, Eresburgum castrum a Saxonibus destructum munivit, in eoque Francorum presidium posuit, multaque strage facta, obsides ab eis et Westfalais accipiens, regressus est.-- Corpora sanctorum Gordiani et Epimachi de Roma in Alamanniam translata sunt--( Chr. W.-- H. m.) Constantinus imperator, filius Leonis, persecutor christianorum et aecclesiarum legisque destructor, obiit.
12.6.2
Anno dominicae incarnationis 776, ab Urbe autem condita millesimo 527, Leo, filius Constantini persecutoris, 71o loco ab Augusto, Romanum suscepit imperium, regnavit que annis 5. Hic ad breve tempus visus est pius esse sanctaeque Dei genitricis ac monachorum amicus; unde et metropolitanos ex monachis in primis sedibus collocavit, multosque ordines in urbe bene ampliavit. Quapropter principes omnes cum multitudine populi copiosa ingredientes, petierunt filium ejus Constantinum imperatorem. Qui cum diceret, illum sibi unicum esse et parvulum, seque vereri pro hoc, si forte sibi contingeret quod humanum est, illum ab eis interfici et alium promoveri, juraverunt ei omnes, se non admissuros alios imperatores preter Leonem et Constantinum et ex semine ipsorum, et hoc scripto confirmaverunt. Et sic in sancto die paschae coronatus est imperator.-- Leo autem cum regnaret annos quinque, mortuus est, et regnavit filius ejus Constantinus pro eo cum Hyrene matre sua.
12.6.3
[ Anni Leonis.] 1.[ Anni Karoli] 8.( EINH. Ann.) Primo autem anno Leonis, qui est octavus Karoli, nunciatur eidem Karolo, Ruotgaudum Longobardum, quem ipse Forojuliensibus ducem dederat, novas res in Italia meditari, et complures civitates ad eum defecisse. Quo statim tendens, Ruotgaudum interfecit, civitates quae a se defecerant recepit, impositisque Francorum presidiis, rediit, et statim audiens Saxones rebellasse, illuc tetendit; sed inveniens eos denuo supplices, veniam dedit, baptizatisque qui volebant, et obsidibus acceptis, iterum in Franciam regressus est.
12.7
9. A. D. 777. Karolus rex, habito concilio in loco qui Paderbrunno vocatur, iterum Saxoniam intravit, omnesque fallaciter devotos invenit. Cuncti quippe ad eum venerunt preter Witikindum, unum ex primoribus Westfalorum, qui multorum sibi conscius facinorum, regem timuit et ad Sigefridum Danorum regem cum paucis profugit. Ceteri qui venerant in tantum se regis potestati permiserant, ut ea conditione veniam tunc mererentur, quatinus, si ulterius sua statuta violarent, patria et libertate privarentur. Baptizata est autem et multitudo magna, quae se, licet falso, christianam fore promiserat.
12.8
10. A. D. 778. Karolus rex partes Hispaniae petens, quasdam urbes subegit, obsides a Sarracenis accepit; sed in regressu fraude Wasconum plerique aulicorum per insidias interfecti sunt. Interea Saxones comperto quod tam longe recessisset, sumptis armis, Rhenum usque profecti sunt; sed cum amnem transire non possent, quicquid a Tuicio civitate usque ad fluvium Mosellam vicorum villarumque fuit, ferro et igni populati sunt; nullum discrimen sexus aut aetatis ira hostis fecerat, ut liquido appareret, eos non predandi, sed ulciscendi se gratia terminos Francorum introisse. Quod cum rex Autisiodoro positus audisset, orientales Francos et Alamannos ad propulsandos eos continuo misit. Quorum adventum Saxones audientes, recesserunt; sed illi eos e vestigio secuti, invenerunt eos in partibus Hassorum super fluvium Adernam; statimque in ipso fluminis vado illos adorti, tanta cede straverunt ut ex ingenti multitudine vix pauci redierint.
12.9
11. A. D. 779. Venit ad Karolum Hiltibrandus dux Spolitanus cum magnis muneribus in villa Wirciniaco; quem ille benigne suscepit, donatumque in suum ducatum remisit; ipse vero animo in Saxoniam tendens, Rhenum in eo loco qui Lippia vocatur cum exercitu trajecit. Cui cum Saxones in eo loco qui Buohcholz dicitur resistere temptarent, victi fugatique sunt; et rex Westfalorum regionem ingressus eos omnes in deditionem accepit; indeque ad Wisaram veniens, castra posuit; ibi Angrarii et Ostfalai obsides dederunt et sacramenta juraverunt. Quibus peractis, rex Wormaciam in hiberna se recepit.
12.10
12. A. D. 780. Karolo Saxoniam venienti omnes orientalium partium Saxones occurrerunt, multique de populo baptizati sunt; veniensque in locum ubi Hora et Albia confluunt, ordinavit res tam Saxonum quam Sclavorum; reversusque in Franciam, habito consilio, Romam causa orationis cum uxore sua Hiltigarda et liberis perrexit, et natale domini Papiae celebravit.-- Leo imperator obiit.
12.6
Anno dominicae incarnationis 781, Urbis autem conditae millesimo 532, Constantinus, filius Leonis, 72o loco ab Augusto, cum matre sua Hyrene regnum suscepit, et annos 17 regnavit. Huic filia Karoli et Hiltigardis reginae Ruothtrudis desponsata fuerat, sed mater ejus aliam ei invito conjungebat.
12.7
[ Anni Constantini.] 1.[ Anni. Karoli.] 13.( EINH. Ann.) Cujus anno primo Karolus Romam veniens, ab Adriano papa honorifice suscipitur; et cum ibi sanctum pascha celebraret, baptizavit idem pontifex filium ejus Pippinum, eumque de sacro fonte suscepit, et ungens eum in regem Italiae, imposuit ei coronam, fratrem vero ejus Ludewicum in regem Aquitaniae unxit, ipsique coronam imposuit. Rex vero Roma digrediens, Mediolanum venit, ibique baptizata est filia ejus Gisela ab archiepiscopo Thoma, et ab eodem est de sacro fonte levata. Misit autem Adrianus papa Formosum et Damasum episcopos cum legatis regis, Richolfo diacono et Eberhardo pincernarum magistro, ad Tassilonem ducem, ut commonerent eum de juramento, quod Pippino et filiis ejus olim juraverat. Qui venientes, cor ejus emollierunt, ut cum eis Wormaciam ad regem veniret, datisque 12 obsidibus, regi fidelitatem juraret; sed ubi domum rediit, non diu in fide permansit.
12.11
14. A. D. 782. Karolus in Saxoniam eundum et ibi ut in Francia quotannis generalem conventum censuit habendum; trajectoque apud Coloniam Rheno, ad fontem Lippiae venit, ibique positis castris, inter cetera negotia legatos Sigifridi regis Danorum, et quos Caganus et Jugurrus principes Hunorum quasi pacis causa miserunt ad se, audivit et absolvit. Cumque soluto conventu in Franciam redisset, Witikindus in patriam reversus, Saxones rebellare persuasit. Nunciatum est autem regi, quod Sorabi Sclavi, qui campos inter Albiam et Salam jacentes incolunt, in fines Thuringorum ac Saxonum sibi confines depredandi causa fuissent ingressi. Contra quos cum tres ministros suos cum orientalibus Francis direxisset, illi Saxonum audientes motum, ad illos diverterunt; sed incaute agentes, a Saxonibus circumventi et pene omnes occisi sunt Ad quam rem examinandam cum rex venisset, omnes Witikindum hujus sceleris auctorem proclamaverunt; sed illum, qui aufugit, tradere non valentes, ex aliis quia ei consenserunt usque ad quatuor milia et quingentos tradiderunt, qui omnes una die jussu regis decollati sunt.
12.12
15. A. D. 783. Cum ad expeditionem Saxonicam rex se preparasset, antequam moveret exercitum, Hiltigardis regina, uxor ejus, obiit 2 Kalend. Mai, in quibus tunc erant vigiliae ascensionis. Cujus funeri cum solempni more justa persolveret, Saxoniam tetendit, pugnansque cum eis in loco qui Theotmelli vocatur, vicit eos; indeque ad Paderbrunnen veniens, audivit eos in finibus Westfalorum iterum paratos ad pugnam; ad quos tendens, eadem qua prius felicitate cum eis dimicavit. Inde reversus in Franciam, duxit uxorem filiam Ratolfi comitis de orientali Francia nomine Fastradam, de qua habuit filias duas.-- Eodem anno defuncta est bonae memoriae Berhtrada regina, mater regis, 4 Idus Julii.
12.13
16. A. D. 784. Karolus, transjecto Rheno in loco qui Lippeheim vocatur, pagos Westfalorum vastavit; veniensque ad Wisaram, cum inundatio aquarum transitum negaret, dimisit filium suum Karolum in finibus Westfalaorum, ipseque per Thuringiam divertens, depopulatus est partes quae sunt circa Albiam, reversusque est in Franciam. Saxones vero congregati pugnabant cum filio ejus Karolo; sed ille, magna cede facta, cum victoria rediit ad patrem Wormaciam.
12.14
17. A. D. 785. Witikint et Abbio ex Transalbiana regione venerunt ad Karolum regem apud Attiniacum, adducente Amalwino aulicorum uno, ibique in gratiam recepti, baptizati sunt; quievitque Saxonicae perfidiae pervicacitas per aliquot annos.
12.15
18. A. D. 786. Audiens rex, Anglos et Saxones Britanniam invasisse, misit illuc cum exercitu Audolfum, prepositum mensae regiae. Qui vemens, perfidae gentis contumaciam cito repressit, acceptosque obsides cum plurimis populi primoribus Wormaciam ad regem adduxit. Rex autem, pace undique parta, statuit Romam ire, et partem Italiae, quae est circa Beneventum, suae potestati subjicere, cujus majorem partem, capto Desiderio, jam sibi subdiderat. Veniens igitur in Italiam, natale Domini celebravit apud Tusciae civitatem Florentiam.
12.16
19. A. D. 787. Karolus rex Romam veniens, honorifice susceptus est ab apostolico Adriano; moratusque ibi per aliquot dies, cum eodem pontifice Beneventum contendit. Quod audiens Aragisus dux Beneventorum, misit ad regem filium suum Rumoldum cum magnis muneribus, rogans, ne terram illam intraret. Quod ille abnuens et Rumoldum secum detinens, Capuam venit; indeque bellum gesturus, castra ibi posuit. Aragisus vero, relicta Benevento, quae caput est illius terrae, Salernum se quasi munitiorem contulit; missaque legatione, utrosque filios suos regi obtulit, promittens se per omnia obediturum, tantum ne ad conspectum ejus venire cogeretur.( EINH. Vita Kar.-- Ann.) Cujus precibus rex annuens, minorem filium nomine Grimoldum secum retinuit, majorem patri remisit. Accepit insuper a populo obsides 11, misitque legatos, qui et ipsum ducem et omnem populum Beneventanum sacramento confirmarent. Ipse post haec cum legatis Hyrenae et Constantini filii ejus, qui propter petendam filiam suam missi fuerant, locutus est, illisque dimissis, Romam reversus, sanctum pascha ibi cum magna hylaritate celebravit. Tunc venerunt ad papam legati Tassilonis ducis, Arn episcopus et Hunricus abbas, rogantes, ut inter se et regem mediator pacis fieri dignaretur. Quod cum ille obnixe faceret et rex se id velle diceret, interrogati missi, quo pacto pacem firmare vellent, responderunt, sibi super hac re nichil imperatum fuisse. Unde papa commotus, quasi fallaces ac fraudulentos anathemate statuit feriendos, si a fide olim regi promissa discederent; hocque duci remandans, hos infecta pace remisit. Apostolicus autem et rex invicem sibi valedicentes discesserunt, acceptaque benedictione, rex in Franciam rediit, et filios ac filias cum uxore sua Fastrada Wormaciae invenit. Ibi ergo habito generali conventu, coram optimatibus suis omnia quae facta sunt in itinere suo narravit, eorumque consilio legatos misit ad Tassilonem( A. Laur.), qui experirentur, si apostolici jussis oboedire sibique fidem servare disponeret.( EINH. Ann.) Quo jussa contempnente, statuit rex tripertito exercitu Bajoariam petere, et filio suo Pippino cum Italicis copiis in Tridentinam vallem confluente, Saxonum vero atque orientalium Francorum exercitu super Danubium in loco qui Pheringa dicitur conveniente, ipse cum exercitu quem adduxerat super Licum fluvium in civitatis Augustae suburbio considebat. Videns autem Tassilo se undique circumfusum, ad regem supplex venit, veniamque de ante gestis sibi dari rogavit. Rex autem, ut semper erat mitis, deprecanti pepercit, acceptoque ab eo filio ejus Theodone cum aliis 12 obsidibus, in Franciam rediit.
12.17
20.( A. Laur. et EINH.) A. D. 788. Karolo apud Ingilinheim pascha celebrante et generale concilium habente, Tassilo dux, sicut et ceteri regni primates, advenit, sed a Bawariis accusatus, quod post datos proxime obsides fidem non servaverit, sed suadente uxore sua Liutburga, Desiderii Longobardorum regis filia, Avares in dissipationem regni vocaverit multaque alia hostiliter et dixisse et fecisse, cum haec negare nequiret, majestatis reus judicatus est. Et dum omnium ore capitali damnaretur sententia, rex ob amorem Dei, et quia consanguineus ejus erat, liberare eum cupiens, interrogavit, quid jam agere vellet. Ille autem rogans licentiam sibi dari pro peccatis poenitendi, tonsuratur, et in monasterium missus est. Similiter et filius ejus Theodo; ceteri vero hujus perfidiae consortes per diversa exilia dampnati sunt.
12.18
21. A. D. 789. Karolus contra gentem Sclavenorum qui Wilzi dicuntur exercitum ducens, amnem Albiae duobus pontibus conjunxit, quorum unum ex utroque capite vallo munivit, imposita turri ex lignis et terra, ingressusque terram Wilzorum, fero et igni cuncta vastavit, donec eos subjugavit.--( H. m.) Hoc anno Hyrene imperatrix soluta pace nuptialis foederis cum Francis, misit et adduxit puellam de Armeniacis nomine Mariam, et junxit eam filio suo Constantino imperatori, multum contristato propter affectum, quo erga filiam Karoli flagrabat, quam antea desponsaverat.
12.19
22.( EINH. Ann.) A. D. 790. Karolus nullam expeditionem fecerat, sed residens in Wormacia, legatos Hunorum audivit suosque ad eorum principes misit. Agebatur autem inter eos de confiniis regnorum suorum; quae res futuri belli fuit seminarium.
12.20
23.( Chr. W. Cf. H. m.) A. D. 791. Sanctus Burchardus Wirciburgensis episcopus obiit 4 Nonas Febr.-- Eodem anno dissensio facta est inter Constantinum et matrem ejus Hyrenen malorum hominum instigatione, in tantum ut ipsa vellet eum regno privare.--( EINH. Ann.) Karolus autem de Wormacia movens, Bajoariam tetendit, ea intentione ut Hunis bellum inferret, divisoque exercitu, Theodericum comitem et Meginfridum camerarium suum cum una parte per aquilonale Danubii latus ire jussit, ipse cum altera per australe descendit, venientesque ad Anesum fluvium, qui est limes Pannoniae atque Bawariae, castra posuerunt, et per triduum letanias ibi fecerunt.( A. Laur.) Huni autem videntes exercitum, utrasque ripas tenentes, divinitus immisso terrore, munitiones suas dimittentes fugerunt, et uterque exercitus libere ingressus, magnam partem Pannoniae usque ad fluvium qui dicitur Raba devastavit;( EINH. Ann.) sicque rex per Sabariam reverti statuit; altera parte exercitus per viam qua venerat rediit.
12.21
24. A. D. 792. Karolo a natali Domini per aestatem Ratisponae commorante, quibusdam Francis agentibus, conspiravit contra eum filius ejus Pippinus ex concubina itemque alii, propter Fastradam reginam, cujus crudelitatem se ferre non posse Franci dicebant. Quae conspiratio cum per Fardulfum Longobardum detecta fuisset, ipse ob meritum fidei servatae monasterio sancti Dionisii donatus est, auctores vero conjurationis partim gladio cesi, partim patibulo suspensi sunt. Rex autem propter bellum cum Hunis susceptum Regenesburg sedente, persuasum est ei a quibusdam, posse percommode a Danubio in Rhenum navigari, si inter Radanciam et Altmonam fluvios ejusmodi fossa duceretur, quae esset navium capax, quia horum fluviorum alter Danubio alter Rheno misceretur. Confestim rex cum omni comitatu suo ad locum huic operi aptum venit, ac magna hominum multitudine congregata, totum autumni tempus in hoc consumpsit. Ducta est itaque fossa inter predictos fluvios duum milium passuum longitudine, trecentorum pedum latitudine, sed frustra; nam propter juges pluvias et terram, quae palustris est naturaliter, opus quod fiebat stare non potuit, sed quantum terrae a fossoribus interdiu egestum fuerat, tantum noctibus humo iterum relabente subsidebat. In hoc opere occupato nunciata est Saxonum omnimoda defectio et Francorum plurima a Sarracenis interfectio. Quibus rebus commotus, in Franciam revertens, natale Domini celebravit apud Sanctum Kylianum, Wirciburg scilicet, juxta Moenum fluvium, pascha vero super eundem in villa Franconovurt, ubi et hiemaverat.
12.22
25. A. D. 793. Karolo in Franconovurt pascha celebrante, synodus episcoporum magna collecta est ex omnibus regni provinciis, legati quoque Adriani papae in ejus vice affuerunt. In hac synodo heresis cujusdam episcopi Felicis nomine dampnata est, qui Christum secundum hoc quod homo est adoptivum Dei filium dicebat, et liber contra eam communi episcoporum auctoritate compositus est, in quo omnes subscripserunt. Synodus etiam, quae ante paucos annos in Constantinopoli congregata sub Hyrene et Constantino, filio ejus, septima et universalis ab ipsis appellata est, ut nec septima nec aliquid diceretur, quasi supervacua, ab omnibus abdicata est. Mortua est autem ibi et Fastrada regina, et Mogontiae apud Sanctum Albanum sepulta est.
12.23
26. A. D. 794. Rex, diviso inter se et filium ejus Karolum exercitu, Saxoniam cum magno intravit apparatu; sed ipsi faciem ejus solito reveriti, datis obsidibus, se per omnia obsecuturos jurave runt.
12.24
27. A. D. 795. Rex perfidiae Saxonum non immemor, conventum generalem habuit in villa quae dicitur Cuffesstein ultra Rhenum contra Magontiam juxta Moenum fluvium, atque inde cum exercitu Saxoniam ingressus, pene totam populando peragravit, itemque acceptis obsidibus, in Galliam remeavit.
12.25
28. A. D. 796. Leo papa 96u s ordinatus sedit annos 20; alii( EINH. Ann.) dicunt 25. Hic Karolum fecit imperatorem. Qui mox ut ordinatus est, claves confessionis sancti Petri et vexillum Romanae urbis ad regem Karolum cum aliis muneribus misit, et ut aliquem de optimatibus suis ad confirmandum sibi per sacramentum populum Romanum mitteret, rogavit. Missus est ad hanc rem Angilbertus, abbas monasterii sancti Richarii, per quem etiam magnam partem thesauri, quem Hericus dux Forojuliensis, spoliata Hunorum regia quae ringus vocabatur, eodem anno regi de Pannonia detulerat, misit; reliqua inter optimates et aulicos et palatio deservientes liberaliter distribuit. Rex autem post haec Saxoniam petens, filium suum Pippinum Italiae regem in Pannoniam misit, ipseque, depopulata Saxonia, Aquasgrani revertitur, Pippinus vero, fugatis ultra fluvium Tizaha Hunis, cum residuo Hunorum thesauro ad patrem regreditur( cf. A. Laur.).
12.26
29.( EINH. Ann.) A. D. 797. Expeditio facta est in Saxoniam, et usque ad oceanum ultra omnes paludes et invia loca transitum est, et rex de Hadoloha regressus-- nam id nomen est loco ubi oceanus Saxoniam alluit-- totam Saxonum gentem in deditionem per obsides accepit, et ad palatium Aquisgrani regressus, Abdellam Sarracenum, filium Ibimaugae regis, a fratre depulsum sibique se commendantem suscepit. Illuc et legatus Nicetae, qui tunc Siciliam regebat, venit, portans epistolam imperatoris Constantini. Quem magnifice suscipiens, post paucos dies absolvit. Mediante autem mense Novembre, ad hibernandum cum exercitu Saxoniam intravit, positisque castris apud Wisaram, locum castrorum Heristal vocari jussit. Illuc legati Hunorum cum magnis muneribus venerunt, indeque Abdellam Sarracenum cum filio suo Ludewico in Hispanias reverti fecit, Pippinum in Italiam remisit, ipse vero ad disponendam Saxoniam totum hiemis tempus impendens, natale Domini et pascha sequentis anni ibi celebravit.
12.27
( A. EINH. et Laur.) A. D. 798. Saxones Transalbiani, seditione commota, legatos regis, qui tunc ad faciendas justicias missi sunt, comprehendentes, alios trucidant, alios ad redimendum conservant. Unde rex, collecto exercitu, ad locum qui Minida dicitur perrexit, habitoque consilio, totam Saxoniam inter Albiam et Wisaram populando peragravit. Transalbiani vero superbia elati, contra Abodritos regi semper fideles arma corripiunt; sed dux eorum Thrasico, commisso cum eis praelio, 4000 ex eis occidit, reliquos turpiter fugatos ut regi se dederent coegit. At rex in Franciam reversus, ubi ad Aquasgrani venit, missos Hyrenae imperatricis de pace agentes audivit; cujus filius Constantinus ob insolentiam morum a suis captus, excoecatus est, vel, ut quidam verius fatentur( H. m.), ipsius matris suae consilio hoc factum est, ipsaque regnum sola tenere contendit.( A. EINH. et Laur.) Hos ergo legatos ubi rex absolvit, venerunt de Hispania legati Hadefonsi regis Galiciae et Asturiae, Basyliscus et Froia, deferentes munera, quae ille de manubiis, quas victor apud Olisiponiam, ultimam Hispaniae civitatem, a se expugnatam, ceperat, mittere regi curavit, Mauros videlicet septem cum totidem mulis atque loricis. Quos et benigne suscepit, et honorifice remuneratos dimisit.--( H. m.) Constantinus imperator, filius Leonis et Hyrene, postquam coecatus est consilio matris suae, post breve tempus obiit, sicque mater de cetero per quinque annos imperavit. Obscuratus est autem sol eo tempore per dies 17, ita ut oberrarent naves in mari, et omnes dicerent, quod propter imperatoris obcoecationem sol obscuratus sit.
12.28
( EINH. A.) A. D. 799. Leo papa a Romanis excoecatus est. Romanis enim in sua securitate gloriantibus, levatum est cor eorum secundum consuetudinem illorum, volueruntque ea quae imperialis erant potestatis sibi vendicare.( H. m.) Resistente autem Leone papa, quidam ex cognatis beatae memoriae Adriani papae sedicionem moventes in populo, concitaverunt eum adversus papam.( A. Laur. et EINH.) Unde factum est, ut in letania majore, cum processurus de Lateranis, ad aecclesiam sancti Laurentii quae ad Craticulam vocatur equo sedens pergeret, insidias a Romanis dispositas juxta eandem aecclesiam incidit; dejectusque de equo, et erutis oculis ejus, ut sibi visum est, linguaque amputata, nudus ac semivivus in media platea dimissus est. Quidam autem dicunt, quod unum tantum oculum sibi eruerent, alii vero neutrum, sed rasoriis per medios oculos inciderent, nec tamen visum auferrent.( EINH. A.) Deinde jussu eorum, qui hujus facinoris auctores erant, in monasterium sancti Herasmi martyris missus, Albini cujusdam cubicularii sui cura noctu per murum demissus, a Winigiso duce Spolitano, qui audito hujusmodi facinore Romam festinus advenerat, susceptus ac Spoletum deductus est. Cujus rei nuncium dum rex accepisset, ipsum quidem ut vicarium sancti Petri cum summo honore ad se precepit adduci, iter tamen suum, quod in Saxoniam disposuerat, non intermisit. Habito itaque conventu super Rhenum in loco qui dicitur Lippehein, transfretavit, et ad Paderbrunnen veniens, pontificis adventum ibi exspectavit. Misit autem interea Karolum filium suum ad Albim cum exercitu, propter quaedam negotia cum Wilzis et Abodritis disponenda, et cum ejus reditum expectavit, pontifex venit, susceptusque ab eo honorifice, mansit apud eum dies aliquot, intimatisque regi omnibus propter quae venerat, per legatos regis cum honore reductus atque in locum suum est restitutus.--( A. Laur.) Eodem anno Avares, qui et Huni, a fide quam promiserant defecerunt, et Geroldus Bawariorum prefectus pugnans contra eos, in praelio interfectus est.
12.29.1
( EINH. A.) A. D. 800. Karolus rex Turonum pergens causa orationis, moratus est ibi aliquot diebus propter adversam valitudinem dominae Luitgardae conjugis suae, quae 2 Nonas Junii ibidem defuncta et humata est. Mense autem Augusto inchoante, Mogontiacum veniens, iter in Italiam condixit.( A. Laur.) Cui Romam tendenti, pridie quam Urbem intraret occurrit ei Leo papa apud Nomentum 12o lapide ab Urbe, prandensque cum eo, dimisit eum ibi nocte illa, et precessit eum ad Urbem.( A. EINH. et Laur.) In crastinum vero ordinatis per loca congrua turbis, ipse stans in gradibus cum episcopis et clero, honorifice illum suscepit, cunctisque psallentibus, in basylicam sancti Petri eum introduxit. Facta sunt autem haec 8 Kalend. Decemb. Post septem vero dies rex contione vocata, omnibus cur venisset patefecit, inter quae potissimum erat de discutiendis quae objecta sunt pontifici criminibus. Ut enim se quasi absolutiores redderent ejus calumniatores, mortiferum ei crimen imposuerunt. Rege autem de hoc inquirente, cum nullus esset criminis probator, pontifex, assumpto evangelii textu, coram rege et omni populo ambonem conscendit, asstantibusque incusatoribus, invocato sanctae Trinitatis nomine, ab objectis se expurgavit.
12.29.2
Hucusque Romanum imperium a temporibus Constantini Magni, Helenae filii, apud Constantinopolim in Grecorum imperatoribus mansit, ex hoc jam ad reges immo ad imperatores Francorum per Karolum transiit.
12.29.3
[ Anni imperii Karoli.] 1.[ Anni regni ejus.] 33. Anno dominicae incarnationis 801, ab Urbe vero condita millesimo 552, Karolus Magnus rex Francorum, Pippini regis filius, 73o loco ab Augusto, Romanorum imperator consecratus est, anno regni sui 33o, sicque imperavit annis 14.( EINH. A.-- A. Laur.) Cum enim pro calumnia Leoni papae ingesta Romam veniret et natale Domini ibi celebraret, in ipsa die sacratissima ad missarum solemnia veniens, dum ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, nichil minus speranti Leo papa coronam imposuit, et imperatorem Romanum pronunciavit, et a cuncto Romano populo acclamatum est: Karolo augusto a Deo coronato, magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria.( EINH. A.) Post quas laudes unctus ab apostolico, et antiquorum more principum ab eo adoratus, ablato patricii nomine, imperator et augustus appellatus est. Post paucos dies habita questione de adversariis papae, secundum legem Romanam ut majestatis rei decollationi adjudicati sunt. Pro quibus tamen papa pio affectu intercessit; nam et vita et membrorum integritas eis concessa est, ceterum pro facinoris magnitudine exilio deportati sunt. Quidam autem dicunt, quod de majoribus eorum uno die in Lateranensi campo trecenti decollati sunt. Innocentiam vero beati Leonis papae ita Dominus approbavit, ut clariores postea oculos ei donaverit; sed in signum virtutis illius pulcherrima cicatrix in modum tenuissimi fili turturinas acies niveo candore decoravit.( EINH. A.) Ordinatis deinde Romanae urbis et apostolici totiusque Italiae non tantum publicis, sed etiam aecclesiasticis et privatis rebus, imperator 8 Kalend. Mai Romam egressus est. Hic est annus regni ejus 33u s imperii vero primus.
12.30
34.( A. EINH. et Laur.) A. D. 802. Hyrene imperatrix de Constantinopoli misit legatum suum nomine Leonem ad imperatorem Karolum de pace firmanda inter Francos et Grecos, et imperator vicissim misit Jesse episcopum Ambianensem et Helmgaudum comitem Constantinopolim pro eadem causa, et ut postularent Hyrenen imperatricem( H. m.), ut illi jungeretur in conjugio. Quae in hoc consensisset, si non Aecius patricius inhibuisset, prevalens et imperium in fratrem suum Nicephorum transferre satagens. Nam cum adhuc in urbe essent legati Karoli, Nicephorus imperium invasit, et Hyrenen in monasterium, quod ipsa construxit in insula quadam, relegavit.
12.31
35.( EINH. A.) A. D. 803. Imperatoris Karoli legati de Constantinopoli reversi sunt, et venerunt cum eis apocrisiarii Nicephori, qui tunc rem publicam apud eos regebat, Michahel episcopus et Petrus abbas et Calistus candidatus, qui invenerunt imperatorem in Germania super fluvium Sala in loco qui dicitur Salz, et pactum faciendae pacis in scripto susceperunt, indeque cum epistola imperatoris Romam regressi, domum sunt reversi.
12.32
36. A. D. 804. Imperator Aquisgrani hiemavit, aestate autem ducto exercitu in Saxoniam, omnes qui trans Albiam habitabant Saxones cum mulieribus et infantibus transtulit in Franciam, et pagos Transalbianos Abodritis dedit.-- Eodem tempore Gotefridus rex Danorum venit cum classe et omni equitatu suo ad locum qui dicitur Scliesdorph in confinio regni sui et Saxoniae; promisit enim se ad colloquium imperatoris venturum, sed consilio suorum territus, propius non accessit, sed quicquid voluit per legatos mandavit; nam imperator super Albim fluvium sedebat in loco Holdunsteti dicto( cf. A. Laur. et EINH. A.)-- Eadem quoque aestate perlatum est ad imperatorem, sanguinem Domini in Mantua civitate fuisse repertum, misitque ad papam, ut hujus famae veritatem perquireret. Qui nacta occasione exeundi, primo in Longobardiam, quasi pro inquisitione predicta profectus est, indeque subito arrepto itinere ad imperatorem, mandavit ei medio Novembre, se velle natale Domini cum eo celebrare. Qui statim misso filio suo Karolo ad Sanctum Mauricium, honorifice eum suscipere jussit, ipseque obviam illi Remos pergens, apud Carisiacum villam natale Domini celebravit, deinde Aquasgrani perduxit, donatumque magnis muneribus per Bajoariam ire volentem, deduci fecit usque Ravennam.
12.33
37.( EINH. A.-- cf. A. Laur.) A. D. 805. Imperator misit filium suum Karolum cum exercitu in Poemiam, qui, depopulatis omnibus, ducem terrae illius nomine Lechonem occidit, indeque regressus ad patrem, in Vosego silva venatui studentem invenit.
12.34
38.( EINH. A.) A. D. 806. Imperator, habito conventu, iniit consilium cum primoribus Francorum de pace constituenda et conservanda, et de divisione regni facienda inter filios suos in tres partes, ut sciret unusquisque illorum, quam partem tueri et regere deberet, si sibi superstes deveniret. De hac partitione testamentum est factum et jurejurando ab optimatibus confirmatum.
12.35
39. A. D. 807. Legati regis Persarum venerunt ad imperatorem, deferentes ei munera, papilionem et tria tentoria, vario colore facta, mirae magnitudinis et pulchritudinis, omnia bissina, tam tentoria quam funes eorum. Preterea pallia serica multa et preciosa atque unguenta et balsamum, nec non et horologium ex auricalco arte mechanica mirifice compositum, in quo 12 horarum cursus ad clepsidram vertebatur, cum totidem aereis pillulis, quae ad completionem horarum decidebant et casu suo subjectum sibi cymbalum tinnire faciebant, additis in eodem ejusdem numeri equitibus, qui per 12 fenestras completis horis exibant, et impulsu egressionis suae totidem fenestras, quae prius erant apertae, claudebant. Alia quoque multa erant in ipso horologio, quae enumerare longum est.
12.36
40. A. D. 808. Imperator audiens Gotefridum regem Danorum in Abodritos cum exercitu trajecisse, Karolum filium suum cum valida Francorum et Saxonum manu misit contra eum, si forte Saxoniae terminos aggredi temptaret. Ille autem. expugnatis aliquot Sclavorum castellis, cum magno copiarum suarum detrimento reversus est. Nam manu promptissimos amisit, inter quos et filium fratris sui nomine Reginoldum.
12.37
41. A. D. 809. Ludowicus rex, filius imperatoris, cum exercitu Hispaniam ingressus, Dertosam civitatem obsedit, sed non valens eam capere, dimissa obsidione, in Aquitaniam se recepit.
12.38
42. A. D. 810. Pippinus rex Italiae, filius imperatoris, perfidia ducum Veneticorum incitatus, Venetiam bello terra marique jussit appetere, subjectaque Venetia, duces ejus in deditionem accepit. Imperator autem adhuc Aquisgrani agens et contra Gotefridum regem expeditionem meditans, nuncium accepit, classem ducentarum navium de Normannia Fresiam appulisse totasque Fresiaco litori adjacentes insulas vastasse, jamque exercitum illum in continenti terra esse. Qui congregatis quanta potuit celeritate copiis, e regione contendit, positisque juxta Wisaram castris, minarum Gotefridi presto latur eventum. Nam rex ille superbus vanissima spe victoriae inflatus, cum imperatore se congredi velle jactabat. Sed dum imperator stativa castra haberet, diversarum rerum nuncil ad eum venerunt, classem scilicet predictam fuisse regressam, Gotefridum regem a quodam satellite suo, sive, ut quidam dicunt, a filio proprio, cujus matrem, nuper alia conjuge ducta, dimiserat, interfectum, castellum Hohcburi, Albiae flumini appositum, in quo Outo legatus imperatoris et orientalium Saxonum erat presidiis, a Wilcis captum( EINH. A.), et Pippinum filium ejus regem Italiae 8 Idus Julii defunctum. Quibus auditis, disposita pro temporis conditione Saxonia, domum revertitur.-- Eo anno sol et luna bis defecerunt, sol 7 Idus Junii et 2 Kalend. Decemb., luna 11 Kalend. Julii et 18 Kalend. Januarii.-- Ruothdruth, filia imperatoris major natu, 8 Idus Junii obiit.-- Gotefrido rege Danorum mortuo, Hemmingus, fratris sui filius, in regnum successit, ac pacem cum imperatore fecit.
12.39
43. A. D. 811. Imperator, pace cum Hemmingo firmata, et placito generali Aquis habito, in tres partes regni sui totidem exercitus misit, unum trans Albiam in Limones, qui et ipsos vastavit et castellum Hohcburi superiori anno a Wilcis destructum restauravit, alterum in Pannonias ad controversias Hunorum et Sclavorum finiendas, tercium in Brittones ad eorum perfidiam puniendam. Qui omnes prospere egerunt. Karolus, filius imperatoris major natu, 2 Non. Decemb. obiit.
12.40
44. A. D. 812. Nicephorus imperator Constantinopolitanus pugnans contra Bulgares, occiditur, et Michahel, gener ejus, imperio potitur. Qui legatos Karoli imperatoris ad Nicephorum missos suscepit et absolvit, cum quibus et legatos suos direxit, per quos pacem a Nicephoro ceptam firmavit.
12.41
45. A. D. 813. Imperator, habito generali conventu Aquisgrani, filium suum Ludewicum regem Aquitaniae ad se vocavit, eique coronam imponens, imperialis nominis sibi consortem fecit. Bernhardum vero nepotem suum filium Pippini filii sui, Italiae prefecit et regem appellari jussit. Concilia quoque jussu ejus super statu aecclesiarum corrigendo per totam Galliam ab episcopis celebrata sunt, quorum unum Mogonciae, alterum Remis, tercium Remis, quartum Cabillone, quintum Arelato.-- Michahel imperator Bulgares bello appetens, haut prosperis successibus utitur, ac proinde domum reversus, deposito diademate, monachus efficitur, in cujus locum Leo, filius Bardae patricii, constituitur.-- Pons Rheni apud Mogontiacum, quem imperator per decem annos ingenti labore et opere mirabili de ligno ita construxit, ut perenniter durare posse videretur, in mense Maio ita tribus horis fortuito incendio conflagravit, ut preter hoc quod aqua tegebatur nec una quidem hastula ex eo remaneret.
12.42.1
46. A. D. 814. Karolus imperator dum Aquisgrani hiemaret, febre et pleurisi, id est lateris dolore, tactus 5 Kalend. Febr. rebus excessit humanis, anno aetatis circiter 71o, regni autem 46o, subactae vero Italiae 43o, ex quo vero imperator et augustus appellatus est anno 14o.( EINH. A.) Cujus rei nuncium cum Ludewicus filius ejus in Aquitania accepisset, tricesimo postquam id acciderat die Aquasgrani venit, summoque omnium Francorum consensu ac favore patri successit, et ad suscepti regni amministrationem cura conversa, primo legationes, quae ad patrem venerant, auditas absolvit, inter quas precipua fuit Leonis imperatoris, qui Michaheli successit. Habito autem Aquisgrani generali conventu, ad justicias faciendas legatos in omnes regni partes misit, duos ex filiis suis Lotharium Bajoariae, Pippinum prefecit Aquitaniae.
12.42.2
Anni regni Ludewici.
12.43
Anno dominicae incarnationis 815, ab Urbe autem condita millesimo 566, Ludewicus, Karoli Magni filius, 74o ab Augusto loco regnavit, regnumque annis 26 obtinuit. Huic anno primo regni sui allatum est, quosdam de primoribus Romanorum ad interficiendum Leonem papam conspirasse, hocque indicio ad pontificem delato, omnes illius factionis auctores jussu illius trucidatos fuisse. Quod cum moleste ferret, Bernhardum nepotem suum, regem Italiae, ad se vocavit, eumque ad investigandum quod dictum est misit. Qui cum Romam venisset, egritudine decubuit. De rebus vero propter quas venerat, per Heroldum comitem, qui ad hoc legatus ei fuerat datus, regi Ludewico remandavit quicquid compererat. Quem legati pontificis subsecuti, de his quae domino suo objiciebantur regi Ludewico per omnia satisfecerunt.
12.44
A. D. 816. Domnus Leo papa anno pontificatus sui 21o de corpore migravit 8 Kalend. Junii, Stephanusque diaconus in locum ejus papa 97u s ordinatus est, qui sedit menses 7. Hic ergo, post consecrationem suam nondum duobus mensibus exactis, quam maximis potuit itineribus, ad imperatorem venire contendit, missis interim duobus legatis, qui quasi pro sua consecratione imperatori suggererent. Quod ille audiens, Remis ei occurrit, missisque obviam his qui eum illo deducerent, honorifice illum ibi suscepit. Pontifex vero statim adventus sui causam ei insinuans, celebratis deinde ex more missarum sollemniis, eum diadematis impositione coronavit Romanorumque imperatorem pronunciavit, anno regni sui secundo, secundum alios septimo.
12.8
Anni imperii ejus
12.45
2.( EINH. Ann.) A. D. 817. Stephanus papa, tercio mense postquam Romam venerat nondum exacto, 8 Kalend. Febr. obiit; cui Paschalis successor electus, post completam sollemniter ordinationem suam munera et excusatoriam imperatori epistolam misit, sibi non solum nolenti, sed etiam plurimum poenitenti pontificatus honorem impactum asseverans. Paschalis papa 98u s sedit annos 7, juxta alios 9.-- Imperator vero generalem conventum Aquisgrani habens, filium suum primogenitum Lotharium nominis atque imperii sui socium sibi constituit, ceteros reges appellatos, unum Aquitaniae, alterum Bajoariae prefecit.-- Post haec nunciatum est ei, Bernhardum nepotem suum, Italiae regem, quorundam pravorum hominum consilio tyrannidem meditatum fuisse, jamque omnes introitus Italiae, quos clusas dicunt, impositis presidiis firmasse, atque omnes Italiae civitates in ejus verba jurasse, quod ex parte verum, ex parte fuerat falsum. Ad quos motus comprimendos imperatore celeriter cum exercitu magno veniente, Bernhardus rebus suis diffidens, armis depositis, apud Cabillonem imperatori se tradidit.
12.46
3. A. D. 818. Detecta fraude conjurationis, et sediciosis omnibus in suam potestatem redactis, imperator Aquisgrani revertitur, transactoque quadragesimali jejunio, paucis post sanctum pascha diebus conjurationis auctores simul et regem judicio Francorum capitali dampnatos sententia, luminibus tantum jussit orbari.-- Irmingardis regina 5 Non. Octobr. obiit, quae genuit imperatori Lotharium, Pippinum et Ludewicum.
12.47
4. A. D. 819. Conventus Aquisgrani post natale Domini habitus est; in quo multa de statu aecclesiarum tractata sunt, legibus etiam capitula quaedam pernecessaria, quae deerant, addita sunt. Quo peracto, imperator, inspectis plerisque nobilium filiabus, Welphi comitis filiam nomine Judith duxit uxorem, quae genuit ei Karolum Calvum.
12.48
5. A. D. 820. Propter juges pluvias et aerem nimio humore resolutum magna incommoda contigerunt. Nam et hominum et boum pestilentia grassata est; frumenta quoque et legumina corrupta sunt.
12.49
6. A. D. 821. Allatum est imperatori Ludewico de morte Leonis imperatoris Constantinopolitani, quod anno preterito in basylica sanctae Dei genitricis intra palatium interemptus sit conspiratione quorundam optimatum suorum et precipue Michaelis comitis domesticorum, qui pretorianorum militum studio infulas imperii suscepit, et novem annis regnavit.-- Secundum quosdam Leo papa obiit, eique Stephanus successit.
12.50
7. A. D. 822. In regione Thuringorum quodam in loco juxta fluvium quendam cespes longitudine pedum quinquaginta, latitudine 14, altitudine sesquipedali, de terra sine manibus precisus et sublatus, ab eo loco in quo sumptus est 25 pedum spacio distans inventus est. Item in parte orientalis Saxoniae, quae Soraborum finibus contigua est, in quodam deserto loco, juxta lacum qui dicitur Arnse, in modum aggeris terra intumuit, et limitem unius leugae longitudine porrectum sub unius noctis spacio absque humani operis molimine instar valli subrexit.-- Stephanus papa obiit; cui Paschalis successit.-- Domnus imperator filium suum Lotharium pro disponendis regni negotiis in Italiam misit; cui precedenti anno Irmingardam, Hugonis comitis filiam, de qua ille suscepit Lotharium postea excommunicatum( A. Lob.), Ludewicum post se regnantem et Karolum.( EINH. ann.) Pippinum vero filium suum imperator in Aquitaniam misit; cui filiam Theodorici comitis Matricensis junxit.
12.51
8. A. D. 823. Mense Maio conventu habito apud Franconofurt, inter ceteras barbarorum legationes venerunt ad imperatorem duo fratres de regno Wilzorum, controversiam habentes, Milegast et Celeadrogo, filii Liubit regis Wilzorum. Qui cum orientalibus Abodritis pugnans cum interisset, populus. Wilzorum filium ejus Milegastum majorem natu regem sibi constituit; sed cum is secundum ritum gentis non digne amministraret regnum, illo abjecto, juniori regium honorem deferunt. Quamobrem ad presentiam imperatoris ambo venerunt. Qui cum vidisset gentis voluntatem proniorem ad juniorem fratrem, statuit, ut is regnum teneret, ambos tamen muneribus donatos et sacramento confirmatos in patriam remisit.-- Lotharius, disposita Italia, cum jam redire statueret, rogante Paschali papa Romam venit, et honorifice ab eo susceptus, in sancto paschae die apud Sanctum Petrum et regni coronam et imperatoris et augusti nomen accepit, sicque mense Junio ad patrem venit.-- Imperator Drugonem fratrem suum, apud Mettensem aecclesiam sub canonica vita degentem, clero ejusdem urbis consentiente atque eligente, rectorem ibi constituit, eumque ad pontificatus gradum promoveri censuit.-- Ceadrogo Abodritorum princeps cum quibusdam populi sui primoribus ad imperatorem venit, dilatique per tot annos adventus sui rationem unde incusabatur non improbabiliter reddidit, et licet in quibusdam causis culpabilis esset, per merita parentum suorum tamen non solum impunitus, verum etiam muneribus donatus, ad regnum redire permissus est.-- Hoc anno prodigia quaedam extitisse narrantur, in quibus precipua erant terremotus in Aquensi palatio, et in territorio Tullensi juxta villam Commerciacum puella quaedam annorum circiter 12 post sacram communionem, quam in pascha de manu sacerdotis accepit, sine omni victus desiderio plenum biennium usque in tercium annum dimidium complevit, nulla penitus corporis alimenta percipiens. Coepit autem jejunare anno dominicae incarnationis 823 a pascha, et in 825, circa inicium Novembris, peracto jejunio, cibum sumere ac ceterorum hominum more manducando vivere coepit.-- In Saxonia quoque in pago Firihsaze 23 villae igne caelesti crematae sunt, et fulgura in sereno visa sunt atque interdiu de caelo ceciderunt.-- In territorio Cumetensi Italicae civitatis in vico Grabadona in aecclesia sancti Johannis Baptistae imago sanctae Mariae puerum Jhesum gremio continens, in absida ejusdem aecclesiae depicta, et ob nimiam vetustatem obscurata peneque deleta, tanta claritate per duorum dierum spacia effulsit, ut omnem splendorem novae picturae suae venustatis pulchritudine penitus vincere videretur. Imagines etiam magorum munera offerentium juxta eam erant depictae, quas preter munera quae offerebant claritas illa minime irradiabat.
12.52
9.( EINH. Ann.) A. D. 824. Paschalis papa vita decessit. In cujus locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen, presbiter tituli sanctae Sabinae, vincente nobilium parte, papa 99u s ordinatur, seditque annos 3. Legati Michaelis imperatoris Constantinopolitani ad imperatorem Ludewicum pro pace confirmanda cum muneribus et litteris venerunt, condignoque responso absoluti sunt.-- Hoc anno paucis post aestivale solsticium diebus in territorio Augustidunensi, aere in tempestatem subita mutatione converso, ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cujus longitudo pedes 15, latitudo 7, crassitudo duos habuisse dicitur.
12.53
10. A. D. 825. Habito Aquisgrani conventu, legati Bulgarum pro constituendis terminis inter Francos et Bulgares ad imperatorem venerunt, responsoque accepto, redierunt.
12.54
11. A. D. 826. Hilduvinus, abbas monasterii Sancti Dionisii apud Parisium sacrique palatii archicapellanus, Romam mittens, annuente precibus ejus Eugenio, sanctae sedis apostolicae tunc praesule, corpus beatissimi martyris Christi Sebastiani accepit, et illud apud Suessonam civitatem in basylica sancti Medardi collocavit; ubi dum adhuc inhumatum in loculo quo allatum fuerat, juxta tumulum sancti Medardi jaceret, tanta signorum multitudo enituit, ut a nullo mortalium aut numero comprehendi aut verbis valeat enarrari; quorum quaedam tanti stuporis esse narrantur, ut humanae imbecillitatis fidem excederent, nisi certum esset Dominum, pro quo ipse passus est, omnia posse.
12.55
12. A. D. 827. Eugenius papa mense Augusto decessit; in cujus locum Valentinus diaconus a Romanis papa centesimus ordinatus, vix unum mensem in pontificatu complevit. Quo defuncto, Gregorius, presbiter tituli sancti Marci, papa 101u s electus est, sed ante non est ordinatus quam imperatoris legatus Romam veniens, electionem populi qualis esset examinavit. Quo decedente, Sergius papa 102u s successit; post quem Leo 103u s extitit. Corpora sanctorum Marcellini et Petri de Roma in Germaniam translata mense Novembri, miraculis clarificata sunt.
12.56
13. A. D. 828. In regione Wasconia trans Garonnam in pago Aginensi annonam de caelo quasi pluviam descendisse ferunt, similem frumento, sed paululum breviora ac rotundiora grana habuisse, de qua domino imperatori allatum est ad Aquisgrani palatium.--( Chr. W.) Wettinus Augiensis monachus in spiritu raptus, ammirabilem vidit visionem.
12.57
14.( EINH. Ann.) A. D. 829. In ipso quadragesimali jejunio paucis ante sanctum Pascha diebus Aquisgrani terraemotus noctu factus est, ventusque tam vehemens exortus, ut non solum humiliores domos, verum etiam ipsam sanctae Dei genitricis basylicam, quam capellam vocant, tegulis plumbeis tectam, non modica denudaret ex parte.
12.58
15. A. D. 830. Michahel imperator obiit.
12.59
16. A. D. 831. Secundum quosdam( Chr. W.) Paschalis papa obiit, eique Eugenius successit. Corpora sanctorum Valentis, Senesii et Theopontii in Augiam insulam deferuntur. Theophilus, filius Michahelis, regnavit annos 12.
12.60
18.( A. Lob.) A. D. 833. Imperator filio suo Karolo ex Judith nato dedit Alamanniam, Rhetiam et partem Burgundiae, indignantibus ceteris filiis.
12.61
23. A. D. 838. Pippinus, filius imperatoris, obiit.
12.62
24. A. D. 839.
12.63
25. A. D. 840. Ludewicus imperator obiit 12 Kalend. Jul., sepultusque est in aecclesia Mettensi.
12.64.1
( Chr. W.-- A. Lob.-- Cf. Chr. W.) Anno Dominicae incarnationis 841, ab Urbe vero condita millesimo 592, Ludewicus, superioris Ludewici filius, 75o loco ab Augusto, regnare coepit, et 36 annis regnavit.( A. Lob.) Post mortem vero patris sui Ludewici imperatoris, frater ejus Lotharius reversus de Italia, et Pippinus, filius Pippini patui sui, de Aquitania, voluerunt Karolum, filium Judith, cognomine Calvum, ea parte quam sibi pater concesserat privare, et secundum id testamentum, quod avus eorum Karolus Magnus statuerat, in tres partes inter se regna dividere. Qua de re apud Autisiodorensem pagum, in loco qui dicitur Fontaneth, grave praelium inter eos commissum est, et magna strage pugnatum, a neutra est parte triumphatum.( Chr. W.) Tandem vero pacificati, per quatuor tetrarchias regna dividunt. In divisione regnorum Lotharius cum nomine imperatoris possedit Italiam, Ludewicus Germaniam, Pippinus Aquitaniam, Karolus Galliam.
12.64.2
Theophylus imperator Constantinopolitanus obiit, cujus filius Michahel regnavit annis 26.
12.65
A. D. 844. Bellum fuit inter Pippinum, filium Pippini, et Karolum.
12.66
A. D. 847. Judith imperatrix, uxor Ludewici prioris, obiit.
12.67
A. D. 850.
12.68
A. D. 855. Aecclesia Sancti Kyliani in Wirciburg fulminibus exusta est.-- Lotharius imperator, tonsura et monachico habitu suscepto, Prumiae obiit( ex A. Lob.); cui Lotharius filius successit cum fratre Ludewico.-- Corpus sancti Martini levatur de tumulo.
12.69
( Chr. W.) A. D. 857. Leo papa migravit; cui Benedictus papa 104u s succedens, et ipse anno eodem decessit. Hiltigart regina obiit.
12.70
A. D. 858. Nicolaus papa 105u s ordinatus, sedit annos 9.
12.71
A. D. 862. Sanctus Meginradus heremita occiditur.
12.72
A. D. 865. Huni Christianitatis nomen aggressi sunt.
12.73
A. D. 867. Basylius, occiso domino suo Michahele, regnavit annos 20.
12.74
A. D. 868. Adrianus papa 106u s sedit annos 5.
12.75
( A Lob.) A. D. 870. Lotharius, filius Lotharii imperatoris, cum legitimae uxori superduxisset aliam, Romam vocatus est, nolensque papae consentire, excommunicatus est, sicque in redeundo Placentiae mortuus est.
12.76
A. D. 872. Johannes papa 107u s ordinatur;. post quem Marinus 108u s, Adrianus 109u s, Agapitus 110u s, Basylius 111u s, Stephanus 112u s.
12.77
( Chr. W.) A. D. 875. Ludewicus, filius Lotharii imperatoris itemque Lotharii frater, obiit, et Karolus rex Romam tendens, a Johanne papa imperator efficitur.
12.78
A. D. 876. Ludewicus imperator obiit.
12.9
Anni Karoli junioris.
12.79
Anno Dominicae incarnationis 877, ab Urbe vero condita millesimo 628, Karolus, junior filius Ludewici, qui fuit nepos Karoli 76o loco ab Augusto, regnare coepit, et cum fratribus suis Karlomanno et Ludewico annis 11 regnavit. Ludewicus quippe, ut aiunt, tenuit Ostrofranciam, Karolus Alamanniam, Karlomannus Bajoariam; cujus filius Arnolfus postmodum obtinuit monarchiam.
12.80
( Chr. W.) A. D. 878. Karolus rex Galliarum, cognomento Calvus, frater Ludewici secundi obiit.
12.81
A. D. 879. Ludewicus Balbus, filius Karoli, obiit.
12.82
A. D. 880. Ludewicus, frater Karoli, vivente fratre suo Karlmanno, Bajoariam ingreditur. Karlmannus obiit.
12.83
A. D. 881. Karolus junior cum uxore sua Rihegarda imperiali benedictione sublimatur.
12.84
A. D. 882. Ludewicus rex Francorum, frater Karoli imperatoris obiit.
12.85
A. D. 886. Outo, vir militaris et strenuus, a principibus Galliae rex creatur in palatio Compendii. Hic patrem habuit ex equestri ordine Ruotpertum, avum vero paternum Witichinum ex Germania profugum. Hunc autem idcirco in regnum promoverunt, quia Karolus, filius Karoli, nepotis Karoli Calvi Galliarum regis, cui regnum debebatur( I, 4) vix adhuc triennis erat, patre defuncto, cum puer biennis fuit, matre vix per quadriennium superstite.
12.86.1
( Chr. W.) A. D. 887. Karolus imperator vivus dimisit regnum.-- Basylius imperator regno decessit.
12.86.2
Anni Arnolfi.
12.87.1
Anno Dominicae incarnationis 888, Urbis conditae millesimo 639, Arnolfus, filius Karlomanni fratris Karoli junioris, 77o loco ab Augusto, regnum suscepit, annisque 12 regnavit, quinque vero imperavit. Cujus anno primo Karolus imperator junior, dimisso prius imperio, obiit.
12.87.2
Leo et Alexander, filii Basylii, regnum Constantinopolitanum tenuerunt annis 22, postea Alexander anno uno, deinde Constantinus Porphyrogenitus, Leonis filius, annis 6 cum matre sua Zoe, postea Romanus Armeniacus cum eodem Constantino annis 26, post haec idem Constantinus cum filio suo Romano puero annis 15.
12.87.3
Arnolfus itaque rex potens principabatur Bajoariis, Suevis, Francis orientalibus, et post mortem Karoli Calvi Lotharingis audacibusque Saxonibus. Cui Zuentebaldus, Maravanorum dux, viriliter repugnavit. Usque ad haec autem tempora Ungariorum gens, cujus omnes pene nationes expertae sunt seviciam, quibusdam difficillimis interpositionibus, quas clusuras nominat vulgus, separata erat a nobis, ut neque ad meridianam neque ad occidentalem plagam exeundi facultatem habuerit. Arnolfus igitur rex, cum Zuenteboldum supradictum superare nequiret depulsis, proh dolor! his munitionibus, Ungariorum gentem, scelerum cupidam, in auxilium vocat, si tamen auxilium dici potest, quod paulo post, eo moriente, cum genti suae, tum ceteris in meridie occasuque degentibus grave periculum, immo exicium fuit. Devicto itaque Zuenteboldo, Arnolfus secure potitur regno; Ungarii vero interim, observato exitu, contemplatique regionem, malum cordibus, quod post in propatulo apparuit, machinabantur.
12.88
( Chr. W.) A. D. 889. Liutperto archiepiscopo Sunderold successit.-- Arn Wirciburgensis episcopus in Saxonia occisus est inter missarum sollemnia. Sedit autem annos 36, menses 7.
12.89
A. D. 890. Arnolfus rex exercitum Nortmannorum delevit.
12.90
A. D. 891. Radispona incendio flagrat.
12.91
A. D. 893. Sunderoldus archiepiscopus a Nortmannis occiditur; pro quo Hatto ordinatur, obscurus quidem genere, sed acutus ingenio, et qui difficile discerneretur melior consilio foret an pejor.
12.92
A. D. 894.
12.93.1
( Chr. W.) A. D. 895. Arnolfus Italiam Burgundiamque sibi subjecit.
12.93.2
Anni imperii Arnolfi.
12.94.1
1. A. D. 896. Arnolfus rex Romam veniens, imperator efficitur.
12.94.2
Hujus temporibus Formosus erat papa 113u s.
12.95
2. Anno Dominicae incarnationis 897, Karolus jam quindennis creatur in regem Galliae, Outone adhuc vivente et injuriam dissimulante; eodem tamen anno defunctus est. Cujus Outonis frater Ruotpertus a Karolo dux Celticae prelatus, cum postea regnum affectaret, a militibus Karoli interfectus est. Cujus filius Hugo ob necem patris regi semper infensus, consilio egit per quoscumque potuit, ut Ruodolfus, filius Richardi Burgundionis, eo multum reclamante, rex crearetur, et Karolus rex ab Heriperto, ejusdem Hugonis cognato, per insidias caperetur carcerique manciparetur; in quo post quinquennium defunctus est, anno regni sui 36o, vitae vero 54o. Idem autem Karolus ex sorore Adelstani regis Anglorum filium procreavit nomine Ludewicum, qui inter perturbationes patris infantulus adhuc transmarinis partibus advectus ad avunculum Adelstanum, post patris necem et Ruodolfi mortem paternum et avitum rexit imperium. Hic etiam ex Gerbirga, Heinrici Saxonum ducis et postea regis filia, sorore Ottonis Magni, quam, extincto Gisilberto ejus viro, conjugem duxit, Lotharium filium accepit, qui in eodem regno patri successit.
12.96
3.( Chr. W.) A. D. 899. Magna fames homines se invicem comedere persuasit.
12.97.1
4. A. D. 900. Arnolfus imperator obiit, moxque eodem anno Ungarii, morte illius audita, collecto permagno exercitu, Maravianorum gentem, quam illorum auxilio Arnolfus imperator sibi subdiderat, invadunt sibique vendicant, Bajoariorum quoque fines occupant, castella diruunt, aecclesias igni consumunt, populos jugulant, et ut magis magisque timeantur, interfectorum sese sanguine potant.
12.97.2
Hujus Arnolfi temporibus Formosus papa vehementer adflictabatur a Romanis, cujus et hortatu Arnolfus rex Romam advenerat. Qui ingressus urbem, multos Romanorum principes obviam sibi properantes, ulciscendo papae injuriam, decollari precepit. Causa autem simultatis inter Romanos et Formosum papam haec fuit: Formosi decessore defuncto, quaedam pars Romanorum Sergium, quendam Romanae diaconum aecclesiae, papam sibi elegerat, quaedam vero pars non infima natu Formosum, Portuensis civitatis episcopum, pro vera religione divinarumque Scripturarum et doctrinarum scientia papam fieri anhelabat. Cum autem in eo esset, ut Sergius ordinari debuisset, pars quae Formoso favebat non sine mediocri tumultu et injuria Sergium ab altari expulit et Formosum papam constituit. Unde Sergius descendit in Tusciam, quatenus Adelberti marchionis potentissimi juvaretur per potentiam. Quod et factum est. Nam Formoso defuncto, et Arnolfo in patria miserabili morte, scilicet vermium quos peduculos dicunt tanta scaturicione, ut nullis medicorum curis minui possent, extincto, is qui post necem Formosi constitutus est expellitur, Sergiusque per Adelbertum papa constituitur. Qui constitutus, ut impius, sanctarum doctrinarum inscius, Formosum e sepulchro extrahi atque in sede Romani pontificatus sacerdotalibus vestimentis indutum locari sicque decollari precepit. Cui et ait: Cum Portuensis esses episcopus, cur ambitionis spiritu Romanam universalem sedem usurpasti? Dein sacris exutum vestibus, abscisisque digitis tribus, in Tyberim jactari precepit, cunctosque quos ipsi ordinaverat gradu proprio depositos iterum ordinavit. Quod quam male et injuste egerit, in hoc animadverti poterit, quoniam et hi qui a Juda proditori ante proditionem salutem seu benedictionem apostolicam perceperunt, ea post proditionem propriique corporis suspensionem non sunt privati, nisi quos improba forte fedarunt flagicia. Benedictio siquidem, quae ministris Christi impenditur, non per eum qui videtur, sed qui non videtur, sacerdotem infunditur. Neque qui rigat est aliquid, neque qui plantat, sed qui incrementum dat, Deus. Quantae autem auctoritatis quantaeque religionis Formosus papa fuerit, hinc colligere possumus, quoniam, dum a piscatoribus postmodum esset inventus atque ad beati Petri principis apostolorum aecclesiam deportatus, sanctorum quaedam imagines sese inclinantes, hunc in loculo positum venerabiliter salutaverunt. Quod religiosissimi Romanae urbis testati sunt.-- Post Formosum Johannes papa 114u s extitit; cui Stephanus 115u s successit.
12.98
Anno Dominicae incarnationis 901, ab Urbe vero condita millesimo 652, Ludewicus, Arnolfi imperatoris filius, 78o loco ab Augusto, admodum puer, imperium suscepit, et 12 annis regnavit( cf. Chr. W.). Cujus anno primo Ungarii Bajoariam vastaverunt; sed Ludewicus gentis suae depopulationem non ferens, magno exercitu coacto, juxta Licum fluvium cum eis pugnavit, et plus quam mille ex eis interfecit. Cumque pugna usque ad horam septimam jam protraheretur et regis victoria estimaretur, Ungarii callidi, positis ex adverso insidiis, fugam simulant. Quos dum regis milites, doli ignari, impetu validissimo insequerentur, omni ex parte prodeunt insidiae, et quasi victi ipsi victores interimunt, rex ipse e victore se victum esse miratur, fitque illi non opinatus gravior casus; Ungarii vero ut rabiem perfidiae suae saciarent, Bajoariorum, Suevorum, Francorum regna percurrunt, cunctaque vastando incendunt.
12.10
Hujus temporibus Adelbertus, non quilibet mediocris, sed ex primatibus magnus ille heros, filius sororis Heinrici ducis sed postea regis, nepos Ottonis ducis Saxoniae, simultatem non modicam in castello Babenberg contra rem publicam exercebat. Nam cum inimiciciae essent inter Chuonradum, patrem Chuonradi postea regis, primum a Chuonrado interfectus est frater Adelberti, in cujus ultionem Chuonradus quoque postea occisus est ab Adelberto; nec ullus regum potuit tam ingens bellum inter eminentes viros ortum sedare. Cumque ipsi etiam regi Ludewico rebellis existeret Adelbertus, sepe rex congregatis omnibus super castellum ejus irruerat. Cui nominatus heros non juxta castellum, ut plerique solent, sed procul a munitione preparat bellum. Regis itaque milites priusquam hujus virtutem re ipsa experirentur, regem preeuntes, pugnae preludio hunc extra castrum elicere atque interficere cogitabant; sed ipse hujusmodi proludii non solum non ignarus sed etiam debriatus, his obviam tam longe a castro processerat, ut hunc milites eousque ex adversariis esse non cognoscerent, quoad eorum cervices istius mucro cedis impatiens deseviret. Igitur cum septennio ferme Adelbertus heros rebellionem hujusmodi exerceret, sciens Ludewicus fortitudinem illius audaciae hautquaquam se nisi tergiversatione quadam posse devincere, Hattonem Mogontinae sedis archiepiscopum, quid super hac re faciendum esset, consuluit. Qui ut erat versutia plenus: Desine, ait, ego te securum meis sollicitudinibus reddam; ego, ut ad te ille adveniat, providebo; tu, ne redeat, curato. Hatto itaque animi confidentia, qua nonnullas res ex infortunio secundas effecerat, animatus, Babenberg, quasi Adelberti rebus consulturus, adiit, multaque locutus, in dolo suasit ei ad regem venire, spondens ei jurejurando, aut ei pacem cum rege facturum, aut incolomem illum suo loco restituturum. His pactis consentiens Adelbertus, fidei et amiciciae gratia ut dignaretur prandere, rogavit episcopum. Quo calliditatis obtentu negante, illico urbem egressi sunt, episcopo dexteram Adelberti tenente. Cumque pertransissent oppidum cum omni comitatu, fertur episcopus clamasse: Proh! inquiens, quam sepe petit, qui oblata spernit; tedet me longioris viae et tardioris horae: nam jejuni tota die non possumus ambulare. Haec audiens Adelbertus, nihilque mali suspicatus, ad genua pontificis se letus inclinavit, et ut in urbem gustandi gratia reverteretur, deposcit. Pontifex in urbem revertitur cum Adelberto, deputans se liberatum a vinculo juramenti, eo quod incolomem illum sic restituisset loco suo. Post haec cum pontifice exiens, regi Ludewico ab eo presentatur, moxque habito judicio, principum qui affuere decreto capitalem subiit sententiam, et in proprio castello Tharissa accepit sepulturam.
12.99
( Chr. W.) A. D. 902. Ungarii Charentaniam invadunt, et commissa in sabbato paschae pugna, occiduntur.
12.100
A. D. 903.
12.101
A. D. 906. Ungarii amarius occiduntur. Berenger, Reginolt et Gerhart germani fratres interficiuntur.
12.102
A. D. 907. Pugna inter Adelbertum, fratrem eorum, et Chuonradum, fratrem Ludewici imperatoris; in qua Chuonradus occiditur.
12.103
A. D. 908. Ruodolfus episcopus Wirciburgensis obiit.-- Adelbertus, perfidia Hattonis archiepiscopi et cujusdam Luitpaldi deceptus, Ludewico rege jubente, decollatur.-- Bajoarii ab Ungariis interficiuntur.
12.104
A. D. 909. Ungarii Saxoniam et Thuringiam vastant.
12.105
A. D. 910. Ungarii Alemanniam petunt.-- Leo imperator Constantinop. obiit.
12.106
A. D. 911. Franci pugnant cum Ungariis.
12.107.1
A. D. 912. Ludewicus rex moritur. Hic juxta quosdam ultimus dicitur Karolorum apud orientales Francos imperantium, juxta quosdam vero Chuonradus, qui post eum imperavit, ultimus computatur, a quibus pater illius Chuonradus, qui ab Adelberto interfectus est, frater Ludewici hujus fuisse estimatur. Sed hujus diversitatis error scriptoribus regnorum imputetur. Ludewicus igitur cum accepisset uxorem nomine Mahthildam, sororem Brunonis ac magni ducis Ottonis, non multis post haec vixerat annis. Horum pater erat Luitolfus, qui Romam profectus, transtulit inde reliquias Innocentii papae. Ex quibus Brun cum ducatum amministrasset totius Saxoniae, duxit exercitum contra Danos, et inundatione repentina circumfusus, non habens locum pugnandi, periit cum omni exercitu, fratri, natu quidem minori, sed omni virtute multo potiori, relinquens ducatum. Regi autem Ludewico cum non esset filius, post mortem ejus omnis populus Francorum atque Saxonum querebat Ottoni diadema imponere regni, sed ipse quasi jam gravior recusabat onus imperii; ejus tamen consultu Chuonradus, quondam dux Francorum, filius( ex Chr. W.) illius Chuonradi quem Adelbertus occidit, ungitur in regnum, penes Ottonem tamen summum semper et ubique fiebat imperium. Natus est autem eidem Ottoni filius, mundo necessarius, optimus Heinricus, qui primus libera potestate regnavit in Saxonia; cui pater moriens totius Saxoniae ducatum reliquit, Chuonrado jam in regnum sublimato.
12.107.2
( Chr. W.) Anno Dominicae incarnationis 913, Urbis autem conditae millesimo 664, Chuonradus, filius Chuonradi quem Adelbertus occidit, Francorum ex genere oriundus, vir strenuus bellorumque exercicio doctus, omnium electione, 79o loco ab Augusto, regnum accepit, et 7 annis regnavit. Sub quo potentissimi principes erant Arnoldus in Bajoaria, Burchardus in Suevia, Eberhardus comes potentissimus in Francia, Gisilbertus dux in Lotharingia; inter quos Heinricus Saxonum et Thuringorum dux prepotens clarebat. Secundo autem regni ejus anno memorati principes huic presertim rebelles extiterant, quos ille tam sapientiae vigore quam fortitudinis robore superavit suamque ad fidelitatem perduxit. Arnolfus autem nimio terrore coactus, cum uxore ac filiis ad Ungarios fugit, ibique usque ad obitum Chuonradi permansit.
12.107.3
Anni Chuonradi.
12.108
( Chr. W.) Primo anni Chuonradi regis Ungarii ab Alemannis et Bajoariis juxta fluvium Enum, qui vulgariter Ine dicitur, occiduntur.
12.109
. A. D. 914. Predicti principes regi rebellant. Ruodolfus rex moritur; post quem Ludewicus, Karoli filius in regnum patris consilio Hugonis ducis, filii Ruotperti, ex transmarinis partibus ad Gallias reducitur cui idem Hugo tamen postea et adversatur. Hoc tempore Marinus papa 116u s extitit.
12.110
( Chr. W.) A. D. 915. Ungarii Alemanniam de vastant. Hatto archiepiscopus obiit; cui Heriger successit.
12.111
A. D. 917. Salomon episcopus captus est, Ungarii Alamanniam totam igne et gladio vastant.
12.112
A. D. 918. Erkenger dux et Berhtolfus germani fratres decollantur.-- Basilea ab Ungariis destruitur.
12.113.1
A. D. 919. Ungarii per Alemanniam et Alsaciam transeuntes, Lotharingiam invadunt.-- Burchardus dux constituitur.-- Chuonradus rex moritur, cujus consilio et precepto Heinricus dux Saxoniae, filius Ottonis ducis, in regnum provehitur. Sed quia, Karolorum stirpe in regno Francorum deficiente, regnum jam ad Saxones per Heinricum transfertur, genealogiam Karolorum causa memoriae breviter depingamus, dehinc de origine gentis Saxonicae, cujus opinio varia est, aliqua describamus, sicque ad inicium regni pertendamus.
12.113.2
Sanctus Arnolfus primum comes, deinceps Ansgisus filius ejus. Pippinus princeps et major domus. Cujus mater erat Begga, soror sanctae Gerdrudis virginis, Karolus cognomento Fortis, major domus. Pippinus major domus idemque rex Francorum. Karolus rex Francorum et patricius Romanorum, primus imperator in Francia. Luodewicus rex cognomento Pius.
12.113.3
Lotharius rex Italiae et Lotharingiae. Karolus rex Galliae et Hispaniae. Ludewicus rex Germaniae.
12.113.4
Hugo filius regis in monasterium trusus. Ludewicus rex Italiae, excaecatus a Berengario rege. Berhta. Lotharius rex Lotharingiorum Karlomannus excaecatus. Ludewicus rex Franciae. Karolus in venatione occisus. Ludewicus rex Ostrofranciae. Karlomannus rex Bajoariorum invictissimus. Karolus rex Alamanniae.
12.113.5
Irmendrud Cunigunt. Sigefrid comes. Cunigunt imperatrix. Ludewicus rex Franciae. Lotharius rex Franciae. Item Lotharius rex Franciae. Karolus Karolus. Arnolfus rex Bajoariae et Franciae.
12.113.6
Znuentebaldus dux Lothariorum. Ludewicus rex Ostrofranciae. Chuonradus quem Adelbertus interfecit.
12.113.7
Wido et Lampertus et Adelbertus marchiones. Hugo rex Italiae. Buoso frater Hugonis ex eodem patre.
12.113.8
Humbertus ex Wendelmuota. Lotharius ex Alda Teutonica.
12.113.9
Chuonradus rex ultimus Karolorum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).