Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 13.152
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
13.152.1
15. ANNO DOMINI MCXVIII.
13.152.2
Inquisitione facta Mogontiae ab imperatore de facultatibus Judaeorum interfectorum, inter ceteros qui eas rapuerunt quidam ex consanguineis archipresulis incusati sunt. Quos cum imperator perquireret, nec in presentiam ejus venirent, pontifex causam eorum defendere volens sed non valens, indignatione permotus, ex urbe discessit, et Thuringiam cum eis se contulit, quasi suis in hoc melius prospecturus, et ex vicinitate imperatori rebellium quendam ei terrorem illaturus, sicque commotionis suae vindictam exacturus. Extiterunt autem qui dicerent, etiam ipsum pontificem multam partem de pecuniis invasis accepisse et idcirco defensioni ceterorum tanto studio cor apposuisse.-- Welefo, Bajoariorum denuo dux, filios suos, et ipsos rebellare temptantes, gratiae imperatoris reconciliavit, et uni eorum ducatum post se committi impetravit.
13.152.3
A. D. MCXIX.
13.152.4
Heinricus imperator natalem Domini Coloniae celebravit; in epyphania vero Aquisgrani filium suum juniorem Heinricum quintum regem fecit, reprobato majore filio Chuonrado, quem prius coronavit.
13.152.5
Chuonradus vero causam rebellationis suae paucis tantum sibique familiarissimis in regno detegens, assumpto quodam ex ordine ministerialium patris, aeque Chuonrado nomine, forti admodum et prudenti viro, per quasdam Italiae partes et nomen et dignitatem regis annis fere 9 obtinuit, tantum indolis suae per orbem Romanum diffundens interim odorem, ut nemo religiosus, nemo sapiens in ipso salutem rei publicae constituendam fore dubitaret. Erat enim vir per omnia catholicus et apostolicae sedi subjectissimus, plus religioni quam fascibus vel armis deditus; fortitudine tamen et audacia satis et super instructus, lectioni quam lusibus vacare malebat; miseris omnimodis, sed precipue militibus inopia strictis, compassione et misericordiae fructu proximus fiebat; nemini contemptum, nemini vim, nemini prejudicium intendens, omni personae omnique conditioni fuit affabilis; indeque non immerito Deo et hominibus semper extitit amabilis. Coelibatus pudorem perpetualiter servare cum proposuisset, coactus tamen a suis filiam Ruotkeri ducis Siciliae, famosissimi pene nostrorum temporum viri, duxit uxorem, cujus tam caste usus est conjunctione, ut vix crederetur eam unquam cognovisse. Legale illud preceptum: Turpitudinem patris tui non revelabis, itemque: Honora patrem tuum, murmur, quod per totum Romanum imperium patris sui mores laniabat, quodque ipsum sibi offensae patris ac suae ab illo discessionis causa extitit, auribus propriis nunquam patiebatur inferri, semper illum dominum suum et caesarem vel imperatorem cognominans; universos a palatio patris adventantes sub appellatione conservorum, licet infimos, sociali benivolentia tractans. Preter animi virtutes morumque compositionem corpore fuit apprime decorus ac statura procerus.
13.152.6
Eodem anno Gotefridus dux, Reginmundus comes Sancti Egidii, Ruopertus comes Normanniae, Ruopertus comes Flandrensis, cum turmarum copiis quibus preerant multa usque Hierusalem difficultate pertingunt, quarto jam anno postquam in eandem militiam pro crucifixo sibi Christo tanti se bellatores sponte crucifixerunt. Reliqua enim multitudo, preter eos qui cum Boimundo Antiochiae consederant vel cum Baldewino Rohas abierant, Laodiciae Tyroque remanserant, per diversas circumquaque regiones dispersi erant.
13.152.7
Hic de militiae vel expeditionis ejusdem causa, non tam humanitus quam divinitus ordinata, fert animus aestuans aliqua prescriptis adjicere, maxime ob imprudentium, immo impudentium quorundam redargutionem, qui vetusto semper errore contenti, novitatem hanc, jam senescenti et prope intereunti mundo pernecessariam, ore temerario presumunt reprehendere, ipsi epicureo more voluptatum latam quam artam divinae servitutis viam amplectentes, appetitum mundi prudentiam, contemptum ejus stulticiam, hoc est carcerem patriam, tenebras lucem, malum bonum, mortem vitam, proh pudor! corde cecissimo considerantes. Lenocinatur eis in hoc et audaciam hujusmodi subministrat depravata jam undique, sed maxime partibus in istis, rerum vertigo, ubi sapientia pre omnibus invisa, virtus omnis est odiosa, religio despicitur, humilitas conculcatur, astutia primatum prestat, vicium amorem conciliat, crudelitas timorem, superbia imperat honorem. Nos autem in Domino tantum confidentes, nec presentibus sed futuris inhiantes, ac licet spectatores pigri, fautores tamen benivoli, laudemus eosdem nostri temporis viros gloriosos, qui vicerunt regna mundi, qui relictis propter pium ovis centesimae quesitorem conjugibus ac liberis, regnis et divitiis, posuerunt animas suas in manibus suis, zelo zelantes pro domino Deo exercituum, utraque condigne armati fortitudine, regis sui caelestis ineuntes servitium.
13.152.8
Tempore Heinrici IIII Romani, et Alexii Constantinopolitani principis, juxta presagium evangelicum surrexit undique gens contra gentem et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erant per loca, et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna; et quia jam in omnes gentes evangelica tuba justi judicis adventum preconabatur, ecce etiam totum circumquaque mundum signa prophetata portendentem universalis aecclesia contemplatur. Jam Hierosolima Sarracenis civibus possessa, Babyloniae, quae nunc sedes est regni Aegyptii, serviebat, jam tenuis in ea christianae professionis religio cotidiano se tributo redimebat. Bethlehem, domus panis angelorum, stabulum facta est armentorum, universaeque circumcirca aecclesiae per omnia ludibriis numeroso annorum circuitu subjacebant paganorum. Orto interea bello sorte miserabili inter christianos orientales, id est Grecos et Armenios, Armenii, utpote regnis et numero pauciores, affines asciscunt sibi de Persia bellatores inclytae famae, Thurcos; quorum auxilio sedata juxta placitum suum seditione, dimiserunt eos ad propria, nimis allectos terrarum ipsarum copia et fertilitate. Qua de re inito post annos aliquot consilio, emerserunt ab aquilonali plaga de terra Gorrizana, quae plus hominum quam victuum fertilis esse narratur, prescriptorum paganorum copiae multae, quae sub quatuor sultanis divisae-- sic enim satrapas suos nominare solent-- uni tantum Persico imperatori pene divini cultus more subjecti, per Armeniam, indeque Capadociam totamque Romaniam atque Siriam diffusi sunt. Primo quippe Niceam, catholicae quondam fidei turrim firmissimam, expugnant, trucidatis in ea christianis quos ceperant, Solomanum quendam de suis tyrannum cum presidiis locant, universas circumquaque regiones usque ad paludem sive sinum maris qui brachium sancti Georgii dicitur funditus devastantes, nulli animae christianae, nulli aecclesiae vel monasterio, immo nec ipsis sanctorum imaginibus parcentes.-- Vidimus enim et adhuc videre miserabile spectaculum est in semidirutis partium illarum oratoriis ipsam Salvatoris nostri ejusque gloriosissimae genitricis seu quorumlibet electorum picturas, truncatis naribus vel auribus, manibus vel pedibus, desolatarum aecclesiarum quodammodo luctum visibiliter pretendere, divinique judicii super se vigilantem virgam plagis quasi semper recentibus ostentare. His te gladiis, o nobilissima Constantinopolis, nec regis tui tutavit milleformis astutia, nec civium populositas innumera; non te frequentia nundinarum vel infinita congeries auri redemit; non te Waringorum, non te Thurcopolorum tuorum vel Pincinatorum classiumve multitudo defendit; solum tibi stagni predicti intersticium presidio fuit, immo sola te Creatoris operatio munivit. Subjacuit furoribus istis prepotens quondam Antiochia, et ne multis morer, dextras dederunt tota simul Siria atque Palestina.-- Igitur terra repromissionis subacta, mater nostrae redemptionis ac fidei Hierusalem duplici captivitatis jugo gravatur; solamen tamen erat utique perparvulum, quod opprimentium se Sarracenorum Thureis multo turpior plebs aequa sorte multatur. Posito inibi sultano militibusque numerosis, ad instaurandum antemurale, quod hactenus cernitur, aliave quaelibet aedificia, destruuntur illa quae extra civitatem erant monasteria; Domini vero sepulchrum questus dumtaxat gratia intemeratum relinquitur; templum Domini famosissimum et nulli, ut arbitror, humani operis structurae comparandum sacrilegae paganorum religioni reservatur, tantaeque semper apud illos habebatur venerationi, ut nunquam illud nisi nudis et lotis pedibus intrarent, nullum vero de christianis, quos utique maxime immundos judicabant, per tot annorum curricula tam Sarracenorum quam Thurcorum tempore vel intra atrium ingredi permitterent.
13.152.9
Cum ergo victores idem nunc armis, ut res poscebat, insudarent, nunc lusibus ac deliciis, utpote a glarea jejuna in terram maxime fructiferam transplantati, sibimet indulgerent, in illorum servitio quae tormenta, quas cruces, quasve per omnia miserias superstites christicolae paterentur, vix cuilibet inexperto credibile est; per legationes tamen frequentissimas et epistolas, etiam a nobis visas, universalem aecclesiam aecclesiae Hierosolimitanae in presidium lugubriter inclamantes, adverti facile potest. Predictus etiam Alexius imperator Constantinopolitanus super eisdem barbaris predonibus, per majorem jam regni sui partem diffusis, non paucas epistolas Urbano papae direxit, quibus in defensionem orientalium aecclesiarum se non sufficere deploravit obtestans, totum, si fieri posset, occidentem, qui jam ex integro christiana professione censeretur, sibi in adjutorium advocari, promittens per se cuncta necessaria praeliaturis terra marique ministrari.
13.152.10
Inde commotus apostolicus et omnis aecclesia Romana, generale concilium in Hispaniae confinio vel, ut quidam dicunt, Parisii congregari fecit( an. 1095); quo etiam ipse laborioso nimis itinere perveniens, innumeris qui ibidem convenerant populis diversorumque regnorum legatis universa quae prescripta sunt et multo ampliora ore facundissimo declamavit.-- Mox tot milibus in lacrimas resolutis, variarum quoque linguarum planctibus in altum levatis, in hoc eis doctor egregius remissionem omnium condonat peccatorum, si, renunciatis omnibus quae possidebant, crucem post Christum unanimiter portantes, periclitantibus conchristianis ferrent auxilium. Qua sponsione arrectis animis omnium, designata sunt ad presens in Domini miliciam circiter 100000 virorum, ex Aquitania scilicet atque Normannia, Anglia, Scotia et Hibernia, Britannia, Galicia, Wasconia, Gallia, Flandria, Lotharingia, caeterisque gentibus christianis, quarum nunc minime occurrunt vocabula. Crucis signaculum in vestibus idem vere crucifer exercitus ob mortificationis preferebat commonitorium, credens in hoc, juxta visionem Magno quondam Constantino revelatam, ab inimicis crucis Christi se triumphaturum. Mira autem et inestimabili divinitatis dispensatione tot Christi membra, linguis, tribubus et nationibus differentia, subito in unum Christi caritate conglutinati coaluerunt corpus, uno omnes Christo rege, sed singulis singulae gentes procuratae ducibus, Gotefrido scilicet Lotharingiensi suisque fratribus Baldewino et Eustatio, Ruoperto Flandrensi, item Ruoperto Normannico, Regimundo comite de Sancto Egidio, Hugone fratrc Philippi regis Galliae, caeterisque ejusdem industriae, nobilitatis atque fortitudinis bellatoribus. Quibus omnibus venerandae sanctitatis et sapientiae virum, Hademarum episcopum, praefatus apostolicus prefecit; cui et ligandi solvendique potestatem, a beato Petro Romanae sedi hereditatam, sua vice semper exercendam concessit, insignitumque caelestis militiae stigmate exercitum apostolica benedictione consignans, condicto ab universis tempore profectionis, ipse cum non modica ejusdem expeditionis turma Italiam rediit.
13.152.11
Legatis denique singulis ad propria reversis pervagata cis citraque mox orbem cunctum haec fama commovit; insuper, quod dictu mirabile est, ipsum oceani limitem velocitate consueta supervolans, insulanorum etiam classibus maria ipsa in caelestis regis miliciam redundare fecit. Nam, ut verissime comperimus, tam ignotos effudit oceanus populos, cujus non dicam mores et habitus, sed ne loquelam quisquam hujus litoris habitator vel de ipsis marinariis agnosceret; rursumque alios, quibus nihil preter panem et aquam in usu victus esset; itemque quosdam, quibus argentum pro ferro in omnibus suis utensilibus esset. Hinc et undecumque augebatur cotidie circumcirca signatorum numerus, et ut prelibavimus, in hujusmodi expeditionem totus fervet, totus concutitur vel potius transformari videbatur mundus.
13.152.12
Francigenis occidentalibus facile persuaderi poterat sua rura relinquere; nam Gallias per annos aliquot nunc seditio civilis, nunc fames, nunc mortalitas nimis afflixerat, postremo plaga illa, quae circa Nivalensem sanctae Gerdrudis aecclesiam orta est, usque ad vitae desperationem terruerat. Erat autem hujusmodi. Tactus quisquam igne invisibili, quacumque corporis parte, tam diu sensibili, immo incomparabili tormento etiam inremediabiliter ardebat, quousque vel spiritum cum cruciatu vel cruciatum cum ipso tacto membro amitteret. Testantur hoc hactenus nonnulli, manibus vel pedibus hac pena truncati. Reliquarum nationum plebes vel personae aliae, preter apostolicum edictum prophetis quibusdam inter se nuper exortis seu signis caelestibus ac revelationibus ad terram se repromissionis vocatas, aliae se quibusvis incommoditatibus ad talia vota compulsos fatebantur; magna quippe pars eorum cum conjugibus ac prole totaque re familiari onusti proficiscebantur. Orientalibus autem Francis, Saxonibus et Thuringis, Bajoariis et Alamannis haec bucina minime insonuit, propter illud maxime scisma quod inter regnum et sacerdotium a tempore Alexandri papae usque hodie tam nos Romanis quam Romanos nobis invisos et infestos jam, heu! confirmavit. Inde est quod omnis pene populus Theutonicus in principio profectionis hujus causam ignorantes, per terram suam transeuntes tot legiones equitum, tot turmas peditum totque catervas ruricolarum, feminarum ac parvulorum, quasi inaudita stulticia delirantes subsannabant, utpote qui pro certis incerta captantes, terram nativitatis vane relinquerent, terram repromissionis incertam certo discrimine appeterent, renunciarent facultatibus propriis, inhiarent alienis. Sed quamvis nostra gens caeteris multo sit insolentior, respectu tamen miserationis divinae inclinatur tandem ad verbum ejusdem renunciationis furor Theutonicus, a commeantium scilicet turbis rem ad integrum edoctus.
13.152.13
Praeterea signum in sole quod prescriptum est visum( an. 1096), multaque quae tam in aere quam in terris portenta apparuerunt, ad hujusmodi exercicia non paucos antea torpidos excitaverunt. E quibus aliqua hic interseri duximus utilissimum, cuncta vero longissimum. Nam et nos cometem in plaga meridiana stantem suumque splendorem in obliquum gladii more protendentem tunc circa Nonas Octobris vidimus; anno vero post haec tercio stellam aliam in oriente locum suum longo interstitio saltibus mutantem 6 Kal. Mart. conspeximus( an. 1098?); nubes quoque sanguineas tam ab occidente quam ab oriente surgentes sibique invicem in caeli centro concurrentes; rursumque mediis fere noctibus a septentrione igneos exurgere splendores; plerumque etiam faculas per aerem volitantes vidisse nos, testibus plerisque comprobamus. Non multo ante hos annos quidam venerabilis vitae presbiter, nomine Suiggerus, cujusdam diei hora fere nona duos equites conspexit concurrentes in aere, diuque concertantes, alterum, qui et crucem non modicam ferebat, qua percutere videbatur, in altero victorem existere. Eodem tempore G. presbiter, qui nunc sub monachica professione nobiscum pro primogenitis asini debitum ovinum Christo persolvit, hora quadam meridiana cum duobus comitibus in silva deambulans, gladium mirae longitudinis venti vertigine, ignotum unde levaretur, in sublime deferri vidit, et quousque visum altitudo celaret, tam fragorem auribus quam metallum oculis discrevit. Referebant aliqui qui in equorum pastibus vigilabant, civitatis se speciem in aere vidisse, diversas etiam turbas diversis ad eam partibus tam equestri quam pedestri itinere properantes perspexisse. Nonnulli etiam crucis signaculum sibimet in frontibus vel restibus sive in quolibet corporis loco divinitus inpressum ostendebant, ipsoque se stigmate ad eandem Domini militiam prescriptos credebant.-- Item aliis subita mentis mutatione compunctis vel visione nocturna edoctis, predia resque familiares distrahere signumque mortificationis vestibus assuere placuit; et in his omnibus ultra quam credi potest catervatim currentibus ad aecclesias populis, novo ritu gladios cum fustibus et capsellis sacerdotalis benedictio dispertivit. Quid referam, temporibus ipsis mulierem quandam duobus annis continuis impregnatam, tandemque dirupto utero, filium loquentem fudisse; itemque infantulum per omnia bimembrem, alterum vero capite bino, agnellos quoque aliquos binis capitibus exortos fuisse; pullos etiam equarum dentes majores, quos equinos vulgo appellamus quosque nonnisi trimis caballis natura concedit, in ipso partu protulisse?
13.152.14
His et hujusmodi signis tota creatura in Creatoris se militiam cohortante, nil moratur inimicus ille, caeteris etiam dormientibus semper pervigil, bono illi semini zizania sua superseminare, pseudoprophetas suscitare, Dominicis exercitibus falsos fratres et inhonestas feminei sexus personas sub specie religionis intermiscere; sicque per aliorum hypocrisin atque mendacia, per aliorum vero nefarias pollutiones Christi greges adeo turpabantur, ut juxta boni pastoris vaticinium etiam electi in errorem ducerentur. Inde fabulosum illud confictum est de Karolo Magno quasi de mortuis in id ipsum resuscitato et alio nescio quo nihilominus redivivo, fribolum quoque illud de ansere quasi dominam suam deducente, multaque id genus. Idem tamen seductores, quemadmodum singuli suis a fructibus sint cogniti, quomodo veste sub ovina lupi sint denotati, hi potissime qui ex illis adhuc supersunt licet ut perquirantur; scilicet quo portu juxta promissum suum absque navigio mare transierint, quibus praeliis vel locis multos paganos parva manu straverint, quas eorum munitiones ilico ceperint, quave postremo parte murorum Hierusalem castra posuerint, et caetera; nihilque habentes quid respondeant, tam de oblationibus fidelium per hypocrisin susceptis quam de cesis ob rapinam quas seduxerant turbis, propriaque maxime apostasia, necesse est ut poenitentiam agere cogantur.
13.152.15
Nam, ut prelibatum est, plebs Folcmarum per Boemiam sequens, cum apud Nitram Pannoniae civitatem seditione concitata, partim captivitate, partim ferro disperisset, paucissimi qui remanserant adhuc testari solent, quod crucis signum super se caelitus apparens, ab imminente eos nece liberasset. Gotescalcus vero, non verus sed falsus Dei servus, postquam non sine damno orientalis Noricae Ungariam sum suis intravit, ammiranda falsae religionis specie munitionem in arce quadam constituere, et in ipsis locatis presidiis, per reliquum vulgus Pannonias circumcirca vastare cepit. Quo nimirum oppido ab indigenis sine dilatione capto, turba multa trucidata atque captivata, grex reliquus dispersus, ipseque mercennarius, non pastor, turpiter fugatus est.-- Surrexit etiam diebus ipsis quidam vir militaris, comes tamen partium illarum quae circa Renum sunt, Emicho nomine, dudum tyrannica conversatione nimis infamis, tunc vero velut alter Saulus revelationibus, ut fatebatur, divinis in hujusmodi religionem advocatus, fere 12000 signatorum sibimet usurpans ducatum; qui nimirum per civitates Reni, Moeni quoque atque Danubii deducti, execrabilem Judeorum quacumque repertam plebem, zelo Christianitatis etiam in hoc deservientes, aut omnino delere aut etiam intra aecclesiae satagebant compellere sinum.-- Ad confinia quoque Pannoniarum innumeris jam utriusque sexus copiis cum pervenissent multiplicati, regnum ipsum, quod scilicet partim paludibus, partim silvis cingitur, per obfirmata presidia vetantur ingredi; fama quippe Colomanni regis jam perculerat aures, inter paganorum et Ungariorum necem nihil apud Teutonicas differre mentes. Qua de re munitionem Misenburg per sex ebdomadas expugnantes, plura inibi patiuntur incommoda; inter quae etiam, quis illorum sub nomine regis Pannoniarum potiretur terris, civili stultissimaque quatiuntur discordia.-- Itaque obpugnatione insudantes ultima, jam muris interruptis, jam fugientibus oppidanis, jamque indigenarum exercitu vastante propria flammis, miro Dei omnipotentis nutu victor peregrinorum exercitus terga nihilominus vertit; relictisque suppellectilibus, nil quisque preter miseram animam emolumenti reportavit. Sic nimirum, sic nostrae gentis homines zelum Dei, sed non secundum scientiam Dei habentes, quippe qui in militia, quam in liberandis Christianis Christus providerat, alios vicissim Christianos persequi ceperant, miseratione divina fraterno sanguine repressi, Ungarii quoque liberati sunt; haecque est causa, qua quidam simpliciores fratres, utpote rem ignorantes, scandalizati, totum hujus profectionis conatum vanum atque fribolum, ipsi nimis preproperi judices, interpretati sunt. Paleis tamen ex area dominica hujusmodi ventilabro decussis, vidimus grana triticea naturalis soliditatis gravitate perdurantia, Gotefridum scilicet caeterosque prenominatos vere Dominicae militiae duces, cum suis singuli super omnem stellarum dispositionem speciosis castris ab universis quas pertransibant gentium principibus pacem ac favorem, humilitatis atque karitatis exemplo, ut vere Christi discipuli, consequentes, donec diversis itinerum difficultatibus Bulgaria permeata, Constantinopolitanas attigerant arces.
13.152.16
Legimus Jherosolimae libellum, a loco presenti totam hujus hystoriae seriem diligentissime prosequentem plurimosque populi Dei per triennium labores in captae Hierusalem laetissima victoria concludentem. Quapropter nos hinc jam pauca de pluribus assignamus, videlicet, quod fictis omnino beneficiis Alexius imperator tantos sibimet heroas amicaverit, postea vero sacramentis extortis ne regno suo vim inferrent, constrinxerit( an. 1096- 1097); quamvis constet, quod, dum moram ibidem primae quaeque cohortes alias adventantes expectanto facerent, dolis eos interfecisset, nisi Gotefridi ducis sollertia super gregem Domini cautius vigilasset. Testantur seditionem ipsam suburbana quae tunc destruxit, pons quem expugnavit. Quid multa? Per duorum fere mensium spacium novitios in dies suscepit exercitus Bizantium, e quibus tandem absque vulgi, parvulorum ac mulierum incredibili multitudine, recensita sunt 300000 pugnatorum. Porro cohortes Petrum secutae, jussu Alexii dudum transpositae, paganis fuerant jam ludibrio factae.
13.152.17
Motis itaque castris, Niceam applicuerunt( Mai), quam fugato predicto Solomano principe expugnantes( Jun.), captam imperatoris presidiis tradunt; sic enim sacramenta firmaverant ut urbes quasque suo imperio detractas pristinae ditioni, si vincerent, redderent, ipsique vicissim tam armis quam stipendiis regiis infra metam eandem se foveri non dubitarent. Inde per regnum Constantini, terram utique opulentissimam, progredientes, mare contingunt Rusciae. Sicque, ut epistola docet a Ruoperto comite delata, cum tanta alimentorum abundantia militiam suam Christus deduxit, ut aries nummo bosque siclo veniisset. Preterea, inquit, quoties reges vel principes Sarracenorum consurrexerunt in nos, Deo volente, facile victi et conculcati sunt. Ob haec itaque feliciter acta quia quidam intumuerant, opposuit eis Deus Antiochiam( Octob.), urbem humanis viribus inexpugnabilem, ubi per novem menses eos detentos in obsidione ejusdem ita humiliavit, ut omnis superbiae illorum tumor desideret. Igitur eis sic humiliatis, ut in toto exercitu vix centum equi boni reperirentur, aperuit illis Deus copiam suae benedictionis et misericordiae, et induxit eos in civitatem, atque Turcos et omnia eorum potestati horum tradidit( an. 1098, Jun.).-- Cumque et haec quasi viribus suis acquisita obtinerent, nec Deum, qui haec contulerat, digne magnificarent, tanta Sarracenorum multitudine obsessi sunt, ut de civitate nullus ex tanta turba egredi auderet. Preterea fames in civitate ita convaluerat, ut vix ab inhumanis dapibus se aliqui continerent. Longum est enarrare miserias quae in civitate fuere. Respiciens autem Dominus populum, quem tam diu flagellaverat, benigne consolatur, ac primo quasi pro satisfactione tribulationis lanceam suam, qua in cruce vulneratus est, munus non visum a tempore apostolorum, pignus victoriae illis obtulit; deinde corda illorum adeo animavit, ut etiam quibus egritudo vel fames ambulandi vires denegaverat, arma sumendi et viriliter contra hostes dimicandi virtutem infunderet.-- Triumphatis itaque hostibus( Jun. 28), cum fame et tedio exercitus deficeret Antiochiae, maxime propter discordias principum, in Syriam profecti, Barram et Marram, urbes Sarracenorum, expugnaverunt, et castella regionis obtinuerunt( Nov.). Ubi cum moram disposuissent, tanta fames in exercitu fuit, ut corpora Sarracenorum jam foetentium a populo Christiano comesta sint. Inde cum divino nutu in interiora Hyspaniae progrederentur( an. 1099), largissimam atque misericordem et victoriosissimam manum omnipotentis Patris secum habuerunt. Etenim cives et castellani regionis illius quam procedebant, ad eos cum multis donariis legatos premittebant, parati servire et oppida sua reddere. Sed quia exercitus non multus erat et in Hierusalem unanimiter festinabant, acceptis securitatibus, tributarios eos fecerunt, quippe cum una de multis civitatibus, quae in maritimis illis sunt, plures homines haberet, quam in exercitu Christiano fuissent. Cumque auditum esset Antiochiae atque Laodiciae et Rohas, quia manus Domini esset cum eis, plures de exercitu qui ibi remanserant consecuti eos sunt apud Tyrum. Sic itaque Deo conviatore et cooperatore usque ad Hierusalem pervenerunt. Cujus in obsidione cum laborarent, maxime propter aquae inopiam: habito concilio, episcopi et principes circinandam esse civitatem nudis pedibus predicabant, ut ille, qui pro nobis in humilitate eam ingressus est, per humilitatem istorum pro se ad judicium de suis hostibus faciendum illis eam aperiret. Placatus itaque hac humilitate Dominus, octavo post humiliationem illorum die civitatem eis tradidit( an. 1099, Jul. 15), eo videlicet die quo primitiva aecclesia inde abjecta fuit, cum festum de dispersione apostolorum a multis fidelibus celebratur.
13.152.18
Inter haec minime pretereundum videtur, quod, dum exercitus in obsidione Antiochiae moraretur, pavore perculsis universis per orientem nationibus, discurrentibus ab omni parte orbis terrarum missis et exploratoribus, aliis pacem, aliis bella machinantibus, etiam Babylonici regis legati conventui principum se presentes exhibent, inter alia pollicentes, si victis Antiocenis etiam Thurcos de Hierosolima pepulerint, dominum suum fratrem et amicum cum uxiversis Sarracenis habeant; ut enim prescriptum est, Judeam cum Hierusalem totaque Palestina jam olim Thurci Sarracenis abstulerant. Hac de causa securitate accepta, non pauci lectissimorum militum Babyloniam diriguntur, quorum fortitudine, proceritate, habitu et incessu omnique elegantia attoniti barbari, Francos-- sic enim universos occidentales populos nominare solent-- plus quam homines, id est deos, esse fatebantur, affirmantes, omnino non esse mirum, quod hujusmodi bellatores totum affectarent sibi subjicere mundum.-- Inito denique consilio, rex Babyloniae Hierusalem obsidet, ostensisque legatis, Francis se foederatum affirmat, quorum gladiis, si sibi civitatem non traderent, ipsos tradendos minitat. His itaque dolis rex barbarus non suo sed Francorum timore civitatem receptam, dimissis cum suis omnibus Thurcis, omni conatu machinis atque militibus contra Christianorum adventum premunivit; sicque factum est ut Hierusalem bis uno caperetur anno, primo a Sarracenis, dein a Francis.
13.152.19
De hostibus vero ibi repertis quid actum sit, si quis nosse querit, sciat, quia in porticu quae dicitur Salomonis et in templo ejus victores equitabant in sanguine Sarracenorum usque ad genua equorum. Deinde cum ordinatum esset, qui civitatem retinere deberent, et alii amore patriae et pietate parentum suorum redire voluissent, nunciatum est eis, quod rex Babyloniorum Ascalonam venisset cum innumerabili multitudine paganorum, ducturus Francos qui Hierosolimis erant in captivitatem et expugnaturus Antiochiam, sicut ipse dixerat; aliter autem Dominus de his statuerat. Itaque cum in veritate comperissent hi qui Hierosolimis erant, exercitum Babyloniorum Ascalone esse, contenderunt obviam illis, relictis sarcinis et infirmis suis in Hierusalem cum presidio. Cumque hostium exercitum conspexissent innumerabilem( Aug. 14), genibus flexis Deum invocaverunt, ut qui in aliis sibi necessitatibus semper affuerat, in presenti bello, confractis viribus paganorum et diaboli, regnum Christi et aecclesiae a mari usque ad mare usquequaque dilataret. Nec mora; clamantibus ad se Deus affuit, atque tantas audaciae vires ministravit, ut qui eos in hostem currere videret, fontem aquae vivae sitientem cervum segnem adjudicaret; miro videlicet modo, cum in exercitu Christiano non plus quam quinque milia equitum et 15, 000 peditum fuissent et in exercitu hostium centum milia equitum et 400, 000 peditum esse potuissent. Tunc mirabilis in servis suis Deus apparuit, cum, antequam confligerent, pro solo impetu eorum hanc multitudinem in fugam convertit, et omnia eorum arma diripuit, ita ut, si deinceps istis repugnare vellent, non haberent arma in quibus sperarent.-- De spoliis vero non est quaerendum quantum captum sit, ubi thesauri regis Babyloniae occupati sunt. Ceciderunt ibi plus quam centum milia Maurorum gladio; timor autem illis tantus erat, ut in porta civitatis ad duo milia suffocati sint; de his vero qui in mari interierunt non est numerus; spineta etiam ex ipsis multos obtinuerunt. Pugnabat certe orbis terrarum pro Christianis. Et nisi spolia castrorum de ipsis multos detinuissent, pauci de tanta multitudine hostium essent qui de bello renunciare potuissent.-- Pridie autem quam bellum fieret multa milia camelorum et bovum et ovium cepit exercitus. Cumque jussu principum populus haec dimisisset, pugnam progrediens, mirabile dictu, multas et multiplices turmas fecerunt cameli, similiter autem et boves et oves. Haec autem animalia ita comitabantur exercitum, ut cum stantibus starent, cum procedentibus procederent, cum currentibus currerent.-- Nubes etiam ab aestu solis Christianos defendebant et refrigerabant.-- Celebrata itaque victoria, reversus est exercitus Hierusalem, et relicto ibi duce Gotefrido, Reginmunt comes Sancti Egidii et Ruotpertus comes Normanniae et Ruotpertus comes Flandriae Laodiciam reversi sunt; ibi classem Pisanorum et Boimundum invenerunt. Cumque archiepiscopus Pisanus Boimundum et alios cum eo discordantes concordare fecisset, Reginmundus pro Deo et pro fratribus regredi disposuit; magna vero multitudo, ut supra dictum est, ad patriam remeare contendit; caeteri qui remanserunt, terram Deo disponente, hactenus in pace obtinuerunt.
13.152.20
Dux quoque magnanimus et cui vix quisquam in religione comparabilis inveniatur, parva licet manu fultus, magna quaeque cepit in Domino attemptare, reliquias gentilium quacumque remanentes persequi, presidia locis opportunis instituere, Joppen diu destructam portumque ibi jam diu desolatum renovare, aecclesias clerumque, quantum potuit, reparare, coenobitas alibi congregare, donaria multa tam monasteriis quam hospitali, quod nunquam defecerat in Hierusalem, devotissime conferre. Pacem firmissimam cum Ascalonitis atque Damascenis gratia commertiorum habuit, nostrae gentis milites pre cunctis bellatoribus honoravit, feritatemque illorum suavissima urbanitate Gallicis caballariis commendans, invidiam, quae inter utrosque naturaliter quodammodo versatur, per innatam sibi utriusque linguae peritiam, mitigavit.
13.152.21
Hoc anno Chuonradus Trajectensis episcopus a suis occisus est. Herimannus Coloniensis episcopus obiit; cui Fridericus successit.-- Rapoto palatinus comes et Oudalricus comes, patruelis ejus, quem multum divitem dicebant, defuncti sunt. Dum enim imperator cum principibus colloquium Ratisponae haberet( April.), mortalitas subito exorta prenominatos duos magnates, de inferioribus vero quam plures, absumpsit, per civitates quoque atque regiones non modicam vulgi stragem fecit. Fames etiam improvisa multis locis invaluit.
13.152.22
Urbanus papa obiit( Jul. 29). Hic super aecclesiarum hactenus heu! manente commotione concilia multa congregavit, multa etiam decreta promulgavit; inter quae etiam, convocatis ad Placentinam civitatem 200 fere Patribus, Heinricum imperatorem tam a se quam a predecessoribus suis communione privatum declaravit; maxime regina Adelheit, ipsius caesaris uxore, astante multaque nefanda in illum ad aures totius synodi testificante. Sed antequam ex hac vita migraret, spiritu instructus divino, Rainerum cardinalem de Sancto Clemente, sanctae conversationis et boni testimonii abbatem, nobilem Romanum, designavit in regimen apostolicum eligendum; quem etiam revelationibus aliis insuper denotatum, universa Romana aecclesia pastorem sibi consecrat, licet invitum, Paschalem appellans eum.
13.152.23
A. D. MC.
13.152.24
Sub Gotefrido duce, Hierosolimitanam aecclesiam defensante, conventus ingens factus est in Hierusalem, ab omnibus qui sunt in oriente Christicolis, maximeque qui vel Antiochiae vel in Syria, Rohas vel Palestina resederant peregrinis, in tantum ut in ipsis nativitatis Dominicae festis quam plures regionibus adjacentibus consecrarentur episcopi, versis in hystorias visibiles eatenus mysticis prophetiis: Surge illuminare, Hierusalem; et: Laetare, Hierusalem, et diem festum agite omnes qui diligitis eam, etc.-- Incalescente post haec aestate, corrumpitur per Palestinam aer cadaverum foetore. Sunt etiam qui dicant fontes a barbaris infectos veneno vel cisternas occisorum sanie; unde exorta pestilentia multos ex nostris, utpote sub aere peregrino militantes, occidit; inter quos ipsum totius aecclesiae catholicae lacrimis plangendum Gotefridum populo Dei, quem paterna sollicitudine curabat, materna pietate fovebat, nimis immature subtraxit. Uno tantum anno populo Dei prefuit, languore superatus producto, 15 Kalend. Augusti plenam fide bonisque operibus presentem in Christo vitam finivit. Exceptis sive tacitis cunctis quibus pollebat virtutibus, tanta se mansuetudine conjunxerat tam indigenis quam comperegrinis, ut vix adverteretur Francisne plus plangeretur quam Syris vel Grecis. Ante montem Calvariae, in vestibulo Golgathanae aecclesiae exstat ejus mausoleum, lapide Pario constructum.
13.152.25
Hoc tempore Balduvinus comes in Rohas, quae est civitas inclita, immo regio et pars Armeniae, consederat, principatum jam gentis illius consecutus, defuncto scilicet interim grandaevo seniore illo Christianissimo, qui se ab Antiochia sibi in propugnatorem asciverat multaque praelia naviter gerentem etiam in filium et heredem adoptaverat. A diebus quippe antiquis semper impugnata, nunquam manum dederat urbs illa ampla paganis, eo quod muris ultra humani operis qualitatem firmis, fluvio quoque intra ebulliente, omni etiam situ naturali populique et victuum muniatur fertilitate. Non est operis hujus vel temporis litteris tradere, quoties ibidem parva manu vir predictus grandem multitudinem barbarorum straverit, nonnunquam etiam victus vicerit: amisso exercitu alium ab Antiochiae obsidio conduxerit, postremo falso sibi foederati cujusdam Thurci, Balduc nomine, dolis semet expedierit ipsumque comprehensum necaverit; quae omnia scribere volentem prius tempus deseret quam materia. Audito tamen obitu fratris Gotefridi, Balduvino juniori, cognato suo, civitatem et populum committit, ipseque cum trecentis fere viris Hierosolimam tendit, insidiantium sibi paganorum milia delusit, congreditur, vicit, onustusque spoliis cum triumpho Hierusalem intravit( Nov.). Rogatus et collaudatus ab omnibus, ut princeps esset eorum consensit; nec multo post inclinans caput suum super Dominici sepulchri tumbam, ipsius se servituti perpetualiter subjugavit. Post haec quo major paganis Christianorum timor incuteretur, die pentecostes per legatum apostolicae sedis accepta regali benedictione coronatur( an. 1101, Mai 21). Deinde Assur et Caesaream civitates maritimas debellavit, caesisque qui inibi erant Sarracenis, regnum suum regis Babyloniae damno dilatavit.
13.152.26
Wigbertus Ravennensis archiepiscopus, qui super Hiltibrandum Gregorium positus, Clemens papa dictus est, obiit, vir utique satis ingenio, facundia, nobilitate personaeque reverentia clarus, nec Roma tunc nec Ravenna bene usus, et qui super unum papam viventem, quamvis coactus, ut aiunt, ascendit, ipse tres sibimet alternatim succedentes supervixit, extorris utraque sede Ramae et Ravennae, malens, ut ab ipsius ore didicimus, apostolici nomen nunquam suscepisse.
13.152.27
A. D. MCI.
13.152.28
Chuonradus rex adolescens, nono postquam a patris palatio discesserat anno, Mahthildis, magnae illius et nobilissimae et, ut quidam dicunt, religiosae feminae, sicut sanguine ita et contubernio conjunctus, et in rebus per Italiam disponendis tam illius quam domni apostolici ceterarumque Deum timentium personarum consilio semper usus, immaturo preventus occasu, plena fide et bona confessione a regno transitorio ad aeternum creditur regnum migrasse. Sunt etiam qui veneno eum dicant interisse. Testari solent qui aderant, in brachio corporis exanimi crucis signaculum subito exortum se vidisse, ipsasque ejus exequias quibusdam miraculis honorificatas fuisse.
13.152.29
Visus est a nostro quodam familiari ab occidente in orientem volans ignis ad instar non modicae civitatis.-- Vermiculorum quoque, quos papiliones a similitudine tabernaculorum vocant, exercitus incredibilis multitudinis per tres continuos dies quasi a Saxoniae finibus in Bajoariam volabat.-- Mox profectio populosa, et quae pene priori posset numero dumtaxat aequari, subsequitur, quae post auditas ultra spem res Hierosolimae prospere gestas, a residuis totius occidentis gentibus, maxime ab his quorum prius votis timor vel diffidentia, inopia vel inbecillitas obstiterant, denuo parabatur; primum ab episcopis Mediolanensi, Papiensi caeterisque Longobardorum populis ad 50 milia signatis, deinde a diversarum provinciarum Theutonicis, postremo ab Aquitanicis, quibus Willihelmus Pictaviensis preerat, preter vulgus ad 30000 loricatis. Longobardorum plebes, permissu Heinrici ducis Carinthia permeata, dum post Ungros tergo relictos in Burgariae civitatibus hiemarent, numero rarescere ceperunt, tandemque Constantinopolim pervenientes, in alteram ripam-- illud enim beneficium maledictus Alexius peregrinis accelerare solet-- transpositae sunt, immo paganorum sagittis expositae. Thurci enim, explorata Longobardorum inertia, stipularum eos terebant more, in tantum ut exercitus Theutonicus, qui eadem via subsecutus circa Junii Kalendas ad eandem metropolim pervenit, quid de precedentibus se gestum sit, nullo modo, utpote nullo superstite de Romania redeunte, posset investigare. Ab ingressu quippe vel prima civitate Bulgariae usque ad sedem Alexii, semper nobis ejus pacifici nuncii occurrebant, qui tamen aliquando nos precedentes vel comitantes favillarum evanescentium more disparebant. Militum etiam suorum, quos Pincinatos vocitant, exercitus nunc nobis a tergo damnum intulit nunc a latere vim inferre, nunc a fronte directa acie manum conferre, nunc per noctes castra irrumpere disposuit, semper tamen nobis per 20 dies vicinus et infestus fuit, donec statione fruentes prenominata cum turma Welfonis ducis exercituque Willihelmi, diversis quoque cotidie confluentibus copiis, per dies 15 ad 100000 congregabamur. E quibus omnibus singularum turmarum principes Alexius more suo sub appellatione filiorum suscepit, eisdemque post manus acceptas sacramentaque firmata, sicuti prioribus exercitibus, munera dispertivit, pauperibus vero extra civitatem elemosinam largiri mercatumque parari precepit. Nam obsistente suspicione, paucissimis personis, et ipsis precio furtimque, cujusquam urbis vel castri sive munitionis per totum imperium ejus permittebatur ingressus. Qua etiam causa dum Willihelmus cum exercitu per mediam Adrianopolim, qua regia strata ducit, transire prohiberetur, Aquitani mox genitali tumescentes fastu, simbola conclamant, suburbana succendunt, civitatem invadunt, cujus oppugnationi dum acriter insistunt, Pincinatorum exercitum, qui semper, ut premissum est, iter ipsum jussu caesaris observat, a tergo suscipiunt; quibus congressi, multos sternunt, multos amittunt, tandem via dudum contempta vadunt. Igitur totus ille tantusque populus per Romaniam iter dirigere disponebat, necessaria sibi quisque per deserta coemebat; ultra brachium illud maris quod Sancti Georgii dicitur tam compulsi quam voluntarii transvehimur, sed cotidiani principum conventus, cotidiana etiam ipsorum cum imperatore colloquia quem finem sint habitura, penduli nimis operimur. Sed ecce subito murmur exoritur invisum, imperatorem Thurcorum potius quam Christianorum parti favere, exploratisque quae circa nos erant, frequentibus illos contra nos nunciis animare. Hic est, inquiunt, perfidus ille Alexius, qui, domino suo Michaheli per quorundam Alamannorum conducticiorum auxilium depulso, imperium ejus usurpavit, ipsosque sui sceleris cooperatores exilio damnatos necari fecit; nuncque se tanti facere dicit Francos cum Thurcis praeliantes quanti canes se invicem mordentes. Cum autem navigia quisquam conducere temptaret, audivit caesarem insidias peregrinis etiam in mari posuisse, multasque dudum eodem facinore naves eum submersisse. Quapropter omnes eum maledicebant et anathematizabant, omnes illum linguae non imperatorem sed traditorem appellabant. Incredibile memoratu est et ad recordandum expertis horribile, quanta in nostro, hoc est Germanico, collegio quod omnibus erat rarius, tunc fuerit titubatio, dum videres patrem a filio, fratrem a germano, socium ab amico multo amarius quam mors separat cum vita separari, altero terrae, altero se committente mari, rursumque quosdam post appensum naulum, post unam vel duas in navi transactas noctes, resumpta suppellectili ad litus cum ingenti damno prosilire, redemptis precio ampliori, quos nuper distraxerant, equis, ad necem, fugiendo mortem, properare. Nos quoque eadem animi nutatione diu multumque vexati, tandem inter eos qui se salo credere presumpserant, divina miserias nostras gubernante clementia, Joppe portum post sex ebdomadas attigimus( Aug.), benedictus per omnia Jesus Christus!
13.152.30
Porro exercitus universalis, ab imperatore 300 Thurcopolis, qui legiones apto itinere deducerent, acceptis, contra Nicomediam vertitur, indeque Romaniam declinans, ad aquilonalem plagam contra terram Chorizanam, quae Thurcorum est patria, convertitur. Loca quippe Romaniae, quae circa stratam publicam erant, perjurus Alexius devastaverat, dum nostris in Antiochia dudum obsessis auxilium ferre non auderet ut juraverat, suspectus scilicet extunc tam Francis quam Thurcis. Insuper milicia haec nomen sibi facere in gentibus, quemadmodum anterior, proposuit; sed, ut rei probavit eventus, divinae id predestinationi non complacuit. Nam ante paucos dies idem pagani in Longobardorum, ut premissum est, vix tepido sanguine hebetatos antea gladios duraverant, indeque animati, tam infinitae multitudini bellatorum resistere presumebant. Non multo plus quam quatuor erant milia Thurcorum, qui tamen ipsi electi et equis velocissimis, armis telisque ac sagittandi peritia nimis instructi, fortunam suam seu virtutem ignoti exercitus experiri potius explorando quam aperte congrediendo veniebant. Unde inprimis latrocinantium more vulgus extremum diripere, post haec capere vel cedere, deinde per competa precurrentes, incendio vel quocumque molimine pabula prevastare, aliquando etiam per junceta vel carecta gradientem exercitum tota die flammis vel fumo vexare, nonnunquam fontes vel cisternas obdurare, a locis tutioribus telis infestare, per noctes nunc hac nunc illa castrorum parte irrumpentes, cunctis inquietudinem inferre. Inter haec tamen omnia nunquam acie directa, nunquam fronte aperta more praeliantium congrediebantur, sed resistentibus cedebant, insequentes fugiebant, revertentes denuo subsequuntur. Si miserias illas omnibus miseriis miserabiliores stilo prosequi plene temptamus, possibilitatem simul et modum excedimus; ubi turpiter tot nobiles, per inopiam tot divites, sine ferro tot fortes occubuisse referimus, dum domino servus presens, locupleti pecunia sufficiens minime quivit subvenire, nec forti licuit pugnare. Loca quippe eadem erant arta, invia atque inhabitabilia, hostibus cognita, nostris ignota, qua tantum Dei populum Alexii traditoris incarcerabant machinamenta. Quid moror? Sic per dies pene 20 quasi signum ad sagittas expositi, sic cotidie tamquam oves occisionis estimati, tandem in extrema jam sorte positi, nemorum se saltibus noctu tradunt, morosam sed certam sibi mortem accelerare satagunt, quamvis paucissimis fuga quicquam emolumenti contulerit, preter quod omnium ultima fata tardantia consummavit. Nam de tam innumero populo Dei, heu! heu! non credimus mille viros remansisse, quos postea vix ossibus herentes Rodo, Papho caeterisque portubus, raros autem etiam Joppe vidimus; e quibus Bernhardus comes et Heinricus comes Ratisponensis Hierosolimae obierunt, dux vero Waiulfus revertendo moriens, Papho est humatus. Inter longissimam cruciatuum suorum hystoriam, quam hic texere nec ipsa compendiosi hujus operis proprietas permittit, de nostratibus archipiscopum Salzburgensem Tiemonem captum, marchisiam N. trucidatam, duos Brunones canonicos, nobiles viros, inedia sitique defecisse referebant; de Latinis vero principibus Willihelmum, Regimundum, Stephanum, caeterorumque aliquam partem superesse dicebant.
13.152.31
Dum haec ita geruntur, nec his qui in Judea sunt Christianis parcitur, sed tam ab Ascalonitis atque Damascenis cotidiana latrocinia quam a Babyloniis bella parantur. Post Mai quippe Kalendas non longe a Rama castra metatus est Babylonicus exercitus, contra quem aciem direxit rex Balduvinus, suos hortatus ut sicut ante paucos dies per Dei gratiam parva manu multam de Arabia predam tulerant, ita nunc hostium multitudini non cedant. Illorum, inquit, damno vivamus aut periculo moriamur! Ecce bellum, o boni milites, quod olim optavimus, pro quo patriam, parentes pacemque contempsimus. Porro pro Christi hereditate contra invasores Sanctae Terrae predonesque alienigenas pugnare honestum est, vincere tales nequaquam incertum, mori gloriosum. Illis patria ministrat fugam, nobis exilium victoriam. Comprobemus jam quod ipsi exprobrant, Francos mortem non timere, immo Christi peregrinos aut in Christo vincere aut pro Christo mori velle! Talia multa postquam peroravit, arrectis suorum animis, miro Dei omnipotentis nutu, ingens Sarracenorum populus uni tantum vel paulo plus legioni nostratum cessit, adeo uti ne congredi quidem presumerent, sed post transactos aliquot in eadem statione dies turpiter et inacte redirent. Rursum circa Kalendas Septembres, quo scilicet tempore Christianorum, quos ante memoravimus, adventantium fama Babyloniae regna terruerat, inito consilio, preoccupare nostram, hoc est universorum qui tunc in Judea vel in cunctis finibus illis reperirentur, interneciem disponebant, missisque epistolis Damasco, Tripoli, Gibel, caeterisque barbaris civitatibus, adversus nomen Christianitatis se invicem qualicumque pacto confortabant. Egressus itaque 40 milium exercitus de Babylone, primum ad optinendam Joppen tendens, non longe ab Ascalone, sumptis nimirum inde sociis, consedit. Balduvinus vero rem non ignorans, suos undique, hoc est ab Hierusalem, Neapoli, monte Thabor, Ebron, Cesarea et Assur, in Joppen, ubi tunc non parva manebat peregrinorum turba, convocavit.
13.152.32
Vidimus hisdem diebus tantam mortalitatem, quam etiam vix evasimus, in populo grassari, ut ad 300 cadavera singulis diebus Hierosolimae exportata numerarentur, Joppe vero ingens campus intra paucos dies tumulis occuparetur. Denique cujusdam diei( Sept. 7.) hora tercia, precedente regem ligno Dominicae crucis, quod anno priori terra diutissime absconditum Syri quidam Gotefrido duci demonstraverant, extra civitatem Joppen totius populi conventus est factus, jussuque regis Arnoldus, quidam honorabilis et bene literatus clericus, sic in medio concilii est exorsus: Beata gens, cujus est dominus Deus ejus, populus quem elegit. Vos, o fratres karissimi, gens estis illa beata, illa gens sancta, vos estis populus ille Christi hereditatis, populus acquisitionis, qui, relictis omnibus, patria, parentibus et rebus, crucem cotidianam post Christum tulistis; vos corpora vestra pro Christo ad supplicia tradidistis. Vos pugnasse videmini; sed Christus vestro voluntarie sibi sacrificato sanguine vestrorumque fratrum et commilitonum preciosa morte locum sanctificationis suae dignatus est mundare, civitatem requiei suae Hierusalem voluit post tam annosa spurcissimae gentis vincula per vestram devotam servitutem expedire. Haec, inquit Deus, requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Contra quam divina sponsione nobis inditam spem, ecce paganorum literae Dei nutu ante diem hesternam comprehensis legatis ablatae, vaticinata perhibentes daemonia, nos illorum praeliis hoc anno delendos, Hierusalem funditus destruendam, et quod etiam omnibus nefandis horribilius est dictu, ipsam Dominici et gloriosi sepulchri petram crustatim confringendam, sicque camelis ad mare delatam, in remotissimo et quod nunquam a Christianis rescisci possit pelago submergendam esse. Unde quid facto opus sit, o Christicolae, videte; quem finem haec tanta presumptio tandem sit habitura, perpendite! Plura disputare volentem mox clamor interstrepens compescit; et quasi ex uno ore vox unanimis singulorum insonuit: Res, inquiunt, in articulo posita est; breve et quodammodo succinctum est consilium nostrum, pro Christo Christique legibus et sanctis nostris aut dimicandum fortiter aut moriendum turpiter; aut gloriose mori et vivere aeternaliter instat, aut turpissime cedere et brevi turpique vita perpetuam mortem comparare restat. Sed nec temporaliter nec aeternaliter vivere liceat, quem contra tam profanam, tam blasphemam paganorum audaciam pugnare non libeat! Protinus ante crucem reparationis nostrae confessione peccatorum unanimi humiliatione facta, ac post dictam indulgentiam ab apostolico legato, qui tunc forte aderat, benedictione accepta, Domini inclamantes adjutorium, castro sunt alacres redditi; indeque summo mane ad 7000 peditum milleque equites recensiti, periculo sunt ingenti cum gaudio magno presentati. Visa igitur statione barbarorum, mirabile dictu, tanta fervescere ceperunt fide, ut unusquisque se solum tot legiones sternere posse non dubitaret; indeque contigit, ut dum per unum pene miliarium inordinate currendo minus caute se hostibus infundunt, prima cohors a latere invasa ilico tota rueret. Qua de re Balduvinus efferatus animo, tanto illos equitum impetu involat, ut, quamvis idolorum responsis de victoria certificati acrius quam antea unquam resisterent, sicut cera a facie ignis ante ipsum liquescerent. Referebat michi venerabilis abbas Gerhardus, qui tunc crucem Dominicam semper lateri regis contiguus preferebat, nunquam se tantam nivis vel pluviae quantam tunc telorum contra regem volare densitatem vidisse; at post ligni preciosi intuitum nullum ex hostibus telis se vel armis, sed universos fugae presidio se commisisse. Itaque post victoriam a Deo-- cui non est differentia salvare vel in multis vel in paucis-- sibi concessam, interim dum castra predamque diripiunt hostium, nuncius adest missus a Joppitis, qui civitatem terra marique diceret obsessam. Mox onusti spoliis, reliquis vero incendio traditis, nobis, qui jam, portis intus obstructis, a terra equitibus multis, a mari vero 42 navibus rostratis cingebamur, in auxilium quantotius properant; postque tot hostium incursus tantasque penuriae pestilentiaeque miserias, festum nativitatis Dei genitricis( Sept. 8.), quod ipsa die cum merore coepimus, maximo nos tripudio complere faciebant. Sequenti die( Sept. 9.) multam nobis abundantiam frumenti cunctorumque victualium cum peregrinis fratribus ad 12, 000 estimatis naves 30 deferebant; quas dum hostium classes invadere niterentur, mira Dei potentia per virtutem sanctae crucis, quae, dum nil carnalis adjutorii de civitate conferri posset, in altum econtra, jubente rege, levabatur, adeo repressit, ut, nullo conatu vel arte remigandi de loco moveri vel unam de tot navibus posse, tam pagani quam Christiani populi nimis mirarentur.
13.152.33
Neque hoc silentio preterendum, quod eodem anno ibidem cognovimus contigisse, venerabili Herimanno presbitero, qui tunc in monte Oliveti conversabatur, in haec verba referente: Die, inquit, sacratissimi sabbati, quo secundum antiquae misericordiae Domini paraclysin, baptismate jam consecrato, lumen de coelo nobis ministrari devoti nimis expectabamus, usque ad vesperam orationibus solitis institimus; tuncque propter peccata nostra desiderato dono coelesti, quod etiam in conspectu gentium olim Christiani ante nos semper suscipere solebant, omnimodo frustrati, absque omni festivae synaxis officio noctem illam Dominicae resurrectionis lugendo tantum et merendo transegimus. Summo autem mane cum laetaniis a sepulchro Domini nudipedes processimus, ingressique templum Domini, quo scilicet loco, id est montem Moria in area Areuna, David in maxima exauditum tribulatione, cunctosque exaudiendos qui ibidem corde devoto oraverint, Salomoni promissum legimus: mox post preces lacrimasque, ne nos deserendo Christus nomini suo blasphemiam inter gentes prepararet, fusas, necdum atrium illud famosum egredimur, et ecce signa concrepantia laudes altisonas in occursum nobis ab his qui remanserant reboantes audimus; intrantes vero aecclesiam prenominatam, lampades duas caelitus incensas gaudio immenso repleti conspicimus. Quid plura? A baptismi officio, quo pridie cessaveramus, incipientes, totum servitutis nostrae pensum Domino dudum subtractum, usque ad missae completionem, laetissima devotione persolvimus; nobis quoque egressis, inter missam Syrorum, qui semper post nostrum egressum eodem psallere choro solent, lampades aliae divinitus accenduntur, ante vesperas vero et inter ipsas vespertinas laudes usque ad 16 hujusmodi lumina visibiliter ampliantur; sicque contigit, ut pauci intra Hierusalem seu Christiani seu pagani reperirentur, qui tam evidentem Christi potentiam se non vidisse testarentur
13.152.34
A. D. MCII.
13.152.35
Imperator Heinricus, habito cum principibus colloquio, Romam se profecturum ac generale concilium circa Febr. Kalendas inibi convocaturum condixit, quatinus, tam sua quam domni apostolici causa canonice ventilata, catholica inter regnum et sacerdotium confirmaretur unitas, quae tot annis scissa permansit. Constat tamen nec ipsum juxta placitum venisse, nec nuncia dignitati apostolicae subjectionem profitentia misisse. Nec hoc latet, quod alterum papam ipsi domno Paschali superponere, si fieri posset, conatus sit, nec profecerit.
13.152.36
Transacta post haec media quadragesima, convenientibus universis Apuliae Campaniae, Siciliae, Tuscaniae totiusque simul Italiae presulibus, ultramontanorum autem quam plurimorum patrum legatis, synodus magna Romae est habita( Mart.), ubi preter antiqua Patrum instituta more solito reverenter confirmata, etiam sepedictum nostri temporis scisma inter precipuas hereses computatur, ac perpetuo cum suis auctoribus atque sequacibus anathemate hujusmodi subscripta professione condemnatur: Anathematizo omnem heresim, et precipue eam quae statum presentis aecclesiae perturbat, quae docet et astruit, anathema contempnendum et aecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem oboedientiam apostolicae sedis pontifici domno Paschali ejusque successoribus sub testimonio Christi et aecclesiae, affirmans quod affirmat, et dampnans quod dampnat sancta et universalis aecclesia. Ibi etiam quam sententiam in imperatorem vel patricium Romanum Heinricum idem apostolicus Paschalis promulgaverit, nos quoque inter innumeras diversarum gentium catervas proxima coena( Apr. 3) Domini in aecclesia Lateranensi ab ipsius ore didicimus; nimirum postquam 8 Kal. Octobr. maris fluctibus Joppe traditi, Romae sumus per Christi gratiam predicta majori ebdomada introducti. Quia, inquit, tunicam Christi scindere, id est ecclesiam rapinis et incendiis devastare, luxuriis, perjuriis atque homicidiis commaculare, non cessavit, primo a beatae memoriae Gregorio papa, deinde a sanctissimo viro Urbano predecessore meo propter suam inoboedientiam excommunicatus est atque condempnatus; nos quoque in proxima synodo nostra judicio totius aecclesiae perpetuo eum anathemati tradidimus. Id notum volumus omnibus et maxime ultramontanis esse, quatinus ab ipsius se contineant iniquitate.
13.152.37
Hartwicus Magdeburgensis archiepiscopus obiit, vir per multa laudabilis, maxime tamen popularis, et aecclesiae cui preerat utilitatibus multum insudans dilatandis, pro scismate quoque sepe dicto resarciendo inter utramque partem mediator infatigabilis.-- Ruotpertus episcopus Babenbergensis obiit; cui per imperatorem Heinricum Otto, cancellarius ejus, substituitur vir, ut creditur, bene religiosus.-- Aerbo jam grandevus, nobilis de Carinthia princeps et quondam palatinus in Bajoaria comes, migravit in Domino.
13.152.38
Commissum est etiam praelium( Jul.) a Balduvino et his qui secum erant Hierosolimitis contra infinitam Sarracenorum multitudinem; ubi dum inconsiderate res agitur, circumventi sagittariorum numerositate nostri, utpote jam admodum pauci facti, intra muros civitatis Rama, quae vicina erat, cedere compelluntur, rex vero cum tribus, ut aiunt, equitibus evasit. Barbari autem cum plures lapidibus castri viderentur, in brevi universa moenia demoliuntur; captisque ac cesis universis quos invenerant, ipsos captivos cum nunciis victoriae suae Babylonem premittunt, castra autem sua securiter, et quasi jam terram illam gladiis acquisitam possessuri, interim donec nuncii regis sui redeant, in campestribus illis ponunt. Sed non cessit eis inpune victoria illa, non sua virtute sed divina dispositione in his, quos ipse non terras ultra sed paradysum voluit incolere, conquisita. Nam tercia die Balduvinus superveniens cum exercitu copioso, quem prius expectasse debuerat, tanta illos proterit internetione, ut nec libuerit nec profuerit vicisse. Novum autem illum exercitum tam Reginmundus a Tripoli, quam nuper devicerat, quam ab Antiochia Dankeradus ducebat; nam suus avunculus Boimundus, ante biennium a Thurcis dolo captus, Antiochiae sibi principatum dimiserat.
13.152.39
A. D. MCIII.
13.152.40
Heinricus imperator nativitatem Domini Mogontiae celebrans, filio suo Heinrico regi rerum summam dimissurum seque sepulchrum Domini visitaturum, per Emehardum episcopum publice predicari fecit; indeque favorem maximum tam vulgi quam principum et clericorum regnique totius acquisivit, multosque e diversi regni partibus ad ejusdem itineris comitatum se preparare voto ipso succendit.
13.152.41
Cuono, filius Ottonis ducis, de magnis principibus unus, et cui nihil in omni rerum humanarum dignitate supra, natu scilicet, literarum etiam scientia, fortitudine atque divitiis satis prepollens, elegantia atque facundia bonis omnibus amabilis et affabilis, quorundam funestorum hominum conspiratione, noctu, dum iter ageret, invaditur et interimitur, ingentem relinquens nobilibus regni luctum simul et suspitionem, dum ab infimis in summos tanta scelera presumuntur.-- Ante triennium quippe Heinricus Crassus, ejusdem Cuononis germanus et natu senior, dum in Fresiae marcham, cui preerat, res acturus proficiscitur, a vulgaribus Fresonibus, quibus dominationis suae jugum grave fuit, obsequium spectans, insidiis vallatur; re quoque cognita fugiens ad mare, vulneratur a nautis, simul et suffocatur. Hujus tanti viri, qui nimirum totius Saxoniae principatum secundus a rege gerebat, interitus ab universo regno Teutonico graviter ferebatur, isque, ut diximus, dolor nunc fratris ejus Cuononis nece duplicatur.
13.152.42
Heinricus marchio, vir sui temporis in Saxonia prepotentissimus, obiit.
13.152.43
A. D. MCIV.
13.152.44
Heinricus imperator natalem Domini Ratisponae celebravit. Cumque ibidem aliquandiu moraretur, orto quodam prius murmure inter Bajoariae principes, eo quod Saxones vel Franci familiarius illic et honorabilius quam indigenae ab imperatore tractarentur Sigihardus comes, qui hujusmodi suspitionem maxime notabat, cepit imperatori paulatim invisus haberi, propter hoc autem maxime quod ipse solus pre cunctis qui tunc aderant principibus, abundantiori militum copia adducta, ad resistendum se, si forte de curia quicquam secus cederet, videbatur communisse.-- Diebus post haec aliquot exactis, cum jam securior factus idem comes suorum turmas defluere permisisset, excitatur in illum, conspirantibus tam urbanis Ratisponensibus quam diversarum partium ministerialis ordinis hominibus, seditio furibunda, quae nullo modo, vel ipso imperatoris filio interveniente, sedari potuit, donec ab hora diei tercia usque ad horam nonam in hospicio obsessus, tandemque fractis foribus, ipse, prius confessione facta, sumpto etiam Dominici sacramenti viatico, capite truncatus occubuit. De quo scelere supersedemus plura referre, presertim cum adhuc ultiones caeteraque mala sequentia versentur in oculis, et quem sint finem habitura, nequeamus scire.-- His tamen exceptis, undique terra satis quievit, pace simul et fertilitate, necnon aeris qualitate corporumque sanitate delectabiliter jocundata. Nonnulli etiam palmati de Hierosolima redeuntes, Acris, quae et Accaron, a nostris expugnatam, nunctiant, alia quoque preter haec non pauca, quae multam nobis laeticiam ministrarent, fausta super Hierosolimitanae aecclesiae statu narrant.
13.152.45
Boto comes, cognomento Fortis, illius Aerbonis cujus superius mentionem fecimus germanus, jam plenus dierum non longe a Ratispona defunctus est, et ad monasterium Tharisiense, quod ipse suis opibus atque prediis large ditaverat, delatus, ibique humatus. Hi duo fratres, Aerbo scilicet et Boto, paterno de sanguine Noricae gentis antiquissimam nobilitatem trahebant, illius nimirum famosi Aerbonis posteri quem in venatu a visonta bestia confossum, vulgares adhuc cantilenae resonant, Hartwici palatini comitis filii, qui germanus fuit illius Sigihardi, qui Sigihardum genuerat Ratisponae peremptum. Maternum vero illis erat stemma de Saxonia Immidingorum tribus egregia, quae et Ottonum inclytae stirpi traditur vicina. Nam ejusdem Immid his verbis Saxonum hystoria meminit: Erat, inquit, clara et nobilissima ac singularis prudentiae regina, Mahthildis scilicet, magni Ottonis mater, filia Theodorici, cujus fratres erant Witukind, Immid et Reginbern. Reginbern autem ipse erat, qui pugnavit contra Danos multo tempore Saxoniam vastantes, vicitque illos, liberans patriam ab illorum incursionibus usque in hodiernum diem. Et hi erant stirpis magni ducis Witukindi, qui bellum potens gessit contra magnum Karolum per 30 ferme annos. Quorum, ut diximus, clarissimorum principum semine nobilis Friderun, Aerbonis et Botonis mater, a Retingo, filio Botonis, filii Retingi de secundo Botone nati, procreatur; quae post mortem Hartwici statim viduitatis velamine consecratur, adhuc Aerbone parvulo, Botone inpregnata posthumo. Quorum utrumque literis et armis atque rebus satis profecisse cognovimus; attamen Botonem, sicuti corpore proceriorem et elegantiorem, ita rebus bellicis prestantiorem atque famosiorem, totius pene Germaniae atque Italiae testatur populus. Pannonia vero talem illum ac tantum se fatetur aliquando sensisse, ut is vere de gigantibus antiquis unus apud illos credatur fuisse. De quo plura referre copia subpeteret, si compendiosi hujus operis propositum non vetaret.
13.152.46
Johannes Spirensis episcopus tactus ulcere quodam circa verenda, de quo etiam aliqua notabilia diffamabantur, longa deficiens infirmitate, humatur in civitate ipsa.
13.152.47
Cuonradus adolescens, filius Beatricis marchisiae, postquam, spretis litterarum studiis, quibus apprime inbutus erat, armis operam dedit, juxta Christi presagium, quia gladium accepit, gladio periit. Nec multo post etiam ipsa Beatrix obiit, et juxta patrem suum Ottonem ducem castello Suinfurti sepulturam accepit.
13.152.48
Circa solstitium aestivale commutato in tempestatem aere, decidisse fertur inter grandinum lapides in pago Wirciburgensi tantae magnitudinis glacies, quae in quatuor divisa, totidem hominibus importabilis videretur. In episcopio vero Spirensi sanguis ex panibus fluere visus, necnon et in lenticularum edulio prodigiose repertus, civile immo intestinum bellum portendere, secundum antiquam hystoriae Romanae similitudinem conjiciebatur.
13.152.49
A. D. MCV.
13.152.50
Dum imperator Heinricus natalem Domini Mogontiae celebrat, Heinricus, filius ejus, nominis illius quintus rex dictus, rebellationem adversus patrem in Baioaria machinantibus scilicet Diotpaldo marchione, Berngero comite, et Ottone quodam nobili viro sibique materna stirpe cognato, quorum consilio et adjutorio ante paucos dies a patris latere discesserat. Primo quippe heresim prescriptam anathematizans, apostolicae sedis pontifici debitam profitetur obedientiam, indeque foederatis sibi Noricis principibus, atque ab Alemannia necnon orientali Francia nonnullis nobilibus, ad Saxones convertitur. A quibus honorifice susceptus, et in Quitilingeburg pascha celebrans( Apr. 9), in brevi universis, Saxoniae civitatibus potitus, et optimatibus est dignitate regia satis honoratus. Consilio tamen atque ministerio Ruothardi Mogontini atque Gebehardi Constantiensis episcopi, responsalium scilicet domni Paschalis papae, totam Saxoniam Romanae aecclesiae communioni reconciliavit, episcopis vero atque clericis conventum generalem in villam regiam quae Northusun dicitur 4 Kal. Junii, ubi super aecclesiasticae institutionis jam depravata disciplina tractaretur, indixit. In quo concilio super sententiis instantibus Patrum decretis primo relectis, quaeque poterant ad presens laudabiliter corrigebantur, quaedam vero, quae et graviora videbantur, ad apostolicam audientiam differebantur. Symoniaca quippe heresis Patrum consuetudine condempnata, Nycholaitarum quoque fornicaria commixtio ibidem est ab omnibus abdicata; jejunium mensis Marcii prima ebdomada quadragesimae, jejunium vero mensis Junii in ipsa ebdomada pentecostes Romano more celebrandum, a prescriptis presulibus apostolica auctoritate indicitur, et pax Dei confirmatur; his vero qui a pseudoepiscopis fuerant consecrati, per catholicam manus impositionem reconciliatio proximo jejunio danda fore promittitur. Vidimus inter haec, quod silentio preterire non possumus, regem Heinricum non modicam bonae indolis spem magna simul humilitate et auctoritate coram omnibus pretendentem. Nam cum servorum Dei conventui nonnisi vocatus interesse vellet-- ingens enim ibi cum episcopis et clericis etiam abbatum atque monachorum aecclesiasticam sitiens unitatem turba confluxerat-- tandem in abjecto productus habitu locoque stans editiori, omnibus juxta principum decreta suas leges atque jura rationabiliter innovavit; si qua vero irrationabilia rogabantur, mira ac ultra suos annos prudenti responsione et avita magnanimitate confutavit, in omnibus his et sibimet miro modo servans adolescentiae verecundiam, et Christi sacerdotibus dignam exhibens reverentiam. Inter haec obortis lacrimis ipsum regem caeli cunctamque caeli militiam testabatur se nulla regnandi cupiditate paternum sibi regimen usurpare, neque dominum et patrem suum a Romano deponi imperio exoptare, immo debitam pertinaciae et inoboedientiae ejus semper compassionem exhibere; sique sancto Petro suisque successoribus lege Christiana subjici velit, sive regno cedere, sive serviliter ipsi se subesse promisit. Quod auditum omnis multitudo collaudans, lacrimas simul et preces tam pro patris conversione quam pro filii prosperitate fundere coepit, voce magna kyrieleyson declamans. Eadem hora Uto Hildinesheimensis et Heinricus Padrebrunnensis ac Fridericus Halberstatensis presules, vestigiis metropolitani prostrati, ipsius atque regis astantis totiusque presentis aecclesiae testimonio, apostolicae se dedunt oboedientiae. Quorum etiam commissa apostolico nihilominus judicio reservantur, sub officii sui tantum suspensione.
13.152.51
His rite dispositis, rex idem pentecosten Merseburg celebrans( Mai. 28), Heinricum Magdeburgensi aecclesiae dudum designatum archiepiscopum, sed ab imperatoris fidelibus repulsum, consecrari fecit; nec multo post expeditionem contra Mogontiam movit, expulsum inibi pontificem restituturus, patre intra muros rem expectante cum non parva militum turba nonnulisque non tamen sibi sat fidis principibus. Sicut autem istis Rheni interfluentia naviumque subtractio urbis aditum denegabat, ita illis sacramentorum tam filio quam patri factorum consideratio parricidale bellum interdicebat. Plura tamen hinc et inde nuncia navigabant, multa et consilia communes regni proceres inter se trutinabant, patre regni divisionem et hereditariae successionis confirmationem pollicente, filio vero nil nisi apostolicae subjectionis et aecclesiastice unitatis efficientiam expostulante. Sic inacte discedens, Wirziburg devenit, Errolongum quendam, quem dudum Emehardo defuncto presulem imperator designaverat, expellens, Ruotpertum, ejusdem aecclesiae prepositum, et tam prius quam tunc a clero et populo electum, per predictum archiepiscopum Ruothardum inthronizavit; sicque aecclesia eadem apostolicae communioni reconciliata, ac securitate ab urbanis accepta, dimissis Saxonibus, ipse cum Bajoariis ad obsidium castelli Nourinberc conversus, illudque post duos vel amplius menses( Aug. Septembr.) prospere capiens, soluto exercitu, Ratisponae se contulit. Quem pater e vestigio subsequens, Errolongum Wirziburgensibus, fugato Ruotperto, restituit, indeque omnia quae fautorum erant filii devastans, tandem faventibus sibi dolis Ratisponensium, filium urbe fugavit. Qua residens, presulem eidem kathedrae quendam adolescentulum, nomine Oudelricum prefecit, exercitum undecumque congregavit, progressusque, marcam Diotpaldi per Boemicae gentis maxime crudelitatem devastavit. Nec plus una cum suo domino regii morantur milites, conventum usquequaque facere, caesarianis a tergo flammis predaque vicem reddere, postremo cum 10000 electae juventutis in quinque legiones dispertitis congressum expetere. Jam castris in contrarium positis, spectaculo nimis horribili, per triduum continuum ex una ripa Regini fluminis imperatoris, ex altera regis volitabant signa; jam frequentia grassabantur in ipso fluminis alveo duella, inter quae et Hartwicus comes ex parte imperatoris occubuit. nec paucos ex utraque parte Martis sors anceps absumpsit. Attamen die quae generalem certissime congressionem precedebat, principes qui capita roburque utriusque videbantur exercitus, pacificis invicem concessis colloquiis, post morose ventilatam inter se belli presentis causam, tandem divino, ut creditur, edocti spiritu, parum justitiae parumque emolumenti tam duro tamque periculoso inesse negocio, unanimi consideratione conferebant; indeque nimirum fratribus, id est populo utraque parte Christiano, parcendum, immo parricidali pugna cessandum, pari voto judicabant. Rex etiam adolescens, dum jam, ut diximus, per ordinatas omni parte acies Mars cruentus cepisset frendere, commotis visceribus super patre suo lugubriter fertur inclamasse: Grates, inquit, o boni commilitones, affectui circa me vestro summopere refero; unicuique vestrum par pari referre, si res exegerit, non abnuo; nemo tamen in hoc me sibi velit vel credat fore foederatum, ut dominum et patrem meum per se glorietur occisum vel unquam estimet occidendum. Ego quidem Christianis michi legibus subarratum regnum ut heres et successor augusti tenere, si tamen rerum omnium dominatori complacuerit, cupio; parricida vocari vel esse nolo. Quodsi pater meus apostolice se subjecerit obaedientiae jugo, ego mox in his quae sua dumtaxat michi clementia concesserit, contentus ero, interim me non impugnatorem esse patris, sed paterni regni propugnatorem noveritis. Vesperascente itaque jam die, cessere loco regiae phalanges, imperatoriae majestati se reverentiam exhibere clamantes. Imperator autem dum in castris de crastino certior conflictu disponit, nec pugnam nec pugnandi votum principibus esse, per Boemiae ducem marchionemque Liupaldum contra spem audivit. Qui mox animo consternatus, supplex illorum adjutorium petit, nec impetrat; instructus etiam secretis filii nunciis, suorum conspirationem adversus se factam, latenter e castris cum paucis admodum viris subtrahitur; sicque divina dispositione, uno salvo, multorum, qui fundendus credebatur, sanguis salvatur. Nam protinus ut imperatoris absentia totis undiqueversum castris innotuit, unusquisque propria repetere, maxime noctis opacae latibulo divertendi securitatem ministrante, contendit. At rex, dum disturbatis inimicis ad libitum frui posset, parcere quam persequi deliberans, civitatem ob dati prius foederis defectum austeriori nimirum pacto sibi confirmat, Hartwicum, virum utique probatum catholicum atque nobilem, abdicato Oudelrico ibidem inthronizat, presules etiam quosdam ac principes paternae militiae intra murum repertos sibi conciliat, moxque Franciae redditus, eodem propinavit calice perfidis sibi Wirciburgensibus. Inter haec predictus Errolongus, qui presulis inibi nomen usurpaverat, spe frustratus concepta, Ruotperto sede cedens, regi deditur, et ex hoc inter suos capellanos aeque fidelis estimatur.
13.152.52
Audiens interim rex patrem suum apud Wigpertum, quendam illustrissimum et prudentem virum, qui partibus in illis quas Sorabi inhabitant principabatur, esse repertum, usque ad Rhenum illi ducatum-- hoc enim per legatos ipse supplicabat-- administrari permisit; ne tamen aliquo illius inibi infestaretur molimine, mature Wirciburg digressus, non longe a Spira prescriptum flumen non sine periculo transfretavit; moxque civitate ipsa patrisque ibidem reconditis thesauris potitus( Oct. 31), virum sapientem et nobilem ac pro sanctae conversationis fama morumque dignitate omnibus sanum sapientibus amabilem, Gebehardum Herisaugiensem abbatem, prefecit Sirensibus episcopum. His etiam diebus venerabilis Ruothardus archiepiscopus a Thuringia, qua per annos octo tyrannicam declinaverat rabiem, presidio catholicorum principum deductus, maximo nobilis Mogontiae tripudio kathedrae suae restituitur, sicque tam populum quam clerum apostolicae reconcilians aecclesiae, ab universis non solum ut pater jam grandevus, sed etiam velut ex mortuis redivivus, omnimodis excolitur. Rebus igitur circa Rhenum compositis, Burgundiam rex Heinricus convertitur( Dec.), sed revocatus fidelium suorum nunciis, machinamenta patris quae Sigefridi comitis auxilio moliebatur, mira velocitate prevenit. Nam illum Mogontiam tendentem, atque colloquium curiale, quod ab universis regis principibus super presenti negocio condictum in natali Dominico expectabatur, impedire temptantem, Bingae circa Idus Decembr. repperit, ore ad ôs de anathematis vinculo caeterorumque insolenter in rem publicam commissorum, ordine quidem prepostero sed necessarie commutato, filius patrem commonuit, obedientiae debitum, si resipiscere dumtaxat dignetur, repromisit. Senior has et hujusmodi quam plures sententias ad audientiam optimatum et senatus consultum instanti curiae distulit, sicque comitatus uterque, pacificus ad invicem, pariter contra sepedictam se metropolim convertit. Inter haec aliqua, quae huic pacto pacique non convenirent, dum per occultos nuncios patrem conari filio fideles denotarent, visum est eisdem, ut pater separatim cum suis in castello quodam tutissimo principum conventum expectaret, presertim cum presules Mogontinus atque Spirensis caeterique qui aderant. intra nuper reconciliatas suas aecclesias communicationem illi prestare se non posse, publice reclamarent. His ita dispositis, custodibus quoque, qui ne novi quicquam ab ipso vel ad ipsum procederet, adhibitis, rex Mogontiam publico conventui principum occurrit; sed vulgaris inde stulticia, patrem a filio dolo captum et custodiae mancipatum, circumquaque diffamavit.
13.152.53
Hoc anno Balduvinus rex Ascalonem a mari copiosissima classium multitudine, a terra vero non parvo cingens exercitu, tributariam sibi fieri longa obsidione coegit. Post aliquot vero menses 50000 Sarracenorum improvise se invadentium virtus divina ante ipsum quatuor tantummodo milium manibus stravit, quodam scilicet ammiratae, qui secundus a rege Babyloniae videbatur, capto, altero inter caeteram multitudinem occiso. Christi clementia peregrinis suis apud Antiochiam, Syriam, Palestinam totamque per Asyam prosperante, eorumque servitute barbaricas circumquaque spurcicias eliminante, invidus et occultus eatenus aecclesiae persecutor Alexius diu tectam suae perfidiae toxicatam rabiem evaginat, Thurcis, quibus jam nulla vel rara in oriente regnandi spes remanserat, se tutissime conciliat, et o turpissimum facinus! Niceam, quam olim fidei nostrae turrim dudumque multo Christianorum sanguine comparatam prescripsimus, Solomani tyranni filiis reddidit, custodias ad prohibendum transitum peregrinis terra marique constituit, Babylonicum regem contra nostros frequentibus nunciis animavit. Cujus classes contra Anthiocenos directas ipsi bello ceperunt, et in confusionem Alexii nasis atque pollicibus omnium abscisis, unam de scafis inde onerantes, hujusmodi pulmentum eidem regi, multorum milium homicidae, transmiserunt. Boimunt quoque, jam trienni captivitate per divinam solutus providentiam, Italiam navigio venit, ibique classes fabricari constituens, ipse usque ad Hispaniae regna peragrare cunctamque quam posset militiam quocumque pacto contra tyrannum prescriptum cepit congregare.
13.152.54
Fridericus dux obiit, vir prudentia, moribus et nobilitate satis clarus, sed clarissimo et singularis ac inclitae famae Adelheidae, filiae scilicet imperatoris, matrimonio et ex eadem mirae indolis prole decoratus.
13.152.55
Pridie ante vigiliam nativitatis Coristi visus est ob occidente tantus inter sidera ignis flammare, ut solis jubar crederetur, si in orientis esset parte.
13.152.56
A. D. MCVI.
13.152.57
Mediante Heinrico juniore, tantus apud Mogontiam factus est in natali Dominico totius regni Teutonici conventus, quantus per multa annorum curricula nusquam est visus. Referunt enim qui aderant, 52 ibi tunc optimates vel eo amplius affuisse, adeo ut solus dux Saxoniae, Magnus nomine, quem jam gravior aetas impediebat, notaretur defuisse. Ibi supervenientes apostolicae sedis legati, episcopus scilicet Albanus cum Constantiensi, sententiam anathematis in Heinricum seniorem dictum imperatorem a tot sibi succedentibus apostolicis sepius sepiusque promulgatam scriptis simul et dictis testificantes, universam multitudinem, immo totam toto orbe diffusam aecclesiam ab ejus communione, Christi et beati Petri auctoritate, multis jam annis sequestratum confirmabant. Qua de causa dum ipse se de castello quo manebat Mogontiam exhibere temptaret, principes propter cavendum tumultum vulgi, suae potius quam filii parti favere solentis, ipsi Ingilenheim occurrerunt( an. 1105 Decemb. 31); tandemque generali illum circumvenientes consilio, usque ad reatus confessionem satisfactionisque professionem perducunt. Cui cum legati communionem seu poenitentiae modum absque generalis synodi et apostolicae discussionis censura reddere ad presens non possent, ipse partis utriusque consiliis annuens, regalia vel imperialia insignia, crucem scilicet et lanceam, sceptrum, globum atque coronam filii potestati tradidit( an. 1106, Jan.), prospera illi imprecans, illum primatibus multo fletu commendans, et extunc juxta summi sacerdotis totiusque aecclesiae decreta suae consulturum animae promisit. Hoc ordine Heinricus, illius nominis quintus, primum a patre deinde ab universis Germaniae principibus in regem jam secundo electus, ab apostolicis quoque legatis per manus impositionem catholice confirmatus, acceptis tam ab episcopis quam laicis juxta morem patriae sacramentis, regnare cepit, 88o loco ab Augusto, 50o patris sui anno, ab Urbe condita 857o anno, ab origine mundi 5058o, Dominicae vero incarnationis, ut dictum est, 1106o anno.
13.152.58
Relatis igitur coram rege cunctisque totius Germaniae optimatibus et presulibus omnique clero simul et populo legationibus Romanae sedis, super ecclesiarum regni istius commaculatione diversa et inveterata, econtra emendatione ab universis unanimiter promissa, placuit tam regi quam primoribus, ad sanctam matrem Romanam aecclesiam tantos ac tales a partibus istis legatos transmitti, qui et de objectis rite rationem reddere et de incertis sagaciter investigare ac per omnia utilitatibus aecclesiasticis sapienter consulere sint idonei. Separantur in hoc opus viri spiritu sapientiae pleni, dignitatibus, natalibus et elegantia seu divitiis precipui, nullaque secundum Deum sive seculum veneratione indigni, a Lothoringia Bruno Trevirensis, a Saxonia Heinricus Magdaburgensis, a Francia Otto Babenbergensis, a Bajoaria Eberhardus Eihstatensis, ab Alemannia Gebehardus Constantiensis, a Burgundia Curiensis, nonnulli etiam nobiles de latere regis laicae professionis; idque inter caetera suscipiunt in mandatis, ut, si fieri possit, domni apostolici presentiam Cisalpinis partibus impetrent exhiberi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).