Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 13.1
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
13.1
DE ORIGINE SAXONUM.
13.1
Super origine gentis Saxonum varia opinio est, aliis estimantibus de Danis Nortmannisque eos originem duxisse, aliis vero, quibus et Greci consentire dicuntur, eos reliquias fuisse Macedonici exercitus, qui secutus Magnum Alexandrum, immatura ipsius morte per totum orbem sit dispersus. Invenimus autem in scriptis cujusdam( Transl. S. Alex.), quod, antiquitate tradente, ab Anglis Britanniae incolis sint egressi, et per Oceanum navigantes, Germaniae littoribus studio et necessitate querendarum sedium sint appulsi, in loco qui vocatur Hathuloga, eo tempore quo Theodericus rex Francorum contra Irminfridum ducem Thuringorum dimicans, terram eorum crudeliter ferro vastavit et igni. Cumque primum terrae applicuissent, incolae ipsius terrae, qui Thuringi fuisse traduntur, adventum eorum graviter ferentes, arma contra eos moverunt; Saxones vero acriter resistentes, portum obtinuerunt. Diu deinde inter se dimicantibus, et multis hinc inde cadentibus, tandem utrisque placuit de pace tractare; initumque est foedus eo pacto, quo haberent Saxones vendendi emendique copiam, ceterum ab agris, a cede hominum atque rapinis abstinerent; stetitque illud foedus inviolabiliter multis diebus. Cumque Saxonibus jam defecisset pecunia, quid emerent aut venderent non habentes, inutilem sibi pacem esse arbitrati sunt. Ea igitur tempestate contigit adolescentem quendam egredi de navibus, oneratum multo auro, torque aurea, simulque armillis aureis. Cui obvius quidam Thuringorum: Quid sibi vult, inquit, tam ingens aurum circa tuum famelicum collum? Emptorem, inquit, quaero; ad nihil aliud istud aurum gero. Qui enim fame periclitor, quo auro delecter? At illo qualitatem quantitatemque precii rogante: Nullum, inquit Saxo, mihi est discrimen in precio; quicquid dabis gratum habeo. Ille vero subridens: Quid si, inquit, de pulvere isto sinum tibi impleo? Erat autem presenti loco egesta humus plurima. Saxo nihil cunctatus aperit sinum et accipit humum, illico Thuringo tradens aurum; letusque ad suos uterque redit. Thuringi Thuringum laudibus ad coelum tollunt, qui nobili fraude Saxonem deceperit; fortunatumque eum inter omnes mortales fuisse qui vili precio tam ingens aurum possederit. Ceterum certi de victoria, de Saxonibus jam quasi triumphabant. Interea Saxo privatus auro, oneratus vero multa humo, appropiat navibus. Sociis igitur ei occurrentibus et quid ageret ammirantibus, alii amicorum eum irridere coeperunt, alii arguere, omnes pariter eum amentem crediderunt. At ille, postulato silentio: Sequimini me, inquit, optimi Saxones, et meam vobis amentiam probabitis utilem. At illi, licet dubii, secuntur tamen. Ille autem, sumpta humo, per vicinos agros quam subtilius potuit eam dispersit, et castrorum loca occupavit. Ut autem viderunt Thuringi castra Saxonum, intolerabilis visa est eis res: et, missis legatis, conquesti sunt de foedere rupto ac violato pacto ex parte Saxonum. Saxones responderunt se hactenus foedus inviolabiliter servasse, terram vero proprio auro comparatam cum pace velle obtinere aut certe armis defendere. His auditis, incolae ceperunt aurum Saxonicum jam maledicere, et quem paulo ante felicem predicabant, auctorem perditionis suae atque regionis fatebantur. Ira deinde accensi, caeco marte sine ordine et sine consilio irruunt in castra. Saxones vero parati hostes excipiunt sternuntque, et rebus prospere gestis, proxima circumcirca loca jure belli obtinent. Diu itaque cum ab alterutris pugnatum foret, et Thuringi Saxones sibi superiores fore viderent, per internuncios pacificari cum eis querunt, eosque in terra quam acceperunt cedere concedunt.
13.2
Eo temporo mortuo Clodoveo rege Francorum, quatuor filii ejus regnum ipsius equaliter diviserunt. Ex quibus Theodericus cum Austrasiam accepisset, cujus regni sedes apud Mettensem fuit civitatem, mittere curavit legationem ad Irminfridum regem Thuringorum pro pace et concordia, mandans ei non se cupere sibi esse dominum sed amicum, non imperatorem sed propinquum, propinquitatisque jura inviolabiliter se velle servare-- sororem quippe Theoderici Irminfridus acceperat;-- tantum ut a populi Francorum concordia, qui eum regem constituerant, non discordaret, rogabat. Ad haec Irminfridus cum benigne responderet Francorum statuta sibi placere, pace omnimodis se indigere, super negotio regni responsionem suam in amicorum presentiam se velle differre, audiens regina legatum fratris supervenisse et super negotio regni cum rege locutum fuisse, egit cum Iringo milite regis, qui erat vir audax, fortis manu, acer ingenio, acutus consilio, pertinax in rebus agendis, facilis ad suadenda quae vellet, unde et animum regis sibi connexerat, ut pariter regi suaderent regnum sibi jure hereditario cessisse, utpote quae filia regis esset et reginae, Theodericum vero suum servum esse, tamquam ex concubina natum, et ideo indecens fore proprio servo manus unquam dare. Convocatis ergo principibus et necessariis amicis, Irminfridus verba legati in presentia eorum contulit. At illi unanimiter suadebant, quae pacis et concordiae sunt eum sentire, quia impetus Francorum ferre non posset, maxime qui acrioribus hostium armis ex alia parte premeretur. Iring vero, lascivae mulieris satisfaciens votis, suasit Irminfrido Francis cedere non debere, super negotio regni justiorem se causam habere, latum preterea imperium, militum manus et arma ceterasque belli copias sibi ac Theoderico parum aeque procedere. His igitur Irminfridus persuasus, secundum haec verba legato respondit, amiciciam quidem sui et propinquitatem Theoderico non negare, mirari se tamen satis non posse quomodo usurpare vellet prius imperium quam libertatem; servum illum natum, et quomodo sui quereret dominium; se non posse proprio servo manus dare. Legatus his satis commotus: Mallem, inquit, hoc caput meum tibi tradere, quam hujusmodi verba a te audire, sciens ea multo sanguine Francorum atque Thuringorum diluenda. Et haec dicens reversus est ad Theodericum, et quae audivit non caelat. Theodericus autem nimiam iram vultu celans sereno: Oportet nos, inquit, ad servicium Irminfridi festinare, quatinus qui libertate privamur, inani saltem vita fruamur. Et cum gravi exercitu appropians terminis Thuringorum, invenit eum valida quoque manu se exspectantem in loco qui dicitur Runiberg, et commisso certamine, pugnatum est ancipiti bello per biduum; tercia vero die victus Irminfridus cessit Theoderico, fugiensque tandem se recepit in urbem quae dicitur Schidinga, sita super fluvium Onestrod. Theodericus autem, congregatis principibus exercitus sui, rogat sententiam, utrumnam censerent Irminfridum persequendum an patriam remeandum? Erat autem Theoderico servus ingeniosus satis, cujus consilium expertus est sepius probum, eique propterea quadam familiaritate fuit conjunctus. Cumque quidam censerent mortuos sepeliendos, saucios curandos, et ad majorem exercitum congregandum esse repatriandum, rogatus ille servus sententiam dixit: In rebus honestis pulcherrimam semper esse arbitror perseverantiam, quam ita coluerunt majores nostri, ut a ceptis negotiis raro vel nunquam deficerent. Nec tamen labores nostros eorum aequandos putaverim, qui parvis copiis ingentes gentium copias superaverunt. Nunc terra in nostra est potestate; et discessione nostra victis occasionem vincendi prestabimus? Amplecterer et ipse patriam redire, familiarem necessitudinem providere, si hostem nostrum eo spacio scirem vacare. Sed vulnerati nostri forsitan hac re indigent; castrorum ergo labor impigris animis reor pro maxima voluptate est. Cesa multitudine exercitus est vehementer attenuatus; hostesne omnes evaserunt? Certe rarissimi. Ipse namque dux ut quaedam bestiola suo munitur latibulo, urbis circumdatur claustro, nec ipsum caetum audet secure inspicere, nostro timore cogente. Sed non desunt ei pecuniae, quibus conducantur nationes barbarae, non deest militum manus licet lassa; quae tamen omnia nostra redintegrantur absentia. Indecorum est victoribus, victis vincendi locum dare. Num singulis urbibus amministranda sufficimus presidia? Et eas omnes perdimus; dum imus et redimus. Haec eo prosequente, placuit Theoderico omnibusque victoriae avidis manere in castris, et mittere ad Saxones, Thuringis jam olim inimicos, ut ei essent auxilio, ea conditione, ut si vincerent Irminfridum urbemque caperent, terram eis in hereditatem perpetuam traderet. Saxones nichil cunctati, novem duces cum singulis milibus militum destinabant. Et ingressi duces in castra, singuli cum centenis militibus, reliqua multitudine extra castra relicta, Theodericum verbis pacificis salutabant, et ab eo hylariter suscepti, dextras dabant et accipiebant, seque illi devotos et ad omnia promptos a Saxonica gente missos dicebant, eisque cordi esse, aut vincere velle aut vivere nolle. Illis haec loquentibus, mirati sunt Franci prestantes corpore et animo viros, mirati sunt et habitum novum, arma quoque et diffusam scapulis cesariem, et super omnia ingentem animi constantiam. Vestiti autem erant sagis et armati longis lanceis, stabantque subnixi parvis scutis, habentes ad renes cultellos magnos. Quidam vero ex Francis dicebant, tantis ac talibus amicis Francos non indigere, genus indomitum fore, et si presentem terram inhabitarent, eos procul dubio esse, qui Francorum quandoque destruerent. Theodericus vero propriis utilitatibus consulens; in fide suscepit viros, demandans, ut ad obpugnandam urbem prepararentur. At illi a rege regressi, castra metati sunt ad meridianam plagam urbis in pratis fluvio contiguis, et postera die prima luce surgentes, sumptis armis oppidum obpugnant et incendunt, statimque aciem ordinant ex adverso portae orientalis. Hi vero qui intus erant, clausi muris, dum vident acies ordinatas ac se in ultimis constitutos, audacter portis erumpunt, caecoque marte in adversarios irruunt, et telis emissis, res perinde agitur gladiis. Cumque grave bellum oriretur, plures hinc inde sternuntur, istis pro patria, pro uxoribus ac natis, postremo pro vita pugnantibus, Saxonibus vero pro gloria et pro terra acquirenda certantibus. Cumque ubique fierent cedes et ululatus et neutrum agmen loco cederet, jam tardior hora prelium diremit. Eo die ex Thuringis multi interfecti, multi sauciati sunt, de Saxonibus vero numerata sunt sex milia cesa. Mittitur igitur Iring ab Irminfrido cum supplici legatione et omnibus thesauris suis ad Theodericum pro pace ac spontanea deditione. Et accedens Iring: Haec, ait, tibi misit tuus quondam propinquus, modo servus, rogans, ut si non sui miserearis, miserae saltem sororis tuae miserearis nepotumque tuorum in ultima necessitate constitutorum. Dum haec lacrimans dixisset, interpellatio principum auro corruptorum adjecit, decere clementiam regalem non spernere legationem talem nec communem naturam oblivisci, meliusque esse eum in fide suscipere, quem jam superatum ita contereret, ut nunquam se contra eum levare posset, quam illud genus hominum indomabile et ad omnem laborem perdurabile, a quo nichil aliud exspectaret Francorum imperium nisi solum periculum; ideoque melius esse ut, susceptis Thuringis, pariter eos ejicerent de finibus suis. His dictis licet invitus flectitur Theodericus, promisitque, postera die, Irminfridum se suscepturum Saxonesque abjecturum. Quibus Iring auditis, ad pedes prosternitur regis, laudansque sententiam regis, ipse nocte illa mansit in castris, et misso ad dominum optato nuncio, ipsum urbemque securitatis replevit gaudio. Interea urbe ex pace promissa securiore reddita, egressus est quidam cum accipitre, victum quaeritans supra litus fluvii supradicti; sed emissum volucrem quidam de Saxonibus in ripa suscepit ulteriori. Emissore vero rogante ut remitteretur, Saxo negavit. Ille autem ait: Remitte, et prodam secretum tibi sociisque tuis utile. Saxo econtra: Dic, inquit, ut accipias quod queris. Reges, inquit, pace inter se facta, decreverunt, ut si cras in castris inveniamini, aut capiamini aut certe occidamini. Ad haec ille: Serio haec ais, an ludo? Secunda, inquit, hora futuri diei probabit, quod sine ludo vos agere oporteat. Quapropter vobis ipsis consulite et fuga salutem querite. Saxo statim volucrem emisit, sociisque retulit quae audivit. Qui satis commoti, in promptu non inveniebant quid super his agere debuissent. Erat autem tunc in castris quidam de veteranis militibus jam senior, sed viridi adhuc senectute vigens, qui merito bonarum virtutum pater patrum dicebatur, nomine Hatugato. Hic arripiens vexillum, quod apud eos habebatur sacrum, leonis atque draconis et desuper aquilae volantis insignitum effigie, quo ostentaret fortitudinis atque prudentiae et earum rerum efficaciam, et motu corporis animi constantiam declarans, ait: Hucusque inter optimos Saxones vixi, et ad hanc fere ultimam senectutem aetas me perduxit, et nunquam Saxones meos fugere vidi, et quomodo nunc cogor agere quod nunquam didici? Certare didici, fugere ignoro nec valeo. Si fata non sinunt ultra vivere, liceat saltem, quod michi dulcissimum est, cum amicis occumbere. Exemplo michi sunt paternae virtutes, amicorum corpora circa nos prostrata, qui maluerunt mori quam vinci, impigras animas amittere quam coram inimicis loco cedere. Sed quid necesse habeo exhortationem protrahere tantum de contemptu mortis? Ecce ad securos ibimus, ad cedem tantum, non ad pugnam. Nam de promissa pace ac nostro gravi vulnere securi, nichil suspicantur adversi; hodierno quoque praelio fatigati, quemadmodum sunt sine metu, ita sine vigiliis et solita custodia manent. Irruamus igitur super improvisos et somno sepultos; parum laboris est; sequimini me ducem, et hoc canum caput meum vobis trado, si non evenerit quod dico. Illius igitur optimis verbis erecti, quod supererat diei in reficiendis corporibus suis expendebant, deinde prima vigilia noctis, qua solet sopor gravior occupare mortales, dato signo, sumunt arma, et, precedente duce, irruunt super muros, invenientesque eos sine vigiliis ac custodibus, ingressi sunt urbem cum clamore magno. Quo excitati adversarii, alii fuga salutem quesierunt, alii per plateas et muros urbis ut ebrii erraverunt, alii in Saxones, cives suos putantes, inciderunt. Illi vero omnes perfectae aetatis morti tradiderunt, impuberes praedae servaverunt. Irminfridus autem requisitus, eum uxore ac filiis paucoque comitatu evasisse compertus est. Quod audiens Theodericus, egit, ut dolo revocaretur et Iring eum interficeret, quatinus Theodericus quasi alienus ab ejus cede consisteret. Hoc cum Iring egre suscepisset, victus fallacibus promissis, quasi magnis muneribus foret donandus ac potestate magna in regno sublimandus, tandem consensit, seque voluntati ejus parere promisit. Revocatus igitur Irminfridus, prosternitur vestigiis Theoderici Iring vero stans juxta; quasi armiger regis, evaginato gladio prostratum dominum trucidavit. Statimque rex ait ad eum: Quia dominum tuum interfecisti, pro tali facinore omnibus mortalibus merito odiosus, viam habeto apertam discedendi a nobis; sortem vel partem tuae nequitiae nolumus habere. Merito, inquit Iring, odiosus cunctis appareo, qui tuis parui dolis; antequam tamen exeam, purgabo hoc scelus meum, vindicando dominum meum; et ut evaginato gladio stetit, ipsum quoque Theodericum obtruncavit, sumensque corpus domini, posuit super cadaver Theoderici, ut vinceret saltem mortuus, qui vincebatur vivus, viamque ferro faciens, discessit. Si qua fides his dictis adhibeatur, penes lectorem est, mirari tamen non possumus satis famam in tantum prevaluisse, ut lacteus caeli circulus Iringis nomine Iringesstraza usque in presens sit notatus. In Francorum vero gestis legitur, quod Theodericus, data fide Irminfrido, ad Tulbiacam civitatem eum ad se venire fecerit, et cum supra muros civitatis colloquerentur, compulsus ille de muro in terram corruerit sicque mortuus sit, suosque filios Theodericus interficere jusserit.( WID. l. l.) Saxones autem bello peracto reversi ad Theodericum in castra, bene ab eo sunt suscepti satisque laudati et presenti terra in aeternam possessionem donati, socii quoque et amici Francorum appellati sunt, moxque urbem, cui ab igne, ut propriis moenibus, pepercerunt, primum incoluerunt.( Transl. S. AI.) Terram vero acceptam sorte dividentes, cum multi ex eis in bello cecidissent et pro raritate sui totam occupare non possent, partem illius, et eam quam maxime quae respicit ad orientem, colonis tradebant sub tributo exercendam, cetera vero loca ipsi possederunt; a meridie quidem Francos habentes et partem Thuringorum, quos precedens hostilis turbo non tetigit, et alveo fluminis Unstrodae dirimuntur, a septentrione vero Nortmannos, gentes ferocissimas, ab ortu autem solis Obodritos, et ab occasu Friesos, a quibus sine intermissione vel foedere vel concertatione finium suorum spacia necessario tuebantur. Erant enim inquieti nimis et finitimorum sedibus infesti, domi vero pacati et civium utilitatibus placida benignitate consulentes, generis quoque ac nobilitatis suae providissimam curam habentes, nec facile ullis aliarum gentium vel sibi inferiorum conubiis infecti, propriam et sinceram et tantum sui similem gentem facere conati sunt. Unde habitus quoque ac magnitudo corporum comarumque color, tanquam in tanto numero hominum, idem pene omnibus. Quatuor igitur differentias gens illa in genere habuit, nobilium scilicet ac liberorum, libertorum atque servorum, et id legibus firmatum est, ut nulla pars in copulandis conjugiis propriae sortis terminos transferat, sed nobilis nobilem ducat uxorem et liber liberam, libertus conjungatur libertae et servus ancillae. Si vero quispiam horum sibi non congruentem et genere prestantiorem duxerit uxorem, cum vitae suae damno componat. Legibus etiam ad vindictam malefactorum optimis utebantur, et multa utilia atque secundum legem naturae honesta in morum probitate studuerunt habere, quae eis ad veram beatitudinem promerendam proficere potuissent, si noticiam sui creatoris haberent. Coluerunt enim eos qui natura non erant dii, maximeque Mercurium, cui certis diebus humanis quoque hostiis litabant. Deos suos neque templis includere neque ulli humanae speciei assimilare pro magnitudine et dignitate divinitatis licitum arbitrati sunt, lucos ac nemora consecrantes deorumque nominibus appellantes, secretum illud sola reverentia contemplabantur. Auspicia et sortes quam maxime observabant, quarum sortium consuetudo simplex erat. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputabant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargebant. Mox si publica consultatio fuit, sacerdos populi, si privata, ipse paterfamilias, precatus Deos caelumque susspiciens, ter singulos tulit, sublatisque secundum impressam antea notam interpretatus est; et si prohibuerunt, nulla de eadem re ipsa die consultatio erat; si permissum est, eventuum adhuc fides exigebatur. Avium voces volatusque interrogare, proprium gentis illius erat; equorum quoque presagia ac motus experiri hinnitusque ac fremitus observare, nec ulli auspicio major fides adhibebatur, non solum apud plebem, sed etiam apud proceres. Erat et alia observatio auspiciorum, quo solebant eventus gravium explorare bellorum; ejus scilicet gentis, cum qua bellandum fuit, captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum patriis quemque armis committere, et victoriam hujus vel illius in previdentia habere. Quomodo autem certis diebus, cum aut luna inchoatur aut impletur, agendis rebus auspicatissimum inicium crediderint, et alia innumerabilia vanarum supersticionum genera, quibus impliciti tenebantur, observaverint, pretereo; haec vero ideo commemoravi, quo prudens lector agnoscat a quantis errorum tenebris per Dei gratiam sint liberati; qui erant, sicut omnes nationes Germaniam incolentes, et natura feroces et cultui daemonum dediti veraeque religioni contrarii, neque divina neque humana jura transgredi illicitum vel inhonestum putantes. Unde factum est quod cum finitimis suis, et maxime cum Francis, lites atque discordias habebant, quia suberant causae quae cottidie pacem perturbare poterant, termini videlicet amborum pene ubique in planicie contigui, preter pauca loca, in quibus vel saltus magni vel montium juga interposita utrorumque agros certo limite disterminant, in quibus cedes et rapinae atque incendia vicissim fieri non cessabant. Quibus adeo Franci sunt irritati, ut non jam vicissitudinem reddere, sed apertum contra eos deliberarent bellum suscipere. Susceptum est igitur contra eos bellum, quod magna utrorumque animositate, majore tamen Saxonum damno, per continuos 30 annos gerebatur. Poterat siquidem citius finiri, si Saxonum perfidia hoc pateretur. Difficile quippe dictu est, quotiens superati ac supplices regi sese dederunt, imperata facturos polliciti sunt, obsides qui imperabantur absque dilatione dederunt, legatos qui mittebantur susceperunt, aliquotiens ita domiti et emolliti, ut etiam cultum daemonum dimittere et Christianae religioni se subdere velle promitterent; sed sicut ad haec facienda aliquotiens proni, sic ad eadem pervertenda semper fuere precipites; nec facile est estimare, ad utrum horum faciliores dici verius possint. Frondosis arboribus fontibusque venerationem exhibebant, truncum quoque ligni non parvae magnitudinis in altum erectum sub divo colebant, patria eum lingua Irminsul appellantes, quod Latine dicitur universalis columna, quasi sustinens omnia.
13.3
Igitur defuncto Pippino, qui, Hilderico rege, in quo Merivingorum finitum est imperium, deposito et in monasterium misso, primus ex prefecto aulae per auctoritatem Zachariae Romani pontificis monarchiam regni Francorum solus obtinuit, Karolus filius ejus successit, qui contra Saxones bellum, quod quasi intermissum patris ejus morte videbatur, repetivit.( EX EINH. Ann. et Transl. S. Al.) Pater enim ejus prius eos superatos trecentorum equorum per singulos annos tributo multavit. Post renovatum cum eis a Karolo bellum vix ullus exactus est annus quo non ab eis facta sit pacti permutatio; sed magnanimitas regis ac perpetua tam in adversis quam in prosperis constantia mentis nulla eorum mutabilitate vel vinci poterat vel ab his defatigari quae agere coeperat. Nam nunquam eos hujuscemodi aliquid perpetrantes impune ferre passus est, quin aut ipse per se ducto aut per comites suos misso exercitu perfidiam eorum ulcisceretur et condignam ab eis poenam exigeret, usque dum, omnibus qui resistere solebant profligatis et in suam potestatem redactis, decem milia hominum ex his qui utrasque ripas Albiae fluminis incolebant, cum uxoribus et parvulis transtulit et huc atque illuc per Galliam et Germaniam multimoda divisione distribuit; tractumque per tot annos bellum ea conditione constat esse finitum, ut, abjecto daemonum cultu, Christianae religionis sacramenta susciperent. Quod et factum est. Witikint quoque, qui inter eos et claritate generis et opum amplitudine eminebat, et qui perfidiae eorum auctor et incentor indefessus erat, ad fidem Karoli sponte veniens, apud Tiniacum baptizatus et a rege de fonte susceptus est; sicque Saxonia tota superata et subjecta est. Hujus Witikindi filius Wigbertus, Christianae religionis cultor devotus, filium procreavit, quem Waltbertum vocavit; qui et ipse ab infantia religiosus, cum factus esset vir, Romam causa orationis et reliquiarum acquirendarum tetendit, corpusque sancti Alexandri, filii sanctae Felicitatis, integrum accipiens a papa tunc temporis Leone, in Saxoniam detulit et in loco qui dicitur Wigaltingohuson locavit.
13.4
Ex ejusdem Saxonicae gentis stirpe vir nobilis et permagnificus est egressus, nomine Luitelfus, qui et ipse religionis gratia Romam profectus, beati papae Innocentii reliquias inde adduxit. Hic habuit filios duos, Prunonem et Ottonem; quorum major Brun, cum totius Saxoniae ducatum amministrasset, exercitum contra Danos duxit, ibique occisus, ducatum fratri Ottoni reliquit. His erat soror nomine Luitgart, quam Ludewicus rex, filius Arnolfi imperatoris, uxorem duxit, sed non diu postea vixit. Quod sine filiis mortuo, omnis Francorum Saxonumque populus voluit Ottoni duci diadema imponere regni. Quod cum ille quasi jam senio gravior recusaret, ejus consultu Chuonradus Francorum dux ungitur in regem, summa tamen semper et ubique fuit penes Ottonem. Natus est autem eidem Ottoni filius nomine Heinricus, qui primus libera potestate regnavit in Saxonia. Qui cum in primeva aetate omni virtutum genere vitam suam exornaret, pater ejus videns prudentiam adolescentis, reliquit ei exercitum adversus Dalmantiam, contra quam ipse diu militavit. Dalmantii vero impetum illius ferre non valentes, conduxerunt adversus eum Avares, quos modo vocamus Ungarios, qui, ut quidam putant, reliquiae sunt Hunorum, qui, ut in Gothorum legitur hystoria, egressi a Gothis, multa mala inferebant gentibus finitimis, quos postremo Pannoniam inhabitantes Karolus Magnus devicit, et, ut dicitur, a consueta gentium depopulatione ingenti vallo circumclusos prohibuit; quod opus Arnolfus imperator destruxit, eosque contra Zuenteboldum Maravarorum regem in auxilium sibi eduxit. Qui deinde quantam stragem quantamque injuriam Francorum regno fecerint, urbes ac regiones adhuc desolatae testantur. Hi etiam a Dalmantiis evocati magnam cladem in Saxonia fecerunt, multamque predam abduxerunt.
13.5
Igitur pater patriae magnusque dux Otto defunctus, illustri et magnifico filio suo Heinrico totius Saxoniae ducatum reliquit. Rex autem Chuonradus, cum sepe expertus fuisset virtutem novi ducis, veritus est ei committere omnem potestatem patris. Quo factum est ut offensionem incurreret totius exercitus Saxonici. Quorum vultum erga se austeriorem rex cernens, nec ducem eorum publico bello se posse conterere pre innumera exercitus multitudine perpendens, egit ut quoquo modo interficeretur dolo; ad hoc habens, ut fertur, maxime idoneum Mogontinae sedis episcopum, nomine Hattonem, cujus consilio et Adelbertus Babenbergensis deceptus est. Hic predictum ducem agressus dolo, fecit ei fabricari torquem auream, et invitavit eum ad convivium, quo magnis ab eo muneribus honoraretur. Interea pontifex considerandi operis gratia ingressus ad aurificem, visaque torque, fertur ingemuisse. Gemitus causam cum aurifex requisisset, respondit quia optimi sibique carissimi viri, scilice et Heinrici ducis, sanguine torques illa deberet intingui. Aurifex audita silentio texit, et opere perfecto ac reddito, missionem petiit et accepit; obviansque duci eunti ad ea negotia, indicavit ei quae audivit. Ipse autem vehementer iratus vocat legatum pontificis, qui jam pridem aderat invitandi eum gratia, et ait: Vade, dic Hattoni, quia durius collum non gerit Heinricus quam Adelbertus, et quia melius rati sumus domi sedere et de ejus servicio tractare, quam comitatus nostri multitudine eum gravare. Et statim reversus omnia quae juris ipsius erant in omni Saxonia vel Thuringia occupavit; Burchardum quoque et Bardonem, quorum alter gener regis erat, in tantum afflixit, ut terra cederent eorumque possessiones ipse militibus suis totas divideret. Hatto autem episcopus videns suis calliditatibus finem impositum, nimia tristicia ac morbo pariter non post multos dies confectus, interiit. Fuerunt etiam qui dicerent, quia fulmine tactus ejusque ictu dissolutus, post tercium diem defecisset. Rex autem misit fratrem suum Eberhardum cum exercitu ad devastandam Saxoniam. Qui appropians urbi quae dicitur Heresburg, superbe, ut tradunt, locutus est, quod nulla sibi cura major esset, quam quod Saxones pro muris se ostendere non auderent, quo cum eis dimicare potuisset. Adhuc sermo in ore illius erat, et ecce Saxones ei occurrerunt miliario uno ab urbe; initoque certamine, tanta cede Franci multati sunt ut a mimis declamaretur, ubi tantus ille infernus esset, qui tantam caesorum multitudinem capere posset. Frater autem regis a timore absentiae Saxonum liberatus est, quia eos et presentes vidit et ab ipsis turpiter fugatus discessit. Audiens autem rex male pugnatum a fratre, congregata omni virtute Francorum, perrexit ad requirendum Heinricum. Quo comperto in presidio urbis quae dicitur Gruona, temptavit illud obpugnare presidium. Et missa prius legatione pro spontanea deditione, spondet se per hoc sibi amicum affuturum, non hostem experturum. Huic legationi intervenit Dietmarus ob orientalium Saxonum parte, vir disciplinae militaris peritissimus, varius consilioque magnus, et qui calliditate ingenita multos mortales superaret. Hic superveniens legatis regis presentibus, interrogat ducem, ubi vellet exercitum metari. At ille jam persuasus cedere Francis, accepit fiduciam, audiens de exercitu, credens ita esse; Dietmarus vero ficte loquebatur; cum quinque enim tantummodo viris venerat. De numero autem legionum sciscitante duce, ad 30 fere legiones se producere posse respondit. Ita delusi legati regressi sunt ad regem. Vicit vero illos calliditate sua Dietmarus, quos ipse dux ferro vincere non potuit Heinricus. Nam antelucanum relictis castris Franci, unusquisque rediit in sua.
13.6
Septimo autem anno regni sui Chuonradus rex egrotare coepit, sentiensque vocationis suae tempus adesse, principes regni, excepto Heinrico, convocavit, et eos ita convenit: Vocationis meae tempus agnosco, et, ut cernitis, presto est; proinde pacem concordiamque vos sectari etiam etiamque rogo. Me hominem exeunte, nulla vos regnandi ambitio inflammet; Heinricum, Saxonum Thuringorumque ducem prudentissimum, regem eligite dominumque constituite, is enim est et sapientia pollens et justae severitatis censura abundans. Quibus in haec verba consentientibus, vocat fratrem suum Eberhardum, sicque alloquitur illum: Sentio, frater, me diutius istam vitam tenere non posse; idcirco considerationem tui habeto, et quod ad te maxime respicit, omni Francorum regno consulito, meo, fratris tui, intendendo consilio. Sunt nobis copiae exercitus congregandi atque ducendi, sunt urbes et arma cum regalibus insigniis et omne quod decus regium deposcit preter fortunam et mores. Fortuna, frater, cum nobilissimis moribus Heinrico cedit: rerum publicarum summa secus Saxones est. Sumptis igitur his insigniis, lancea scilicet et armillis aureis cum clamide et veterum gladio regum ac diademate, ito ad Heinricum, pacemque facito cum eo, ut eum foederatum possis habere in perpetuum. Quid enim necesse est, ut cadat populus Francorum tecum coram eo? Ipse enim vere rex erit et imperator populorum multorum. His dictis, frater lacrimans se consentire respondit. Post haec rex moritur, vir fortis et potens, domi militiaque optimus, largitate serenus et omnium virtutum insigniis clarus; sepeliturque in civitate sua Wilinaburg, cum merere ac lacrimis omnium Francorum. Ut ergo rex imperavit, Eberhardus Heinricum adiit, seque cum omnibus thesauris illi tradens, pacem cum eo fecit, amiciciamque ejus promeruit, quam fideliter familiariterque usque in finem obtinuit. Deinde congregatis principibus et natu majoribus, exercitus Francorum in loco qui dicitur Friteslare, designavit eum regem coram omni populo Francorum atque Saxonum.
13.7
Anni Heinrici.
13.1
Anno Dominicae incarnationis 920, ab Urbe condita millesimo 671, Heinricus, genere Saxo, filius Ottonis ducis, 80o loco ab Augusto, in regnum eligitur, regnavitque annis 17.( cf. Chr. W.) Hic cum non haberet gratiam Chuonradi regis sui decessoris, propter morum probitatem animique virtutem idem rex in extremis suis, ut predictum est, pretermisso fratre proprio, hunc elegit, et ut ab omnibus id ageretur principibus, consilium dedit. Cui cum unctio et diadema offerretur a summo pontifice, qui eo tempore Herigerus erat, non sprevit, nec tamen suscepit: Satis, inquiens, michi est, ut pre majoribus meis rex dicar et designer, divina annuente vestraque pietate; penes meliores vero nobis unctio ac diadema sit; tanto honore nos arbitramur indignos. Placuit iste sermo coram universa multitudine, et dextris in coelum levatis, nomen novi regis clamore valido salutantes frequentabant. Hoc ordine rex factus Heinricus perrexit cum omni comitatu suo ad pugnandum contra Burchardum ducem Alamanniae, cujus filiam habuit uxorem Ruodolfus Burgundio, qui post interfectionem Ruotperti regis Galliarum, patris Hugonis ducis, fratris vero Outonis regis, ab inimicis Karoli regis rex elevatus est, sicut et Ruotpertus decessor ejus.( WID. l. l.) Burchardus vero dux, licet esset bellator intolerabilis, sentiens tamen, cum valde prudens esset, congressionem regis se sustinere non posse, tradidit ei semetipsum cum universis urbibus et populo suo.
13.8
Eodem tempore[ Ann. D. 921. E.] Arnolfus dux cum uxore et filiis ab Ungaria rediens, honorifice a Bajoariis suscipitur, nec solum suscipitur, sed etiam ut rex fiat vehementer ab eis exoratur. Rex autem Heinricus cum inter omnes regni principes sibi obtemperantes Arnolfum solum resistere cerneret, collecto exercitu prevalido, Bajoariam tetendit, eumque juxta quosdam( WID. l. l.) in presidio urbis Ratisponae obsedit; quod ille videns, seque regi resistere non sufficere perpendens, portis apertis egressus est ad regem, tradens semetipsum cum omni regno suo, et honorifice susceptus ab eo, amicus regis appellatus est. Quidam[ Sequentia desunt E.] vero scribunt( LIUDPR. l. l), quod non passus sit Arnolfus prestolari adventum regis in Bajoaria, sed, collectis quibus potuit copiis, obviam ei processerit ad pugnam. Cumque in eo esset ut bellum inire deberent, rex Heinricus, ut vir sapiens et Deum timens, cogitans ex utraque parte damnum inreparabile posse accidere, Arnolfo, ut solus cum solo loquatur, denunciat. Qui putans se acciri ad singulare certamen, ad condictum solus pervenit. Quem Heinricus, ut erat prudens animo et potens eloquio, prudenti sermone alloquitur, increpans eum cur Dei ordinationi resisteret, cum se ab omni populo electum sciret, quod nisi Deo disponente non fieret; affirmans quia si populus aeque illum communiter eligeret se fore, qui primus in ejus electione acclamaret; sicque copioso dicendi genere animum ejus demulcens, ad suos rediit. Arnolfus quoque rediens ad suos indicavit eis Heinrici sermones. Qui dixerunt verum esse quod audirent sapientiam per Salomonem dixisse, per ipsam scilicet reges regnare et prudentes justiciam discernere; neque enim in ejus electione totius populi animum fieri unum, nisi hunc a Deo constaret electum; unde sibi aequum bonumque videri, ut a ceteris non dissentiens, hunc regem eligeret, ea tamen conditione, si sibi hoc quod decessores ejus non habuere concederet, scilicet, ut totius Bojoariae pontifices suae potestati subjacerent, unoque defuncto, alterum ordinare sibi liceret. Conivens igitur huic suorum consilio, miles Heinrici efficitur, et ab eo, ut dictum est, concessis sibi totius Bajoariae pontificibus, honoratur. Hic est Arnolfus ille, super cujus denotatione sancto Oudalrico episcopo, ut in libro gestorum ejus legitur, ostensus est gladius sine capulo, qui rex fieri frustra cupiens, invasor regni extitit, et pro hac ambitione destructis aecclesiis, earum reditus militibus suis in beneficium concessit. Rex autem Heinricus de die in diem proficiens et crescens, robustior et clarior habebatur. Cumque regnum ab antecessoribus suis ex omni parte confusum civilibus bellis et externis colligeret, pacificaret et adunaret, signa movit contra Galliam et Lotharii regnum. Lotharius autem erat filius primogenitus Ludewici imperatoris, a magno Karolo nati. Huic erant fratres Pippinus, Karolus et Ludewicus. Sub his fratribus bellum famosum factum est in Phontinich, antequam divisio regni fieret. Facta autem divisione, Pippino cessit Hispania, Karolo regnum Aquitaniae et Wasconiae; ab occidente habens terminum Barcelonam Hispaniae urbem, ab aquilone Britannicum mare, ad meridiem juga Alpium, ad orientem Masam fluvium. Inter Masam vero fluvium et Rhenum Lothario regnum cessit cum Italia, quam vivente patre regendam accepit. A Rheno autem usque ad fines Yllirici et Pannoniae, Odoram quoque fluvium et terminos Danorum Germania tota Ludewici regnum erat. Haec divisio inter eos facta inviolabiliter permansit, quousque jure hereditario haec regna omnia cederent Karolo, Ludewici filio, qui erat filius Karoli cognomento Calvi. Ad hunc itaque Karolum, cui diximus regna cessisse per hereditatem, quidam vir nomine Outo ex orientalibus Francis venit, et ab eo susceptus, cum esset vir fortis et prudens, egit consilio suo, ut cum Danis pugnaretur, qui jam multis annis Lotharii regnum vexabant. Cumque pugnaretur cum eis, una die ex eis centum milia caesa referuntur( WID. l. l). Ex hoc ille Outo clarus et insignis habebatur et a rege secundus, cum ad eum veniret uno tantum servulo comite contentus. Moriens autem Karolus rogavit Outonem beneficii sui memorem fore, ut misericordiam sibi a se prestitam filio suo, si nasceretur, non negaret; nam filius ei nondum erat, sed regina pregnans adhuc fuit secundum quosdam( WID. l. l); alii vero dicunt quod jam fere biennis fuerit filius.( WID. l. l.) Mortuo autem Karolo, Outo filium ejus et regno pariter et nomine paterno declaravit; sed Arnolfus imperator, qui Karolum seniorem de Germania expulit, post mortem ejus omne regnum ipsius sibi vendicavit. Huic Outo et diadema et sceptrum et cetera regalia ornamenta obtulit, regnumque domini sui gratia imperatoris Arnolfi obtinuit. Et hoc juxta quorundam relationem( WID. l. l); alii vero dicunt, cum propter infantiam pueri principes nimia rerum cupidine sese preire contenderint resque suas prout quisque poterat dilataverint, nemo vero regis provectum, nemo regni tutelam quaesierit, hocque cernentes hostes regnum undique incursaverint, principes tandem pro hoc doluisse, convenientesque in unum, quia puer adhuc vix triennis erat, Outonem propter sapientiam et fortitudinem suam ad tuendum regnum delegisse, non ut desertores, sed velut hostium incursus indignantes. Sed quia Outo dicitur regnum ipsum ab Arnolfo imperatore obtinuisse, inde usque hodie( WID. l. l.) certamen est de regno stirpi Karoli et posteris Outonis, concertatio quoque regibus Karolingorum et orientalium Francorum super regno Lotharii. Ob quod et Heinricus rex movit castra contra Karolum, cum jam quindennis sublimaretur in regnum, ejusque sepius fudit exercitum, juvitque fortuna fortem virum. Outone autem decimo anno regni sui defuncto, Galliarum principes animo et sacramento annexi sunt Karolo, necnon et Ruotpertus, Outonis regis defuncti frater, vir industrius, sese illi subdidit, quem ille ducem Galliae Celticae prefecit. Cumque jam fere totum colligeret regnum, coepit quendam Haganonem ex mediocribus extollere et supra omnes principes diligere, adeo ut, magnatibus quibusque procul absistentibus, ipse regio lateri solus hereret multaque regii juris ad suum jus retorqueret. Unde primates indignati, cum nullatenus possent eum ab illius dilectione avertere, querebant illum de regno abjicere. Multa itaque adversus eum moliti, ad ultimum convenerunt, Ruotpertumque ducem, fratrem Outonis, regem constituerunt. Adversus quem dum Karolus bellum prepararet, et in pugnam convenirent, occisus est Ruotpertus, et ex parte ejus 11349, ex parte vero Karoli 7118. Hugo vero, filius Ruotperti, adhuc adolescens, egit apud quoscumque potuit, maximeque apud Heribertum cognatum suum, qui erat unus ex magnatibus, ut in dejectionem Karoli loco patris sui alius rex crearetur, se ipsum vero promoveri nolebat, quia patris interfectio illud dissuadebat. Igitur convocatis principibus, Ruodolfum, Richardi Burgundionis filium, satis eo reclamante, regem constituunt, virum strenuum et liberalibus artibus eruditum, qui, ut supra dictum est, Burchardi ducis Alamanniae filiam nomine Bertham, sibi copulavit, quique post ab Italicis adversus Berengarium seniorem vocatus, illo interfecto, regnum Italiae aliquandiu tenuit, donec, socero suo in auxilium contra eosdem sibi denuo resistentes vocato ibidemque ab eis interfecto, Italiam reliquit, et Burgundiam revisit. Hugo vero comes Arelatensium ab Italis vocatus, regnum accepit, in quo filium ex uxore sua nomine Alda, de Ostrofrancorum stirpe, procreavit, quem et Lotharium vocavit adultumque regem fecit; sed ambobus postea pulsis, Berengarius, qui postea Babenberg deportatus ibi defunctus est, regnavit. Ruodolfo autem, ut dictum est, in regnum Karoli sublimato, Heribertus predictus consilio Hugonis cognati sui, filii Ruotperti, Karolum dolo cepit, eumque in custodiam posuit; in qua et vitam finivit. Habuit autem filium nomine Ludewicum ex sorore Adelstani regis Britanorum, quem in perturbationis suae procella transmisit ad eundem avunculum suum; unde post mortem Ruodolfi regis consilio Hugonis predicti reductus, regnum patris recepit; cui tamen idem Hugo dux postea rebellavit.
13.9
Heinricus autem rex audiens casum Karoli, dolebat, humanaeque mutabilitatis communem ammiratus est fortunam, judicavitque abstinere quidem ab armis, verum potius arte superandos putavit Lotharingos, quia gens varia erat et artibus assueta, bellis prompta mobilisque ad rerum novitates. Erat eo tempore quidam de Lotharingis nomine Cristianus, qui videns regi Heinrico cuncta prospere cedere, quesivit, quomodo apud eum majori honoraretur gratia: et simulata infirmitate, vocavit ad se Gisilbertum, cui principatus regionis paterna successione cessit, eumque venientem arte cepit et sub custodia regi Heinrico transmisit. Erat autem Gisilbertus nobili genere ac familia antiqua natus. Quem rex satis laetus suscepit, quia per ipsum solum totum Lotharii regnum se habiturum arbitratus est. Deinde videns adolescentem valde industrium, genere ac potestate divitiisque clarum, liberaliter eum coepit habere, ac postremo desponsata sibi filia sua nomine Gerbirga, affinitate pariter et amicicia junxit eum sibi, sublegato ei omni Lotharii regno. Et hoc juxta descriptionem cujusdam monachi Corbeiensis, de origine Saxonum et regum horum gestis scribentis. Est autem alius quidam hystoriographus, tempora Karoli hujus, cujus memoriam pre manibus habemus, suorumque successorum digerens, qui scribit, eundem Giselbertum filiam Heinrici duxisse, priusquam rex fieret, dum adhuc ducatum amministrasset, ipsumque Heinricum a Karolo ducatum Saxonicum accepisse, et eum ac Ruotpertum, qui postea rex factus est, inter principes, qui a rege propter Haganonem, ut predictum est, defecerant, primos fuisse. Sic enim dicit( I, 14):« Gallia Celtica Ruotperto collata, Karolus Saxoniam secedit. Cujus urbes sedesque regias perlustrans, nullo resistente obtinuit, ibi quoque Heinricum, regio genere inclitum ac inde oriundum ducem, omnibus donat.» Et post pauca:« Interea Galliarum urbibus ac oppidis firmiter obtentis, cum paschalis sollemnitas immineret, Aquisgrani palatio rex sese recepit. Huc ex omni Gallia principes confluunt; huc etiam mediocres multo favore conveniunt; assunt et duces, ex Saxonia quidem Heinricus, ex Gallia Ruotpertus. Cottidie secus fores regii cubiculi manent; cottidie egressum regis a penetralibus aulae prestolantur. Cum vero nullum eis ab rege responsum per dies quatuor daretur, Heinricus id molestissime ferens, dixisse fertur, aut Haganonem quandoque cum Karolo regnaturum, aut Karolum cum Haganone ad rerum mediocritatem deventurum; indignansque rege inconsulto discessit. Quod rex moleste ferens eum revocare cupiebat, et pro hac re metropolitanum Remensium Heriveum dirigebat. Cujus luculenta et amica oratione persuasus dux Heinricus ad regem redit, multoque ambitionis honore ante eum admissus, in precipuo gratiae loco familiarissime recipitur. Hac tempestate Ragenerus vir nobilis, partium Karoli fidissimus tutor, finem vitae accepit, cujus exequiis Karolus interfuit; hisque peractis, Giselberto, ejus filio jam adulto, paternum honorem coram principibus qui confluxerant liberalissime contulit. Hic cum esset opibus et genere inclitus et conjugio Gerbergae, Heinrici Transrhenensis filiae, satis beatus, in nimiam pre insolentia temeritatem preceps ferebatur, multaque pro abjectione regis moliebatur. Quo agnito, Karolus a Celtica cum exercitu rediens, cum bellum pararet inferre Belgis, quorum dux erat Giselbertus, Belgae mox non in aperto cum Giselberto nisi sunt resistere, sed oppidis ac municipiis sese recludunt propere. Ad quos rex legatos dirigens, promisit eis se omnia donaturum, si ad se confluerent, quae a Giselberto prius in beneficio haberent. Quo capti, mox ad regem per sacramenta redeunt, et contra Giselbertum pariter surgunt. Ille vero in oppido Harburg, quod hinc Mosa et inde Gullo fluviis vallatur, alias autem immani hiatu multoque horrore veprium tutissimum videbatur, cum paucis tunc claudebatur. Huc rex cum copiis properat, obsidionem locat, hinc et inde navalem, alias vero equestrem. Et cum violentius instaret, Giselbertus clam per murum dilapsus, fluvium enatando transmeavit, et cum duobus clientibus Rhenum exulaturus pertransiens, annis aliquot apud socerum suum Heinricum, patrimonio privatus, exulavit. Oppidani autem, absque duce relicti, se subdiderant regi. Evoluto vero tempore, Heinricus egit apud regem, ut Giselbertus reciperetur in gratiam, ea tamen conditione, ut beneficiis, quae ipse insolenter diduxerat quaeque rex faventibus sibi postea contulerat, quamdiu possessores eorum viverent, careret, ea vero, quorum possessores per annos exilii sui excesserant, regis miseratione reciperet. Recepit itaque Trejectum, Juppilam, Harstalium, Marsnam, Littam, Capremontem, quae a defunctis derelicta vacabant, ceteros vero qui sua habebant ingenti cede vexabat, donec omnia sua recipiebat. Postea multa contra regem machinans, socerum adiit ac plurimum regi adherere dissuasit, Celticam solam regi sufficere posse asserens, Belgicam vero atque Germaniam rege alio plurimum indigere; unde ut ipse dux Heinricus creari rex non abnueret, multiplici permovebat suasione. Heinricus vero cum illicita eum suadere adverteret, dictis suadentis admodum restitit, et ut a nefariis quiesceret, crebro ammonuit. Giselbertus vero cum apud socerum non proficeret nec regnum sibi parare posset, in Celticam secedit, et in Neustriam transit, sicque cum Ruotperto, Outonis regis fratre, qui erat dux Celticae, de negotio eodem consilium pertractat, suggerens ei de regni susceptione et Karoli abjectione. Exultat tyrannus et sine mora suadenti favet. Deliberant ergo sibique per sacramenta consentiunt, sicque procedenti tempore collectis principibus rex efficitur, anno Dominicae incarnationis 922.» Haec sunt verba illius Gallici hystoriographi, quae si in aliquo a precedentibus Saxonici scriptoris dictis dissentiant, lectoris diligentia perpendat. Annus vero, in quo Ruotpertus in regnum elevatus dicitur, ille est qui apud nos Heinrici tercius in regno inscribitur. Ruotpertus post haec a militibus Karoli interficitur, sed Ruodolfus, ut dictum est, subrogatur, deinde Karolus captus, custodiae mancipatur.
13.10
Illud autem tempus erat, quo, ut supra scriptum est, Heinricus ad dilatandum imperium suum super Lotharios tendebat. Nam in ipsa profectione, ubi Rhenum transiit, legatus Karoli ei occurrit, et salutato eo verbis humillimis: Dominus meus, inquit, Karolus, regia quondam potestate preditus, modo privatus, misit me ad te, demandans tibi, quia sibi, ab inimicis circumvento, nichil jocundius, nichil possit esse jam dulcius, quam de tui magnifici profectus gloria aliquid audire famaque virtutum tuarum consolari et hoc tibi signum fidei et veritatis transmisit; protulitque de sinu manum preciosi martyris Dionisii, auro gemmisque inclusam: Hoc, inquiens, habeto pignus foederis perpetui et amoris vicarii; hanc partem unici solatii Francorum Galliam inhabitantium, postquam nos sanctus martyr Vitus ad nostram perniciem deseruit et ad vestram perpetuam pacem Saxoniam visitavit, communicare tecum maluit. Neque enim postquam corpus ejus translatum est, a nobis civilia vel externa cessavere bella; eodem quippe anno Dani et Nortmanni regionem nostram invaserunt. Rex autem divinum munus omni gratiarum actione suscipiens, reliquiis sanctis prosternitur, et deosculans eas, summa veneratione veneratur. Sanctum vero Vitum, de quo legatus Karoli disseruit, Foliadus quidam nomine de Roma transtulit et in pago Parisiaco locavit; inde, regnante Ludewico imperatore, translatae sunt in Saxoniam, et ut legatus ille confessus est, ex hoc res Francorum coeperunt minui, Saxonum dilatari.
13.11
Burgundionum rex Ruodolfus, qui nonnullis annis Italicis imperabat, lanceam quandam ibi a Samsone quodam comite dono acceperat, quam Constantini Magni, sanctae Helenae filii, fuisse dicebant; quae, excepta ceterarum specie lancearum, novo quodammodo opere novaque elaborata arte et figura, juxta mediam spinam habuit utrobique quasi fenestram, et in media spina cruces ex clavis, manibus et pedibus Salvatoris nostri Domini Jhesu Christi affixis. Heinricus itaque rex audiens Roudolfum tam coeleste donum habere, ut erat Deum timens totiusque religionis amator, legatis directis temptavit, si premiis aliquibus posset illud acquirere. Quod cum rex Ruodolfus modis omnibus se nunquam acturum diceret, rex Heinricus, quia hunc muneribus mollire nequiverat, minis terrere magnopere curabat; omne quippe regnum ejus cede atque incendiis se depopulaturum esse minitabat. Quia vero munus quod petebatur illud erat, quod coelestibus terrena conjunxerat, Ruodolfi regis cor Deus emollivit, justoque regi justa juste petenti protinus tradidit. Neque enim pace presente simultati locus erat. Quanto autem amore rex Heinricus predictum coeleste munus dilexerit, cum in multis rebus, tum in hoc praesertim claruit, quod hujus datorem non solum auri argentique muneribus, verum etiam Suevorum provinciae parte non minima honoravit. Hac igitur occasione, immo Dei voluntate, sanctam rex Heinricus adeptus est lanceam, per quam ipse de hostibus sepe triumphavit, eamque filio suo Ottoni Magno decedens cum regno reliquit, eamque credimus esse, quae ex tunc hodieque in imperatorum tutela solet manere.
13.12
Ungarii audientes Chuonradi imperatoris mortem et Heinrici in regnum successionem, probare volentes, an novus rex solita vellet tributa persolvere, totam Saxoniam percurrentes, urbes et oppida incendio dedere, tantamque cedem ubique fecerunt, ut depopulationem ultimam comminarent. Rex autem erat in presidio urbis quae dicitur Werlahon, rudique adhuc militi et publico bello insucto contra tam sevam gentem non credebat. Contigit autem quendam ex principibus Ungariorum capi victumque regi adduci, quem ipsi in tantum dilexerant, ut innumera auri et argenti pro eo pondera offerrent. Rex autem spernens aurum, expostulat pacem, tandemque ad novem annos obtinuit firmam pacis conditionem. In quibus induciis primum ex agrariis militibus nonum quemque eligens, in urbibus habitare fecit, ut ceteris octo confamiliaribus suis habitacula construeret frugumque omnium terciam partem exciperet ac servaret, ceteri vero octo seminarent et meterent frugesque noco colligerent suisque in locis ponerent; concilia et omnes conventus ac convivia in urbibus celebrari voluit, quatinus in pace discerent, quid in hostium adventu facere debuissent. Vilia aut nulla extra urbes erant moenia. Tali lege ac disciplina cum cives assuefaceret, repente irruit super Sclavos qui dicuntur Hevelli, et multis eos praeliis fatigans, demum hieme asperrima, castris super glaciem positis, urbem quae dicitur Brennaburg fame, ferro et frigore cepit, et cum illa urbe omni regione potitus, signa vertit contra Dalmantiam, adversus quam jam olim pater suus reliquit ei militiam, et obsidens urbem quae dicitur Grana, vicesimo tandem die cepit eam. Preda urbis militibus tradita, puberes omnes interfecti, pueri ac puellae servatae sunt captivitati. Post haec adiit Pragam Boemiorum urbem regemque ejus accepit in deditionem, qui erat pater Bolizlawi, qui quamdiu vixit, regi fidelis et utilis fuit. Boemia itaque tributaria facta, rex reversus est in Saxoniam.
13.13
Igitur induciarum tempore transacto, legati Ungariorum pro solitis muneribus regem adierunt, sed ab eo spreti, in terram suam vacui reversi sunt. Cum enim haberet militem equestri jam praelio probatum, contra hostes antiquos presumpsit inire certamen. Haec audientes Avares, nil morati cum hostili gravique manu Saxoniam festinant intrare, et iter agentes per Dalmantiam, opem quasi ab antiquis petunt amicis. Illi vero scientes eos ad Saxoniam festinare Saxonesque paratos cum eis pugnare, pinguissimum pro munere eis projiciunt canem. Et cum non esset injuriam vindicandi locus ad aliam pugnam festinantibus, cum ridiculosa satis vociferatione longius prosecuntur amicos. Igitur quam repentino potuerunt impetu intrant Thuringorum fines, illam terram hostiliter totam pervagantes. Rex autem Heinricus gravissima valitudine detinetur, et Ungariorum ei adventus proximus nunciatur. Qui mox directis per Saxoniam nunciis, validissimum per quatriduum collegit exercitum, ipseque, licet invalidus corpore, animi tamen roboratus vigore, equum ascendit et obviam hostibus ivit. Celer autem nuncius accurrit, qui Ungarios in Meresburg, quod castrum est in confinio Saxonum et Thuringorum ac Sclavorum, esse nunciavit, eosque jam non modicam puerorum ac mulierum predam habere, virorum vero immensam stragem fecisse. Rex igitur, ut erat animo constans, talibus non terretur, sed magis magisque suos, ut pro patria pugnent, exhortatur. Nec mora, bellum incipitur, et ex Christianorum parte kyrie eleyson dicitur, ex illorum vero parte turpis et diabolica vox, hui, hui, hui, auditur. Inito itaque certamine, nutu divino Ungarii ceduntur et fugantur, rex et sui victoria decorantur, immensa captivorum turba absolvitur, atque vox gemitus in laeticiae cantum mutatur. Hunc triumphum tam laude quam memoria dignum rex apud Meresburg in superiori coenaculo domus regiae per zographiam notari precepit, adeo ut rem veram potius quam verisimilem judices. Rex vero victor reversus, modis omnibus gratiarum actiones honori divino, ut dignum erat, solvebat; tributumque, quod hosti dare consuevit, divino cultui mancipavit et usibus pauperum deservire constituit. Post haec pater patriae et rerum dominus imperatorque ab exercitu appellatus, famam potentiae virtutisque cunctis regibus et gentibus longe lateque diffudit. Unde et aliorum regnorum proceres eum adierunt, gratiamque in conspectu ejus invenire querentes, fidem talis ac tanti viri dilexerunt; inter quos Heribertus, gener Hugonis ducis, cum ei Ruodulfus rex adversaretur, ut apud illum sibi presidio esset, supplicavit. Ipse enim talis erat, ut nichil negaret amicis. Perrexit igitur Galliam, rex regem alloquitur, perfectoque negotio, Saxoniam revertitur. Sed et Hugo rex Italiae legatos ad eum direxit, ejusque amiciciam habere summo studio quesivit. Erat autem regi Heinrico uxor et consors regni clara et nobilissima nomine Mathilda, filia Theoderici, ex eadem Saxonum gente, cujus fratres erant Witikint et Immod et Reginbern. Reginbern autem ipse erat, qui pugnavit contra Danos, multo tempore Saxoniam vastantes, vicitque eos, liberans patriam ab illorum incursionibus usque in hodiernum diem. Et hi erant ex stirpe magni ducis Witikindi, qui bellum potens gessit contra Karolum Magnum per annos ferme 30. Genuit autem Heinrico Mathilda ante regni susceptionem filiam Gerbirgam, quam Giselberto duci Belgicae dederat, filium quoque Ottonem, mundi amorem; post regiam vero dignitatem genuit secundum, quem patris nomine vocavit Heinricum, virum fortem et industrium, facetia satis ornatum, consilio providum, vultus nitore gratiosum; tercium quoque filium genuit, nomine Brunonem, quem pontificis summi ac ducis magni officium vidimus gerentem. Frater quippe ejus Otto, dum post patris excessum regeret imperium, hunc, omni litterarum scientia imbutum, presulem fecit Coloniensium; factaque dehinc nimia perturbatione in regno, ita ut etiam filius regis Liutolfus contra patrem consentiret pravorum consilio, rex Otto ad disponendum regnum secedens in partes orientis, fratri Brunoni presuli providendas commisit occidentis. Ita cum magna religione usus est officio sacerdotis, et exigente necessitate, jussu regis functus est virtute magnanimi ducis. Nemo autem super hac re illum culpabilem dicat, cum Samuelem sanctum et alios plures sacerdotes pariter legamus et judices. Duxit autem Otto, filius regis, vivente adhuc patre, uxorem ex gente nobilissima Anglorum, filiam fratris Adelstani regis, quae ab aliis appellatur Otgit, ab aliis Edidis. Haec peperit ei filium, quem vocavit Luitolfum, quem ille multum dilexit; sed ipse sibi postea rebellavit.
13.14
Heinricus autem rex cum esset in exaltando gentem suam, rarus aut nullus nominatorum virorum in omni Saxonia erat, quem aut preclaro munere aut officio aliquo non promoveret. Erat autem ingenti prudentia pollens, forma quoque corporis regiae dignitati decorem adjiciens. In exerciciis etiam ludi tanta eminentia omnes superabat, ut terrorem ceteris ostentaret. In venatione tam fuit acer, ut una vice 40 aut amplius caperet feras. Et licet in conviviis satis jocundus esset, nichil tamen regalis disciplinae minuebat. Tantum quippe favorem pariter et timorem infundebat, ut etiam ludenti non crederent ad aliquam lasciviam se dissolvendos. Perdomitis itaque circumquaque gentibus, postremo Romam proficisci statuit, sed infirmitate correptus, iter intermisit. Infirmatus est autem in castello quod dicitur Hiemelewa, quod est inter Saxonum et Thuringorum confinia, ubi et defunctus est. Cumque se jam gravari morbo sensisset, convocato omni populo, designavit Ottonem filium suum regem, ceteris filiis suis predia cum thesauris distribuens; ipsum vero Ottonem, qui maximus natu et optimus fuit, fratribus et omni Francorum imperio prefecit; et in hoc quantae sapientiae fuerit et religionis, probari potest, quod eum, quem potissimum et religiosissimum noverat, licet in imperio natus non esset, regem constituit.( WID. l. l.) Testamento itaque legitime facto, et rebus omnibus rite compositis, defunctus est anno regni sui 17o, vitae autem fere 60o. Translatum est autem corpus ejus a filiis suis in civitatem quae dicitur Quidilingaburg, et in basilica sancti Petri ante altare sepultum, cum planctu et lacrimis plurimorum.
13.15
A. D. 921.
13.16
A. D. 922. Ruotpertus, frater Outonis regis et pater Hugonis, machinante Giselberto duce, socero Heinrici regis, in dejectionem Karoli, regno Galliarum preponitur.
13.17
A. D. 923.
13.18
A. D. 924.
13.19
A. D. 925. Hiltine Augustensis episcopus obiit, cui sanctus Oudalricus successit( cf. Vit. S. Oud.)
13.20
( Chr. W.) A. D. 926. Sanguis Domini in Augiam insulam venit.
13.21
A. D. 927. Burchardus dux Alamanniae in Italia occiditur; Herimanno Alamannia committitur.
13.22
A. D. 928.
13.23
A. D. 929.
13.24
A. D. 930. Heriger archiepiscopus moritur; pro quo Hiltibertus ordinatur.
13.25
A. D. 931. Heinricus rex Boemiam petit.
13.26
A. D. 932. Dieto Wirciburgensis episcopus obiit.
13.27
A. D. 933.
13.28
A. D. 934. Heinricus Ungarios interfecit.
13.29
A. D. 935. Notingus episcopus Constantiensis obiit; cui Chuonradus successit.
13.30
A. D. 936. Heinricus rex obiit.-- Post Martinum papam Agapitus Romanae sedi prefuit 117u s, dein Octavianus 118u s, Leo 119u s, Benedictus 120u s, Johannes 121u s.
13.31
Anno Dominicae incarnationis 937, ab Urbe autem condita millesimo 688( cf. Chr. W..). Otto Magnus, Heinrici filius, 81o loco ab Augusto, eligitur in regnum ab omni populo Saxonum et Francorum, regnavitque annis 38. Electus est autem apud Aquasgrani, ubi et mox unctus est in regem a summo pontifice Mogontinae sedis nomine Hiltiberto, genere Franco, professione monacho, qui nutritus in Fuldensi monasterio, ad id honoris merito provectus est, ut pater ejusdem loci constitueretur, deinde ad fastigium summi pontificatus Mogontiacae sedis proveheretur. Erat enim vir mirae sanctitatis et preter naturalem animi sapientiam litterarum scientia satis illustris. Qui etiam inter cetera gratiarum dona spiritum prophetiae accepisse predicatur. Rex autem, unctione benedictionis accepta, quam sapientem in regni moderamine, quam fortem in adversantium certamine, quam strenuum in religione se exhiberet, facile enarrari non valet. Primum itaque barbaris ad novas res moliendas desevientibus, Bolizlaus fratrem suum percussit, virum christianum, regno fidelem et, ut ferunt, religiosum Dei cultorem. In cujus ultionem cum rex exercitum mitteret adversus Bolizlaum, primo nostri victores extiterunt, deinde pro recenti victoria securius agentes, repentina incursione omnes ab eo occisi sunt. Et bellum hoc perseveravit usque ad 15 regis imperii annum; ex eo regi fidelis servus et utilis permansit. Post haec antiqui hostes Ungarii venerunt, probare virtutem novi regis, et intrantes Franciam, statuerunt, si possent, intrare ab occidendali parte Saxoniam. Quod rex audiens, nil moratus, cum exercitu valido occurrit illis, fugavitque illos a terminis suis. Cessantibus autem bellis externis, civilia oriri coeperunt.
13.32
Mortuus est quippe Arnolfus dux Bajoariae, et filii ejus, superbia elati, jussu regis contempserunt ire in comitatum; cujus ducatum rex dedit fratri ejus Berhtoldo. Mortuus est et Sigefridus comes optimus Saxonum, qui secundus a rege procurabat Saxoniam. Cujus legationem cum sibi vindicasset affininitatis causa Dankmarus, frater regis ex patre, non ex matre, et regali dono cessisset Geroni comiti, afflictus est Dankmarus tristicia magna. Erat autem manu promptus, acer ingenio, bellandi peritus, cujus mater filia erat materterae Sigefridi comitis, de qua suscepit eum rex Heinricus, et ditavit eum prediis multis absque his quae fuerant matris. Eberhardus quoque comes, iratus contra Bruningum quendam ex primoribus, collecta manu, succendit civitatem illius vocabulo Elmeri, interfectis omnibus ejusdem civitatis habitatoribus. Pro qua presumptione condempnavit eum centum talentis, omnesque principes, qui ad hoc eum juvabant, dedecore canum quos portabant usque ad urbem regiam quae dicitur Magedeburg. Unde commotus Eberhardus, junxit se Dankmaro, collectaque valida manu, obpugnat praesidium quod dicitur Badiliki, in quo erat Heinricus, frater regis, juvenis adhuc; dataque militibus suis preda urbis, abduxit secum Heinricum quasi vile mancipium. Dehinc coepit Dankmarus urbem quae dicitur Hereburg, seditque in ea, et multa inde exercuit latrocinia. Rex autem licet invitus cum multo comitatu perrexit illuc, ad reprimendam illius insolentiam. Cives autem urbis ejusdem apertis portis introduxerunt exercitum regis. Dankmarus vero fugiens in aecclesiam beati Petri apostoli, stansque juxta altare, depositis desuper armis, a quodam per fenestram a tergo perfossus est. Eberhardus autem Heinricum habuit secum. Qui audiens necem Dankmari, fractus animo prosternitur suo captivo, veniam petit ac nequiter promeruit, ea scilicet conditione, ut contra dominum et fratrem suum secum faceret conjurationem, et si fieri posset, ipse sibi coronam imponeret. Heinricus vero eo tempore nimis adolescens erat et regnandi cupiditate fervebat. Eberhardus sane Giselbertum Lotharingorum ducem a regis fidelitate disjunxerat, cujus adjutorio regi non modice resistebat. Qui Giselbertus quamquam sororem regis haberet uxorem, maluit tamen et ipse suscipiendi regni spe regi resistere, quam ei, ut debuerat, adjutorio esse. Habuerat autem rex nonnullas maximas et fortissimas copias, Herimannum scilicet Suevorum ducem fratremque ejus Outonem atque Chuonradum cognomine Sapientem. Qui quamvis affinitatis linea Eberhardo jungerentur, maluerunt tamen juste, si necessitas ingrueret, cum justo rege occumbere, quam cum consanguineo injuste triumphare. Eberhardus itaque haut secus valuit Giselbertum a regis fide sejungere, donec ei promitteret, se illum regem facturum; Giselbertus vero Heinricum hac voluit arte decipere, ut dum suo adjutorio regem vinceret, ipse regni solium obtineret; verum Eberhardus longe aliter disposuerat; voluit enim, si regem posset devincere, utrosque regno privare illudque sibi usurpare, sicut ex verbis ipsius, quae paulo antequam occideretur uxori suae dixerat, possumus conicere. Quam dum foveret in sinu: Jocundare, inquit, in gremio comitis, in brevi laetatura in amplexibus regis.
13.33
Igitur Heinricus ardens cupiditate regnandi, celebre convivium fecit in loco qui dicitur Salaveldon, et cum esset magnus ac potens, majestate et potestate regali, plurimis plurima donavit, et factionis hujuscemodi socios sibi ob id plurimos conciliavit. Dein profectus in Lotharingiam ad Giselbertum ducem Belgicae, cum ipso pariter et Eberhardo bellum fratri coepit preparare. Quod cum regi esset nunciatum, primum non credidit, sed mox certificatus, econtra properat laetus, non eorum multitudine territus, sed in Dei pietate confisus. Cumque ad Rhenum cum suis pervenisset, jamque fluvium sui transmeare coepissent, Heinricus cum suis insperato in tanta vicinitate erat, quod ab his videri jam poterat. Perpauci denique de navibus egressi, vix equos ascendere seseque armis induere poterant, cum legiones adversae non nunciantur venientes, sed intuitu ipso cernuntur presentes. Rex autem in altera parte fluminis cum multitudine adhuc manens et haec intuens, dolorem animi motu corporis non celabat, eo quod non adessent naves per quas Rhenum transcendere posset; nec tempus subitanei certaminis in ulteriore ripa constitutos aliud sinebat cogitare, nisi aut coram hostibus cadere debere, aut certe armis vitam defendere.( LIUDPR. l. l.) Recordatus itaque populi Domini, qui repugnantes sibi Amalechitas orationibus Moysi, servi Dei, devicit, protinus de equo descendit, lacrimansque cum omni populo ante lanceam, in qua victoriosi clavi, manibus pedibusque Redemptoris nostri affixi, erant inclusi, sese prostravit. Quantunque justi viri oratio, secundum quod Jacobus ait, valeat, res manifesta probavit. Hi namque qui in ripa ulteriori erant, sarcinas et impedimenta quaeque in locum qui dicitur Xantus transmittebant, seseque invicem cohortati, hostes precipiti cursu invadebant.( WID. l. l.) Cumque esset piscina inter hos et hostes, Saxones divisi, una pars ex adverso ruit in hostes, altera insequitur a tergo, et in medio hostes obprimentes, pauci vehementer urgebant plures. Neque enim nostratium supra centum armatos fuisse perhibetur, hostium vero satis magnus erat exercitus. Sed cum a fronte pariter et a tergo urgerentur, qua parte potissimum cavere debuissent, in promptu non erat.( LIUDPR. l. l.) Rege itaque orante, cum ex suis nullus occumberet, hostes omnes in fugam conversi sunt, nonnullique eorum cur fugerent ignorabant, quoniam quidem pre paucitate hostes insequentes videre non poterant.( WID. l. l.) Ex nostris etiam fuere qui Gallica lingua loqui sciebant, qui clamore in altum Gallice levato, exhortati sunt adversarios ad fugam. Illi socios hujusmodi clamantes arbitrati, fugam, ut clamatum est, inierunt.( LIUDPR. l. l.) Cesis igitur plurimis, Heinricus vehementer in brachio est percussus, et quamquam loricae triplicis fortitudo usque ad carnem non admitteret ensis aciem, pondere tamen percussionis acerbae brachium adeo est in livorem conversum, ut nullis medicorum curis ita mederi posset, quin toto illo anno percurrente dolorem magnum sentiret. Quidam ex Thuringis nomine Teti mandavit ad prefectos urbium, quae erant in oriente partis Heinrici, de victoria regis, et quia ipse Heinricus cecidisset in bello, egitque callide, ut omnes se traderent regiae potestati. Ipsi autem duae tantummodo ex omnibus remanseranturbes, Meresburg et Schidingon. Qui audiens de defectione urbium suarum, fractusque recenti regis victoria, cum novem tantum armatis iter arripuit, Saxoniamque jam tardius adiens, urbem Meresburg ingressus est. Quo rex comperto, et ipse reversus est, urbemque, in qua frater erat, obsedit. Ille autem cum non posset fortiori resistere, post duos ferme menses, tradita urbe, egressus est ad regem. Cui datae sunt induciae 30 dierum, quatinus cum militibus sibi coherentibus secederet a Saxonia, si cui vero illorum regem adire placeret, veniae locum haberet. Heinricus itaque discedens a Saxonia, Lotharios iterum adiit, et cum duce Giselberto aliquamdiu mansit.
13.34
Iterum ducitur exercitus contra Giselbertum, et omnis regio ejus subjacens imperio igni traditur, obsessusque in castello Kievermont, quod est Caprae- mons, elapsus fuga inde proficiscitur. Et cum obsidio difficultate locorum parum procederet, vastata undique regione, reversus est in Saxoniam.
13.35
Est autem in confinio Alsaciae castellum vocabulo Brisahc, de quo omnis adjacens pagus appellatur Brisahcgowe, quod fertur olim fuisse illorum qui Harelungi dicebantur; tunc autem temporis erat in ditione Eberhardi; in quo ipse suorum multitudinem posuit militum, quorum terrore non solum magnam partem prefatae provinciae sibi vendicabat, verum etiam circumcirca fideles regis misere laniabat. Ad quod obsidendum rex profectus cum castra posuisset, consilio, ut fertur, Friderici, Mogontinae sedis archiepiscopi, ex pontificibus multi, fixis in circuitu tentoriis, sed noctu relictis, a fide defecerunt, deserentesque regem, clam domum redierunt, Friderico subdole ibi remanente, ut fertur. Erat autem idem Fridericus successor Hildiberti predicti sancti viri, et ipse, quantum ad humanum judicium, bonis operibus deditus, nisi quod adversariorum domini sui regis favebat partibus; quod quidem fama multis commendabat, ipse vero omni annisu negabat.( LIUDPR. l. l.) Milites vero regis considerantes pontificum discessionem, suadebant ei, ut et ipse Saxoniam repetens, hanc desereret regionem. Quibus rex imperterritus, ut Judas Machabeus suis quondam: Nolite, ait, talia loqui, et si appropinquaverit tempus nostrum, moriamur omnes in virtute, et non inferamus crimen gloriae nostrae; melius est enim pro vera justicia mortem subire, quam fugiendo turpiter vivere. His et aliis talibus dictis non solum eos a fugae proposito revocavit, verum etiam vehementer ut pugnarent animavit.
13.36
Comes quidam cum eo tunc erat, cujus militum multitudo regis aciem condecorabat. Hic videns plurimorum ab rege defectionem, reputabat secum, nichil sibi tunc a rege negari propter instantem necessitatem, rogavitque suis suorumque usibus concedi abbaciam Lauresheimensem. Rex autem intelligens, quid peticio illa portenderet, ei coram omnibus ait: Oboedire oportet Deo magis quam hominibus. Quis enim sanum sapiens ignorat, te haec non humilitate peticionis, sed comminationis auctoritate dixisse? Scriptum est:« Nolite sanctum dare canibus.» Quod quamvis spiritualiter intellegendum predicetur, ego tamen sanctum me canibus dare judico, si monasteriorum predia, quae a religiosis viris tradita sunt, Deo militantibus tulero et seculo militantibus tradidero. Tibi vero tam procaciter injusta petenti, sub testimonio totius populi, nec hoc nec aliud unquam te a me accepturum testificor. Si tibi cordi est cum ceteris infidelibus avolare, quanto citius, tanto melius. His ille auditis, rubore perfusus ad pedes regis corruit, seseque peccasse coram omnibus poenituit.
13.37
Eberhardus autem et Giselbertus, audientes regem esse in partibus Alsaciae, collecto permagno exercitu, alveum Rheni apud Andernacum transeunt, regisque fideles circumquaque demoliri procedunt. Outo sane, frater Herimanni ducis Suevorum, necnon et Chuonradus cognomento Sapiens ipsis in partibus erant; sed quia eorum copiae istorum copiis impares exstiterant, his occurrere trepidabant, eos tamen cum spoliis multis redeuntes pone secuti sunt. Cumque paululum processissent, quidam sacerdos flens et hejulans eis obviavit; interrogatusque ab eis, unde veniret aut cur fleret: Ab istis, inquit, predonibus unum paupertatis meae solatium quod habui ablatum est jumentum. Quem cum interrogarent, si Giselbertum et Eberhardum vidisset aut ubi essent: Cunctis, ait, cum preda Rhenum transmissis, ipsi soli cum suis electis, quod nec bene vertat, cibum capiunt. Hoc illi audientes, summa cum celeritate super eos irruunt, moxque Eberhardus occiditur; Giselbertus in fluentum equo prosiliens undis submergitur, quas quia obsorbere non potuit, anima recedente, defecit; ceterorum vero nullus aufugit, quin aut vivus caperetur aut gladio truncaretur. Cujus rei nuncius cum regi juxta consuetudinem mane ad aecclesiam, quae longe a castris aberat, tendenti occurreret, mox de equo descendit, seseque, cum lacrimis Deo gratias agens, in orationem dedit; qua expleta, itinere coepto ad aecclesiam pertendit.
13.38
Hujus tamen eventum rei Gallicus ille scriptor, cujus superius mentionem feci, aliter narrat, ita dicens:« Ludewicus, Karoli filius, qui de transmarinis partibus revocatus tunc regnavit in Gallia, cum Hugone Cisalpino principe in pago Alsacio Belgas exteriores, qui ad se nondum venerant, assciscebat, et qui Ottonis partibus favebant ultra Rhenum fugere compellebat. Presenserat etenim, Ottonem velle Belgicam in suum jus transfundere; unde et truculentius contra illum agitans, quicumque illius videbantur a Belgica exturbavit, qui vero sibi consentiebant, consilio Giselberti ducis Belgicae et Theoderici comitis, sacramento sibi astringebat. Otto vero Belgas comperiens a se defecisse et ad Ludewicum confluxisse, Rheno transmisso, Belgicam cum exercitu ingreditur, ejusque loca plurima incendiis ac ingenti preda devastat. Nitebatur enim, acsi ex paterna traditione princeps fieri Belgicae. Id vero contra jus agere calumpniabatur, cum ejus pater propter Sclavorum infestationem Saxoniae tantum, quae est pars Germaniae, dux constitutus sit, eo quod Karolus, Ludewici pater, cui rerum summa debebatur, tunc adhuc in cunis vagiret. Multam itaque predam Otto abducens, Rhenum transiit. At Giselbertus dux dedecoris injuriam ultum ire festinans, collecto exercitu, post hostem accelerat, transiensque Rhenum, terram illam solo tenus incendiis ingentibus vastat, armentorum etiam pecudumque predam nimiam exercitus congregat et abducit. Jam vero flumen ingredi parabant, et ecce Otto ex tota Saxonia collectas copias accelerantibus induxit. Belgae itaque cum duce suo indubitanter renitentes, cum Germanis secus flumen signis infestis ingressi sunt, et ex utraque parte multi funduntur. Qua die Germanorum victoria aegre sustentata, tamen enituit. Nam cum duae terciae eorum fusae jacerent, et Giselbertus suos defecisse adeo, adversarios autem illesos arbitraretur, in tanta confusione rerum fuga periculum evadere nitebatur, in fluentumque equo prosiliit. Qui cum fluminis pelagus enatare non posset, vi undarum victus, periit sessoremque immersit. At Belgae interitum ducis ignorantes, totis viribus decertabant, tantoque egerunt robore, donec post execrabilem innumerabilemque interitum, eorum qui relicti fuerant alii caperentur, alii in fluvium demergerentur. Ludewicus autem rex Giselbertum extinctum comperiens, multam in ejus casu miserationem habuit; profectusque in Belgicam, uxorem ejus Gerbirgam, Ottonis sororem, conjugio duxit. Hac occasionis diversitate, uno tamen exitii fine, necem ducis uterque scriptor, Gallicus scilicet et Saxonicus, testatur; penes lectorem vero erit, cui magis credatur.
13.39
Hoc in tempore Bertholdus Bajoariorum dux, Arnolfi ducis frater, vir strenuus, toto conamine favebat regis partibus. Volens itaque rex, ut quemadmodum tribulationis preteritae, ita et laeticiae presentis fieret particeps, sequenti statim die ut de morte adversariorum audivit, quanta erga se Dominus fecerit, directis nunciis ei aperuit; et quoniam conjugali conubio minime tenebatur, in augmentum laeticiae demandavit sub juramento, ut si sororem suam, scilicet Giselberti viduam, posset habere, eam conjugio sibi copularet, si vero hoc minus procederet, filiam ipsius Giselberti ex eadem sorore sua genitam, quam penes se habebat, fere jam nubilem, ei jungeret. Quo audito, Bertholdus immenso est gaudio affectus, elegitque nondum nubilem potius filiam exspectare, quam matrem, quae jam nupserat, tollere.
13.40
Fridericus igitur archiepiscopus, ut infidelitas, quam occulte gestabat, cunctis pateret, decem diebus ante necem prenominatorum discessit a rege, Mogontiamque concitus veniens, nil ibi moratus, Metensem urbem adiit; disposuerat enim Heinricus, frater regis, redeuntibus Eberhardo et Giselberto, cum eodem Friderico istic exercitum congregare, sicque regi in Alsacia manenti bellum maximum preparare. Cumque illo tenderet idem archiepiscopus, insperate occurrentes ei nuncii mortem jam sepius nominatorum ei indicaverunt. Quo audito consternatus animo, quid ageret ignorabat. Interea rex Alsaciam deserens, Franciam occupabat. Cujus metu Mogontiae cives perterriti, redeuntem archiepiscopum intra urbis moenia non suscipiunt. Unde factum est, ut non multo post a quodam regis fideli captus et in sui presentiam ductus, custodiae in Saxoniam sit traditus. In qua parvo tempore commoratus, miseratione regis, ut erat clementissimus, pristinae dignitati est restitutus.
13.41
Heinricus autem fratris timore compulsus, castellum Kievermont, non solum ingeniis hominum verum etiam natura ipsa munitum ingredi voluit; sed soror ejus, vidua Giselberti, eum prohibuit, dicens ad eum: Non te miseriarum mearum, quas perempto marito meo perpetior, piget, quin etiam munitionibus meis te includendo, regis iram super hanc regionem velut aquam effundas? Non patiar; nec enim tanta vecordia michi erit innata, ut ex meis incommodis tua compares commoda. His auditis, Henricus Lotharios deseruit et in regnum Ludewici secessit. Prefecit autem rex regioni Lothariorum Ottonem, filium Richwini, ut et regnum procuraret et nepotem suum, Giselberti filium, bonae spei puerulum, nomine Heinricum, nutriret. Heinricus autem, frater regis, dum aliud quid faceret ignoraret, assumptis secum quibusdam episcopis, quorum juvaretur auxilio, quadam die nudis pedibus ad pedes regis, ipso ignorante, pervenit, supplexque misericordiam imploravit. Cui rex ait: Indignum facinus tuum veniam non meretur, verum quia video te humiliatum coram me, non inducam malum super te. Jussit itaque rex eum ad palatium Ingelenheim proficisci sollertique cura eum custodiri, quoad remota paululum mentis aegritudine, quid super eo faceret, consilio prudentum definiret. Post haec vicina sibi semper clementia aliquantis urbibus illius usibus concessis, permisit eum in Lothariorum regione habitare. Deinde in processu temporis defuncto duce Bajoariorum Berhtoldo, monitu et intercessione sanctae matris suae prefecit eum regno eidem, faciens cum eo concordiam et pacem, in qua etiam fideliter permansit in finem. Erat autem ipse Heinricus copulatus matrimonio filiae ducis Arnolfi, feminae egregiae formae mirabilisque prudentiae.
13.42
Igitur cum bella intestina simul et externa cessarent legesque divinae et humanae auctorali vigore pollerent, gravis persecutio monachis oritur illis diebus, affirmantibus quibusdam pontificibus, melius videri paucos vita claros quam plures neglegentes in monasteriis esse, ideoque oportere conversationes eorum per monasteria perspicere et non bene conversantes abjicere, obliti, ni fallor, sententiae patrisfamilias, prohibentis servos zizania de tritico eruere, sed sinere utraque ad messem crescere, ne, uno incaute eradicato, damnum fieret in altero. Quod et in his factum est. Nam plures propriae infirmitatis conscii, deposito habitu et relictis monasteriis, grave onus sacerdotum devitabant. Fuerunt plures qui summum pontificem Fridericum hoc non pure sed subdole effecisse arbitrati sunt, quatinus virum venerabilem regique fidelem, Hademarum abbatem Fuldensem, si quo modo posset, dehonestaret. Ipse enim abbas vir erat magnae prudentiae et industriae, sub cujus temporibus Fuldense templum famosum est igne consumptum, sed ab eo in melius restauratum. Hic eundem pontificem secunda conjuratione culpabilem sub custodia tenuit, primum quidem honorifice, sed cum litteras ab eo scriptas reprehendisset, satis severe. Pontifex vero dimissus, dum ultionem quereret nec contra tantum virum prevaleret, humillima monasteria statuit temptare, si forte ad excellentissima posset aequaliter procedere. Sed hujusmodi simulationes incassum profusae sunt; nam abbas in gratia et amicicia regis permansit, et causis intercurrentibus, pontifex quod voluit non implevit.
13.43
Rex autem de die in diem proficiens, paterno regno non contentus, abiit in Burgundiam, regemque cum regno in suam accepit potestatem. Defuncto autem Ottone Lothariorum preside ac regis nepote Heinrico, Giselberti filio, ducatum regionis Chuonrado rex concessit, cui et unicam filiam suam Luitgardam desponsavit; qui erat adolescens acer et fortis, domi militiaque optimus, commilitonibus suis karus. Huic Luitolfus, filius regis, nimia dilectionis familiaritate asstrictus est.
13.44
Post haec rex Otto cum Ludewico rege per legatorum interventum conciliatur, quod eidem Ludewico postea multum profecisse probatur. Soror autem regis Gerberga genuit Ludewico filios duos, Karolum et Lotharium qui et patri postea successit. Ludewicus itaque a ducibus suis circumventus, primum a Rhodomensibus, ad quos Hairoldum, filium Thurmodi Bajocensium principis, fugiens solus ingressus est, capitur Haioroldoque traditur, sed dato minore filio obside, dimittitur, statimque a duce Hugone captus, Lugdunum sub custodia publica est missus. His auditis, rex super amici fortuna satis doluit, imperavitque expeditionem in Galliam contra Hugonem in annum secundum. Ille annus notabilis factus est de morte Edidis reginae, 7. Kalend. Febr. defunctae, quae nata ex gente Anglorum, non minus sancta religione quam regali potentia claruit. Decem annis regni consortia tenuit, undecimo obiit, Saxoniam vero 19 annis inhabitavit. Reliquit filium nomine Luitolfum, omni virtute animi et corporis ea aetate nulli secundum, filiam quoque nomine Luitgardam, quae nupserat Chuonrado duci. Sepulta est autem in civitate Magadeburgensi. Post cujus excessum rex omne studium transfert in filium, factoque testamento, creavit eum regem post se. Ipse autem tener adhuc erat adolescens annorum 16. Rex autem in Gallicam proficiscens expeditionem, festinat intrare regnum Karoli, causa vindicandae injuriae amici sui Ludewici. Quod audiens Hugo, legatione missa, jurat per animam patris sui, quod tanta sibi armorum copia esset, quantam rex nunquam vidisset, addiditque contemptum loquendo vane tumideque super Saxonibus, quia imbelles essent, et quia facile posset una potione septem Saxonica tela obsorbere. Ad quod rex famosum satis reddidit responsum, sibi fore tantam multitudinem pilleorum feninorum, quos ei representari oporteret, quantam nec ipse nec pater suus unquam videret, et revera cum esset magnus valde exercitus, 30 scilicet duarumque legionum, non est inventus qui fenino non uteretur pilleo, nisi abbas Corbeius cum tribus suis sequacibus. Dimissus igitur Ludewicus occurrit regi, jungiturque cum suis ejus exercitui. Occurrit eis cum magna expeditione et Chuonradus rex Genaunorum, quem Ludewicus etiam vocavit in auxilium. Juncti ergo pariter Lugdunum adeunt, sed eam locorum asperitate capere non valentes, Remensem civitatem expetunt, ubi nepos Hugonis ducis Hugo contra jus et fas subrogatus erat episcopus, legitimo pontifice adhuc superstite. Urbem vero armis capientes, injustum sacerdotem expellunt legitimumque sedi propriae restituunt. Post tres itaque menses rex Saxoniam cum incolomi exercitu rediit omnibus quae armis exquisita sunt Ludewico regi relictis. Hugo autem expertus potentiam regis Saxonumque virtutem, non passus est eos ultra terminos suos hostiliter intrare, sed anno sequenti in eandem expeditionem regi pergenti occurrit juxta fluvium quod dicitur Kar, et juxta imperium regis cum domino suo Ludewico pactum iniit, manus dedit, utilisque perinde mansit. Concurrentibus autem undique ad regem proceribus, venit et vir ditissimus Suevorum dux Herimannus, qui post congratulationis affabilitatem talibus est regem aggressus sermonibus: Non clam domino meo est, me prediorum latitudine ac pecuniarum immensitate predivitem absque liberis esse; nec est preter unicam filiam meam parvulam qui mearum rerum heres existat, me decedente. Placeat itaque tibi, domino meo regi, filium tuum Luitolfum michi adoptare in filium, quatinus unicae filiae meae conjugio copulatus, mearum rerum fiat hereditate magnificus. Placuit regi consilium ducis, et quod poposcit sine dilatione complevit. In brevi post haec socer moritur, cum ducatu omni possessione derelicta genero. Qui accepta potestate, animum tranquillum quem in puero gessit exuit, armatumque militem in Italiam ducens, aliquantis ibi urbibus captis et sub custodiam traditis, redit in Franciam.
13.45
Eo tempore usurpato imperio regnavit in Longobardia homo ferus et avarus, et qui omnem usticiam pecunia venderet, Berengarius, qui ad eundem regem Ottonem quondam venit, Hugonem regem Italiae fugiens, benigneque ab eo tractatus, cum multam pecuniam Hugo pro eo dare vellet, non est redditus. Hic cum postea depulso Hugone regnaret, veritus virtutem singularis prudentiae reginae Adelheidis, a Lothario Hugonis filio relictae, in multis eam afflixit, quo tanti decus splendoris aut extingueret aut certe obscuraret. Haec autem filia fuit Ruodolfi regis Burgundionum, qui et in Italia regnavit, et domnae Berhtae reginae, Burchardi Alamannorum ducis filiae, quam, defuncto Ruodolfo, rex Hugo in conjugium duxit, filiamque illius filio suo Lothario copulavit. Illo in tempore proficiscitur rex in militiam contra Bolizlavum regem Boemiorum, et cum capienda esset urbs quae dicebatur Nova, in qua clausus obsidebatur Bolizlai filius, prudenti rex consilio diremit praelium, ne miles in capiendis hostium spoliis aliquod incideret periculum. Considerata itaque virtute regis et innumera exercitus multitudine, Bolizlaus, egressus urbe, maluit tantae majestati subjici, quam ultimam perniciem pati. Sub signis igitur stans et regem audiens responsaque reddens, veniam tandem promeruit. Inde rex plena victoria gloriosus factus, in Saxoniam est regressus. Cumque virtus prefatae reginae illum non lateret, simulato itinere Romam proficisci statuit. Et ubi Longobardiam intravit, amorem reginae predictae muneribus super se probare temptavit. Quo fideliter experto, in conjugium sibi eam sociavit, et cum ea urbem Papiam, quae sedes est regni, obtinuit. Quod videns filius ejus Liutolfus, tristis ab eo discessit; profectusque in Saxoniam, aliquamdiu moratus est in loco consiliis funesto Salaveldon. Rex vero in Italia celebratis juxta regalem magnificentiam nuptiis, proficiscitur inde cum novi matrimonii claritate, acturus proximum pascha in Saxonia. Persuasus quoque rex Berengarius a Chuonrado duce, cui Papia cum presidio militari relicta erat custodienda, regem subsecutus est in Germaniam, pacem cum eo facturus et per omnia jussis ejus obtemperaturus. Qui regiam veniens ad urbem, jussus est in hospitio sibi parato manere; neque enim faciem regis per triduum promeruit videre. Quod egre tulit Chuonradus, qui eum adduxerat, pariterque Luitolfus, filius regis, qui unum cum eo sentiebat. Post haec rex regem alloquitur, et in gratiam regis ac reginae susceptus, deditionis sponsionem dat foederisque spontanei diem locumque urbem Augustam designat. Ubi cum conventus fieret, Berengarius manus filii sui Adelberti manibus suis implicans, coram omni exercitu famulatui regis cum filio se subjugavit, et ita dimissus cum gratia et pace in Italiam remeavit. Ibi mirae magnitudinis lapis tonitru ac tempestate jactus de caelo, ingens miraculum multis visentibus prebuit.
13.46
Nati sunt autem regi filii ex serenissima regina, primogenitus Heinricus, secundus Brun, tercius paterni nominis majestate designatus, quem jam tum post patrem dominum ac patrem sperabat orbis universus, filiam quoque sanctae matris ejus vocabulo insignitam. Luitolfus autem, filius regis, et Chuonradus, gener ipsius, nova quaedam moliuntur contra regem. Quod cum eum non lateret, circa Kalendas Julii moto exercitu contra eos, obvias urbes partis adversae aut armis aut deditione cepit, quousque Mogontiam perveniret, quam filius jam cum exercitu intravit, patremque, dictu miserabile! armatus exspectavit. Ibi plus quam civile omnique calamitate acerbius bellum coeptum est, machinae multae muris admotae, sed ab urbanis destructae sunt vel incensae; crebrae ante portas pugnae; raro forinsecus stationes fusae. Cunctando enim res variabant, dum dominatorem regni foris, intus successorem timebant. Obsidio itaque dum sexaginta ferme dies excederet, sermo fit de pace; unde datur obses in urbem consobrinus regis Ekbertus, quo liber in castra illis pateret accessus. Filius cum genero castra ingressi, regalibus vestigiis prosternuntur, spondentes pro scelere omnia se passuros, ut auxiliarii tantum amici nichil mali paterentur. Rex autem non inveniens quomodo meritas penas filio inferret, fautores insidiarum expostulat. Illi autem juramentis vicariis obligati et quodammodo arte antiqui hostis constricti, hoc omnino negabant, sicque infecta re in urbem rediebant. Ekbertus autem, qui obses datus erat in urbem, suasibilibus verbis regi fit adversus, cum et antea propter correptiones ejus illi fuisset iratus. Sequenti igitur nocte Bajoarii comites Heinrici fratris regis, relicto eo, juncti sunt Luitolfo, cum quibus ipse pergens, urbem regiam Ratisponam cepit cum ceteris in ea regione munitissimis, omnemque pecuniam ducis Heinrici suis militibus divisit, conjugem ejus cum filiis et amicis non solum urbe sed et regione excedere coegit. Haec omnia fiebant consilio Arnolfi junioris fratrumque suorum, eo quod ipse Heinricus paternum haberet ducatum. Rex vero filium subsequens, urbem Ratisponam obsidione circumdedit; sed cum multitudo machinas urbi applicari non sineret, satis dure interdum ab utrisque pugnatum est pro muris. Urbani crebris attriti praeliis, fame quoque periclitari coeperunt. Unde Luitolfus urbe egressus cum principalibus viris, pacem postulat, sed non impetrat, quia patri oboedientiam negat. Reversus vero in urbem, portam orientalem obsidentem armis temptat Geronem, tot victoriis quot praeliis clarum. A tercia igitur hora usque in nonam cum acriter pugnaretur ante portam urbis, equo cadente, ascensor Arnolfus armis exutus ilicoque telis perfossus occubuit. Post biduum a muliere, famem urbis fugiente, mors illius notificatur, dum antea nesciretur. Cujus morte urbani satis consternati, jam de pace tractabant. Proinde interventu principum Luitolfus iterum de urbe progressus, dum mense integro et dimidio obsideretur, pacem obtinuit usque ad condictum diem, dum de his causis dijudicaretur; locusque concilii apud Friteslari notabatur. Rex inde in patriam reversus est, Heinricus vero Novam urbem obtinuit; Ratispona proxima nocte pene tota exusta est. Post haec exercitandi gratia cum rex venationem ageret in loco qui dicitur Sweldon, filius patri nudatis plantis prosternitur, intima tactus poenitentia, patris primum, deinde omnium presentium movebat lacrimas. Amore itaque paterno susceptus in gratiam, spondet se obtemperaturum omni paternae voluntati. Interea summus pontifex Fridericus egrotare nunciatur; quapropter regis placitum modice differtur. Defuncto pontifice, universalis conventus populi celebratur; Mogontia post annum et dimidium cum omni Francia regi traditur; filius et gener in gratiam suscepti sunt, qua et in finem fideliter usi sunt.
13.47
Rex ingressus Saxoniam circa Kalendas Jul. obvios habuit legatos Ungariorum, tanquam ob antiquam fidem et gratiam eum visitantes, revera autem, ut quibusdam videbatur, eventum belli civilis considerantes. Quos cum secum aliquantis diebus retinuisset et aliquibus munusculis donatos in pace remisisset, audivit a nunciis fratris, ducis scilicet Bajoariorum: Quia ecce Ungarii diffusi invadunt terminos tuos, statuuntque tecum inire pugnam. His rex auditis, quasi nichil laboris preterito anno tolerasset, coepit ire contra hostes, sumptis secum paucis ammodum ex Saxonibus, eo quod jam bellum Sclavonicum urgeret. Castris igitur positis in Augustae urbis confiniis, exercitus Francorum et Bajoariorum ei occurrit; cum valido quoque venit equitatu in castra dux Chuonradus; cujus adventu milites erecti, jam optabant non differri certamen. Erat enim dux idem natura audacis animi, et quod rarum est audacibus, bonus consilio, et dum pedes et dum eques iret in hostem, bellator intolerabilis, domi ac militia karus sociis. Igitur ab utriusque exercitus latrocinantibus agminibus notificabatur non longe ab invicem fore uterque exercitus. Jejunio itaque in castris predicato, jussum est omnes ad bellum paratos esse in crastino. Primo diluculo surgentes, pace data et accepta, operaque sua primum duci, deinde ab uno quoque alteri cum sacramento promissa, erectis signis, numero quasi octo legiones procedunt e castris. Ducitur exercitus per aspera et difficilia loca, ne daretur hostibus copia turbandi sagittis agmina, quibus utuntur acerrime, arbustis ea protegentibus. Primam et secundam et terciam legionem direxerunt Bajoarii, quibus prefuerunt prefecti ducis Heinrici; nam et ipse bello aberat, eo quod valitudine corporis laborasset, qua et mortuus est. Quartam legionem ordinaverunt Franci, quorum rector ac procurator erat dux Chuonradus. In quinta, quae erat maxima, et quae dicebatur regia, ipse princeps erat, vallatus lectis ex omnibus militum milibus alacrique juventute, coramque eo angelus-- sic enim vocabatur vexillum ejus-- denso agmine circumseptus. Sextam et septimam legionem constituerunt Suevi, quibus prefuit Burchardus, cui nupserat filia fratris regis. In octava erant Boemii electi milites mille, armis potius instructi quam fortuna; in qua et sarcinae omnes ac impedimenta quaeque, quasi ipsa esset tutissima quae et novissima. Sed aliter res acta est. Nam Ungarii nichil cunctantes Licum fluvium, qui Lehc dicitur, transierunt, circuientesque exercitum, extremam legionem sagittis lacessere coeperunt, et impetu cum ingenti vociferatione facto, aliis cesis, aliis captis, sarcinis omnibus potiti, ceteros legionis illius armatos fugere compulerunt. Similiter septimam ac sextam aggressi, plurimis ex eis fusis, in fugam verterunt. Rex autem cum advertisset, bellum ex adverso pretendi, sed post tergum novissima agmina periclitari, misit illuc ducem Chuonradum cum quarta legione; qui veniens captivos eripuit, predam excussit, latrocinantiaque hostium agmina perturbavit. Fusis latrocinantibus undique adversariorum agminibus, dux ad regem revertitur signis victricibus, mirumque in modum cunctantibus veteranis militibus, gloria victoriae assuetis, cum novo milite et fere bellandi ignaro triumphum peregit. Totum igitur pondus praelii jam ex adverso esse rex conspiciens, exhortationis gratia suos allocutus est, monens eos antiquarum victoriarum et rerum sedulo bene gestarum, et ut modo in patria non cederent, qui sepius et in aliena victores existerent; et postquam hujusmodi verba plurima dedit, ad ultimum intulit: Plura loquerer, milites mei, si nossem verbis virtutem vel audaciam animis vestris augeri, modo melius gladiis quam linguis incipiamus. His dictis, arrepto clipeo ac sacra lancea, ipse primus equum vertit in hostes, fortissimi militis ac optimi imperatoris officium gerens. Hostium audaciores primum restiterunt, deinde ut socios terga vertere viderunt, obstupefacti nostrisque intermixti, extincti sunt. Ceterorum vero alii equis fatigatis villas proximas intrant, circumfusique armatis, cum moenibus pariter concremantur, alii flumen contiguum transnatantes, dum ripa ulterior ascendentes non sustinet, flumine obvolvuntur et pereunt. Chuonraradus autem dux fortiter pugnans, animi fervore et solis ardore, qui eo die nimius erat, aestuavit, vinculisque loricae solutis, dum auram captavit, vulnere sagittae in adverso gutturis defixae cecidit. Cujus corpus imperio regis honorifice collectum, transportatur Wormaciam, ibique sepelitur cum fletu et planctu omnium Francorum. Ipsa vero die belli invasa sunt castra, et captivi omnes erepti, secundo autem die ac tercio a vicinis urbibus reliqua multitudo in tantum consumpta est, ut nullus aut rarus evaderet. Tres duces gentis Ungaricae capti ducique Heinrico praesentati, mala morte, ut digni erant, multati sunt; suspendio namque crepuerunt. Triumpho celebri rex factus gloriosus, ab exercitu pater patriae ac imperator est appellatus. Decretis proinde honoribus et dignis laudibus summae divinitati per singulas aecclesias, hoc idem sanctae matri suae per nuncios demandans, cum tripudio ac summa laeticia Saxoniam revertitur, et a populo suo libentissime suscipitur. Neque enim tanta victoria quisquam regum intra ducentos annos ante eum laetatus est.
13.48
Rebus igitur rite compositis, per omnem Franciam Saxoniamque et vicinas circumquaque gentes, Romam proficisci statuens, Longobardiam perrexit. Ubi qualiter regem Longobardorum Berengarium, multa mala cum filio suo Adelberto aecclesiis Dei inferentem, duobus annis obsederit, captumque cum conjuge et filiis in exilium miserit, Romanos duobus praeliis vicerit, duces Beneventorum subjecerit, Grecos in Calabria et Apulia superaverit, terra Saxonica venas argenti aperuerit, imperium cum filio sibi aequivoco quam magnifice dilataverit, majoris est operis, ideoque conscribi non valet a nobis.( LIUDPR. Hist. Ott.) Hoc tantum breviter notandum, quod a Johanne papa litteris suppliciter exoratus, quatinus pro amore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli sanctam Romanam aecclesiam ex faucibus Berengarii suorumque liberaret, aliorumque multorum episcoporum alteriusque ordinis et laicorum questibus motus, filium suum Ottonem contra morem priorum in puerilibus annis regem constituens, in Saxonia dereliquit, ipse collectis copiis Italiam percitus venit, Berengarium cum uxore sua Willa et filio Adelberto captivos Babenberg in exilium misit, ubi et idem Beringarius defunctus et sepultus est; ipse vero Romam veniens, mirifico apparatu susceptus, et ab eodem apostolico Johanne imperiali unctione et benedictione sublimatus, imperator et augustus est appellatus. Aliquanto autem tempore in partibus illis commoratus, filium suum Ottonem ad se venire fecit; qui et in natali Domini coronam regni ab apostolico accepit. Missa etiam legatione Constantinopolim, filiam imperatoris Theophanu nomine inde accepit, quam, celebratis in Italia nuptiis, eidem filio suo conjunxit.
13.49
Post haec regressus de Italia imperator Otto cum filio rege, Galliam ingressus est, inde Germaniam transiturus et proximum pascha Quitilingaburg celebraturus. Manens autem ibi decem et septem diebus, descendit inde, ascensionem Domini apud Meresburg celebraturus. Tercia vero feria ante pentecosten venit ad locum qui dicitur Mimilewa. Proxima nocte transacta, hora constituta letus ad mensam consedit, venienteque tempore vespertinis laudibus interfuit, sed peracto cantu evangelii, aestuari ac fatigari jam coepit. Quod cum intellexissent principes circumstantes, imposuerunt eum sedili. Inclinantem autem caput, quasi jam defecisset, refocilaverunt eum, expetitoque sacramento dominico et accepto, sine gemitu cum magna tranquillitate spiritum reddidit Domino, Non. Mai, quarta feria ante pentecosten. Inde transportatur in cubiculum, et cum jam esset sero, transitus ejus nunciatur populo. Cujus corpus cum magnis lugentum exsequiis a filio, rege jam facto, translatum est in civitatem quam ipse construxit vocabulo Magadeburg, ibique honorifice tumulatum est.
13.50
Anni Ottonis Magni.
13.2
( Chr. W.) Hujus anno primo, qui est a Dominica incarnatione 937u s, Ungarii Franciam et Alamanniam et Galliam usque oceanum Burgundiamque devastantes, per Italiam redierunt.-- Monasteria sancti Galli et sancti Bonifacii cremantur.-- Ruodolfus rex Burgundiae et Arnolfus dux Noricorum obierunt.
13.3
A. D. 938. Heinricus, frater Ottonis regis, ab Eberhardo comite comprehenditur.
13.4.1
A. D. 939. Otto rex, cum fratre Heinrico et Gisilberto Eberhardoque pugnantibus militibus suis, victoriam reportat.
13.4.2
Ab inicio anni 4900.
13.5
A. D. 940. Rege in partibus Alsaciae castellum Brisahc obsidente, episcopi quidam, noctu relictis tentoriis, subtraxerunt se. Eberhardus comes ab Utone et Chuonrado juxta Rhenum occisus est, Giselbertus dux in aqua suffocatur.-- Burghardus Wirciburgensis episcopus obiit.
13.6
A. D. 941. Otto rex Gallias petiit.
13.7
A. D. 942. Otto et Ludewicus reges pacificantur.
13.8
A. D. 943.
13.9
A. D. 944. Ungarii cum Bajoariis pugnant et vincuntur.
13.10
A. D. 945.
13.11
A. D. 946.
13.12
A. D. 947. Bertholfus dux Bajoariorum, frater Arnulfi ducis, moritur, et Heinrico fratri regis ducatus committitur.-- Edith regina obiit.
13.13
A. D. 948.
13.14
A. D. 949. Herimannus dux Alamannorum moritur; pro quo Luitolfus, filius regis Ottonis, dux constituitur.
13.15
A. D. 950. Otto rex Italiam petiit, eamque sibi subjecit; rediensque, Papiam Chuonrado duci Lothariorum tuendam commisit.
13.16
A. D. 951. Berenger rex Longobardorum, Chuonrado suadente, apud Augustam cum filio suo Adelberto ad deditionem venit, factusque miles regis, remissus est in regnum cum pace.
13.17
A. D. 952. Otto rex Italiam intravit causa Adelheidae reginae, ipsaque accepta uxore, nuptias celebravit Papiae.
13.18
A. D. 953. Luitolfus dux patri rebellat et dux Chuonradus cum eo.
13.19
A. D. 954. Ungarii Italiam petunt, Noricam et Franciam.
13.20
A. D. 955. Ungarii totam Bajoariam depopulantes, juxta Augustam Alamanniae urbem ab Ottone rege pugna victi, immensa cede necantur.
13.21
A. D. 956. Luitolfus dux Italiam hostiliter intravit.
13.22
A. D. 957. Luitolfus Adelbertum vincit, et ipse eodem anno moritur.
13.23
A. D. 958. Cruces in vestibus hominum apparuerunt.
13.24
A. D. 960. Poppo Wirciburgensis episcopus obiit.
13.25
A. D. 962. Otto rogatu Johannis papae et querimonia multorum de Berengario et filio proclamantium, Romam tendit, ibique imperator ab eodem papa factus, Berengarium capit, et cum conjuge sua Willa nomine ad castellum Babenberg misit, ubi et presentem vitam clausit.
13.26
A. D. 963. Otto imperator natale Domini Papie agit.
13.27
A. D. 964. Otto imperator natale Domini Rome moratur; ubi et filius ejus Otto coronatur.
13.28
A. D. 967. Otto imperator de Italia redit.
13.29
A. D. 968..
13.30
A. D. 969. Mathildis, mater imperatoris, obiit.
13.31
A. D. 970.
13.32
A. D. 971. Signum quoddam ignei coloris in coelo apparet.
13.33
A. D. 972.
13.34
A. D. 973.
13.35.1
A. D. 974. Otto imperator obiit Non. Mai. Eodem anno sanctus Oudalricus migravit, anno episcopatus sui Post Johannem papam Benedictus ordinatur 122u s, post quem item Benedictus 123u s.
13.35.2
Anni Ottonis secundi.
13.36
Anno Dominicae incarnationis 975. ab Urbe autem condita 1726. Otto secundus, Magni filius 82o loco ab Augusto, regnare coepit, et annis 9 regnavit. Hic vivente patre in regnum electus Romaeque ab apostolico regni corona decoratus, mox ut pater defunctus est, ab omnibus qui aderant denuo eligitur, et in regni sede locatur.
13.37
A. D. 977.
13.38
A. D. 978.
13.39
A. D. 979.
13.40
A. D. 980.
13.41
A. D. 981..
13.42
( Chr. W.) A. D. 982. Otto imperator, apud Calabriam occiso a Grecis exercitu, de navi exiliens, natatibus aufugit.
13.43.1
A. D. 983 Otto imperator Romae moritur 6. Idus Decembris, ibique sepelitur.-- Poppo junior Wirciburgensis episcopus obiit.
13.43.2
Anni Ottonis tercii
13.44
Anno Dominicae incarnationis 984. ab Urbe condita 1735. Otto tercius, Ottonis secundi filius, ammodum puer, 83o loco ab Augusto, Romanum imperium suscepit, et annis 17 regnavit.
13.45
A. D. 985.
13.46
A. D. 986.
13.47
A. D. 987.
13.48
A. D. 988. Fames magna facta est.
13.49
A. D. 989. Hugo Wirciburgensis episcopus obiit.
13.50
A. D. 990.
13.51
A. D. 991.
13.52
A. D. 992.
13.53
A. D. 993.
13.54
A. D. 994. Sanctus Adelbertus, episcopus de Praga civitate, a Prucis martyrio coronatur.-- Berenwardus episcopus Wirciburgensis obiit.
13.55
A. D. 995.
13.56
A. D. 997. Chuonradus dux obiit.
13.57
A. D. 999.
13.58.1
A. D. millesimo.
13.58.2
Anno regni sui 18o Otto imperator tercius obiit 5 Kal. Febr., eo videlicet anno qui ab incarnatione Domini inscribitur millesimus primus. Cujus intestina Augustae, reliquum corpus Aquisgrani sepelitur.
13.58.3
Anni Heinrici secundi.
13.59
Anno Dominicae incarnationis 1001, ab Urbe autem condita 1752, Heinricus secundus, primum dux Bajoariae, deinde, Ottone tercio absque filiis defuncto, in regni provectus culmine, 84o loco ab Augusto, regnum accepit, et annis 23 ac mensibus 5 regnavit, 12 annis sub nomine regis, 11 dignitate et nomine imperatoris. Hic in regni sede sublimatus, cum Heinricum marchionem aliosque in inicio regni sui sibi resistentes superasset, Italiam et Boemiam ac Bolizlaum cum omni gente Sclavorum subjugasset, data sibi requie a Domino, considerans se filios non habiturum, quippe qui, ut multi testantur, consortem regni Cunigundam nunquam cognovit sed ut sororem dilexit, Dominum bonorum omnium datorem habere delegit heredem, sextoque regni sui anno sapienti consilio episcopatum Babenberg in honore sancti Petri sanctique Georgii constituit, locumque ipsum prediorum divitiis et omni ornatus decore, ut inpresentiarum cernitur, copiosissime ditavit. In meridiana quoque parte civitatis monasterium in honore sancti Stephani protomartyris sub ordine canonico construens, ex altera vero, hoc est aquilonari, aliud monasterium sub monachili regula in honore sancti Michahelis archangeli sanctique Benedicti abbatis constituens, sibi suaeque civitati supra petram apostolicae firmitatis fundatae, muroque et propugnaculis meritorum sancti Georgii ceterorumque sanctorum munitae ac exornatae, contra incentivos vitiorum jactatus turrim fortitudinis in Stephano, et contra refrigerantes flatus illius, qui in aquilone, unde malum omne pandetur, sedem ponere disposuit, refugium certum in angelico preparavit presidio, ut a dextris et a sinistris justiciae armis vallatae in nullo sufficiat insidiator prevalere. Aliis quoque sanctorum locis per regni latitudinem non minus, prout opus erat, munificentiae suae impertivit largitatem, quaedam dilapsa jam in melius restituens, quibusdam quae minus subpetebant adjiciens. Regis autem frater erat Brun, Augustensis sedis episcopus, qui felicibus fratris actibus invidens, multas ei adversitatum injurias in quantum potuit inferebat, et ubi per se non poterat, inferentibus se adjungebat, vel alios ad inferendas exhortando, stimulos eis incitationis subigebat. Cui frater non solum talionem non reddidit, verum etiam fraterna instructus dilectione, omnia dissimulando et patienter sustinendo, illum bono vincere satagebat. Horum sororem, bonae memoriae feminam, Giselam, rex Ungariorum qui Stephanus dicebatur in conjugium expetivit, sed eam ducere non promeruit, donec se christianae religionis rudimenta et sacri baptismatis sacramenta cum omni gente sua suscepturum promisit. Quam pollicitationem ubi rebus perfecit, religiosus Deoque devotus postea in exsecutione bonorum operum permansit; quod divina pietas post mortem ejus evidentibus indiciis, ad sepulturam ejus factis signorum miraculis, demonstravit.-- Rex autem Heinricus, postquam bonae opinionis odorem longe lateque redolere fecerat locumque sibi dilectum cum ceteris monasteriis ditando et ornando et excolendo ad perfectum adduxerat, divina vocatione viam universae carnis ingressus, Deo reddidit animam feliciter, ut credimus, 3. Idus Julii, anno regni sui 24o, imperii autem 11o, vitae vero 52o, sepultusque est Babenberg in epyscopio a se facto, in sancti Petri apostoli monasterio.
13.60
( Chr. W.) A. D. 1002. Heinricus rex Heinricum marchionem et alios sibi resistentes cum exercitu petit.
13.61
A. D. 1003. Heinricus rex Italiam, Boemiam, Bolizlaum ducem cum omni Sclavorum gente subjugavit.
13.62
A. D. 1004. Fames magna facta est.
13.63
A. D. 1005.
13.64
A. D. 1006. Epyscopium Babenberg a rege Heinrico constituitur, et Eberhardus ibi episcopus preficitur.
13.65
A. D. 1007.
13.66
A. D. 1008. Brun, episcopus ex monacho, a Prucis multis suppliciis afflictus, et manibus pedibusque abscisis, postremo capite plexus, coelos petiit.-- Eberhardus episcopus ordinatur.
13.67
A. D. 1010.
13.68
A. D. 1011.
13.69
A. D. 1013. Heinricus Romae imperiali benedictione coronatur a Benedicto papa.
13.70
A. D. 1014. Ernest dux in venatu occiditur.
13.71
A. D. 1015.
13.72
A. D. 1016. Heinricus Wirciburgensis episcopus obiit.
13.73
A. D. 1017.
13.74
A. D. 1018.
13.75
A. D. 1019. Benedictus papa Babenberg veniens, aecclesiam sancti Stephani dedicavit.-- Eodem anno Werenherus Argentinae episcopus cum Alamannis contra Burgundiones pugnavit et vicit.
13.76
A. D. 1020. Terremotus magnus factus est 4 Idus Mai, feria 5. Eo anno Heribertus Coloniensis archiepiscopus obiit. Cui Piligrinus successit.
13.77
A. D. 1021. indictione 5. 4. Non. Novembr. feria 5, anno regni gloriosi imperatoris Heinrici secundi 21. imperii autem nono, ipso presidente ac disponente, Eberhardus, primus aecclesiae Babenbergensis episcopus, ordinationis suae anno 13o dedicavit aecclesiam sancti Michahelis in monte, in honorem ejusdem sancti archangeli sanctique Benedicti abbatis. Huic igitur consecrationi interfuerunt episcopi multi, scilicet Aribo Mogontinus, qui altare sancti Martini dedicavit, Piligrinus Coloniensis, qui altare sancti Petri consecravit, cum aliis multis. Eundem autem locum inhabitare coepit primus pater ejusdem monasterii Rato, anno Domini incarnationis 1015, eodemque anno fundamenta ipsius monasterii locata sunt, et secundo anno Heinrici abbatis secundi templum ipsum dedicatum est.
13.78
( Chr. W.) A. D. 1022. Heinricus imperator Novam Trojam deditione cepit, et mortalitas magna in exercitu facta est. Gebehardus Ratisponensis episcopus obiit; pro quo item Gebehardus ordinatur.
13.79
A. D. 1023.
13.80.1
A. D. 1024. Heinricus imperator secundus migravit.
13.80.2
Luitolfus dux Saxoniae.
13.80.3
Brun dux, a Danis occisus.
13.80.4
Otto dux Saxoniae.
13.80.5
Heinricus rex.
13.80.6
Baba .
13.80.7
Heinricus dux Bajoariae. Heinricus dux Bajoariae. Heinricus Babenbergensis dux Bajoariae, postea imperator. Cujus uxor Cunigunt absque filiis obiit.
13.80.8
Otto Magnus imperator. Otto imperator. Otto imperator.
13.80.9
Adelbertus quem Ludewicus decollavit.
13.80.10
Anni Chuonardi II.
13.80.11
Anno Dominicae incarnationis 1025, ab Urbe condita 1776, Chuonradus, ex regni primoribus unus, sed regno antea per rebellationem adversus, principibus pro ejus electione dissidentibus, Aribone autem Mogontino archiepiscopo et Eberhardo Babenbergensi presule sibi faventibus, 85o loco ab Augusto, regnum suscepit, et annis 15 regnavit. Sublimatus autem in regni sede, consilio Brunonis episcopi Augustensis, fratris Heinrici imperatoris, qui semper, ut supra dictum est, felicibus ejus invidebat actibus, Babenbergensem epyscopatum meditabatur destruere, quia idem Brun episcopus promisit reginae Giselae, omnia predia hereditario jure ad se pertinentia filio ejus Heinrico contradere. Locus igitur et tempus conventui statuitur, ubi haec res ad certum perducatur. Nocte vero, quae diem precesserat in qua haec ventilanda erant, Eberhardus episcopus ad tentorium predicti Brunonis clam accessit, lectoque ejus assidens, multa super hac monendo, obsecrando, memoriam fratris animo inculcando, cum eodem sollicitus egit. Qui ubi jam multa noctis hora transacta recesserat, et episcopum pro auditis sollicitatum somnus obpresserat, visus est ei frater suus imperator Heinricus lecto suo asstare, faciemque suam barba ex una parte depilata turpatam objectare. Cui super hac re stupido et ammiranti, ac quis tam temerarios ausus in eum presumeret interroganti: Tu, ait, haec fecisti, qui me et sanctos Dei, quos rebus a Deo michi concessis dotavi, despoliare disposuisti. Cave jam ulterius super hac temeritate, ne incepta luas magna infelicitate. Ad haec ille expergefactus, ac de visione non parum perterritus, membrorum quoque horrore ac tremore non leniter est attactus. Mane autem facto, cum diu exspectatus ad conventum procerum non veniret, regina pro filio sollicita, nunciis missis obnixe rogavit, ut adveniens promissa perficeret. Ille vero affirmabat, se tanta infirmitate gravari, ut nec de lecto surgere nec pedem posset quoquam movere. Cumque rogaretur, ut se in lecto ad conventum deportari pateretur, quo vel sic promissio perficeretur, omnino abdicavit, seque in Deum et in sanctos ejus et in fratrem suum peccasse, libera tandem voce proclamavit. Sic itaque divina pietas per merita famuli sui, ne spe, quam in se posuit, fraudaretur, omnia illius pravae conspirationis machinamenta repressit, idque quod ab eo bene coeptum est confirmando, semper exinde ad meliora provexit.-- Secundo igitur regni sui anno Chuonradus rex filium suum Heinricum regem fecit, et ipse Romam pergens, imperialem benedictionem accepit. Post haec Knuth, regis Danorum, filiam, nomine Cunigundam, filio suo conjunxit, seque ad bene agendum studiosius accinxit. In proprio quippe castello Lintburg dicto, ad alios usus quondam sibi grato, monasterium construxit, prediorumque copia illud ditans, monachorum congregationem sub abbatis provisione illuc introduxit; Spirense quoque epyscopium provehere statuens, sed vivendi meta eo usque non pertingens, filio suo Heinrico suae voluntatis effectum commisit, quem ipse magnifice coepit, sed filius ejus item Heinricus magnificentius perfecit.
13.81
( Chr. W.) Primo itaque Chuonradi regis anno dissensio magna contra eum in regno tumultuatur, sed divinitus cito sedatur.
13.82
A. D. 1026. Heinricus, Chuonradi regis filius, rex efficitur; Chuonradus vero Romam tendens, imperiali benedictione provehitur.
13.83
A. D. 1027. Brun Augustensis episcopus et Welefo comes predas et incendia inter se conficiunt.
13.84
A. D. 1028. Ernest dux Alamannorum et Welefo comes Chuonrado imperatori ad deditionem veniunt.
13.85
A. D. 1029. Brun Augustensis episcopus obiit; cui Eberhardus successit.
13.86
A. D. 1030. Chuonradus imperator Stephanum Pannoniae regem cum exercitu petit. Interea in Alamannia Ernest dux et Werinherus comes cum aliis multis occiduntur, 16 Kal. Sept.
13.87
A. D. 1031. Stephanus rex per legatos cum imperatore pacificatur.
13.88
A. D. 1032. Ruodolfus rex Burgundiae moriens, diadema suum Chuonrado imperatori misit.
13.89
A. D. 1033. Meginhardus episcopus Wirciburgensis obiit. Chuonradus imperator in hieme Burgundiam petit. Eclypsis solis facta est 3 Kalend. Julii, hora sexta.
13.90
A. D. 1034. Imperator Franciam petit contra Outonem. Item Burgundiam vastat.
13.91
A. D. 1035. Wirbinam castellum, in confinio Saxoniae positum, pagani qui Liutici dicuntur obtinent, multis ex christianis occisis et captis. Quos imperator cum exercitu petit.
13.92
A. D. 1036. Gebehardus secundus Ratisponae episcopus obiit; pro quo item Gebehardus tercius successit.-- Heinrico, imperatoris filio, Knuth regis Danorum filia conjungitur.-- Luitici tributarii facti sunt imperatori.-- Piligrinus Coloniensis archiepiscopus moritur; pro quo Herimannus ordinatur.
13.93
A. D. 1037. Chuonradus imperator Italiam cum exercitu petit, et Mediolanensem episcopum in custodiam mittit; qui fuga lapsus imperatori rebellat.-- Outo princeps Karolingorum a Gozelone Lothariorum duce pugna victus, fugiensque a quodam milite occiditur.
13.94
A. D. 1038. Stephanus Ungariorum rex religiosus obiit.
13.95.1
A. D. 1039. Chunigunt imperatrix, mater pauperum, dives ipsa, divitem migravit ad Christum 5 Non. Martii.-- Herimannus dux Alamannorum, filius Gisilae imperatricis, obiit. Chuonradus imperator obiit 2 Non. Junii, et sepultus est Spirae. Reginboldus Spirensis episcopus obiit 3 Idus Octobr.-- Eclypsis solis facta est 11 Kal. Septembris.
13.95.2
Anni ab initio 5000.
13.95.3
Anni Heinrici tercii.
13.96
Anno Dominicae incarnationis millesimo quadragesimo, ab Urbe autem condita 1791, Heinricus tercius, Chuonradi imperatoris filius, jam dudum patre vivente rex constitutus, 86o loco ab Augusto, patri successit, et 17 annis regnavit. Eberhardus primus Babenbergensis episcopus obiit.
13.97
( Chr. W.) A. D. 1041. Heinricus rex ducem Poemiae Fratizlaum bello petiit; sed multis proceribus et militibus in prestructione silvae citra ultraque occisis vel captis, nil memoria dignum efficere potuit.-- Petrus quoque Ungariorum rex eidem duci contra regem auxilia misit.
13.98
A. D. 1042. Ungarii quendam Ovonem sibi regem fecerunt, et Petrum regem suum expulerunt. Qui profugus et exsul, Heinrici regis, cui priori anno rebellavit, gratiam querit et invenit.-- Heinricus rex Boemiam ingressus, igne predaque cuncta devastat, et rebellem ducem obsides dare ipsumque post se Ratisponam ad deditionem humillimam venire sibique jurejurando fidelitatem ac servicium confirmare coartat.-- Ovo rex Ungariorum, ob susceptum a rege Heinrico Petrum a se expulsum, fines Bajoariae predis depopulatur; sed magna pars exercitus ejus ab Adelberone marchione deletur.
13.99
A. D. 1043 Heinricus rex Pannoniam ingressus, duas populosissimas civitates evertit, plures deditione sibi subjecit.-- Gisela imperatrix obiit 16 Kal. Mart. et sepelitur Spirae.
13.100
A. D. 1044. Heinricus rex iterum Pannoniam invadens, satisfactionem et obsides ac munera pacisque confirmationem per jusjurandum accipiens, discessit; indeque reversus, synodo Constantiensi affuit, ubi cunctis in se delinquentibus debita dimisit, omnibusque inimiciciis destructis, pacem hactenus inauditam tam in tota Suevia quam in aliis regni sui provinciis per edictum regiae censurae confirmavit. Dein Agnetem, Willihelmi Pictaviensis principis filiam, apud Mogontiam ungi faciens in reginam, regalibus sibi nuptiis apud Ingelenheim copulavit; unde infinitam histrionum et joculatorum multitudinem non solum muneribus, sed etiam cibo potuque vacuam et merentem abire permisit.-- Luitpoldus marchio, Adelberti filius, maxima Ungariorum clades, immature obiit.-- Pestis pecudum maxima, hiems dura fuit et nivosa.
13.101
A. D. 1045. Brun Wirciburgensis episcopus obiit 6 Kal. Junii. Pro quo Adelbero ordinatur.-- Heinricus rex tercio Pannoniam ingressus, Deique favente clementia victor effectus, Ovonem cum uxore et filiis ac cognatis, quibus locus fugiendi erat, effugabat, Petrum restituit in regnum, subditoque sibi Ungariorum regno, cum honore summo revertitur.-- Gotefridus dux Lothariorum Heinrico regi rebellans, ad deditionem coactus, in castello Gibichenstein usque ad dignam satisfactionem custodiae mancipatur.
13.102
A. D. 1046. Heinricus rex Italiam ingressus, a Romanis pacifice suscipitur; papas tres non digne constitutos synodaliter deposuit, et Suidegerum, Babenbergensis ecclesiae secundum episcopum, papam constituit; a quo ipse et conjunx ejus Agnes in sancto dominici natalis die benedictione imperiali sublimantur. Imperatrix vero Agnes inde revertens, apud Ravennam genuit filiam; imperator autem per Apuliam multasque provincias feliciter ducens exercitum, cum honore magno revertitur. Suidegerus papa obiit 7 Idus Octobr.; pro quo Poppo, patriarcha Aquileiensis, ordinatur.
13.103
A. D. 1047. Petrus Ungariorum rex a quodam tyranno Pannonico captus et coecatus est; ille vero qui cum expulerat regnare coepit.
13.104
A. D. 1048. Poppo papa obiit, necdum completo anno ex quo constitutus est; pro quo Brun, qui et Leo postea dictus est, Tullensium episcopus, ordinatur papa. Otto dux Suevorum obiit; pro quo item Otto comes de Swinfurte surrexit.
13.105
A. D. 1049. Heinricus imperator anno imperii sui quarto quasdam Galliae partes invasit contra Gotefridum et Baldewinum duces; quibus ad deditionem coactis, et regno his in partibus pacificato, victor cum honore revertitur. Synodus Mogontiae habetur; cui interfuerunt Brun apostolicus et Heinricus imperator.
13.106
A. D. 1050. Ungarii item rebellant. Quibus Gebehardus Ratisponensis episcopus, qui erat imperatoris patruus, obviam veniens vice ipsius imperatoris, in fugam conversos non minima eos cede afflixit; insuper urbem Heimenburg, in marcha positam, aedificiis restauravit et militari custodia muniri fecit, ipseque summa cum paee regressus est.
13.107
A. D. 1051. Barto archiepiscopus Mogontinus in pace quievit; cui Luitpoldus Babenbergensis prepositus successit.-- Heinricus imperator iterum Pannoniam adiens, divisa in duas partes multitudine militum, utrimque regionem ipsam silvis et maxime aquarum collectionibus circumseptam occupans, intravit; sed gens illa durior ceteris cum rege suo dolose agens suaque pariter cum aliis diripiens, fame et siti multisque cladibus lassatum imperatoris exercitum fugiens, evasit. Milites autem imperatoris, vastata magna parte provinciae, multis insuper inibi occisis, pacifice, licet inacte, ad propria cum imperatore redierunt.
13.108
A. D. 1052. Imperator iterum Pannoniam petit, et inacte redit, habens secum in comitatu Brunonem apostolicae sedis presulem. Qui papa veniens Ratisponam, reliquias beati Dionisii martyris, de quibus diu dubitatum est an ibi haberentur, presentibus Parisiorum legatis, perspexit ibique teneri probavit; sanctum quoque Wolfkangum, ejusdem urbis episcopum, de tumulo levavit; indeque Babenberg cum imperatore transiens, privilegia ejusdem loci a cancellario suo Friderico, qui sibi postea successit, perspici et coram imperatore populoque pronunciari mandavit, suaque auctoritate illa confirmavit. Inde simul tendentes in partes Rheno contiguas, proximum natale Domini Wormaciae celebrabant.
13.109.1
A. D. 1053. Apostolico et imperatore natale dominicum divino et regio cultu Wormaciae agentibus, missarum celebratione in sancta die peracta ut oportuit ab apostolico, insequenti die Luitpoldum Mogontinae sedis archiepiscopum, utpote in sua diocesi precipuum, huic subrogavit officio. Qui peracta processione, et ubi ad hoc ventum est dicta oratione, postquam se in sua sede locavit, quidam ex diaconibus suis, Humbertus nomine, sicut multi ob illius festi venerationem solent, lectionem decantavit. Quod quidam ex Romanis papae assistentibus vituperantes, et contra papam, quia Romano more non ageretur, objurgantes, persuaserunt ei, ut ad eundem diaconum mitteret et decantationem interdiceret. Quod cum ille juvenum more contempneret; iterum mittendo papa interdixit, qui mox eadem vocis sonoritate qua prius cantavit, legendo decenter lectionem usque ad finem perduxit. Qua finita, papa illum ad se vocavit et quasi pro inoboedientiae contumacia degradavit. Archiepiscopus vero misit ad illum, ut suum sibi redderet ministrum. Quod ubi papa abnuit, pontifex, ut erat antiquae disciplinae, licet egre patienter tamen interim tacendo sustinuit. Perlecto autem evangelio et decantato offertorio ubi sancti sacrificii tempus advenit, pontifex in sede sua resedit, vere contestans, nec se nec alium quempiam completurum illud officium, nisi reciperet processionis suae ministrum. Quod ubi apostolicus intellexit, pontifici cessit, reindutumque ministrum continuo remisit. Quo recepto, debito se presul injunxit officio. Qua in re et pontificis auctoritas et apostolici consideranda est humilitas, dum et ille officii sui dignitatem defendere contendebat, et iste, licet majoris dignitatis, metropolitano tamen in sua diocesi cedendum perpendebat.
13.109.2
Post haec apostolicus Romam rediit, multis eum diversarum provinciarum militibus imperiali preceptione et amicorum subventione comitantibus; et post pascha exercitum ducens per Apuliam, contra Nortmannos, illius terrae quondam advenas, sed tunc possessionum apostolicarum invasores et Romani imperii hostes, pugnavit; et infinita utrobique cede peracta, papa cum paucis fugiens absque victoria regreditur, relictis illic Suevorum ac Noricorum militibus optimis, et in urbe Beneventana consedit; ubi tunc Oudalricus, genere Noricus, episcopatum tenuit.
13.110
A. D. 1054. Religiosus papa Brun, qui et Leo, gloriose vitam finivit, 13 Kal. Mai, et magnifice sepultus Romae in aecclesia sancti Petri, miraculis claruit.-- Cuono dux Noricorum, foederatis sibi Ungariis, graviter rebellat. Item Baldewinus et Gotefridus.
13.111
A. D. 1055. Leoni papae Gebehardus, qui et Victor, Eihcstatensis episcopus, successit..-- Adelbertus marchio obiit. Fames magna fuit.-- Heinricus imperator Italiam cum exercitu petens, omnia in pace disposuit, revertensque neptem suam Beatricem, matrem Mahthildae, secum duxit, indigne eam tractans propter quasdam insolentias ejus, quibus vivere consueverat mortuo viro ejus Bonifacio duce.-- Welefo dux Carinthiorum obiit.-- Chuono, dux antea Noricorum, ab imperatore pro perfidiae suae culpa expulsus, in Pannonia male exul obiit.-- Arnolfo Spirensi episcopo Chuonradus successit.
13.112.1
A. D. 1056. Herimannus, comes orientalium Francorum, obiit 6 Kal. Febr.-- Gebehardus Ratisponensis episcopus, imperatoris Heinrici patruus, hostis occulte pessimus deprehensus et convictus atque custodiae mancipatus, sed misericorditer tractatus, exilio remittitur et sedi pristinae restituitur.-- Gotefridus dux ad deditionem venit.-- Magna cedes a Luiticis in christianos facta est; quorum quidam gladio, quidam fugientes in aqua perierunt; inter quos Willehelmus marchio occiditur.-- Hisdem temporibus multi diversarum principes provinciarum perierunt; fames multas regiones afflixit, egestas et penuria undique prevaluit, multaque mala tunc temporis facta sunt.-- Heinricus imperator pro his rebus corde tenus dolore compunctus, infirmari coepit, et perductus ad mortem, sapienti usus consilio, ab omnibus quibus potuit veniam petiit, quibusdam predia quae abstulit restituens, cunctis qui contra eum et regnum culpas dampnabiles fecerunt relaxans; filium quoque suum Heinricum Romani pontificis cunctorumque pontificum et principum regni electione regem constituit. His et aliis, prout vitae possibilitas admisit, bene dispositis, 3 Non. Octobr. hanc vitam presentem in Deo finivit.-- Post cujus obitum, quia filius ejus Heinricus adhuc puerulus fuit, domna Agnes imperatrix, mater pueri, regnum sub sua cura aliquamdiu tenuit ac sapienter et strenue rexit, donec principes aliqui invidia ducti, puerum matri abstulerunt, eamque regimine regni abalienaverunt; quorum numero dominus Anno Coloniensis archiepiscopus se immiscuit, qui puerum in loco qui Werida dicitur navi imponens, matri abduxit( an. 1062). Quod ille qua intentione fecerit vel qualiter divino judicio placuerit, discernere non valemus; multa tamen incommoda extunc orta et deinceps aucta, certum tenemus. Nam perinde dissensiones in regno, aecclesiae perturbatio, monasteriorum destructio, clericatus despectio, totius justiciae ac religionis conculcatio et coepit et permanet. Ipsa vero imperatrix rerum permutationes considerans, Italiam se contulit( an. 1069), et apud monasterium quod Fruteria dicitur, religiosam vitam aliquanto tempore duxit; postea Romae defuncta et in aecclesia sanctae Petronellae honorifice est sepulta.
13.112.2
Anni Heinrici quarti.
13.113
Anno dominicae incarnationis 1057, ab Urbe autem condita 1808, Heinricus quartus, Heinrici imperatoris filius, admodum puer, patri succedens regnare coepit; et quando haec conscriptio facta est, anno 42 regnavit, 87o loco ab Augusto.--( Chr. W.) Agnes imperatrix, mater ipsius, ducatum Bajoariae suscepit.-- Gebehardus, qui et Victor, pontifex Romanus, multis bene in Germania aliisque regni Romani partibus pontificum vel principum secularium consilio dispositis, Romam cum pace rediit, incipiente anni illius quadragesima. Hic etiam eodem anno finivit vitam; pro quo Fridericus, Gotefridi ducis frater, jam monachus factus, a Romanis pontifex ordinatur, et Stephanus appellatur.-- Saxones, congregato exercitu, gentem efferam Luiticiorum hostiliter invaserunt, diversisque malis eam affligentes, Romanae ditioni subdiderunt, et acceptis obsidibus ac tributis, ad propria redierunt.-- Eodem tempore quidam Fridericus et fratres ejus in Germaniae partibus tyrannidem exercentes contra imperium Romanum, ab Agnete imperatrice et principibus regni victi, ad deditionem venerunt.-- Otto de Suinfurte dux Suevorum 4 Kalend. Octobr. obiit, et Ruodolfus de Rinveldon, qui postea rex esse contendit, ducatum accepit; quod magnum fuit seminarium earum quibus regnum perturbatur commotionum. Eundem namque ducatum, vivente adhuc Ottone duce, Heinricus imperator Berhtoldo comiti, qui post Carinthiorum accepit ducatum, promiserat, eique anulum suum velut hujus rei commonitorium dederat; quem ille diligenter servans, post amborum obitum, imperatoris scilicet et ducis, imperatrici Agneti imperium tunc disponenti obtulit, eamque anulum agnoscentem pro ducatu sibi promisso commonuit. Sed quia predictus Ruodolfus mox post imperatoris obitum filiam ejus, Rumoldo Constantiensi episcopo commendatam-- utrum consilio raptam an dolo nescitur-- uxorem duxit, recepto jam in gratiam eundem ducatum illi causa filiae imperatrix dedit; quod animum Berhtoldi non parum commovit. Pro qua commotione lenienda ducatus Karinthiorum ei committitur( an. 1061), quem postea filio suo aequivoco ipsius rogatu rex Heinricus commisit; sed postmodum quorundam instinctu eundem ducatum Luitolfo consanguineo suo dedit, sicque patrem et natum parvipendens, offendit. Unde quasi renovata priore injuria cum Berhtoldus dux permoveretur omnia consiliorum machinamenta, quibus satis pollebat, ad hoc vertebat, ut ab utroque, id est rege et Ruodolfo, se ulcisceretur, ab hoc scilicet, quoniam a ducatu sibi promisso se subplantavit, ab illo vero, quia se accepto privavit. Multae interim causae quae inconsulte tunc gerebantur sibi concurrebant et huic machinationi occasiones prebebant: Otto dux Bajoariorum dejicitur; Chuonradus genere Suevus a militibus regis interficitur( an. 1070), et quasi a rege jussum sit, ipsi crimen indicitur. Conspirat igitur Otto in Saxonia, Berhtoldus in Suevia; fiunt motus et conventus utrobique, in quibus odia in regem suscitantur et invidiae; multa quoque interea in regno fiebant; quae utrosque populos justis et necessariis ut videbatur causis, ne regi adhererent, avertebant; eoque; res perducta est, ut Ruodolfus in dampnationem sui regnum invaderet dominumque suum regem deponere aut interficere quereret( an 1076). Sed haec res quem effectum haberet, nec rusticos latet.
13.114
A. D. 1058. Fridericus, qui et Stephanus, pontifex Romanus, vitam finivit, et Alexander Lucensis episcopus ei successit. Hujus tempore Hiltibrandus, postea pontifex, archidiaconatus officio functus est Romae.
13.115
A. D. 1059.
13.116
A. D. 1060. Luitpoldus archiepiscopus Mogontinus obiit; cui Sigifridus Fuldensis abbas successit; qui postea cum aliis contra dominum suum regem consensit.
13.117.1
A. D. 1062.
13.117.2
D. 1063.
13.118
A. D. 1064. Sigifridus episcopus Mogontiacensis et Guntherus Babenbergensis et Willihelmus Trejectensis aliique quam plures presules vel nobiles multo comitatu Hierosolimam tendentes, multas infestationes a barbaris perpessi sunt, tandemque perventione fruentes optata, numero et rebus admodum attenuati, redierunt.
13.119
A. D. 1065. Guntherus episcopus Babenbergensis ab Hierosolima rediens, in Pannonia moritur, perlatusque Babenberg, ibi sepelitur; post quem Herimannus ordinatur.-- Gozwinus comes in epyscopio Wirciburgensi tyrannidem exercens, a comitibus Adelberonis presulis occisus est.
13.120
A. D. 1066. Cometes per totum orbem diu apparuit.-- Eodem anno Anglia per Willihelmum Nortmannicum miserabiliter afflicta tandemque subacta, ipse rex ejus effectus est. Qui mox omnes pene regni ejusdem presules exilio, nobiles vero morti destinavit, mediocres autem suis militibus in servitutem, uxores indigenarum universorum advenis in matrimonium subjugavit.
13.121
A. D. 1067. Heinricus rex Berhtam, Ottonis cujusdam Italici et Adelheidae filiam, accepit uxorem, nuptias celebrans Triburiae.
13.122
A. D. 1068. Heinricus rex adolescentiae usus libertate, Saxoniam solam ex omni Romano imperio coepit incolere, principes despicere, nobiles obprimere, inferiores sustellere, venatui, lusibus ceterisque hujusmodi exercitiis plus quam justiciis faciendis, ut incusatus est, operam dare, filias illustrium quibuslibet obscure natis conjugare, privata presidia, nimirum potentibus regni non satis fidens, instituere. His discordiae seminariis contigit regi quam plurimos insidiatores tam vitae quam regni succrescere. Qui tamen cum maturitatis necdum plene attigisset annos, erant qui non tam ipsum quam Adelbertum Premensem archiepiscopum culpandum judicarent, quod ejus consilio haec omnia ageret.
13.123
A. D. 1062 Agnes imperatrix, mater regis Heinrici, tedio affecta, vel potius divinitus compuncta, ducatum Bajoariae deposuit, et regni gubernacula penitens contempnens pro Christo, Romam se contulit, ibique dignis poenitentiae fructibus mira inserviens humilitate, post aliquot annos in Domino presentem vitam finivit.
13.124
A. D. 1070. Teti marchio non sine Saxoniae principum consilio tyrannidem in partes regias orditur, quae tamen mox caelesti simul et terrena majestate compescitur, scilicet castellis suis Bichilingon et Schidingon a rege destructis, filio suo, aeque militari viro, a proprio servo interempto, ipsoque communi morte in brevi finito.
13.125
A. D. 1071. Otto dux Bajoariae ducatum amisit. Hic itaque Saxo genere, vir amplissimae nobilitatis, prudentia rebusque bellicis perpaucis erat comparabilis, et in tanta apud universos primates excellentia habitus, ut rex, qui jam Saxonibus omnino susspectus et invisus erat, ipsum contra se in regni fastigium elevari posse formidaret, si res sua secus cederet. Hinc perversitatis materiam arripiens quidam Egino, mediocri loco natus, rebus admodum tenuis, audacia tantum et nequitia satis diffamatus, patrocinantibus sibi quibusdam regis fidelibus, curiam irrepsit, et magnum illum heroam qui se nunquam noverat, secum de regis nece tractasse commentus est; se ipsum etiam ut mos est, potestati regiae vadem obtulit, quousque campionis duello cum duce confligens, vera comprobaret quae retulit. Quid multa? Placitis vel colloquiis regalibus, uno Mogontiae, altero Goslariae condictis, Otto cum Eginone, utpote dux cum latrone, primas cum ignobili, congredi contempsit, sua tamen innocentia vel Eginonis improbitas minime latuit. Sic ducatum Bajoariae Otto ut reus majestatis amisit, quem Welefo quidam illustris et acer atque bellicosus, natu Suevus, accepit; idque tam principalis discordiae semen in perpetuos heu! praeliorum et seditionum, praedarum et incendiorum, scismatum etiam et heresium atque mortium lamentabiles fructus germinavit atque succrevit.
13.126
A. D. 1072. Rex Ottonem usquequaque persecutus, quam plures munitiones ejus destruit, predia vastat, et ut vere rei publicae hostem omnino eum delere pertractat. Econtra ille militibus electis instructus, ipse quoque manu fortissimus et animo nimis efferatus, quia regiis copiis confligere non poterat, nunc preda, nunc flammis, nunc etiam ferro, quacumque se fors obtulit, suas injurias ulcisci satagebat( ann. 1073). Ipso denique mediante, non cessat gens Saxonum, ut est animis acerrima, conjurationem adversus regem unanimi conspiratione confirmare, accusationes blasphemas et inauditas ad sedem apostolicam in illum referre, sociosque sibi ex omni regno Teutonico litteris et nunciis assciscere. Nam primo Sigifridum Mogontinae sedis metropolitanum; Adelbertum Wormaciensem, Adelberonem Wirciburgensem, Gebehardum Salzburgensem aliosque quam plures praesules, indeque per ipsos etiam papam Alexandrum sibi fautores efficiunt. Quidam quoque summae sanctitatis virum Annonem archiepiscopum Coloniensem conjurationis ejusdem conscium asserunt. Quorum insidiis rex territus, Saxonia cessit, et in aliis regni partibus agendis rebus institit.
13.127
A. D. 1073. Anno Coloniensis episcopus et Herimannus Babenbergensis Romam missi sunt, pecuniam quae regi debebatur congregandi gratia. Qui legatione peracta reversi, litteras Alexandri apostolici detulerunt, regem vocantes ad satisfaciendum pro symoniaca heresi aliisque nonnullis emendatione dignis, quae de ipso Romae fuerant audita. Post haec Saxones adjiciunt etiam presidia multa construere-- necdum enim plures habebat Saxonia munitiones--, insuper castella, quae rex dudum aedificaverat, funditus evertunt; inter quae precipuum iliud castrum quod Harcesburg dicebatur diruunt, monasterium et claustrum canonicorum quod ibi erat, multa furentes audacia, solo tenus dejiciunt; et quod dictu nefas est, innocentis cujusdam filii regis ibidem sepulti ossa in contumeliam patris de sepulcro projiciunt.
13.128
A. D. 1074. Beatae memoriae Alexandro papa defuncto, Hiltebrandus, qui postea Gregorius dictus est, professione monachus et archidiaconus, Romanae sedi successit; sub quo Romana res publica et omnis aecclesia novis et inauditis scismatum erroribus periclitari coepit. Qui cum absque regis consensu, solis tantum Romanis faventibus, hunc apicem conscendisset, sunt qui illum non canonice constitutum, sed tyrannice papatum sibimet asseverent usurpasse. Pro qua re et a nonnullis episcopis abdicatus est. Hic regem Heinricum crebris nunciis et epistolis denuo ad synodalia responsa vocavit..
13.129
A. D. 1075. Heinricus rex, manu valida tam ex Alemannia quam Bajoaria et Germania atque Boemia congregata, Saxones petit, eisque juxta Unstruot fluvium congreditur; et non modica strage utrimque peracta, tandem victoria potitus revertitur. Ibi Ruodolfus dux Alemanniae atque Burgundiae, qui postea regnum invasit, fortiter cum suis pro rege dimicasse notatus est.-- Herimannus Babenbergensis episcopus ob heresim symoniacam auctoritate Hiltibrandi papae deponitur, eique Ruotpertus a rege subrogatur.-- Anno Coloniensis archiepiscopus, plenus sanctitatis meritis, defunctus est, et in monasterio Sigibergensi, quod ipse construxerat, positus. Cui Hildolfus successit.
13.130
A. D. 1076. Habitum est concilium apud Wormaciam, ubi presente rege Heinrico, universi pene Teutonici episcopi preter Saxonicos Hiltibrandum papam abdicarunt, mittentes ad illum epistolam, post multas culpationes in illum injectas ita conclusam. Quia ergo et introitus tuus tantis perjuriis est iniciatus, et aecclesia Dei tam gravi tempestate per abusionem novitatum tuarum periclitatur, et vitam conversationemque tuam tam multiplici infamia dehonestasti: oboedientiam, quam tibi nullam promisimus, nec de cetero ullam servaturos esse renunciamus; et quia nemo nostrum, ut tu publice declamabas, tibi hactenus fuit episcopus, tu quoque nulli nostrum amodo eris apostolicus. Eodem itaque anno circa 18 Kal. Octob. colloquium maximum apud Oppenheim factum est, ubi pene totius regni principes, sed maxime Saxonum et Alemannorum, subjectioni regis renunciabant, causam pretendentes, quod a duobus jam apostolicis vocatus ad satisfactionem non venisset, et pro hoc contemptu sententiam excommunicationis in Romana synodo a papa accepisset, cum ipse tamen inauditus et absens fuisset. Hac commotione coactus rex, Romam humiliter, utpote veniam ab apostolico postulaturus, inimicis non sperantibus, tetendit; inventoque papa in opido Canusino, ibi per triduum ante portam castri, deposito omni regio cultu, discalciatus et laneis indutus, perstitit; nec prius cum multo fletu apostolicae miserationis auxilium et consolationem implorare destitit, quam omnium qui ibi aderant precibus et lacrimis intercedentibus, laxato tandem anathematis vinculo, in communionis gratiam et sinum matris aecclesiae receptus est, acceptis ab eo correctionis in futurum vitae suae securitatibus multis.-- Inter haec quae gesta sint, totus jam mundus sui commotione testatur. Sed quia quidam dicunt, ipsius papae auctoritate et consilio Ruodolfum in regno sublimatum, quidam vero negant, Heinricum regem ab eo fuisse excommunicatum: ejusdem papae dicta quaedam, super his potissime, non incongruum videtur annotare. Ait enim in quadam epistola ad universos Teutonici regni principes missa: Audivimus, quosdam inter vos de excommunicatione, quam in regem fecimus, dubitare, ac querere, utrum juste excommunicatus sit an injuste? Ammonuimus eum, ut poenitentiam ageret de factis suis; verum ipse indigne ferens se a quoquam reprehendi, non solum a perpetratis ad emendationem revocari non potuit, sed ampliori furore correptus, non prius cessavit, donec omnes fere Italiae episcopos, in Teutonicis vero partibus quotquot potuit, circa fidem Christi naufragare fecit, dum eos beato Petro et apostolicae sedi debitam oboedientiam et honorem a domino nostro Jesu Christo concessum abnegare fecit. Pro his illum causis, primum videlicet, quod ab eorum communione, qui pro sacrilegio et reatu symoniacae heresis excommunicati sunt, se abstinere noluit, deinde quod pro criminosis actibus poenitentiam non dico suscipere, sed nec promittere voluit, synodali judicio eum excommunicavimus.-- Item in alia epistola post datam reconciliationem: Solam, inquit, ei communionem reddidi, non tamen in regno, a quo eum in Romana synodo deposueram, restauravi. Et quibusdam interpositis: Episcopi, inquit, et principes ultramontani, audientes illum non servare quod michi promiserat, quasi desperati de eo, sine consilio meo elegerunt sibi Ruodolfum in regem.
13.131
A. D. 1077. Ruodolfus indigena Sueviae, quae regalis omnino stemmatis est aliena, mediantibus Sigefrido metropolitano et Adelberone Wirciburgensi episcopo, Berhtolfo quoque duce Carinthiae ac predicto Ottone aliisque nonnullis principibus, in presentia quorundam Romanae sedis legatorum, non voluntarie annuentium, apud Forheheim in regem elevatur. A quibus etiam deductus Mogontiam, in media quadragesima 12 Kalend. April. a Sigifrido episcopo in regem ungitur. Ubi eodem die, pessimo auspicio, sedicione facta, multa turba vulgi caesa est ab ejus militibus; unde vulgus accensum in ipsos exarsit, magnisque ictibus multos obtruncans, ceteros in curtem palatii fugavit, ipsasque regias aedes incendere voluit, nisi quod episcopus Sigifridus pro veloci discessione Ruodolfi obsidem se interposuit. Ita Ruodolfus et cuncti qui cum eo venerunt ejecti sunt; ipse quoque Sigifridus episcopus magnis blasphemiis eliminatus, Mogontiam non intravit amplius. Collecto dehinc a Saxonia exercitu copioso( Aug.), Ruodolfus Wirciburgenses, Heinrico regi fidem servantes et tam episcopum suum Adelberonem quam se contempnentes, obsedit; sed jam diversis machinis ad urbis obpugnationem instructis, terrore Heinrici regis, circa Kalend. Jul. ab Italia reversi, inacte regreditur.-- Heinricus autem rex Alamanniam cum exercitu petit( an. 1078), ibique quendam ex indigenis Hugonem aliosque sibimet inibi rebelles, non sine magna ejusdem provinciae vastatione, debellat. Berhctoldus autem de Zaringon, dux quondam Carinthiae, in quodam oppido suo Lintperge naturaliter munito positus, dum videret ex arbitrio regis impune cuncta vastari, pre dolore animi dicitur eo morbo quem medici frenesin vocant occupatus fuisse, septemque diebus postea superstes, multa amentiae verba quasi delirans protulisse, sicque vitam finisse.-- In ea expeditione Uto Trevirorum archiepiscopus defunctus est.
13.132
A. D. 1078. Heinricus rex properanti contra se cum multo exercitu Ruodolfo juxta Strowi occurrit; initoque praelio( Aug. 7), non pauci ex his atque illis prosternuntur, ac incerta fit victoria, utrisque certatim fugientibus ad propria. Ubi a vulgaribus hominibus Wecil Magadeburgensis archiepiscopus in fuga occiditur, sive, ut quidam dicunt, suspenditur, Magnus dux despoliatur, Herimannus comes, ejusdem Magni patruus, et Adelbertus Wormaciensis episcopus comprehensi, ac plurimi de militibus Saxonicis turpiter sunt interempti. Ex parte quoque regis Heinrici Poppo, vir mire fortis, occubuit.
13.133
A. D. 1079. Iterum bellum fit inter Heinricum et Ruodolfum in loco qui dicitur Fladehcheim, hieme nimis aspera( an. 1080, Jan. 27); ubi in primo congressu Saxones terga vertunt. Ibi dux Boemiae Fratizlaus regalem lanceam Ruodolfi adeptus est; quae exinde permissione regis Heinrici semper quemvis illius gentis ducatu insignem in omni festiva processione precedit. At rex Heinricus propriis castris redditus, de armigeris quos reliquerat pene nullum invenit; una quippe ex legionibus Saxonum in primo congressu pugnam deserens, quia obscurus erat aer, furtim castra regis invasit, multosque pueros comprehendens, strangulabat eos multaque abradens spolia, fugam iniit. Rex autem, dimisso exercitu, in orientalem Franciam cum paucis divertit.
13.134
A. D. 1030. Cum aqud Brixinam Noricam triginta episcoporum conventus necnon et optimatum exercitus, non solum Italiae, sed et Germaniae, jussu regis Heinrici congregaretur( Jun. 25), factus est omnium consensus adversus Hiltibrandum papam, cognominatum Gregorium septimum, quem pseudomonachum totiusque vesaniae pestiferum principem et precipue sanctae Romanae sedis invasorem affirmantes, ab apostolica sede depellendum, quamvis absentem, dijudicabant, et Wigpertum Ravennensem archiepiscopum ipsi subrogandum eligebant. Hujus decreti conclusio haec est: Quia, inquiunt, illum constat non a Deo electum, sed a se ipso in fraude ac pecunia imprudentissime objectum, qui aecclesiasticum subvertit ordinem, qui christiani imperii perturbavit regnum, qui regi katholico ac pacifico corporis et animae intentat mortem, qui perjurum defendit regem, qui inter concordes seminavit discordiam, inter pacificos lites, inter fratres scandala, inter conjuges divortia, et quicquid quieti inter pie viventes stare videbatur concussit: nos auctore Deo congregati in unum, legatis ac litteris freti decem et novem episcoporum die sancto preteriti pentecostes Mogontiae congregatorum, contra eundem Hiltibrandum procacissimum, sacrilegia ac incendia predicantem, perjuria et homicidia defendentem, katholicam et apostolicam fidem de corpore et sanguine Domini in questionem ponentem, heretici Berengarii antiquum discipulum, divinationum ac somniorum cultorem, manifestum nicromanticum, phytonico spiritu laborantem, et idcirco a vera fide exorbitantem, judicamus canonice deponendum et expellendum, et nisi ab ipsa sede his auditis descenderit, in perpetuum condempnandum. Facta sunt autem haec 7, Kal. Julii, feria 5 indict. tercia.-- Scripsit post haec Anshelmus Lucensis episcopus epistolam ad eundem Wigpertum, in qua illum prevaricatorem ac superbum cognominat, inter alia subinferens: Ut ergo de beato Gregorio patre nostro dicam, quod de Cornelio scripsit beatus Cyprianus, factus est episcopus de Dei et Christi ejus judicio, de clericorum pene omnium, et ut verius dicam, omnino omnium testimonio, de plebis quae tunc aderat suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Alexandri locus, id est cum locus Petri et gradus sacerdotalis kathedrae vacaret. Quo occupato, et de Dei voluntate atque omnium nostrum consensu ordinato, quisquis jam episcopus voluerit fieri, foras fiat necesse est, nec habet aecclesiasticam ordinationem, qui aecclesiae non tenet unitatem. Quisquis ille fuerit, licet multum de se jactans, sibi plurimum vendicans, prophanus est, alienus est, foris est; et cum post primum secundus esse non possit, quisquis post unum, qui solus debet esse, factus est, jam non secundus ille sed nullus est. Haec priori sententiae valde contraria scripsit Anshelmus episcopus, vir literis apprime eruditus, ingenio acutissimus, facundia precipuus, et quod omnibus majus est, in Dei timore et sancta conversatione nominatissimus, adeo ut tam in vita quam post mortem referatur miraculis clarus.-- His ita gestis, rursus inter Heinricum regem et Ruodolfum geritur bellum juxta fluvium Ellestram( Oct. 15) in quo idem Ruodolfus cecidit, sed a suis Mersiburg vivus delatus, et in brevi defunctus, honorifice ibidem est humatus. Fertur tamen, in extremis positus et abscisam dextram intuitus, ad episcopos qui forte aderant graviter susspirans dixisse: Ecce haec est manus, qua domino meo Heinrico fidem sacramento firmavi; ecce ego jam ejus regnum et vitam derelinquo presentem; videte, qui me solium ejus conscendere fecistis, ut recta via me vestra monita sequentem duxissetis.-- Hoc etiam praelio ex parte regis Heinrici Ratpoto comes, regi satis fidus, interiit.
13.135
A. D. 1081. Rex Heinricus Italiam cum exercitu petit, Romamque perveniens in vigilia pentecostes( Mai 22), resistente sibi Hiltibrando papa cum Romanis, ante castellum sancti Petri castra posuit; ubi etiam crebris per biennium incursibus urbanorum infestatus, parva manu multa viriliter peregit.-- Monasterium Babenbergense crematur in vigiliis paschae( Apr. 3).-- Saxones et Alamanni ad colloquium venientes in orientalem Franciam, non sine magna clade ejusdem provinciae redierunt.-- Bellum in orientali Bajoaria inter Chuonradum, ducis Boemiae fratrem, et Luitpoldum marchionem commissum est 4. Idus Mai.-- Item aliud inter Alamannos et Bajoarios 3. Idus Aug. juxta Danubium apud Hochstein, ubi palatini comitis Chuononis filius Chuono occisus est..
13.136
A. D. 1082. Herimannus quidam, vir prepotens ac nobilis ex Germania, a Sazonibus et Alamannis rex constituitur. Cui cum suis in partibus, hoc est in Lotharingia vel Germania, nemo bellicis in rebus atque divitiis posset aequiperari, sumpto regis nomine tam suis quam alienis coepit in brevi despectus haberi.
13.137
A. D. 1083. Herimannus cum paucis orientalem Franciam hostiliter invadit, et per eandem partem visus est quasi equitum discurrens exercitus, quorum tamen vestigia nullo modo poterant agnosci.-- Heinricus rex pascha celebravit apud Sanctam Rufinam, moxque Romam tendens, castra posuit ubi et prius, ad occidentalem partem castelli sancti Petri, captaque est urbs 4 Non. Junii, feria sexta ante octavam pentecostes. Hoc tempore Hiltibrandus papa in castello Crescentii, quod vulgo domus Theoderici appellatur, inclusus, exspectabat eventum rei. Rex vero in Palatino monte munitionem instituens, non paucos quos in presidio posuerat, ingravescente super eos aestatis insueto fervore, amisit; sed et alios de exercitu multos eadem mortalitas absumpsit.-- Eodem tempore legati Grecorum venerunt, munera multa et magna in auro et argento vasisque ac sericis afferentes.-- Romani autem viginti obsides regi dantes ex nobilibus, petierunt diem constitui, in quo papa et omnes senatores in presentiam ejus venirent. Qui diem statuens Kal. Novembris, ipse ad montana conscendit intrante Julio, ibique commorans usque ad statutum tempus, Romam rediit( Nov.); sed papa in presentiam ejus non venit. Unde Romani commoti, manus regi dederunt, Hiltibrandum vero papam unanimiter abdicarunt. Qui occulte fugiens, Salernam secessit, ibique ad diem mortis suae permansit.-- Eodem anno Welefo, Bajoariorum antea dux, Augustam civitatem summo mane intravit, Sigifrido episcopo vix evadente, Wigoldum quendam, ejusdem loci canonicum, intronizavit.
13.138.1
A. D. 1084. Heinricus natale Domini Romae apud Sanctum Petrum celebravit, circa Kalendas vero Februarii in Campaniam transiens, ipsam et magnam Apuliae partem cepit. Post haec per legatos Romanorum rogatus ut pacificus rediret, Romam rediit, et ad portam Lateranensem castra ponens, omnes dediticios accepit, ipsisque petentibus, ut, quia Hiltibrandus ab ipsis abdicatus aufugerat, Wigpertum Ravennatem episcopum eis apostolicum preficeret, 11 Kalend Aprilis, feria 6 ante diem palmarum, multis stipatus, cum magna gloria intravit, ducens secum predictum episcopum. Qui sequenti dominica( Mart. 24) per multos pontifices, apostolico nomini dicatus, nomenque Clementis accipiens, reverenter est intronizatus. A quo rex cum regina Bertha in sancta dominica paschae imperiali benedictione sublimatus est. Post haec imperator Heinricus de Italia digrediens, Augustam civitatem ab Alamannis invasam obsedit et cepit.-- Defuncto Sigifrido archiepiscopo Mogontino, Wecil successit.
13.138.2
[ Anni imperii Heinrici quarti 1.]
13.139
2. A. D. 1085. Synodus Mogontiae habetur( Mai.), cui interfuit imperator; ubi presentibus legatis Romanorum, omnes episcopi rebelles imperatori deponendi judicantur, ceteri vero anathemate, ut videbatur, condempnantur. Ibi etiam communi consensu atque consilio constituta est pax Dei. Non multo post substitutis ab imperatore per parrochias abdicatorum presulibus, in locum Adelberonis Meginhardus, conversatione probabilis, litteris etiam et ingenio atque facundia nulli pene secundus, Wirciburgensi aecclesiae presul ordinatur.-- Recepto jam a Saxonibus pacifice imperatore Heinrico, quidam marchio Eggibertus, imperatoris etiam consanguineus, armis strenuus et animosus atque ditissimus, iterum in Saxonia contra imperatorem tyrannidem suscitavit. Qua cognita, imperator in Franciam propere rediit.-- Eodem anno condicto tam ab inimicis quam amicis imperatoris colloquio in Thuringia( Jan. 20), in loco qui Berchach dicitur, conveniebant ex utraque parte quicumque sapientissimi de optimatibus judicabantur, canonum auctoritate probaturi, cui parte justitia faveret; imperatore tamen absente; sic enim ipse consensit. Electis igitur satis litteratis et eloquentibus viris, hinc Wecilone Mogontino, illinc Gebehardo Salzburgensi archiepiscopis, disputatio coepta est. Affirmat Gebehardus, proponente hoc prius Wecilone, imperatorem non injusto judicio tam regno quam communione apostolici sententia privatum; econtra Wecil, dominum suum prejudicium non minus a papa quam a principibus passum contendit, dum ipso apud Canusium in satisfactione posito, immo jam a papa in communionem recepto, alterum super se regem elevarent. Adjecit etiam idem Mogontinus, quod imperator, diu jam a Saxonia depulsus et regnandi copia etiam ab illa dissensione quae ante Ruodolfum facta prescribitur spoliatus, nec vocari nec judicari nec dampnari canonice debuisset. Hoc Gebehardus improbare nitens, asserit, neminem per hoc divinis absolutum legibus, si forte sua qualibet re familiari fuerit spoliatus, quanto minus rex, qui Saxonia, quae non suum dumtaxat predium, sed Domini sit regnum, qui Daniele vel ipso rege Nabuchodonosor teste cuicumque voluerit dat illud; cum etiam ante amissam Saxoniam prius ab Alexandro, dehinc a Hiltibrando vocatus, satisfacere contempsisset. Sic itaque utrimque parte sua favente atque acclamante, discessum est.-- Notum tamen est, quod eandem sententiam adversarii imperatoris tanto insequebantur zelo, ut, habito postmodum in Quitilingoburg concilio( April.), ubi Otto episcopus Ostiensis interfuit legatus Hiltibrandi papae, ipsam nimium ventilantes heresim Wecilonis ipsumque heresiarchum appellarent, contra fidem scilicet illum dogmatizasse culpantes, quod, quamdiu quis suis spoliatus sit rebus, divinis non subjaceat legibus.-- Hiltibrandus papa, qui et Gregorius septimus, apud Salernam moritur( Mai. 25) et ibidem in aecclesia sepelitur. Cui Northmannorum et Mathildis illius potentissimae per Italiam feminae cunctorumque ejusmodi sectam emulantium assensu, Desiderius, cardinalis Romanus et abbas Casinensis, verus Christi famulus, licet multum corde simul et corpore renitens, substituitur( an. 1086); sed cum infirmitate gravi laborans, ad summum hunc apicem invitus, immo captivus proveheretur, precibus optinuit, ut infra non multos dies ex hac vita tolleretur( an. 1087). Post haec per eosdem electores et ordinatores predictus Otto episcopus Ostiensis eidem officio delegatur( an. 1088), mutatoque Romano more vocabulo, Urbanus appellatur.
13.140
3. A. D. 1086. Heinricus imperator Saxoniam vastat.-- Wirciburg a Saxonibus et Alamannis obsidetur( Jul.). Ad quam liberandam imperator copiosum tam peditum quam equitum congregat exercitum, pugnaque juxta Bleihefelt commissa( Aug. 11), digreditur absque victoria. Mox urbe ab hostibus capta, episcopus Adelbero introducitur, relictoque cum eo militari presidio, ad propria quisque proficiscitur. Sed paulo post eadem urbs ab imperatore recipitur, expulsoque Adelberone cum suis, Meginhardus restituitur.
13.141
4. A. D. 1087. Herimannus, falso regis nomine deposito, permissione imperatoris ad propria reversus, post paucos dies in cujusdam oppidi obsidione interiit.
13.142
5. A. D. 1088. Berhta imperatrix obiit, et Spirae sepulta est.-- Buggo Halberstatensis episcopus occiditur Goslariae-- Augusta urbs insidiis Suevorum in coena Domini capta, secunda feria paschae destruitur( Apr. 13- 17); et Sigifridus ejusdem urbis episcopus custodiae mancipatur. Wigoldus vero, invasor ejusdem aecclesiae, intra paucos dies moritur.-- Meginhardus episcopus Wircibugensis obiit; cui Emehardus successit, vivente adhuc Adelberone.-- Wecil archiepiscopus Mogontinus obiit; cui Ruothardus successit..
13.143
6. A. D. 1089. Otto Ratisponensis episcopus moritur; pro quo Gebehardus adolescens constituitur.-- Imperator nuptias Coloniae celebravit, quandam Utonis marchionis viduam, Ruscorum regis filiam, ducens uxorem. Post haec congregato exercitu, oppidum quoddam marchionis Eggiberti in Thuringia positum nimis firmum, Gliche dictum, obsedit. In vigilia vero natalis Domini, dominico scilicet die, cum magna pars primatum ob diem festum jam abiret, Eggibertus suis consulens, audacter imperatorem invadit, et naviter primo resistentem, tandem cedere compellit. Ibi Burchardus Losannae episcopus, qui ea die sacram imperatoris lanceam ferebat, occisus est.
13.144
7. A. D. 1090. Heinricus imperator Italiam rursus ingreditur, ibique fere per septem annos moratur.-- Predictus Eggibertus a quibusdam imperatoris fidelibus in quodam molendino pausandi gratia deprehensus, turpiter occubuit.-- Adelbero Wirciburgensis de sede sua jam diu depulsus, in Bajoaria moritur, ibique in monasterio suo Lambahc sepelitur.
13.145
8. A. D. 1091. Visi sunt per multas regiones vermiculi nimis ignoti, non longe a terra volantes, hoc est ut vel manu vel virga tangi possent, grossitudine quidem muscis aequales, sed longitudine satis deductiores; quorum tam infinitus extitit exercitus, ut unum pene miliarium in latitudine, duo vel tria in longitudine viderentur occupare, densitate vero sua ipsam solis lucem terris negare. Per quam prodigiosam visionem illam, quae post quadriennium facta est, Hierosolimam tendentium profectionem quidam interpretati sunt figurari.
13.146
9. A. D. 1092. Pestilentia magna facta est hominum atque pecudum.
13.147
10. A. D. 1093. Fratislaus dux Boemiae in venatu repente cadens de equo, subitanea morte obiit.-- Chuonradus, imperatoris filius et Berhtae imperatricis, patri rebellasse infamatur.-- Visus est splendor quidam quasi facula volans per aerem ab oriente in occidentem.-- Eclypsis solis facta est 9 Kalend. Octobris hora tercia, et mortalitas magna subsecuta est.
13.148
11. A. D. 1094. Aecclesia mortalitate immensa incredibiliter vastata est, insuper pestilentia, turbinibus, imbrium inundationibus diversisque cladibus nimium afflicta.
13.149
12. A. D. 1095. Ladizlaus rex Pannoniae, misericordiae operibus plenus, vitam finivit in Domino.-- Luitpoldus quoque marchio, necnon Heinricus palatinus comes obierunt.
13.150.1
13. ANNO DOMINI MXCVI.
13.150.2
Welefo, dux antea Noricus, qui ab imperatore jam dudum abjuraverat et ob id ducatum perdiderat, in gratiam ejus rediit ducatumque recepit.
13.150.3
Signum in sole apparuit 5 Non. Mart., feria secunda incipientis quadragesimae. Diversa quoque prodigia mundus parturisse ubique referebatur. Mox ex omnibus pene terrae, sed maxime ab occidentalium regnorum partibus, tam regum et nobilium quam etiam vulgi utriusque sexus innumerabiles turmae armata manu Hierosolimam tendere coeperunt, excitati scilicet in zelum frequentibus nunciis super obpressione dominici sepulchri ac desolatione omnium aecclesiarum orientalium, quas gens ferocissima Turicorum per aliquot annos suo subactas dominio inauditis calamitatibus jam jamque deleverat. Quibus, ut dictum est, subvenire statuentes, sicut diversis agminibus, ita diversis et incertis plerique ducibus properabant. Primi namque Petrum quendam monachum sequentes, quem tamen postea multi hypocritam fuisse dicebant, ad 15000 estimati, per Germaniam indeque per Bajoariam atque Pannoniam pacifice transiebant; quam plurimi vero navali per Danubium vel per Alamanniam pedestri itinere, aliique ad 12000 per Saxoniam atque Boemiam a quodam presbitero Folcmaro, itemque nonnulli a Gotescalco presbitero per orientalem Franciam ducti sunt. Qui et ipsi nefandissimas Judaeorum reliquias, ut vere intestinos hostes aecclesiae, per civitates quas transibant aut omnino delebant aut ad baptismatis refugium compellebant, quorum tamen plurimi, sicut canes ad vomitum, postea retro rediebant. Illi autem viatores plurimis exinde manubiis onusti, Ungariam attingentes, quibusdam sedicionibus, ut videbatur, indigenis invisi facti, re autem vera facultatum suarum abundantia eosdem semibarbaros in avariciam accendentes, jussu regis eorum Colomanni dolis potius quam armis capti, plurimi morte multati, pauci armis et rebus nudati, fugam pro maximo lucro reportabant; quamvis et amplissima utriusque multitudo a quodam Emichone viro militari seducta, vel potius ut Israheliticus quondam exercitus spiritu fornicationis decepta, paucis sibi Pannoniae ingressum in presidio Miesenburg obstantibus, fuga nemine persequente repatriaverit.
13.150.4
Eclypsis lunae facta est 6 Idus Augusti, luna 14.
13.151.1
14. ANNO DOMINI MXCVII.
13.151.2
Heinricus imperator ab Italia rediens, Ratisponam Bajoariae urbem venit, ibique aliquamdiu moratus, Judaeis qui baptizari coacti sunt judaizandi ritum concessit( Mai. Jun.).
13.151.3
Interea Gotefridus dux Lotharingiae, vir genere, armis et ingenio clarissimus, qui priori anno, cunctis quae possidebat in precium redactis, militibus copiosis fideque non modica instructus, iter per orientalem Franciam fecerat, neque ipsis ab Ungaria fugientibus territus, sed tam imperatoris Heinrici quam regis Colomanni permissione Pannonias Bulgariasque permearat, Constantinopolitano foederatur imperatori, ejusque presidiis fultus, Romaniam attigit, ibique sociatis sibi tam Siciliae quam Greciae, Danorum, Northmannorum oeterorumque transmarinorum exercitibus, immo universorum Christum colentium nationum auxiliis, frequenti congressu barbaros atterere coepit, tandemque Romania occupata, in Antochiae consedit obsidio.
13.151.4
Heinricus imperator Mogontiae cum principibus colloquium de pace habuit circa Kalendas Decembris, et natalem Domini apud Argentinam celebravit.
13.151.5
Cometes apparuit.-- Eo anno aestas fertilissima, hiems vero lenis et pestilens fuit; imbrium et fluminum inundationes nimis increverunt.
13.152.1
15. ANNO DOMINI MCXVIII.
13.152.2
Inquisitione facta Mogontiae ab imperatore de facultatibus Judaeorum interfectorum, inter ceteros qui eas rapuerunt quidam ex consanguineis archipresulis incusati sunt. Quos cum imperator perquireret, nec in presentiam ejus venirent, pontifex causam eorum defendere volens sed non valens, indignatione permotus, ex urbe discessit, et Thuringiam cum eis se contulit, quasi suis in hoc melius prospecturus, et ex vicinitate imperatori rebellium quendam ei terrorem illaturus, sicque commotionis suae vindictam exacturus. Extiterunt autem qui dicerent, etiam ipsum pontificem multam partem de pecuniis invasis accepisse et idcirco defensioni ceterorum tanto studio cor apposuisse.-- Welefo, Bajoariorum denuo dux, filios suos, et ipsos rebellare temptantes, gratiae imperatoris reconciliavit, et uni eorum ducatum post se committi impetravit.
13.152.3
A. D. MCXIX.
13.152.4
Heinricus imperator natalem Domini Coloniae celebravit; in epyphania vero Aquisgrani filium suum juniorem Heinricum quintum regem fecit, reprobato majore filio Chuonrado, quem prius coronavit.
13.152.5
Chuonradus vero causam rebellationis suae paucis tantum sibique familiarissimis in regno detegens, assumpto quodam ex ordine ministerialium patris, aeque Chuonrado nomine, forti admodum et prudenti viro, per quasdam Italiae partes et nomen et dignitatem regis annis fere 9 obtinuit, tantum indolis suae per orbem Romanum diffundens interim odorem, ut nemo religiosus, nemo sapiens in ipso salutem rei publicae constituendam fore dubitaret. Erat enim vir per omnia catholicus et apostolicae sedi subjectissimus, plus religioni quam fascibus vel armis deditus; fortitudine tamen et audacia satis et super instructus, lectioni quam lusibus vacare malebat; miseris omnimodis, sed precipue militibus inopia strictis, compassione et misericordiae fructu proximus fiebat; nemini contemptum, nemini vim, nemini prejudicium intendens, omni personae omnique conditioni fuit affabilis; indeque non immerito Deo et hominibus semper extitit amabilis. Coelibatus pudorem perpetualiter servare cum proposuisset, coactus tamen a suis filiam Ruotkeri ducis Siciliae, famosissimi pene nostrorum temporum viri, duxit uxorem, cujus tam caste usus est conjunctione, ut vix crederetur eam unquam cognovisse. Legale illud preceptum: Turpitudinem patris tui non revelabis, itemque: Honora patrem tuum, murmur, quod per totum Romanum imperium patris sui mores laniabat, quodque ipsum sibi offensae patris ac suae ab illo discessionis causa extitit, auribus propriis nunquam patiebatur inferri, semper illum dominum suum et caesarem vel imperatorem cognominans; universos a palatio patris adventantes sub appellatione conservorum, licet infimos, sociali benivolentia tractans. Preter animi virtutes morumque compositionem corpore fuit apprime decorus ac statura procerus.
13.152.6
Eodem anno Gotefridus dux, Reginmundus comes Sancti Egidii, Ruopertus comes Normanniae, Ruopertus comes Flandrensis, cum turmarum copiis quibus preerant multa usque Hierusalem difficultate pertingunt, quarto jam anno postquam in eandem militiam pro crucifixo sibi Christo tanti se bellatores sponte crucifixerunt. Reliqua enim multitudo, preter eos qui cum Boimundo Antiochiae consederant vel cum Baldewino Rohas abierant, Laodiciae Tyroque remanserant, per diversas circumquaque regiones dispersi erant.
13.152.7
Hic de militiae vel expeditionis ejusdem causa, non tam humanitus quam divinitus ordinata, fert animus aestuans aliqua prescriptis adjicere, maxime ob imprudentium, immo impudentium quorundam redargutionem, qui vetusto semper errore contenti, novitatem hanc, jam senescenti et prope intereunti mundo pernecessariam, ore temerario presumunt reprehendere, ipsi epicureo more voluptatum latam quam artam divinae servitutis viam amplectentes, appetitum mundi prudentiam, contemptum ejus stulticiam, hoc est carcerem patriam, tenebras lucem, malum bonum, mortem vitam, proh pudor! corde cecissimo considerantes. Lenocinatur eis in hoc et audaciam hujusmodi subministrat depravata jam undique, sed maxime partibus in istis, rerum vertigo, ubi sapientia pre omnibus invisa, virtus omnis est odiosa, religio despicitur, humilitas conculcatur, astutia primatum prestat, vicium amorem conciliat, crudelitas timorem, superbia imperat honorem. Nos autem in Domino tantum confidentes, nec presentibus sed futuris inhiantes, ac licet spectatores pigri, fautores tamen benivoli, laudemus eosdem nostri temporis viros gloriosos, qui vicerunt regna mundi, qui relictis propter pium ovis centesimae quesitorem conjugibus ac liberis, regnis et divitiis, posuerunt animas suas in manibus suis, zelo zelantes pro domino Deo exercituum, utraque condigne armati fortitudine, regis sui caelestis ineuntes servitium.
13.152.8
Tempore Heinrici IIII Romani, et Alexii Constantinopolitani principis, juxta presagium evangelicum surrexit undique gens contra gentem et regnum adversus regnum, et terraemotus magni erant per loca, et pestilentiae et fames terroresque de caelo et signa magna; et quia jam in omnes gentes evangelica tuba justi judicis adventum preconabatur, ecce etiam totum circumquaque mundum signa prophetata portendentem universalis aecclesia contemplatur. Jam Hierosolima Sarracenis civibus possessa, Babyloniae, quae nunc sedes est regni Aegyptii, serviebat, jam tenuis in ea christianae professionis religio cotidiano se tributo redimebat. Bethlehem, domus panis angelorum, stabulum facta est armentorum, universaeque circumcirca aecclesiae per omnia ludibriis numeroso annorum circuitu subjacebant paganorum. Orto interea bello sorte miserabili inter christianos orientales, id est Grecos et Armenios, Armenii, utpote regnis et numero pauciores, affines asciscunt sibi de Persia bellatores inclytae famae, Thurcos; quorum auxilio sedata juxta placitum suum seditione, dimiserunt eos ad propria, nimis allectos terrarum ipsarum copia et fertilitate. Qua de re inito post annos aliquot consilio, emerserunt ab aquilonali plaga de terra Gorrizana, quae plus hominum quam victuum fertilis esse narratur, prescriptorum paganorum copiae multae, quae sub quatuor sultanis divisae-- sic enim satrapas suos nominare solent-- uni tantum Persico imperatori pene divini cultus more subjecti, per Armeniam, indeque Capadociam totamque Romaniam atque Siriam diffusi sunt. Primo quippe Niceam, catholicae quondam fidei turrim firmissimam, expugnant, trucidatis in ea christianis quos ceperant, Solomanum quendam de suis tyrannum cum presidiis locant, universas circumquaque regiones usque ad paludem sive sinum maris qui brachium sancti Georgii dicitur funditus devastantes, nulli animae christianae, nulli aecclesiae vel monasterio, immo nec ipsis sanctorum imaginibus parcentes.-- Vidimus enim et adhuc videre miserabile spectaculum est in semidirutis partium illarum oratoriis ipsam Salvatoris nostri ejusque gloriosissimae genitricis seu quorumlibet electorum picturas, truncatis naribus vel auribus, manibus vel pedibus, desolatarum aecclesiarum quodammodo luctum visibiliter pretendere, divinique judicii super se vigilantem virgam plagis quasi semper recentibus ostentare. His te gladiis, o nobilissima Constantinopolis, nec regis tui tutavit milleformis astutia, nec civium populositas innumera; non te frequentia nundinarum vel infinita congeries auri redemit; non te Waringorum, non te Thurcopolorum tuorum vel Pincinatorum classiumve multitudo defendit; solum tibi stagni predicti intersticium presidio fuit, immo sola te Creatoris operatio munivit. Subjacuit furoribus istis prepotens quondam Antiochia, et ne multis morer, dextras dederunt tota simul Siria atque Palestina.-- Igitur terra repromissionis subacta, mater nostrae redemptionis ac fidei Hierusalem duplici captivitatis jugo gravatur; solamen tamen erat utique perparvulum, quod opprimentium se Sarracenorum Thureis multo turpior plebs aequa sorte multatur. Posito inibi sultano militibusque numerosis, ad instaurandum antemurale, quod hactenus cernitur, aliave quaelibet aedificia, destruuntur illa quae extra civitatem erant monasteria; Domini vero sepulchrum questus dumtaxat gratia intemeratum relinquitur; templum Domini famosissimum et nulli, ut arbitror, humani operis structurae comparandum sacrilegae paganorum religioni reservatur, tantaeque semper apud illos habebatur venerationi, ut nunquam illud nisi nudis et lotis pedibus intrarent, nullum vero de christianis, quos utique maxime immundos judicabant, per tot annorum curricula tam Sarracenorum quam Thurcorum tempore vel intra atrium ingredi permitterent.
13.152.9
Cum ergo victores idem nunc armis, ut res poscebat, insudarent, nunc lusibus ac deliciis, utpote a glarea jejuna in terram maxime fructiferam transplantati, sibimet indulgerent, in illorum servitio quae tormenta, quas cruces, quasve per omnia miserias superstites christicolae paterentur, vix cuilibet inexperto credibile est; per legationes tamen frequentissimas et epistolas, etiam a nobis visas, universalem aecclesiam aecclesiae Hierosolimitanae in presidium lugubriter inclamantes, adverti facile potest. Predictus etiam Alexius imperator Constantinopolitanus super eisdem barbaris predonibus, per majorem jam regni sui partem diffusis, non paucas epistolas Urbano papae direxit, quibus in defensionem orientalium aecclesiarum se non sufficere deploravit obtestans, totum, si fieri posset, occidentem, qui jam ex integro christiana professione censeretur, sibi in adjutorium advocari, promittens per se cuncta necessaria praeliaturis terra marique ministrari.
13.152.10
Inde commotus apostolicus et omnis aecclesia Romana, generale concilium in Hispaniae confinio vel, ut quidam dicunt, Parisii congregari fecit( an. 1095); quo etiam ipse laborioso nimis itinere perveniens, innumeris qui ibidem convenerant populis diversorumque regnorum legatis universa quae prescripta sunt et multo ampliora ore facundissimo declamavit.-- Mox tot milibus in lacrimas resolutis, variarum quoque linguarum planctibus in altum levatis, in hoc eis doctor egregius remissionem omnium condonat peccatorum, si, renunciatis omnibus quae possidebant, crucem post Christum unanimiter portantes, periclitantibus conchristianis ferrent auxilium. Qua sponsione arrectis animis omnium, designata sunt ad presens in Domini miliciam circiter 100000 virorum, ex Aquitania scilicet atque Normannia, Anglia, Scotia et Hibernia, Britannia, Galicia, Wasconia, Gallia, Flandria, Lotharingia, caeterisque gentibus christianis, quarum nunc minime occurrunt vocabula. Crucis signaculum in vestibus idem vere crucifer exercitus ob mortificationis preferebat commonitorium, credens in hoc, juxta visionem Magno quondam Constantino revelatam, ab inimicis crucis Christi se triumphaturum. Mira autem et inestimabili divinitatis dispensatione tot Christi membra, linguis, tribubus et nationibus differentia, subito in unum Christi caritate conglutinati coaluerunt corpus, uno omnes Christo rege, sed singulis singulae gentes procuratae ducibus, Gotefrido scilicet Lotharingiensi suisque fratribus Baldewino et Eustatio, Ruoperto Flandrensi, item Ruoperto Normannico, Regimundo comite de Sancto Egidio, Hugone fratrc Philippi regis Galliae, caeterisque ejusdem industriae, nobilitatis atque fortitudinis bellatoribus. Quibus omnibus venerandae sanctitatis et sapientiae virum, Hademarum episcopum, praefatus apostolicus prefecit; cui et ligandi solvendique potestatem, a beato Petro Romanae sedi hereditatam, sua vice semper exercendam concessit, insignitumque caelestis militiae stigmate exercitum apostolica benedictione consignans, condicto ab universis tempore profectionis, ipse cum non modica ejusdem expeditionis turma Italiam rediit.
13.152.11
Legatis denique singulis ad propria reversis pervagata cis citraque mox orbem cunctum haec fama commovit; insuper, quod dictu mirabile est, ipsum oceani limitem velocitate consueta supervolans, insulanorum etiam classibus maria ipsa in caelestis regis miliciam redundare fecit. Nam, ut verissime comperimus, tam ignotos effudit oceanus populos, cujus non dicam mores et habitus, sed ne loquelam quisquam hujus litoris habitator vel de ipsis marinariis agnosceret; rursumque alios, quibus nihil preter panem et aquam in usu victus esset; itemque quosdam, quibus argentum pro ferro in omnibus suis utensilibus esset. Hinc et undecumque augebatur cotidie circumcirca signatorum numerus, et ut prelibavimus, in hujusmodi expeditionem totus fervet, totus concutitur vel potius transformari videbatur mundus.
13.152.12
Francigenis occidentalibus facile persuaderi poterat sua rura relinquere; nam Gallias per annos aliquot nunc seditio civilis, nunc fames, nunc mortalitas nimis afflixerat, postremo plaga illa, quae circa Nivalensem sanctae Gerdrudis aecclesiam orta est, usque ad vitae desperationem terruerat. Erat autem hujusmodi. Tactus quisquam igne invisibili, quacumque corporis parte, tam diu sensibili, immo incomparabili tormento etiam inremediabiliter ardebat, quousque vel spiritum cum cruciatu vel cruciatum cum ipso tacto membro amitteret. Testantur hoc hactenus nonnulli, manibus vel pedibus hac pena truncati. Reliquarum nationum plebes vel personae aliae, preter apostolicum edictum prophetis quibusdam inter se nuper exortis seu signis caelestibus ac revelationibus ad terram se repromissionis vocatas, aliae se quibusvis incommoditatibus ad talia vota compulsos fatebantur; magna quippe pars eorum cum conjugibus ac prole totaque re familiari onusti proficiscebantur. Orientalibus autem Francis, Saxonibus et Thuringis, Bajoariis et Alamannis haec bucina minime insonuit, propter illud maxime scisma quod inter regnum et sacerdotium a tempore Alexandri papae usque hodie tam nos Romanis quam Romanos nobis invisos et infestos jam, heu! confirmavit. Inde est quod omnis pene populus Theutonicus in principio profectionis hujus causam ignorantes, per terram suam transeuntes tot legiones equitum, tot turmas peditum totque catervas ruricolarum, feminarum ac parvulorum, quasi inaudita stulticia delirantes subsannabant, utpote qui pro certis incerta captantes, terram nativitatis vane relinquerent, terram repromissionis incertam certo discrimine appeterent, renunciarent facultatibus propriis, inhiarent alienis. Sed quamvis nostra gens caeteris multo sit insolentior, respectu tamen miserationis divinae inclinatur tandem ad verbum ejusdem renunciationis furor Theutonicus, a commeantium scilicet turbis rem ad integrum edoctus.
13.152.13
Praeterea signum in sole quod prescriptum est visum( an. 1096), multaque quae tam in aere quam in terris portenta apparuerunt, ad hujusmodi exercicia non paucos antea torpidos excitaverunt. E quibus aliqua hic interseri duximus utilissimum, cuncta vero longissimum. Nam et nos cometem in plaga meridiana stantem suumque splendorem in obliquum gladii more protendentem tunc circa Nonas Octobris vidimus; anno vero post haec tercio stellam aliam in oriente locum suum longo interstitio saltibus mutantem 6 Kal. Mart. conspeximus( an. 1098?); nubes quoque sanguineas tam ab occidente quam ab oriente surgentes sibique invicem in caeli centro concurrentes; rursumque mediis fere noctibus a septentrione igneos exurgere splendores; plerumque etiam faculas per aerem volitantes vidisse nos, testibus plerisque comprobamus. Non multo ante hos annos quidam venerabilis vitae presbiter, nomine Suiggerus, cujusdam diei hora fere nona duos equites conspexit concurrentes in aere, diuque concertantes, alterum, qui et crucem non modicam ferebat, qua percutere videbatur, in altero victorem existere. Eodem tempore G. presbiter, qui nunc sub monachica professione nobiscum pro primogenitis asini debitum ovinum Christo persolvit, hora quadam meridiana cum duobus comitibus in silva deambulans, gladium mirae longitudinis venti vertigine, ignotum unde levaretur, in sublime deferri vidit, et quousque visum altitudo celaret, tam fragorem auribus quam metallum oculis discrevit. Referebant aliqui qui in equorum pastibus vigilabant, civitatis se speciem in aere vidisse, diversas etiam turbas diversis ad eam partibus tam equestri quam pedestri itinere properantes perspexisse. Nonnulli etiam crucis signaculum sibimet in frontibus vel restibus sive in quolibet corporis loco divinitus inpressum ostendebant, ipsoque se stigmate ad eandem Domini militiam prescriptos credebant.-- Item aliis subita mentis mutatione compunctis vel visione nocturna edoctis, predia resque familiares distrahere signumque mortificationis vestibus assuere placuit; et in his omnibus ultra quam credi potest catervatim currentibus ad aecclesias populis, novo ritu gladios cum fustibus et capsellis sacerdotalis benedictio dispertivit. Quid referam, temporibus ipsis mulierem quandam duobus annis continuis impregnatam, tandemque dirupto utero, filium loquentem fudisse; itemque infantulum per omnia bimembrem, alterum vero capite bino, agnellos quoque aliquos binis capitibus exortos fuisse; pullos etiam equarum dentes majores, quos equinos vulgo appellamus quosque nonnisi trimis caballis natura concedit, in ipso partu protulisse?
13.152.14
His et hujusmodi signis tota creatura in Creatoris se militiam cohortante, nil moratur inimicus ille, caeteris etiam dormientibus semper pervigil, bono illi semini zizania sua superseminare, pseudoprophetas suscitare, Dominicis exercitibus falsos fratres et inhonestas feminei sexus personas sub specie religionis intermiscere; sicque per aliorum hypocrisin atque mendacia, per aliorum vero nefarias pollutiones Christi greges adeo turpabantur, ut juxta boni pastoris vaticinium etiam electi in errorem ducerentur. Inde fabulosum illud confictum est de Karolo Magno quasi de mortuis in id ipsum resuscitato et alio nescio quo nihilominus redivivo, fribolum quoque illud de ansere quasi dominam suam deducente, multaque id genus. Idem tamen seductores, quemadmodum singuli suis a fructibus sint cogniti, quomodo veste sub ovina lupi sint denotati, hi potissime qui ex illis adhuc supersunt licet ut perquirantur; scilicet quo portu juxta promissum suum absque navigio mare transierint, quibus praeliis vel locis multos paganos parva manu straverint, quas eorum munitiones ilico ceperint, quave postremo parte murorum Hierusalem castra posuerint, et caetera; nihilque habentes quid respondeant, tam de oblationibus fidelium per hypocrisin susceptis quam de cesis ob rapinam quas seduxerant turbis, propriaque maxime apostasia, necesse est ut poenitentiam agere cogantur.
13.152.15
Nam, ut prelibatum est, plebs Folcmarum per Boemiam sequens, cum apud Nitram Pannoniae civitatem seditione concitata, partim captivitate, partim ferro disperisset, paucissimi qui remanserant adhuc testari solent, quod crucis signum super se caelitus apparens, ab imminente eos nece liberasset. Gotescalcus vero, non verus sed falsus Dei servus, postquam non sine damno orientalis Noricae Ungariam sum suis intravit, ammiranda falsae religionis specie munitionem in arce quadam constituere, et in ipsis locatis presidiis, per reliquum vulgus Pannonias circumcirca vastare cepit. Quo nimirum oppido ab indigenis sine dilatione capto, turba multa trucidata atque captivata, grex reliquus dispersus, ipseque mercennarius, non pastor, turpiter fugatus est.-- Surrexit etiam diebus ipsis quidam vir militaris, comes tamen partium illarum quae circa Renum sunt, Emicho nomine, dudum tyrannica conversatione nimis infamis, tunc vero velut alter Saulus revelationibus, ut fatebatur, divinis in hujusmodi religionem advocatus, fere 12000 signatorum sibimet usurpans ducatum; qui nimirum per civitates Reni, Moeni quoque atque Danubii deducti, execrabilem Judeorum quacumque repertam plebem, zelo Christianitatis etiam in hoc deservientes, aut omnino delere aut etiam intra aecclesiae satagebant compellere sinum.-- Ad confinia quoque Pannoniarum innumeris jam utriusque sexus copiis cum pervenissent multiplicati, regnum ipsum, quod scilicet partim paludibus, partim silvis cingitur, per obfirmata presidia vetantur ingredi; fama quippe Colomanni regis jam perculerat aures, inter paganorum et Ungariorum necem nihil apud Teutonicas differre mentes. Qua de re munitionem Misenburg per sex ebdomadas expugnantes, plura inibi patiuntur incommoda; inter quae etiam, quis illorum sub nomine regis Pannoniarum potiretur terris, civili stultissimaque quatiuntur discordia.-- Itaque obpugnatione insudantes ultima, jam muris interruptis, jam fugientibus oppidanis, jamque indigenarum exercitu vastante propria flammis, miro Dei omnipotentis nutu victor peregrinorum exercitus terga nihilominus vertit; relictisque suppellectilibus, nil quisque preter miseram animam emolumenti reportavit. Sic nimirum, sic nostrae gentis homines zelum Dei, sed non secundum scientiam Dei habentes, quippe qui in militia, quam in liberandis Christianis Christus providerat, alios vicissim Christianos persequi ceperant, miseratione divina fraterno sanguine repressi, Ungarii quoque liberati sunt; haecque est causa, qua quidam simpliciores fratres, utpote rem ignorantes, scandalizati, totum hujus profectionis conatum vanum atque fribolum, ipsi nimis preproperi judices, interpretati sunt. Paleis tamen ex area dominica hujusmodi ventilabro decussis, vidimus grana triticea naturalis soliditatis gravitate perdurantia, Gotefridum scilicet caeterosque prenominatos vere Dominicae militiae duces, cum suis singuli super omnem stellarum dispositionem speciosis castris ab universis quas pertransibant gentium principibus pacem ac favorem, humilitatis atque karitatis exemplo, ut vere Christi discipuli, consequentes, donec diversis itinerum difficultatibus Bulgaria permeata, Constantinopolitanas attigerant arces.
13.152.16
Legimus Jherosolimae libellum, a loco presenti totam hujus hystoriae seriem diligentissime prosequentem plurimosque populi Dei per triennium labores in captae Hierusalem laetissima victoria concludentem. Quapropter nos hinc jam pauca de pluribus assignamus, videlicet, quod fictis omnino beneficiis Alexius imperator tantos sibimet heroas amicaverit, postea vero sacramentis extortis ne regno suo vim inferrent, constrinxerit( an. 1096- 1097); quamvis constet, quod, dum moram ibidem primae quaeque cohortes alias adventantes expectanto facerent, dolis eos interfecisset, nisi Gotefridi ducis sollertia super gregem Domini cautius vigilasset. Testantur seditionem ipsam suburbana quae tunc destruxit, pons quem expugnavit. Quid multa? Per duorum fere mensium spacium novitios in dies suscepit exercitus Bizantium, e quibus tandem absque vulgi, parvulorum ac mulierum incredibili multitudine, recensita sunt 300000 pugnatorum. Porro cohortes Petrum secutae, jussu Alexii dudum transpositae, paganis fuerant jam ludibrio factae.
13.152.17
Motis itaque castris, Niceam applicuerunt( Mai), quam fugato predicto Solomano principe expugnantes( Jun.), captam imperatoris presidiis tradunt; sic enim sacramenta firmaverant ut urbes quasque suo imperio detractas pristinae ditioni, si vincerent, redderent, ipsique vicissim tam armis quam stipendiis regiis infra metam eandem se foveri non dubitarent. Inde per regnum Constantini, terram utique opulentissimam, progredientes, mare contingunt Rusciae. Sicque, ut epistola docet a Ruoperto comite delata, cum tanta alimentorum abundantia militiam suam Christus deduxit, ut aries nummo bosque siclo veniisset. Preterea, inquit, quoties reges vel principes Sarracenorum consurrexerunt in nos, Deo volente, facile victi et conculcati sunt. Ob haec itaque feliciter acta quia quidam intumuerant, opposuit eis Deus Antiochiam( Octob.), urbem humanis viribus inexpugnabilem, ubi per novem menses eos detentos in obsidione ejusdem ita humiliavit, ut omnis superbiae illorum tumor desideret. Igitur eis sic humiliatis, ut in toto exercitu vix centum equi boni reperirentur, aperuit illis Deus copiam suae benedictionis et misericordiae, et induxit eos in civitatem, atque Turcos et omnia eorum potestati horum tradidit( an. 1098, Jun.).-- Cumque et haec quasi viribus suis acquisita obtinerent, nec Deum, qui haec contulerat, digne magnificarent, tanta Sarracenorum multitudine obsessi sunt, ut de civitate nullus ex tanta turba egredi auderet. Preterea fames in civitate ita convaluerat, ut vix ab inhumanis dapibus se aliqui continerent. Longum est enarrare miserias quae in civitate fuere. Respiciens autem Dominus populum, quem tam diu flagellaverat, benigne consolatur, ac primo quasi pro satisfactione tribulationis lanceam suam, qua in cruce vulneratus est, munus non visum a tempore apostolorum, pignus victoriae illis obtulit; deinde corda illorum adeo animavit, ut etiam quibus egritudo vel fames ambulandi vires denegaverat, arma sumendi et viriliter contra hostes dimicandi virtutem infunderet.-- Triumphatis itaque hostibus( Jun. 28), cum fame et tedio exercitus deficeret Antiochiae, maxime propter discordias principum, in Syriam profecti, Barram et Marram, urbes Sarracenorum, expugnaverunt, et castella regionis obtinuerunt( Nov.). Ubi cum moram disposuissent, tanta fames in exercitu fuit, ut corpora Sarracenorum jam foetentium a populo Christiano comesta sint. Inde cum divino nutu in interiora Hyspaniae progrederentur( an. 1099), largissimam atque misericordem et victoriosissimam manum omnipotentis Patris secum habuerunt. Etenim cives et castellani regionis illius quam procedebant, ad eos cum multis donariis legatos premittebant, parati servire et oppida sua reddere. Sed quia exercitus non multus erat et in Hierusalem unanimiter festinabant, acceptis securitatibus, tributarios eos fecerunt, quippe cum una de multis civitatibus, quae in maritimis illis sunt, plures homines haberet, quam in exercitu Christiano fuissent. Cumque auditum esset Antiochiae atque Laodiciae et Rohas, quia manus Domini esset cum eis, plures de exercitu qui ibi remanserant consecuti eos sunt apud Tyrum. Sic itaque Deo conviatore et cooperatore usque ad Hierusalem pervenerunt. Cujus in obsidione cum laborarent, maxime propter aquae inopiam: habito concilio, episcopi et principes circinandam esse civitatem nudis pedibus predicabant, ut ille, qui pro nobis in humilitate eam ingressus est, per humilitatem istorum pro se ad judicium de suis hostibus faciendum illis eam aperiret. Placatus itaque hac humilitate Dominus, octavo post humiliationem illorum die civitatem eis tradidit( an. 1099, Jul. 15), eo videlicet die quo primitiva aecclesia inde abjecta fuit, cum festum de dispersione apostolorum a multis fidelibus celebratur.
13.152.18
Inter haec minime pretereundum videtur, quod, dum exercitus in obsidione Antiochiae moraretur, pavore perculsis universis per orientem nationibus, discurrentibus ab omni parte orbis terrarum missis et exploratoribus, aliis pacem, aliis bella machinantibus, etiam Babylonici regis legati conventui principum se presentes exhibent, inter alia pollicentes, si victis Antiocenis etiam Thurcos de Hierosolima pepulerint, dominum suum fratrem et amicum cum uxiversis Sarracenis habeant; ut enim prescriptum est, Judeam cum Hierusalem totaque Palestina jam olim Thurci Sarracenis abstulerant. Hac de causa securitate accepta, non pauci lectissimorum militum Babyloniam diriguntur, quorum fortitudine, proceritate, habitu et incessu omnique elegantia attoniti barbari, Francos-- sic enim universos occidentales populos nominare solent-- plus quam homines, id est deos, esse fatebantur, affirmantes, omnino non esse mirum, quod hujusmodi bellatores totum affectarent sibi subjicere mundum.-- Inito denique consilio, rex Babyloniae Hierusalem obsidet, ostensisque legatis, Francis se foederatum affirmat, quorum gladiis, si sibi civitatem non traderent, ipsos tradendos minitat. His itaque dolis rex barbarus non suo sed Francorum timore civitatem receptam, dimissis cum suis omnibus Thurcis, omni conatu machinis atque militibus contra Christianorum adventum premunivit; sicque factum est ut Hierusalem bis uno caperetur anno, primo a Sarracenis, dein a Francis.
13.152.19
De hostibus vero ibi repertis quid actum sit, si quis nosse querit, sciat, quia in porticu quae dicitur Salomonis et in templo ejus victores equitabant in sanguine Sarracenorum usque ad genua equorum. Deinde cum ordinatum esset, qui civitatem retinere deberent, et alii amore patriae et pietate parentum suorum redire voluissent, nunciatum est eis, quod rex Babyloniorum Ascalonam venisset cum innumerabili multitudine paganorum, ducturus Francos qui Hierosolimis erant in captivitatem et expugnaturus Antiochiam, sicut ipse dixerat; aliter autem Dominus de his statuerat. Itaque cum in veritate comperissent hi qui Hierosolimis erant, exercitum Babyloniorum Ascalone esse, contenderunt obviam illis, relictis sarcinis et infirmis suis in Hierusalem cum presidio. Cumque hostium exercitum conspexissent innumerabilem( Aug. 14), genibus flexis Deum invocaverunt, ut qui in aliis sibi necessitatibus semper affuerat, in presenti bello, confractis viribus paganorum et diaboli, regnum Christi et aecclesiae a mari usque ad mare usquequaque dilataret. Nec mora; clamantibus ad se Deus affuit, atque tantas audaciae vires ministravit, ut qui eos in hostem currere videret, fontem aquae vivae sitientem cervum segnem adjudicaret; miro videlicet modo, cum in exercitu Christiano non plus quam quinque milia equitum et 15, 000 peditum fuissent et in exercitu hostium centum milia equitum et 400, 000 peditum esse potuissent. Tunc mirabilis in servis suis Deus apparuit, cum, antequam confligerent, pro solo impetu eorum hanc multitudinem in fugam convertit, et omnia eorum arma diripuit, ita ut, si deinceps istis repugnare vellent, non haberent arma in quibus sperarent.-- De spoliis vero non est quaerendum quantum captum sit, ubi thesauri regis Babyloniae occupati sunt. Ceciderunt ibi plus quam centum milia Maurorum gladio; timor autem illis tantus erat, ut in porta civitatis ad duo milia suffocati sint; de his vero qui in mari interierunt non est numerus; spineta etiam ex ipsis multos obtinuerunt. Pugnabat certe orbis terrarum pro Christianis. Et nisi spolia castrorum de ipsis multos detinuissent, pauci de tanta multitudine hostium essent qui de bello renunciare potuissent.-- Pridie autem quam bellum fieret multa milia camelorum et bovum et ovium cepit exercitus. Cumque jussu principum populus haec dimisisset, pugnam progrediens, mirabile dictu, multas et multiplices turmas fecerunt cameli, similiter autem et boves et oves. Haec autem animalia ita comitabantur exercitum, ut cum stantibus starent, cum procedentibus procederent, cum currentibus currerent.-- Nubes etiam ab aestu solis Christianos defendebant et refrigerabant.-- Celebrata itaque victoria, reversus est exercitus Hierusalem, et relicto ibi duce Gotefrido, Reginmunt comes Sancti Egidii et Ruotpertus comes Normanniae et Ruotpertus comes Flandriae Laodiciam reversi sunt; ibi classem Pisanorum et Boimundum invenerunt. Cumque archiepiscopus Pisanus Boimundum et alios cum eo discordantes concordare fecisset, Reginmundus pro Deo et pro fratribus regredi disposuit; magna vero multitudo, ut supra dictum est, ad patriam remeare contendit; caeteri qui remanserunt, terram Deo disponente, hactenus in pace obtinuerunt.
13.152.20
Dux quoque magnanimus et cui vix quisquam in religione comparabilis inveniatur, parva licet manu fultus, magna quaeque cepit in Domino attemptare, reliquias gentilium quacumque remanentes persequi, presidia locis opportunis instituere, Joppen diu destructam portumque ibi jam diu desolatum renovare, aecclesias clerumque, quantum potuit, reparare, coenobitas alibi congregare, donaria multa tam monasteriis quam hospitali, quod nunquam defecerat in Hierusalem, devotissime conferre. Pacem firmissimam cum Ascalonitis atque Damascenis gratia commertiorum habuit, nostrae gentis milites pre cunctis bellatoribus honoravit, feritatemque illorum suavissima urbanitate Gallicis caballariis commendans, invidiam, quae inter utrosque naturaliter quodammodo versatur, per innatam sibi utriusque linguae peritiam, mitigavit.
13.152.21
Hoc anno Chuonradus Trajectensis episcopus a suis occisus est. Herimannus Coloniensis episcopus obiit; cui Fridericus successit.-- Rapoto palatinus comes et Oudalricus comes, patruelis ejus, quem multum divitem dicebant, defuncti sunt. Dum enim imperator cum principibus colloquium Ratisponae haberet( April.), mortalitas subito exorta prenominatos duos magnates, de inferioribus vero quam plures, absumpsit, per civitates quoque atque regiones non modicam vulgi stragem fecit. Fames etiam improvisa multis locis invaluit.
13.152.22
Urbanus papa obiit( Jul. 29). Hic super aecclesiarum hactenus heu! manente commotione concilia multa congregavit, multa etiam decreta promulgavit; inter quae etiam, convocatis ad Placentinam civitatem 200 fere Patribus, Heinricum imperatorem tam a se quam a predecessoribus suis communione privatum declaravit; maxime regina Adelheit, ipsius caesaris uxore, astante multaque nefanda in illum ad aures totius synodi testificante. Sed antequam ex hac vita migraret, spiritu instructus divino, Rainerum cardinalem de Sancto Clemente, sanctae conversationis et boni testimonii abbatem, nobilem Romanum, designavit in regimen apostolicum eligendum; quem etiam revelationibus aliis insuper denotatum, universa Romana aecclesia pastorem sibi consecrat, licet invitum, Paschalem appellans eum.
13.152.23
A. D. MC.
13.152.24
Sub Gotefrido duce, Hierosolimitanam aecclesiam defensante, conventus ingens factus est in Hierusalem, ab omnibus qui sunt in oriente Christicolis, maximeque qui vel Antiochiae vel in Syria, Rohas vel Palestina resederant peregrinis, in tantum ut in ipsis nativitatis Dominicae festis quam plures regionibus adjacentibus consecrarentur episcopi, versis in hystorias visibiles eatenus mysticis prophetiis: Surge illuminare, Hierusalem; et: Laetare, Hierusalem, et diem festum agite omnes qui diligitis eam, etc.-- Incalescente post haec aestate, corrumpitur per Palestinam aer cadaverum foetore. Sunt etiam qui dicant fontes a barbaris infectos veneno vel cisternas occisorum sanie; unde exorta pestilentia multos ex nostris, utpote sub aere peregrino militantes, occidit; inter quos ipsum totius aecclesiae catholicae lacrimis plangendum Gotefridum populo Dei, quem paterna sollicitudine curabat, materna pietate fovebat, nimis immature subtraxit. Uno tantum anno populo Dei prefuit, languore superatus producto, 15 Kalend. Augusti plenam fide bonisque operibus presentem in Christo vitam finivit. Exceptis sive tacitis cunctis quibus pollebat virtutibus, tanta se mansuetudine conjunxerat tam indigenis quam comperegrinis, ut vix adverteretur Francisne plus plangeretur quam Syris vel Grecis. Ante montem Calvariae, in vestibulo Golgathanae aecclesiae exstat ejus mausoleum, lapide Pario constructum.
13.152.25
Hoc tempore Balduvinus comes in Rohas, quae est civitas inclita, immo regio et pars Armeniae, consederat, principatum jam gentis illius consecutus, defuncto scilicet interim grandaevo seniore illo Christianissimo, qui se ab Antiochia sibi in propugnatorem asciverat multaque praelia naviter gerentem etiam in filium et heredem adoptaverat. A diebus quippe antiquis semper impugnata, nunquam manum dederat urbs illa ampla paganis, eo quod muris ultra humani operis qualitatem firmis, fluvio quoque intra ebulliente, omni etiam situ naturali populique et victuum muniatur fertilitate. Non est operis hujus vel temporis litteris tradere, quoties ibidem parva manu vir predictus grandem multitudinem barbarorum straverit, nonnunquam etiam victus vicerit: amisso exercitu alium ab Antiochiae obsidio conduxerit, postremo falso sibi foederati cujusdam Thurci, Balduc nomine, dolis semet expedierit ipsumque comprehensum necaverit; quae omnia scribere volentem prius tempus deseret quam materia. Audito tamen obitu fratris Gotefridi, Balduvino juniori, cognato suo, civitatem et populum committit, ipseque cum trecentis fere viris Hierosolimam tendit, insidiantium sibi paganorum milia delusit, congreditur, vicit, onustusque spoliis cum triumpho Hierusalem intravit( Nov.). Rogatus et collaudatus ab omnibus, ut princeps esset eorum consensit; nec multo post inclinans caput suum super Dominici sepulchri tumbam, ipsius se servituti perpetualiter subjugavit. Post haec quo major paganis Christianorum timor incuteretur, die pentecostes per legatum apostolicae sedis accepta regali benedictione coronatur( an. 1101, Mai 21). Deinde Assur et Caesaream civitates maritimas debellavit, caesisque qui inibi erant Sarracenis, regnum suum regis Babyloniae damno dilatavit.
13.152.26
Wigbertus Ravennensis archiepiscopus, qui super Hiltibrandum Gregorium positus, Clemens papa dictus est, obiit, vir utique satis ingenio, facundia, nobilitate personaeque reverentia clarus, nec Roma tunc nec Ravenna bene usus, et qui super unum papam viventem, quamvis coactus, ut aiunt, ascendit, ipse tres sibimet alternatim succedentes supervixit, extorris utraque sede Ramae et Ravennae, malens, ut ab ipsius ore didicimus, apostolici nomen nunquam suscepisse.
13.152.27
A. D. MCI.
13.152.28
Chuonradus rex adolescens, nono postquam a patris palatio discesserat anno, Mahthildis, magnae illius et nobilissimae et, ut quidam dicunt, religiosae feminae, sicut sanguine ita et contubernio conjunctus, et in rebus per Italiam disponendis tam illius quam domni apostolici ceterarumque Deum timentium personarum consilio semper usus, immaturo preventus occasu, plena fide et bona confessione a regno transitorio ad aeternum creditur regnum migrasse. Sunt etiam qui veneno eum dicant interisse. Testari solent qui aderant, in brachio corporis exanimi crucis signaculum subito exortum se vidisse, ipsasque ejus exequias quibusdam miraculis honorificatas fuisse.
13.152.29
Visus est a nostro quodam familiari ab occidente in orientem volans ignis ad instar non modicae civitatis.-- Vermiculorum quoque, quos papiliones a similitudine tabernaculorum vocant, exercitus incredibilis multitudinis per tres continuos dies quasi a Saxoniae finibus in Bajoariam volabat.-- Mox profectio populosa, et quae pene priori posset numero dumtaxat aequari, subsequitur, quae post auditas ultra spem res Hierosolimae prospere gestas, a residuis totius occidentis gentibus, maxime ab his quorum prius votis timor vel diffidentia, inopia vel inbecillitas obstiterant, denuo parabatur; primum ab episcopis Mediolanensi, Papiensi caeterisque Longobardorum populis ad 50 milia signatis, deinde a diversarum provinciarum Theutonicis, postremo ab Aquitanicis, quibus Willihelmus Pictaviensis preerat, preter vulgus ad 30000 loricatis. Longobardorum plebes, permissu Heinrici ducis Carinthia permeata, dum post Ungros tergo relictos in Burgariae civitatibus hiemarent, numero rarescere ceperunt, tandemque Constantinopolim pervenientes, in alteram ripam-- illud enim beneficium maledictus Alexius peregrinis accelerare solet-- transpositae sunt, immo paganorum sagittis expositae. Thurci enim, explorata Longobardorum inertia, stipularum eos terebant more, in tantum ut exercitus Theutonicus, qui eadem via subsecutus circa Junii Kalendas ad eandem metropolim pervenit, quid de precedentibus se gestum sit, nullo modo, utpote nullo superstite de Romania redeunte, posset investigare. Ab ingressu quippe vel prima civitate Bulgariae usque ad sedem Alexii, semper nobis ejus pacifici nuncii occurrebant, qui tamen aliquando nos precedentes vel comitantes favillarum evanescentium more disparebant. Militum etiam suorum, quos Pincinatos vocitant, exercitus nunc nobis a tergo damnum intulit nunc a latere vim inferre, nunc a fronte directa acie manum conferre, nunc per noctes castra irrumpere disposuit, semper tamen nobis per 20 dies vicinus et infestus fuit, donec statione fruentes prenominata cum turma Welfonis ducis exercituque Willihelmi, diversis quoque cotidie confluentibus copiis, per dies 15 ad 100000 congregabamur. E quibus omnibus singularum turmarum principes Alexius more suo sub appellatione filiorum suscepit, eisdemque post manus acceptas sacramentaque firmata, sicuti prioribus exercitibus, munera dispertivit, pauperibus vero extra civitatem elemosinam largiri mercatumque parari precepit. Nam obsistente suspicione, paucissimis personis, et ipsis precio furtimque, cujusquam urbis vel castri sive munitionis per totum imperium ejus permittebatur ingressus. Qua etiam causa dum Willihelmus cum exercitu per mediam Adrianopolim, qua regia strata ducit, transire prohiberetur, Aquitani mox genitali tumescentes fastu, simbola conclamant, suburbana succendunt, civitatem invadunt, cujus oppugnationi dum acriter insistunt, Pincinatorum exercitum, qui semper, ut premissum est, iter ipsum jussu caesaris observat, a tergo suscipiunt; quibus congressi, multos sternunt, multos amittunt, tandem via dudum contempta vadunt. Igitur totus ille tantusque populus per Romaniam iter dirigere disponebat, necessaria sibi quisque per deserta coemebat; ultra brachium illud maris quod Sancti Georgii dicitur tam compulsi quam voluntarii transvehimur, sed cotidiani principum conventus, cotidiana etiam ipsorum cum imperatore colloquia quem finem sint habitura, penduli nimis operimur. Sed ecce subito murmur exoritur invisum, imperatorem Thurcorum potius quam Christianorum parti favere, exploratisque quae circa nos erant, frequentibus illos contra nos nunciis animare. Hic est, inquiunt, perfidus ille Alexius, qui, domino suo Michaheli per quorundam Alamannorum conducticiorum auxilium depulso, imperium ejus usurpavit, ipsosque sui sceleris cooperatores exilio damnatos necari fecit; nuncque se tanti facere dicit Francos cum Thurcis praeliantes quanti canes se invicem mordentes. Cum autem navigia quisquam conducere temptaret, audivit caesarem insidias peregrinis etiam in mari posuisse, multasque dudum eodem facinore naves eum submersisse. Quapropter omnes eum maledicebant et anathematizabant, omnes illum linguae non imperatorem sed traditorem appellabant. Incredibile memoratu est et ad recordandum expertis horribile, quanta in nostro, hoc est Germanico, collegio quod omnibus erat rarius, tunc fuerit titubatio, dum videres patrem a filio, fratrem a germano, socium ab amico multo amarius quam mors separat cum vita separari, altero terrae, altero se committente mari, rursumque quosdam post appensum naulum, post unam vel duas in navi transactas noctes, resumpta suppellectili ad litus cum ingenti damno prosilire, redemptis precio ampliori, quos nuper distraxerant, equis, ad necem, fugiendo mortem, properare. Nos quoque eadem animi nutatione diu multumque vexati, tandem inter eos qui se salo credere presumpserant, divina miserias nostras gubernante clementia, Joppe portum post sex ebdomadas attigimus( Aug.), benedictus per omnia Jesus Christus!
13.152.30
Porro exercitus universalis, ab imperatore 300 Thurcopolis, qui legiones apto itinere deducerent, acceptis, contra Nicomediam vertitur, indeque Romaniam declinans, ad aquilonalem plagam contra terram Chorizanam, quae Thurcorum est patria, convertitur. Loca quippe Romaniae, quae circa stratam publicam erant, perjurus Alexius devastaverat, dum nostris in Antiochia dudum obsessis auxilium ferre non auderet ut juraverat, suspectus scilicet extunc tam Francis quam Thurcis. Insuper milicia haec nomen sibi facere in gentibus, quemadmodum anterior, proposuit; sed, ut rei probavit eventus, divinae id predestinationi non complacuit. Nam ante paucos dies idem pagani in Longobardorum, ut premissum est, vix tepido sanguine hebetatos antea gladios duraverant, indeque animati, tam infinitae multitudini bellatorum resistere presumebant. Non multo plus quam quatuor erant milia Thurcorum, qui tamen ipsi electi et equis velocissimis, armis telisque ac sagittandi peritia nimis instructi, fortunam suam seu virtutem ignoti exercitus experiri potius explorando quam aperte congrediendo veniebant. Unde inprimis latrocinantium more vulgus extremum diripere, post haec capere vel cedere, deinde per competa precurrentes, incendio vel quocumque molimine pabula prevastare, aliquando etiam per junceta vel carecta gradientem exercitum tota die flammis vel fumo vexare, nonnunquam fontes vel cisternas obdurare, a locis tutioribus telis infestare, per noctes nunc hac nunc illa castrorum parte irrumpentes, cunctis inquietudinem inferre. Inter haec tamen omnia nunquam acie directa, nunquam fronte aperta more praeliantium congrediebantur, sed resistentibus cedebant, insequentes fugiebant, revertentes denuo subsequuntur. Si miserias illas omnibus miseriis miserabiliores stilo prosequi plene temptamus, possibilitatem simul et modum excedimus; ubi turpiter tot nobiles, per inopiam tot divites, sine ferro tot fortes occubuisse referimus, dum domino servus presens, locupleti pecunia sufficiens minime quivit subvenire, nec forti licuit pugnare. Loca quippe eadem erant arta, invia atque inhabitabilia, hostibus cognita, nostris ignota, qua tantum Dei populum Alexii traditoris incarcerabant machinamenta. Quid moror? Sic per dies pene 20 quasi signum ad sagittas expositi, sic cotidie tamquam oves occisionis estimati, tandem in extrema jam sorte positi, nemorum se saltibus noctu tradunt, morosam sed certam sibi mortem accelerare satagunt, quamvis paucissimis fuga quicquam emolumenti contulerit, preter quod omnium ultima fata tardantia consummavit. Nam de tam innumero populo Dei, heu! heu! non credimus mille viros remansisse, quos postea vix ossibus herentes Rodo, Papho caeterisque portubus, raros autem etiam Joppe vidimus; e quibus Bernhardus comes et Heinricus comes Ratisponensis Hierosolimae obierunt, dux vero Waiulfus revertendo moriens, Papho est humatus. Inter longissimam cruciatuum suorum hystoriam, quam hic texere nec ipsa compendiosi hujus operis proprietas permittit, de nostratibus archipiscopum Salzburgensem Tiemonem captum, marchisiam N. trucidatam, duos Brunones canonicos, nobiles viros, inedia sitique defecisse referebant; de Latinis vero principibus Willihelmum, Regimundum, Stephanum, caeterorumque aliquam partem superesse dicebant.
13.152.31
Dum haec ita geruntur, nec his qui in Judea sunt Christianis parcitur, sed tam ab Ascalonitis atque Damascenis cotidiana latrocinia quam a Babyloniis bella parantur. Post Mai quippe Kalendas non longe a Rama castra metatus est Babylonicus exercitus, contra quem aciem direxit rex Balduvinus, suos hortatus ut sicut ante paucos dies per Dei gratiam parva manu multam de Arabia predam tulerant, ita nunc hostium multitudini non cedant. Illorum, inquit, damno vivamus aut periculo moriamur! Ecce bellum, o boni milites, quod olim optavimus, pro quo patriam, parentes pacemque contempsimus. Porro pro Christi hereditate contra invasores Sanctae Terrae predonesque alienigenas pugnare honestum est, vincere tales nequaquam incertum, mori gloriosum. Illis patria ministrat fugam, nobis exilium victoriam. Comprobemus jam quod ipsi exprobrant, Francos mortem non timere, immo Christi peregrinos aut in Christo vincere aut pro Christo mori velle! Talia multa postquam peroravit, arrectis suorum animis, miro Dei omnipotentis nutu, ingens Sarracenorum populus uni tantum vel paulo plus legioni nostratum cessit, adeo uti ne congredi quidem presumerent, sed post transactos aliquot in eadem statione dies turpiter et inacte redirent. Rursum circa Kalendas Septembres, quo scilicet tempore Christianorum, quos ante memoravimus, adventantium fama Babyloniae regna terruerat, inito consilio, preoccupare nostram, hoc est universorum qui tunc in Judea vel in cunctis finibus illis reperirentur, interneciem disponebant, missisque epistolis Damasco, Tripoli, Gibel, caeterisque barbaris civitatibus, adversus nomen Christianitatis se invicem qualicumque pacto confortabant. Egressus itaque 40 milium exercitus de Babylone, primum ad optinendam Joppen tendens, non longe ab Ascalone, sumptis nimirum inde sociis, consedit. Balduvinus vero rem non ignorans, suos undique, hoc est ab Hierusalem, Neapoli, monte Thabor, Ebron, Cesarea et Assur, in Joppen, ubi tunc non parva manebat peregrinorum turba, convocavit.
13.152.32
Vidimus hisdem diebus tantam mortalitatem, quam etiam vix evasimus, in populo grassari, ut ad 300 cadavera singulis diebus Hierosolimae exportata numerarentur, Joppe vero ingens campus intra paucos dies tumulis occuparetur. Denique cujusdam diei( Sept. 7.) hora tercia, precedente regem ligno Dominicae crucis, quod anno priori terra diutissime absconditum Syri quidam Gotefrido duci demonstraverant, extra civitatem Joppen totius populi conventus est factus, jussuque regis Arnoldus, quidam honorabilis et bene literatus clericus, sic in medio concilii est exorsus: Beata gens, cujus est dominus Deus ejus, populus quem elegit. Vos, o fratres karissimi, gens estis illa beata, illa gens sancta, vos estis populus ille Christi hereditatis, populus acquisitionis, qui, relictis omnibus, patria, parentibus et rebus, crucem cotidianam post Christum tulistis; vos corpora vestra pro Christo ad supplicia tradidistis. Vos pugnasse videmini; sed Christus vestro voluntarie sibi sacrificato sanguine vestrorumque fratrum et commilitonum preciosa morte locum sanctificationis suae dignatus est mundare, civitatem requiei suae Hierusalem voluit post tam annosa spurcissimae gentis vincula per vestram devotam servitutem expedire. Haec, inquit Deus, requies mea in seculum seculi; hic habitabo, quoniam elegi eam. Contra quam divina sponsione nobis inditam spem, ecce paganorum literae Dei nutu ante diem hesternam comprehensis legatis ablatae, vaticinata perhibentes daemonia, nos illorum praeliis hoc anno delendos, Hierusalem funditus destruendam, et quod etiam omnibus nefandis horribilius est dictu, ipsam Dominici et gloriosi sepulchri petram crustatim confringendam, sicque camelis ad mare delatam, in remotissimo et quod nunquam a Christianis rescisci possit pelago submergendam esse. Unde quid facto opus sit, o Christicolae, videte; quem finem haec tanta presumptio tandem sit habitura, perpendite! Plura disputare volentem mox clamor interstrepens compescit; et quasi ex uno ore vox unanimis singulorum insonuit: Res, inquiunt, in articulo posita est; breve et quodammodo succinctum est consilium nostrum, pro Christo Christique legibus et sanctis nostris aut dimicandum fortiter aut moriendum turpiter; aut gloriose mori et vivere aeternaliter instat, aut turpissime cedere et brevi turpique vita perpetuam mortem comparare restat. Sed nec temporaliter nec aeternaliter vivere liceat, quem contra tam profanam, tam blasphemam paganorum audaciam pugnare non libeat! Protinus ante crucem reparationis nostrae confessione peccatorum unanimi humiliatione facta, ac post dictam indulgentiam ab apostolico legato, qui tunc forte aderat, benedictione accepta, Domini inclamantes adjutorium, castro sunt alacres redditi; indeque summo mane ad 7000 peditum milleque equites recensiti, periculo sunt ingenti cum gaudio magno presentati. Visa igitur statione barbarorum, mirabile dictu, tanta fervescere ceperunt fide, ut unusquisque se solum tot legiones sternere posse non dubitaret; indeque contigit, ut dum per unum pene miliarium inordinate currendo minus caute se hostibus infundunt, prima cohors a latere invasa ilico tota rueret. Qua de re Balduvinus efferatus animo, tanto illos equitum impetu involat, ut, quamvis idolorum responsis de victoria certificati acrius quam antea unquam resisterent, sicut cera a facie ignis ante ipsum liquescerent. Referebat michi venerabilis abbas Gerhardus, qui tunc crucem Dominicam semper lateri regis contiguus preferebat, nunquam se tantam nivis vel pluviae quantam tunc telorum contra regem volare densitatem vidisse; at post ligni preciosi intuitum nullum ex hostibus telis se vel armis, sed universos fugae presidio se commisisse. Itaque post victoriam a Deo-- cui non est differentia salvare vel in multis vel in paucis-- sibi concessam, interim dum castra predamque diripiunt hostium, nuncius adest missus a Joppitis, qui civitatem terra marique diceret obsessam. Mox onusti spoliis, reliquis vero incendio traditis, nobis, qui jam, portis intus obstructis, a terra equitibus multis, a mari vero 42 navibus rostratis cingebamur, in auxilium quantotius properant; postque tot hostium incursus tantasque penuriae pestilentiaeque miserias, festum nativitatis Dei genitricis( Sept. 8.), quod ipsa die cum merore coepimus, maximo nos tripudio complere faciebant. Sequenti die( Sept. 9.) multam nobis abundantiam frumenti cunctorumque victualium cum peregrinis fratribus ad 12, 000 estimatis naves 30 deferebant; quas dum hostium classes invadere niterentur, mira Dei potentia per virtutem sanctae crucis, quae, dum nil carnalis adjutorii de civitate conferri posset, in altum econtra, jubente rege, levabatur, adeo repressit, ut, nullo conatu vel arte remigandi de loco moveri vel unam de tot navibus posse, tam pagani quam Christiani populi nimis mirarentur.
13.152.33
Neque hoc silentio preterendum, quod eodem anno ibidem cognovimus contigisse, venerabili Herimanno presbitero, qui tunc in monte Oliveti conversabatur, in haec verba referente: Die, inquit, sacratissimi sabbati, quo secundum antiquae misericordiae Domini paraclysin, baptismate jam consecrato, lumen de coelo nobis ministrari devoti nimis expectabamus, usque ad vesperam orationibus solitis institimus; tuncque propter peccata nostra desiderato dono coelesti, quod etiam in conspectu gentium olim Christiani ante nos semper suscipere solebant, omnimodo frustrati, absque omni festivae synaxis officio noctem illam Dominicae resurrectionis lugendo tantum et merendo transegimus. Summo autem mane cum laetaniis a sepulchro Domini nudipedes processimus, ingressique templum Domini, quo scilicet loco, id est montem Moria in area Areuna, David in maxima exauditum tribulatione, cunctosque exaudiendos qui ibidem corde devoto oraverint, Salomoni promissum legimus: mox post preces lacrimasque, ne nos deserendo Christus nomini suo blasphemiam inter gentes prepararet, fusas, necdum atrium illud famosum egredimur, et ecce signa concrepantia laudes altisonas in occursum nobis ab his qui remanserant reboantes audimus; intrantes vero aecclesiam prenominatam, lampades duas caelitus incensas gaudio immenso repleti conspicimus. Quid plura? A baptismi officio, quo pridie cessaveramus, incipientes, totum servitutis nostrae pensum Domino dudum subtractum, usque ad missae completionem, laetissima devotione persolvimus; nobis quoque egressis, inter missam Syrorum, qui semper post nostrum egressum eodem psallere choro solent, lampades aliae divinitus accenduntur, ante vesperas vero et inter ipsas vespertinas laudes usque ad 16 hujusmodi lumina visibiliter ampliantur; sicque contigit, ut pauci intra Hierusalem seu Christiani seu pagani reperirentur, qui tam evidentem Christi potentiam se non vidisse testarentur
13.152.34
A. D. MCII.
13.152.35
Imperator Heinricus, habito cum principibus colloquio, Romam se profecturum ac generale concilium circa Febr. Kalendas inibi convocaturum condixit, quatinus, tam sua quam domni apostolici causa canonice ventilata, catholica inter regnum et sacerdotium confirmaretur unitas, quae tot annis scissa permansit. Constat tamen nec ipsum juxta placitum venisse, nec nuncia dignitati apostolicae subjectionem profitentia misisse. Nec hoc latet, quod alterum papam ipsi domno Paschali superponere, si fieri posset, conatus sit, nec profecerit.
13.152.36
Transacta post haec media quadragesima, convenientibus universis Apuliae Campaniae, Siciliae, Tuscaniae totiusque simul Italiae presulibus, ultramontanorum autem quam plurimorum patrum legatis, synodus magna Romae est habita( Mart.), ubi preter antiqua Patrum instituta more solito reverenter confirmata, etiam sepedictum nostri temporis scisma inter precipuas hereses computatur, ac perpetuo cum suis auctoribus atque sequacibus anathemate hujusmodi subscripta professione condemnatur: Anathematizo omnem heresim, et precipue eam quae statum presentis aecclesiae perturbat, quae docet et astruit, anathema contempnendum et aecclesiae ligamenta spernenda esse. Promitto autem oboedientiam apostolicae sedis pontifici domno Paschali ejusque successoribus sub testimonio Christi et aecclesiae, affirmans quod affirmat, et dampnans quod dampnat sancta et universalis aecclesia. Ibi etiam quam sententiam in imperatorem vel patricium Romanum Heinricum idem apostolicus Paschalis promulgaverit, nos quoque inter innumeras diversarum gentium catervas proxima coena( Apr. 3) Domini in aecclesia Lateranensi ab ipsius ore didicimus; nimirum postquam 8 Kal. Octobr. maris fluctibus Joppe traditi, Romae sumus per Christi gratiam predicta majori ebdomada introducti. Quia, inquit, tunicam Christi scindere, id est ecclesiam rapinis et incendiis devastare, luxuriis, perjuriis atque homicidiis commaculare, non cessavit, primo a beatae memoriae Gregorio papa, deinde a sanctissimo viro Urbano predecessore meo propter suam inoboedientiam excommunicatus est atque condempnatus; nos quoque in proxima synodo nostra judicio totius aecclesiae perpetuo eum anathemati tradidimus. Id notum volumus omnibus et maxime ultramontanis esse, quatinus ab ipsius se contineant iniquitate.
13.152.37
Hartwicus Magdeburgensis archiepiscopus obiit, vir per multa laudabilis, maxime tamen popularis, et aecclesiae cui preerat utilitatibus multum insudans dilatandis, pro scismate quoque sepe dicto resarciendo inter utramque partem mediator infatigabilis.-- Ruotpertus episcopus Babenbergensis obiit; cui per imperatorem Heinricum Otto, cancellarius ejus, substituitur vir, ut creditur, bene religiosus.-- Aerbo jam grandevus, nobilis de Carinthia princeps et quondam palatinus in Bajoaria comes, migravit in Domino.
13.152.38
Commissum est etiam praelium( Jul.) a Balduvino et his qui secum erant Hierosolimitis contra infinitam Sarracenorum multitudinem; ubi dum inconsiderate res agitur, circumventi sagittariorum numerositate nostri, utpote jam admodum pauci facti, intra muros civitatis Rama, quae vicina erat, cedere compelluntur, rex vero cum tribus, ut aiunt, equitibus evasit. Barbari autem cum plures lapidibus castri viderentur, in brevi universa moenia demoliuntur; captisque ac cesis universis quos invenerant, ipsos captivos cum nunciis victoriae suae Babylonem premittunt, castra autem sua securiter, et quasi jam terram illam gladiis acquisitam possessuri, interim donec nuncii regis sui redeant, in campestribus illis ponunt. Sed non cessit eis inpune victoria illa, non sua virtute sed divina dispositione in his, quos ipse non terras ultra sed paradysum voluit incolere, conquisita. Nam tercia die Balduvinus superveniens cum exercitu copioso, quem prius expectasse debuerat, tanta illos proterit internetione, ut nec libuerit nec profuerit vicisse. Novum autem illum exercitum tam Reginmundus a Tripoli, quam nuper devicerat, quam ab Antiochia Dankeradus ducebat; nam suus avunculus Boimundus, ante biennium a Thurcis dolo captus, Antiochiae sibi principatum dimiserat.
13.152.39
A. D. MCIII.
13.152.40
Heinricus imperator nativitatem Domini Mogontiae celebrans, filio suo Heinrico regi rerum summam dimissurum seque sepulchrum Domini visitaturum, per Emehardum episcopum publice predicari fecit; indeque favorem maximum tam vulgi quam principum et clericorum regnique totius acquisivit, multosque e diversi regni partibus ad ejusdem itineris comitatum se preparare voto ipso succendit.
13.152.41
Cuono, filius Ottonis ducis, de magnis principibus unus, et cui nihil in omni rerum humanarum dignitate supra, natu scilicet, literarum etiam scientia, fortitudine atque divitiis satis prepollens, elegantia atque facundia bonis omnibus amabilis et affabilis, quorundam funestorum hominum conspiratione, noctu, dum iter ageret, invaditur et interimitur, ingentem relinquens nobilibus regni luctum simul et suspitionem, dum ab infimis in summos tanta scelera presumuntur.-- Ante triennium quippe Heinricus Crassus, ejusdem Cuononis germanus et natu senior, dum in Fresiae marcham, cui preerat, res acturus proficiscitur, a vulgaribus Fresonibus, quibus dominationis suae jugum grave fuit, obsequium spectans, insidiis vallatur; re quoque cognita fugiens ad mare, vulneratur a nautis, simul et suffocatur. Hujus tanti viri, qui nimirum totius Saxoniae principatum secundus a rege gerebat, interitus ab universo regno Teutonico graviter ferebatur, isque, ut diximus, dolor nunc fratris ejus Cuononis nece duplicatur.
13.152.42
Heinricus marchio, vir sui temporis in Saxonia prepotentissimus, obiit.
13.152.43
A. D. MCIV.
13.152.44
Heinricus imperator natalem Domini Ratisponae celebravit. Cumque ibidem aliquandiu moraretur, orto quodam prius murmure inter Bajoariae principes, eo quod Saxones vel Franci familiarius illic et honorabilius quam indigenae ab imperatore tractarentur Sigihardus comes, qui hujusmodi suspitionem maxime notabat, cepit imperatori paulatim invisus haberi, propter hoc autem maxime quod ipse solus pre cunctis qui tunc aderant principibus, abundantiori militum copia adducta, ad resistendum se, si forte de curia quicquam secus cederet, videbatur communisse.-- Diebus post haec aliquot exactis, cum jam securior factus idem comes suorum turmas defluere permisisset, excitatur in illum, conspirantibus tam urbanis Ratisponensibus quam diversarum partium ministerialis ordinis hominibus, seditio furibunda, quae nullo modo, vel ipso imperatoris filio interveniente, sedari potuit, donec ab hora diei tercia usque ad horam nonam in hospicio obsessus, tandemque fractis foribus, ipse, prius confessione facta, sumpto etiam Dominici sacramenti viatico, capite truncatus occubuit. De quo scelere supersedemus plura referre, presertim cum adhuc ultiones caeteraque mala sequentia versentur in oculis, et quem sint finem habitura, nequeamus scire.-- His tamen exceptis, undique terra satis quievit, pace simul et fertilitate, necnon aeris qualitate corporumque sanitate delectabiliter jocundata. Nonnulli etiam palmati de Hierosolima redeuntes, Acris, quae et Accaron, a nostris expugnatam, nunctiant, alia quoque preter haec non pauca, quae multam nobis laeticiam ministrarent, fausta super Hierosolimitanae aecclesiae statu narrant.
13.152.45
Boto comes, cognomento Fortis, illius Aerbonis cujus superius mentionem fecimus germanus, jam plenus dierum non longe a Ratispona defunctus est, et ad monasterium Tharisiense, quod ipse suis opibus atque prediis large ditaverat, delatus, ibique humatus. Hi duo fratres, Aerbo scilicet et Boto, paterno de sanguine Noricae gentis antiquissimam nobilitatem trahebant, illius nimirum famosi Aerbonis posteri quem in venatu a visonta bestia confossum, vulgares adhuc cantilenae resonant, Hartwici palatini comitis filii, qui germanus fuit illius Sigihardi, qui Sigihardum genuerat Ratisponae peremptum. Maternum vero illis erat stemma de Saxonia Immidingorum tribus egregia, quae et Ottonum inclytae stirpi traditur vicina. Nam ejusdem Immid his verbis Saxonum hystoria meminit: Erat, inquit, clara et nobilissima ac singularis prudentiae regina, Mahthildis scilicet, magni Ottonis mater, filia Theodorici, cujus fratres erant Witukind, Immid et Reginbern. Reginbern autem ipse erat, qui pugnavit contra Danos multo tempore Saxoniam vastantes, vicitque illos, liberans patriam ab illorum incursionibus usque in hodiernum diem. Et hi erant stirpis magni ducis Witukindi, qui bellum potens gessit contra magnum Karolum per 30 ferme annos. Quorum, ut diximus, clarissimorum principum semine nobilis Friderun, Aerbonis et Botonis mater, a Retingo, filio Botonis, filii Retingi de secundo Botone nati, procreatur; quae post mortem Hartwici statim viduitatis velamine consecratur, adhuc Aerbone parvulo, Botone inpregnata posthumo. Quorum utrumque literis et armis atque rebus satis profecisse cognovimus; attamen Botonem, sicuti corpore proceriorem et elegantiorem, ita rebus bellicis prestantiorem atque famosiorem, totius pene Germaniae atque Italiae testatur populus. Pannonia vero talem illum ac tantum se fatetur aliquando sensisse, ut is vere de gigantibus antiquis unus apud illos credatur fuisse. De quo plura referre copia subpeteret, si compendiosi hujus operis propositum non vetaret.
13.152.46
Johannes Spirensis episcopus tactus ulcere quodam circa verenda, de quo etiam aliqua notabilia diffamabantur, longa deficiens infirmitate, humatur in civitate ipsa.
13.152.47
Cuonradus adolescens, filius Beatricis marchisiae, postquam, spretis litterarum studiis, quibus apprime inbutus erat, armis operam dedit, juxta Christi presagium, quia gladium accepit, gladio periit. Nec multo post etiam ipsa Beatrix obiit, et juxta patrem suum Ottonem ducem castello Suinfurti sepulturam accepit.
13.152.48
Circa solstitium aestivale commutato in tempestatem aere, decidisse fertur inter grandinum lapides in pago Wirciburgensi tantae magnitudinis glacies, quae in quatuor divisa, totidem hominibus importabilis videretur. In episcopio vero Spirensi sanguis ex panibus fluere visus, necnon et in lenticularum edulio prodigiose repertus, civile immo intestinum bellum portendere, secundum antiquam hystoriae Romanae similitudinem conjiciebatur.
13.152.49
A. D. MCV.
13.152.50
Dum imperator Heinricus natalem Domini Mogontiae celebrat, Heinricus, filius ejus, nominis illius quintus rex dictus, rebellationem adversus patrem in Baioaria machinantibus scilicet Diotpaldo marchione, Berngero comite, et Ottone quodam nobili viro sibique materna stirpe cognato, quorum consilio et adjutorio ante paucos dies a patris latere discesserat. Primo quippe heresim prescriptam anathematizans, apostolicae sedis pontifici debitam profitetur obedientiam, indeque foederatis sibi Noricis principibus, atque ab Alemannia necnon orientali Francia nonnullis nobilibus, ad Saxones convertitur. A quibus honorifice susceptus, et in Quitilingeburg pascha celebrans( Apr. 9), in brevi universis, Saxoniae civitatibus potitus, et optimatibus est dignitate regia satis honoratus. Consilio tamen atque ministerio Ruothardi Mogontini atque Gebehardi Constantiensis episcopi, responsalium scilicet domni Paschalis papae, totam Saxoniam Romanae aecclesiae communioni reconciliavit, episcopis vero atque clericis conventum generalem in villam regiam quae Northusun dicitur 4 Kal. Junii, ubi super aecclesiasticae institutionis jam depravata disciplina tractaretur, indixit. In quo concilio super sententiis instantibus Patrum decretis primo relectis, quaeque poterant ad presens laudabiliter corrigebantur, quaedam vero, quae et graviora videbantur, ad apostolicam audientiam differebantur. Symoniaca quippe heresis Patrum consuetudine condempnata, Nycholaitarum quoque fornicaria commixtio ibidem est ab omnibus abdicata; jejunium mensis Marcii prima ebdomada quadragesimae, jejunium vero mensis Junii in ipsa ebdomada pentecostes Romano more celebrandum, a prescriptis presulibus apostolica auctoritate indicitur, et pax Dei confirmatur; his vero qui a pseudoepiscopis fuerant consecrati, per catholicam manus impositionem reconciliatio proximo jejunio danda fore promittitur. Vidimus inter haec, quod silentio preterire non possumus, regem Heinricum non modicam bonae indolis spem magna simul humilitate et auctoritate coram omnibus pretendentem. Nam cum servorum Dei conventui nonnisi vocatus interesse vellet-- ingens enim ibi cum episcopis et clericis etiam abbatum atque monachorum aecclesiasticam sitiens unitatem turba confluxerat-- tandem in abjecto productus habitu locoque stans editiori, omnibus juxta principum decreta suas leges atque jura rationabiliter innovavit; si qua vero irrationabilia rogabantur, mira ac ultra suos annos prudenti responsione et avita magnanimitate confutavit, in omnibus his et sibimet miro modo servans adolescentiae verecundiam, et Christi sacerdotibus dignam exhibens reverentiam. Inter haec obortis lacrimis ipsum regem caeli cunctamque caeli militiam testabatur se nulla regnandi cupiditate paternum sibi regimen usurpare, neque dominum et patrem suum a Romano deponi imperio exoptare, immo debitam pertinaciae et inoboedientiae ejus semper compassionem exhibere; sique sancto Petro suisque successoribus lege Christiana subjici velit, sive regno cedere, sive serviliter ipsi se subesse promisit. Quod auditum omnis multitudo collaudans, lacrimas simul et preces tam pro patris conversione quam pro filii prosperitate fundere coepit, voce magna kyrieleyson declamans. Eadem hora Uto Hildinesheimensis et Heinricus Padrebrunnensis ac Fridericus Halberstatensis presules, vestigiis metropolitani prostrati, ipsius atque regis astantis totiusque presentis aecclesiae testimonio, apostolicae se dedunt oboedientiae. Quorum etiam commissa apostolico nihilominus judicio reservantur, sub officii sui tantum suspensione.
13.152.51
His rite dispositis, rex idem pentecosten Merseburg celebrans( Mai. 28), Heinricum Magdeburgensi aecclesiae dudum designatum archiepiscopum, sed ab imperatoris fidelibus repulsum, consecrari fecit; nec multo post expeditionem contra Mogontiam movit, expulsum inibi pontificem restituturus, patre intra muros rem expectante cum non parva militum turba nonnulisque non tamen sibi sat fidis principibus. Sicut autem istis Rheni interfluentia naviumque subtractio urbis aditum denegabat, ita illis sacramentorum tam filio quam patri factorum consideratio parricidale bellum interdicebat. Plura tamen hinc et inde nuncia navigabant, multa et consilia communes regni proceres inter se trutinabant, patre regni divisionem et hereditariae successionis confirmationem pollicente, filio vero nil nisi apostolicae subjectionis et aecclesiastice unitatis efficientiam expostulante. Sic inacte discedens, Wirziburg devenit, Errolongum quendam, quem dudum Emehardo defuncto presulem imperator designaverat, expellens, Ruotpertum, ejusdem aecclesiae prepositum, et tam prius quam tunc a clero et populo electum, per predictum archiepiscopum Ruothardum inthronizavit; sicque aecclesia eadem apostolicae communioni reconciliata, ac securitate ab urbanis accepta, dimissis Saxonibus, ipse cum Bajoariis ad obsidium castelli Nourinberc conversus, illudque post duos vel amplius menses( Aug. Septembr.) prospere capiens, soluto exercitu, Ratisponae se contulit. Quem pater e vestigio subsequens, Errolongum Wirziburgensibus, fugato Ruotperto, restituit, indeque omnia quae fautorum erant filii devastans, tandem faventibus sibi dolis Ratisponensium, filium urbe fugavit. Qua residens, presulem eidem kathedrae quendam adolescentulum, nomine Oudelricum prefecit, exercitum undecumque congregavit, progressusque, marcam Diotpaldi per Boemicae gentis maxime crudelitatem devastavit. Nec plus una cum suo domino regii morantur milites, conventum usquequaque facere, caesarianis a tergo flammis predaque vicem reddere, postremo cum 10000 electae juventutis in quinque legiones dispertitis congressum expetere. Jam castris in contrarium positis, spectaculo nimis horribili, per triduum continuum ex una ripa Regini fluminis imperatoris, ex altera regis volitabant signa; jam frequentia grassabantur in ipso fluminis alveo duella, inter quae et Hartwicus comes ex parte imperatoris occubuit. nec paucos ex utraque parte Martis sors anceps absumpsit. Attamen die quae generalem certissime congressionem precedebat, principes qui capita roburque utriusque videbantur exercitus, pacificis invicem concessis colloquiis, post morose ventilatam inter se belli presentis causam, tandem divino, ut creditur, edocti spiritu, parum justitiae parumque emolumenti tam duro tamque periculoso inesse negocio, unanimi consideratione conferebant; indeque nimirum fratribus, id est populo utraque parte Christiano, parcendum, immo parricidali pugna cessandum, pari voto judicabant. Rex etiam adolescens, dum jam, ut diximus, per ordinatas omni parte acies Mars cruentus cepisset frendere, commotis visceribus super patre suo lugubriter fertur inclamasse: Grates, inquit, o boni commilitones, affectui circa me vestro summopere refero; unicuique vestrum par pari referre, si res exegerit, non abnuo; nemo tamen in hoc me sibi velit vel credat fore foederatum, ut dominum et patrem meum per se glorietur occisum vel unquam estimet occidendum. Ego quidem Christianis michi legibus subarratum regnum ut heres et successor augusti tenere, si tamen rerum omnium dominatori complacuerit, cupio; parricida vocari vel esse nolo. Quodsi pater meus apostolice se subjecerit obaedientiae jugo, ego mox in his quae sua dumtaxat michi clementia concesserit, contentus ero, interim me non impugnatorem esse patris, sed paterni regni propugnatorem noveritis. Vesperascente itaque jam die, cessere loco regiae phalanges, imperatoriae majestati se reverentiam exhibere clamantes. Imperator autem dum in castris de crastino certior conflictu disponit, nec pugnam nec pugnandi votum principibus esse, per Boemiae ducem marchionemque Liupaldum contra spem audivit. Qui mox animo consternatus, supplex illorum adjutorium petit, nec impetrat; instructus etiam secretis filii nunciis, suorum conspirationem adversus se factam, latenter e castris cum paucis admodum viris subtrahitur; sicque divina dispositione, uno salvo, multorum, qui fundendus credebatur, sanguis salvatur. Nam protinus ut imperatoris absentia totis undiqueversum castris innotuit, unusquisque propria repetere, maxime noctis opacae latibulo divertendi securitatem ministrante, contendit. At rex, dum disturbatis inimicis ad libitum frui posset, parcere quam persequi deliberans, civitatem ob dati prius foederis defectum austeriori nimirum pacto sibi confirmat, Hartwicum, virum utique probatum catholicum atque nobilem, abdicato Oudelrico ibidem inthronizat, presules etiam quosdam ac principes paternae militiae intra murum repertos sibi conciliat, moxque Franciae redditus, eodem propinavit calice perfidis sibi Wirciburgensibus. Inter haec predictus Errolongus, qui presulis inibi nomen usurpaverat, spe frustratus concepta, Ruotperto sede cedens, regi deditur, et ex hoc inter suos capellanos aeque fidelis estimatur.
13.152.52
Audiens interim rex patrem suum apud Wigpertum, quendam illustrissimum et prudentem virum, qui partibus in illis quas Sorabi inhabitant principabatur, esse repertum, usque ad Rhenum illi ducatum-- hoc enim per legatos ipse supplicabat-- administrari permisit; ne tamen aliquo illius inibi infestaretur molimine, mature Wirciburg digressus, non longe a Spira prescriptum flumen non sine periculo transfretavit; moxque civitate ipsa patrisque ibidem reconditis thesauris potitus( Oct. 31), virum sapientem et nobilem ac pro sanctae conversationis fama morumque dignitate omnibus sanum sapientibus amabilem, Gebehardum Herisaugiensem abbatem, prefecit Sirensibus episcopum. His etiam diebus venerabilis Ruothardus archiepiscopus a Thuringia, qua per annos octo tyrannicam declinaverat rabiem, presidio catholicorum principum deductus, maximo nobilis Mogontiae tripudio kathedrae suae restituitur, sicque tam populum quam clerum apostolicae reconcilians aecclesiae, ab universis non solum ut pater jam grandevus, sed etiam velut ex mortuis redivivus, omnimodis excolitur. Rebus igitur circa Rhenum compositis, Burgundiam rex Heinricus convertitur( Dec.), sed revocatus fidelium suorum nunciis, machinamenta patris quae Sigefridi comitis auxilio moliebatur, mira velocitate prevenit. Nam illum Mogontiam tendentem, atque colloquium curiale, quod ab universis regis principibus super presenti negocio condictum in natali Dominico expectabatur, impedire temptantem, Bingae circa Idus Decembr. repperit, ore ad ôs de anathematis vinculo caeterorumque insolenter in rem publicam commissorum, ordine quidem prepostero sed necessarie commutato, filius patrem commonuit, obedientiae debitum, si resipiscere dumtaxat dignetur, repromisit. Senior has et hujusmodi quam plures sententias ad audientiam optimatum et senatus consultum instanti curiae distulit, sicque comitatus uterque, pacificus ad invicem, pariter contra sepedictam se metropolim convertit. Inter haec aliqua, quae huic pacto pacique non convenirent, dum per occultos nuncios patrem conari filio fideles denotarent, visum est eisdem, ut pater separatim cum suis in castello quodam tutissimo principum conventum expectaret, presertim cum presules Mogontinus atque Spirensis caeterique qui aderant. intra nuper reconciliatas suas aecclesias communicationem illi prestare se non posse, publice reclamarent. His ita dispositis, custodibus quoque, qui ne novi quicquam ab ipso vel ad ipsum procederet, adhibitis, rex Mogontiam publico conventui principum occurrit; sed vulgaris inde stulticia, patrem a filio dolo captum et custodiae mancipatum, circumquaque diffamavit.
13.152.53
Hoc anno Balduvinus rex Ascalonem a mari copiosissima classium multitudine, a terra vero non parvo cingens exercitu, tributariam sibi fieri longa obsidione coegit. Post aliquot vero menses 50000 Sarracenorum improvise se invadentium virtus divina ante ipsum quatuor tantummodo milium manibus stravit, quodam scilicet ammiratae, qui secundus a rege Babyloniae videbatur, capto, altero inter caeteram multitudinem occiso. Christi clementia peregrinis suis apud Antiochiam, Syriam, Palestinam totamque per Asyam prosperante, eorumque servitute barbaricas circumquaque spurcicias eliminante, invidus et occultus eatenus aecclesiae persecutor Alexius diu tectam suae perfidiae toxicatam rabiem evaginat, Thurcis, quibus jam nulla vel rara in oriente regnandi spes remanserat, se tutissime conciliat, et o turpissimum facinus! Niceam, quam olim fidei nostrae turrim dudumque multo Christianorum sanguine comparatam prescripsimus, Solomani tyranni filiis reddidit, custodias ad prohibendum transitum peregrinis terra marique constituit, Babylonicum regem contra nostros frequentibus nunciis animavit. Cujus classes contra Anthiocenos directas ipsi bello ceperunt, et in confusionem Alexii nasis atque pollicibus omnium abscisis, unam de scafis inde onerantes, hujusmodi pulmentum eidem regi, multorum milium homicidae, transmiserunt. Boimunt quoque, jam trienni captivitate per divinam solutus providentiam, Italiam navigio venit, ibique classes fabricari constituens, ipse usque ad Hispaniae regna peragrare cunctamque quam posset militiam quocumque pacto contra tyrannum prescriptum cepit congregare.
13.152.54
Fridericus dux obiit, vir prudentia, moribus et nobilitate satis clarus, sed clarissimo et singularis ac inclitae famae Adelheidae, filiae scilicet imperatoris, matrimonio et ex eadem mirae indolis prole decoratus.
13.152.55
Pridie ante vigiliam nativitatis Coristi visus est ob occidente tantus inter sidera ignis flammare, ut solis jubar crederetur, si in orientis esset parte.
13.152.56
A. D. MCVI.
13.152.57
Mediante Heinrico juniore, tantus apud Mogontiam factus est in natali Dominico totius regni Teutonici conventus, quantus per multa annorum curricula nusquam est visus. Referunt enim qui aderant, 52 ibi tunc optimates vel eo amplius affuisse, adeo ut solus dux Saxoniae, Magnus nomine, quem jam gravior aetas impediebat, notaretur defuisse. Ibi supervenientes apostolicae sedis legati, episcopus scilicet Albanus cum Constantiensi, sententiam anathematis in Heinricum seniorem dictum imperatorem a tot sibi succedentibus apostolicis sepius sepiusque promulgatam scriptis simul et dictis testificantes, universam multitudinem, immo totam toto orbe diffusam aecclesiam ab ejus communione, Christi et beati Petri auctoritate, multis jam annis sequestratum confirmabant. Qua de causa dum ipse se de castello quo manebat Mogontiam exhibere temptaret, principes propter cavendum tumultum vulgi, suae potius quam filii parti favere solentis, ipsi Ingilenheim occurrerunt( an. 1105 Decemb. 31); tandemque generali illum circumvenientes consilio, usque ad reatus confessionem satisfactionisque professionem perducunt. Cui cum legati communionem seu poenitentiae modum absque generalis synodi et apostolicae discussionis censura reddere ad presens non possent, ipse partis utriusque consiliis annuens, regalia vel imperialia insignia, crucem scilicet et lanceam, sceptrum, globum atque coronam filii potestati tradidit( an. 1106, Jan.), prospera illi imprecans, illum primatibus multo fletu commendans, et extunc juxta summi sacerdotis totiusque aecclesiae decreta suae consulturum animae promisit. Hoc ordine Heinricus, illius nominis quintus, primum a patre deinde ab universis Germaniae principibus in regem jam secundo electus, ab apostolicis quoque legatis per manus impositionem catholice confirmatus, acceptis tam ab episcopis quam laicis juxta morem patriae sacramentis, regnare cepit, 88o loco ab Augusto, 50o patris sui anno, ab Urbe condita 857o anno, ab origine mundi 5058o, Dominicae vero incarnationis, ut dictum est, 1106o anno.
13.152.58
Relatis igitur coram rege cunctisque totius Germaniae optimatibus et presulibus omnique clero simul et populo legationibus Romanae sedis, super ecclesiarum regni istius commaculatione diversa et inveterata, econtra emendatione ab universis unanimiter promissa, placuit tam regi quam primoribus, ad sanctam matrem Romanam aecclesiam tantos ac tales a partibus istis legatos transmitti, qui et de objectis rite rationem reddere et de incertis sagaciter investigare ac per omnia utilitatibus aecclesiasticis sapienter consulere sint idonei. Separantur in hoc opus viri spiritu sapientiae pleni, dignitatibus, natalibus et elegantia seu divitiis precipui, nullaque secundum Deum sive seculum veneratione indigni, a Lothoringia Bruno Trevirensis, a Saxonia Heinricus Magdaburgensis, a Francia Otto Babenbergensis, a Bajoaria Eberhardus Eihstatensis, ab Alemannia Gebehardus Constantiensis, a Burgundia Curiensis, nonnulli etiam nobiles de latere regis laicae professionis; idque inter caetera suscipiunt in mandatis, ut, si fieri possit, domni apostolici presentiam Cisalpinis partibus impetrent exhiberi.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).