Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 15.2
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
15.2.1
INCIPIT TEXTUS. Cod. C. INCIPIT LIBER TERCIUS.
15.2.1
Mediante Heinrico juniore tantus apud Mogontiam factus est in natali Dominico totius regni Teutonici conventus, quantus per multa annorum curricula nusquam est visus. Referunt enim qui aderant, 52 optimates ibi tunc vel eo amplius affuisse, adeo ut solus dux Saxoniae, Magnus nomine, quem jam gravior aetas impediebat, notaretur defuisse. Ibi supervenientes apostolicae sedis legati, episcopus scilicet Albanus cum Constantiensi, sententiam apostolici pastoris, quae domnum imperatorem de multis transgressionibus incusabat, scriptis simul et dictis in medium proferebant. Qua de causa dum ipse se Mogontiam de castello quo manebat exhibere temptaret, principes propter cavendum tumultum vulgi, suae potius parti quam filii favere solentis, ipsi Ingilenheim occurrunt, tandemque generali illum circumvenientes consilio, usque ad satisfactionis professionem perducunt. Cui cum legati absolutionem seu poenitentiae modum absque generalis synodi discussione et apostolicae sedis censura se reddere non posse perhiberent, ipse partis utriusque consiliis annuens, regalia vel imperialia insignia, crucem scilicet et lanceam, sceptrum, globum atque coronam, filii potestati tradidit, prospera illi imprecans, illum primatibus multo fletu commendans, et extunc juxta summi sacerdotis totiusque aecclesiae decreta suae consulturum animae promisit.
15.2.2
Hoc ordine Heinricus illius nominis quintus, primum a patre, deinde ab universis Germaniae principibus in regem jam secundo electus( Jan.), ab apostolicis quoque legatis per manus impositionem catholice confirmatus, acceptis tam ab episcopis quam laicis juxta morem patriae sacramentis, regnare cepit 88o loco ab Augusto, 50o regni patris sui anno, ab Urbe condita 1857o, ab origine mundi 5053o Dominicae vero incarnationis, ut dictum est, 1106 anno.
15.2.3
Relatis igitur coram rege cunctisque totius Germaniae optimatibus et presulibus omnique clero simul et populo legationibus Romanae sedis super aecclesiarum regni istius commaculatione diversa et inveterata et econtra emendatione ab universis unanimiter promissa, placuit tam regi quam primoribus, ad sanctam matrem Romanam aecclesiam tantos ac tales a partibus istis legatos transmitti, qui et de objectis rite rationem reddere et de incertis sagaciter investigare ac per omnia utilitatibus aecclesiasticis sapienter consulere sint idonei. Separantur in hoc opus viri spiritu sapientiae pleni, dignitatibus, natalibus et elegantia seu divitiis preclari, nullaque secundum Deum sive seculum veneratione indigni, a Lotharingia Bruno Trevirensis, a Saxonia Heinricus Magadeburgensis archiepiscopi, ab orientali Francia Otto Babenbergensis a Bajoaria Eberhardus Eistatensis, uterque designatus pontifex, ab Alemannia Gebehardus Constantiensis, aliique nonnulli presules, plerique etiam nobiles de latere regis laicae professionis; idque precipuum inter caetera suscipiunt mandata, ut, si fieri posset, per illos impetrata domni apostolici Cisalpinis partibus exhibeatur presentia.
15.2.4
Sic nimirum, sic per viscera misericordiae Dei nostri, tanto nobis oriente lucifero, per tot jam annos nubilata lux splendescere coepit aecclesiastica, et, ut breviter plurima concludam, capessente rem publicam ac Romanam defensante kathedram Heinrico, speciali totius orbis flori, universa circumquaque eliminantur ad purum scismatum scandala, scis saque Christi resarcitur tunica, electis bonis in aecclesiae vasa mali projiciuntur pisces de Petri sagena.
15.2.5
Porro proceres jam dicti dum e suis singuli partibus in valle Tridentina convenientes apud ejusdem nominis civitatem, id est Tridentum, pernoctarent( Febr.), quidam Adelbertus adolescens, partium tamen illarum quodam insignis comitatu, summo mane super ipsos, utpote inermes et peregrinos, cum civibus armatis irruit, spoliat, capit, custodiae tradit, idque sibi per legationes domini sui imperatoris demandatum comprobat. At Jesus, qui semper prope est se invocantibus et his juxta qui tribulato sunt corde, repente super eosdem stultissimos tantorum magnatum captivatores Welfonem ducem Noricum quasi gladium limatum de vagina sua eduxit; qui tercia superveniens die manu valida, clusas obstructas effregit, Gebehardum, virum per omnia laudabilem, constitutum a rege nostro Heinrico Tridentinae aecclesiae presulem, quem nunquam se suscepturos cives illi conspiraverant, recipi coegit, ipsum quoque Adelbertum suique sceleris complices adeo perterruit, ut eductos quos clauserant principes ipsumque castellum novo episcopo redderent, ipsi insuper nudipedes ab his quos afflixerant veniam postularent. Tunc etiam a prima ebdomada quadragesimae, qua et mediante haec passi sumus, cometem immensi fulgoris per duas septimanas conspeximus. Revertentes quoque, tam pauperes quam divites, non sine proprio singuli dampno, regem nostrum Heinricum quiddam infortunii perpessum a rebellantibus sibi nonnullis per Alsaciam seditiosis, fama sinistra percepimus; in Lotharingia quoque Heinricum ducem et episcopum Leodiensem Otbertum contra regem se armare, Coloniamque, Juliacum atque Bunnam, quae et Verona, caeteraque cis ac citra Rhenum oppida ad resistendum se preparare.
15.2.6
Caeterum rex Heinricus divina roboratus confidentia, dum quasi partes inimicas humiliaturus Leodium, habiturus inibi paschalem curiam, convertitur, post festum palmarum Coloniae cedentibus hostibus satis jocunde celebratum, moto comitatu, rursum fortunae rotam sinistrorsum sibi volvi persentit, dum nimirum inconsultius res agitur, dum ipse juvenili succensus animositate, parva licet manu, curiam condictam hostibus invitis adire conatur. Premissis itaque trecentis viris, qui pontem super Mosam fluvium loco qui dicitur Wegesaz constructum observarent-- nam omnes ejusdem fluminis transitus hostes interruperant--, dum rex in palatio Aquisgrani cenam Domini celebrat, dux Heinricus cum exercitu regios ad pontem invadit milites, naviterque resistentes arte quadam equitandi, qua gens illa plus caeteris utitur, in latiora deductos ampliori multitudine cingit, opprimit, sternit atque capit; nonullos etiam cadentes fluvius voravit. Videres fortissimos Machabeos in bello catholicae pacis, post stragem plurimam apostaticae genti illatam, fide magna et laeticia suas animas Christo pro se passo commendantes, ac hujusmodi pro transitu priorum delictorum veniam in eadem indulgentiae die se consecutos invicem consolantes. His fortunae fallaciis, immo summi dispositione judicis, mens scismaticorum tumescere, nec tamen orthodoxorum spes decrescere cepit. Rex enim inter ipsa paschalia festa, quae tunc pro eventu rei Bunnae celebrabat, Heinricum ducem, judicio optimatum reum majestatis et hostem rei publicae, ducatu privat, ac generalem expeditionem contra Lotharingiam, accepto a principibus sacramento, per totum regnum indicit et preparat.
15.2.7
Mense dehinc Junio fere mediante cum viginti milibus pugnatorum Coloniam Agrippinam obsedit; sed cum esset jam vallis et propugnaculis ac militibus copiosis omnique repugnandi genere permagnifice munita, tres aut quatuor ebdomadas ibidem casso pene labore consumpsit, excepto quod, ut fieri solet, juventus, utpote morae impatiens, nonnunquam pro muris concurrens, ludo crudeli fugat alterutrum vel sternit. Ibi etiam Dietericus comes, regi fidelissimus, infirmitate pressus, communi fine migravit, vir utique nobilissima Saxonum stirpe progenitus, et tam omnigenae religioni quam catholicae defensioni non mediocriter deditus, literis etiam non minime instructus.
15.2.8
Tunc quoque temporis cum pater regis Leodio moraretur-- nam Leodienses illi antiquo affectu fideliter adherebant,-- crebra hinc crebra inde nuncia vel literae discurrebant. Inter quae dum nihil minus expectaretur, imperatoris egrotatio, postque brevem languorem obitus ejus in castris diffamatur. Referunt qui aderant, bona illum confessione nec sine magna fiducia finem vitae fecisse, rebusque suis per omnia dispositis, nunciis quoque tam ad apostolicum pontificem quam ad filium regem destinatis, sumpto viatico, velut obdormiens expirasse. Annis 50 Romani imperii gubernacula tenens, Romanis nunc voluntariis pie consuluit, nunc ingratis et regnum Teutonicum humiliare nitentibus necessario restitit; vir strenuus et bellicosus, omni personae, omni aetati, omnique rei sibi congrua impendere solitus, et vix quicquam ignorare passus. More patris sui clericos et maxime literatos adherere sibi voluit, hosque honorifice tractans, nunc psalmis nunc lectione vel collatione sive Scripturarum ac liberalium artium inquisitione secum familiarius occupavit. Pluribus etiam testibus approbare poterimus, quod nemo nostris temporibus natu, ingenio, fortitudine et audacia, statura quoque totaque corporis elegantia, fascibus aptior videretur imperialibus. Pre omnibus regni sui aecclesiis Spiram maxime coluit, eamque regio et mirifico opere et honore ampliavit, ibi etiam nunc juxta majores suos, presente filio suo cunctisque regni principibus honorifice humatus, requiescit.
15.2.9
Post haec ebdomada quarta mensis Octobris actum est concilium generale( Oct.) in provincia Longobardia super ripam Padi fluminis, loco qui Warstallis dicitur, ubi presidente vere apostolico viro Paschali secundo, coram multitudine maxima tam laicorum quam clericorum, qui diversorum regnorum vel aecclesiarum legationibus fungebantur, presentibus etiam legatis domini regis, multa sunt, prout canonica dictabat aequitas, de inimici zizaniis evulsa, pluraque pistici seminis plantaria profundius inserta; structurae super arenam positae destruuntur, tutissimae munitionis propugnacula per aecclesias aedificantur. Nam cum in eadem Dominica, quae erat 12. Kal. Novembr., quosdam presules per se ipsum consecrasset, enarrare longum est, quam indefesse prudens et fidelis ille summi patrisfamilias dispensator conservos suos verbi Dei tritico lautissime cotidie reficeret, pseudoepiscopos deponeret, catholicos constitueret, archiepiscopis pallia, monasteriis privilegia concesserit, presentes ovium Christi pastores mellifluis alloquiis, absentes paternis commonitoriorum litteris instruxerit, quedam olim abscisa membra aecclesiae iterum incorporaverit, quaedam etiam quae insanabilia videbantur anathematis abscisione truncaverit; super ordinationibus autem temporibus scismatis factis unde permaximae ventilabantur questiones, decretum discretione maternorum viscerum artificiose medicatum promulgavit:
15.2.10
His et hujusmodi super aecclesiam divini luminis orientis aurorae jocundati splendoribus, quia nimirum tandem venerat tempus miserendi ejus, pariterque apostolicis macti benedictionibus, ad sua quique convertuntur; nos vero, id est Alpium transcensores, speciali quodam pre cunctis efferebamur tripudio, eo quod certi essemus, domni apostolici profectionem sic fuisse dispositam, quatinus iter nostrum quam mature subsequens, natalem Domini Mogontiae celebraturus esset, presente cum universis regni principibus novo rege nostro Heinrico.
15.2.11
Hoc anno dux Saxoniae Magnus obiit; pro quo Lotharius surrexit. Item Outo marchio de Saxonia obiit( Aug. 23). Ruotpertus Wirciburgensis episcopus dum tendit ad concilium, in eundo defungitur. Quo decedente, dominus Erlungus tam a clero quam a populo Wirciburgensium ut verus pastor, sibimet dudum injuste ablatus, sed justo Dei judicio rursum oblatus, summopere postulatur, concessusque tam a rege quam a papa, per legatos Romanae sedis magna expectatione et incredibili totius civitatis ac multorum populorum tripudio susceptus, nimis honorifice inthronizatur.
15.2.12
( Sequentibus annis.-- 1111. C. cum reliquis codicibus convenit.)
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).