Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 16.2
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
16.1
A. D. MCVII.
16.1
Rex Heinricus natalem Domini Ratisponae celebravit, presentibus scilicet legatis domni apostolici Paschalis, cujus adventum[ ipse] jam aliquandiu apud Augustam Alemanniae metropolim caeterasque superiores partes prestolatus fuerat. Ille vero suorum consiliis quasi proterviam Teutonicorum declinans, maxime propter seditiosum quendam tumultum, qui sibi Veronae hospitanti dudum occurrerat, insuper suggerentibus quibusdam, quod non facile gens nostra decretum illud recipiat, quod quamlibet aecclesiasticam investituram laicis a manibus[ accipi] vetat, necnon et animosum cor regis adolescentis, quod nondum per omnia Dominico jugo sit habile-- haec, inquam, multaque id genus vir Dei percepta considerans, et necdum sibi ostium Germanicis in partibus apertum esse cum gemitu pronuncians, profectionem suam cum Hispaniarum legatis per Burgundiam ad Gallias convertit, et natalis Dominici gaudium sua presentia Cluniacensibus multum ampliavit. Inde secedens, ab universis finium illarum aecclesiis ut vere Christi discipulus et apostolorum vicarius ingenti honore suscipitur, digna reverentia tractatur, non aliter quam legifer de caelo missus auditur. Sic itaque per menses aliquot, ut fidelis dispensator et prudens, cotidianam sollicitudinem omnium aecclesiarum gerens, tandem circa ascensionem Domini concilium non modicum apud Trecas habuit, ubi inter multa, quae pro tempore et necessitate corrigenda correxit, sententiam de libera pastorum electione et de cohercenda laicorum in aecclesiasticas dignitates presumptione juxta predecessorum suorum decreta promulgavit. At rex Heinricus, peragratis Saxoniae finibus, post paschale festum Mogontiae actum( April. 14), eidem se concilio vicinum, non tamen praesentem, cum nonnullis episcopis et optimatibus exhibuit; cum quibus etiam inito consilio, legatos honorabiles ad apostolicum transmisit, per quos tam ipsi quam universae synodo potestatem constituendorum episcoporum privilegiis apostolicis Karolo imperatori concessam notificarent. Super qua questione quia in alieno regno quicquam diffiniri utpote Romano jam incipiens potiri sceptro, Heinricus non patitur, induciae sibi totum sequentis anni spacium Romam veniendi et eandem causam generali concilio ventilandi conceduntur. Tunc etiam nonnullos nostrates episcopos, eo quod eidem concilio non intererant, officii suspensione domnus papa multavit, quos tamen non multo post satisfacientes clementer absolvit. Rursum necdum humilitatem quam quesivit Germanicis in cordibus invenire se, satis conquestus, nos nequaquam, ut proposuerat, visitare, sed finibus Italicis se comitatumque suum disponit referre. Quo licet morose perveniens, tantis Romani tam cleri quam populi tripudiis suscipiebatur, acsi de mortuis redevivus crederetur.
16.2
Rex vero orientalibus redditus, colloquium Ratisponae cum Bajoariis habuit, in quo expeditionem versus Flandriam contra Ruotpertum instituit( Octbr.). Qua circa Octobrem mota, terram rebellium ingressus, non sine gravi exercitus sui dispendio per unum et amplius mensem vastat, donec per internuncios res ad proximam curiam dilata litem separat.

Intertext edge

Open linked passage

Note