Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 18.2
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
18.1
A. D. MCIX.
18.1
Rex Heinricus natalem Domini Mogontiae celebrat, et paulo post Franconefurt conventu procerum habito, Sigifridum palatinum comitem apud Wirciburgensem episcopum custodiae deputavit, eo quod-- prodente Heinrico, prius duce Lotharingiae, jam in gratiam regis recepto-- in necem et regnum ejus insurgere consiliatus sit. Ibi etiam deposito Gotefrido Fuldensium abbate, Wolfhelmum eis preficit ex eadem congregatione. Post haec ad Poloniam, gentem longinquam, movit exercitum, multoque ibi atque diutino desudans labore, diu negatum a terra illa tributi exegit debitum.
18.2
Ruothardus Mogontinus archiepiscopus obiit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).