Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 2.1
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
2.1
An. Joseph post mortem Jacob.
2.1
Altadas rex Assyriorum 11u s regnavit annis 32.
2.2
Chebron rex Aegyptiorum regnavit ann. 13.
2.3
His temporibus dicitur Prometheus fuisse, a quo homines factos esse de luto fingunt poetae, quia, cum esset sapiens, feritatem et imperitiam hominum ad humanitatem et scientiam transformabat. Cujus frater Athlas magnus fuit astrologus. Qui quoniam cursus siderum in Athlante monte deprehendit, nacta occasione fabula hunc coelum portare confinxit. Mercurius etiam, nepos Athlantis ex filia Maia, multarum artium peritus claruit, et ab hoc post mortem in numerum deorum cessit. Multa quoque in Grecia his temporibus confinguntur.
2.4
Ammenofis rex Aegyptiorum 3 regnavit ann. 21 Plemneus rex Sycioniorum 11 regnavit ann. 48. Maminthus rex Assyriorum 12 regnavit annos 30.
2.5
( An. 2300.) Meires rex Aegyptiorum 4 regnavit ann. 12.
2.6
Joseph anno vitae suae 110, principatus vero 80, defunctus est; ex hinc Hebreorum servitus dura in Aegypto annis 144. Fiunt autem omnes anni quos Hebrei exegerunt in Aegypto 215, qui computantur ab eo tempore quo Jacob in Aegyptum descendit cum filiis suis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).