Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 20.1
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
20.1
A. D. MCXI
20.1
Postquam rex Heinricus, rebus prospere[ deest C. E.] per Longobardiam atque Tusciam dispositis, apud Florentiam Dominicae nativitatis gaudia cum ingenti suorum tripudio et mirando ac eatenus illius patriae civibus nunquam viso decore et honore percelebravit, moto inde versus Ariciam exercitu, illoque perveniens, a clericis benivole, a civibus subdole recipitur( an. 1110. Dec. 27 3 4); quorum etiam insolentiam satis habundeque perdomuit, scilicet civitate illorum cum turribus, quas ad repugnandum regi preparaverant, funditus eversa; aecclesiae tamen omni sua justicia, quam idem cives violenter abstulerant, juxta clericorum petitionem restituta. Inde ad Aquam- pendentem progressus legatos suos dudum ab Aricia missos ab apostolico boni nuncii bajulos reperit, remissisque aliis nunciis cum Romanorum, qui supplices illic sibi occurrerant, paulatim Sutriam processit. Ibi legati apostolici cum missis regiis advenientes( Febr. 9.), promptum esse papam ad consecrationem et omnem regis honorem et voluntatem, si tamen ipse sibimet annueret libertatem aecclesiarum, laicam ab illis prohibens investituram, recipiendo nichilominus ab aecclesiis ducatus, marchias, comitatus, advocatias, monetas, thelonea, caeterorumque regalium quae possident summam. Prebuit rex assensum, sed eo pacto, quatinus haec transmutatio firma et autentica ratione, consilio quoque vel concordia totius aecclesiae ac regni principum assensu stabiliretur; quod etiam vix aut nullo modo fieri posse credebatur. Qua conventione facta, dimissis legatis et obsidibus utrimque[ missis], rex hilariter ad Urbem properat; domnus[ autem] apostolicus cum omni clero immo tota Roma se in ejus occursum adornat( Febr. 11- 12).
20.2
Post haec quae gesta sunt, longissimum est enarrare; utpote quam immensa honorificentia sit receptus et per Argenteam portam usque ad mediam rotam antiquo Romanorum instituto deductus, ibique lectis publice privilegiis, tumultuantibus in infinitum principibus pre aecclesiarum spoliatione ac per hoc beneficiorum suorum ablatione, quam ingenti periculo, quam varia disceptatione tota dies illa consumpta sit, et postremo pater apostolicus ab episcopis et aliis fidelibus regis sit custoditus, usque ad pacatam et aecclesiasticam consecrationem imperatoris, in exemplum patriarchae Jacob dicentis ad angelum: Non dimittam te, nisi benedixeris michi.-- His ita in Dominica quadragesimae transactis, Romani tota nocte congregati, summo mane impetum undique fecerunt in exercitum regis, adeo ut, commissa aliquandiu pugna( Febr. 13), regem per se ipsum necesse esset exercitui succurrere; quod et impigre fecit, et usque ad inclinatam jam diem fortissimi militis et optimi ducis opus agens, Dei gratia suis victoriam, hostibus post multam stragem fugam incussit.
20.3
Post triduum Roma secedens( Febr. 16), domnum apostolicum secum duxit, et eo quo potuit honore tenuit, donec, compositis quae res poscebat per regiones negociis, pacatis omnibus adversariis, instans Pascha non longe ab Urbe in castris celebravit( Apr. 2); ibique sedatis inter ipsum et apostolicum, inter regnum et sacerdotium, dissensionibus inveteratis, post octavas paschae cum nimio populi Romani immo totius aecclesiae ac inestimabilis exercitus tripudio, ante confessionem sancti Petri, augusti nomen et imperium a Christo, ipse crismate rite perunctus et sacratus et sub augustissima pompa coronatus, suscepit( Apr. 13);[ sicuti nobis tunc inibi presentes affirmant; quamvis nonnulli longe aliter inde sentiant E.] dato sibi[ Donatus est etiam E.] in presenti per manum apostolici sub testimonio astantis aecclesiae privilegio investiturae aecclesiasticae, juxta quod utriusque predecessoribus placuerat et permanere consueverat; cujus inconvulsibilem stabilitatem domnus papa mox sub anathemate confirmabat. Sic denique ea die gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis, ut ita dicam, est recuperata, dum tam inveterata et eatenus incorrigibilia de regno Christi scismatum ablata sunt scandala.
20.4
Nec multo post Heinricus imperatoria munificus liberalitate, tam spirituali patri suo papae, quam singulis ejus episcopis cardinalibus clericisque majoribus ac minoribus dona tot tanta et talia dispertivit, ut absentibus omnino incredibile memoratu sit; sicque tam ab apostolico quam ab omnibus prospera sibi imprecantibus et nimio amoris vinculo eum aliquandiu deducentibus, per Longobardiam ad Alpes, indeque ad terras Germanicas feliciter est reversus.
20.5
Post reditum quoque suum( Jul.) nonnulla tam ab ipso imperatore quam ab episcopis secum comitantibus, quae corrigenda videbantur, juxta quod summus pontifex concesserat unicuique vel injunxerat, ad planum sunt expolita, viciata quoque ad purum excocta. Sic Christo respiciente in terram de caelo sancto suo, sicut ubique devotio et religio Christiana, ita etiam rerum prosperitas et copia frugum ac nova circumquaque crescere coepit laeticia.
20.6
Igitur imperator Heinricus mense Augusto quam plurimos episcopos atque abbates, nonnullos etiam principes Spiram convocat; quorum assensu et cooperatione patris sui anniversarium permagnifice celebrat. Nam toto quinquennio suspensa communio sepulturae et orationum apostolica auctoritate ab eisdem sacerdotibus, qui et Romae coram papa poenitentiae illius testimonium reddiderant, tunc testificantibus conceditur( Aug. 7); et quibus nulli unquam imperatorum augustiores impensae sint exequiis juxta majores suos in aecclesia sepelitur[ Igitur-- sepelitur desunt C.].
20.7
Habita post haec Mogontiae curia( Aug. 15), Adelbertum cancellarium suum, dudum ad eandem kathedram electum, baculo et anulo investivit.

Intertext edge

Open linked passage

Note