Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 23.4
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
23.1
A. D. MCXIV.
23.1
Imperator Henricus natalem Domini Babenberg celebravit, dispositis nuptiis suis Maguntiae in proxima epiphania. Desponsaverat enim ante triennium Mathildem, filiam Henrici regis Anglorum, virginem moribus, nobilem, venustam quoque et decoram facie, quae habebatur decus et gloria tam Romani imperii quam Anglici regni. Erat enim progenita ex utraque parte ex longa linea magnificae nobilitatis et regalis prosapiae, in cujus loquela et opere resplendebat specimen futurae bonitatis abunde, adeo ut omnibus optaretur Romani imperii heredis mater fore. Ad ipsas quoque nuptias tanta convenit multitudo archiepiscoporum, episcoporum, ducum atque comitum, abbatum quoque et prepositorum, atque eruditissimorum clericorum, ut nullus senex illius evi posset reminisci vel aliquo modo adtestari se vidisse, vel saltem audivisse, tantam multitudinem tantorum primatuum in uno conventu convenisse. In ipsis enim nuptiis convenerant archiepiscopi 5, episcopi 30, duces 5; de quibus dux Boemiae summus pincerna fuit. Comitum vero et abbatum atque prepositorum numerus a nullo praesenti licet multum sagaci potuit comprehendi. Dona autem, quae diversi reges atque innumerabiles primates domno imperatori in ipsis nuptiis miserunt, vel quae ipse imperator ex se innumerabili multitudini joculatorum et istrionum atque diverso generi diversarum gentium distribuit, quemadmodum nullus camerarius ipsius vel qui recepit vel qui distribuit potuit numerare, ita nullus ejusdem imperatoris chronographus potuit litteris comprehendere.
23.2
Eodem quoque anno in eisdem nuptiis juraverunt principes, expeditionem contra Frisones se facturos in secunda septimana post pentecosten. Denegaverant enim domno imperatori debitam subjectionem impendere et tributa quae jure annuatim debebant persolvere. Nam ex insolentia tumidi et locorum munitione freti, dedignabantur alicui domino subjici vel alicujus licet valde potentis preceptum exequi. Cum autem versus illos exercitus coepisset se movere, Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam aliis principibus impedivit iter illius, et acriter cum suis civibus et copia militum atque succursu diversorum comitum coepit domino suo imperatori resistere et suos die noctuque vexare. Imperator itaque ex consilio et consensu principum redit Mogontiam, infecto negotio et frustrato suo suorumque labore. Illi autem qui hanc rebellionem contra imperatorem machinati fuerant, nullam aliam occasionem habebant unde ipsum possent accusare, nisi quod testabantur quendam suum ministerialem nimis ferociter dominium in suis partibus exercere.
23.3
Domnus imperator natalem Domini Babenberg cum summa magnificentia copiosaque principum multitudine celebrat; et hoc non simpliciter, quia virum Dei Ottonem inibi episcopum, propter quaedam jam orientia in regno scandala curiam frequentare renuentem, ex parte suspectum habebat. Ipse vero rebus transitoriis pro concordia aecclesiastica non parcens, beneficiis indefessis animositatem regis gloriose devicit. Hinc indicto conventu Mogontiae( Jan. 7), nuptias post epiphaniam Domini augustissime instituit; ubi etiam vix aliquem aut certe nullum de magnatibus abesse voluit; quorum consilio vel consensu regis Angliae filiam, Mahthildem nomine, dudum desponsatam legitime sibi conjungens, regni consortem constituit.
23.4
Deinde contra quosdam in locis palustribus ultra Fresonum insulas habitantes imperator navalem expeditionem multo studio instituit. Quo dum tendit, Coloniam Agrippinam sibi rebellem et in hoc quam plures Transrheninos atque Westfalos consentientes invenit; quorum numerantur nominatissimi Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Gotefridus dux, Heinricus quondam dux et Fridericus de Arnesburg. Intermissa itaque profectione, manum in hostes presentes extendere cupiens, Coloniae partibus assedit; civitati vero mirifice munitae non prevalens, regionem circumquaque vastavit, tandemque soluto conventu[ exercitu E.] recidivam expeditionem contra eosdem rebelliones indixit. Qua circa Kalendas Octobris congregata, Friderici possessiones aggreditur. Qua undique vastata, et in medio regionis illius castro firmo constructo, eoque militibus, armis atque stipendiis instructo, hieme superveniente ab armis disceditur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).