Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 24.2
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
24.1
A. D. MCXV.
24.1
Considerans imperator Saxoniam manifeste jam a se deficere, contra eam ut iratus ita etiam armatus venit, et tam ex his quos adduxerat quam quos inibi sibi voluntarios invenerat castra non modica instituit. Saxones vero de periculis suis agi cernentes, copias suas diverso locant, non pugnandi contra dominum suum audacia, sed defendendi se necessitate coacti, ut ipsi per internuncios imperatori confirmabant. Cumque per aliquot dies pars utraque alteri minaretur et parceret, quidam vir fortis nomine Hoger, qui dudum inter multa quae bellicose egerat, Sigifridi palatini comitis nece se famosissimum in aula regis effecit, assumpta omni electa juventute, quae ut ipse morae fuit impatiens, Saxones, suos nimirum compatriotas, audacter invasit( Febr. 11); ipseque leonina ferocitate dimicans, gloriae cupiditatem, qua flagrabat, multis secum cadentibus, propria morte comprobavit. Interfuit huic conflictu, immo ut aiunt quodammodo prefuit, episcopus Halberstatensis Reinhardus, qui dudum ab imperatore non modice fuit injuriatus; qui nimirum suis magnam praedicavit justiciae consolationem, imperatoris vero de parte cesis etiam sepulturae interdixit communionem. Sic domnus imperator non parum amaricatus, ad Rhenum convertitur; Saxonum vero consensus ad resistendum illi magis ac magis roboratur. Ad haec quendam cardinalem Romanum nomine Dietericum, legatione in Pannonias functum, per nuncios asciscunt; quo etiam prescripti concilii actionem et per ipsam imperatoris excommunicationem predicante, tam archiepiscopus Magdeburgensis quam caeterarum aecclesiarum presules reconciliationem recipiunt; sicque scisso iterum regno, undique novae res oriuntur; sic contraria quaelibet in invicem partes utraeque moliuntur.
24.2
Interea directi ab Italia nuncii obitum illius inclitae Mathildis nunciant, ejusque prediorum terras amplissimas hereditario jure possidendas caesarem invitant. Qua nimirum femina sicut nemo nostris in temporibus ditior ac famosior, ita nemo virtutibus et religione sub laica professione reperitur insignior.
24.3
Conventus post haec imperator amicorum consiliis, immo totius regni compulsus querimoniis, generalem in Kalend. Novembr. curiam Mogontiae fieri instituit, ubi liberam omnibus audientiam, de sibi objectis satisfactionem, de suis extraordinarie vel juveniliter gestis correctionem, ad senatus consultum repromisit. Statuto itaque tempore dum ipse Mogontiae presens condictum frustra prestolatur conventum-- nam preter paucos episcopos nemo principum adventabat-- Mogontini aptum sibi tempus arridere perpendentes, subito palatium loricati et armati vallant; alii atrium furiose irruentes in turmas et cuneos se glomerant; omnia strepitu, cuncta clamoribus implentes, aulicis horribile spectaculum demonstrant. Quid multa? Dubium non est quod, nisi datis ad presens obsidibus imperator ea quae sibi imponebantur facturum se citissime confirmasset, ipsum fortasse palatium cum universorum qui in eo erant crudelissima nece ilico corruisset. Ita sedato vix militum plebisque ferventissimo furore, caesar ab urbe secessit, et post paucos dies Adelbertum, quem jam per annos tres artissima mancipaverat custodia, vix nimirum ossibus herentem, ut coactus promiserat, kathedrae suae remisit[ secessit et juxta placitum tercia die Adalbertum, quem jam per annos tres artissima mancipaverat custodia, vix nimirum ossibus herentem kathedrae suae remisit. E.] Hic ergo non multo post sedis apostolicae legato Dieterico se nunciis et litteris subjiciens, ipsum sibi caeterisque non paucis presulibus Coloniam occurrere postulavit; ubi et mandata papae quae ipse detulerit communiter percipi, et ille suam consecrationem, diu scilicet interclusam, tanta auctoritate consequi possit. Qui conventus instante festo natalis Domini factus est, non absque indignatione imperatoris[ regis E.], qui necdum plene voluntarius erat in consensu ejusdem ordinationis.

Intertext edge

Open linked passage

Note