Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 25.4
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
25.1
A. D. MCXVI.
25.1
Imperator natalem Domini Spirae cum paucis episcopis et principibus celebrans, ea quae interim Coloniae gerebantur graviter tulit. Audivit enim, quam plurimos ibi convenisse non solum metropolitanos, sed etiam alios episcopos vel optimates regni, causa precipua verbum excommunicationis in se manifestandi; quamvis ipse cardinalis, cujus haec iniciabantur auctoritate, in itinere jam defunctus, illo ad sepulturam potius quam ad actionem delatus esset concilii. Missus tamen ab eo illuc presul Wirciburgensis, audientiam vel communionem nonnisi reconciliatus habere meruit; reversus post redditam legationem, ei qui se miserat denuo communicare renuit; sed vitae periculo coactus, missam coram rege celebravit; indeque usque ad mortem contristatus, latenter discessit, sicque rursum communioni pristinae multis lacrimis reconciliatus, ultra caesaris aspectu simul et gratia caruit
25.2
Qua etiam commotione succensus imperator, ducatum orientalis Franciae, qui Wirciburgensi episcopio antiqua regum successione competebat, Chuonrado, sororis suae filio, commisit; ipseque scandala principum declinans, in Italiam se una cum regina totaque domo sua contulit( Mart.), ac circa Padum negociis insistens regni, legatos ad apostolicum pro componendis causis, quae iterum regnum et sacerdotium disturbare coeperunt, suppliciter destinavit. Cujus legationis primatum abbas Cluniacensis, consanguineus ut aiunt domni papae tenuit; qui et inter utramque partem pro componendis pacifice rebus, fidelis et impiger apocrisiarius, multis argumentis invigilare studuit.
25.3
Eodem igitur anno, qui est 18u s ordinationis domni papae Paschalis II, 2 Non. Mart. Romae in sede Lateranensi in aecclesia sancti Salvatoris, quae appellatur Constantiniana, celebratata est synodus universalis concilii, congregatis ibidem ex diversis regnis et provinciis episcopis, abbatibus, catholicis ducibus et comitibus, legatis universarum provinciarum quam plurimis. Prima itaque die, quae secunda erat feria tertiae ebdomadae quadragesimalis, inter Mediolanenses episcopos Grosulanum et Jordanem, in alterum de invasione, in alterum quod aecclesiae suae desertor extiterit, ventilata est controversia. Hanc causam domnus apostolicus cardinalium episcoporum consilio tractandam distulit. Sequenti die in eandem causam plurima tractata sunt, sed res non finita. Quarta vero feria Lucensis episcopus de terrae juris aecclesiae suae Pisanos impetebat. Econtra dum Pisanus suos defenderet, inter utramvis partem, utriusque populi suffragio, longo litigio disceptatur. Tunc quidam episcoporum de medio concilii surgens, ita exorsus est: Domnum patrem papam recordari decet, quare illius presentis et generalis concilii multitudo sancta per omnia periculorum genera mari terraque convenerit invitata; ibi non de spiritalibus vel aecclesiasticis, sed de secularibus ordine prepostero tractaturi negociis. Expediendum prius, propter quod principaliter convenerint, ut evidentius pernoscatur quid domnus apostolicus sentiat, quidque in aecclesiis suis reversi predicare debeant. Tunc apostolicus concilii causam et animi sui intentionem his verbis exposuit: Postquam Dominus de servo suo fecit quod voluit et me populumque Romanum tradidit in manus regis, videbam cotidie passim fieri rapinas et incendia, cedes et adulteria. Haec et hujusmodi mala cupiebam avertere ab aecclesia et populo Dei; et quod feci, pro liberatione populi Dei feci; feci autem ut homo, quia sum pulvis et cinis. Fateor me male egisse, sed rogo vos omnes orare pro me ad Deum, ut indulgeat michi. Illud autem malum scriptum quod in tentoriis factum est, quod pro pravitate sui pravilegium dicitur, condempno sub perpetuo anathemate, ut nullius unquam sit bonae memoriae; et rogo vos omnes ut idem faciatis. Tunc ab universis conclamatum est: Fiat! Fiat! Bruno autem Signinus episcopus altius exorsus ait: Gratias agimus omnipotenti Deo, quod domnum Paschalem papam, qui presenti concilio presidet, audivimus proprio ore dampnantem illud pravilegium, quod pravitatem et heresim continebat. Ad haec quidam cavillatorie subjunxit: Si privilegium illud heresim continebat, qui illud fecit hereticus fuit. Johannes autem Cajetanus ad hoc commotus, Signino respondit: Tune hic et in concilio, nobis audientibus, Romanum pontificem appellas hereticum? Scriptum quod fecit domnus papa, malum quidem fuit, sed heresis non fuit. Et alter quidam adjecit: Immo nec malum dici debet, quia si liberare populum Dei bonum est, quod domnus papa fecit bonum fuit. Sed liberare populum Dei bonum est auctoritate evangelii, qua precipimur animas quoque pro fratribus ponere. Ad haec patientia domni papae, horrendo heresis nomine pulsata, expergefacta est, et manu silentium indicens, dissidentium clamores et murmura tali ratione compescuit: Fratres et domini mei, audite! Aecclesia ista nunquam habuit heresim; immo hic omnes hereses conquassatae sunt. Hic Arriana heresis, quae per 300 fere annos viguit, annullata est. Ab hac sede heresis Euticiana, Sabelliana contrita, Fotinus ceterique heretici destructi sunt. Pro hac aecclesia filius Dei in passione sua oravit cum dixit:« Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua.» Quinta feria, papa in concilio non sedit, multis et maxime regis negociis per domnum Cluniacensem, Johannem Cajetanum et Petrum Leonis et Urbis prefectum caeterosque illius partis fautores impeditus. Sexta feria apostolicus in generalem omnium aecclesiarum causam animum advertit, et Johanne Cajetano cum Petro Leone caeterisque regis fidelibus in faciem resistentibus predicto Cuononi Prenestino, sepius verbum excommunicationis exponere cupienti, murmur hujusmodi verbis et manu ita compescuit: Aecclesia primitiva martirum tempore floruit apud Deum et non apud homines. Dein ad fidem conversi sunt reges, imperatores Romani et principes, qui matrem suam aecclesiam sicut boni filii honestaverunt, conferendo aecclesiae Dei predia et allodia, seculares honores et dignitates, regalia quoque jura et insignia, quemadmodum Constantinus caeterique fideles; et coepit aecclesia florere tam apud homines quam apud Deum. Habeat ergo mater et domina nostra aecclesia sibi a regibus sive principibus collata; dispenset et tribuat ea filiis suis, sicut scit et sicut vult. Pravilegium investiturae, quod in tentoriis concessisse videbatur, oblitterare volens, iterans sententiam papae Gregorii VII, investituram aecclesiasticarum rerum a laica manu rursus excommunicavit, sub anathemate dantis et accipientis. Cardinalis vero domnus Cuono Prenestinus talem papae fecit inductionem legationis suae, et contra disturbatores presentis negocii competentem: Domine pater, si tuae placet majestati, si vere tuus fui legatus et quae feci tibi placent esse rata, in auribus sancti hujus presentis concilii ore tuo edicito, et legationem meam tua auctoritate corrobora, ut sciant omnes, quia tu me misisti. Ad haec apostolicus respondens ait: Vere legatus ex latere nostro missus fuisti; et quicquid tu ceterique fratres nostri cardinales episcopi, legati Dei et apostolorum Petri et Pauli, hujus sedis et nostra auctoritate fecerunt, probaverunt, confirmaverunt, ego quoque probo et confirmo; quicquid autem dampnaverunt, dampno. Et domnus Prenestinus consequenter subjunxit, qualiter pro sedis illius legatione Hierosolimis audierit, regem Heinricum post sacramenta, obsides et oscula in ipsa beati Petri aecclesia domnum papam tenuisse captum[ et] indigne tractatum, potiora aecclesiae membra, cardinales videlicet, exutos, tractos et male tractatos, nobiles quoque Romanos occisos et captivos, et populi stragem factam, audiens ingemuerit; et pro hujusmodi facinoribus, aecclesiae Hierosolimitanae consilio, zelo Dei animatus, excommunicationis sententiam in regem dictavit; et eandem in Grecia, Ungaria, Saxonia, Lotharingia, Francia, in quinque conciliis consilio predictarum aecclesiarum renovando confirmavit; orare se demum, ut, sicut domnus papa legationem suam confirmavisset, ita presentis concilii patres et episcopi concorditer annuerent. Ad eundem modum legati et litterae domni Viennensis postulabant. Dum tali ratione et ordine tam variae et dissonae multitudinis assensus exquiritur, a saniori parte veritati et apertae rationi nichil contradictum, a paucis submurmuratum[ est], ab episcopis vel abbatibus nullo modo reclamatum.-- Sabbato denique inter Mediolanensium episcopos controversia tali dispensatione terminata est. Apostolico Paschali docente, translationes episcoporum duobus fieri modis, necessitate vel utilitate; hujus autem translationis Grosulani, quae videbatur, utilitatem in animarum et corporum dampna conversam: Grosulanum quidem in locum unde translatus fuerat restituit, Jordanem vero Mediolanensibus concessit. His autem qui propter concilium et animarum suarum remedium apostolorum limina visitaverant, qui de capitalibus poenitentiam agerent, 40 dierum poenitentiam indulsit, et apostolica benedictione concilii exameron laudabiliter absolvit.
25.4
Scindebatur inter haec et hujusmodi regnum Teutonicum, quod jam[ vix] decennio vel paulo plus concorditer quieverat; et quia rex aberat, unusquisque, non quod rectum sed quod sibi placitum videbatur, hoc faciebat. Primo igitur pars utraque conventibus assiduis agros alterius vastare, colonos despoliare coepit; maximeque in episcopio Wirciburgensi per Chuonradum, fratrem ducis Friderici, lues ista succrevit. Post haec, occasione nacta, undique latrunculi pullulabant, qui nullam temporibus vel personis distantiam exhibentes, ut dici solet, rapere et clepere, invadere et occidere, nilque per omnia victis reliqui facere satagebant. Longum est presulis Mogontini machinamenta contra regis fideles eorumque adversus illum insidiosas discursiones enarrare, seditiones nonnullorum urbanorum describere, civitates aliquas suis presulibus per has pestes orbatas, munitiones locis insolitis instructas, castella quam plura invicem destructa, regiones preda flammaque vastatas, congressiones et cedes mutuas ab utriusque partis equitibus factas, oppressiones pauperum et peregrinorum atque captivitates more barbarico a christianis in christianos exercitas multaque id genus litteris tradere. Nam neque pax Dei caeteraque sacramentis firmata pacta custodiuntur; sed uniuscujusque conditionis et aetatis preter solos aecclesiasticae professionis homines-- quibus jam pene nichil preter miseram restat animam-- caeteri, inquam, hoc tempore beluino furore bachantur. Hinc undique vastatis agris, villis depopulatis, oppidis ac regionibus nonnullis in solitudinem pene redactis, deficiente cotidiana clericis per aecclesias prebenda, cessabant in quibusdam aecclesiis clericalia nimirum officia. Et, o effusum calicem furoris Dei! locupletissimum illud et per totam Germaniam famosissimum ac principale cenobium Fuldense usque ad ultimam redactum est inopiam victus etiam necessarii.

Intertext edge

Open linked passage

Note