Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 28.1
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
28.1
A. D. MCXIX.
28.1
Domnus apostolicus Gelasius II apud Viennam synodum congregavit, eoque transacta, post paucos dies in monasterio Cluniacensi vitam presentem in Domino finivit. Quo, ut decuit, honorifica ibidem sepultura deposito, qualiter domnus Milo, Viennensis archiepiscopus in locum ejus successerit, ipse postea Adelberto Mogontino archiepiscopo litteris hoc modo designavit[ archiepiscopus in locum ejus successerit, ipse postea Mogontino praesuli his verbis innotuit E.]:
28.2
Dominus noster felicis memoriae Gelasius a Vienna discedens, injunxit michi, ut ad ejus presentiam festinarem, postquam ipse Cluniacum pervenisset. Quod cum post dies aliquot implere satagerem, in itinere de ejus obitu michi nunciatum est. Ego ut fratribus qui cum domino eodem venerant, prout ratio exigebat, solatium exhiberem, Cluniacum cum gravi dolore perrexi. Dum autem super eorum consolatione attentius cogitarem, ipsi gravissimum michi onus et vires meas omnino transcedens imposuerunt. Congregati namque in unum die altero post adventum meum episcopi cardinales et centum clerici et laici Romanorum, invitum me ac penitus renitentem in Romanae aecclesiae pontificem Calistum unanimiter assumpserunt.
28.3
His etiam temporibus Cuono Prenestinus, adhuc legatione Gelasii functus, synodum Coloniae cum Tuetonicis habuit, ubi imperatoris omnimodis excommunicationem propalavit. Alteram quoque synodum in Friteslar eadem pro causa indixit; qua et habita, eandem quam prius excommunicationem confirmavit. Imperator, his auditis, insuper etiam quod principum consensus generale vel curiale colloquium non multo post apud Wirciburg instituere proposuisset, ubi ipse aut presens ad audientiam exhiberi aut absens regno deponi debuerit, efferatus animo, Italiae suis copiis cum regina relictis, Germanicis se regionibus nimis insperatus exhibuit. Cumque ab emulorum suorum injuriis manum abstinere nimietas illum iracundiae nullatenus permitteret, mox invasionum depredationum atque incendiorum furor, qui jam sopiri posse sperabatur, hoc exemplo, rectoris scilicet universalis, excitabatur. Qua nimirum tempestate universae provinciae adeo devastationis continuae importunitate inquietantur, uti ne ipsa pro observatione divinae pacis professa sacramenta custodiantur. Quapropter Heinricus totius regni sacerdotum atque procerum nunciis compulsus, generalem fieri apud Triburium conventum assensit ubi de omnibus quae sibimet imponerentur juxta senatus consultum se satisfacturum, spopondit. Quo scilicet conventu[ circa Nov. inicium] Reninis in partibus habito, tam adversariorum quam amicorum imperator concorditer usus consilio, unicuique per totum regnum suis rebus spoliato propria concedi precepit; cunctaque regum antiquorum fiscalia suam in ditionem interim recepit; paxque per universas provincias ab omnibus haberi conlaudatur; sed parum profecisse re ipsa comprobatur. Aderant etiam legati tam Romanorum quam Viennensium, immo diversarum aecclesiarum missi, confirmantes electionem domni Calisti. Cui profecto dum universi nostrates episcopi obedientiam professi, synodum, quae sibi juxta festum sancti Lucae indicebatur( Oct. 18), conlaudassent fieri, ipse rex semetipsum ibidem pollicebatur ob reconciliationem universalis aecclesiae presentandum iri. Id enim Catalaunensis episcopus et Cluniacensis abbas, apud Argentinam ipsum convenientes, multis ratiocinationum conatibus obtinuerunt.
28.4
Ejusdem tamen actionem concilii si quis plenarie cognoscere querit, in litteris cujusdam scolastici nomine Hessonis eleganter enucleatum reperire poterit[ Cod. E. Idem concilium Remense qualiter actum sit scire volentibus, difficile non est invenire scripta cujusdam scolastici Hessonis nomine, prout se interfuisse testatur, enucleatim omnia describentis], id est qualiter rex inter regnum et sacerdotium de concordia facienda consenserit; insuper eidem concilio, cui videlicet 13 Kal. Nov. predictus papa Calistus II vallatus 426 patribus, coram innumera multitudine cleri ac populi presedit, non adeo se presentem, vicinum tamen, exhibuerit; ubi et colloquio suo domni papae legatis concesso, tandem inducias denuo quesierit propter generale colloquium cum principibus habendum, pro investituris scilicet aecclesiasticis, quas tantopere cogebatur amittere; ad ultimum vero idem apostolicus, inacta inter se et regem concordia; synodalia predecessorum suorum decreta confirmaverit( Oct. 30), aliaque nonnulla quae res exigebat noviter addiderit. Sic itaque post dies fere 12 in virtute Spiritus sancti rite finito concilio, cunctos apostolica benedictione confirmatos ad propria redire permisit, unumquemque cum gaudio. Ipse quoque non multo post ad Italiam conversus, incredibile memoratu est, quanto tripudio quamque immensa pompa non solum totius Romae, verum etiam universarum provinciarum quas pertransierat, Christi vice sit susceptus. Ab illo tempore tam ipse jam vere apostolicus quam universus illum sequens Christi grex de die in diem proficere coepit, donec cuncta pars Burdini, quem aliqui Ydolum cognominare solent, in dies infirmata, conari contra aecclesiam desiit; regni tamen coepta commotio-- ahc scelus!-- nullatenus quievit.
28.5
Hoc anno Adelgoz Magdeburgensis archiepiscopus, homo juvenis et tam Deo quam omnibus bonis acceptabilis, immaturo preventus occasu, vitam presentem in Domino finivit. Cui etiam Ruggerus canonicus canonica electione successit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).