Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 29.1
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
29.1
A. D. MCXX.
29.1
Imperator natalem Domini Wormaciae non imperialiter celebravit. Postea ductu Friderici de Arnesberg Saxoniam ingressus, ibique ab episcopis regionis illius, ab ejus communione abstinentibus, in Franciam convertitur; ubi nonnullis acceptus, compluribus etiam invisus habebatur. Nec minus interea scissionem inconsutilis tunicae suae Dominus ipse detestatus, inter multa, quibus pro ipso orbis terrarum flagella pugnavit, in episcopatu Trevirensi mense Junio suscitata tempestate glaciem mirae magnitudinis effudit, quae et aedificia evertit et alia pericula intulit. Saxoniam quoque et maxime in episcopatu Halberstatensi dira grandine flagellavit, in tantum ut in novem villarum finibus non solum frumenta sed et bestias agri cum volatilibus innumeris consumpserit. Qua correptione stimulati Saxones, crebros conventus ob concordiam facere, dissidentes inter se pacare, dextras invicem dare, predones exterminare, subpressoque imperatoris persona, contra omnem hominem terras suas invadere molientem se unanimiter armare coeperunt; ac inter haec etiam quosdam milites caesarianos Thuringiam vastantes in castello Wassenburc singulis presidiis circumcludentes, tandem penuria afflictos expulerunt; sicque in brevi pacem jocundissimam, licet alibi werra solita grassante, suis in partibus instituerunt. Litteris etiam ac legationibus papae roborati, vacantibus kathedris canonice pastores elegerunt; quos, mediante Mogontino presule, qui tunc illo regis declinaverat iram, probabiliter et aecclesiastica libertate consecrari fecerunt.
29.2
His temporibus Fridericus palatinus comes, qui nuper se a caeteris dissocians, regis fidelitati devinxerat, obiit, jam provectus aetate, et ut cuidam servo Dei evidenter revelatum affirmant, ad loca poenalia fertur descendisse. Bonae memoriae Dieggerus, primum abbas cenobii sancti Georgii, indeque per legatum apostolicum Metensi aecclesiae ordinatus, post multas a regis fidelibus illatas sibi injurias requievit in Domino, in[ eadem] aecclesia cui presidebat sepultus; vir adprime litteratus et in sancta conversatione usque ad ultimam aetatem constantissimus.
29.3
Sunt in Saxonia duae quaedam munitiones non longo a se intersticio remotae, quarum vocabula nunc minime occurrunt memoriae. Media fere nocte videbatur utriusque castelli vigilibus, non imaginarie sed vere, persona viri a muro unius progrediens, et ad alterum per totam campi interjacentis latitudinem procedens, toto corpore in modum faculae vel massae candentis exardens, quae etiam prope castellum oppositum disparuit. Haec visio non semel, sed bis vel tercio similiter apparuit.

Intertext edge

Open linked passage

Note