Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 30.2
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
30.1
A. D. MCXXI.
30.1
Domnus Thidericus, qui Burkardo Rufo, dudum in legatione Heinrici imperatoris apud Constantinopolim defuncto, per electionem aecclesiasticam in cathedram Monasteriensem successerat, a suis indigne tractatus, Saxonicis principibus querimoniam injuriarum suarum detulit; et quia vir illustris natu et virtutibus famosus extitit, per Lotharium ducem congregato exercitu, sedem suam etiam contra regis voluntatem repetiit. Contigit autem occulto Dei judicio, dum inimicas acies videndo cives terrerentur ac pro imminenti periculo singuli sua molirentur, casas aliquas incaute succendi, paulatimque dominante flamma etiam basilicam majorem, quae sedes illius erat aecclesiae, funditus comburi. Sic quoque miserabili potiti victoria, pontificem pulsum restituunt, multam autem pecuniam ad restaurationem aecclesiae conferunt; interpretantes nonnulli causam tanti excidii non esse, nisi quod defuncti presulis Burkardi, qui multa illic ex iniquitate comportasset, oblatio manifestaretur Deo non placuisse.
30.2
Auditur interea necnon et nunciis a Roma venientibus approbatur, illum pseudopapam Burdinum, castello Sutriae, quo miserrimo suo inserviens officio residebat, per Romani exercitus zelum destructo( Apr.), captum, et post plures a vulgo sibi contumelias et illusiones illatas, vix a manibus eorum domno apostolico illum eripiente, ob agendam poenitentiam exilio relegatum. Sunt etiam qui talibus eum asserant deprehensum flagiciis, quae nostris indignum duximus tradere scriptis.
30.3
Igitur Heinricus imperator, inito fidelium suorum consilio( Jun.), rebelles sibi Mogontinos affligere tractavit; ac primo navium commeatum omnibus modis interclusit, deinde presidiis circumcirca munitis, hujusmodi insidiis nundinas sive mercatus fieri sive quicquam victualium in civitatem deferri inhibuit; ad extremum vero in obsidionem ejusdem urbis publicam expeditionem undique indici constituit. His auditis, presul Adalbertus totam Saxoniam, ubi tunc manebat, commovet, et quia legationem apostolicam ab ipso papa dudum acceperat, hac auctoritate pontifices et principes ipsius provinciae pro utilitatibus matris aecclesiae frequenter convocat; ubi vir eloquens et primatum in Cisalpinis partibus multiformiter tenens, ad defensionem totius Germaniae metropolis animos omnium catholicam obedientiam profitentium tandem excitat. Huc etiam accessit, quod episcopi Spirensis et Wormaciensis, et si qui alii resistere non valentes tamen apostolicam obedientiam professi, pulsi suis sedibus vagabantur extorres; quos proprio quemque loco restituere disponebant idem principes, pro Domino Deo exercituum zelo zelantes. Denique circa solsticium aestivale, cara jam ubique, per vastatas nimirum regiones, annona, geminus tibimet, o nobilis Mogontia, conflatur exercitus, alter scilicet in Alsacia, ast alter in Saxonia, dispari animo annosae dignitatis tuae menia superba queritantes; alter destructionem tuam, alter defensionem intentantes, acsi conquerendo dicenti tibi: Filii matris meae pugnaverunt contra me! rebus responderet Christus: Ecce iterum isti congregati[ c. sunt. D. E.] venerunt tibi! Fiebant interim per omnes aecclesias jejunia, supplicationes, vel letaniae; nec erat ulla filia Syon, quae se faceret expertem tanti periculi matris suae. Quapropter respexit Dominus in orationem humilium et non sprevit precem eorum, sed misso principali suo spiritu, spiritu consilii, spiritu pacis, inter principes utriusque populi, dum jam non longe ab invicem uterque consedisset exercitus, pro eo quod in alterutrum acies dirigere disposuerant, missis utrimque quibusque sapientissimis atque religiosis proceribus, de concordia sua scilicet fraterna honorabiliter tractare coeperunt. Quid plura? Eousque spiritus Jesu pro precio sanguinis sui filiisque sponsae suae dimicans, spiritui superbiae et maligno prevaluit, ut mentibus universorum jam in uno divinae voluntatis assensu conexis, ipsorum consilio, suasione ac obsecratione regis indignatio in tantum mitigaretur, ut ipse presens negocium non suo sed optimatum utriusque partis arbitrio terminandum decreverit. Inde rerum omnium gubernatori cunctis gratias agentibus, denominati sunt ex utraque parte duodecim primates, quorum corda timor Dei possidens inveteratam discordiam inter regnum et sacerdotium sedare nemine resistente sufficeret. Ad haec determinanda collaudantur conventus totius regni principum, curia Wirciburg, tempus festum sancti Michahelis; et unoquoque propria manu in alterius manum hujusmodi pactum quasi sub sacramento firmante, cum pace et gaudio discessum est.
30.4
Evolutis post haec tribus fere mensibus, Heinricus imperator venit cum ingenti comitatu in civitatem Wirciburg juxta condictum( Sept.); Saxonum[ Wirziburg. juxta condictum vero Saxonum E.] vero principes una cum Mogontino presule caeterisque castra metati sunt juxta rivum quae Werna dicitur, unius diei iter habentes a rege intersticium. Ibi securitate per internuncios utrobique composita, post triduum loco prenominato regem conveniunt. A quo pacifice extra muros propter nimiam utriusque partis turbam recepti, exinde per continuam septimanam uni se cotidie curiae colligunt, ibique semper super presenti scismate, regni videlicet et sacerdotii, sollerter tractare non cessaverunt. Sed licet nonnulli pacem odientes scandala nova veteribus superseminare temptaverint, tamen quia divinae ordinationis proposito, unde tot capita rei publicae convenerant, resistere nemo prevalet, tandem Heinricus imperator sponsionis suae non immemor, universas questiones quae ventilabantur non suimet arbitrio nec suorum quorumlibet contentione sed juxta senatus consultum concludi, per omnia in omnibus concessit. Unde quia multa, quae tunc ibi magnanimiter disposita sunt, enarrare longissimum est, ea tantum quae etiam causa maxima ejusdem conventus fuerunt, huc annotare sufficiat; utque pacem firmissimam et ab omnibus universalem sub vitae periculo legaliter institutam, regalia vel fiscalia regno, aecclesiastica aecclesiis, predia depredatis, hereditates heredibus, omnique personae vel conditioni propriam adjudicatam esse justiciam. Ad haec predones furesque edictis imperialibus persequendos sive legibus antiquitus constitutis coercendos, unanimi conjuratione confirmatum est; et quicquid scandali, quicquid perturbationis usquequaque per regna Germaniae inimici seminario succreverat, omnimodis eradicari decretum est. De verbo autem excommunicationis, unde scandala pene cuncta pululaverant, nichil est diffinitum, tamen ad apostolici regiminis audientiam concorditer in timore divino dilatum, denominatis in presenti legatis, qui Romam haec omnia deferrent, quatinus, indicto per auctoritatem apostolicam generali concilio, quaecumque humano non possent, Spiritus sancti judicio terminarentur. His ita reverenter pro honestate simul et utilitate regni dispositis, destinati sunt in presenti domnus Otto praesul Babenbergensis, dux Heinricus, comes Berengerius, qui haec omnia Noricis principibus, qui tunc forte aliis occupati rei publicae causis predicto conventui deerant, apud Ratisponam Kal. Novembr. convocatis, intimarent; quos et ad omnia haec voluntarios inveniebant atque confirmabant.
30.5
De monasterio Fuldensi turris australis corruit, ac sanctuarium orientale et eam quae subtus illud erat criptam altariaque septem circumcirca compressit.

Intertext edge

Open linked passage

Note