Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 31.1
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
31.1
A. D. MCXXII.
31.1
Erlungus episcopus Wirciburgensis per quatuor annos elephantino morbo vexatus, in natali Innocentum obiit[ v. 3. Kal. Januarii obiit 4-- 11], et prohibente scismate non in civitate sed in monasterio Swarzaha sepulturam obtinuit. Domnus autem imperator vacanti kathedrae consulturus illo devenit, et consilio suorum usus, quendam adolescentem nomine Gebehardum, bene quidem natum, sed adhuc pre studiis scolaribus nulla aecclesiastica promotione mancipatum, pontificali investitura sublimavit, non modica quidem et ut dicunt saniori parte cleri ac populi id ipsum constanter renuente, alterum autem nomine Ruggerum, ejusdem aecclesiae diaconum, inibi videlicet nutritum atque canonicum, canonice eligente. Hinc dissensiones non parvae oriuntur, in tantum ut eidem parti faventes, relictis quae possidebant in civitate, cogerentur offensam imperatoris declinare; ducem quoque Fridericum fratremque ejus Chuonradum, electioni eidem dum frustra consentiunt, indignatos ab avunculo eodemque domino suo discedere. Qui tamen non multo post cum metropolitano Mogontino nonnullisque Saxoniae principibus colloquium juxta fluvium Wirraha facientes, predictum Ruggerum contra voluntatem regis per auctoritatem ejusdem archiepiscopi Adelberti caeterorumque legatorum papae, qui tunc nuper a Roma venerant, presulatus electione et investitura confirmabant. Ipso etenim tempore episcopus Spirensis et abbas Fuldensis, legatione totius regni apud sedem apostolicam peracta, redierant, ducentes secum Ostiensem episcopum, vicem domni apostolici per omnia tenentem, cum duobus cardinalibus, qui nichilominus a sede sancti Petri ob reconciliationem regni et sacerdotii missi fuerant.
31.2
Hac de causa iterum colloquium curiale per provincias indictum est, cui locus Wirciburg, tempus festum sancti Petri prefinitum est( Jun. 29?) Quo propinquante, appropinquare coeperunt condictae civitati, non sine dampno totius orientalis Franciae, diversarum provinciarum principes et turmae. Sed ubi nunciis veracibus, domnum imperatorem illo minime venturum, utpote circa Rhenum aliis irretitum negociis, didicerant, unusquisque in sua redire disponebant.
31.3
Interim Gebehardus, federatis sibi jam firmiter urbanis, intra muros copiosa cum turba dum residet, quadam die post meridiem assumpta de his qui secum erant manu valida, quosdam, qui jam uno pene miliario ab urbe castra posuerant, nichil mali suspicantes, invadere temptavit, et quasi inimicos regni deputans, sive turpiter pellere sive incautos sternere proponit. At illi clamore venientium excitati, gemina contra acie celeriter directa naviter resistendo se suaque castra defendunt, et ex utraque parte caesis, vulneratis atque captis nonnullis, die etiam advesperascente, hi ad urbem, isti ad tentoria redeunt. Hinc efferati principes, ad civitatem unanimiter convertuntur, Ruggerum intronizare contendentes; verum id non sine sanguine fieri posse perpendentes, ad monasterium quod dicitur Swarzaha divertunt, ibique illum coram omni concilio tam metropolitanus quam caeteri Romani legati presulem aecclesiae Wirciburgensi consecrantes, ad propria se quisque convertunt. Exinde idem Ruggerus eam partem episcopii quae Necaro fluvio circumjacet in proprios usus tenuit; Gebehardus vero urbem et quae illi contigua sunt secure possedit.
31.4
Interea presul Mogontinus ab indignatione caesaris sibimet undique prospiciens, castrum antiquum et jam per multas generationes pene funditus dirutum, quod vel a rivo alluente Ascafa, sive ut quidam volunt ab Ascanio conditore, Askenburg dicitur, miro conatu coepit munire; rex quoque id ipsum ob injuriam sui et contra rem publicam fieri dijudicans, obsidionem e contrario ordinare decrevit. At benignus et amator hominum Jesus per industriam servorum suorum, sedis apostolicae legatorum, qui tunc Mogontiae morabantur, immo per inhabitantem in eis Spiritum suum, spiritum principum paci contrarium auferre, caritatem quoque nichilominus in eorum cordibus diffundere coepit, quia nimirum, ut vere creditur, post tot Christi tunicae scissuras, post tot christianorum intestina bella tempus miserendi Syon, quae est aecclesia, licet sero, jam venit.
31.5
Facto igitur universali conventu apud urbem Wangionum( Sept.), quae nunc Wormacia dicitur, sicut longum ita et incredibile memoratu est, quam prudenti, quam instanti quamque per omnia sollicito cunctorum procerum consilio, pro pace et concordia per unam vel amplius ebdomadam certatum sit, donec ipse in cujus manu cor regis est, omnem animositatem augusti sub apostolicae reverentiae obedientiam causa matris aecclesiae, etiam ultra spem plurimorum, inflexit. Mox tamen ab apostolicae sedis apocrisiariis in communionem receptus tam ipse imperator quam universus sibi subjectus exercitus, immo generali absolutione cunctis hoc scismate pollutis per auctoritatem apostolicam facta, qualiter aecclesiasticas investituras caeteraque spiritalia negocia, quae tanto tempore reges Teutonici administraverant, quaeque ipse, ne regni diminueretur honor, nunquam vita comite dimissurum proposuerat, humiliatus pro Christo coram multitudine maxima abnegaverit, et in manus domni episcopi Ostiensis, ac per ipsum domino nostro Jesu Christo suaeque in perpetuum jus aecclesiae dimiserit, rursumque qualia sibi ob honorem regni conservandum auctoritas apostolica concesserit, utriusque partis melius edocebunt subter annotata scripta:
31.6
Ego Heinricus Dei gratia Romanorum imperator augustus, pro amore Dei et sanctae Romanae aecclesiae et domni papae Calisti et pro remedio animae meae, dimitto Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo sanctaeque catholicae aecclesiae omnem investituram per anulum et baculum, et concedo in omnibus aecclesiis fieri electionem et liberam consecrationem. Possessiones et regalia beati Petri quae a principio hujus discordiae usque ad hodiernam diem, sive tempore patris mei sive etiam meo, ablata sunt, quae habeo, eidem sanctae Romanae aecclesiae restituo; quae autem non habeo, ut restituantur fideliter juvabo. Possessiones etiam omnium aliarum aecclesiarum et principum et aliorum tam clericorum quam laicorum, consilio principum et justicia, quae habeo; reddam quae non habeo, ut reddantur fideliter juvabo. Et do veram pacem Calisto sanctaeque Romanae aecclesiae et omnibus qui in parte ipsius sunt vel fuerunt. Et in quibus sancta Romana aecclesia auxilium postulaverit, fideliter juvabo.
31.7
Ego Calistus servus servorum Dei, dilecto filio suo Heinrico Dei gratia Romanorum imperatori augusto: Concedo, electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni qui ad regnum pertinent in presentia tua fieri, absque symonia et aliqua violentia, ut, si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et comprovincialium consilio vel judicio saniori parti assensum et auxilium prebeas. Electus autem regalia per sceptrum a te recipiat, exceptis omnibus quae ad Romanam aecclesiam pertinere noscuntur; et quae ex his jure tibi debet, faciat. Ex aliis vero partibus imperii consecratus infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat. De quibus vero michi querimoniam feceris; secundum officii mei debitum auxilium meum prestabo. Do tibi veram pacem et omnibus qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore hujus discordiae.
31.8
Data anno 1122. 9 Kalendas Octobris.
31.9
Hujusmodi scripta atque rescripta propter infinitae multitudinis conventum loco campestri juxta Rhenum lecta sunt, data et accepta; postque multimodas laudes rerum gubernatori redditas, celebratis a domno Ostiensi divinis sacramentis, inter quae domnum imperatorem cum pacis osculo sanctaque communione plenissime reconciliavit, discessum est ab omnibus cum laeticia infinita.
31.10
Alterum quoque non multo post, id est in festo sancti Martini, colloquium imperator cum principibus qui priori non aderant Babenberg habuit; ubi et cunctis in sua vota concordantibus, inter multa, quae tam ad regni quam ad sacerdotii congruebant honorem, more majorum compositis, legatos proprios cum Romanis destinavit, et utrosque, nuncia simul et munera ferentes honorifica, domno apostolico Calisto, consanguineo scilicet jam sibimet unitissimo, direxit.
31.11
[ Preterea domno Erlolfo, qui Fuldensibus etiam invitis preerat, ante paucos dies defuncto, cum consensu presentium principum, electione regulari premissa, domnus Oudalricus, ejusdem congregauonis frater, in regimen successit, et juxta privilegium prescriptum regalia vel fiscalia eidem cenobio pertinentia ab imperatore suscepit. E.]
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).