Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 6.2
Choose a text
More by Ekkehardus Uraugiensis
—
21343 Chruni
6.1
DE MIRABILIBUS REBUS QUAS ALEXANDER VIDISSE DICITUR.
6.1
In his ergo itineribus quae et quanta pertulerit et quam miranda conspexerit, ipse, ut fertur, ad matrem suam Olympiadem et magistrum suum Aristotilem scribit, de quibus aliqua ob delectationem noticiae rerum mirabilium breviando perstringimus, ceterum veritatem ipsarum rerum judicio legentium relinquimus. Scribit itaque ad matrem suam, quia cum adhuc in Babylonia priusquam egrederetur de terra illa, erat ibi mulier quaedam, quae peperit filium, qui ab umbilico et sursum erat ut homo, deorsum autem erat ut bestia, similitudinem habens canis. Quem cum peperisset, cooperuit eum adduxitque Alexandro regi, mandans ei, ut liceret sibi cum eo secrete loqui. Quae cum vocata veniret, ait: Jube omnes exire, secretum habeo indicare tibi. Omnibus ergo recedentibus, discooperiens infantulum monstravit ei. Quem videns rex, miratus est, vocatoque ariolo, interrogavit eum, quid hoc portenderet. Qui susspirans dixit: O rex, appropinquabit tempus tuum, ut exeas de hoc seculo. Medietas corporis, quae habet aspectum hominis, tu es, pars autem versa in bestiam homines sunt qui post te venient. Audiens haec Alexander, tristis effectus est, et dixit: O Juppiter, oportuit quidem ut dies obitus mei in pace finiretur, ut hoc quod proposui perficeretur, sed quia tibi sic placet, suscipe me tecum immortalem.
6.2
Coadunato autem populo suo, exiit, et venit ad columnas Heraclii, unam auream, alteram argenteam, habentes in longitudine cubitos duodecim, in latitudine duos.
6.3
Inde moventes, ingressi sunt desertum, inveneruntque loca frigida atque sic obscura, ut pene se mutuo non agnoscerent.
6.4
Inde ambulantes per septem dies, venerunt ad fluvium calidum, videruntque ibi mulieres Amazonas speciosas nimis, equitantes in horridis vestimentis, argentea arma in manibus tenentes; aes autem et ferrum ibi non invenitur. Jungens autem se exercitus ad ipsum fluvium, transire non potuit, quia latitudo et altitudo illius magna erat nimis, plenusque erat reptilibus et bestiis.
6.5
Abinde venientes ad mare Rubrum, invenerunt montem nimis altum, in quem ascendentes, visi sunt sibi, quasi essent in coelo. Cogitavit autem Alexander cum amicis suis, ut instrueret aliquid tale, quo posset ascendere coelum, ut probaret, si esset hoc coelum quod videmus. Fecit ergo sibi sedem excogitatam, et apprehendens griphes duos, colligavit eos catenis, et posuit vectes ante eos, et in summitate eorum cibaria illorum. Coeperunt igitur sursum ascendere, donec terra tota sibi videbatur sub se quasi area et mare sicut draco gyrans eam. Divina vero virtus obumbrans griphes, dejecit eos in terram in loco campestri longe ab exercitu itinere dierum decem; nullam tamen lesionem sustinuit Alexander in cancellis illis, cum forti vero angustia junctus est militibus suis. Quem videntes laetati sunt, collaudantes eum. Iterum venit in cor ejus, ut mensuraret profundum maris, vocavitque astrologos et geometricos, precipiens eis ut facerent sibi vasculum tale, in quo posset in profundum maris descendere et mirabilia quae ibi sunt perspicere. Qui dixerunt: Fiat dolius olovitreus et ligetur catenis, et regant eum milites fortissimi in submittendo et reducendo. Hoc audito Alexander, precepit talia fieri, et tali modo perquirens profundum maris, vidit diversas figuras diversicolorum piscium et quasi terrestrium animalium profundum maris ambulantium, multaque quae dici non possunt.
6.6
Postquam autem venit in Persidam et interfecit Darium regem mense Maio, ut ipse magistro suo Aristoteli scribit, subjugavit sibi omnem terram illius, et posuit in provinciis orientis suos honoratos, et divites facti sunt omnes. Mense autem Julio deficiente, venit in Indiam Fasiacen, ubi cum magna celeritate vicit Porum regem multasque divitias invenit. Apprehendit enim civitatem ipsius Pori et domum ejus magnificam, in qua fuerunt quadringentae columnae aureae cum capitellis aureis, et parietes domus erant vestiti laminis aureis, quae erant grossae in spissitudine sicut est digitus hominis, vinea quoque aurea et racemi cristallini, quibus interpositae erant gemmae ignitae et smaragdineae. Omnes etiam mansiones, quae inerant ei, ornatae erant de margaritis et unionibus et carbunculis, et januas habebant de ebore albo, et laquearia subfixa de ligno quod dicitur ebenum et est nigrum nasciturque in India et Ethyopia, et camerae erant factae de cypressis. Foris autem extra domum erant statuae de auro positae et platani aureae, et inter illas erant multa genera aucellarum varii coloris, et habebant ungulas et rostra inaurata, et in auriculis pendebant margaritae et uniones. Multa quoque vasa gemmea et cristallina et aurea invenit ibi, argentea vero pauca.
6.7
Cumque omnia in sua potestate haberet, desideravit interiorem Indiam videre et ad portas Caspias pervenire. Quo cum tenderet cum omni suo exercitu, pervenerunt ad quendam fluvium, in cujus medio erat civitas cooperta, et in circuitu civitatis erat aqua quasi stadiis quatuor; ipsa vero aqua erat amara nimis velut elleborum. Ubi cum applicuissent hora diei tercia, quidam ex juvenibus audacioribus numero 37 evaginatis gladiis nudi ingressi sunt fluvium, sed surgentes ex eo bestiae quae dicuntur yppotami devoraverunt eos. Gyrantes autem ceteri milites fluvium ex alia parte, perrexerunt superius, et invenerunt stagnum dulce, ibique applicantes, accenderunt focos. Hora vero noctis tercia exeuntes subito ex ipsius stagni arundineto ferae silvestres, venerunt ad ipsum stagnum bibere, leones mirae magnitudinis, pardi, tigrides, porci silvatici habentes dentes in longitudine cubiti unius, elephanti quoque et scorpiones habentes longitudinem unius cubiti. Venerunt et homines silvatici, habentes sex digitos in manibus et pedibus, qui incursum magnum fecerunt super milites, sed cum lanceis et sagittis ejecerunt eos a se. Posuerunt autem focum in ipsa silva arundinum, ut fugerent ipsae ferae, et ecce, venit super eos bestia mirae fortitudinis, fortior elephante, quae irruens occidit ex eis viginti sex, quidam autem armati occiderunt eam. Sequenti vero nocte exierunt ex arena vulpes et cocodrilli, et comedebant corpora mortuorum. Volabant ibi et vespertiliones tam magni sicut columbae, quorum dentes ut hominis, qui mordebant homines, auferentes eis nares et aures et digitos.
6.8
Moventes inde, venerunt in campum qui dicitur Actia, in cujus circuitu erat silva condensa; et erant ibi arbores fructiferae, ex quibus nutriebantur homines agrestes, habentes formam gygantum, induti vestimento pellicio, qui exeuntes cum longis contis occiderunt quosdam de exercitu. Quod videns Alexander, precepit suos vociferare. Qui cum clamarent magnis vocibus, timuerunt illi et fugerunt, quia non erant illis cognitae voces humanae. Insequentes autem eos milites, occiderunt ex eis sexcentos et triginta quatuor; ex ipsis vero ceciderunt centum viginti septem. Manserunt autem per tres dies, comedentes poma arborum ipsarum.
6.9
Deinde venerunt ad fluvium quendam, in quo erat civitas locuples valde. Hora vero nona incumbente, venit super eos quidam magnus homo agrestis, pilosus ut porcus. Alexander itaque precepit militibus suis, ut apprehenderent eum. Qui cum fecissent impetum in eum, ille neque timuit neque fugit, sed stetit immotus. Precepit autem Alexander adduci puellam et mitti ante illum nudam. Ille autem impetum faciens apprehendit eam, et stetit in parte. Concurrentibus vero militibus, ut raperent eam, ille ruguit sicut fera. Cum maxima igitur angustia apprehenderunt eum, et jussit eum Alexander ligari et in ignem precipitari.
6.10
Inde moventes, venerunt in alium campum, ubi ab hora diei prima exiebant arbores de terra et crescebant usque in horam sextam, ab hora sexta usque ad occasum solis descendebant in terram; ferebant autem fructus valde odoriferos. Precepit autem Alexander militibus quibusdam, ut tollerent de fructibus ipsis; sed mox ut accedebant propius, exiebant daemones et flagellabant eos; audierunt quoque omnes vocem quasi de coelo sibi precipientem, ut nullus aliquid incideret ex ipsis arboribus, quia qui faceret moriretur. Erant ibi et volatilia mitissima, sed quicumque volebant ea tangere, exiebat ignis et incendebat eos. Moventes etiam inde, venerunt in fines oceani maris, et audierunt in insula quadam homines loquentes Grecam linguam. Quidam vero ex militibus exuentes se, voluerunt ingredi ad ipsam insulam, sed surgentes bestiae quaedam de mari, apprehenderunt ex eis viginti et submerserunt in profundum.
6.11
Exinde venerunt in locum quendam, in quo erat arbor neque fructum habens neque folia, et sedebat super eam avis, habens super caput suum radios lucentes sicut sol.
6.12
Deinde venerunt ad montem quendam, sub quo erat ripa, in qua pendebat catena aurea, et ipse mons habebat gradus bis mille et quingentos ex saphiro. Ascendit autem Alexander montem ipsum cum aliquantis militibus, et invenit ibi palatium, in quo erat templum totum aureum, et in eo tympana et cimbala ex auro, et lectus cum preciosissimis lectisterniis in quo jacebat homo magnificentissimus et clarissimus, indutus alba veste bombicea, ornata ex auro et lapidibus preciosis, et circa eum vinea aurea, ferens botros ex lapidibus preciosis. Adoravit itaque Alexander hominem ipsum, et descendit.
6.13
Ab hoc loco perrexit per continuos quindecim dies, et venit in terram quae dicitur Prasiaca. Cognoscentes autem adventum ejus homines terrae illius, adduxerunt ei xenia, pelles ex piscibus similes pellibus leopardorum et pelles murenarum longitudine cubitorum sex. Erat ibi civitas murata sine calce, precisis ex monte lapidibus. Primatum ipsius regni tenebat quaedam femina vidua, nomine Candacis, habens tres filios. Cui direxit Alexander epistolam talem: Rex Alexander reginae Candaci gaudium. Dirigo tibi templum et statuam Hammonis, ut venias et eamus simul ad montes et offeramus ei. Illa vero rescripsit ei: Candacis regina Merois Alexandro regi gaudium. Revelatum tibi fuit ab Hammone deo tuo, ut ires et expugnares Aegyptum, quod tibi concessum ab ipsis diis. Nos itaque claras ac lucidas habemus animas, magis quam hi qui apud te sunt. Dirigo autem deo tuo Hammoni coronam ex lapidibus preciosis, videlicet ex smaragdo et margaritis, et insertas catenas decem ex preciosis lapidibus. Tibi etiam dirigo infantulos Aethyopes centum, et intelligibiles aves psythacos ducentos, spingas ducentas, rinocerotes octoginta, pantheras tria milia, pelles pardoleonum quadringentas, cantharas aureas triginta, vectes ex ebeno mille quingentos, elephantos quadringentos quinquaginta. Tu vero remanda nobis, si totum mundum subjugasti. Inter legatos autem suos misit pictorem peritissimum, qui diligenter consideraret et depingeret figuram et formam Alexandri et afferret eam sibi. Quod et factum est. Unus autem ex filiis Candacis reginae, cui nomen Candaulis, cum paucis equitibus abiit ad tabernaculum Alexandri; custodes vero, qui vigilabant super exercitum, apprehenderunt eum, et duxerunt ad Ptholomeum, qui secundus erat ab Alexandro. Cui Ptholomeus ait: Quis es tu? Et ille: Filius, inquit, sum Candacis reginae. At ille ait: Quare huc venisti? Qui dixit: Exivi cum uxore mea exercere me cum paucis equitibus, et rex Bebrixorum, sciens pulchritudinem uxoris meae, venit super me cum valida manu et abstulit eam michi, et quia volui me defendere, occidit etiam milites meos. Cui Ptholomeus: Expecta, inquit, interim. Et exiliens de tabernaculo suo, abiit ad tabernaculum regis, et excitans eum, narravit ei omnia quae audivit a juvene. Quo audito, surrexit Alexander, tollensque diadema capitis sui, coronavit Ptholomeum, et dixit ei: Revertere in tabernaculum tuum, et sede in solio regali, et dic, quia tu sis Alexander, et precipe alicui homini tuo, ut faciat venire ad te quasi Antigonum hominem tuum veniatque ad me et adducat me quasi Antigonum, et dum venero recita michi coram ipso juvene quaecumque tibi dixit, et interroga me sub persona Antigoni, ut dem tibi consilium de hac re. Et ita factum est. Dixit autem Alexander sub persona Antigoni: Domine, si precipis, ego pergam nocte super ipsam civitatem et succendam eam igni, faciamque per vim reddi uxorem ejus. Statim adoravit eum Candaulis, et dixit: O sapientissime Antigone, optimum fuisset, ut tu rex Alexander esses. Abiit autem Alexander hora noctis in silentio, et succendit civitatem illam. Evigilantes autem homines ipsius civitatis, clamaverunt dicentes: Quid est hoc? Alexander dixit: Candaulis est cum plurimo exercitu, volens ut sibi reddatur uxor ejus; alioquin moriemini omnes per ignem. Irruentes autem homines illi fregerunt portas palatii, et abstrahentes inde uxorem Candaulis, reddiderunt eam illi. Qui volvens se Alexandro dixit: Mi karissime Antigone, rogo te, veni mecum ad matrem meam, quatinus tibi reddat digna meritis tuis. Gaudens Alexander dixit: Eamus ad Alexandrum, et postula me ab eo, et veniam tecum. Significavit autem hoc antea Ptholomeo. Abiit ergo Candaulis et petiit eum ab eo; acceptaque licentia, abiit cum eo. Cum autem issent per viam, videns Alexander altos montes pertingentes usque ad nubes, miratus est, viditque excelsas arbores poma grandia portantes, et vites magnos botros habentes, in tantum ut homo unus non posset portare unum ex illis; vidit et nuces quae erant sicut pepones, et dracones erant in ipsis arboribus et simiae multae. Post paucos dies cum venissent in civitatem Candacis reginae, exiit ipsa foras obviam illis, longa et pulchra nimis, portans coronam auream, et excipiens eos benigne duxit in palatium suum, quod erat optimum, et fulgebat tectum ejus quasi esset aureum, lectisternia ejus ornata ex auro purissimo, triclinia ejus constructa ex lapide onichino, columnae vero ipsius palatii erant ex ebeno; mensae erant elephantinae, fialae ceteraque vasa ex lapidibus preciosis. Subtus ipsum palatium currebat fluvius, habens claritatem aquae quasi ex auro. Illo itaque die comedebat Alexander cum filiis reginae, altera vero die apprehendens eum Candacis per manum, introduxit eum in cubiculum, quod erat constructum ex lapidibus aureum colorem habentibus, lucebatque intus quasi sol ibi refulsisset, eratque ibi trichnium ex lignis asiptis, quae non incenduntur ab igne, aliud quoque cubiculum super ligna maxima cum rotis, quod trahebatur a viginti elephantis. Haec videns Alexander, miratus est, et dixit reginae: Istae causae ammiratione dignae essent, si apud Grecos fuissent. Irata regina dixit: Veritatem dicis, Alexander. Qui ubi nomen suum audivit, vehementer expavit. Cui illa ait: Quare mutata est facies tua, quia vocavi te Alexandrum? At ille ait: Domina, Antigonus dicor, non Alexander. At illa dixit: Ostendam tibi, quia Alexander es. Introduxitque eum in cubiculum suum, et monstrans ei imaginem suam, dixit: Agnoscis hanc imaginem! Ille autem coepit tremere et pallescere. Et illa: Quare mutatus est color tuus et expavescis, destructor totius Persidae, destructor et Indiae? Superasti Indos atque Parthos, modo sine militibus et sine aliquo conflictu cecidisti in manus reginae Candacis. Unde scias, Alexander, quia nullo modo debet elevari cor hominis in elationem, qualiacumque sequantur eum prospera, et ne cogitet in corde suo, quod non inveniat hominem fortiorem se, qui eum superabundet. Ille autem coepit stridere dentibus et tornare se in aliam partem. At illa ait: Cur irasceris, et quare turbatus es? Quid nunc facere potest imperialis gloria tua? Et ille inquit: Irascor, quia non habeo gladium. Illa dixit: Et si haberes, quid faceres? Ait: Quia traditus sum tibi per meam voluntatem, primum occiderem te, postea memet ipsum. Cui illa: Et hoc sicut sapiens imperator dixisti. Veruntamen ne contristeris, quia sicut tu liberasti uxorem filii mei de manibus inimicorum suorum, sic ego liberabo te de manibus barbarorum, quibus si notum fuerit de adventu tuo, occident te, quomodo tu occidisti Porum regem Indorum, quia et uxor junioris filii mei filia est Pori regis. Haec dicens, exiit tenens Alexandrum per manum, et dixit filiis suis: O fili Candaulis et tu, o filia Marpissa, demus aliquod bonum huic misso Alexandri. Respondens alius filius ejus Carator dixit: O mater, verum est quidem, quia direxit istum Alexander et liberavit uxorem fratris mei de manibus inimicorum suorum reddiditque sibi eam, sed uxor mea compellit me occidere hunc Antigonum pro Alexandro, quia ipse occidit Porum patrem ejus, ut recipiat dolorem pro eo Alexander. Candacis dixit: Quod nomen acquirimus, si hunc occiderimus? Ad haec respondit Candaulis: Me iste salvavit, et uxorem meam michi reddidit; in fide adduxi eum huc salvumque restituam in locum suum. Carator ait: Quid est hoc quod dicis? Modo in isto loco moriemur ambo. Candaulis dixit: Ego nolo hoc; quod si tu vis, paratus sum. Videns itaque Candacis, quia filii sui volebant se invicem occidere, angustiata est, tollensque Alexandrum, secreto dixit: Alexander, non ostendis in hoc aliquam sapientiam, ut non occidantur pro te filii mei? Cui Alexander ait: Dimitte me ire et loqui cum eis. Qua permittente, abiit ad eos, et dixit: Carator, si occideris me, habet Alexander rex multos milites meliores me, sed si vultis ut tradam vobis ipsum inimicum vestrum, date michi quod postulo: tantum ut pacifici sitis inter vos, et juro vobis, quia huc in palatium vestrum adducam Alexandrum. Crediderunt ei fratres, et pacificati sunt, et dona multa ei promiserunt. Vocavit autem eum iterum regina Candacis occulte, et dixit ei: Beata essem, si te cottidie prae oculis habere possem; per te quippe vicissem omnes inimicos meos. Dedit ergo ei dona regalia, inter quae coronam ex lapide adamantinam et bruniam et clamidem stellatam. Inde abiens, ivit in criptam quam monstravit ei Candaulis, dicens quod ibi comedissent dii. Igitur antequam ingrederetur fecit oblationem, et sic ingressus est, et vidit ibi caliginem magnam, et inter ipsam caliginem vidit lucentem stellam et apparitiones ydolorum, vidit et quosdam recumbentes, lucidos oculos sicut lucernas habentes, quorum unus dixit ei: Ave, Alexander. Cui ait: Quis es tu, domine? Et ille: Ego sum Sesonchosis, regnum mundi tenens, et mundum subjugans, et faciens omnes subjectos, sed tamen michi non est nomen tale quale tu habebis in tua quam fabricaberis Alexandria. Ingredere tamen amplius, et videbis. Et vidit iterum aliam caliginem, et quendam sedentem quasi in sede regali, cui dixit: Quis es, domine? Qui ait: Nativitas deorum ego sum. Vidi te in terra Lybiae et modo hic esse videris. Cui Alexander ait: Dic michi, quot annos victurus sum. Ille respondit: Hanc causam quam interrogas oportet ut nemo mortalium sciat, quia si cognitus fuisset homini dies mortis suae, tanta tribulatio ei accideret, quasi cottidie mori deberet. Facturus es civitatem, quae gloriosa exstabit in toto mundo; ibi fabricabitur sepulchrum tuum, ibique requiescet corpus tuum.
6.14
Exiens inde, venit ad milites suos, movensque exercitum, applicuit ad Amazones, dirigens eis epistolam talem: Rex Alexander Amazonibus gaudium. Pugnam quam cum Dario fecimus vobis non incognitam credimus, et quomodo expugnavimus Indiam aliasque gentes, quae resistere nobis nullo modo potuerunt. Quapropter scribimus vobis, ut persolvatis nobis datum, quia non veniemus super vos aliquod malum vobis inferre. Ad haec rescripta sunt ista: Amazones potentissimae atque fortiores omnibus militiis Alexandro gaudium. Scripsimus et significavimus tibi, antequam venias in fines nostros, ut scias quomodo venias, ne forte patiaris turpitudinem. Scias, quoniam habitatio nostra est ultra fluvium in quadam insula, quam cingit ipse fluvius in gyrum non habens inicium neque finem, et ex una parte habemus angustum introitum. Sunt inter nos quae a viris sunt intactae 214000; viri enim nullo modo habitant inter nos; sed ultra fluvium in alia parte. Per unumquemque annum celebramus festivitatem Jovis per triginta dies, et sic transimus videre viros nostros, et gaudent nobiscum triginta diebus. Si quis vult in laeticia manere cum uxore sua, tenet eam per unum annum. Quod si mulier impregnata peperit masculum, tenet eum pater secum, et si feminam peperit, nutrit eam pater per annos septem, postea reddet eam matri suae. Cum autem pugnaturae venerimus cum aliquo, sumus numero decies dena milia equitantes, aliae autem custodiunt insulam nostram; et obviamus inimicis nostris usque ad ipsos montes; viri autem nostri insecuntur post nos, et cum reversae fuerimus cum victoria, adorant nos viri nostri. Si qua ex nobis ceciderit, hereditabunt eam quae supervixerint. Ecce significavimus tibi consuetudinem nostram quam facimus omni anno; tu autem considera et fac quod oportet, et scribe illud nobis. Quod si pugnare volueris, ad ipsos exiemus obviam tibi; oportet enim ut stemus et pugnemus adversum vos. Si autem viceritis nos, nullam habebitis laudem, quia feminas vicistis, sed et quod tollatis a nobis non invenietis. Unde cave, imperator, ne quid tibi adversi contingat.
6.15
Legens Alexander epistolam hanc, risit, et ita rescripsit: Tres partes mundi apprehendimus, et victoriam fecimus; unde si vobis resistentibus non pugnaverimus vobiscum, turpe erit nobis. Attamen do vobis consilium. Si vultis perire et dimittere terram vestram ut non habitetur amplius, venite sicut dixistis obviam nobis ad montes. Si autem non vultis perire, ingredimini fluvium, et sic loquamur in unum. Juro autem vobis per deos, quia nullum malum patiemini a nobis. Equites autem feminas quantas vultis dirigite nobis, et donabimus singulas, et post tempus dimittemus eas redire in terram suam. Datum autem quod vultis date nobis. Considerate ergo et scribite nobis. Illae autem considerantes, direxerunt ei poledros decem et caballos blancos, et inde profectus est. Legitur tamen quod Halestris sive Minothea procax Amazon cum 300 feminis ad eum venerit, gratia suscipiendae ab eo sobolis excitata.
6.16
Cum autem perveniret Alexander ad portas Caspias, et miraretur terram illam quia erat bona, cognovit ibi aliqua quae sibi videbantur odiosa. Erant enim in ipsis locis diversi serpentes et bestiae, de quibus dixerunt homines loci illius ut caverent se. Tulit autem centum quinquaginta peritos locorum qui sibi ducatum preberent, et perrexit cum omni exercitu mense Augusto per ardentissimum solem et per arenosa loca, promittens premia ductoribus, si illum salvum ducerent. Pervenerunt autem in Bactriacen, ubi sunt gentes quae dicuntur Seres, et sunt ibi arbores habentes felia velut lanam, unde homines illius terrae faciunt sibi vestes. Sed et duces itineris collegerunt ex ea. Quadam vero die dum iter agerent, coeperunt sitim habere majorem. Quam cum Alexander sufferre non posset, quidam miles Zephilus nomine invenit aquam in petra cavata, de qua implevit cassidem suum et attulit regi, plus diligens ejus vitam quam suam. Ille autem convocans exercitum, coram omnibus fudit ipsam aquam in terram, ne, dum videret exercitus quod ille solus biberet, plus sitire inciperet. Laudavit autem bonitatem Zephili quam habuit in eum, et optima dona dedit ei. Confortatus vero de hoc exercitus coepit ire. Apparuit autem non longe flumen in deserto, in cujus ripa erant cannae altae sexaginta pedibus et grossae sicut pinus, ex quibus fiebant tabulae ad faciendas casas. Ibi ergo posuerunt castra. Cumque ex eadem aqua bibere vellent, erat amara sicut fel. Angustiabatur itaque rex plus de animalibus quam de hominibus, quia illa sitim temperare minus noverant, milites autem alii lingebant ferrum, alii bibebant oleum, alii vero ad tantam pervenerant necessitatem, ut urinam suam biberent. Pergentes igitur juxta ripam ejusdem amari fluminis, circa octavam diei horam venerunt ad castellum unum, in insula ejusdem fluminis positum, quod ex predictis cannis erat aedificatum. Ibi viderunt paucos homines nudos, qui statim ut exercitum viderunt, absconderunt se. Alexander autem volens loqui cum eis ut aquam sibi ostenderent, cum nullus eorum appareret, jussit paucas jactari sagittas, ut vel propter timorem sagittarum exirent; sed illi plus se absconderunt. Tunc misit in ipsum flumen ducentos ex Macedonibus cum levibus armis. Qui cum jam quartam partem fluminis pernatassent, ecce de profundo emerserunt yppotami fortiores quam elephanti, et videntibus ceteris et plangentibus, devoraverunt eos. Yppotami autem medii sunt homines et medii caballi. Iratus autem Alexander in eos qui exercitum per talia loca ducebant, jussit centum ex eis mitti in flumen, et coeperunt ypppotami ebullire sicut formicae, et devoraverunt eos. Inde moti, ad undecimam diei horam viderunt in ipso flumine homines in naviculis rotundis de canna factis, et interrogaverunt eos, ubi aquam dulcem invenirent. Qui indicaverunt eis lacum dulcis aquae in ante reperiendum. Ibant ergo tota nocte fatigati de siti, et erat eis angustia, quia omnes ibant armati. Occurrebant autem eis leones, ursi, tygrides, et per totam noctem pugnabant cum eis. Alia vero die, cum jam lassi essent, hora quasi octava pervenerunt ad ipsum lacum. Posuerunt itaque ibi castra in longitudine et latitudine ad tria miliaria; lacus vero erat spaciosus ad miliarium unum. Tunc locaverunt elephantos in media parte castrorum, ut continere se posset exercitus, si quid eis nocte superveniret, et incidentes silvam quae erat circa lacum, faciebant focos mille quingentos, horaque undecima coenaverunt. Cumque luna lucere inciperet, subito venerunt scorpiones et serpentes aliaeque ferae bibere de ipso lacu, et tota terra illa resonabat de sibilis serpentium. Ponebant ergo milites scuta in fronte castrorum per ordinem, et tenebant lanceas in manibus, et sic recipiebant serpentes contra se venientes, et aliquantos occiderunt ex eis. Recedentibus autem serpentibus circa terciam noctis horam, cum jam sperarent se requiem habituros, ecce de montibus veniebant alii serpentes columnis grossiores, erectis pectoribus, apertis buccis, de quorum[ oculis] scintillabat venenum, alitusque eorum erat mortifer; cum quibus pugnabant plus quam unam horam noctis, et occisi sunt ab eis triginta servi et viginti milites. At postquam recesserunt serpentes, venerunt cancri, habentes dorsa dura sicut cocodrilli, quae jactis lanceis perforata non sunt; multos tamen ex illis occiderunt in igne, reliqui intraverunt lacum ipsum.
6.17
Jam venerat quinta vigilia noctis, et requiescere volebat exercitus, et ecce venerunt leones albi majores tauris, et concutientes cervices suas, cum murmuratione magna fecerunt impetum in eos; ipsi autem exceperunt eos venabulis suis, et mortui sunt. Post haec venerunt porci mirae magnitudinis, habentes diversos colores, et cum illis similiter pugnaverunt. Interea apparuit bestia una similis caballo, major elephanto, tria habens cornua armata, vidensque castra, antequam biberet de lacu, dedit impetum in castra, resistentibusque militibus, occidit ex ipsis viginti quatuor, quinquaginta conculcavit; tamen occiderunt eam. Deinde venerunt et vespertiliones, sicut et supra scriptum est, quasi columbae, habentes dentes sicut homines, et feriebant milites in facies suas, et plagas eis inferebant. Venerunt et surices sicut vulpes, et quaecumque animalia mordebant, statim moriebantur, homines autem ex morsibus eorum non mortui sunt. Appropinquante autem luce venerunt aves similes vulturibus, habentes colorem rubicundum, pedes vero et rostra nigra, et impleverunt totam ripam laci, et extrahentes pisces de lacu comederunt, homines vero non nocuerunt. Iratus autem Alexander contra duces viae, fecit eis abscidi manus et pedes, ut vivi a serpentibus comederentur, hortatusque est milites, ut fortes essent nec in adversis sicut feminae deficerent.
6.18
Motis inde castris, Alexander tetendit usque ad mare, probare volens, si posset orbem circuire per oceanum, et quoniam homines loci illius dicebant tenebrosa ibi loca, et quod Hercules et Liber non ausi essent ad illas partes accedere, ordinavit sinistram partem Indiae circuire, ut non esset locus sibi incognitus. Invenerunt autem paludem siccam, quae habebat cannas multas, per quam cum voluissent transire, exivit inde bestia similis yppotamo, habens pectus sicut cocodrillus, et in dorso gestabat quasi serram, dentes habens fortissimos, subitoque occidit de militibus duos, nec potuit transforari lanceis; cum malleis tamen ferreis occiderunt eam.
6.19
Deinde venientes ad ultimas Indiae silvas, posuerunt castra in longitudine miliariorum sex, in latitudine vero duorum et dimidii, prope fluvium qui dicitur Bucmar. Erat autem hora diei undecima. Et cum jam coenare vellent, ecce subito veniebant pastores et qui ligna trahebant, nunciantes quod multitudo elephantorum de silva venirent super eos. Alexander vero precepit equitibus de Thessalia, ut tollerent secum porcos et occurrerent eis in equis, sciens quod grunnitum porcorum timerent elephanti, sicque fugati sunt. Milites autem sonantibus buccinis persecuti sunt eos, et subnervantes eos, occiderunt ex eis nongentos octoginta, et tulerunt ex eis dentes et cornua, et redierunt in castra, illamque noctem habentes quietam, alia die coeperunt ire in alias partes Indiae. Invenientes autem campos patentes, viderunt ibi homines masculos et feminas nudos, quorum longitudo erat novem pedum, et habebant consuetudinem et in terra et in fluminibus morari. Nam dum quidam de exercitu vellent ire ad eos, subito immerserunt se in flumine.
6.20
Deinde venerunt in silvam de cinocephalis plenam, hoc est hominibus canina capita habentibus. Qui cum eos percutere vellent, cum sagittis eos fugaverunt. Post haec dicentibus illis qui cum eis erant de terra illa, quod nichil jam novi reperturi essent, ceperunt redire in Fasiacen, unde venerunt, precepitque Alexander, ut tenderentur castra per 12 miliaria. Cumque omnia tentoria jam erecta essent et multi foci accensi, subito tanta vis euri flare coepit, ut omnia tentoria dejiceret, animalia quoque multum vexarentur, quia scintillae de focis dorsa eorum feriebant eisque valde nocebant. Colligentes ergo tentoria, invenerunt vallem quandam, ibique castra locabant: sed ceciderant nives magnae sicut lana. Alexander vero timens ne multum crescerent nives in castris, praecepit militibus ut conculcarent eas, et tamen multi ex nivibus extincti sunt, quingenti scilicet milites, qui et ibi sepulti sunt.
6.21
Venerunt post haec ad speluncam ubi Liber pater jacebat, dictumque est, si aliquis in eandem speluncam intraret, quod tercia die febre periret. Tunc quosdam dijudicatos ibi miserunt, et ut dictum est esse invenerunt.
6.22
Cumque jam apprehenderent viam eundi in Fasiacen, occurrerunt eis duo senes, quos interrogavit Alexander, si quid novi scirent sibi demonstrare. Qui dixerunt, mirabilem causam se scire, sed viam longam esse, scilicet decem dierum, iter quoque angustum et aquas multas et loca serpentibus plena. Cumque blando sermone sciscitaretur quid esset illud tam magnum, unus ex eis cum gaudio dixit: Videbis, rex, duas arbores, unam solis, alteram lunae, et arbor solis loquitur Indica lingua, arbor vero lunae loquitur Greco sermone, et ab ipsis poteris scire quae tibi debeant evenire. Cumque rem tam incredibilem audiret, cogitans quod per jocum talia dicerent fecit eos male tractari, dicens: Sic pervenit gloria mea ab occidente in orientem, ut isti senes de me risum faciant? Illi autem affirmabant jurando, quod nullam fallaciam dicerent, sed verum esse quod dicebant ostenderent. Rogabant igitur eum amici ejus et comites, ut nullo modo pretermitteret videre talem causam. Tulit ergo 30000 equitum secum, mittensque ceterum exercitum in Fasiacen cum omnibus divitiis quas collegerat, ipse cum delecta juventute secutus est senes illos per loca dura et districta. Venientes autem ubi arbores erant, viderunt locum largum et thure et opobalsamo plenum; est enim ibi silva ubi haec nascuntur, et homines loci illius his nutriuntur. Intrantes itaque locum sacratum, invenerunt sacerdotem loci ipsius, cujus statura erat plus decem pedibus, et habebat corpus nigrum, dentes caninos, et ex auribus ejus perforatis pendebant gemmae. Quem cum salutasset Alexander, interrogavit eum, pro qua causa veniret. Ille vero ait: Veni, ut videam sacras arbores solis et lunae. Barbarus respondit: Si mundus es a fornicatione, licet ut intres divinum locum. Secuti sunt autem regem ex amicis suis trecenti, quibus precepit sacerdos, ut deponerent anulos et calciamenta. Erat autem hora diei undecima, et exspectabat sacerdos donec occideret sol; nam dicebat eum tunc solere loqui et responsum dare, itemque de arbore lunae dicebat, quod oriente et irradiante luna ipsa daret responsum. Igitur coeperunt deambulare per ipsam silvam, quae erat muro inclusa, et viderunt opobalsamum largissime currere de ramusculis arborum. In media vero silva erant arbores similes cypressis, altae pedibus centum. Cumque miraretur Alexander de illarum altitudine, et diceret quod de nimia pluvia tantum crescerent, dicebat sacerdos, nunquam in illum locum pluere, neque avem neque feram neque serpentem in ipsos terminos intrare quia antiquitus a majoribus Indorum locus ille consecratus esset soli et lunae. Voluit autem Alexander immolare victimas; sed prohibuit eum sacerdos, dicens, non licere in ipso loco quodcumque animal occidere aut incensum de thure facere; tantum oscularentur ipsas arbores, et rogarent solem et lunam, ut vera sibi responsa darent. Post haec viderunt radios solis resplendere sursum in cacuminibus arborum, et sacerdos ait: Sursum respicite, et de qualicumque causa interrogare quis voluerit, cogitet in corde suo, palam non dicat. Tunc cum magna cura coeperunt respicere, ne forte inter ramos arborum pica aut psithacus esset, quia solent humanam exprimere vocem. Cumque nil fraudis viderent, coepit Alexander cogitare in animo suo, si triumphans reverti posset in patriam suam ad matrem et sorores karissimas. Cum subito arbor Indico sermone respondit: Sicut interrogasti nomen meum, Alexander, eris dominus orbis terrarum, sed vivus in patriam non reverteris, quoniam fata sic diffinierunt de te. Cumque ille interrogaret Indos quos secum adduxit, interpretati sunt ei sermonem. Tunc tres fidelissimi ejus amici Perdicca et Clyton et Phylotas ceperunt plangere super hac responsione. Vespere autem veniens rex ad interrogandum arborem lunae, cum stetisset juxta arborem, interrogavit, ubi mori deberet. Et ubi splendor lunae tetigit arborem, respondit arbor et dixit Greco sermone: Plenum jam finem aetatis habes, Alexander, sed isto anno adveniente Maio in Babylone morieris, deceptus a quo minime speras. Tunc plangere coepit, similiter et amici ejus, et exiens inde tristi animo comedere noluit. Rogatus autem ab amicis ut non affligeret corpus jejunio, contra voluntatem suam manducavit modicum, et collocavit se in ipso sacro loco, ut paratus esset quando primum sol exiret. Alia die valde diluculo surrexit, et amicos suos excitavit; sacerdos autem involutus pellibus jacebat, et ante illum posita erat in tabula de ebeno magna gleba de libano, quae illi de coena remanserat Excitato itaque sacerdote, tercia vice intravit ad interrogandum, et dixit: Dic michi, sacratissima arbor, cujus manus me occidere debeant, et quali morte mater mea et sorores meae moriturae sint. Arbor Grece dixit: Si dixero tibi quis te occisurus sit, occides eum, et ita mutabitur quod de te fata ordinaverunt, et irascentur michi tres sorores Cloto, Lachesis, Atropos, eo quod impedimentum ei fecerim quod illi statuerunt. Igitur post annum unum et octo menses Babylonie morieris, non per ferrum sicut putas, sed per venenum; mater tua turpissima morte morietur, et non sepelietur, sed aves et ferae comedent illam, sorores tuae bene sese habebunt, tu autem in parvo tempore dominus eris terrarum. Nunc vero noli plus interrogare nos, sed exi de loco isto, et revertere in Fasiacen. Sed et sacerdos monuit eum ut abiret, dicens, quod de planctu et ululatu amicorum ejus irascerentur. Alexander itaque rediens dixit militibus suis, ut nulli dicerent quod audierunt, sed in fide sua conservarent illud.
6.23
Deinde venerunt ad vallem quandam, in qua erant serpentes habentes in collo lapides qui smaragdi dicuntur, sed non permittunt aliquos transire vallem ipsam. Vivunt autem ipsi de lasere et pipere albo, et singulis annis pugnant inter se, et multis morientibus solvuntur smaragdi, sicque colliguntur; unde et milites Alexandri aliquos tulerunt, qui magnam formam habuerunt. Inde per magna pericula venerunt in locum, ubi erant bestiae habentes capita sicut porci, caudas sicut leones, ungulas duas in latitudine sex pedum, cum quibus milites feriebant multum. Mixti eis erant et griphes, qui fortiter feriebant rostris suis militum facies; sed cum sagittis et contis defendebant se. Perierunt tamen in eo certamine milites ducenti et octo.
6.24
Inde venerunt ad flumen quoddam influens oceano, latum miliariis duobus et dimidio, in cujus ripa erant cannae tam altae et grossae, ut vix triginta homines possent unam portare, ex quibus facientes naves, transierunt flumen, et invenerunt ibi homines vestitos pellibus ballenarum, qui dederunt eis spongias albas et purpureas et conchas marinas capientes duos aut tres congios, dederunt et tunicas ex vitulis marinis factas, et cocleas quae capiebant sextarium; posuerunt quoque ante eos vermes, quos traxerunt de ipso flumine grossos sicut coxa hominis, quorum sapor erat melior omni pisce; dederunt et fungos rubicundos et murenas pensantes ducentas quinquaginta libras, dicentes, quod adhuc fortiores essent in oceano. Erant autem in eodem flumine feminae capillatae, quae cum viderint extraneos homines in ipso flumine natantes, apprehendunt illos, et aut suffocant illos in eodem flumine, aut trahunt eos inter cannas riparum, et quia ipsae sunt nimium formosae, faciunt illos secum tam diu concumbere, quousque sine anima remaneant, aut nolentes pre nimia ira occidunt. Milites vero Alexandri apprehenderunt ex eis duas, quae erant albae sicut nix, habentes capillos longos per dorsa sparsos.
6.25
Abeuntes inde, venerunt in locum, ubi erant ferae, de quarum capitibus exstabant ossa serrata, sicut gladius acuta, cum quibus feriebant milites fortiter, et multos clypeos perforabant, et occiderunt ex eis usque ad octo milia quadringentos quinquaginta, sicque cum multo labore magnoque periculo pervenerunt in Fasiacen. Ibi precepit Alexander militi suo Alconi, quem preposuerat in Perside, ut in Babylonia et in Perside statueret duas statuas de auro fusiles, altitudine viginti quinque pedum, et in ipsis scriberet omnia facta sua, et in ultima India, ubi erant centum statuae in honore Liberi et Herculis positae, erigeret idem Alcon statuas aureas quinque altitudine pedum decem in honore suo. Post peragratam itaque Indiam et perdomitam Alexander cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerunt, pervenisset, et cognovisset Herculem ab expugnatione saxi ejusdem terrae motu prohibitum, aemulatione permotus ut Herculis facta superaret, cum summo labore ac periculo potitus saxo, omnes illius loci gentes in deditionem accepit, Nisam urbem adiit, Dedalios montes regnumque Cleophilis reginae expugnavit; quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit.
6.26
Subacto igitur omni oriente, Babyloniam celeriter rediit, ubi eum exterritarum totius orbis provinciarum legati opperiebantur, scilicet Kartaginensium totiusque Africae civitatum, Hyspanorum et Gallorum, Siciliae Sardiniaeque, plurimae quoque partis Italiae. Tantus enim timor constituti in summo oriente ducis populos ultimi occidentis invaserat, ut inde peregrinam cerneres toto mundo legationem, quo vix crederes pervenisse rumorem.( Hist. Alex.) Erat autem ex principibus ejus quidam Antipater, habens duos filios Cassandrum et Yolum, quorum Yolus pincerna erat regis. Hic ergo Antipater absente Alexandro multa contra eum clam moliebatur, de quibus mater ejus Olympias multis vicibus scripserat ei et angustiabatur. Cum autem moraretur Alexander Babyloniae, misit Antipater ad maleficum quendam, egitque cum eo, ut daret sibi venenosam potionem. Qui fecit ei talem potionem, ut non esset vas quod sustineret illam. Fecit ergo cantharellam ferream et misit potionem in eam, dansque filio suo Cassandro, direxit eum in servicium Alexandri, precipiens ut loqueretur fratri suo Yolo, quatinus potionem illam daret Alexandro. Accidit autem illo in tempore, ut percuteret Alexander Yolum in caput, non habentem culpam. Unde juvenis dolore commotus, accepit potionem animo grato. Cum autem sedisset Alexander in convivio cum principibus ac militibus suis, coepit laetari et jocundus esse ultra modum. In medio autem convivio cum amplius ampliusque laetaretur multaque ad convivas loqueretur, subito petiit sibi dari potum. Yolus infector tanti mali porrexit ei venenum. Quod cum bibisset, subito exclamavit voce magna, quasi aliquis misisset lanceam in jecur ejus. Paululum autem continens se et sufferens dolorem, surrexit a convivio, rogans principes ac milites sedere et comedendo ac bibendo laetari. Illi vero turbati, surrexerunt a mensa, steteruntque forinsecus, ut viderent eventum rei. Alexander autem volens vomere, quesivit pennam, ut mitteret in guttur suum ad provocandum vomitum; Yolus vero inveniens pennam, linivit eam veneno, et porrexit illi. Quam cum ille in guttur mitteret, magis ac magis urgebat eum venenum, totamque noctem illam duxit insomnem. Altera vero die cum sensisset se positum in malo, convocavit omnes milites suos, et ammonuit eos, ut bene et pacifice inter se viverent. Facta vero nocte, precepit omnes exire de cubiculo, simul et Roxani uxorem suam. Cumque omnes exissent, precepit cuidam familiari suo ut aperiret regiam quae erat super descensum fluvii Eufratis, et cum nemo ibi esset, erexit se de stratu suo media nocte, et exstinxit lucernam, et quia non valebat erectus ire, manibus pedibusque reptavit per terram ad flumen, ut mergeretur in eo. Roxani autem uxor ejus vigilans, et videns eum tendentem ad flumen, secuta est eum cursu velocissimo, et cum jam prope flumen se advolveret, amplexata est eum, dicens: Heu me miseram, ut quid vadis temeti sum occidere? Cui ille: Oro te, Roxani, nemo sciat finem meum, cum tu non fueris digna gaudere mecum. Quae quamvis invitum reduxit eum ad lectum suum, dicens: Si venit finis tuus, ordina primum de nobis. Statim fecit venire notarium, et ordinavit testamentum: Si Roxani uxor mea genuerit ex me filium, ipse teneat regnum, et imponatur ei nomen quod principibus placuerit. Si autem filiam genuerit, eligant sibi Macedones regem quem voluerint. Custos corporis mei et gubernator Aegypti Ptholomeus erit. Aliarum quoque provinciarum dispositionem fecit, easque pueris suis, prout voluerit dum adhuc viveret, divisit, quas divisiones quia diverse scriptas reperi, velut incertas pretermisi. Diffamatum est autem per cunctum populum, mortuum esse Alexandrum. Mox cuncti Macedones vociferati sunt, dicentes cubiculariis: Scitote, quia omnes vos occidemus, nisi demonstraveritis nobis dominum nostrum. Ille autem audiens et cognoscens eorum perturbationem, precepit, ut tollerent eum cum ipso lecto in quo jacebat, et ponerent eum in eminentiori et spacioso loco, ut posset videri ab omnibus; et sedens in lecto, percussit pectus suum, flens amariter, et voce magna clamavit: Heu me, Alexander moritur, et Macedonia minuetur! O Macedones, nomen vestrum amodo super barbaros non dominabitur. Tunc dixerunt Macedones omnes qui asstabant: Melius fuerit nobis omnibus mori tecum, quia post mortem tuam non stabit Macedoniae regnum. Post haec mortuus est Alexander, et posuerunt eum in currum suum, duxeruntque a Babylonia in Alexandriam. Ptholomeus autem, filius Lagi, pergebat ante currum ejus, plorans et dicens: O fortissime Alexander, non occidisti tantos in vita tua, quantos in morte tua. Fuerunt autem dies vitae ejus 33, regni vero 12, sex ante destructionem regni Persarum, in septimo interfecto Dario illud destruxit, quinque postea regnavit.
6.27
Igitur post mortem Alexandri cum multi sibi succederent, obtinuit Ptholomeus Aegyptum, Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, Macedoniam, Seleucus, qui et Nicanor, Syriam et Babyloniam et regna orientis, Antigonus Asiam, ceteri quique loca sibi distributa. Sed diversas sortiti provincias, mutuis se bellis consumpserunt, et per totum Macedoniae regnum, hoc est per universam Asiam et plurimam Europae partem vel maximam Lybiae, horrendi subito bellorum globi confluxerunt. Causa vero et origo bellorum epistola fuit Alexandri regis, qua precepit omnes exules patriae libertatique restitui. Potentes autem civitatum Greciae timentes ne exules, recepta libertate, ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt, primumque Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis navibus, bellum cum Antipatro, cui Grecia obvenerat sorte, gesserunt. Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur gravissimum, multisque provinciis et insulis ob auxilia vel negata vel prestita dilaceratis, diu deliberatum est, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur, novissime Perdicca Aegyptum cum exercitu ingenti petiit. Sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua viscera armatur. Ptholomeus Aegypti viribus et Cyrenensibus copiis instructus, occurrere Perdiccae bello parat, Perdicca vero cum Ptholomeo acerbissime congressus, amissis copiis, ipse quoque interfectus est. Olimpias vero, Alexandri mater, post plurimas principum caedes per Cassandrum interfecta est, Hercules, Alexandri filius, cum matre Roxani in custodia positus cum jam quatuordecim esset annorum, ab eodem Cassandro interfectus est. Antigonus autem cum filio Demetrio congressus contra Ptholomeum et Cassandrum atque Lysimachum, qui Seleuci societate fulti erant, praelio victus est. Ptholomeus iterum cum Demetrio navali praelio conflixit, et cum omnem pene classem atque exercitum perdidisset, victus in Aegyptum refugit. Hac victoria elatus Antigonus, regem se una cum Demetrio filio suo appellari jussit. Quod exemplum omnes secuti, regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt. Igitur Ptholomeus et Cassander ceterique alterius factionis duces, cum decipi se ab Antigono singillatim viderent, per epistolas se invicem confirmantes, coeundi in unum tempus locumque condicunt, et bellum adversus Antigonum communibus viribus instruunt. Cassander finitimorum bellis implicitus, Lysimachum clarissimum inter omnes ducem cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit, Seleucus quoque ex Asia majore discedens, novus Antigono hostis accessit. Hic itaque Seleucus plurima per orientem inter socios regni Macedonici bella gessit, principio Babyloniam expugnavit, Bactrianos novis motibus assurgentes perdomuit, transitum deinde in Indiam fecit, quae post mortem Alexandri, velut detracto excussoque cervicibus jugo, prefectos ejus occiderat. Adunatis itaque Ptholomei sociorumque illius copiis, pugna committitur, cujus quanto potentior apparatus, tanto ruina gravior fuit. Nam in ea tunc totius pene Macedonici regni vires conciderunt. In ipso bello Antigonus occisus est. Sed finis belli hujus inicium fuit alterius. Nam cum victoribus de preda non conveniret, iterum in duas factiones deducuntur, Seleucus Demetrio, Ptholomeus Lysimacho jungitur. Cassandro defuncto, filius ejus Philippus succedit, sicque quasi ex integro nova Macedoniae bella nascuntur. Antigoni filius Demetrius, augmento Greciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. Ptholomeus autem et Seleucus et Lysimachus experti priori certamine, quantae vires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt adversus Demetrium. His se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epyri jungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. Nec spes frustra fuit; quippe corrupto ejus exercitu ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus invasit. Lysimachus autem, qui Ellespontum regebat, post interfectionem generi sui et necem filii assiduis parricidiis cruentatus, a militibus propriis deseritur, qui ad Seleuchum transeuntes hortati sunt eum, ut Lysimacho bellum inferret. Res namque fedissimi spectaculi erat. Duos quippe reges, quorum Lysimachus annorum erat 74, Seleucus autem 77, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. Ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, quod ad exemplum humanae miseriae fuerat reservatum, quippe cum orbem terrarum, exstinctis jam 34 Alexandri ducibus, soli possiderent, et angustissimos senectutis ac vitae suae terminos non asspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrarentur. Seleucus quippe, capto jam antea Demetrio in Sicilia, regnum Asiae destruxit, et ex duobus unum fecit.( OROS. l. l.) In hoc autem bello Lysimachus, amissis vel interfectis prius quindecim liberis ante hanc pugnam, postremus occisus est, sicque Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit. Sed nec Seleucus quidem de tanta victoria impune laetatus est; nam neque ipse post septuaginta septem annos quietem naturalis mortis invenit, sed extortam sibi infeliciter vitam velut immatura morte finivit. Insistente quippe Ptholomeo, cujus sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumventus occisus est. Haec sunt inter parentes, filios, fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia, quibus orbem Alexandro celeriter ac fortiter acquisitum annis quatuordecim dilaniaverunt, et veluti opimam predam a magno leone prostratam avidi catuli discerpserunt, seque ipsos invicem irritantes, in rixam praedae emulatione consumpserunt.
6.28
( H. m.) Anno ab urbe Roma condita 422o, qui est Alexandri Magni quintus, Alexander rex Epyrotarum, hujus Magni Alexandri avunculus, trajectis in Italiam copiis, cum bellum Romanis inferre pararet, a Samnitibus, qui Lucanis suffragabantur, maximo bello in Lucania victus et occisus est. Post haec Romani jam potentes esse coeperunt, bellumque in centesimo et octogesimo fere miliario ab urbe cum Samnitibus Papirio dictatore gesserunt, ubi Fabius Maximus magister equitum absente Papirio felicissime dimicavit et 20000 Samnitum delevit. Postea Samnites circumspectiori cura instructo exercitu, apud Caudinas Furculas angustiis locorum armisque conclusos Romanos, Tito Biturio et Spurio Postumio consulibus, ingenti dedecore vicerunt, quorum dux Pontius pro magna securitate victoriae Herennium patrem suum consuluit, utrum clausos occideret an parceret victis. Ut vivos tamen dedecori servaret, elegit. Universum quippe Romanum exercitum turpiter captum, armis vestimentisque nudatum, vilioribus vestimentis tantum ob verecundiam corporum tegendam concessis, longum ordinem victoriae agere precepit, sexcentisque Romanis equitibus in obsidatum acceptis, consules ignominia oneratos remisit, sub tali conditione pacis, qualis Samnitibus placuit. Sed si fidem foederis Romani servassent, aut hodie non essent, aut Samnitibus subjacuissent. Posteriori siquidem anno jubente senatu fidem solvunt, eosque Papirio consule in bellum cogunt, nec ante cedi vel cedere desierunt, quam victis Samnitibus captoque duce eorum cum septem milibus, jugum eis reposuerunt. Eo tempore Appius Claudius censor aquam Claudiam urbi induxit et viam Appiam stravit. Post haec Samnites reparato bello Quintum Fabium Maximum vicerunt, tribus milibus hominum occisis. Postea cum pater ejus Fabius Maximus legatus datus fuisset, et Samnites vicit, et plurima ipsorum oppida cepit. Deinde Publius Cornelius Rufinus et Marcus Curius Dentatus, ambo consules, contra Ramentas missi, ingentibus praeliis eos confecere, ita ruinas ipsas urbium diruentes, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile inveniatur. Tunc bellum cum Samnitibus per 49 annos actum sublatum est, neque ullus hostis fuit intra Italiam, qui Romanam virtutem magis fatigaverit.
6.29
Post Alexandrum Ptholomeus, Lagi filius, regnavit Alexandriae primus annis 40, a restauratione templi anno 198. Iste fuit vir prudentissimus, ditissimus quoque ac fortissimus, tantaeque potentiae, ut Pyrrhum regem Epyrotarum regno depulsum restitueret, Cyprumque ac Phenicem multasque urbes et insulas ac regiones obtineret, et victo Demetrio, filio Antigoni, Seleuco partem regni sui, quae ab Antigono fuerat ablata, restitueret. Hic, Hierosolima et Judaeis dolo subactis, multos ex eis iterum in Aegyptum transtulit, quos tamen postea benigne tractavit. Hujus tempore princeps sacerdotum Hierosolimis Onias, Jaddi filius, fuit; quo mortuo, filius ejus Symeon cognomento Justus principatum obtinuit. Alex. Maced. Asiae. 1 1 7 7 1 8 1 2
6.30
Philippus, qui et Arideus, frater Alexandri, regnavit Macedoniae annis 7, a restauratione templi anno centesimo nonagesimo octavo.
6.31
Hinc Asiae regnum incipit, in quo primus post Alexandrum regnavit Antigonus annis 18.
6.32
Cassander regnavit Macedoniae annis 19.
6.33
Syriae regnum incipit. 13 6 7 1 25 18 1 13 27 1 3 15 31 1 7 19 37 1 13 25 40 4 16 28
6.34
Regnum Syriae et Babyloniae et superiorum locorum nascitur, ubi primus post Alexandrum regnavit Seleucus Nicanor annis triginta duobus. Hic, capto Demetrio, Antigoni filio, regnum Asiae destruxit, et ex duobus, id est Asiae et Syriae, unum fecit imperium. Unde et filius ejus Antiochus, qui et Sother, post eum regnavit in Syria et Asia, post quem regnavit item Antiochus, qui dicebatur Theos. Has autem urbes condidit Seleucus: Antiochiam, Laodiciam, Seleuciam, Apamiam, Edissam, Beroeam, Pellam. Quarum Antiochiam 12o anno regni sui condidit et metropolim publicae rei suae constituit.-- Ex hoc tempore, id est ab inicio regni Seleuci, subputatur Grecorum regnum, juxta Hebream historiam Machabeorum.
6.35
Demetrius, filius Antigoni, regnavit in Asia 17 annis.
6.36
Antigonus et Alexander, filii Cassandri, regnaverunt in Macedonia annis 4.
6.37
Demetrius regnavit in Macedonia annis sex.
6.38
Pyrrus rex Epyri, corrupto exercitu Demetrii ipsoque fugato, regnavit Macedonibus menses 7, post quem Lysimachus annis sex.
6.39
( H. m.) Anno ab Urbe condita 464o, qui est Ptholomei 35u s, Tarentini, qui in ultima Italia sunt, Romanam classem forte pretereuntem hostiliter invaserunt, prefectos navium occiderunt omnesque utiles bello reliquos vendiderunt precio; unde grande bellum inter eos ortum est. Tarentum vero a Lacedemoniis conditum, Calabriae quondam et Apuliae totiusque Lucaniae caput erat, divitiis, magnitudine, muris, portu ipsoque situ mirabile.( H. m.) Romanus itaque exercitus cum Aemilio consule irruens in universos Tarentinorum fines, igne ferroque vastat omnia, plurima expugnat oppida, injuriam insolenter acceptam crudeliter vindicat. Tarentini vero cum plurimis finitimorum presidiis fulcirentur, etiam Pyrrus rex Epyrotarum, qui ex genere Achillis originem duxit, quasi cognatam Greciae civitatem vindicaturus, totas vires Epyri, Thessaliae ac Macedoniae, elephantos etiam, usque ad id tempus Romanis invisos, numero 20 in Italiam advexit. Qui dum Delphici Apollinis consuluisset oraculum, ambiguum dedit responsum: Aio te Aeacida Romanos vincere posse.
6.40
( H. m.) Tunc primum Romani cum transmarino hoste dimicaverunt. Missus est contra eum consul Publius Valerius Levinus. Qui cum exploratores Pyrri cepisset, eos jussit per castra duci omnemque exercitum ostendi sicque dimitti, ut renunciarent Pyrro quae viderint. Commissa itaque pugna, consumpta est dies gravissimo certamine, omnibus utrimque mori paratis, fugere nesciis. Introductos autem inter currentia agmina elephantos, forma truces, odore graves, mole terribiles, ut viderunt Romani, novo pugnandi genere circumventi et territi, maximeque pavitantibus equis, diffugerunt. Minutius vero, centurio quartae legionis, protentam in se beluae unius promoscidam gladio desecuit. Qua vulneris dolore turbata et averti compulsa, ejus immoderato discursu permisceri coeperunt. Finis pugnae etiam de noctis beneficio impositus est; Levinus tamen per noctem fugit; Romanos victos fuisse turpis fuga prodidit, ex quibus tunc cecidisse referuntur 14 milia peditum et octingenti octoginta, capti octingenti 20, equites autem cesi ducenti 46, capti septingenti 12, signa 22 amissa. Pyrrus autem Romanos quos cepit summo honore tractavit, occisos sepelivit. Quos cum adverso vulnere et truci vultu etiam mortuos jacere vidisset, tulit manus ad caelum, dicens, se totius orbis dominum esse potuisse, si tales milites sibi contigisset habere. Cujus victoriae titulum Pyrrus affigens templo Tarentini Jovis, ita scripsit in eo: Qui invicti ante fuere viri, pater optime Olympi, Hos egomet pugna vici, sum victus ab hisdem. Quem cum sui increparent, cur se victum diceret qui vinceret, respondisse fertur: Si iterum eodem modo vicero, sine ullo milite revertar Epyrum. Cumque legati mitterentur ad eum pro redimendis captivis, jussit Lyconum et Molossum eis obviam ire, ipse vero cum equitibus procedens ad portam civitatis, honorifice suscepit eos, captivos sine precio remisit. Unum autem ex legatis Fabricium cum pauperem vidisset, promisit ei quartam partem regni sui, ut se transferret ad eum; sed contemptus ab eo, ammiratus est illum. Pro hac ammiratione misit ad Romanos legatum, precipuum virum Cineam nomine, qui pacem aequis conditionibus peteret, scilicet ut Pyrrus partem Italiae quam armis occupavit teneret. Sed pax quam offerebat eis displicuit; remandatumque est ei a senatu, illum cum Romanis pacem habere non posse, nisi ab Italia recessisset. Jusserant autem omnes captivos quos Pyrrus reddiderat infames haberi, eo quod capi potuissent armati, nec ante eos ad pristinum statum reverti, quam sibi notorum hostium occisorum spolia retulissent. Ita legatus Pyrri reversus est. A quo cum quereret Pyrrus, qualem Romam comperisset, Cineas dixit, regum se patriam vidisse, scilicet tales illic fere omnes esse, qualis unus Pyrrus apud Epyrum et reliquam Greciam putaretur. Secunda pugna inter Romanos et Pyrrum facta est in Apuliae finibus, Publio Sulpicio et Decio consulibus, in qua pugna Pyrrus brachio transfixo saucius, prior e bello secessit; elephanti capti, 20 milia hostium caesa sunt, et ex Romanis quinque milia. Fabricius quoque legatus vulneratus est. Anno interjecto, idem Fabricius contra eum missus est. Cumque vicina haberent castra, medicus Pyrri nocte venit ad Fabricium, promittens se veneno Pyrrum occisurum, si sibi aliquid polliceretur. Quem ille vinctum remittens ad Pyrrum, jussit ei dici quae ille spopondit. Tunc rex ammiratus eum, dixisse fertur: Ille est Fabricius, qui difficilius ab honestate, quam sol a cursu suo averti potest. Tunc rex ad Siciliam profectus est, Fabricius victis Lucanis et Samnitibus triumphavit. Deinde Curius Dentatus et Cornelius Lentulus contra eum missi consules, de exercitu ejus viginti tria milia caedebant, 300 capiebant; ipse Tarentum fugatus est, castra ejus capta sunt, Curius in consulatu triumphavit, primusque Romam quatuor elephantos duxit. Quinto demum anno postquam in Italiam venit, Pyrrus victus aufugit, et post multa bella, quae fecit in Grecia, apud Argos Achaiae urbem, Spartani regni aviditate seductus, ictu saxi occubuit. Cujus pollex e dextro pede, si credendum est, remedio fuisse dicitur, si cujus renes tumentes eo tangerentur. Cumque ab Antigono victore idem Pyrrus jussus esset exuri, sic arsit, ut idem pollex inveniretur intactus. Qui aureo loculo inclusus, in templo Jovis est conditus.
6.41
Ptholomeus Phyladelphus, filius Ptholomei superioris, regnavit Alexandriae annis 38, a restauratione templi anno ducentesimo 38o. Hujus tempore pontifex Judaeorum Eleazarus fuit, frater Symonis cognomento Justi, filius Oniae filii Jaddi, qui sacerdotium pro tali suscepit causa. Defuncto principe sacerdotum Onia, filius ejus Symon Justus successor exstitit. Quo moriente filiumque infantulum nomine Oniam relinquente, frater ejus Eleazarus principatum sacerdotii accepit, quem Ptholemeus liberaliter muneribus tali occasione honoravit. Demetrius Phalareus, apud Grecos orator et phylosophus, super bybliothecam regis, cujus magnum habuit studium, constitutus erat. Qui dum studeret omnia per universam terram inventa congregare volumina et acquirere si quid dignum audiret industria vel voluntate regis, interrogatus ab eo quot milia librorum haberet, respondit, 20 milia, sed cito ad quinquaginta milia posse venire, dicensque, nuntiatum sibi esse, apud Judaeos multa haberi bybliotheca regali digna, persuasit regi, annitente Aristeo, quodam regis amico necessario, ut ad Eleazarum pontificem Hierosolimam mitteret, rogans ut sibi viros legem scientes destinaret, qui eam in Grecam linguam transferrent. Qui ex omnibus septuaginta viros in lege doctissimos elegit, eosque regi transmisit. Illi vero Alexandriam ducti et a rege benigne suscepti, Demetrio sunt commendati. Qui duxit eos in domum secretam et huic negotio aptam, secus litus maris positam, ubi per septuaginta duos dies omnem legem disertissime transtulerunt, cottidie huic negotio curam usque ad horam nonam impendentes. Quibus diebus transactis, congregavit omnes Judaeos Demetrius ad locum in quo translatae fuerant leges, et presentibus interpretibus legit eas. Cumque multitudo complexa legem vel seniores ejus interpretes Demetrium, eo quod magnarum rerum esset inventor, laudasset, rogavit ut etiam presidibus suis daretur legenda. Gavisus ergo rex, voluntatem suam esse perfectam, et relectis legibus, sensum et sapientiam earum obstupescens, dixit ad Demetrium, ammirari se, quod nemo hystoriographus nec poeta Grecus ejusdem legis meminisset, cum tam mira existeret. Cui Demetrius respondit, neminem ausum fuisse conscriptionem ejus tangere, eo quod divina esset, addens quod Theopompus volens in hystoria aliquid de his conscribere, mente sit turbatus plus quam 30 diebus, donec inde sibi dementiam factam esse suspicatus, et in somnis quoque ammonitus, quod hoc ei ideo accidisset, quia divinas leges scrutatus esset et ad impuros homines eas ferre voluisset, cum humilitate a Deo veniam supplicaret. Cumque scribere quievisset, recepit sensum. Referebat etiam de Theotecto tragediarum poeta, quia cum nisus fuisset in aliquo dramate eorum meminisse quae divino continentur volumine, obscuretis oculis, recognovit causam suae coecitatis, et ita liberatus est a passione, Deo veniam largiente. Ptholomeus autem remisit eosdem seniores cum honore, donans unicuique stolas optimas et auri talenta duo et calicem unius talenti totumque convivii thorum. Principi autem sacerdotum Eleazaro destinavit per eos lectos decem cum argenteis pedibus et convenientem eis suppellectilem et calicem talentorum triginta et stolas decem et purpuram et coronam decoram et lineas de bisso centum, preterea et pateras et trullam et libatoria et crateras aureas duas Deo vovendas, omnesque Judaeos, quos in Aegypto captivos invenit, liberos esse permisit. Abeuntes autem interpretes, et a regibus Asiae honorati sunt. Nam Seleucus Nicanor in civitatibus, quas per Asiam aedificaverat, et in inferiore Syria et in ipsa metropoli Antiochia re publica sua dignos eos fecit, et aequum eis honorem cum habitatoribus Macedonibus et Grecis deputavit.
6.42
( H. m.) Anno ab Urbe condita quadringentesimo 70o, qui est Phyladelphi primus, Tarentini, morte Pyrri cognita, iterum nova adversus Romanos sollicitant arma, Kartaginensium auxilia per legatos poscunt et accipiunt; consertoque praelio, Romani vincunt. Ibi jam tunc Kartaginenses, quamvis nondum hostes judicati, vinci tamen a Romanis posse senserunt. Quae res occasionem bellorum tribuit inter Romanos et Africanos. Quae bella diu protracta ac nimium sevissima utrique experti sunt populi, quamvis demum Romani cum nimio sudore victores existerent. Ariminus in Gallia et Beneventus in Samnio hoc tempore a Romanis conditae sunt. Anno prescripto prodigia visa sunt, sanguis de terra in multis locis effossa profluxit, lac de caelo in modum pluviae descendit.
6.43
Anno autem quadringentesimo octogesimo sexto, qui est Phyladelphi 17u s, Romani Appium Claudium consulem Mamertinis auxilia deposcentibus contra Hieronem Syracusanorum regem et Poenorum copias, quas rex ipse conduxerat, in Siciliam miserunt. Qui tam celeriter eos vicit, ut ipse rex regum magnitudine perterritus ante se victum quam congressum fuisse prodiderit. Hannibal vero senior dux Poenorum in Agriginto civitate Siciliae obsidione cinctus a Romanis, ad summam egestatem perductus esset, nisi Hanno novus imperator Kartaginensium cum equitibus mille quingentis et triginta milibus peditum et triginta elephantis superveniens, expugnationem civitatis paulisper distulisset; sed continuo capta est, Poenique victi et fugati sunt, Hannibal cum paucis evasit, undecim elephanti capti, Agrigentini sub corona omnes sunt venditi. Post haec, Gaio Aquilio Floro et Lucio Cornelio Scipione consulibus, Kartaginenses Hannonem in locum Hannibalis subrogaverunt, qui a Scipione consule victus, confertissimis hostibus se immiscuit, ibique interfectus est. Hannibal iterum classi prepositus, infeliciter cum Romanis navali praelio congressus et victus, ab exercitu suo seditione orta lapidibus coopertus interiit. Lucio Manlio Vulsone et Marco Atilio Regulo consulibus, bellum in Africam translatum est, quibus Hamilcar dux Poenorum et Hanno alter classi prefectus occurrerunt, consertoque navali praelio, Poeni in fugam versi sunt, 64 naves perdiderunt, consules victores in Africam transvecti sunt, Kartaginemque petentes, 300 aut eo amplius castella populati sunt. Manlius cum victrici classe Africa decedens, 27000 captivorum Romam evexit; Regulus in Africa remanens, contra tres duces dimicavit, Hastrubales et Hamilcarem ex Sicilia accitum. Cumque haut procul a flumine Bagrada castra posuisset, multos militum ad flumen descendentes serpens mirae magnitudinis devoravit. Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu descendens, squamis ejus tela non recipientibus, jussit balistas, quibus muri confringuntur, afferri, hisque ossibus ejus confractis, occisa est. Cujus corium Romam devectum 120 pedum spacio dicitur distentum. Kartaginenses itaque fracti bellis, inter multos quos precio conduxerunt in auxilium Xantippum regem Lacedemoniorum accitum bello prefecerunt. Qui cum Poenorum copiis instructis ad pugnam procederet, 30 milia Romanorum militum prostrata sunt, Regulus dux ille nobilis cum quingentis viris captus est, et in catenas conjectus, decimo tandem belli Punici anno nobilem triumphum Kartaginensibus dedit. Xantippus tam audacis facti conscius, rerum instabilium mutationem timens, ilico ex Africa migravit in Greciam. Post haec fessi tot malis Kartaginenses, petendam esse pacem a Romanis decreverunt, ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanorum, quem jam per quinquennium tenebant captivum, inter ceteros legatos precipue putaverunt mittendum. Qui cum Romam veniret, ductus in senatum, nichil quasi Romanus egit, dixitque se ex illa die, qua in potestatem Afrorum venisset, Romanum esse desisse. Itaque et uxorem a complexu removit, et senatui suasit, ne pax cum Afris fieret. Quod et obtinuit. Cumque vellent eum Romae tenere, negavit se in ea urbe mansurum, in qua, postquam Afris servierit, dignitatem civis honesti habere non posset. Rediit ergo Kartaginem. Quem regressum machinae illigaverunt et ad radium solis semper stare fecerunt, resectisque palpebris, in somno necaverunt. Alter deinde Atilius Regulus et Manlius Vulsco, ambo bis consules, cum classe ducentarum navium et quatuor legionibus Lylibeum profecti, superveniente Hannibale, Hamilcaris filio, victi sunt, majoreque exercitus parte perdita, ipsi vix evaserunt. Post hos Claudius consul cum classe ducentarum viginti navium ad Drepani portum contra hostem profectus est, ubi mox exceptus classe Poenorum, dum contra auspicia dimicasset, superatus est, et ipse quidem cum navibus 30 Lylibeum confugit, reliquae omnes aut captae aut submersae sunt, novem milia militum caesa sunt, 20 milia capta referuntur. Inter haec Lutacius consul cum classe trecentarum navium in Siciliam transvectus est, cui Poeni cum quadringentis navibus magnisque copiis Hannone duce occurrunt, factaque pugna, victus Hanno dux fugae primus fuit; 73 Punicae naves captae sunt, 120 submersae, 32 milia capta, 14 milia caesa sunt. Post haec ad Lutacium, deinde Romam mittentes, pacem sub hac conditione fecerunt, ut Sicilia Sardiniaque decederent et per 20 continuos annos tria milia talentorum puri auri Romanis persolverent; sicque finitum est hoc Punicum bellum per 23 annos protractum.
6.44
His temporibus argenteus nummus primum Romae figuratus est. Aratus astrologus claruit, et Quintus Ennius poeta Tarenti nascitur, qui post Romae deguit, contentus unius ancillae ministerio.
6.45
Quo etiam tempore defuncto Eleazaro, principatum sacerdotii suscepit patruus ejus Manases, frater Jaddi. Quo mortuo, successit ei Onias, filius Symeonis Justi, quem, ut supra diximus, parvulum reliquit. Alex. Maced. Asiae. Syriae. 1 5 17 29 2 6 30 3 1 31 4 1 32 5 2 1 6 1 2 11 6 7 12 7 8 20 15 16 21 16 17 24 19 1
6.46
Phtolomeus Phyladelphus regnavit Alexandriae annis triginta octo.
6.47
Demetrius semet ipsum Seleuco tradidit, qui destructo regno Asiae ex utroque unum fecit imperium.
6.48
Ceraunus, qui et Ptholomeus, regnavit Macedoniae menses novem, Meleagrus menses duos, Antipater diebus 45.
6.49
Sostenes regnavit Macedoniae annis duobus.
6.50
Antiochus, qui et Sother, filius Seleuci, regnavit in Syria et Asia annis 19.
6.51
Antigonus regnavit Macedoniae annis triginta sex. Hic Lacedemoniam obtinuit Pyrrumque superavit.
6.52
Aratus agnoscitur.
6.53
Argenteus nummus Romae primum figuratur.
6.54
Judeorum pontificatum post Eleazarum Manases, patruus ejus, accepit.
6.55
Anni ab inicio 3700.
6.56
Antiochus, qui vocabatur Theos, id est Deus, filius Antiochi Sotheris, regnavit in Syria et Asia annis 15. Iste adversus Ptholomeum Phyladelphum gessit bella quam plurima et totis Babylonis atque orientis viribus dimicavit. Volens autem Ptholomeus molestum finire certamen, cum ipse tamen magnas haberet copias, filiam suam Beronicen Antiocho dedit uxorem, qui de priore uxore Laodice duos habebat filios, Seleucum, qui cognominabatur Calinicus, et alterum Antiochum. Antiochus autem dicens, Beronicen se velle habere regni consortem et Laodicen in loco concubinae, post multum temporis superatus amore Laodicen cum liberis suis reduxit in regnum. Quae metuens ambiguum viri animum, ne Beronicen reduceret, virum per ministros veneno interfecit, Beronicen vero cum filio quem ex Antiocho genuit Icadioni et Genneo principibus regis occidendam tradidit, ipsaque cum majore filio Seleuco Calinico regnavit.
6.57
Parthis a Macedonum imperio recedentibus, primus regnavit Arsaces, unde et Arsacidae dicti sunt. Alex. Maced. Asiae. Syriae. 32 27 9 38 33 15
6.58
Annus quingentesimus ab Urbe condita.
6.59
Ptholomeus Evergetes, filius Ptholomei Phyladelphi, regnavit Alexandriae annis 26, a restauratione templi anno 276. Sub hoc Jhesus, filius Sirach, librum suum conscripsit. Hic ergo Ptholomeus post mortem patris sui Phyladelphi, pro ultione patris et occisae sororis, cum magno exercitu intravit provinciam regis aquilonis, id est Seleuci Calinici, qui cum matre Laodice regnavit in Syria, et cepit Syriam et Ciliciam et superiores partes trans Eufraten et omnem pene Asiam. Cumque audisset in Aegypto seditionem moveri, diripiens regnum Seleuci, 40 milia talentorum argenti tulit vasaque preciosa et simulachra deorum duo milia quingenta, in quibus erant et illa quae Cambises capta Aegypto in Persas portaverat. Gens vero Aegyptia idolatriae multum dedita erat. Et quia post multos annos deos eorum Ptholomeus retulerat, Evergetem eum appellabant. Et Syriam quidem ipse obtinuit, Ciliciam vero amico suo Antiocho gubernandam tradidit, et Xantippo alteri duci provincias trans Eufraten.
6.60
( H. m.) Anno ab Urbe condita quingentesimo octavo, qui est primus Evergetis, repentina subversio ipsius Romae pervenit triumphum Romanorum. Siquidem Quinto Lutacio Catulo et Aulo Manlio consulibus, diversae ignium aquarumque clades pene absumpsere urbem. Nam Tyberis insolitis auctus imbribus et ultra opinionem redundans, omnia Romae aedificia in plano constituta delevit; diversae qualitates locorum ad unam convenere perniciem, quoniam quae sevior inundatio tenuit, madefacta dissolvit, et quae cursus torrentis invenit, impulsa dejecit. Aquarum vero gravissimam cladem gravior ignis vastatio secuta est. Qui ignis, incertum unde surrexerit, plurimas civitatis partes pervagatus, hominum domorumque stragem miserabilem fecit. Dehinc cum omnia in circuitu foris devastaret, aedem Vestae corripuit, unde Metellus cum arsuros Deos eripuit, brachio semiustulato, vix aufugit. Tito Simpronio Gracco et Gaio Valerio Falcone consulibus, bellum Romani Faliscis intulerunt, quae civitas Italiae opulenta quondam fuit. Quod bellum ambo consules intra sex dies transegerunt, quindecim milibus hostium caesis.
6.61
Eodem anno etiam Galli Cisalpini novi extitere hostes, adversum quos varia sorte bellatum est. Nam in primo conflictu Valerio consule tria milia ex Romanis cecidere, in secundo 14 milia Gallorum caesa sunt, duo milia capta. Sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est. Anno ab Urbe condita quingentesimo 17o, qui est Evergetis decimus, dux Poenorum Hamilchar ab Hispanis in bello interfectus est, cum jam aliud bellum adversum Romanos clam pararet.
6.62
Ptholomeus Phylopator, filius Evergetis, regnavit Alexandriae annis 17, a restauratione templi anno 302o.( HIER. in Dan. l. l.) Post fugam et mortem Seleuci Calinici filii Antiochi, quem interfecit Evergetes pater hujus Phylopatoris, duo filii Seleuci ejusdem, videlicet Seleucus cognomento Ceraunus et Antiochus qui appellatus est Magnus, provocati spe victoriae, et in ultionem patris exercitu magno congregato, adversus Ptholomeum Phylopatorem arma corripiunt. Cumque Seleucus major frater tercio imperii sui anno occisus esset in Frigia per dolum Nicanoris, exercitus qui erat in Syria fratrem ejus Antiochum cognomento Magnum de Babylone vocavit ad regnum Syriae, quae eo tempore tenebatur a Ptholomeo Phylopatore. Cumque pugnasset adversus duces ejus, immo proditione Theodoti cujusdam obtinuisset Syriam, in tantam venit audaciam, ut ultro Aegyptiis bellum inferret. Phylopator autem, amissa Syria proditione Theodoti, congregavit multitudinem plurimam adversus Antiochum, initoque certamine juxta opidum Raphiae, quod est in finibus Aegypti, Antiochus omnem amisit exercitum, et per deserta fugiens, pene captus est. Cumque decessisset Syria, ad extremum foedere et pactionibus conditionis cujusdam pugna finita est.
6.63
Sub hoc tempore Judaei multa mala tolerabant, dum terra eorum diversis calamitatibus subjacebat. Nam cum Antiochus pugnasset contra Ptholomeum Phylopatorem et filium ejus Epyphanem, Judaei in medio positi utrisque vincentibus laborabant, ut pares existerent navi turbatae et tempestatibus fluctuanti. Alex. Maced. Syriae. 1 34 1 2 35 2 3 36 3 4 1 4 14 1 14 15 2 15 21 8 1 22 9 2 23 10 3 24 11 1 25 12 2 26 13 3
6.64
Seleucus Calinicus, Antiochi major filius, regnavit Syriae et Asiae cum matre Laodice annis 20.
6.65
Demetrius regnavit Macedoniae annis 10
6.66
Antigonus regnavit Macedoniae annis 13.
6.67
Judeorum pontifex Onias.
6.68
Seleucus Ceraunus, Seleuci Calinici filius, regnavit Syriae annos tres.
6.69
Antiochus, qui dictus est Magnus, frater Seleuci Cerauni, regnavit Syriae annis 36.
6.70
( H. m. Cf. H. R.) Finito igitur primo Punico bello, quod per viginti tres annos tractum est, jam Romani clarissima gloria noti facti sunt, et per anni spacium sine bellicis conflictationibus quieverunt; eodemque anno Jani portae clausae sunt, quod ab Urbis conditione sub Numa Pompilio, Romuli successore, tantum contigit, postea vero per annos quadringentos quinquaginta non evenit. Eo tempore potentissimus Siciliae rex Hiero ad ludos Romam venit, et ducenta milia modiorum tritici populo dono dedit.
6.71
( H. m.) Anno ab Urbe condita 534o, qui est primus Ptholomei Phylopatoris, bellum Punicum secundum Romanis illatum est per Hannibalem ducem Poenorum, filium Hamilcaris, qui ab Hispanis occisus est. Hic itaque Hannibal, dum adhuc novem esset annorum, Amilcari patri ad aras juraverat, ut cum primum posset contra Romanos pugnaret. Cumque 20 esset annorum, Saguntum, florentissimam Hispaniae urbem, Romanis amicam, obpugnare aggressus est. Ad quem Romani legatos miserunt, ut a bello abstineret, quos ille a se injuriose abjecit. Miserunt pro eadem re Fabium Kartaginem, sed ille etiam cum ibi dura responsa percepisset: Quae, inquit, mora est? In hoc ego sinu pacem bellumque porto, utrum eligitis? Illis subclamantibus: Bellum: Igitur, inquit, accipite. Et excusso in media curia togae sinu, quasi plane sinu bellum ferret, effudit. Interea Saguntini fame victi sunt, et octavo demum mense capti, ultimis ab Hannibale poenis afficiuntur. Tum Publius Cornelius Scipio consul cum exercitu mittitur in Hispaniam, Tyberius Simpronius in Siciliam. Hannibal vero, relicto in Hispania fratre suo Hasdrubale, Pyrineos transivit montes, et inter ferocissimas Gallorum gentes ferro viam aperuit, et nono demum die a Pyrineo ad Alpes pervenit. Ubi dum montanos Gallos ab ascensu eum repellere obnitentes bello superat, atque invias rupes igni et aceto ferroque rescindit, quatriduum commoratus, quinto die cum maximo labore ad plana pervenit. Traditur autem ad Italiam duxisse centum milia peditum, 20 milia equitum, 37 elephantos. Interea multi Ligures et Galli junxerunt se Hannibali. Simpronius Tyberius Graccus, cognito Hannibalis adventu, exercitum ex Sicilia trajecit Ariminum. Publius Cornelius Scipio Hannibali apud Ticinum primus occurrit, commissoque praelio, fugatis suis et pene omnibus victis, ipse a filio Scipione admodum pretextato et vix a puericia egresso, qui postea dictus est Africanus, ab ipsa morte liberatus, saucius tamen in castra rediit. Pugnatum deinde est ab eodem consule apud Trevium fluvium, iterumque Romani superati sunt. Simpronius consul et ipse conflixit cum Hannibale, et amisso exercitu, pene solus evasit. In eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. Qui postea cum in Etruriam primo vere transiret, in summo Apennino tempestate correptus, biduo continuo immobiliter stetit, nivibus cum exercitu conclusus; ubi magnus hominum numerus, jumenta quam plurima, elephanti pene omnes frigore perierunt. Deinde in Tusciam veniens, juxta Sarnum fluvium, nebulis prospectum impedientibus, magnam partem sociorum ac jumentorum perdidit, ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersidens, vix difficultatem itineris evasit, sed oculum, quo jam dudum aeger erat, violentia frigoris et vigiliarum ac laboris amisit.
6.72
Anno ab Urbe condita quingentesimo 40o, qui est septimus Phylopatoris, Aemilius Paulus et Terrentius Varro consules contra Hannibalem missi, per impatientiam Varronis, altero consule contradicente, apud Caudinas Apuliae vicum omnes pene Romanae spei vires perdiderunt. Nullo enim Punico bello gravius addicti sunt. Periit quippe in eo Aemilius Paulus consul, qui dum saucius in quodam saxo resedisset, Lentulo sibi equum offerente, quo fugiens cladi superesset, noluit, atque ibi persedit, donec ab hostibus interemptus est. Perierunt ibi consulares atque pretorii viri 20, senatores aut capti aut occisi 30, nobiliores viri 300, pedestrium militum 40 milia, equitum tria milia quingenti quinquaginta. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. Nec dubium est, illum diem ultimum Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post victoriam ad Urbem contendisset. Hannibal in testimonium victoriae suae tres modios anulorum aureorum Kartaginem misit, quos ex manibus interfectorum Romanorum equitum senatorumque detraxit. De exercitu suo caesa sunt tria milia multique sauciati. Interea Varro Romam rediit, eique gratiae referuntur a senatu, quod publicam rem non desperasset. Ipse autem, non vitae cupiditate, sed amore publicae rei se superesse, reliquo aetatis suae tempore probavit. Nam barbam capillumque summisit, et postea numquam recubans cibum cepit. Honores quoque cum ei deferrentur a populo, recusavit, dicens, felicioribus magistratibus rei publicae opus esse. Usque adeo autem ultima desperatio rei publicae apud residuos Romanos fuit, ut de relinquenda Italia sedibusque querendis consilium ineundum putarent. Quod etiam auctore Cecilio Marcello confirmatum esset, nisi Cornelius Scipio, tunc tribunus militum, qui postea dictus est Africanus, eos cistricto gladio deterruisset singulis minitans, ac potius pro patriae defensione in sua verba jurare coegisset. Sub hoc tempore quatuor locis pugnabatur a Romanis, in Italia contra Hannibalem, in Hispania contra fratrem ejus Hastrubalem, in Macedonia contra Philippum, in Sardinia contra Sardos et alterum Hastrubalem Kartaginensem, quem Titus Manlius, in Sardiniam missus, vivum cepit Romamque portavit. Philippus quoque in Macedonia a Levino vincitur, et in Hispania Hastrubal et Mago, tercius frater Hannibalis, a duobus fratribus Scipionibus superantur, qui tamen ambo Scipiones fratres in Hispania a fratre Hastrubalis postea occisi sunt. Unde omnibus pavore cunctantibus, Scipio, postea Africanus dictus, natus tunc annos 24, ultro se obtulit, et proconsulare imperium in Hispania sortitus, ultionem patris et patrui precipue intendens, Pyreneum transgressus, primo impetu Kartaginem novam Hispaniae cepit, ubi copiae auri argentique magnae Poenorum et nobilissimi obsides, quos ab Hispanis acceperant, cum magnis presidiis erant. Ibi etiam Magonem, fratrem Hannibalis, captum cum aliis Romam misit. Romae ingens laeticia oritur. Cumque universam Hispaniam a Pyreneo usque ad oceanum Scipio subegisset, revocatus a Romanis, cum ingenti gloria Romam venit, et 14o anno postquam Hannibal in Italiam venerat, qui est 15u s Phylopatoris, cum Licinio Crasso consul creatus et in Africam missus est. Scipio Africam aggressus, hiberna Poenorum et mapalia Numidarum, quae haut longe aberant ab Utica, nocte fecit incendi. Poeni trepidi, cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad extinguendum cucurrerunt; qua de re facile ab armatis obpressi sunt. In utrisque castris 40 milia hominum igni ferroque consumpta sunt, quinque milia capta, duces ipsi miserabiliter ambusti aegre diffugerunt; Hastrubal dux Kartaginem profugus venit. Mox Syphax et Hastrubal plurimum reparantes exercitum, iterum cum Scipione congressi sunt, victique fugerunt. Syphacem fugientem Lelius et Masinissa ceperunt, cetera multitudo Cirtam confugit, quam Masinissa obpugnatam in deditionem accepit; Syphacem ad Scipionem catenis vinctum adduxit, quem Scipio cum ingentibus spoliis plurimisque captivis perducendum Romam Lelio tradidit. Qui cum in custodia Tyburti defecisset, sumptu publico jussit senatus eum honorifice sepeliri. Qua re audita, omnis fere Italia Hannibalem dereliquit. Ipse autem Hannibal a Kartaginensibus redire jussus, ut subveniret patriae, quam Scipio vastabat, flens dicitur Italiam reliquisse. Ita anno 17o, qui est primus Ptholomei Epyphanis, liberata est Italia ab Hannibale. Legati autem Kartaginensium pacem a Scipione petentes, ad senatum missi sunt, et ex arbitrio. Scipionis pacem acceperunt; sed veniente Hannibale Kartaginem, pax turbata est, multaque hostilia ab Afris facta sunt. Post haec Hannibal frequentibus praeliis victus a Scipione, petiit et ipse pacem et colloquium Scipionis. Ubi cum se attoniti diu ammiratione mutua duo clarissimi duces conspexissent, infecto pacis negotio, discesserunt. Hannibal tres exploratores ad castra Scipionis misit, quos captos Scipio circumduci per castra jussit eisque ostendi totum exercitum, nichil de hostibus percunctatus, prandium quoque jussit eis dari, refectosque abire permisit Deinde praelium ab utroque duce commissum est, quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum est, quale vix ulla memoria fuit, quippe cum pertissimi viri copias suas ad bellum educerent. Scipio tamen victor extitit, pene capto Hannibale. Octoginta elephanti ibi aut capti aut occisi sunt. Kartaginensium militum viginti milia quingenti interfecti sunt. Hannibal omnia et ante praelium et in praelio expertus, primum cum multis equitibus, deinde cum viginti, postremo vix cum quatuor inter tumultum elapsus, Adrumetum confugit, postea Kartaginem, post 36 annos ex quo inde parvus cum patre exierat, venit, consultantique senatui Poenorum, nullam spem esse nisi in petenda pace persuasit. Gaio Cornelio Lentulo, Publio consulibus, pax per Scipionem voluntate senatus populique Kartaginensibus concessa est, naves tamen plus quam quingentae in altum productae, in conspectu civitatis submersae sunt. Scipio jam tunc cognomento Africanus, cum omni gloria triumphans, Urbem ingressus est. Quem Terrentius, qui postea erat comicus, ex nobilibus Kartaginensium captivus, triumphantem post currum secutus est pilleatus, quod indultae sibi libertatis fuit insigne.
6.73
Anno igitur ab Urbe condita quingentesimo quinquagesimo secundo, qui est secundus Ptholemei Epyphanis, bellum Punicum secundum finitum est, post annum 19 quam coepit. Jactet se licet Roma victoriis Hannibalem devicisse, tamen in Campaniae luxuriis commorantem provincia deliciosa superavit; dum aquis innatat, dum piscibus atque ostreis passim infercitur, dum olet, potat, dormit, aquarum resolutio mollivit Punicam feritatem, et, quem alia duraverant, eum Seplasia opidum Campaniae ungentis odoratis labefactavit et vicit. Alex. Maced. Syriae 1 4 2 5 3 1 6 17 15 20
6.74
Ptholemeus Phylopator regnavit Alexandriae annis 17.
6.75
Philippus regnavit Macedoniae annis 42. Hic cum rebellare pararet, primum per Levinum consulem, deinde per Titum Quintium superatus est.
6.76
Ptholemeus Epyphanes, filius Ptholomei Phylopatoris, regnavit Alexandriae annis 24, a restauratione templi anno trecentesimo 19.( HIER. in Dan. l. l.) Hujus patre Phylopatore defuncto, Antiochus Magnus, rupto foedere et pacto quod cum patre fecerat, exercitum de superioribus Babyloniae partibus congregavit, factaque pace cum Philippo Macedonum rege, contra hunc Epyphanem, qui tunc quatuor erat annorum, exercitum movit. Pugnantibus autem inter se Antiocho et ducibus Ptholomei pueri, Judaea in medio posita multaque mala perpessa, in contraria studia scindebatur, sicut et sub Ptholomeo Phylopatore, patre ejus, aliis Antiocho, aliis Ptolomeo faventibus. Cumque Antiochus teneret Judaeam, missus Scopas, dux partium Epyphanis Ptholomei, adversus Antiochum fortiter dimicavit, cepitque Judaeam; sed post modicum tempus Antiochus Scopam vicit, confligens cum eo juxta fontem Jordanis, multosque de exercitu ejus prosternens. Postea vero Antiocho capiente Samariam et civitates Syriae quas Scopas tenuerat, gens Judaeorum sponte ad eum veniens, omnem ejus exercitum in civitatem suscepit, et prono animo auxilium prebuit. Unde et ipse multa eis beneficia contulit, quae Josephus describit.
6.77
Volens autem Antiochus non solum Syriam et Ciliciam et Liciam et alias provincias quae erant partium Ptholomei possidere, sed in Aegyptum quoque regnum suum extendere, facta pace cum Ptholomeo per Evolem Rhodium, Cleopatram filiam suam septimo anno adolescentis despondit ei, et 13o anno tradidit, data ei dotis nomine omni Celesyria et Judaea. Nec tamen optinere potuit Aegyptum, quia Ptholomeus Epyphanes et duces ejus sentientes dolum, cautius se egerunt, et Cleopatra magis viri quam parentis fovit partes. Hic Antiochus Magnus duos habuit filios, fratres Cleopatrae quam dedit Ptholomeo, Seleucum, qui cognominatus est Sother quique regnavit post eum, et Antiochum, qui dictus est Epyphanes et a patre Romanis datus est obses mortuoque fratre regnavit in loco ejus; et hic est Antiochus qui dicitur illustris et nobilis in libro Machabeorum qui 137o regni Grecorum anno regnare coepit multaque mala Judaeis intulit.
6.78
( JOS. l. l.) Eo tempore pontifex Judaeorum fuit Onias, filius Symonis Justi, fratris Eleazari. Is autem Onias parvulus mente et avarus pecuniae, vectigal quod patres ejus pro populo dabant, scilicet 20 talenta, non reddidit, unde regem Ptholomeum ad iram provocavit. Qui mittens legatum nomine Athenionem in Hierusalem, culpabat Oniam, et minatus est quod terram metiretur ad jugera, et mitteret qui habitarent in ea. Audientes Judaei mandata regis, turbabantur, Oniam vero nichil horum flectebat propter avariciam suam. Quod audiens Josephus adolescens, sororis ejus filius de patre Tobia, vir sagacissimus et inter suos nobilis, increpavit avunculum Oniam. Quo non attendente nec ad regem ire volente, ultro se legatum ad regem obtulit pro necessitate populi, si per eum liceret sibi. Illo autem concedente et populo gratias agente, suscepit legatum regis in domum suam, et per multos dies magnifice tractans, muneribus honoratum remisit ad regem, dicens se continuo secuturum. Athenio autem rediens ad regem, cum ei omnia indicaret, advenientem postea Josephum rex et regina Cleopatra benigne susceperunt, invenitque tantam gratiam coram rege, ut non solum populum liberaret, sed etiam dux Judaeae atque humilis Syriae et finitimarum regionum ab eo constitueretur. Is igitur 22 annis tributa Syriae et Fenicis atque Samariae dispensavit, populumque Judaeorum a paupertate et debilitate ad clarissimas rerum causas perduxit. Habuit autem septem filios de uxore sua, et de filia fratris sui Solini unum nomine Hyrcanum. Qui cum tredecim esset annorum, naturalem fortitudinem et prudentiam in se domonstravit, ut etiam acerbam aemulationem fratribus excitaret. Josephus vero cupiens scire quis de filiis suis virtute melior existeret, unumquemque ad doctorum studia destinavit, sed desidia disciplinarum indocti redierunt. Post illos autem adolescentulum Hyrcanum transmisit, viam duorum dierum ad solitudinem seminare, dans ei 300 juga boum, sed abscondens lora quibus ligarentur. Cumque ad locum veniret et lora non haberet, suadentibus aratoribus, ut pro his afferendis domum transmitteret, ille nolens tempus deperdere, occidit decem jugorum boves, et carnes quidem operariis dedit, pelles vero incidens, retinacula fecit; sicque seminata terra, ad patrem rediit. Pro qua mentis argutia pater eum benigne suscipiens, nimium dilexit, quod ei apud fratres invidiam suscitavit.
6.79
Post haec nunciatum est Josepho, filium Ptholomeo regi genitum esse, omnesque principes provinciarum ad celebrandum natalem pueri diem cum apparatu maximo Alexandriam ire. Cumque ipse ire senio prohiberetur, interrogavit filios suos quis eorum vellet ire ad regem. Majoribus recusantibus et Hyrcanum hoc facere posse dicentibus, consuluit ipsum. Qui cum se promisisset iturum, si tantum misisset epistolam Arioni dispensatori pecuniarum quas regi debebat, ut daret ei pecuniam necessariam, data epistola dimisit eum. Fratres autem ejus scribebant omnibus amicis regis, ut eum interficerent. Qui cum venisset Alexandriam, porrexit Arioni epistolam, acceptisque ab eo mille talentis, latenter accessit ad negotiatores, et comparavit ab eis centum pueros scientes litteras, unumquemque talento uno, et centum virgines, singulas eodem precio. Susceptus autem benigne a rege et ad convivium ejus invitatus, discumbens cum prioribus provinciarum, ultimus omnium sedit, tamquam puer ab omnibus despectui habitus. Cumque omnes ossa ciborum ante illum in mensa projicerent, ipso tacente, Triphon quidam, qui ad convivarum risus aptus erat, rogantibus convivis, juxta mensam regis assistens, ait regi: Vides, domine, anteposita ossa Hyrcano? Ex hoc conjice quod et pater ejus sic omnem Syriam denudavit, sicut haec ossa iste a carnibus exspoliavit. Ridente autem rege ad verba Triphonis et interrogante Hyrcanum cur tanta ossa ante eum jacerent: Apte, inquit, domine, nam canes semper ossa cum carnibus devorant, sicut isti fecerunt, ante quos ossa minime jacent; homines vero comedunt carnes, ossa autem jactant, quod et ego tamquam homo nunc feci. Rex autem miratus ejus responsum tam sapienter dictum, jussit omnes plaudere, verbum ejus laudantes. Postera vero die Hyrcanus ad unumquemque regis amicum pergens et ad potentes aulae, salutavit eos. Instante vero die natali filii regis, principes regi offerebant munera, qui multum, non plus quam viginti talenta. Hyrcanus itaque assumens pueros et virgines quos comparaverat, dedit unicuique talentum portare, et pueros quidem optulit regi, puellas autem Cleopatrae reginae. Omnibus igitur munificentiam ejus ammirantibus, rex honorans eum liberaliter et donationes copiosas prestans, patri et fratribus et omnibus magistratibus scripta pro eo transmisit. Audientes autem fratres ejus, talia eum a rege meruisse et cum magno reverti honore, in occursum ejus egredi se simulantes, interficere illum omnimodo decreverunt, etiam patre sciente, qui propter pecunias quas regi optulerat irascebatur, sed regem timens, iram celabat. Committentibus autem adversus eum fratribus pugnam, multos eorum qui sequebantur occidit cum duobus fratribus suis; ceteri autem ad patrem Hierosolimam confugerunt. Qui postquam ad civitatem venit, nullo se suscipiente, discessit trans Jordanem fluvium, ibique remoratus, vectigalia exigebat a barbaris. Per idem autem tempus regnabat in Asia Seleucus, qui dicebatur Sother, filius Antiochi Magni.
6.80
Defunctus est autem Onias pontifex, filius Symonis Justi fratris Eleazari, avunculus Josephi patris Hyrcani, principatum sacerdotii derelinquens filio suo Symoni. Mortuus est autem et Josephus, ejusque morte contigit seditionem pati populum propter filios ejus. Nam majoribus bellum gerentibus contra Hyrcanum, dissensit ab invicem multitudo, et plures quidem majoribus fratribus auxilium ferebant cum principe sacerdotum Symone, qui cognatus eorum et affinis erat. Hyrcanus autem discedens ab Hierosolima trans Jordanem, turrim ibi aedificavit firmissimam ex lapide albo, et totam usque ad terram sculpens diversis animalibus, reliquis etiam aedificiis locum munivit, quem Tyrum nuncupavit. Prefuit autem illis partibus per annos 12, omni tempore quo Seleucus, filius Antiochi Magni, Syriae regnavit. Quo mortuo, frater ejus Antiochus Epiphanes regnum obtinuit. Quem metuens Hyrcanus, ne ab eo tormentis afficeretur pro his quae contra Arabas egerat, vitam propria manu finivit. Cujus substantiam Antiochus sibi applicuit. Mortuus est autem et Symon pontifex, filius Oniae, relinquens tres filios, Oniam, Jhesum, Oniam sive Ananiam; sed patri Onias in sacerdotii honore successit; et hic est ad quem Arius rex Spartarum, id est Lacedemoniorum, epistolas misit, dicens Judaeos et Lacedemones ex uno genere Abrahae descendisse.
6.81
( H. m.) Anno ab Urbe condita quingentesimo quinquagesimo primo, qui Ptholomei Epyphanis computatur etiam primus, Titus Quintus Flaminius contra Philippum Macedoniae regem missus est, et post praelia multa, quibus Macedones vicit, pacem Philippo dedit, sub conditione etiam Demetrium filium suum obsidem dedit.( H. R.) Lacedemoniis quoque bellum Titus idem intulit, ducemque illorum Navidem vicit et quibus voluit conditionibus in fidem accepit, ingenti gloria triumphavit, ducens ante currum suum nobilissimos obsides, Demetrium Philippi filium et Armenem Navidis. Transacto bello Macedonico, secutum est Syriacum.( HIER. in Dan.-- H. m.) Antiochus itaque Magnus rex Syriae, cum regnum generi sui Ptholomei Epiphanis obtinere non posset, vertit se ad Asiam, et navali certamine obtinuit Rhodum et Samum et alias insulas multas, deinde contra Romanos struens bellum, ex Asia transit in Europam. Tunc etiam Hannibal exhiberi Romam jussus a senatu, clam ex Africa profectus, ne Romanis traderetur, ad Antiochum migravit eique se conjunxit. Quem cum apud Ephesum invenisset cunctantem, mox ad bellum impulit.( HIER. l. l.-- H. m.) Sed occurrit eis Scipio Nasica cum fratre suo Scipione Africano, isdemque Africanus familiare colloquium cum Hannibale habuit, sed infecto negotio, ab Antiocho discessit. Sequenti anno idem Scipio Africanus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi preerat, navali praelio vicit et fugavit; frater quoque ejus Lucius Cornelius Scipio Nasica consul, habens in auxilio Eumenen, Attali regis fratrem, ingenti praelio Antiochum vicit. Qui pacem rogans, eo jure obtinuit ut annis singulis mille talenta persolveret, atque ex Asia et Europa recedens, intra Taurum montem se contineret et Hannibalem concitatorem belli dederet.( H. m.) Qui fugiens ad Prusiam regem Bythiniae, cum a Romanis reposceretur, jam tradendus venenum bibit. Antiochus vero filium Africani, quem utrum explorantem an bello cepisset incertum est, ultro remisit, filium quoque suum Antiochum obsidem dedit. Scipio Nasica Romam rediens, ingenti gloria triumphavit, nomen et ipse ad imitationem fratris Asianus, quia Asiam vicit, accepit. Philippo autem Macedonum regi, quia contra Antiochum Romanis auxilio fuit, filius Demetrius redditus est. Plautus ex Umbria Arpinas Romae moritur hoc tempore, qui propter annonae difficultatem ad molas manuarias pistorem se locaverat, ubi quotiens ab opere vacasset, fabulas scribere ac vendere solitus erat. Titus Livius tragediarum scriptor clarus habebatur eo tempore, qui ob ingenii meritum a Livio a Salinatore, cujus liberos erudiebat, libertati donatus est.. Alex. Maced. Syr. 1 16 21 17 32 1 1 40 9 2 41 10 3 42 11 4 1 1 13 10 10
6.82
Ptholomeus Epyphanes regnavit Alexandriae annis 24.
6.83
( H. m.) Hoc tempore Scipio Africanus ab ingrata sibi urbe Romana diu exulans, apud Amiternum opidum morbo periit, et sepulchro suo inscribi jussit: Ingrata patria, ne ossa quidem mea habes.
6.84
Seleucus, qui et Sother, filius Antiochi Magni, regnavit Alexandriae annis undecim. Hic instinctu cujusdam Symonis, qui erat prepositus templi Hierosolimitani, misit Heliodorum ad auferendas pecunias, qui correptus est a Deo, ut in Machabeorum legitur libro.
6.85
Ptholomeus Phylometor, secundus filius Epyphanis regnavit Alexandriae annis 35, a restauratione templi anno tricesimo 43o.
6.86
Perseus, filius Philippi, regnavit Macedoniae annis 10.-- Antiochus Epyphanes, id est illustris, frater Seleuci, filius scilicet Antiochi Magni, post mortem fratris sui Seleuci regnavit in Syria annis 12. Hujus sororem Cleopatram habuit uxorem Ptholomeus, qui et ipse dicebatur Epyphanes, de qua duos filios accepit, quos moriens adhuc parvulos reliquit. Quorum major, qui et pro eo regnavit, Phylometor, alter Physcon dicebatur. Antiochus autem, suo regno non contentus, exercitum ducere deliberavit in Aegyptum, tractus desiderio ejus, et contempnens filios sororis suae quasi debiles ac tanta negotia regere non prevalentes. Perveniens igitur ad Pelusium cum magna virtute, doloque circumveniens Phylometorem consanguineum suum, occupavit Aegyptum. Et cum adisset loca Memphiticae civitatis, cepit eam, dein contra Alexandriam, ut obsideret Ptholomeum, cujus erat avunculus, tetendit, sed per duces Ptholomei pulsus est non solum ab Alexandria, verum etiam tota Aegypto( Cf. HIER. in Dan.).( Jos. l. l.) Inde reversus, ad Hierosolimam civitatem duxit exercitum. Quo perveniens, cepit eam sine conflictione alicujus, aperientibus ei portas his qui voluntatis ejus erant conscii, ingressusque civitatem, multos interfecit sibi contraria sentientes; sed et eos ipsos qui ei civitatem aperuerunt propter divitias templi occidit, faciensque omnia mala illa quae in Machabeorum hystoria scripta sunt, multis de templo ablatis, reversus est Antiochiam.( HIER. in Dan.) Post biennium vero rursus contra Ptholomeum congregavit exercitum, et venit Alexandriam. Cumque duo fratres, Ptholomei et Cleopatrae filii, quorum avunculus erat Antiochus, obsiderentur Alexandriae, Romam miserunt legatos. Cum autem Romanorum legati venissent Alexandriam, quorum unus erat Marcus Pompilius Lenas, et invenissent eum stantem in litore, senatusconsultum dederunt ei, quo jubebatur ab amicis populi Romani discedere et suo imperio contentus esse. Qui cum responsionem ad amicorum consilium distulisset, orbem fecisse fertur in arena cum baculo quem tenebat manu, et conscripsisse regem atque dixisse: Senatus et populus Romanus precipiunt ut in isto loco respondeas quid consilii geras. Quibus dictis ipse perterritus, ait: Si hoc placet senatui et populo Romano, recedendum est. Et statim recessit.
6.87
Per idem tempus, ut Josephus( XII, 6) scribit, defunctus est Onias, filius Symonis, princeps sacerdotum, relinquens filium parvulum Oniam. Unde Antiochus fratri ejus Jhesu principatum sacerdotii contulit, quem postea iratus abstulit et juniori eorum fratri Oniae sive Ananiae dedit. Habuit enim Symon, ut prediximus, tres filios, ad quos sacerdotii principatus ordine dicto pervenit. Jhesus autem Jasonem se nominavit, Onias vero sive Ananias Menelaus est nuncupatus, ut Josephus dicit. Deinde subjungit idem Josephus, Jhesum, id est Jasonem, prius sacerdotem contra Menelaum seditionem concitasse, eundemque Menelaum cum suis fautoribus, relicta religione paterna, se ad Antiochum contulisse, illumque contra Judaeos incitasse, et post ab Antiocho juniore persuasu Lysiae occidisse. In quibus verbis videtur Josephus ab hystoria libri Machabeorum discrepare, in qua refertur quod Menelaus frater fuerit cujusdam Symonis de tribu Benjamin, qui fuit prepositus templi, quique adhuc vivente Seleuco, fratre Antiochi, propter odium Oniae sacerdotis sibi resistentis, ne aliquid mali machinaretur in civitate, effecit ut Heliodorus a Seleuco mitteretur Hierosolimam ad auferendas pecunias de templo. Qui cum territus rediret, Symon non cessavit male loqui de Onia, et instigavit Apollonium ducem contra eum. Quibus ille cedens, contulit se ad regem, ut ejus defensione tutus viveret. Post mortem vero Seleuci cum regnaret frater ejus Antiochus, hoc quod de Onia Menelao Josephus testatur, in hac hystoria de Jasone, fratre Oniae, narratur. Hic enim Jason, qui et Jhesus, collectis impiis, Antiochum adiit, ejectoque per pecuniam fratre Onia, sacerdotium accepit, et accepta licentia ut gymnasium Hierosolimis aedificaret, ad ritus gentium relicta religione se transtulit. Post triennium misit Jason Menelaum, fratrem Symonis supradicti, portantem pecuniam regi pro sacerdotio promissam, scilicet quingenta nonaginta talenta, sed ipse Menelaus, promittens adhuc trecentas libras regi, Jasonem subplantavit. Sic Jason, qui fratrem Oniam expulit, ipse post expulsus de patria, secundum quod dignus erat, exul periit. Menelaus autem cum non persolveret promissas pecunias, rex abstulit ei sacerdotium, et dedit illud fratri suo Lysimacho. Metuens vero Menelaus ne Onias reciperet sacerdotium, egit cum Andronico regis amico, quem rex abiens prefecit negotiis, ut Oniam interficeret; quod et fecit. Lysimacho quoque a Judaeis propter sacrilegia sua occiso, Menelaus sacerdotium recepit. Quo ab Antiocho Eupatore, filio Antiochi, suadente Lysia, occiso, Alchimus quidam alienigena impius successit sacerdotio. Et hoc divinitus percusso, deficientibus hereditariis successoribus, omnium voluntate Judas Machabeus suscepit sacerdotium. Onias quippe, filius Oniae, quem moriente patre parvulum relictum supra diximus, videns mala quae fiebant, fugit ad Ptholomeum regem Aegypti, et benigne ab eo acceptus, impetravit ab eo regionem quae Helyopoleos vocatur, ubi concedente rege construxit templum ad formam templi Hierosolimitani, quod per annos permansit usque ad tempus Vespasiani. Ipsa autem urbs quae vocabatur Oniae, dimicantibus postea Judaeis adversum Romanos, ad solum usque diruta est, et neque urbis neque templi ullum restat vestigium. Sub occasione igitur Oniae infinita Judaeorum examina Aegyptum confugerunt. Asserebat enim Onias, in se impletum esse vaticinium Ysaiae scribentis: Erit altare Domini in Aegypto et titulus Domini in terminis ejus, et quod Ezras ante sexcentos annos predixerat, quod oporteret in Aegypto templum aedificari Deo per virum Judaeum. Antiocho autem Judaeos affligente et ad gentilitatem per se ipsum et per missos suos cogente, Mathathias cum quinque filiis suis adversus eos arma corripuit, et patrias leges viriliter defendit. Quo post annum moriente, scilicet anno centesimo quadragesimo sexto regni Grecorum, qui est 13u s Phylometoris, decimus vero Antiochi, filius ejus Judas Machabeus successit patri, et congregato exercitu, vindictam in male agentes exercuit. Is templum ab Antiocho destructum nobiliter renovavit et a sordibus ydolorum, quibus per triennium pollutum fuerat, emundavit, anno centesimo quinquagesimo secundo. Audiens etiam Romanorum virtutem, amicicias foederavit cum eis et societatem. Post multa demum praelia feliciter gesta pugnans contra Bachidem, Demetrii principem, multos interfecit, et ipse occiditur anno quinquagesimo, cum regeret populum annos quinque. Cui succedens frater ejus Jonathas, regebat populum per annos 17. Quo a Triphone occiso, Symon, frater eorum, tenuit principatum annis octo, quem accepit anno septuagesimo regni Grecorum.
6.88
( H. m. et H. R.) Philippo rege Macedonum mortuo, qui et adversus Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius ejus Perseus regnum ejus tenens, rebellavit, adjutores ejus habens Cotim regem Traciae et regem Illirici Gentium nomine. Romanis autem auxilio erant Eumenes rex Asiae, frater Attali, Ariaratus rex Capadociae, Antiochus Syriae, Ptholomeus Aegypti, Masinissa, Numidiae. Brusias autem rex Bythiniae, licet Persei sororem haberet, utrisque se aequum prebuit. Contra Perseum missus consul Publius Licinius, ab eo victus est, nec tamen Romani regi pacem petenti prestare voluerunt, nisi se et suos senatui subdidisset. Mox contra cum missus Lucius Aemilius Paulus consul, vicit eum, et cum ingenti pompa Romam rediit in navi ejusdem Persei, quae inusitatae magnitudinis ferebatur fuisse, adeo ut sedecim ordines remorum dicatur habuisse. Triumphavit autem Paulus in curru aureo, duobus filiis suis utroque latere astantibus. Ducti autem sunt ante currum ejus duo filii regis et ipse Perseus annis quadraginta quinque natus, qui post apud Albam in custodia defecit; filius vero ejus junior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit, ibique defunctus est.
6.89
Anno autem ab Urbe condita sexcentesimo, qui 26u s Phylometoris inscribitur, cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus invasisset, nec esset ex omnibus qui vel miles vel legatus ire in Hispaniam auderet, Publius Scipio, Africani nepos, qui et ipse post Africanus est dictus, ultro se militaturum in Hispania obtulit, cum tamen in Macedoniam contra Philippum deputatus esset. Profectus itaque in Hispaniam, stragem magnam dedit, sepius etiam militis quam ducis officio usus; nam et barbarum provocantem singulariter congressus occidit.
6.90
Eodem tempore Messala censor primus theatrum lapideum in Urbe construi jussit, quod ne tunc fieret, Scipio Nasica gravissima dehortatione obstitit, dicens inimicissimum fore populo bellatori hoc ad nutriendam desidiam lasciviaeque commentum, adeoque movit senatum, ut non solum omnia theatro comparata vendi jusserit, sed etiam subsellia in ludis poni prohibuerit, et ut neque urbani, neque qui a foris mille passibus adessent, sedentes ludos spectarent, ne fortitudo illorum mollesceret. Illo quoque tempore Tuccia virgo Vestalis arguebatur incesti. At illa purgare se argumentis dedignata mortalibus, ad Tyberim detulit cribrum, idque submergens, prece addita, inquit: O Vesta, si pia sum, si virgo sum, hanc e Tyberi aquam ad templum tuum deferam. Et pertulit.
6.91
Anno sexingentesimo secundo tercium Punicum bellum exortum est. Igitur cum senatus abolendam Kartaginem decrevissent, profecti consules Lucius Manlius Censorinus et Marcus Manlius, et Scipio tunc tribunus militum, prope Uticam castra majoris Africani tenuerunt. Ibi Kartaginensibus evocatis jussisque ut arma et naves traderent nec moratis, tanta vis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. Sed postquam arma tradiderunt et derelicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum jussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt, aut defensuri civitatem, aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, moxque sibi duos Hastrubales duces creant, armaque facere aggressi, postquam aes ferrumque defecit, aurea argenteaque fecerunt. Consules Romani urbem aggressi, cum aliquantam muri partem machinis diruissent, a Kartaginensibus victi sunt atque repulsi. Quos fugientes Scipio defendit, hoste intra muros repulso. Is apud omnes ingenti metu et reverentia erat, nam et paratissimus ad dimicandum et promptissimus erat ad consulendum, nec quicquam magis duces Poenorum vitabant, quam contra eam partem Romanorum committere ubi Scipio dimicabat. Per idem tempus Masinissa rex Numidarum, per annos fere sexaginta amicus populi Romani, mortuus est anno vitae suae nonagesimo septimo, valentissimo semper corpore perseverans. Hic est vir qui numquam in ymbre vel maximo caput suum texit aut frigore, et tam diu in uno stetit vestigio, ut prius juvenes lassitudine cederent, quam ille de loco in quo steterat moveretur. Si stetisset, ne membrum quidem tota die movebat, si iter ingressus est eques, non descendebat, si pedes, non ascendebat, solebatque equitans in exercitu nocti diem sepissime conjungere, et sui custodiam tutelamque sevissimis canibus committebat. Post octogesimum sextum annum genuit filium, cui nomen fuit Methuma, nichilque quod juvenis fecit aevo ultimo pretermisit. Moriens igitur 44 filios reliquit, inter quos divisorem esse Scipionem jussit. Qui postquam inter eos Numidiae regnum divisit, Kartaginem reversus est.
6.92
Anno a Roma condita sexingentesimo sexto, qui est Phylometoris 32u s, cum clarum esset nomen Scipionis, juvenis adhuc consul factus est, et delere Kartaginem suprema sorte molitus, Cothonem ingressus est. Ubi cum sex diebus continuis noctibusque pugnaretur, ultima desperatio Kartaginenses ad deditionem traxit, petentes, ut quos belli clades reliquos fecit, saltem servire liceret; ac primum agmen mulierum satis miserabile, post virorum magis deforme descendit. Nam fuisse mulierum 25 milia, virorum 30 milia, memoriae traditur. Rex Hastrubal se ultro dedit, suique tantum salutem obtinuit; transfugae voluntario precipicio dati, consumpti sunt igni, quosquos autem transfugas Romanos Scipio obtinere potuit, crucibus affixit, Latinos securi percussit. Uxor Hastrubalis ubi ardentem Kartaginem aspexit, viro suo cum duobus filiis suis occurrit, eique dixit: Vive tu, qui superstes esse Kartagini potes, nam pro nobis frustra rogasses. Et volentibus filiis, virili dolore, femineo furore, in medium se conjecit incendium, eodem modo exitum mortis faciens extrema regina, quem quondam fecerat prima. Ipsa vero civitas decem et septem diebus continuis arsit, miserumque spectaculum de varietate conditionis humanae victoribus suis prebuit, dirutaque est, omni murali lapide in pulverem converso. Cujus situs hujusmodi fuisse dicitur. Per viginti duo milia passuum muro amplexa, toto pene mari cingebatur, absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur. Is locus murum triginta pedibus latum habuit saxo quadrato, in altitudine cubitorum 40. Arx, cui Birsae nomen fuit, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat. Ex una parte murus communis urbi et Birsae erat, imminens mari, quod mare Stagnum dicitur. Igitur Kartago septingentesimo anno postquam condita est deleta est, multitudo omnis captivorum, exceptis paucis principibus, vendita est. Ita quarto postquam coeptum est anno tercium Punicum bellum est terminatum. Scipio nomen quod avus ejus acceperat, meruit, scilicet ut propter virtutem etiam ipse Africanus junior vocaretur.
6.93
Eodem anno Chorinthus, nobilissima Greciae civitas, subversa est incendio a Mummio consule. Ubi cum, propter multitudinem et varietatem statuarum simulachrorumque, in illo tantae civitatis incendio permixta in unum auri, argenti atque aeris metalla fluissent, novum genus metalli factum est. Unde usque hodie, sive ex ipso sive ex imitatione ejus, aes Corinthium dicitur et vasa Corinthia. Hoc tempore tres celeberrimi triumphi simul Romae fuerunt: Africani ex Africa, ante cujus currum ductus est Hastrubal; Metelli ex Macedonia, cujus currum precessit Andariscus, qui et Pseudophilippus, rex Macedonum; Mummii ex Corintho, ante quem signa aenea et pictae tabulae et alia urbis clarissimae ornamenta prelata sunt. Interfecto autem Pseudophilippo, qui sibi Macedoniam usurpavit, itemque Pseudoperseo, qui se Persei filium jactavit, Macedones gentium dominos Romani principes tributarios fecerunt, regnumque Macedonum defecit.
6.94
Statius Cecilius comediarum scriptor clarus habetur his diebus, qui natione Gallus, sive ut alii dicunt Mediolanus, primum Ennii contubernalis, sequenti anno post mortem ejus mortuus est. Ennius vero poeta 70o aetatis suae anno articulari morbo periit, sepultusque est in monumento Scipionis, via Appia, intra primum ab Urbe miliarium. Tunc etiam Lucius poeta nascitur. Alex. Jud. Syr. 14 1 11 15 2 12 16 3 1 17 4 2 18 5 1 19 1 2 27 9 10 28 10 11 29 11 1 30 12 2 31 13 3 32 14 4 33 15 1 34 16 2 35 17 3
6.95
Deficiente regno Macedonum, coepit regnum Judaeorum, ubi primus eo tempore principatum tenebat Judas Machabaeus annis 5, ab anno 47 regni Grecorum, qui est 14u s Phylomitoris, 11u s vero Antiochi Illustris.
6.96
Antiochus Eupator, filius Antiochi Illustris, regnavit in Syria annis duobus.
6.97
Anni ab inicio 3800. Demetrius Seleuci filius fratris Antiochi Illustris, occiso Antiocho Eupatore, filio patrui sui, regnavit in Syria annis 11. Hic habuit filios duos, Demetrium sibi aequivocum et Antiochum, qui dictus Sedites vel Sother.
6.98
Jonathas, frater Judae Machabei, post mortem ejus suscepit principatum, et per annos 18 strenue rexit populum. His temporibus Aristobolus equidem phylosophus commentarios scripsit in libros Moysi, et optulit Ptholomeo regi.
6.99
Annus sexcentesimus ab Urbe condita.
6.100
Alexander, item filius Antiochi Illustris, frater Eupatoris, occiso Demetrio, patrui sui Seleuci filio, regnavit annis 4. Hic ducens Cleopatram, Ptholomei regis filiam, genuit ex ea Antiochum.
6.101
Demetrius, filius Demetrii, quem Alexander occidit, regnum eo vivente invasit, cui Ptholomeus Phylometor Cleopatram filiam suam Alexandro ablatam conjunxit, occisoque Alexandro, regnavit Demetrius annis quinque, sed quinto captus est ab Arsace Parthorum rege. Regnante autem adhuc Demetrio, Triphon quidam partium Alexandri tulit Antiochum, filium ejusdem Alexandri, et licet adhuc parvulo diadema imposuit ut regnaret, sed quarto imperii ejus anno dolo occidit eum, ipseque regnavit. Sed et hoc tercio sui regni anno interfecto, Antiochus frater Demetrii regnavit, cui Cleopatra fratris uxor nupsit, de qua filium suscepit nomine Antiochum, qui dictus est Cizicenus a civitate Cizico, in qua nutritus est. Demetrius quoque, frater Antiochi, ex eadem Cleopatra filium habuit ejusdem nominis Antiochum, qui dictus est Griphus. Hi duo fratres Antiochi dicti postea de regno contenderunt. Antiochus, Alexandri filius, imposito sibi diademate a Triphone, regnavit contra Demetrium annis 4, sed quarto anno ab eodem Triphone per dolum occisus est. Alex. Jud. Syr. 1 18 4 2 1 5 3 2 1 4 3 2 5 4 3 6 5 1 10 1 5
6.102
Ptholomeus Evergetes secundus regnavit Alexandriae annis 29, a restauratione templi anno 388o.( H. M.) His temporibus Romae puer ex ancilla natus est quadrupes, quadrimanus, oculis quatuor, auribus totidem, naturam virilem duplicem habens. In Boniniensi agro fruges in arboribus natae sunt.
6.103
Symon, frater Judae et Jonathae, post mortem eorum, rexit populum Judaeorum annis octo.
6.104
Triphon, occiso Antiocho, regnavit annis tribus, sed anno tercio etiam ipse occisus est.
6.105
Antiochus, qui et Sedites est appellatus, frater Demetrii, postquam captus est frater ejus a rege Parthorum, ipse regnavit annis 15, fratrem a captivitate liberavit, qui post ipsum regnavit.
6.106
Johannes, qui et Hyrcanus, filius Symonis, interfecto patre cum duobus filiis in convivio per insidias generi sui Ptholomei, qui erat dux circa Hiericho, tenuit principatum Judaeorum annis triginta et uno. Hic contra Hircanos bellum gerens, Hircanus appellatus est.. Hic vir plane beatissimus, tria maxime praecipua solus habebat, quia dux et pontifex et propheta erat, cum quo Deus ita colloquebatur, ut futurorum nichil penitus ignoraret. Hic praelia multa peregit, primum contra Ptholomeum sororis suae virum, deinde Samariam obsidione captam solo coaequavit, quam postea Herodes instaurans, Sebasten in honorem Augusti appellavit. Antiochus quoque, quem quidam Seditem, quidam vero Spondium vocant, frater Demetrii, pridem Symoni infensus, secundo Hyrcani anno, adducto exercitu, Hierosolimis obsedit Hyrcanum. At ille patefacto sepulcro David, plus quam tria milia talentorum inde abstulit, datisque trecentis Antiocho, ut a civitate recederet persuasit. Et ut facti leniret invidiam, fertur ex hac pecunia instituisse xenodochia, quibus susciperet pauperes et peregrinos. Cumque fortunatissime viveret per annos 30 et unum, optime rebus amministratis, moritur, quinque filiis relictis. Quorum maximus natu Aristobolus, translato in regnum principatu, primus apud Judaeos diadema sibi imposuit, 398 annis ac tribus mensibus exactis postquam populus de Babylonica rediit captivitate. Fratrem Antigonum a se secundum natu, quem diligere videbatur, in honore pari producebat, alios vero vinctos custodiae tradidit, matremque, ausam aliquid de potestate contendere, itidem colligavit fameque necavit, sed et Antigonum fratrem postea peremit. Post necem vero matris et Antigoni fratris ipse dignissimo atque crudelissimo viscerum dolore tortus detestabiliter moritur, cum non plus uno anno regnaret. Uxor autem ejus, fratrum vinculis dissolutis, regem constituit Alexandrum, fratrem ejus, qui aetate major erat, et modestia praestare videbatur. Alex. Jud. Syr. 21 12 1 29 20 9
6.107
Demetrius, frater Antiochi, per fratrem a captivitate liberatus, regnavit post mortem fratris annis 12.
6.108
( H. m.) Anno ab Urbe condita sexingentesimo vicesimo, qui est 11u s Ptholomei Evergetis secundi, Scipio Africanus junior consensu omnium secundo consul est creatus atque ad obpugnandam Numantiam Hispaniae civitatem cum exercitu missus. Haec per annos 14 cum solis 4 milibus suorum 40 milia Romanorum non solum sustinuit, sed etiam vicit pudendisque foederibus affecit. Scipio itaque ingressus Hispaniam, non statim aggressus est Numantinos quasi incautos, quos noverat semper esse paratos, sed aliquamdiu militem suum, viciosum et ignavum pro culpa ducum priorum, exercendo magis quam puniendo, sine aliqua acerbitate in castris velut in scolis exercuit, deinde omnia quae voluptatis causa haberentur in castris severo summoveri jussit edicto. Denique scortorum duo milia cum lixis e procinctus ejus loco ejecta sunt, tantumque subito sub districto judice profecit exercitus, ut Numantiam, diu perniciosissimam Romanis, brevi exaequaret solo. Igitur cum partem aestatis totamque hiemem, ne attemptata quidem pugna, transegisset, parum propemodum hac profecit industria. Nam ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus impetu Numantinorum obpressus, sicut solebat, terga vertit, sed increpatione et minis objectantis se consulis manuque retinentis tandem indignatus, in hostem rediit, et quem fugiebat fugere compulit. Difficilis tunc in relatu fides; Numantinos effugavere et fugientes videre Romani. Unde quamvis Scipio, quia preter spem acciderat, laetus esset, tamen bello ultra adversum eos audendum non esse professus est. Itaque urbem obsidione conclusit, fossa circumdedit, cujus latitudo pedibus decem, altitudo viginti fuit, ipsumque deinde aggerem sudibus prestructum crebris turribus communivit. Ad hoc bellum Micipsa rex Numidarum in auxilium Scipioni Jugurtam misit, qui fortiter agens, gloriam acquisivit et gratiam coram Scipione invenit. Igitur Numantini diu conclusi et fame trucidati, cum facultatem pugnae sepe deposcerent, ut eis mori tamquam viris liceret, nec impetrassent, novissime duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi, non vini, cujus ferax is locus non est, sed suco tritici per artem confecto, quem sucum a calefaciendo celiam vocant. Hac igitur potione post longam famem recalescentes, bello se obtulerunt, subitoque super Romanos irruerunt. Atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit; iterumque se Romani adversum Numantinos pugnare fugiendo probavissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini, interfectis suorum fortissimis, bello cedunt, compositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem revertuntur; corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt, novissima spe desperationis omnes in mortem destinati, clausam urbem ipsi introrsum succenderunt, cunctique pariter ferro, veneno atque igne consumpti sunt; Romani nichil ex his victis penitus habuere nisi securitatem suam; neque enim, eversa Numantia, vicisse se magis quam evasisse dixerunt. Unum Numantinum victoris catena non tetigit, unde triumphum dederit; quicquid supellectilis fuit, ignis absumpsit. Tunc Scipio Tyresium quendam Celticum principem interrogavit qua de causa Numantia prius invicta durasset et post eversa fuisset. Respondit Tyresius: Concordia victoriam, discordia exicidium prebuit. Quod Romani tamquam sibi ac de se dictum exempli loco acceperunt, quippe quibus jam de seditionibus discordantis totius Urbis nunciabatur.
6.109
Ea namque tempestate, qua haec gerebantur apud Numantiam, Gracchorum seditiones agitabantur apud Romam. Kartagine quippe Numantiaque deletis, oritur apud Romanos utilis de provisione collatio, sed infamis de ambitione contentio. Gracchus itaque tribunus plebis iratus nobilitati, cur eum inter auctores Numantini foederis, quod per Mancinum consulem turpiter factum est, notarent, agrum a se privatim eatenus obsessum populo dividi statuit, Octaviano tribuno obsistenti ademit imperium eique successorem dedit Minutium. His causis senatum ira, populum superbia invasit. Inter haec quoque Attalus rex Asiae, frater Eumenis, moritur, populum Romanum scripto heredem reliquit, et ita Romano imperio regnum Asiae per testamentum accessit. Gracchus populi gratiam precio appetens, legem tulit ut pecunia quae Attali fuisset populo distribueretur. Obsistente Scipione Nasica etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abiret, accusaturum. Gracchus autem annitebatur ut ipse tribunus plebis sequenti anno permaneret. Et cum comitiorum die seditiones populi accenderent, auctore Nasica nobilitas inflammata, fragmentis subselliorum plebem fugavit. Gracchus per gradus qui sunt super Calpurnii fornicem, detracto adminiculo fugiens, ictus fragmento subsellii corruit, rursusque assurgens, alio ictu clavi cerebro impacto exanimatus est. Ducenti preterea in ea seditione interfecti, eorumque corpora in Tyberim projecta sunt, ipsius quoque Gracchi cadaver inhumatum contabuit.
6.110
Anno dehinc secundo Publium Scipionem pridie in concione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denunciari cognovisset, alio mane exanimem repererunt, idque inter maxima Romanorum mala censuerunt, praesertim cum tantum in urbe illa Africani vigor et modestia valeret, ut facille illo vivo neque sociale neque civile bellum existere posse crederetur. Hunc quidem necatum ferunt dolo uxoris suae Simproniae, quae soror erat Gracchorum, ne scelerata, ut credo, familia ad perniciem patriae suae inter impias seditiones virorum non etiam sceleribus mulierum esset immanior. Causa vero interitus ejus haec fuit. Gaius Carbo tribunus plebis cupiens necem vindicare Gracchianam et excitare seditionem sopitam, Publium Scipionem Africanum, eruta Numantia revertentem interrogavit quid de Gracchi morte sentiret. Cui Africanus ait, jure occisum sibi videri.
6.111
Post haec Gaius Grachus, Gracchi illius qui jam in seditione occisus fuerat frater, tribunus plebis per tumultum creatus, magna rei publicae pernicies fuit. Nam cum sepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitasset, tandem a tribunatu, Minutio successore, decessit. Qui Minutius cum decessoris sui Gracchi statuta convulsisset legesque abrogasset, Gaius Gracchus cum Fulvio Flacco, ingenti stipatus agmine, Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit, ibique cum eo duobusque filiis suis armatis maximum tumultum excitavit; sed econtra Decius Brutus vir consularis ac Lucius Publicius cum ingenti certamine insistunt. Ibi Flaccus diutissime pugnavit, Gracchus vero in templum Minervae secedens, gladio incumbere voluit, sed interventu Letorii retentus est. Cumque diu anceps bellum ageretur, tandem sagittarii ab Opimio missi, consertam multitudinem disturbaverant. Duo Flacci pater et filius, cum per aedem Lunae in privatam domum desiluissent foresque objecissent, areticio graticio parieti affixi sunt. Gracchus, diu pro se pugnantibus amicis ac pereuntibus, aegre ad pontem Subsilicium pervenit, ibique, ne vivus caperetur, cervicem servo suo prebuit. Cujus caput abscisum consuli allatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum opidum devectum est. Haec autem Cornelia majoris Africani filia fuit, quae post prioris filii Gracchi mortem Misenum secessit. Bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adolescens in robore necatus est, ex factione Gracchi ducenti in Aventino monte caesi fuisse referuntur. Opimius autem consul, sicut in bello fortis, ita in questione fuit crudelis; nam amplius quam tria milia hominum suppliciis necati sunt, ex quibus plurimi, ne dicta quidem causa, innocentes occisi sunt. Haec Gracchorum seditio, hic finis fuit.
6.112
Anno ab urbe condita sexingentesimo 37, qui est 28u s Ptholomei Evergetis secundi, Publio Scipione Nasica et Lucio Calpurnio Bestia consulibus, Jugurtae, Numidarum regnum invadenti, consensu Romani populi bellum senatus indixit, de quo Salustius Crispus plenissime scribi.
6.113
His temporibus Ptholomei Evergetis secundi misera vita miserabiliorem vitae exitum dedit. Is enim sororem suam, stupro cognitam ac deinde in matrimonio receptam, novissime turpius quam duxit abjecit; privignam suam, hoc est filiam sororis et conjugis, conjugem asscivit; filium quem ex sorore susceperat, necnon et filium fratris occidit. Quamobrem, tantis incestis parricidiisque execrabilis, anno regni sui 29o ab Alexandrinis regno pulsus est.
6.114
His temporibus Cicero Arpini nascitur, matre Helwia nomine, ex regio Vulscorum genere, patre vero equestris ordinis. Marcus quoque Furius poeta, cognomento Bibaculus, Cremonae nascitur. Alex. Jud. Syriae. 1 21 10 1 24 1 12 1 9 13 1 10
6.115
Ptholomeus, qui et Phiscon vel Sother, regnavit Alexandriae annis 17, a restauratione templi anno 407o. Hic postea per matrem Cleopatram de regno pulsus, Cyprum secessit, iterumque post annos aliquot in regnum rediit.
6.116
Antiochus, qui et Gryphus, filius Demetrii, regnavit Syriae; sed frater ejus Antiochus Cizicenus, filius Antiochi, fratris Demetrii ex eadem muliere Cleopatra, ejecto fratre, regnavit ipse; rursusque frater, hoc depulso, regnum recepit; sicque contendebant inter se per annos 19, et ex hoc regnum illud per se non habuit, sed in Romanorum ditionem cessit.
6.117
Aristobolus, filius Johannis Hyrcani, principatum Judaeorum post patrem suscepit, primusque, imposita sibi corona, anno uno regnavit.
6.118
Alexander, qui et Janneus, frater Aristoboli, post mortem fratris pontificatum Judaeorum pariter cum regno suscepit, et per viginti septem annos in cives suos crudelissime regnavit. Non enim minus[ quam] quinquaginta milia de propria gente debellando per sex annos interfecit, proprios quoque fratres alterum occidit, alterum rebus omnibus nudatum contemptibili vita secum habuit. Qui 27o anno moriens, conjugi suae Alexandrae, quae et Salina vocabatur, regni gubernacula cum duobus filiis parvulis reliquit. Cujus actus qui latius scire voluerit, tercium decimum Josephi librum antiquitatis hystoriae legere curet. Alex. Jud. Syr. 1 6 15 2 7 16 3 8 17 4 9 18 5 10 19 6 11 7 12 defecit 8 13 regnum 9 14 Syriae.
6.119
Ptholomeus, qui et Alexander, pulso de regno Ptholomeo Phiscone per matrem Cleopatram, regnavit Alexandriae annis novem, a restauratione templi anno 424o.
6.120
( II. m. et H. R.) Anno sexingentesimo quinquagesimo nono, qui est quartus Ptholomei Alexandri, cum prope omnia bella extranea cessassent, superato in Numidia per Metellum primum, deinde per Marium et Syllam Jugurta, post haec Cimbris et Teutonibus per Marium et Quintum Catulum, gravissimum in Italia bellum Picenses et Marsi Pelignique moverunt, qui annis numerosis jam Romanis subjacuerunt. Contra quos a Romanis bene pugnatum est a Gaio Mario, qui jam sexies consul fuerat, et a Gneo Pompeio, maxime tamen a Lucio Cornelio Sylla, qui inter alia egregia Cluentium ducem hostium ita cum magnis copiis fudit, ut ex suis unum amitteret. Hoc bellum quadriennio cum gravi calamitate tractum, quinto demum anno finem accepit per Lucium Cornelium Syllam, tum consulem, cum antea in eodem bello multa strenue praetor egisset. Ipso in tempore dira prodigia visa sunt. Nam sub ortu solis globus ignis a septentrione cum maximo coeli fragore micuit; apud Aretinos in convivio e panibus cruor quasi e vulneribus corporum fluxit; per septem continuos dies grando lapidum, immixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime verberavit; in Samniae partibus e vastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque ad caelum extendi visa est. Tunc etiam omnium generum animalia, quae inter homines vivere solent, relictis stabulis pascuisque, cum balatu, hinnitu gemituque miserabili ad silvas montesque fugerunt; canes, quorum natura est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus vagi luporum ritu oberraverunt. Nec mora, post haec tam gravia prodigia civilia bella secuta sunt.
6.121
Anno quippe Urbis conditae sexcentesimo 62o sociali bello, multis repugnantibus per totam Italiam suscitato, intestinum bellum adjunctum est, multiplicesque calamitates perturbaverunt populum Romanum, quamvis jam Romani multarum domini vocarentur gentium. Causam vero civilis belli Marius, jam sexies consul, dedit. Nam cum Sylla consul, gesturus bellum contra Metridatem, qui Asiam et Achaiam invaserat, mitteretur, sed exercitum adhuc paulisper in Campania teneret, ut belli socialis, quod, ut supra diximus, in Italia gestum est, reliquiae tollerentur, Marius affectavit ut, septimo consulatu sibi commisso, ipse ad bellum Metridaticum mitteretur. Qua re Sylla commotus, cum exercitu ad Urbem venit, et ante Urbem legatum Marii quasi primam victimam belli civilis occidit, mox Urbem irrupit, et contra Marium ac Sulpicium dimicans, Sulpicium occidit, Marium fugavit, atque ita ordinatis in futurum annum consulibus Gneo Octavio et Cornelio Cinna, ad Asiam profectus est. Marius vero cum permovere nobilitatem, inflammare plebem, perarmare ordinem equestrem adversus Syllam frustra temptasset, tandem in Capitolium cessit; sed a partibus Syllanis graviter contritus, ab eo diffugit, et persequentium instantia circumseptus, in Minturnensium paludibus sese abdidit, e quibus infeliciter luto oblitus ignominioseque protractus, turpi quoque spectaculo Minturnas deductus, contrususque in carcerem, percussorem ad se missum solo visu conterruit. Deinde lapsus e vinculis, in Africam transfugit, sollicitatoque ex Utica filio suo Mario, ubi is custodia observabatur, continuo Romam regressus est, Cinnaeque consuli societate scelerum conjunctus est; sicque collecto exercitu, Romam ingressi, nobilissimos e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt; ipsius Syllae domo eversa, uxorem ejus et filios ad fugam compulerunt; universus reliquus senatus ex Urbe fugiens, ad Syllam in Greciam venit; orans ut patriae subveniret. Qui statim in Italiam trajecit. Marius autem cum septimum consulatum invasisset, Cinna jam tercio consule, in exordio consulatus septimi sera tandem morte prereptus est; Cinna vero ab exercitu suo interfectus est. Revertens autem Sylla, cum jam Romae consules mutati essent, et Marius, Marii filius, ac Papirius Carbo consulatum accepissent contra Marium juniorem dimicans, 15 milia occidit, de suis 400 amisit. Mox etiam Urbem ingressus, tria milia hominum contra datam fidem inermes peremit. Cumque magna crudelitate contra sontes insontesque seviret, Quintus Catulus palam Syllae dixit: Cum quibus tandem victuri sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? Sylla itaque Marium, Marii filium, Praeneste persecutus, obsedit et ad mortem compulit, post haec de Metridate ingenti gloria triumphavit( H. m.) Gneus autem Pompeius, quod nulli Romanorum tributum erat, vicesimum quartum annum aetatis agens, de Africa trimphavit. Sylla itaque post multa flagicia dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido honesti nominis reverentia velaretur. Novissime tamen potestate privatus moritur, tandemque conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et civile Syllanum, quae per annos decem protracta, plus quam centum quinquaginta milia Romanorum consumpserunt. His temporibus Terrentius Varro tricesimum quintum annum aetatis agens, litteras summo studio didicit. Cicero, defenso contra Chrisogonum Rustico, Athenas cedit, deinde post triennium Romam regressus, 26o aetatis suae anno etiam Quintium defendit. Quo in tempore Plotius Gallus Romae Latinam rethoricam primus docuit, cujus etiam Cicero meminit. Lucius Pomponius Bononiensis catillarum scriptor tunc claruit. Lucretius etiam poeta nascitur, qui amatorio poculo hausto in amentiam versus, aliquos libros per intervalla vesaniae scripsit, quos Cicero postea emendavit. Crispus quoque Salustius hystoriographus nascitur. Virgilius Maro in pago qui Andes dicitur haut procul a Mantua nascitur. Portius Cato Stoicus phylosophus cognoscitur. His temporibus Apollodorus Pergamenus Grecus orator, preceptor Callidii et Augusti, clarus habetur. Horatius Flaccus libertino patre Venusii nascitur, satyricus postea et lyricus poeta. Virgilius Cremonae studiis eruditur; dehinc sumpta toga, Mediolanum transgreditur, et post breve tempus Romam pergit. Alexand. Jud. 1 15 1 23 6 1
6.122
Ptholomeus Phiscon, qui ejectus fuerat a matre, regressus de fuga, regnum recepit, quoniam Alexandrum, qui eo pulso regnavit, ob interfectionem matris ejus cives expulerunt. Regnavit autem hic postea annis 8, a restauratione templi anno quadringentesimo tricesimo tercio.
6.123
Ptholomeus Dionisius, frater Cleopatrae, regnavit Alexandriae annis 30, a restauratione templi anno 441o.
6.124
Mortuo Alexandro Judaeorum principe, uxor ejus Alexandra, quae et Salina dicta est, regnum Judaeorum per annos novem obtinuit. Quae cum duos filios ab Alexandro generatos haberet, Hyrcanum natu majorem propter aetatem declaravit pontificem et propter modestiam regem post se constituit, minorem autem Aristobolum privatum vivere voluit, quia ferventioris erat ingenii. Alexandra vero dum regnum novem annis administraret, morbo laboravit. Tunc minor filius ejus Aristobolus cum servis suis, quos multos habebat omnesque pro aetatis fervore fidissimos, universa castella obtinuit, et conductis auxiliis pecunia quam ibi reperit, regem se declaravit. Ob haec miserata querelas Hyrcani mater, conjugem Aristoboli cum filiis includit in castello quodam; ante tamen moritur, quam injurias Hyrcani ad plenum ulcisceretur. Alex. Jud. 15 1 18 4 30 16
6.125
Hyrcanus, Alexandri Jannei et Alexandrae Salinae filius, post obitum matris suscepit regnum Judaeorum, a matre sibi commissum; sed frater ejus Aristobolus zelo ductus, impugnavit et expulit illum. Qua dissensione actum est ut Romani ductores Judaeam intrarent; sicque annuente Pompeio Hyrcanus principatum recepit. Quem cum per 33 annos administraret, consilio Antigoni, filii fratris sui, a Parthis eaptus est, et ita regnum et sacerdotium Judaeorum defecit. Nam idem Antigonus a Parthis principatum accipiens, a Romanis interfectus est, et principatus ad alienigenas translatus est.
6.126
Anni ab inicio 3900.
6.127
( H. m. et H. R.) Anno ab Urbe condita sexingentesimo 81o, qui est nonus Ptholomei Dionisii, duo tantum gravia bella in imperio erant Romano, Metridaticum et Macedonicum. Haec duo Luculli agebant, Lucius Lucullus Metridaticum, et consobrinus ejus Marcus Lucullus Macedonicum. At Lucius Lucullus transgressus Eufraten et Tygrin, cum Metridate congressus est, et cum parva suorum manu 30000 hostium occidit; Metridates, vix centum quinquaginta comitantibus, aufugit, diademate et thyara, ne agnosceretur, abjectis; castra ejus direpta sunt; Armenia quoque minor, quam tenuit. ei ablata est. Qui fugiens, susceptus est a Tygrane rege Armeniae, qui tum cum ingenti gloria imperabat, Lucullus vero repetens hostem fugatum, etiam Tygranis ingressus est regnum, ipsumque rebellantem ita devicit, ut magnam partem Armeniae deleverit. Alter autem Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum, hisque cum pluribus aliis gentibus superatis, Macedoniam totam devicit, et victor rediit. Eodem tempore Cretam insulam Metellus per biennium debellans, in potestatem Romanorum redegit, legesque Minoas Romanis legibus permutavit; unde et Creticus dictus est a Creta.
6.128
Quo tempore Lybia quoque per testamentum Appionis, qui tunc rex ejus erat, Romano imperio accedebat, in qua inclitae urbes erant Beronice, Ptholomais, Cyrene. Dum haec aguntur, pyratae per omnia sparsi maria, non solum navium commeatus intercipiebant, sed etiam insulas provinciasque vastabant. Quos Gneus Pompeius, commisso sibi bello, intra paucos menses ingenti felicitate miraque celeritate compressit. Postea successor Luculli factus, Metridatem impugnatione frequenti vehementer afflixit. Eo tempore Castor, Metridatis prefectus, qui Panagorio preerat, interfectis amicis regis, arcem coepit, et quatuor filios Metridatis ad presidia Romana transmisit. Metridates accensus ira, exarsit in scelera; nam plures amicos suos interficiens, Exipodram filium suum interfecit, cum jam ante alium filium Mocharen trucidasset. Pharnaces autem, filius ejus, exemplo fratrum territus, exercitum ad se persequendum a patre missum sibi conciliavit, statimque adversus patrem duxit justo judicio, quia et ille adversus patrem suum de regno concertavit. Interea Metridates diu ex altissimo muro filium frustra deprecatus, ubi eum inexorabilem vidit, moriturus exclamasse fertur: Quoniam Pharnaces, inquit, mori jubet, vos, si estis dii patrii, precor, ut quandocumque et ipse hanc vocem a liberis suis audiat. Statimque descendens ad uxores et pelices ac filias suas, venenum omnibus dedit. Quod cum ipse novissimus omnium hausisset, nec tamen, propter remedia quibus vitalia sua adversus noxios sucos sepe obstruxerat, veneno confici posset, frustraque spaciaretur, si quo tandem modo infusa pestis per venas vegetatione corporis acta discurreret, Gallum quendam militem, jam fracto muro discurrentem, invitavit, eique jugulum prebuit. Hunc exitum vitae Metridates habuit, homo, ut ferunt, omnium supersticiosissimus, qui viginti duarum gentium linguis, quas sub regno suo habuit, ita locutus est, ut numquam legationes sub interpretibus audiret. Periit autem apud Bosphorum, vir ingentis consilii et industriae. Regnavit annis 40, vixit 72, semper habens secum phylosophos omniumque artium peritissimos. Contra Romanos habuit bellum annis 40, sive, ut alii dicunt, 30.
6.129
Pompeius vero, Metridatis occisi nuncio accepto, Tygrani bellum intulit; sed ille ei se dedidit, ac diadema suum, cum procubuisset ad genua Pompeii, in manu ejus collocavit, quod ei Pompeius reposuit, honorificeque eum habuit, regni tamen parte sublata, grandi eum pecunia, multavit, quia bellum sine causa Romanis intulit. Inter haec autem Scaurum legatum in Syriam misit eique omnia negocia ibi agenda commisit. Qui cum Damascum veniret, audiens quae in Judaea inter Hyrcanum et Aristobolum fratres gerebantur, illuc tetendit. Ad quem cum utriusque fratris legati venirent, acceptisque ab Aristobolo trecentis talentis, parti ejus favit, justicia pecuniae posthabita. Interea Pompeius, Armenia superata et omnibus partibus illis, cunctisque pro voto ordinatis, in Syriam divertit, deinde Damascum venit, Antipater autem quidam genere Idumeus, divitiis et aliarum rerum copia gentis suae princeps, jam dudum invisus Aristobolo, hortabatur Hyrcanum ut se conferret ad Pompeium. Ad quem veniens, magnis ei datis muneribus, sibi eum conciliavit.( H. m.) Qui tendens Hierosolimam, cum sibi a partibus Aristoboli resisteretur, obpugnationem intendit, vixque tercio mense illam expugnans, 14000 Judaeorum occidit, cetera multitudo in fidem venit, muros civitatis everti soloque aequari precepit; cujus circuitus 4 milia passuum fuisse dicitur.( Jos. De b. J., l. l.) Pompeius cum suis comitibus templum ingressus-- pro quo tamen Judaei maxime doluerunt--, omnia quae intrinsecus erant perspexit, vasa sacra et candelabra et congestam molem pigmentorum et pecuniae sacrae, prope ad duo milia talentorum; nec tamen vel haec vel aliud quicquam de sacris attigerat, sed postera die post excidium jussit aedituos templum curare, ne quid sordium haberet, et ut sollempnia sacra celebrarent. Ipse autem eos qui maxime belli causa fucrant securi percussit, eos vero qui secum fortiter egerant preclaris premiis donavit, et Hyrcanum pontificem declarans, ceteris Judaeis tributum indixit. Post haec Scauro committens omnia negotia a flumine Eufrate usque ad fines Aegypti, Romam ipse contendit, ducens secum Aristobolum captivum cum duabus filiabus totidemque filiis, quorum unus Alexander ex itinere fugit, minor autem Antigonus cum sororibus et patre Romam perductus est. Alexander itaque, congregata manu ad decem milia peditum et mille quingentos equites, Hyrcano gravius imminebat, Judeamque populabatur. Interea Gabinius in Syriam missus successor Scauro, adversus Alexandrum cum valida manu dimicavit quo praelio Alexander sex milibus amissis, in Alexandrium castellum confugit. Ubi obsidione cinctus, veniam rogare coactus est et castellum tradere. Gabinius vero, castellis omnibus dirutis, consilio matris Alexandri Hyrcanum Hierosolimam perducit, eique templi curam permisit, ceteris rei publicae partibus optimates prefecit, omnemque Judaeorum gentem in quinque conventus divisit: unum Hierosolimis, alium Doris, tercium apud Amathunta, quartum Hierico, quintum Seffori Galileae civitate deposuit. Singulari autem unius dominatione Judaei liberati, libenter ab optimatibus regebantur.
6.130
( H. R.) Anno ab Urbe condita sexingentesimo 89o, qui est Ptholomei Dionisii 17u s, Marco Tullio Cicerone oratore et Gneo Antonio consulibus, ea quae de Catilina et sociis ejus Salustius Crispus scribit acta sunt.
6.131
( H. m.) Anno sequenti, qui est Urbis conditae 690u s, Decimo Junio Syllano et Lucio Murena consulibus, Metellus triumphavit de Creta, Pompeius de bello pyratico et Metridatico. Nulla umquam pompa triumphi similis fuit. Ducti sunt ante currum Pompeii filii Metridatis et filius Tygranis et Aristobolus ex Judaea, prelata est ingens pecunia auri atque argenti infinita. Hoc tempore nullum grave bellum erat.
6.132
Anno ab Urbe condita 693o Gaius Julius Caesar, qui postea imperavit, cum Lucio Bibulo consul factus est. Decreta est ei Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricum cum legionibus denis in quinquennium datis; Galliam comatam postea senatus adjecit. Caesar itaque in Galliam profectus, multa praelia cum Gallis Germanisque commisit, sepeque victus, sepiusque vincens, Galliam totam et Suevos, gentem ferocissimam, quorum centum pagos esse multi prodiderunt, omnemque Germaniam Romano subdidit imperio. Domuit autem novem annis omnem fere Galliam, quae inter Alpes et flumen Rhodanum Rhenumque et oceanum est et circuitu patet ab his tricies centena milia passuum. Inde ad Marinos venit, unde in Brithaniam proximus et brevissimus transitus est, Britannisque bellum intulit, quibus ante ne nomen quidem Romanum cognitum fuit. Ibi acerba primum pugna fatigatus, non sine magno suorum discrimine tandem eos vicit, anno ante Dominicam incarnationem, ut Beda scribit, quinquagesimo( h. e. A. 1. 2.). Hanc historiam Suetonius Tranquillus explicuit planissime.
6.133
Anno ab Urbe condita 697, qui est Ptholomei Dionisii 25u s, Marcus Licinius Crassus, collega Gnei Pompeii Magni in consulatu secundo, provinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita templi Hierosolimitani opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palestinam divertit, Hierosolimam adit, templum pervadit, opes diripit. Inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam, quacumque iter habuit, sociis civitatibus auxilia indixit, precia exegit; moxque ut Eufraten transiit, Bajasen legatum ab Horode rege Parthorum ad se missum obviam habuit, a quo vehementer increpatus est cur contra foedus Luculli et Pompeii, avaricia inductus, Eufraten transierit, quamobrem futurum sine mora ut pro auro Parthico ferro oneraretur Serico. Itaque cum prope Charras ventum esset, Parthi subito irruentes cum Surena et Salacea prefectis, obpressere Romanos sagittis. Ceciderunt ibi plurimi senatores, aliquot etiam consulares et pretorii viri. Crassus quoque, filius Crassi, electissimus juvenis, in acie occisus est; preterea quatuor cohortes cum Wargunteio legato mediis deprehensae campis, interfectae sunt. Surenas, rapto equitatu, Crassum persequi intendit, eumque circumventum, ac frustra colloquium ejus petentem, interfecit, quamvis vivum auferre maluisset; pauci beneficio noctis liberati, Charras confugerunt. Avaricia enim unius ad tantum nefas exolevit, ut 12 legiones Romanorum aut captae, paucis elapsis, aut caesae cum ducibus fuissent. Caput vero Crassi cum dextera ad regem delatum, spectantibus fuit ludibrium. Rex itaque aurum in oris ejus rictum jussit infundere, dicens: Urat te Parthicum, quod te vivum urebat, aurum. Eo successu Parthi elatiores effecti, transsire in Syriam censuerunt. Quos strenue insidiis excepit Cassius et commissae sibi provinciae repulit finibus; deinde in Judaeam irruit, et Tharicheis deletis, 30000 Judaeorum in servitutem vendidit.
6.134
Antipater autem, de quo supra dixi quod Hyrcano faveret, accepit uxorem cui nomen Cypris, splendidissimo inter Arabiae feminas loco natam, ex qua suscepit filios quatuor, Faselum, Herodem, Josephum, Feroram, et filiam nomine Salome. Qui cum Gabinii favorem muneribus atque obsequiis promeruisset, etiam Cassii familiaritatem adeptus est. Causa quippe tantorum filiorum vir egregius est factus ad promerendam muneribus societatem potentium. Sic Josephus de eo testatur; Africanus vero historiographus precipuus:« Aiunt, inquit, qui de eo diligenter explorarunt, Antipatrum quendam patrem fuisse Herodis Ascalonitae, qui et ipse fuerit Herodis cujusdam filius, templi Apollinis editui. Hic Antipater ab Idumeis latronibus captus admodum puer, permansit cum predonibus, pro eo quod pater ejus rei familiaris inopia filium redimere non posset. Verum puer latronum vita et moribus institutus, Hyrcano cuidam Judaeorum pontifici familiaris efficitur. Ex quo natus est Herodes, hic qui Salvatoris temporibus fuit.» Haec Africanus.
6.135
( H. m. et H. R.) Anno ab Urbe condita septingentesimo, qui est Ptholomei Dionisii 28u s, incertum unde concretus plurimam Urbis partem ignis invasit; nec umquam antea tanto incendio correptam et vastatam civitatem ferunt. Nam quatuordecim vicos ejus consumptos dicunt. Hinc jam bellum civile successit execrandum ac lamentabile, quod magis jam dudum dissensionibus ac molitionibus parabatur, quo preter calamitates quae in bellis acciderunt, etiam fortuna populi Romani mutata est. Nam rediens Caesar victor ex Gallia, decerni sibi absenti iterum consulatum poposcit; sed contradictum est ei a Marcello consule, annitente Pompeio et Catone, jussusque est Caesar dimissis exercitibus Romam venire; et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones quae apud Luceriam erant Gneus Pompeius cum imperio missus est. Propter quam injuriam Caesar se contulit Ravennam. Marcus Antonius et Publius Cassius, tribuni plebis, pro Caesare intercedentes, a Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt, Curione simul Caelioque comitantibus. Caesar cum militibus quos habebat contra patriam venit, et Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum venit, quinque cohortes quas tunc solas habebat, cum quibus, ut Livius ait, orbem terrarum adortus est quid facto opus esset, edocuit, deplorans injurias suas, causam belli civilis pro restituendis in patriam tribunis esse testatus est. Inde per Antonium septem cohortes quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio accepit, tres legiones, quae cum Domicio apud Cornificium morabantur, ad suas partes transmisit. Consules vero cum Gneo Pompeio, senatus omnis atque universa nobilitas ex Urbe fugiens et in Greciam transiens, apud Dyrrachium bellum contra Caesarem parabant, quo multi orientis reges cum auxiliis conveniebant. Caesar vacuam Urbem ingressus, dictatorem se fecit, negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus invasit, protulit ex eo auri pondo 4135, argenti pondo prope nongenta milia. Inde venit Massiliam, ad quam obpugnandam Trebonium cum tribus legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas Lucius Afranius et Marcus Petreius et Marcus Varro, Pompeiani duces, obtinebant, ibique multis praeliis Petreium et Afranium superatos, composita pactione, dimisit, in ulteriore, vero Hispania duas legiones a Marco Varrone suscepit. Similiter et duces ejus Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Varrus Tuberonem Africa ejecit. Caesar, compositis rebus suis, Dyrrachium venit, et Pompeium frustra obsidione cinxit, cum illi maria paterent. Pompeius castellum quoddam mari propinquum, ubi presidia Caesaris erant, evertit, et milites occidit. Caesar autem, omissa obsidione, ad Pompeium convertit; Torquatus vero prorumpens aversum e vestigio insecutus est. Ita Caesaris milites ancipiti periculo territi, ipso Caesare frustra obsistente, fugerunt; evasit tamen Caesar, quia nocte interveniente Pompeius sequi noluit. Dixit autem Caesar, nec Pompeium scire vincere, et illa tantum die se vinci potuisse. Caesa sunt in eo praelio 4000 militum Caesaris, centuriones 22, equites Romani complures; caesus est ibi Sceva, Caesaris miles fortissimus, cujus scutum centum viginti ictibus petitum fuisse dicitur. Inde citato agmine Caesar per Epyrum in Thessaliam perrexit, Pompeius vero cum maximis copiis secutus est, bellumque commissum est. Videre ibi et gemere erat, contractas Romanorum vires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse, quas, si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. Fuerunt enim ex parte Pompeii octoginta octo cohortes, peditum plus quam 40000, equites in sinistro cornu 600, in dextro 500, reges et senatores et Romani equites plurimi, ex parte autem Caesaris minus quam 40 milia peditum, equites mille. Cumque diu utrimque sub dubia sorte caederentur, atque ex alia parte Pompeius diceret: Parce civibus, nec tamen faceret, ex alia vero Caesar hoc faceret quod urgeret, dicens: Miles, faciem feri, tandem universus Pompeii fugit exercitus, castraque direpta sunt. Caesa sunt in eo praelio Pompeianorum 15000, centuriones 33. Pompeius fugiens, in ostio Penei amnis onerariam navim nactus, in Asiam transiit, inde per Cyprum Alexandriam petiit, ut a rege Aegypti, cui tutor ipse a senatu datus fuerat propter juvenilem ejus aetatem, acciperet auxilia. Qui fortunam magis quam amiciciam secutus, occidit Pompeium, caputque ejus et anulum Caesari misit. Quibus conspectis, Caesar etiam lacrimas fudisse dicitur, tanti viri intuens caput, generi quondam sui, et inundatum odoribus imperavit cremari. Pompeii uxor filiique fugerunt, cetera Pompeiana classis direpta est, omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis. Ibi et Pompeius Bythinius occisus est, Lentulus vero vir consularis apud Pelusium interfectus est. Caesar, compositis apud Thessaliam rebus, Alexandriam venit, ubi Achillas dux regius, semel imbutus Pompeii sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. Nam jussus exercitum cui preerat dimittere prope 20000 armatorum, non modo sprevit, verum etiam aciem direxit. In ipso praelio regia classis ad terram subducta jubetur incendi. Ea flamma cum partem quoque urbis invasisset, 400, 000 librorum proximis forte aedibus condita exussit, singulare profecto monimentum studii curaeque majorum, qui tot tantaque illustrium ingeniorum opera congesserant. Postea Caesar insulam ubi Pharus est cepit; eo Achillas cum Gabinianis militibus venit; ingens pugna commissa est, magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompeii interfecti sunt. Caesar quoque vi insistentium hostium pressus, scapham ascendit. Qua mox pondere subsequentium gravata ac mersa, per ducentos passus ad navim, una manu elevata, qua cartas tenebat, natando pervenit. Mox navali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut cepit. Alexandrinis petentibus regem reddidit, monitum ut magis amiciciam Romanam quam arma experiri studeret. Qui tamen, ilico ut liber fuit, bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. Nam et 20000 hominum in eo bello referuntur caesa, 12000 cum 70 longis navibus dedita. Quingenti ex victoribus cecidisse dicuntur. Rex ipse adolescens scapha exceptus, ut fugeret, multis insilientibus, mersus necatusque est; corpus ejus ad litus devolutum, indicio loricae aureae cognitum fuit. Qua Caesar Alexandriam premissa, omnes Alexandrinos ad deditionem desperatione compulit, regnumque Aegypti Cleopatrae, Ptholomei sorori, dedit, cum qua stupri consuetudinem habuit; quae postea regio comitatu Urbem ingressa est.
6.136
Cleopatra itaque, soror Ptholomei regnavit Alexandriae annis 22, ut Jordanis episcopus dicit( De r. s.); sed Tertullianus scribit quod regnaret annis tantum 20, dicens eam conregnasse Augusto annis 13, ipsumque postea regnasse aliis 43, qui sunt 56 Augusti. Regni autem Cleopatrae licet tot anni fuisse dicantur, in ordine tamen regum non plus quam duo computantur, quia tercio ejus anno Gaius Julius Caesar Romanum arripuit imperium.( JORD. l. l.) Hanc siquidem Cleopatram postea Romanus ductor Antonius suscipiens suoque lateri, spreta sorore Octaviani, consocians, contra cives proprios dimicavit. Quem Octavianus Augustus certamine superans in Actiaco litore, utrosque jugales coegit ut se ipsos perimerent; sicque regnum eorum in Romanorum imperium devenit, ubi et usque hactenus et usque in finem mundi secundum prophetiam Danielis regni debetur successio. Alex. Rom. 1 2 3 1 8 1 17 10 12 15 16 17 18 56
6.137
Romanum coepit imperium per Gaium Julium Caesarem.
6.138
Octavianus, qui postea appellatus est Augustus, filius Actiae sororis Julii Caesaris, regnavit post Julium annis 56, a quo Romani principes appellati sunt augusti.
6.139
Ex hoc tempore, videlicet ex decimo anno Augusti, regnum et sacerdotium Judaeorum et christus, id est unctus, usque in presens tempus defecit, Hyrcano pontifice consilio Antigoni fratris sui, Aristoboli filii, a Parthis capto, et eodem Antigono a Romanis occiso, et Herode alienigena rege constituto.
6.140
Antonius et Cleopatra semet ipsos interficiunt, et Aegyptus in provinciam redacta Cornelium Gallum primum habuit judicem Romanum.
6.141
Defecit regn. Alex.
6.142
Gaius Julius Caesar, a quo Romani principes caesares appellantur, primus apud Romanos singulare arripuit imperium, regnavitque annis quinque, ab Urbe condita 705o.( H. m.) Hic itaque reversus ab Alexandria per Syriam, Pharnacem, Metridatis Magni filium, vicit, Romamque regressus, tercio se dictatorem et consulem fecit cum Marco Aemilio Lepido, qui magister militum ei causa dictaturae ante annum fuerat. Deinde in Africam profectus est, ubi infinita Romanorum nobilitas cum Juba rege Mauritaniae apud Thapsum sibi bellum reparaverat. Duces autem Romani erant Publius Cornelius Scipio, ex antiquissimo genere Scipionis Africani, qui etiam socer Marci Pompeii fuerat, Marcus Petreius Varrus, Marcus Portius Cato, Lucius Cornelius Faustus, Syllae dictatoris filius. Contra hos commisso praelio, post multas hominum caedes victor exstitit Caesar; castra eorum direpta sunt, sexaginta elephanti capti. Cato sese apud Uticam veneno occidit; Juba percussori jugulum dato precio prebuit; Petreius gladio se perfodit; Scipio in navi, qua ad Hispanias fugiens, vento coactus, in Africam rediit, semet ipsum jugulavit. In eadem navi etiam Torquatus occisus est. Caesar Pompeii Magni nepotes filiamque Pompeiam, simulque cum his Faustum, Syllae filium, et Petreium ac Afranium jussit occidi. Post annum Romam cum quatuor triumphis ingressus, quarto dictator et consul creatus est, totiusque regni monarchiam solus assumpsit, ex quo continua Romanis nascuntur imperia. Disposito itaque ac recuperato rei publicae statu, continuo in Hispaniam contra Gneum Pompeium et Sextum Pompeium, filios Pompeii Magni, profectus, multa bella sorte varia gessit. Ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis viribus dimicatum est tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, veteranis etiam suis cedere non erubescentibus, se voluerit occidere, ne post tantam rei militaris gloriam in potestatem adolescentum natus annos 66 veniret. Denique reparatis suis, tum subito in fugam versus est exercitus Pompeiorum; Titus Labienus et Actius Varus in acie caesi sunt; Gneus Pompeius cum centum equitibus aufugit; Sextus Pompeius, frater ejus, contracta celeriter non parva Lusitanorum manu, congressus cum Cesonio, victus fugiensque interfectus est. Hoc bellum eo die actum est quo pater eorum Pompeius ab Urbe, bellum gesturus, antea aufugerat, quatuorque annis hoc bellum civile toto orbe intonuit. Caesar itaque, bellis civilibus toto orbe compositis, Romam rediens, agere insolentius coepit contra consuetudinem Romanae libertatis. Cum ergo honores ex sua voluntate prestaret, qui antea ferebantur a populo, nec senatui ad se venienti assurgeret, aliaque regia et pene tyrannica faceret, conjuratum est in eum a ducentis et 60 vel amplius senatoribus equitibusque Romanis. Precipui inter conjuratores fuerunt duo Bruti, ex genere illius Bruti qui primus consul fuerat Romae regesque expulerat, et Gneius Cassius et Servilius Casca. Quadam igitur die senatu in curia congregato, cum Caesar advenisset, viginti tribus cultris senatoriis confossus est, moxque auctores caedis strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. Turbato populo, diu deliberatum est utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi, corpus ejus raptum populus, dolore stimulatus, in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremavit. Eadem vero nocte quae caedem ejus precessit, Calpurnia, uxor ejus, vidit in somnis eum confossum vulneribus in sinu suo jacere; oravitque eum ne mane abiret in senatum; sed hic auspiciorum verba saepe negligens, contempsit somnium, rei autem probavit eventus. Ante paucos quoque dies bove ex more mactata, cor in extis non est repertum. Quod cum Spurinna aruspex pronunciasset ei ad vitae periculum pertinere, Caesar memor constantiae ait: Miraris, si bos non cor habet. Sed mox vitae ejus finis fuit. Idem Spurinna ante paucos fere annos eidem Caesari dixerat, cavendas ei esse Idus Martias. Quo die viso, ait Spurinnae Caesar: Idus Martii venerunt. Ille respondit: Sed nondum transierunt. Eodem die Caesar confossus est, vir quo nullus umquam magis bellis enituit. Ejus siquidem ductu undecies centum nonaginta duo milia hominum caesa sunt. Nam quantum bellis civilibus fuderit, annotare noluit. Signis collatis quinquagies dimicavit, Marcum Marcellum solus supergressus, qui 39 vicibus fuerat praeliatus. Ad hoc nullus celerius scripsit, nemo velocius legit, quaternas etiam epistolas simul dictavit. Tantae fuit bonitatis, ut quos armis subegerat, clementia magis vicerit. Eodem tempore Romae tres simul exorti soles paulatim in eundem orbem cojerunt. Inter cetera quoque portenta quae toto orbe facta sunt, bos in suburbano Romae ad arantem locutus est, frustra se urgeri, non enim frumenta, sed homines brevi defuturos.
6.143
Octavianus Caesar, qui postea Augustus est appellatus, a quo et deinceps imperatores Romanorum augusti dicti sunt, regnavit annis 56, 12 cum Antonio et Lepido, solus vero 44.( H. m.) Hic Octavio patre senatore genitus, maternum genus ab Aenea per Juliam familiam sortitus est, filius Actiae, sororis Julii Caesaris, quem ille adoptavit in filium, cum non haberet proprium, et testamento heredem reliquit nomenque suum ferre jussit. Interfecto igitur Caesare avunculo suo, cum primum rediens ab Apollonia Urbem ingrederetur, hora circiter tercia, repente liquido ac puro sereno ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit circulus, quasi eum potissimum in mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, cujus tempore nasciturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset et regeret.
6.144
Anno itaque ab Urbe condita 709 interfecto Julio Caesare, bella civilia reparata sunt. Percussoribus enim Caesaris favebat senatus; Antonius autem consul, qui erat partium Caesaris, civilibus bellis eos obprimere conabatur. Ergo turbata re publica, inter multa scelera quae Antonius commisit, Decium Brutum apud Mutinam obsidione conclusit. Pro qua re a senatu hostis judicatus est, missique sunt ad expugnandum eum duo consules, Pansa et Hircius, et cum his Octavianus adolescens, natus annos 17. Ex quibus Pansa primo veniens, pilo graviter vulneratur, et interpositis diebus moritur; Hircius vero collegae auxilium ferens, magnas Antonii copias vasta caede delevit; Octavianus Caesar catenus castra custodivit. Secunda adversus Antonium pugna magnae utrimque strages factae sunt, Hircius consul occiditur, Caesar victoria potitur; consulum occisorum uterque exercitus Octaviano Caesari subditur. Antonius fugatus, amisso exercitu, confugit ad Lepidum, qui tunc magister equitum Caesaris fuerat, et tum militum copias grandes habebat. A quo susceptus est, ipsoque interveniente, Caesar recepit eum in gratiam, atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam ejus in matrimonium sortitus est; et ut vindicaturus patrem Caesarem, a quo per testamentum heres adoptatus fuerat, Romam cum exercitu tendebat, et cum Antonio ac Lepido rem publicam armis tenebat et senatum proscripserat. Cumque rumor de futura proscriptione in Urbe ortus esset, Gaius Toranus vir pretorius nichil tale suspicans, incursantibus militibus, in domo sua interfectus est, aliique complures nobiles trucidati sunt. Sed ne incircumscripta caedes effrenatius ageretur, 132 senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi precepto et nomine, deinde Antonii, tercio Caesaris. Ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum proscripserat, Lucium quoque Caesarem avunculum suum, et quod exaggerando sceleri accessit, viduam matrem proscripsit; ibi Lepidus Lucium Paulum fratrem in eundem proscriptorum gregem conjecit; adjectique sunt postea triginta equites Romani. Multae et variae clades diu actae sunt, domus proscriptorum, direptis omnibus, dirutae sunt. Interea Brutus et Cassius, interfectores Gaii Caesaris, ingens bellum moverunt; erant enim per Macedoniam et orientem multi exercitus quos occupaverant.( H. R. et H. m.) Profecti sunt igitur contra eos Octavianus Caesar et Marcus Antonius, Lepido ad defendendam Italiam remanente, et apud Philippos Macedoniae civitatem contra eos pugnantes, primo praelio victi sunt; periit tamen dux nobilitatis Cassius; secundo Brutum et infinitam nobilitatem victam interfecerunt; ac sic inter eos divisa est res publica, ut Caesar Hyspaniam et Gallias et Italiam teneret, Antonius Asiam, Pontum et orientem. Sed in Italia bellum civile moverat Lucius Antonius consul, frater ejus qui cum Caesare contra Brutum et Cassium dimicavit. Is apud Perusium Tusciae civitatem victus et captus est, sed non occisus. At Romae Fulvia, uxor Antonii, socrus Caesaris, dominatum ut mulier exercebat, insolens etiam in eos per quos ut insolesceret agebatur; Caesarem quoque contumeliis et insidiis petiit; a quo propulsata, ad Antonium in Greciam concessit. Antonius vero etiam Octaviam, sororem Caesaris, duxit uxorem. Interim a Sexto Pompeio, Gnei Pompeii filio, ingens bellum in Sicilia commotum est, adversus quem Octavianus Caesar et Marcus Antonius pugnaverunt; sed pax inter eos postremo convenit. Quam cum postea Pompeius rumperet, Agrippa jussu Caesaris cum eo conflixit, et vicit; centum sexaginta tres naves ejus aut mersit aut cepit; Pompeius cum 17 vix lapsus evasit. Lepidus quoque magna viginti legionum insolentia tumens, cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se venientem semel atque iterum sprevit, ac potius telis appeti jussit; quae ille collecta in laevum brachium lacerna repellendo vitavit. Mox immisso equo ad suos reversus, instructoque exercitu, adversus Lepidum veniens, plurimas legiones ejus, paucis interfectis, in suam partem transire coegit. Lepidus tandem intelligens, quo sua vanitas tenderet, deposito paludamento, assumptaque veste pulla, supplex Caesari factus, vitam et bona impetravit, perpetuo quidem emendatus exilio.( Cf. OROS. l. l. H. m.) His temporibus Agrippa in Aquitania rem prospere egit, et Lucius Ventidius Bassus irrumpentes in Syriam Persas tribus praeliis vicit, Parthorum regis Orodis filium interfecit, eo ipso die quo olim Orodes per ducem Surenam Crassum occidit. Taurus quoque Caesaris prefectus totam pene Siciliam ferro pertemptatam in fidem recepit. Quadraginta quatuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant. Unde milites multitudine feroces quosdam pro accipiendis agris tumultus excitaverant. Sed Caesar, animo ingens, 20 milia militum exauctoravit, 30 milia servorum dominis restituit, 6 milia, quorum domini non exstabant, in crucem egit, jam tum presignans, suo tempore nasciturum esse, per quem superbientes reprimendi et omnes servi suo vero domino restituendi essent, qui tamen dominum suum recognoscerent; qui vero sine domino invenirentur, mortis supplicio punirentur. Post haec Caesar ovans Urbem ingressus, ut in perpetuum tribunitiae potestatis esset, a senatus decreto accepit.
6.145
His diebus trans Tyberim e taberna meritoria fons olei de terra exundavit, ac per totum diem largissimo rivo fluxit, significans sub perpetuo principatu nascituri ejus tempore Christi, toto die, id est omni tempore, Romani imperii de hospita largaque aecclesia oleo sacri crismatis unctos indesinenter processuros.
6.146
( H. m.) Antonius autem, qui Asiam et Orientem tenebat, Artabanem Armeniae regem proditione et dolo coepit, vinctumque argentea catena ad confessionem thesaurorum regiorum coegit; expugnatoque opido, in quo erant thesauri, magnam abstulit copiam argenti et auri. Qui elatus pecunia, bellum Caesari indixit, atque Octaviae, sorori Caesaris, repudium denunciavit, et Cleopatram ex Alexandria sibi occurrere imperans uxorem duxit. Mox ingens bellum civile commovit, cogente Cleopatra, dum cupiditate muliebri cupit etiam in Urbe regnare. Profectus est igitur Caesar a Brundusio Calabriae in Epyrum adversus Antonium, qui jam omne Actium litus classibus obsidebat. Naves Caesaris erant ducentae triginta rostratae et 30 sine rostris triremes, et octo legiones classi superpositae absque cohortibus pretoriis quinque. Classis autem Antonii 170 navium fuit, quantum numero cedens, tantum magnitudine precellens; nam decem pedum altitudine a mari excellebant. Famosum hoc bellum fuit, ab hora quinta usque septimam incerta vincendi spe, reliquum diei cum sequenti nocte in victoriam Caesaris declinavit. Prior Cleopatra regina cum 60 velocissimis navibus fugit; Antonius quoque, detracto insigni pretoriae navis, fugientem secutus est uxorem. Illucescente jam die, victoriam Caesar consummavit. Antonius igitur gladio se transverberavit, ac semianimis ad Cleopatram in mausoleum regium, in quo se illa moritura condiderat, perlatus est. Cleopatra vero exornata diversis ornamentis ad Caesarem venit, sperans eum ut ceteros sua specie ad lidibinem illicere. Sed ille se intra pudiciciam coartans, eam sprevit et custodiri precepit.( JORD. De r. s.) Quae ubi se ad triumphum servari intellexit, e custodia elapsa, in mausoleum suum se recepit, ibique maximos, ut solebat, induta cultus, in referto odoribus solio juxta suum se collocavit Antonium; admotisque ad venas serpentibus, sic morte quasi somno soluta est, frustra Caesare etiam psillos admovente, qui venena serpentium e vulneribus hominum exsugere solent. Sic Caesar Octavianus Alexandria urbe opulentissima cum tota Aegypto potitus est; preposuitque Aegypto Cornelium Gallum, de quo Virgilius scribit.( HIER.-- H. R.) Hunc primum judicem Romanum Aegyptus habuit.
6.147
( H. R. et H. m.) Anno ab Urbe condita 725. Caesar ab oriente victor rediens, 8 Idus Januarii Urbem triplici triumpho ingressus est, ductis ante currum ejus Cleopatrae liberis, Sole et Luna, ac tum primum, sopitis omnibus civilibus bellis, Jani portas clausit. Hoc die Caesar consalutatus est Augustus primum, eo quod publicam rem auxerit, atque ex eadem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit; quod Greci monarchiam dicunt.
6.148
Anno sequenti Caesar Augustus parum in Hyspania per ducentos annos actum intellegens, si Cantabros et Astures, duas ferocissimas gentes Hyspaniae, suis uti legibus permisisset, iterum Jani portas aperuit, atque in Hyspanias ipse cum exercitu profectus est. Ibi eum apud Tarraconem, citerioris Hyspaniae urbem, legati Indorum et Scytarum, toto orbe transmisso, tandem invenerunt, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam; quoniam, sicut illum Hyspanorum Gallorumque legatio in medio oriente apud Babyloniam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hyspaniam in occidentis ultimo supplex Indus et Scyta Boreus pro pace oravit. Cantabrico itaque bello per quinque annos confecto, totaque Hyspania in aeternam pacem composita, Caesar Romam rediit, et Cantabricae victoriae hunc honorem contulit, ut tunc quoque portas claustris cohiberet. Ita tunc secundo per Caesarem, quarto post Urbem conditam clausus est Janus. Non ullo autem tempore ante eum Romana res magis floruit, quippe cui ipse et per se et per duces ac legatos suos plurimum bellis addidit. Ipse namque per se Romano adjecit imperio Aegyptum, Cantabriam, Asturiam, Dalmatiam, Pannoniam, Aquitaniam; Drusus vero privignus ejus, Galliam Rhetiamque sortitus, maximas fortissimasque gentes armis subegit, Susipeces, Thecteros et Chattos perdomuit, et trans Albim fluvium, qui in barbarico longe ultra Rhenum est, submovit, Marcomannos pene ad interniciem delevit, postea fortissimas nationes, quibus et natura vires et consuetudo experientiam virium[ dabat], pariter uno bello, sed suis aspero, superavit, id est Cheruscos, Suevos et Sicambros, quorum virtus ac feritas ex eo considerari potest, quod mulieres quoque eorum, si quando preventu Romanorum inter plaustra sua collidebantur, deficientibus telis vel qualibet re qua velut telo uti furor possit, parvulos filios, collisos humi, in hostium ora jaciebant. Tyberius autem, frater Drusi, Pannonios, novo motu intumescentes, cruentissima caede delevit, idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus 40 milia captivorum victor abduxit; quod revera bellum maximum et formidolosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum majus bellum, sicut Suetonius testatur, post Punicum fuit. Sub eodem vero tempore Quintilianus Varus propretor cum tribus legionibus trans Rhenum fluvium mira superbia atque avaricia in subjectos agens, a Germanis rebellantibus cum tribunis et legionibus deletus est. Quam rei publicae cladem Caesar Augustus adeo graviter tulit, ut veste capilloque ac reliquis lugentium indiciis deformis, et sepe per vim doloris caput parieti collidens, clamaret: Quintili Vare, redde legiones. In Africa quoque Cossus dux Caesaris Musolanos et Getulos latius vagantes artatis finibus coercuit, atque a Romanis militibus sustinere metu compulit. Piso etiam adversus Vindelicos missus est, quibus subactis, victor ad Caesarem Lugdunum venit. Bosphoranos vero Marcus Agrippa superavit, et signis Romanis, quae illi quondam sub Metridate sustulerant, bello reparatis, victos ad deditionem coegit, Armeniam a Parthis recepit. Parthi quasi, toto terrarum orbe vel domito vel pacato, omnium oculis notarentur, atque in se solos omnis vigor Romani imperii vertendus esset, quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa quae Crasso interfecto abstulerant ad Caesarem remiserunt, eique obsidibus datis, firmum foedus fideli supplicatione meruerunt. Galatia quoque sub hoc provincia facta est, cum antea regnum fuisset, primusque eam Marcus Lollius pro pretore administravit. Tanto autem amore etiam apud barbaros Caesar Augustus habebatur, ut reges Romanorum amici in honorem ejus civitates conderent et ex ejus nomine Caesareas vocarent. Multi quoque reges ex regnis suis venerunt, ut ei obsequerentur, et habitu Romano, scilicet togati, ad vehiculum vel equum ejus cucurrerunt. Ipse autem adeo exsecratus est turbas, bella, simultates, ut nisi justis de causis numquam genti alicui bellum indixerit, jactantisque esse ingenii et levissimi dicebat, ardore triumphandi et ob lauream coronam, id est folia infructuosa. securitatem civium in discrimen per incertos eventus certaminum precipitare, neque imperatori bono quicquam minus quam temeritatem congruere, satis celeriter fieri quicquid commune gereretur, armaque nisi majoris emolumenti spe nequaquam movenda esse, ne compendio tenui, jactura gravi petita victoria similis sit hamo aureo piscantibus, cujus abrupti amissique detrimentum nullo capturae lucro pensari potest. Hic itaque in imperio positus, tribuniciam per se potestatem exercuit. Denique erga cives clementissimus, in amicos extitit fidissimus, quorum precipui erant Mecenas ob taciturnitatem, Agrippa ob modestiam laborisque patientiam. Diligebat preterea Virgilium Flaccumque poetas, liberalibus studiis in tantum incumbens, ut nullus ne in procinctu quidem laberetur dies, quin legeret, scriberet, dictaret. Leges alias novas, alias protulit suo nomine correctas. Auxit ornavitque Romam multis aedificiis, isto glorians dicto: Urbem latericiam reperi, marmoream relinquo. Fuit mitis et gratus et civilis animi, toto corpore pulcher, sed maxime oculis, quorum acies clarissimorum syderum modo vibrabat. A cujus facie dum quidam miles oculos averteret, et interrogaretur ab eo cur ita faceret, respondit: Quia fulmen oculorum tuorum ferre non possum. Nec tamen hic tantus vir vitiis caruit. Fuit enim paululum impatiens, leniter iracundus, occulte invidus, palam factiosus, dominandi vero supra quam estimari possit cupidus, aleae lusor studiosus. Cumque esset cibi ac vini multum abstinens, aliquatenus vero somni, usque ad vulgaris tamen famae probrum serviebat libidini; nam inter duodecim catamitos totidemque puellas accubare solitus erat; abjecta quoque uxore sua Scribonia, amore conjugis alienae possessus, Libiam, quasi marito concedente, sibi conjunxit; cujus Libiae jam erant filii Drusus et Tyberius. Cumque esset luxuriae serviens, erat tamen ejusdem vitii severissimus ultor, more hominum quorundam qui in ulciscendis vitiis quibus ipsi vehementer indulgent acres sunt. Nam poetam Ovidium, qui et Naso, pro eo quod tres libros artis amatoriae scripserat, irrevocabili damnavit exilio. Oblectabatur etiam omni genere spectaculorum, precipue ferarum incognita specie.
6.149
Hujus temporibus Romae sapientes insignes erant Virgilius, Horatius Flaccus, Livius, Salustius, Ovidius, Hortensius, Athenodorus Tharseus, Sitio Alexandrinus.
6.150
Anni Augusti.
6.1
Anno igitur septigentesimo decimo a conditione Urbis Octavianus Caesar regnare coepit, regnavitque cum Antonio et Lepido annis 12, postea solus 44, qui sunt quinquaginta sex. Primo autem anno jussu senatus bellum adversum Antonium movit, eumque devicit.( HIER). Eodem anno cum multi in ultionem Caesaris occiderentur, Cicero in Phormiano suo ab Herennio et Publio occisus est, anno aetatis suae 64. Eodem quoque anno Ovidius Naso nascitur in Peligno.
6.2
Curtius Salassus in insula Arato cum quatuor cohortibus exustus est vivus, eo quod tributa gravius exigeret.
6.3
Octavianus, interveniente senatu, in amiciciam regreditur cum Antonio.
6.4
Cornificius poeta desertus a militibus interiit, quos sepe fugientes galeatos lepores appellavit. Hujus soror erat Cornificia, cujus insignia extant epigrammata.
6.5
Secunda secessio Caesaris et Antonii.
6.6
Cornelius Nepos scriptor hystoricus clarus habetur.
6.7
Formius cum filio Formio claruit, sed filius consularis ante patrem obiit.
6.8
Brutus et Cassius, magnis exercitibus comparatis, apud Athenas convenerunt, totamque Greciam depopulati sunt. Quos Caesar et Antonius, denuo reconciliati, in Macedoniam persecuti sunt et ad mortem compulerunt; nam in desperationem adacti, immaturam sibi mortem ante belli terminum intulerunt. Invitatis quippe percussoribus Cassius caput, latus Brutus prebuit.
6.9
Varus poeta, quem Virgilius in Bucolis notat, in Capadocia moritur.
6.10.1
Herodes alienigena, filius Antipatri Ydumei et Cypridis Arabitae, suadente Antonio, a senatu Romano rex Judaeorum constituitur, regnavitque annis 47. Qui ut se Judaeis magis commendaret, uxorem suam, quae Dosis vocabatur, de qua filium nomine Antipatrum habuit, abjecit, et regio semini se conjunxit, accipiens Mariamnem, filiam Alexandri, filii Aristoboli, fratris Hyrcani summi pontificis et regis, quam procreaverat idem Alexander ex filia Hyrcani patrui sui.
6.10.2
Ab hoc igitur anno, qui est decimus Octaviani Caesaris et 718u s a conditione Urbis, ab origine vero mundi ter millesimus nongentesimus 22u s, regnum et sacerdotium Judaeorum usque in presens tempus defecit, et christus, id est unctus, quem Scriptura Danielis significat, finem accepit. Nam usque ad Hyrcanum, Alexandri Jamnei filium, judices, sacerdotes, reges per successiones populo Judaeorum prefuerunt; sed Hyrcanum frater suus Aristobolus de regno expulit, quem Pompeius Romanorum princeps, favente Antipatro Herodis patre, restituit, Aristobolum vero Romam captivum duxit. Hyrcano autem per consilium Antigoni, filii fratris sui Aristoboli, a Parthis capto, eodemque Antigono in loco patrui ab eisdem Parthis subrogato, sed mox eodem a Romanis seu ab Herode capto et interfecto, Herodes regum accepit, et exinde nequaquam per successionem generis sacerdotalis pontifices constituti sunt, sed ignobiles quique, et alii alio tempore, nonnulli vero per unius anni spacium vel modicum amplius sacerdotium emeruerunt. Itaque Herodes Analeum quendam, de Babylone accitum, pontificem constituit; post exiguum vero temporis Aristobolum, fratrem uxoris suae Mariamnis, nepotem Hyrcani ex filia, successorem ei dedit. Quo post annum consilio ipsius Herodis in aqua suffocato, rursus sacerdotium reddidit Analeo; sicque per diversas successiones extraneorum in sacerdotalis successione generis sacerdotium defecit Judaeorum. Quae omnia ita ventura angelus Danieli predixit in haec verba:« Et scies et intelleges ab inicio sermonis respondendi et aedificandi Hierusalem usque ad Christum ducem ebdomadae septem et 62, et post ebdomadas septem et 62 interibit crisma, et judicium non erit, et templum et sanctum corrumpet populus, duce veniente.» Et reliqua. Igitur septem et 62 ebdomadae, quae simul fiunt 69, faciunt annos 483, in quibus christi, id est sacerdotes per unctionem consecrati, regnaverunt ab instauratione templi sub Dario usque ad Hyrcanum, in quo novissimo crisma et sacerdocium defecit Judaeorum. Quod autem a perfectione templi, hoc est a sexto Darii anno, usque ad decimum Augusti annum septem et 62 ebdomadae, id est anni 483, computentur, sic possumus approbare. Sexagesimae sextae olympiadis anno primo, hoc est Darii sexto, completa est templi aedificatio, et 186 olympiadis anno secundo, id est Augusti decimo, Herodes regnum suscepit Judaeorum, in quibus fiunt anni 483, per singulas olympiades quadriennio subputato.
6.10.3
Anni Herodis regis.
6.11
1. Salustius obiit quadriennio ante bellum Actiacum. Lunae cursus secundum Romanos hoc anno inventus est.
6.12
2. Antonius Cleopatrae junctus, illi Arabiam dedit.
6.13
3. Octaviani et Antonii terciae dissensionis exordium, eo quod Antonius, repudiata sorore Caesaris, duxisset Cleopatram.
6.14
4. Nicetes et Theodorus rethoricae artis preceptores habentur.
6.15
5. Antonius et Cleopatra semet interficiunt, et Aegyptus fit Romana provincia, in qua usque ad Cleopatram regnaverunt qui vocabantur Lagidae annis 273, ipsa vero regnavit annis 22, qui fiunt anni ducenti nonaginta quinque.
6.16
6. Nicopolis juxta Actium promunctorium condita est.
6.17
7. Octavianus Caesar cum ingenti triumpho Romam ingressus est, ductis ante currum ejus filiis Cleopatrae, Sole et Luna, eodemque die sui triumphi nomen accepit Augusti. Eodem anno Marcus Terrentius Varo phylosophus prope nonagenarius moritur.
6.18
8. Cornelius Gallus Forojuliensis poeta, cujus Virgilius meminit in egloga ultima, qui et Aegyptum in provinciam redactam primus rexit, 44o aetatis suae anno propria manu se interfecit.
6.19
9. Augustus Calabriam et Gallos vectigales fecit.
6.20
10. Marcus Gnatius Plaucius, Ciceronis discipulus, orator insignis habetur, qui cum Galliam comatam regeret, Lugdunum condidit.
6.21
11. Quintilius Cremonensis, Virgilii et Horatii amicus, moritur.
6.22
12. Pylades Cilex pantomimus primus Romae chorum et fistulam sibi precinere fecit.
6.23
13. Tyberius ab Augusto missus occupavit Armeniam.
6.24
14. Herodes apud Hierosolimam multas et magnas aedes construxit.
6.25
15. Virgilius Brundusii moritur, et Neapolim transfertur, cujus tumulus hujusmodi notatur, quem ipse, ut aiunt, moriens dictavit:
6.26
16. Herodes in Paneade id quod Panum vocatur exstruxit.
6.27
17. Augustus Samiis libertatem dedit.
6.28
18. Herodes Samariam, olim jam in cineribus sedentem, a fundamentis suscitans, in honorem Augusti Sebastiam, id est Augustam, appellavit.
6.29
19. In Cypro plurimarum civitatum partes terremotu ceciderunt.
6.30
20. Varus et Tucca, Virgilii et Horatii contubernales, poetae habentur illustres, qui libros Aeneidon postea emendandos susceperunt ab Augusto, ea lege ut nichil de suo adderent.
6.31
21. Agrippa Bosphorum cepit.
6.32
22. Augustus a senatu maximus pontifex nominatur.
6.33
23. Herodes Caesaream nomine Caesaris condidit, quae prius turris Stratonis vocabatur.
6.34
24. Horatius 57o aetatis suae anno moritur Romae.
6.35
25. Julius Hyginus, cognomento polyhystor, grammaticus habetur illustris.
6.36
26. Herodes Hyrcanum, qui olim sacerdos et rex Judaeorum fuerat, causa illius amiciciae pristinae ipso rogante de captivitate regressum Parthica, occidit, metuens ne reciperet regnum.
6.37
27. Herodes Aristobolum, fratrem uxoris suae Mariamnis, suffocari jussit.
6.38
28. Tyberius, Augusti privignus, sed jam in filium adoptatus, deletis Vindelicis, Armeniis et Pannoniis, triumphavit.
6.39
29. Augustus Juliam filiam suam in adulterio deprehensam damnavit exilio. Marcus Tullius Tyro, Ciceronis libertus, qui primus notas commentatus est, in Puteolano predio usque ad centum annos consenescens, moritur.
6.40
30. Portius Latro Latinus declamator taedio duplicis quartanae se interfecit.
6.41
31.( H. m.) Cirinus ex consilio senatus ad Judaeam missus, census hominum possessionumque descripsit. Augustus vero, habitatoribus Romanae urbis per facies dinumeratis, invenit virorum 131, 000 triginta septem.
6.42.1
32. Augustus Caesar 42o imperii sui anno, qui est ab Urbe condita 750u s, ab oriente in occidentem, a septentrione in meridiem, ac per totum oceani circulum, quo Romanum pervenit imperium, cunctis gentibus una pace compositis, Jani portas tercio ipse clausit, quas extunc per 12 fere annos quietissimo semper obseratas ocio ipsa etiam rubigo signavit; nec umquam postea, nisi sub extrema senectute Augusti, pulsante Atheniensium seditione et Dacorum commotione patuerunt.( H. m.) Clausis igitur Jani portis, rem publicam, quam bello quesierat, pace nutrire atque amplificare studens, leges primus statuit, per quas genus humanum libera reverentia morem gereret; ipse vero domini appellationem ut homo declinavit. Nam eodem ludos spectante, cum quidam mimus pronunciaret: O dominum aequum et bonum! universique quasi de ipso dictum exsultanter approbavissent, ille statim quidem manu vultuque indecoras adulationes repressit, et insequenti die gravissimo edicto omnes corripuit, dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis serio vel joco passus est.
6.42.2
( Chr. W.-- H. m.) Eo igitur tempore, hoc est anno 42o Octaviani Caesaris Augusti, ex quo autem Aegyptus in provinciam redacta est et Cleopatra cum Antonio victa anno 28o, quando firmissimam pacem ordinatione Dei Caesar Augustus composuit, nascitur in Bethlehem Juda Dominus noster Jhesus Christus, verus Deus et homo, cui pax ista famulabatur, anno ab inicio creationis mundanae secundum Hebraicam veritatem 3962o, secundum 72 interpretes eorumque sectatores 5201o, a diluvio 2306o, ab Abrahae nativitate 2014o, a Moyse et egressu filiorum Israel de Aegypto 1509o, a Salomone et prima templi aedificatione 1031o, a reaedificatione quae sub Dario facta est 519o, ab urbis Romanae conditione 751o, olympiadis centesimae nonagesimae quartae anno tercio.
6.42.3
Anni Anni Herodis. Augusti Caesaris.
6.43
43. Anno Dominicae incarnationis secundo, qui est Augusti 43u s, Augustus amicitiam facit cum Parthis.
6.44
44. Anno Domini tercio Herodes occidit infantes.
6.45
45.( Chr. W.) Anno Domini 4 Judas Galileus ad rebellandum cohortatur Judaeos.
6.46
46. A. D. 5. Asinius Pollio orator et consularis, qui de Dalmatis triumphavit, in villa Tusculana moritur anno vitae octogesimo.
6.47.1
47.( Chr. W.) A. D. 6. Herodes magno cruciatu moritur, pro quo filius ejus Archelaus regnavit annis 9. Multos autem filios habuit Herodes ex diversis uxoribus, quas plures duxerat, Antipatrum ex Doside, quam habuit antequam rex fieret, Aristobolum et Alexandrum filiasque duas ex Mariamne, Hyrcani nepte ex filia, quam sibi ex regio semine conjunxerat postquam ipse factus est rex, abjecta Doside cum filio Antipatro; sed postea, ipsis et aliis accusantibus, occidit Mariamnem, filios quoque ipsius Alexandrum et Aristobolum quasi de nece matris indignantes occidit. Alexandro autem fuerunt duo filii Tygranes et Alexander ex Glaphira, regis Capadociae Archelai filia; Aristoboli vero filii fuerunt Agrippa, qui sub Gaio rex factus est, et Herodes ac Aristobolus, filiaque Herodias ex Beronice consobrina sua, scilicet filia Salome, sororis Herodis patris sui. Habuit Herodes et alios filios, Antipam et Archelaum et filiam Olympiadem ex Marthace Samaritide, Herodem ex filia Symonis pontificis, item Herodem et Philippum ex Cleopatra Hierosolimitide, Phasahelum ex Pallade. Postquam autem Alexandrum et Aristobolum filios suos, qui de semine regio erant, occiderat, Antipatrum, pro accusatione fratrum sibi placentem, proposuit heredem regni relinquere per testamentum; sed cum et ipse de nece illius tractare diceretur, missum in carcerem sub ipso fere mortis articulo interfici jussit et ipsum, mutatoque testamento, successorem regni scripsit Archelaum. Regnavit autem Herodes postquam Antigonus interemptus est annis 34, ex quo autem regnum a Romanis acceperat annis 37; sicque post multa facinora male moritur.
6.47.2
Anni Archelai.
6.48
48.( H. m.) A. D. 7, qui est Augusti 48u s, fames facta est Romae adeo dira, ut omnes peregrinos et servorum maximas copias, exceptis medicis et preceptoribus, ex Urbe trudi preceperit Augustus. Quae ideo creditur divinitus immissa, quia, cum Gaium nepotem suum mitteret Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque provincias, ille preteriens ab Aegypto fines Palestinae, apud Hierosolimam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit. Quod Augustus ubi per eum comperit, pravo usus judicio, prudenter eum fecisse laudavit. Unde divina vindicta populum cum principe peccante corripuit, et quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit.
6.49
49. A. D. 8. Tyberius jam caesar factus, Dalmatas et Sarmatas in Romanam potestatem redegit.
6.50
50.( H. m.) A. D. 9, qui est Augusti quinquagesimus, ab Urbe vero condita 758u s, quatuordecim vicos Urbis, incertum unde consurgens, flamma consumpsit.
6.51
51. A. D. 10. Athenienses moliuntur novas res contra Romanos.
6.52
52. A. D. 11. Messala Corvinus orator biennio antequam moreretur ita memoriam ac sensum amisit, ut vix pauca verba conjungeret.
6.53
53.( Chr. W.) A. D. 12. Jani portae per 12 annos jam clausae, ab Augusto aperiuntur.
6.54
54. A. D. 13. Satio phylosophus Alexandrinus, preceptor Senecae, claruit.
6.55
55. A. D. 14. Augustus cum Tyberio censum Romae agitans, invenit nonagies ter centena et 70 milia hominum.
6.56.1
56. A. D. 15, qui est imperii Augusti 56u s, Archelaus accusatus ob insolentiam, nono regni sui anno, in Viennam ab Augusto relegatus est, et Judaea tetrarchis committitur, Herodi, Antipatro, Lysaniae, Philippo. Eodem anno Augustus Nolam ingressus, morbo capitur, et in Athellae opido Campaniae moritur, anno aetatis suae 75o. Quem mortuum senatus multis modis censuit honorandum, dicens: Utinam aut non nasceretur, aut natus non moreretur( Cf. BEDAM, Chr. W. HIER. H. m.) 10. 11. add.: Romae in campo Martio est sepultus.
6.56.2
Anno Dominicae incarnationis 16, qui est a condita Urbe 766, Tyberius, Libiae filius, Augusti privignus, mox gener, postremo adoptione filius, imperium Romanum adeptus est, ab Augusto secundus, et regnavit annis 23. Iste quia Claudius Tyberius Nero dicebatur, eleganter a joculatoribus Caldius Biberius Mero ob vinolentiam nominabatur. Satis prudens in armis satisque fortunatus ante sumptum imperium sub Augusto fuit, ut non immerito rei publicae dominatus ei committeretur, habens scientiam litterarum, multo preclarus eloquio, sed ingenio pessimo, truci, avaro, insidioso, simulans ea se velle quae nollet et ea nolle quae vellet, his quasi infensus quibus consultum cupiebat, his vero quos oderat quasi benivolus apparens, repentinis responsionibus melior quam premeditatis. Denique delatum a patribus principatum, quem quidem astu perceperat, finxit se abnuere, quid singuli dicerent aut sentirent, atrociter explorans. Quae res bonos quosque pessumdedit. Estimantes enim eum ex animo declinare magnitudinem imperialis molestiae, cum sententias suas ad ejus voluntatem, ut sibi videbatur, promunt, postrema exitia inciderunt. Per se nulla bella gessit, sed ne per legatos quidem aliqua gravia, nisi quod tantum aliquantis in locis precogniti gentium tumores cito comprimebantur. Getulorum latrocinia repressit, Maroboduum Suevorum regem callide circumvenit. Cum magna et gravi modestia rei publicae praefuit plurimo imperii sui tempore, adeo ut quibusdam presidibus ad augenda provinciis tributa suadentibus scripserit boni pastoris esse tondere pecus, non deglobere; sed paulatim mutatur in pejus.( H. m.) Nam et filios suos adoptivos Drusum et Germanicum, germani sui Drusi filios, veneno interfecit, prefectum suum Sejanum nova molientem occidit, et ex viginti patriciis, quos sibi causa consilii elegit, vix duos incolomes reliquit, ceteros diversis causis necavit, Habuit ipse filium nomine Drusum, sed eo mortuo, filium ejus Tyberium, cognomento Gemellum, et Gaium, filium Germanici, filii fratris sui Drusi, adoptavit in filios, ex quibus Gaius sibi successit in regnum. Hujus itaque Tyberii temporibus Agrippa, filius Aristoboli, qui filius fuit Herodis, quem ipse cum fratre suo Alexandro interfecit, demorans Romae, Druso, Tyberii filio, familiaris fuit; sed mortuo eodem Druso, pater ejus Tyberius pre impatientia doloris prohibuit omnes amicos filii ante faciem suam accedere, ne illis visis dolor ejus renovaretur. Unde Agrippa in Judaeam descendens, et post aliquantum tempus Romam rediens, favente Antonia, uxore Drusi fratris Tyberii, quae Beronicem Agrippae matrem admodum diligebat, in amicitiam receptus est a Tyberio, a quo jussus est nepoti suo Tyberio semper adherere illumque summa ope excolere; sed ille Gaium, Antoniae nepotem, magis dilexit, unde et offensam Tyberii incurrit. Nam cum quadam die Gaio optaret, ut illum, mortuo Tyberio, dominum cunctorum videre mereretur, nunciatum est hoc Tyberio, statimque conjecit eum in vincula, in quibus permansit usque ad Gaii tempora.
6.57.1
add. in margine, quae 11 recepit: Quendambrum fertur jugulasse, qui adinvenit vitrum fabricare, et secundum libitum suum inflectere, dicens ei:« Si vixeris et hoc alios docueris, aurum et argentum annulabitur.»
6.57.2
Anni Tyberii.
6.58
Anno Dominicae incarnationis 17, qui est Tyberii secundus, Asinii Pollionis filius Asinius Gallus diris a Tyberio suppliciis enecatur.
6.59
A. D. 18. Livius hystoriographus Patavii moritur. Ovidius quoque poeta in exilio moritur.
6.60
( H. m.) A. D. 19. Germanicus, Drusi filius, Caligulae pater, de Germanis, ad quos ab Augusto jam sene missus fuerat, triumphat.
6.61
A. D. 20. Germanicus caesar a Tyberio patruo suo veneno interficitur.
6.62
A. D. 21. Fenestella hystoriographus et poeta 70o vitae suae anno moritur, et Cumis sepelitur.
6.63
A. D. 22. Tyberius multos reges per blandicias ad se vocavit nunquamque remisit, inter quos et Archelaum Capadocem, cujus etiam regnum in provinciae formam redegit, et nobilissimam ejus civitatem Mazacam ex suo nomine Caesaream appellavit.
6.64
A. D. 23. Pompeii theatrum incensum est. Olympias 200.
6.65
A. D. 24. Tyberius Drusum, fratris sui filium, regni consortem fecit, quem eodem anno veneno interemit.
6.66
A. D. 25. Servius Plautus, corrupti filii reus, semet in judicio interemit.
6.67
A. D. 26. Philippus tetrarcha Paneadem, in qua plurimas aedes construxit, Caesaream Philippi vocavit.
6.68
( Ch. W.) A. D. 27. Pylatus a Tyberio preses Judaeae mittitur.
6.69
A. D. 28.
6.70
A. D. 29. Herodes tetrarcha, frater Philippi, ad magnam amiciciam Tyberii pervenit, aedificans civitatem, quam ex ejus nomine Tyberiadem vocavit.
6.71
( Evang.) A. D. 30. Johannes baptizare coepit populum; cujus baptismate Dominus noster Jhesus Christus in Jordane baptizatus, tricesimo aetatis suae secundum carnem anno coepit signa facere et predicare, virtutibus vera comprobans esse quae diceret( Cf. Chr. W.).
6.72
A. D. 31. Dominus noster Jhesus Christus discipulos eligens, evangelicis eos imbuit sacramentis. Johannes baptista decollatur ab Herode tetrarcha filio Herodis illius sub quo natus est Dominus, machinante Herodiade uxore sua, quam abstulit fratri suo, ut Marcus dicit, Philippo, eandemque Herodiadem Beda scribit filiam fuisse Arethae regis, quam idem Aretha primum Philippo conjunxerit, sed postea ablatam Herodi, fratri ejus, dederit, eo quod ipse ditior et potentior fuerit. Josephus vero scriptor antiquitatum, neutri consentiens, in 18o libro scribit in hunc modum: His quoque temporibus inter Aretham Petreum et Herodem regem simultatio magna contigit propter hujusmodi causam. Herodes tetrarches uxorem habuit Arethae filiam, cum qua non parvum tempus advixerat. Sed cum Romam evocaretur, transiens in domo Herodis exceptus est. Frater ejus erat etiam ipse, sed non ex una matre progenitus; Herodes enim ex filia Symonis sacerdotis fuerat procreatus. Cumque ibi esset, Herodiadis amore captus est, uxoris alterius Herodis; filia enim erat ista Aristoboli soror Agrippae majoris. Audet igitur cum muliere de nuptiis ineundis miscere sermonem. Illa vero suscipiente, pacta firmantur, ut, cum Roma reversus fuisset, illa conubii jura susciperet. Erat enim in pactis ut filiam Arethae regis excluderet. Et Herodes quidem Romam, talibus pactis firmatis, advehitur; sed cum reversus fuisset, peragens Romae propter quae fuerat evocatus, uxor ejus fideliter cuncta cognoscens quae inter eum fuerant Herodiademque composita, antequam eam ille cuncta cognovisse sentiret, rogat virum, ut in Macherunta, ubi limes erat Arethae Herodisque regionis, ab eo mitteretur, nichil ei suae voluntatis aperiens. Hoc Herodes libenter accipiens, mittit uxorem, nichil eam sensisse penitus arbitratus. Illa vero-- premiserat enim ante multum tempus ad patrem, ut ei apud Macherunta omnia pararentur quae itineris usus exposceret-- a ductoribus Arethae suscipitur, confestimque Arabiam intrat, atque ibi ab illis ductoribus ad alios, ab illisque rursus ad alteros transmissa, cum summa celeritate patri perducitur, cui cunctam Herodis voluntatem aperit. Ille vero exhinc inimiciciarum sumpsit inicium, atque ab utroque congregato exercitu, in regione Gamalica bello confligitur, non quidem ipsis presentibus, sed ductoribus ab utraque parte transmissis. Pugna itaque facta, et exercitu Herodis afflicto proditione perfugarum, qui ex Philippi tetrarchia ad Herodem quasi auxiliandi causa convenerant, haec Herodes scribit ad Tyberium. Ille autem indignatus, quod Arethas talia perpetravit, scribit Vitellio, Syriae tunc rectori, ut ei bellum incunctanter inferret et aut vivum eum vinctum adduceret aut certe mortui caput auferret. Tyberius quidem, ut haec ageret, rectori Syriae demandabat. A quibusdam autem Judaeorum videbatur ideo perisse Herodis exercitum, quod in eum satis juste indignatio divina commota sit pro vindicta Johannis, qui vocabatur baptista. Hunc enim Herodes occidit, virum valde bonum, qui precipiebat Judaeis virtuti operam dare, justiciam colere, pietatem in Deum servare, et per baptismum in unum coire. Hucusque verba Josephi, quae docent, Herodiadem nec filiam Arethae fuisse nec uxorem Philippi, cum et superius in libro 17 antiquitatum idem scribat, Herodem majorem poenitudine ductum super interfectione filiorum suorum Alexandri et Aristoboli, erga filios eorum clementem extitisse, et Alexandri filio majori filiam Ferorae fratris sui junxisse, filio vero Aristoboli filiam Antipatri, filio autem Antipatri filiam Aristoboli Mariamnem, alteram vero, id est Herodiadem, filio suo Herodi; et is, inquit, natus est ei ex filia pontificis; cum post subinferat, Herodem et Philippum ex Cleopatra Hierosolimite natos, pontificis vero filiam Mariamnem dictam fuisse. Ex his prudens lector eligat quid magis sit tenendum, cum et difficile sit evangelistae verbis non credere, et omnes astipulentur Josephum veracem antiquitatum relatorem existere, nisi forte dicatur evangelista pro affinitate personarum mutationem fecisse nominum, nec multum curaverit inter tot Herodis filios exquirere, quod duos filios sibi aequivocos scribatur habuisse. Bedae vero indulgendum putamus, quod Herodiadem Arethae filiam dixerit, quia multis scribendis intentus, multiplicitatem hystoriarum forte per omnia tenere non potuit, maxime cum et beatum Hieronimum in commentario Marci eadem sensisse forsitan legerit.
6.73
Anno Dominicae incarnationis 32, discipuli Christi, evangelicis instructi documentis, verbum fidei per civitates Judaeae, ipso mittente, predicaverunt.
6.74
( Cf. Chr. W.-- HIER.) Anno incarnationis suae 33, Dominus noster Jhesus Christus passus est in carne et resurrexit, in cujus passione multa contigisse miracula etiam gentilium scriptores testantur. Josephus quoque, inter cetera quae tempore illo stupenda contigerunt, scribit sacerdotes templi primum commotiones locorum et sonitus quosdam audisse, dein ex adito templi vocem erupisse: Transeamus ex sedibus his. De ipso etiam Christo scribit ita( XVIII, 6): Fuit autem his temporibus Jhesus, sapiens vir, si tamen virum eum nominare fas est; erat enim mirabilium operum effector et doctor hominum eorum qui libenter audiunt quae vera sunt, et multos quidem Judaeorum, multos etiam ex gentibus sibi adjunxit; Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis virorum cum Pilatus in crucem agendum decrevisset, non deseruerunt hi qui ab inicio eum dilexerunt. Apparuit enim eis tercio die iterum vivus, secundum quod divinitus inspirati prophetae vel haec vel alia de eo innumera miracula futura esse predixerant. Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab ipso nuncupati sunt, et nomen perseverat et genus.
6.75
( Chr. W.) A. D. 34. Jacobus, frater Domini, Hierosolimis episcopus ordinatur ab apostolis, seditque annos 30.
6.76
A. D. 35. Pylatus imaginem caesaris in templo statuere volens, seditiones in Judaeis excitavit.
6.77
A. D. 36. Sejanus prefectus cohortatur Tyberium ut Judaeos deleat. Persius Voliternis nascitur.
6.78
( H. m.) A. D. 37. Pylatus ad Tyberium scripsit de passione et resurrectione Domini et de virtutibus ejus, per quas, crescente plurimorum fide, Deus crederetur. Tyberius autem cum magni favoris suffragio retulit ad senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus vero indignatione commotus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit edictoque constituit exterminandos esse Urbe Christianos, precipue cum et Sejanus, prefectus Tyberii, suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. Tyberius tamen accusatoribus Christi edicto mortem comminatus est, plurimosque senatorum proscripsit et in mortem coegit. Pylatus autem cum in Judaea decimum compleret annum, accusatus a Judaeis apud Vitellium, qui tunc Syriae principabatur, jussus est ab eo Romam ire, ut in judicio caesaris se ab objectis purgaret; sed antequam Romam veniret, Tyberius rebus humanis excessit.-- Eodem anno Aristoboli filius Agrippa, cognomento Herodes, Romam veniens, a Tyberio clementer tractatur, favente Antonia, matre Germanici et Claudii, quae fuit uxor Drusi fratris Tyberii; sed cum accusaretur, quod optaret Tyberium citius mori regnumque Gaio dari, in vincula ab eo conjicitur, nec eo vivente solvitur.
6.79.1
( H. m.) A. D. 38. Tyberius Romanos graviter affligens, ingenti omnium gaudio in Campania veneno periit insidiis Caligulae, anno imperii sui 23o, aetatis vero 78o.
6.79.2
Anni Gaii Caligulae. Anni ab inicio mundi quatuor milia.
6.80
( H. m.-- HIER.) Anno Dominicae incarnationis 39, ab Urbe vero condita 789, Gaius Caligula, tercius ab Augusto, suscepit imperium, et regnavit annos tres, menses 10, dies 8. Hic fuit filius Germanici, nepos Drusi, qui fuit privignus Augusti, frater vero Tyberii; hic quia in exercitu natus fuit, ex calciamento militari Caligula cognominatus est; magnoque favore aviae suae Antoniae nutritus, in magnis habebatur honoribus, adoptatusque a Tyberio in filium cum Tyberio, filii sui Drusi filio, in aula nutriebatur, liberalibusque disciplinis adprime eruditus, propter Germanici patris sui virtutem a populis amabatur. Tyberius igitur cum jam ad senectutem pervenisset, diis patriis supplicabat, ut ei signum manifestum ostenderent, quinam post eum in imperium successisset, festinans quidem ut nepoti suo principatum relinqueret. Cui cum dictum esset illum regnaturum, qui sequenti die primus ex omnibus ad eum venisset, misit ad nepotis sui paedagogum, jubens ut primo mane puerum ad se perduceret, putans ulla re numinis superare sententiam. Cumque dies illuxisset, jussit Evodum, ut quisquis foris esset infantulorum, ad se primitus evocaret. Ille autem egressus Gaium ante tabernaculum reperit; nam Tyberius necdum aderat, ciborum acceptione tardatus. Ille vero ignorans totum quod agebatur Veni, inquit, vocat te pater; et introduxit eum. Videns autem Tyberius majestatis supernae potentiam, semet ipsum culpabat, quod illud augurium postulasset, sed non valens divinae ordinationi resistere, Gaium benigne alloquens commisit ei imperium, monens illum erga nepotem Tyberium existere benivolum. Accepto autem regno post Tyberium, omnium ante se sceleratissimus fuit, et qui Tyberii dedecora purgaverit.( H. m.) Ante principatum quippe omnibus acceptus fuit, in principatu vero talis extitit, ut merito vulgaretur atrociorem illo dominum non fuisse. Nam ut breviter crudelitatem ejus depromam, exclamasse fertur: Utinam populus Romanus unam cervicem haberet! Sepe etiam de conditionibus temporum suorum questus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur. Plurima fecit, de quibus nescio an deceat memoriae tradi, nisi forte quia juvat de principibus nosse omnia, ut improbi saltem famae metu talia declinent.( JORD. De r. s.) In palatio matronas nobiles publice libidini subjecit, tribus sororibus suis stupra intulit, ex una earum etiam natam filiam vitiavit, Memmium Regulum coegit ut conjugem suam sibi uxorem in loco filiae daret seque patrem ejus diceret et instrumenta matrimonii ut pater conscriberet; sorores suas, quas stupravit, insularum exilio damnavit.( HIER.-- H. m.) Hic primus, diademate imposito, dominum se appellari jussit, et in deorum numerum se referri precepit. Hic statim ut post mortem Tyberii regnum accepit, Agrippam cognomento Herodem a vinculis absolvit, in quae illum Tyberius conjecit, eique tetrarchiam Philippi patrui sui, qui jam decesserat, tradidit, regemque appellavit, cui et postea tetrarchiam Herodis patrui sui adjecit. Iste est qui in actibus apostolorum Herodes appellatur, qui et Jacobum occidit et Petrum in carcerem misit, et postea ab angelo percussus, vermibus scaturiens exspiravit; cujus filii fuerunt Agrippa rex, aequivocus ejus, et Beronice, soror ejus. Regnavit autem annis 7, moriturque anno tercio Claudii. Philippus vero, patruus ejus, mortuus est anno 22 Tyberii, regens Traconitidis et Gaulanitidis regionem annis 32.
6.81
A. D. 40, qui est Gaii secundus, Judaei, qui jam tunc ob passionem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam exorta seditione, profligati sunt caede, atque pulsi ex urbe; pro quibus Phylo, vir sane apprime eruditus, secunda vice Romam veniens; et apud Gaium interpellans, nichil profecit, sed ibi commorans dicitur cum Petro apostolo locutus fuisse ejusque amiciciam habuisse.
6.82
( Chr. W.) A. D. 41. Pylatus multis calamitatibus a Gaio obpressus, se ipsum interfecit.
6.83.1
A. D. 42. Matheus evangelium scripsit Hebraice. Herodes tetrarcha, qui in Johannis baptistae nece auctor extitit et passioni Domini interfuit, filius Herodis Magni, sub quo natus est Christus, Romam venit, cogente Herodiade uxore sua, quam abstulit fratri suo. Quae cum videret Agrippam fratrem suum a Gaio regem factum, exprobrare coepit Herodi socordiam, quia per id quod noluerit ad caesarem navigare careret majori honore. Nam cum Agrippam ex privato regem fecisse non esset dubium quin eum ex tetrarcha pari honore proveheret. His adductus Herodes Romam venit, subsequente eum et accusante Agrippa, filio fratris sui Aristoboli. Gaius eum de avaricia vehementer increpavit, eique tetrarchiam auferens, Agrippae commisit, ipsum vero perpetuo exilio Lugdunum relegavit. Cognoscens autem quod Herodias soror esset Agrippae, voluit ei opes et quaeque propria concedere; sed illa mariti causa contempnens omnia, secuta est eum in exilium, ibique pariter perierunt.
6.83.2
( H. m.) Eodem anno Gaius cum adversus omnes ingenti crudelitate saeviret, a militibus in palatio occisus est, anno aetatis 38, regni quarto. Qui postquam occisus est, duo libelli in secretis ejus reperti sunt, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis ascriptum erat; ambo lectissimorum virorum utriusque ordinis, senatorii videlicet et equestris, nomina et notas continebant, qui morti destinati erant. Inventa est et arca ingens variorum venenorum, quibus mox Claudio caesare jubente dimersis, maria infecta traduntur, non sine magno piscium exicio, quos enecatos per proxima litora passim aestus ejecit.
6.83.3
Anni Claudii.
6.83.4
( H. m.-- HIER.) Anno Dominicae incarnationis 43, ab Urbe autem condita 793. Claudius, ab Augusto quartus, imperium adeptus est, regnavitque ann. 13, menses 8, dies 28.( H. m.) Hic fuit patruus Gaii Caligulae, filius Drusi privigni Augusti, qui apud Mogontiam habet monumentum, cujus nepos erat Caligula. Iste, cum senatus censuisset genus Caesarum exterminari, deformi latebra latere repertus, quia vecors erat, mitissimus videbatur imprudentibus, sicque raptus a militibus, imperator effectus est, annitente Agrippa, qui tunc forte Romam venerat et a senatu in consilium vocatus fuerat, unde et filium ejus Agrippam postea regem fecit.( H. m.) Hic ventri, vino, libidini foedae obediens, vecors et prope hebes ac pavidus, libertorum et conjugis subjacebat imperiis; cupiens tamen utilem se publicae rei ostendere principem, exercitum movit in Britanniam, transvectusque in insulam, quam nemo ante Julium Caesarem nec post eum ausus fuit adire, intra paucos dies sine praelio et sanguine plurimam ejus partem in deditionem accepit; Orchadas etiam insulas ultra Britanniam Romano imperio adjecit, ac sexto mense ex quo profectus est Romam rediit. Sic ergo de Britannis triumphavit, filiumque suum Britannicum vocavit.( H. m.) Uxor vero Claudii Messalina primo passim adulteris utebatur; ex quo facto plures metu abstinebant et extincti sunt, dehinc atrocius accensa, nobiliores quasque nuptas et virgines scortorum modo secum proposuerat, coactique sunt mares ut adessent. Quod si quis talia horruerat, conficto crimine in eum omnemque familiam ejus seviebatur. Ita liberti ejus potestatem summam adepti, stupris, exilio, caede, proscriptione omnia foedabant. Ex quibus Felicem legionibus Judaeae prefecit, Possidonio eunucho post triumphum Britannicum inter militarium fortissimos arma insignia tamquam participi victoriae dedit, Polibium inter consulares medium incedere fecit. Hos omnes anteibat Narcissus. Post haec Claudius Agrippinam, Germanici fratris sui filiam, sororem Caligulae, matrem vero Neronis, accepit uxorem, quae filio suo procurans imperium, privignum suum Britannicum primo in palatio multiformibus insidiis circumvenit, dehinc ipsum conjugem veneno interemit.
6.84
Primo igitur imperii sui anno, cum confirmaretur in regno Agrippae consilio, dedit eidem Agrippae pro remuneratione omnia quae dedit Augustus Herodi, aliud quoque regnum, quod Lysaniae dicebatur fuisse.
6.85
A. D. 44. Duodecim apostoli, cum eatenus in Judaea tantum predicarent, juxta preceptum Domini, ut Beda scribit, anno a passione Domini 12, in totum orbem divisi sunt. Unde Petrus, fundata primum Antiochena ecclesia, Romam tetendit, ut quidam volunt( BEDAE Mart.) hoc anno, secundum alios vero quarto Claudii anno.
6.86
( Chr. W.) A. D. 45. Primus episcopus Antiochiae ordinatur Evodius. Herodes Agrippa, filius Aristoboli, anno 7o regni sui percutitur ab angelo, relinquens filium nomine Agrippam et tres filias, Beronicem, Mariamnem atque Drusillam. Tunc Claudius, ut Josephus testatur( A. J. XIX, 8; cf. De b. J. II, 10), regnum ejus in provinciam redegit, in cujus procurationem missus est Cuspius Fadus.
6.87.1
A. D. 46. Claudius de Britannis triumphavit. Eodem anno facta est fames gravissima per Syriam, quam etiam Agabus propheta predixit, ut in apostolorum legitur Actibus; sed Christianorum necessitatibus apud Hierosolimam, convecto ex Aegypto frumento, Helena Adiabenorum regina largissime ministravit.
6.87.2
Hoc etiam anno, scilicet Claudii quarto, illud factum esse Beda opinatur, quod in Actibus apostolorum legitur: Statuerunt, ut ascenderent Paulus et Barnabas et quidam alii ex illis ad apostolos et presbiteros in Hierutalem, et hanc ascensionem suam esse illam, de qua ipse Paulus ita scribit ad Galathas: Deinde post annos 14 ascendi Hierosolimam cum Barnaba, assumpto et Tito. De hac ascensione positis quibusdam, Beda subinfert: Sequitur ergo beatum Petrum eodem 14 post passionem Domini anno, quo eum Hierosolimis alloquitur Paulus, Romam venisse credamus, id est quarto Claudii caesaris anno; simulque, nisi fallor, hac expositione, Paulum apostolum eodem quo Dominus passus est et resurrexit anno ad fidem venisse, probamus. Petrum vero quarto Claudii anno Romam venisse, fere omnes sanctorum temporum scriptores testantur; quidam autem pontificatum in urbe Romana hoc anno illum suscepisse opinantur; et hoc exinde verum conjicitur, quia Petrus sedem Romanam 25 annis tenuisse dicitur, et ultimus Neronis annus quo Petrus passus esse narratur, 25u s a quarto Claudii numeratur. Unde satis apparet quod eodem anno quo Romam venit etiam sedem pontificatus accepit.
6.87.3
De successione vero pontificum Romanorum et ordine atque temporibus eorum jam inde a principio et deinceps in plurimis diversa sentiuntur a diversis. Quorum opiniones hic summatim scribere idcirco arbitror non esse ab re, ut et segniores et neglegentiores mei similes ad veritatem rei adtendendam excitentur, et prudentiores ad hanc subtilius investigandam provocentur. Quidam scribunt, quibus et aecclesiastica consentire videtur hystoria, Einum post passionem Petri apostoli, Romanae sedis 25 annis presidentis, hanc regendam suscepisse, et post duodecim sui regiminis annos, secundo Titi anno, pontificatum Anacleto reliquisse, et hunc item post 12 annos Clementi sedem tradidisse, quod videtur anno Domitiani 12o contigisse, ipsumque Clementem post novem sui pontificatus annos sub Trajano passum; Evaristum quarto ejusdem Trajani anno successisse, huic Alexandrum, illi vero Sixtum, et sic ceteros. Alii vero scribunt Linum et Cletum sub Petro fuisse, ipsumque Petrum, mox ut pontificatum accepit, Linum pro se in agendis aecclesiasticis, quo ipse liberius predicationi vacaret, ordinasse, illoque post annos 12 decedente, Cletum huic subrogasse; quo etiam item post anno 12 defuncto, eo anno et tempore quo ipse Petrus passus est, scilicet 14o Neronis anno, Clementi sedem commisisse, et ei suisque successoribus ligandi solvendique potestatem, sicut ipse a Christo suscepit, demum tradidisse; et huic passo sub Domiciano Anacletum successisse, cui Evaristum, et huic Alexandrum, et sic ceteros. Quae descriptiones cum sibi multum dissonae probentur, querendum cui magis credi judicetur. Consideremus ergo earum inaequalitates. Igitur si Linus Anacletum isque Clementem successorem reliquisse accipitur, ut prior descriptio testatur, Cletus omnino de pontificum catalogo excluditur, cujus veneratio per omnes aecclesias sic celebris est, ut non solum in martyrologiis attituletur, verum etiam in canone missarum et in supplicationibus letaniarum publicitus inter Linum et Clementem recitetur. Si vero post Linum Cletus, dein Clemens, et post hunc Evaristus et Alexander numerentur, locus non habetur ubi Anacletus recipiatur, cum Beda in martyrologio suo dicat, hunc quartum post Petrum sedisse et sub Domiciano passum fuisse, ut primus sit Linus, secundus Cletus, tercius Clemens, quartus Anacletus. Sed si post Clementem Anacletus ponatur et secundum Bedam sub Domiciano passus recipiatur, necessario illud refellitur, quod antecessor ejus Clemens sub Trajano passus dicitur, cum evidenter sub Domiciano passus esse probetur, si successor ejus Anacletus ab eodem occisus non negetur. Adhuc autem argumentatur et illud: quia si Linus et Anacletus juxta quosdam, sive Linus et Cletus secundum alios, uterque post passionem Petri, quae 14o Neronis anno facta est, per annos 12 tenebat pontificatum, quod spacium per 24 annos in Domiciani duodecimum protenditur annum, Clemens ab apostolo Petro sedem et ligandi solvendique licentiam nullatenus accepisse probatur, quod a nonnullis affirmatur. Additur et hoc, quod sanctus Dionisius Ariopagita, beati Pauli apostoli discipulus et Athenarum episcopus, cum, sicut in libro passionis ejus legitur, beatos apostolos Petrum et Paulum audiret Romae teneri, subrogato Athenis episcopo, properavit Romam velocius attingere, summopere desiderans, si Deus ita vellet, cum eisdem sanctis apostolis occumbere; sed cum divina dispositio vota ipsius preveniret, sanctique apostoli prius passionis gloria coronarentur quam ille Romam adiret, tandem perveniens, Clementem, condiscipulum suum, Romanae sedi jam presidentem invenit, qui et illum in Gallias predicatorem direxit. Quae igitur fuit festinantia tanti desiderii, si per 24 annorum spacium vel amplius inter Athenas et Romam nullo potuit obsistente cohiberi? Nec enim illud refragatur quod, ostio fidei sibi aperto, causa seminandi verbum Dei aliquamdiu retardatus fuisse narratur; quia, etsi per contiguas parrochias divina semina predicandi avidus disperserat, passionis tamen desiderio fervens, ab Athenis infra 24 annos maturius Romam contendere poterat. Adhuc vero cum idem Dionisius nonagesimo sexto Dominicae incarnationis anno, qui est 14 Domiciani, passus describatur, Clemens vero, qui eum direxit in Gallias, 12o ejusdem principis anno juxta superioris opinionem descriptionis sedem accepisse dicatur, mirum potest videri, qualiter anno nondum aut vix expleto possent omnia haec expleri, scilicet ut Dionisius de Roma in Gallias veniret, et tam cervicosum populum ignotus adhuc et advena fidei jugo substerneret, basilicam construeret, aliaque plura quae de eo leguntur, sacerdotum super his commotorum relatio Romam recurreret, divulgataque persecutione, prefectus inde missus in Galliam, Dionisium diversis poenis occideret. Liber quoque passionis Alexandri papae testatur, quod in ordine pontificum Romanorum Clemens post Petrum primus, hoc est secundus ab illo habeatur. Sic enim ibi scriptum est: Quinto loco a beato Petro apostolo Romanae ecclesiae kathedram Alexander suscepit, et reliqua. Quod si Linus a Petro secundus dicatur, necesse est ut et Cletus ante Clementem et Anacletus post eum a numero excludantur, quatenus Alexander quintus inveniatur, scilicet ut, Petro existente primo, Lino secundo, Clemente tercio, Evaristo quarto, Alexander quinto loco subsequatur. Aliter enim Alexander quintus a Petro non habetur, quia, si Linus a Petro secundus et Cletus sive Anacletus ante Clementem fuerit positus, Alexander erit sextus; si vero Cletus ante Clementem et Anacletus post illum ponatur, Alexander septimus habetur, nisi Clemens a Petro secundus numeretur. His et talibus allegatis pro imperitia mea propter rerum et temporum convenientiam, hos magis interim sequendos estimo, qui Linum et Cletum dicunt fuisse sub Petro, et illos quidem hoc officium, quod chorepiscopi sub episcopo tenent, administrasse; Clementem vero, Petro ipso tradente, legitimo jure successise, et idcirco eum a quibusdam primum papam vocatum, quia velut hereditario jure ligandi solvendique a Petro accepisse dicitur pontificatum, pro hoc vero ab aliis dictum tercium esse a Petro, quod sub ipso apostolo precesserint eum Linus et Cletus in sacerdotali officio. Hucusque de his. In sequentibus vero eadem causa pro successionis ordine et temporum serie generat erroris cumulum, qui pro similitudine nominum personis inditorum inolevisse creditur ob incuriam et vitium scriptorum. Fabianus quippe papa legitur sub Decio passus, post quem Cornelius, itemque post eum in catalogo pontificum et in quibusdam etiam chronicis inveniuntur positi Lucius, Stephanus, Sixtus, Dionisius. Cum igitur Fabianus sub Decio passus legatur, Sixtus quoque, sub quo Laurentius archidiaconatum tenebat, per omnes aecclesias et legendo et cantando sub eodem passus predicetur, Decius vero non amplius quam 30 mensibus, hoc est annis duobus et dimidio, regnasse dicatur, a quibusdam etiam minus, id est anno uno et mensibus tribus, si inter Cornelium Fabiani successorem et hunc Sixtum Lucius et Stephanus ponantur, ut quibusdam placet: consequentia rerum stare non potest, cum hic sub Decio, illi sub Valeriano et Galieno passi fuisse legantur, et Cornelius tribus annis, Lucius vero mensibus octo, Stephanus autem duobus annis Romanae sedi prefuisse in aecclesiastica hystoria dicantur. Unde satis intellegi potest, vitio scriptorum pro similitudine nominum ordinem esse confusum, et Cornelio successisse Sixtum, et huic Dionisium, illi autem Lucium, huic vero Stephanum, cui item Sixtum, dein iterum Dionisium, sicque per ordinem reliquos. Haec autem omnia non dico, quasi pro mea garrulitate prejudicium cupiens inferre aliorum me satis satisque precellentium sententiae, sed quasi pro indagandae veritatis cupiditate, stulticiae notandus elogio, sensum meae denudans imprudentiae. Ceterum sapiens quisque pro captu suo deliberet quid pro vero tenendum dijudicet, ego vero tot et tantas varietates in hystoriographis cernens et pro tenuitate ingenioli mei mecum ruminando et ammirando perpendens, hystorias, passionum libros, chronicorum exemplaria, quae habere potui, diligenter pro meo captu percurri, multaque inveniens scriptorum neglegentia vel imperitia depravata, propter numerorum varietates litteris designatorum, in quibus facile a diligentibus delinquitur, quanto magis a non adtendentibus, dum aut littera pro littera ponitur vel aliqua forte subducitur, in quantum meae licuit rusticitati nulliusque auctoritatis exilitati, quaedam correxi, temporaque pontificum Romanorum temporibus imperatorum, quam diligentius poteram, annexi, et ab hoc anno Dominicae incarnationis 46o, qui est primus beati Petri apostoli in pontificatu Romano, etsi non annos praesulum singulorum, quos reperire non potui, ordinem tamen cunctorum, sicut ad nos perlatus est, usque in millesimum nonagesimum nonum ejusdem incarnationis annum seriatim perduxi; ubi si sapientum judicio mea simplex placuerit diligentia nullique veritatis invidentia, gratias Deo; sin autem, melius ostendenti veluti certi et veri cupidus desiderantissime cedo.-- Fado successit Alexander.
6.87.4
Anni Alexandri.
6.88
5. A. D. 47. Domitius orator clarus habetur, qui postea sub Nerone ex cibi redundantia in coena moritur.
6.89
6.( H. m.) A. D. 48. Inter Therasiam et Theram in mari Aegeo nova insula emersit, 30 stadiorum spacio extenta. Cumanus quidam successit Tyberio Alexandro in procuratione Judaeae( Cf. Jos. l. l.).
6.90
7.( H. m.) A. D. 49. Sub procuratore Judaeae Cumano tanta seditio Hierosolimis in diebus azimorum exorta est per culpam militis unius, ut coartato in exitu portarum populo, 30 milia Judaeorum caede prostrata et compressa dicantur.
6.91
8.( Jos. l. l.) A. D. 50. Herodes rex Calcidis, frater Agrippae majoris, moritur, tres filios relinquens, Aristobolum de priori natum uxore, Berenicianum et Hyrcanum ex Beronice, filia fratris sui Agrippae. Cujus regnum Claudius Agrippae juveni dedit, filio Agrippae, quia regnum patris ejus jam in provinciam redegit, eo quod ipse tunc puer erat quando pater obiit.--( H. m.) Hoc anno tanta fames Romae fuisse dicitur, ut imperator in medio foro correptus a populo convitiisque et fragminibus panum turpissime infestatus, vix furorem plebis evaserit. Eo tempore Paulus apud Athenas aram ignoto deo superscriptam reperit.
6.92
9.( Chr. W.) A. D. 51. Claudius Judaeos expulit urbe Roma.
6.93
10.( H. m.) A. D. 52. Fenix apud Aegyptum visus est, quem volucrem ferunt anno 654o ex Arabia memorato loco advolare.
6.94
11.( Chr. W.) A. D. 53. Claudius Felicem Judaeae procuratorem fecit.
6.95
12. A. D. 54. Symon magus auctor Symoniacae heresis extitit.( H. m.) Apollonius ex Italia ortus, Phytagoricus phylosophus, Romae pollebat, ita ut, ipsum quoque Phytagoram fuisse, Phylostratus et alii acrioris ingenii describant.
6.96
13.( Chr. W.) A. D. 55. Aegyptius quidam pseudopropheta Judaeos complures seducens a Felice obprimitur.
6.97.1
14.( H. m.) A. D. 56. Claudius ab Agrippina uxore sua veneno, ut dicitur, interemptus est anno vitae suae 64o, cujus funus, ut quondam Tarquinii Prisci, diu occultatum est, et dum arte muliebri corrupti custodes aegrum simulant, privignus ejus Nero, Agrippinae filius, imperii jura suscepit. Anni Domitii Neronis.
6.97.2
( H. m.-- HIER.) Anno Dominicae incarnationis 57, ab Urbe vero condita 807, Domitius Nero, filius Domitii Enobarbi et Agrippinae sororis Caligulae, quintus ab Augusto, sumpsit imperium, et regnavit annis 14 non plenis, scilicet annis 13, mensibus 7, diebus 28. Cujus mater Agrippina filia fuit Germanici fratris Claudii, vir autem Domitius Enobarbus ex nobilissimis Romanorum. Quo mortuo, Claudius amavit eam, et propter amorem ejus interemit uxorem suam Messalinam, ex qua habuit filium Britannicum et filiam Octaviam. Habuit etiam ex prima uxore sua nomine Petina filiam Antoniam. Ducta vero Agrippina, filium ejus Domitium in filium adoptavit eumque Neronem vocavit, et filiam suam Octaviam ei desponsavit. Agrippina vero metuens ne Britannicus regnum a patre perciperet, de morte Claudii cogitavit. Quo mortuo, repente principem militiae Burrum cum tribunis prepotentibus misit, qui Neronem de castris adductum more principis adorarent. Qui, hoc modo accepto imperio, Britannicum quidem veneno latenter occidit, matrem vero propriam interfecit, hoc ei retributionis impendens.( H. m.) Per quinquennium autem primum bonus apparuit, in tantum ut quidam scripserint Trajanum solere de eo dicere cunctos principes longe distare a Neronis quinquennio. Reliquum vero quod a quinque annis supervixit ita Caligulae avunculi sui vestigia secutus est, immo supergressus est, ut turpe sit dicere ad quantam malignitatem pervenerit.( H. m. et H. R.) Plurimam senatorum partem interfecit, equestrem ordinem pene destituit, bonis omnibus hostis fuit. Libidinibus porro tantis agitatus est, ut ne a matre quidem vel sorore ullave consanguinitatis reverentia referatur abstinuisse, virum in uxorem duxerit, ipse amictus nubentium virginum specie, convocato senatu ad placitandum de ratione dotis, ipsisque nuptias celebrantibus, pelle coopertus, fere a viro ut uxor ductus sit. Parricidia multa commisit, matre, fratre, sorore, uxore ceterisque consanguineis interfectis. Urbem Romam per sex dies et noctes incendit, ut quale esset incendium Trojae videret; ipseque stans in altissima turri laetusque prospectans flammas, tragico indutus habitu, Illiadem tragediam canebat. In re militari nichil omnino ausus, Britanniam pene amisit. Auxit molem facinorum ejus temeritas impietatis in Deum. Primus enim persecutionem in Christianos movit per omne regnum suum, ipsumque nomen exstirpare cupiens, principes apostolorum Petrum et Paulum occidit. Ipse Vespasianum cum filio suo Tito ad destruendam Hierosolimam misit. Inter haec Galba Hyspaniae pretor et Gaius Julius imperium corripuere. Nero autem, omnibus execrabilis, hostis a senatu judicatus est; decretum est, ut, furca collo ejus inserta, nudus per publicum duceretur, et virgis usque ad mortem caesus, de saxo precipitaretur. Quod ille audiens simulque adventum Galbae comperiens, fugit e palatio, noctisque medio Urbe egressus est. Secuti sunt autem eum Phaon et Epafroditus et Nefitus et spado Nesporo, quem quondam exsectum in mulierem formare temptaverat. Cumque venisset in suburbanum liberti sui, quod est inter Salariam et Numentanam viam ad quartum Urbis miliarium, ictu gladii se percutere voluit, sed trepidante manu hoc perficere non potuit. Et cum nullum inveniret a quo feriretur, exclamavit dicens: Itane nec amicum nec inimicum habere possum. Videns hoc Nesporo adjuvit manum trementem; et ita periit anno vitae suae 31o, imperii 14o, sicque omnis Augusti familia in eo consumpta est.( H. m.) Hujus temporibus Romae pollebant Seneca tragicus et phylosophus, Musonius et Plutarchus phylosophi, Juvenalis et Persius satyrici, Lucanus quoque, filius fratris Senecae, et Statius.
6.97.3
Anni Neronis.
6.98
11.( Chr. W.) Primo autem Neronis anno Festus successit Felici presidi.
6.99
12. A. D. 58. Paulus apostolus apud Festum, presente Agrippa rege, religionis suae rationem exponens, ab eodem Festo vinctus Romam mittitur, ubi et Petrus occurrens, Paulum convenit( v. supra); et quia Linus jam excessit, Cletum in locum ejus subrogavit, qui et ipse annis 12 aecclesiam rexit; Petrus vero predicationi deservivit.( Chr. W.) Hucusque librum actuum apostolorum Lucas perduxit evangelista.
6.100
13. A. D. 59. Probus Beritius eruditissimus gramaticus claruit.
6.101
14. A. D. 60. Statius Sursulus poeta Colosensis celebris fuit.
6.102
15. A. D. 61. Terremotus Romae et eclypsis solis facta est.
6.103
16.( Chr. W.) A. D. 62. Festo succedit Albinus in presidatu Judaeae.
6.104
17. A. D. 63. Jacobus, frater Domini, lapidatur a Judaeis, et Symeon, frater ejus, in locum ejus constituitur.
6.105
18.( Chr. W.) A. D. 64. Marcus evangelista passus est Alexandriae.
6.106
19. A. D. 65. Persius moritur anno aetatis 29o. Ante mensam Neronis fulmen cecidit.
6.107
20. A. D. 66. Anneus Lucanus Cordubensis poeta in Pisoniana conjuratione deprehensus, brachium ad secandas venas prebuit.
6.108
21. A. D. 67. Nero incendit Romam ad similitudinem Trojae.
6.109
22. A. D. 68. Anneus Seneca Cordubensis, praeceptor Neronis et patruus Lucani, jussus a Nerone genus mortis eligere, incisione venarum et haustu veneni interiit. Cujus frater Junius Gallio, egregius declamator, propria se manu interfecit; frater vero illorum Lucius Anneus Melas bona filii sui Lucani a Nerone promeruit.
6.110
23. A. D. 69. Vespasianus dux exercitus adversum Judaeos, qui Gessii Flori, successoris Albini, avariciam non ferentes, rebellabant, a Nerone missus, inter ceteras urbes Jotapatam munitam civitatem cepit, in qua et Josippum, qui et Josephus, ducem belli comprehendit. Qui cum interficiendus esset a Romanis, predixit Vespasiano quod ipse imperator futurus esset, sicque vitam promeruit. Hic est scriptor Antiquitatum.
6.111.1
24. A. D. 70. Petrus apostolus, peracto predicationis suae tempore, iterum veniens Romam, defuncto Cleto discipulo suo, Clementi kathedram Romanam commisit, dans ei suisque successoribus potestatem ligandi et solvendi, sicut ipse accepit a Domino, eodemque anno ipse Petrus jubente Nerone crucifixus est, Paulus vero decollatus. Sedit autem Clemens ann. 19, menses 5, passusque est sub Domiciano 9 kal. Decembr., licet quidam contendant eum passum sub Trajano. Secundum aecclesiasticam hystoriam primus post Petrum Linus hoc anno Romanam suscepit aecclesiam et per 12 rexerat annos. Nero autem post interfectionem apostolorum se ipsum interfecit ordine supra scripto, ut in Romana legitur hystoria, cum quidam scribant illum in silva errantem a lupis esse devoratum. Hunc Persae in tantum dilexerunt, ut legatos mitterent Romam, multum rogantes, ut concederetur illis licentia fabricandi ei sepulchrum. Ceterum omnes aliae provinciae et tota Roma de interitu ejus nimis exultaverunt, in tantum ut omnes vestiti pilleis manumissionum, quod tunc erat signum liberationis, quasi ab impio domino liberati, victoriam celebrarent.-- Ignatius Antiochiae secundus ordinatur episcopus, cum eum precesserit Evodius.
6.111.2
Galba .
6.112.1
( H. m.) Anno Dominicae incarnationis 71, ab Urbe vero condita 821, Galba, antiquissimae nobilitatis senator, de Sulpiciorum genere progenitus, cum septuagesimum tercium gereret aetatis annum, ab Hyspanis et Gallis electus, mox ab universo exercitu libenter imperator acceptus, statim ut Neronis mortem audivit, Romam venit, sextusque ab Augusto mensibus 7 regnavit. Hujus privata vita insignis fuit militaribus et civilibus rebus; sepe fuit consul; sepe proconsul, sepe dux in gravissimis bellis, militem suum ita severissime tractans, ut, ingresso eo in castra, diceretur statim ab altero ad alterum: Disce militare, Galba venit, non Getulicus. Imperium vero adeptus, cum avariciae vitio segnitiaque omnes offenderet, Pisonem quendam nobilem adolescentem in filium regnumque adoptavit; ipse autem mense septimo in medio Romanae urbis foro decollatus est, insidiis cujusdam Otthonis, qui post eum arripuit regnum.
6.112.2
Ottho
6.112.3
Lucius Ottho, occisis Galba et Pisone, invasit imperium Romanorum, ortus ex opido Ferentino, materno genere nobilior quam paterno, neutro tamen obscuro; in privata vita mollis, maximeque in adolescentia turpis et Neronis familiaris, in imperio vero documentum sui non potuit ostendere. Nam cum hisdem temporibus quibus Ottho Galbam occiderat, etiam Vitellius a Germanicis exercitibus imperator factus esset, bellum contra Vitellium suscepto, tribus levibus praeliis Ottho victor extitit, uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tercio circa locum quem Castores vocant; quarto cum apud Betriacum in Italia victus esset levi praelio, ingentes tamen copias habens ad bellum, sponte semet occidit, 38o aetatis anno transacto, 95o imperii die, scilicet mense 4o. Hic propriis militibus tam amabilis fuit, ut plerique, viso ejus corpore mortuo, suis manibus interirent.
6.112.4
Vitellius .
6.112.5
Vitellius, Romam victor ingressus, vi Romano potitus est imperio, familia honorata magis quam nobili ortus( cf. OROS. l. l.). Nam pater ejus Lucius Vitellius non admodum clare natus est, tres tamen ordinarios gesserat consulatus.( H. R. et H. m.) Hic cum multo dedecore imperavit, multa sevitia ceterisque vitiis notabilis, maxime ingluvie et voracitate, quippe qui de die quarto vel quinto sepe fertur epulatus. Notissima certe coena memoriae mandata est, quam ei Vitellius, frater ejus, exhibuit, in qua super ceteros sumptus duo milia piscium et septem milia avicellorum apposita sunt. Interim Vespasianus Hierosolimam obsidens, audita Neronis morte, a militibus imperator creatus est. Quod audiens Vitellius, Sabinum, fratrem Vespasiani, cum multis aliis in Capitolio incenso interfecit. Unde a militibus Vespasiani sub muris Urbis habito praelio superatus, cum in quandam cellulam palatio proximam se contrusisset, turpiter inde protractus, vinctis post tergum manibus, resupinato capite, gladio ad mentum subposito, per forum ad spectaculum vulgi ducitur; multisque fimum et coenum in faciem ejus mittentibus, minutis ictibus excarnificatus, unco inde trahitur et in Tyberim projicitur, anno aetatis 57o, imperii autem mense 8o. Hi tres post Neronem rapuerunt imperium, Galba in Hyspania, quo missus erat cum exercitu, Ottho Romae, Vitellius in Germania, regnaveruntque anno uno et mensibus sex.-- Antiochiae secundus ordinatur episcopus Ignatius.
6.112.6
Anni Vespasiani.
6.112.7
Anno Dominicae incarnationis 72, ab Urbe condita 822. Vespasianus in Judaeam a Nerone cum exercitu missus, comperta morte Neronis, ab exercitu imperator efficitur; dimissoque Tito filio suo in Judaea ad obsidendam Hierosolimam, ipse per Alexandriam profectus est Romam, ubi, accepto imperio, septimus ab Augusto, regnavit annis 9; obscure quidem natus( H. m. et H. R.), sed vir militari virtute precipuus et optimis comparandus, utpote qui a Claudio missus in Germaniam, deinde in Britanniam, tricies et bis cum hoste conflixit multumque Romano imperio adjecit. Hic in imperio moderate se gessit. Inter cetera namque bona hanc gratiam habuit, ut inimicicias in corde non retineret, in tantum ut filiam predicti Vitellii inimici sui, multis dotatam divitiis, nobilissimo traderet marito. Hic cum ab amicis moneretur ut caveret se a Tametio Pomposiano, de quo sermo vulgabatur quod regnaturus esset, consulem illum fecit, alludens tali cavillo: Quando regnum acceperit, talis beneficit memor erit. Talibus sepe verbis jocularibus amicorum iras placavit. Cumque Romam incendiis ruinisque veteribus destitutam repararet, ac multa regno Romano adjiciens, cum Tito filio de superatis Judaeis triumpharet, cunctisque amabilis existeret: profluvio ventris fessus, in villa propria circa Sabinos interiit, anno aetatis 79.
6.113
1.( Chr. W.-- H. m.) Cujus anno primo Titus, filius ejus, Judaeos inenarrabili fame cruciavit obsessos, premens eos diversis bellicis instrumentis.
6.114
Anno Dominicae incarnationis 73. Hierusalem a Tito capitur, non sine multo suorum sanguine, subversaque civitate, 600 milia Judaeorum interfecit, ut Cornelius et Suetonius referunt. Josephus vero, qui et Josippus, unus ex Judaeis, qui ei tunc bello prefuit, scribit undecies centena milia fame perisse et gladio, et centum milia captivorum publice venundata. Ut autem tanta multitudo Hierosolimis reperiretur, causam azimorum fuisse refert, ob quae ex omni gente Judaeorum ad templum confluentes, urbe quasi carcere sunt inclusi. Oportuit enim ut hisdem diebus paschae interficerentur, in quibus Salvatorem interfecerunt. Colligitur autem omne tempus in secundum annum Vespasiani et subversionem Hierosolimorum novissimam a 15 anno Tyberii caesaris et ab exordio evangelicae predicationis anni 42, a captivitate autem quam ab Antiocho passi sunt Judaei anni ducenti, a secundo anno Darii, quo reaedificabatur templum, 590; a prima vero aedificatione sub Salomone anni 1102.
6.115
A. D. 74. Vespasianus Capitolium coepit reaedificare.
6.116
A. D. 75. Seditio in Alexandria orta est.
6.117
A. D. 76. Colossus erectus est, habens altitudinem pedum centum et septem.
6.118
( Chr. W.) A. D. 77. Josephus hystoriographus claruit.
6.119
A. D. 78. Tres civitates Cipri terremotu corruerunt.
6.120
A. D. 79. Pestilentia Romae tanta facta est, ut intra non multos dies decem ferme milia hominum morerentur.
6.121.1
A. D. 80. Vespasianus profluvio ventris mortuus est.
6.121.2
Anni Titi.
6.121.3
( H. R. et H. m.) Anno Dominicae incarnationis 81, ab Urbe condita 831, Titus, Vespasiani et Domitillae filius, octavus ab Augusto, imperium suscepit, et duobus annis duobusque mensibus regnavit. Hic etiam Vespasianus ex nomine patris dictus est, vir in utraque lingua, scilicet Greca et Latina, disertissimus, bellicosissimus, moderatissimus, omniumque genere virtutum mirabilis, adeo ut Amor et Delitiae generis humani diceretur. Tantae vero largitatis erat, ut nulli a se petenti negaret. Cumque reprehenderetur ab amicis cur hoc faceret, respondit nullum debere ab imperatore tristem exire. Quadam itaque die dum recordaretur in coena quod ea die nulli quicquam prestitisset, dixit assidentibus: Amici, hodie diem perdidi. Anno autem aetatis suae 42o obiit in eadem villa qua et pater ejus. Tantus vero planctus fuit in urbe Roma pro morte ejus, quasi orphani relinquerentur a patre.
6.122.1
Primo igitur imperii sui anno amphitheatrum Romae aedificavit, in cujus dedicatione 5 milia ferarum occidit.
6.122.2
( H. m.) A. D. 82. Repentinum incendium Romae per triduum fuit. Secundum aecclesiasticam hystoriam, defuncto Lino, Anacletus ordinatur papa, seditque annos 12; sed alii hoc negant.
6.122.3
Anno Dominicae incarnationis 83, ab Urbe condita 833, Domicianus, Vespasiani et Domitillae filius, frater Titi junior, nonus ab Augusto, regnare coepit, et annis 15 ac mensibus sex regnavit.( H. m.) Iste primum finxit se misericordem et modestum esse, mox Tyberio aut Caligulae vel Neroni similior quam patri aut fratri, ad omnia vitiorum genera progressus est, in tantum ut pro sceleribus omnibus secundo Christianos persequeretur, primus post Neronem;( H. m.) in qua persecutione Johannem apostolum et evangelistam ob predicationem verbi divini in Pathmos insulam relegavit, et Flaviam Domitillam, filiam sororis Flavii Clementis, in Pontianam insulam cum multis aliis exiliavit, multosque nobiles ex Romanis necavit. Hic dominum ac deum se appellari scribique jussit, nullamque nisi auream vel argenteam statuam sibi in palatio statui permisit. In tantam vero mentis segnitiem devenit, ut, remotis omnibus, solus in palatio muscarum persequeretur agmina. Quem cum quidam percunctaretur an aliquis esset in palatio, respondit: Ne musca quidem. Cumque odiosus esset omnibus, conjuratione suorum interfectus est in palatio, asscita in consilium uxore sua Domicia ob amorem Paridis hystrionis, anno vitae suae 35o. Funus ejus per vispilliones cum ingenti dedecore exportatum et ignobiliter est sepultum, senatusque nomen ejus abradendum decrevit, ne quis eum imperatorem nominaret. Hic in arte sagittandi tam doctus fuit, ut inter expansos digitos hominis a longe stantis sagittam transmitteret.
6.123
Hic primo anno suo eunuchos fieri prohibuit.
6.124
( Chr. W.) A. D. 84. Titus decreto senatus inter deos reputatur.
6.125
A. D. 85. Domicianus plurimos senatorum in exilium mittit.
6.126
( Chr. W.) A D. 86. Anianus primus post Marcum Alexandriae, episcopus obiit, post 22 episcopatus sui annum. Cui Abilius secundus successit.
6.127
A. D. 87. Quintianus ex Hyspania Calagurritanus primus Romae publicam scolam habuit et salarium e fisco accepit.
6.128
A. D. 88. Domicianus mathematicos et phylosophos Urbe pepulit.
6.129
A. D. 89. Anacletus, tertius a Petro, Clementi successit, sedensque ann. 12, menses 10, passus est sub Trajano, 6 Kal. Mai.
6.130
A. D. 90. Domicianus forum et multa aedificia fecit.
6.131
( Chr. W.) A. D. 91. Heresis Menandri et aliorum multorum exoritur.
6.132
A. D. 92. Domicianus de Dacis et Germanicis triumphavit.
6.133
A. D. 93. Domicianus prohibuit vites in urbibus seri.
6.134
A. D. 94. Domicianus persecutionem secundam in Christianos, primus post Neronem, movit. Juxta aecclesiasticam hystoriam in urbe Roma Anacletus, 12 annis in episcopatu exactis, sacerdotii sedem Clementi tradidit, quam ille 9 annis tenuit.
6.135
A. D. 95. Domicianus multos nobilium perdidit.
6.136
( Vita S. Dion.) A. D. 96. Dionisius Ariopagita, primus Atheniensium episcopus a Paulo apostolo constitutus, sed postea in Gallias predicator directus, apud Parisium decollatus est cum Rustico et Eleutherio, sub Sisinnio prefecto, anno a passione Domini 64.
6.137
A. D. 97. Flavia Domitilla in insulam Pontianam exiliata est.
6.138.1
( Chr. W.) A D. 98. Domicianus a suis interfectus est.
6.138.2
Nerva .
6.139.1
( H. m.) Anno Dominicae incarnationis 99, Urbis vero conditae 849, Nerva Cocceius, opido Narniensi genitus, mediae nobilitatis, admodum senex, decimus ab Augusto, suscepit imperium, regnavitque anno uno, menses quatuor, dies octo. Hic in privata vita moderatus et strenuus, in imperio civilissimum se et aequissimum prebuit. Hic ex decreto senatus constituit irritum fieri quicquid Domicianus fieri jussit, et edicto suo exules omnes revocavit.( H. m.) Unde et sanctus Johannes apostolus ab exilio Ephesum rediens, et aecclesiam heresibus turbatam inveniens, hortatu fratrum evangelium scripsit, quo fidem rectam confirmavit. Nerva vero, adoptato in regnum Trajano, morbo confectus obiit, mense quinto anni secundi imperii sui, aetatis anno 72.
6.139.2
Anni Trajani.
6.139.3
( H. m.) Anno Dominicae incarnationis centesimo, Urbis vero conditae 850. Ulpius Trajanus Crinitus, ex urbe Tudertina genitus, genere Hyspanus, ex familia antiqua magis quam clara, cum tamen pater ejus consul esset, apud Agrippinam, nobilem Galliae civitatem, imperator factus est, regnavitque, undecimus ab Augusto, annis 19, menses 6, dies 15. Hic rem publicam ita administravit ut omnibus principibus merito preponeretur. Nam cum duo sint quae ab egregiis principibus expetantur, sanctitas domi, in armis fortitudo, utrobique prudentia, tantus in eo maximarum rerum fuerat modus, ut quasi temperamento quodam virtutes miscuisse videretur, nisi quod cibo vinoque paululum deditus erat. Laboris patiens fuit, justiciae jurisque humani et divini tam repertor novi quam veterum custos. Multa Romano imperio adjiciebat, multa beneficia per totum orbem quibusque prestabat; fuit enim bellicosus et in omnibus bonis studiosus.( H. m.) Hunc cum amici culparent, quod nimium communis esset erga omnes, respondit: Imperator talis esse debet erga subjectos, quales erga se imperatores esse optaret ipse privatus. Hujus ergo imperium credebatur divinitus datum in remedium perditi et prostrati senatus Romani, pro eo quod pleraque magnifica illud denunciaverint, in quibus illud precipuum, quod cornix e fastigio Capitolii Attico sermone clamavit: kalos. Hic postea deceptus errore, cum persecutionem terciam moveret in Christianos, et Plinius Secundus, qui inter ceteros judices, ut Tertullianus refert, persecutor datus erat, ei suggereret, eos homines nichil morte dignum gerere, nisi quod diis non immolarent, et Christum veluti Deum, ante lucem surgentes, laudarent, a malis vero omnibus abstinerent: rescripsit ei Trajanus Christianos pro fide nullatenus inquirendos; sicque persecutio sedata est. Igitur Trajanus post ingentem gloriam bello domique quesitam e Perside rediens, apud Seleuciam Ysauriae profluvio ventris exstinctus est, anno vitae suae 63o, mense primo, die 4o, mense vero 7o anni vicesimi regni sui. Cujus exusti corporis cineres in urna aurea relati Romam, humati sunt in foro Trajani sub ejus columna, cujus altitudo 140 pedes habet, et imago subposita est, triumphantium more invecta, senatu et exercitu preeunte, solusque omnium intra Urbem sepultus est. Hujus memoriae tantum delatum est, ut usque ad nostram aetatem non aliter in senatu principibus acclamaretur nisi: Felicior Augusto, melior Trajano( cf. H. R.).
6.140
( Chr. W.) Hujus anno primo Johannes apostolus et evangelista apud Ephesum obdormivit, anno a passione Domini 68o, vitae suae 99o.-- Alexandriae tercius ordinatur episcopus Cerdo, qui sedit ibi annis 11.
6.141
A. D. 101. Nerva jussu senatus inter Deos refertur.
6.142
( Chr. W.) A. D. 103. Evaristus papa quartus ordinatur, sedensque annis 8, patitur sub Trajano, 6. Kal. Novembris.
6.143
A. D 104. Trajanus multos Romano subjecit imperio.
6.144
A. D. 106. Trajanus de Dacis et Scytis triumphavit.
6.145
A. D. 107. Terremotu quatuor urbes Asiae subversae sunt.
6.146
A. D. 109. Trajanus persecutionem quartam movit in christianos, in qua Symeon, filius Cleophae, qui in Hierosolimis episcopatum tenuit post Jacobum, crucifigitur, cum esset annorum 120; pro quo Justus ordinatur.( Chr. W.) Ignatius quoque secundus Antiochiae episcopus Romam adductus, bestiis traditur; pro quo tercius Heros constituitur.
6.147
A. D. 110. Plinius Secundus clarus habetur, et pro christianis agit.
6.148
A. D. 111. Alexander quintus Romanae aecclesiae papa ordinatur, sedensque annis 10, cum Eventio et Theodolo patitur 5 Nonas Mai sub Adriano, duce Aureliano( cf. Chr. W.). Quartus Alexandriae ordinatur episcopus nomine Primus, seditque annis 12.
6.149
A. D. 113. Tres civitates Galatiae terremotu corruerunt.
6.150
A. D. 114. Hierosolimae quartus episcopus ordinatur Zacheus, post quem Tobias quintus, Benjamin sextus, Johannes septimus, Mathias octavus, Philippus nonus, Seneca decimus, Justus undecimus, Levi duodecimus, Effrem tredecimus, Joses vel Joseph decimus quartus, Judas decimus quintus. Hi quindecim ab apostolis usque ad eversionem et restaurationem Hierusalem, quae sub Adriano facta est, ex circumcisione prefuerunt Hierosolimis a passione Domini per annos fere centum et sex.
6.151
A. D. 115. Trajanus Armeniam et Syriam ac Mesopotamiam fecit provincias.
6.152
A. D. 117. Salaminam Cypri urbem subverterunt Judaei.
6.153.1
A. D. 118. Trajanus profluvio ventris moritur. His temporibus apud Asiam supererat adhuc et florebat ex apostolorum discipulis Policarpus Smirneorum aecclesiae episcopus, et Papias similiter apud Hierapolim sacerdotium gerens.
6.153.2
Anni Adriani.
6.153.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 119. Urbis conditae 870. Helius Adrianus, genere Italicus, filius Adriani qui fuit consobrinus Trajani, de Adria civitate agri Piceni, unde et mare Adriaticum dicitur, duodecimus ab Augusto, imperator efficitur, regnavitque annis 21. Hic licet esset filius consobrini Trajani, noluit tamen eum adoptare. Sed sine voluntate ejus factus est imperator, operam tamen dante Plotina, uxore Trajani. Unde et gloriae Trajani invidens, tres provincias reliquit, quas Trajanus adjecit, Armeniam, Assyriam et Mesopotamiam. Hic eruditissimus et facundissimus fuit Greco Latinoque sermone, acutus nimis ad interrogandum et respondendum, ordinata respondens ordinatis, jocosa jocosis, maledica maledicis, cantilenam cantilenis, ficta fictis, ita ut premeditatum crederes eum contra omnia. In omnibus enim omnia studia Atheniensium secutus est, in loquendo, in canendo, in psallendo, in medicinae artem discendo, in musica, in geometria. Item pictorum et figulorum scientiam habuit, et omnia haec perfecte didicit aliaque multa, ita ut rara esset res illi non experta, et super quam credi possit haec in memoria retinebat, loca, res, causas, milites, et eos quos numquam videbat propriis nominibus appellabat. Fuit homo varius et multiplex ac multiformis, dissimulator in bono et malo; et ut bonum se ostenderet, vitia quae habebat callide abscondebat.( H. m.) Hic per Quadratum, apostolorum discipulum, et per Aristidem Atheniensem, virum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum libris de christiana religione compositis instructus, mitior christianis efficitur.( JORD. DE r. s.-- H. m.) Multos labores sustinuit orbem circuiendo et multa reparando, Alexandriam et Hierosolimam dudum subversas restauravit, Judaeos denuo rebelles ultima caede perdomuit, ablata eis licentia Hierosolimam introeundi, quam ipse in meliorem statum in eo loco, ubi Dominus extra portam crucifixus est, restauravit et Heliam de suo nomine vocavit. Obiit in Campania apud Baias morbo subcutaneo, anno aetatis suae 62o, imperii 21o, mense decimo.
6.154
( Chr. W.) Primo anno suo Alexandriam publicis restauravit impensis.
6.155
A. D. 120. Senatus inter deos refert Trajanum.
6.156
( Chr. W.) A. D. 121. Alexander papa passus est. Cui succedens Sixtus papa sextus, sedit annis 9, patiturque sub Adriano, 8 Idus Aprilis.
6.157
A. D. 122. Justus Alexandriae quintus ordinatur.
6.158
A. D. 126. Saturnides et alii duo heresim condiderunt.
6.159
( Chr. W.-- HIER.) A. D. 128. Quadratus, apostolorum discipulus, et Aristides Atheniensis noster phylosophus libros de fide composuerunt.
6.160
( Chr. W.) A. D. 130. Thelesphorus papa 7u s ordinatur, sedensque annis 10, patitur sub Adriano, Nonas Januar. Hic constituit missas in sancta dominicae nativitatis nocte celebrari, et tempore sacrificii Gloria in excelsis cantari. Antiochiae 4u s episcopus Cornelius ordinatur.
6.161
( Chr. W.) A. D. 131. Nicopolis et Caesarea terremotu corruerunt.
6.162
A. D. 132. Eumenes Alexandriae sextus ordinatus, sedit annis 13.
6.163
( Chr. W.) A. D. 137. Hierosolima ab Helio Adriano restaurata et ab ejus nomine Helia vocata est.
6.164
A. D. 138. Marcus Hierosolimae ordinatur episcopus primus ex gentibus, cum antea fuerint quindecim ex circumcisione.
6.165.1
( JORD. De r. s.) A. D. 139. Adrianus morbo subcutaneo moritur. Hoc regnante, Aquila Ponticus Scripturas sacras de Hebreo transtulit in Grecum.
6.165.2
Anni Antonini. Anni ab initio 4100.
6.165.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 140. Urbis conditae 891. Antoninus Fulvius Boionius, qui propter clementiam postea cognominatus est Pius, genere claro, sed non admodum vetere, tercius decimus ab Augusto, sortitus est imperium regnavitque annis 22, menses tres.( AUR. V.-- H. m.) Iste ab Adriano adoptatus est in filium, cujus et gener fuit, vir insignis, et qui merito Numae Pompilio conferatur, sicut et Trajanus Romulo aequatur. Vixit ingenti honestate privatus, major in imperio, nulli acerbus, cunctis benignus, in re militari gloriae moderator, defendere magis provincias quam ampliare studens, viros aequos ad amministrandam rem publicam querens. Et cum orbem terrae nullo bello per annos 22 auctoritate sola rexerit, adeo tremebant eum et amabant cuncti reges et nationes ac populi, ut parentem sive patronum magis quam dominum vel imperatorem eum reputarent, omnesque in morem caelestium propicium optantes, de controversiis inter se judicem poscerent. Obiit autem anno vitae suae 77.
6.166
( Chr. W.) Primo hujus anno Yginus papa octavus ordinatus, sedit annis 4, decessitque 4 Idus Januar. Hic clerum constituit et gradus distribuit.
6.167
( Chr. W.) A. D. 141. Valentinus et Cerdo aecclesiam impugnant heresi.
6.168
A. D. 142. Idem heresiarchae Romam venerunt.
6.169
A. D. 143. Justinus phylosophus librum pro christiana religione compositum Antonino obtulit eumque benivolum erga christianos fecit.
6.170
( Chr. W.) A. D. 144. Pius papa nonus sedit annis 15; migravit 5 Idus Julii.
6.171
A. D. 145. Antiochiae quintus constituitur episcopus Heros.
6.172
A. D. 146. Alexandriae septimus ordinatur Marcus per annos 10.
6.173
A. D. 150. Apollonius Stoicus Calcedonicus claruit.
6.174
A. D. 153. Crescens quidam Cynicus phylosophus in Justinum, nostri dogmatis phylosophum, persecutionem movit, quia illum gulosum et phylosophiae prevaricatorem esse coarguit, in qua persecutione Justinus gloriose pro Christo sanguinem fudit.
6.175
A. D. 154. Antoninus commotus heresi Crescentis, universis Asiae plebibus scripsit epistolam pro christianis.
6.176
A. D. 155. Alexandriae Celadion ordinatur octavus, qui sedit annis 14.
6.177
A. D. 159.( Chr. W.-- HIER.-- BEDAE MART.) Anicetus papa decimus ordinatur, qui sedit annis 10. Sub quo Policarpus Romam veniens, multos correxit, quos Valentini et Cerdonis error subvertit. Hic ergo Anicetus constituit, ut clerus comam non nutriat, passusque est sub Marco et Severo 16 Kalend. Maii.
6.178
A. D. 160. Hierosolimae post Marcum ordinatur Cassianus 17u s, deinde Publius 18u s, Maximus 19u s, Julianus 20u s, Gaianus 21u s, Simmachus 22u s, Gaius 23u s, Julianus 24u s, Capito 25u s.
6.179.1
A. D. 161. Antoninus obiit apud Dorium villam suam.
6.179.2
Anni Antonini Veri
6.179.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 162, ab Urbe condita 913. Marcus Aurelius Antoninus Verus, 14u s ab Augusto, imperium adeptus est, in quo regnavit annis 19. Iste haut dubie nobilissimus fuit, quippe cujus origo paterna a Numa Pompilio, materna vero a Solentino rege pendebat. Hic omnes virtutes et caeleste habebat ingenium, et in calamitatibus publicis factus est quasi defensor, et si in illis temporibus ipse non fuisset, sine dubio gloria Romana perisset.( H. m. H. R.) Iste propinquum suum Lucium Annium Antoninum Severum, qui erat gener Antonini Pii, nova benivolentia consortem imperii fecit, tumque primum Romana res publica duobus aequo jure imperium amministrantibus paruit, cum usque ad illos semper singulos habuisset augustos. Hi bellum contra Parthos gesserunt, ad quod tamen Lucius Annius Severus perrexit, multaque et ingentia per se ducesque suos peregit, rediensque cum victoria, in Venetia obiit, anno imperii 11o, sicque Marcus Antoninus iterum solus imperium obtinuit.
6.180
( HIER. et H. m.) Primo hujus anno Vologenus rex Parthorum post victoriam Trajani tunc primum rebellans, vicinas sibi Romanas provincias depopulatus est, contra quem Lucius Annius profectus est.
6.181
A. D. 163. Lucio caesari Athenis sacrificanti ignis in coelo ab occidente in orientem ferri visus est.
6.182
A. D. 164. Fronto orator insignis habetur, qui Marcum Antoninum Verum Latinis litteris erudivit.
6.183
A. D. 165. Seleucia urbs Assyriae cum trecentis milibus hominum a Romanis capta est.
6.184
A. D. 167. Orta persecutione quarta a Nerone, sub his regibus Policarpus et Penius et alii multi passi sunt.
6.185
( Chr. W.) A. D. 169. Sother papa 11u s ordinatur, sedensque annis 9, decessit 11. Kal. Mai. Agrippinus Alexandriae nonus ordinatur episcopus.
6.186
A. D. 170. Theophylus, vir sapiens, ordinatur Antiochiae 6u s.
6.187
A. D. 171. Dionisius Chorinthiorum episcopus clarus habetur, sed et Pinitus Cretensis episcopus, Melito Sardensis, Philippus et Apollinaris, Musanus et Modestus, et precipue Hyreneus Lugdunensis episcopus. Egesippus quoque his temporibus claruit, qui sub Aniceto papa Romam veniens, usque ad Eleutherium papam permansit, multaque ingenii sui monimenta reliquit.
6.188
A. D. 172.( V. supra.) Lucius Annius Antoninus Severus obiit, et Aurelius Marcus Antoninus Verus regnum solus obtinuit, sed Lucium Commodum filium suum regni consortem fecit.
6.189
A. D. 173. Melito Sardensis episcopus apologeticum Antonino imperatori pro christianis dedit.
6.190
A. D. 177. Antiochiae 7u s ordinatur Maximinus.
6.191
A. D, 178. Eleutherius papa 12u s ordinatus, sedensque annis 13, decessit 8 Kal. Junii. Ad hunc Lucius rex Britanniae litteras misit, rogans ut baptizaretur, quod et impetravit( cf. Chr. W. et BEDAM).
6.192.1
A. D. 180.( Chr. W.) Antoninus in Pannonia moritur.
6.192.2
Anni Commodi.
6.192.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 181, Urbis vero conditae 932. Lucius Aurelius Commodus Antoninus, filius Marci Antonini Veri, 15u s ab Augusto imperium accepit, et annis 12 ac menses 8 regnavit, nichil paternum habens, nisi quod contra Germanos et ipse feliciter pugnavit. Hic Septembrem mensem ad nomen suum transferre conatus est, ut Commodus diceretur. In luxuriis et omni sorde vixit; senatores multos interfecit, maxime quos vidit nobilitate et sapientia precellere, inter quos et Salvium Julianum legislatorem occidit. Huic Martia libertini generis uxor fuit, forma et meretriciis artibus pollens. Quae cum animum ejus penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit, immissoque ei fortissimo palestrita, in domo Vestiliani eum strangulari fecit, anno aetatis suae 32. Qui in tanta execratione fuit omnibus, ut hostis humani generis etiam mortuus judicaretur.
6.193
Hic primo imperii sui anno de Germanis feliciter triumphavit. Julianus Alexandriae decimus ordinatus, sedit annis decem.
6.194
( Chr. W.) A. D. 183. Panthenus et Clemens Alexandriae claruerunt.
6.195
A. D. 184. Hierosolymis ordinatur Maximus episcopus 26u s, post quem Antonius 27u s, Valens 28u s, Dulichianus 29u s, Narcissus 30u s, Dius 31u s, Germanio 32u s, Gordius 33u s, item Narcissus, qui supra. Horum episcopatus anni et tempora non sunt cognita.
6.196
( Chr. W.) A. D. 188. Origenes Alexandriae nascitur.
6.197
A. D. 190. Serapion Antiochiae ordinatur episcopus 8u s.
6.198
( Chr. W.) A. D. 191. Victor papa 13u s ordinatur, sedensque annis 10, patitur sub Severo Septimo 12 Kalend. Mai. Demetrius ordinatur Alexandriae 11u s, seditque annis 43.
6.199
A. D. 192. Serapion Antiochiae ordinatur episcopus 8u s.
6.200.1
( Chr. W.) A. D. 193. Aurelius Commodus, omnibus incommodus, strangulatur.
6.200.2
Helvius Pertinax.
6.200.3
Anno dominicae incarnationis 194. Urbis conditae 945. Helvius Pertinax, 16u s ab Augusto, suscepit imperium, regnavitque menses sex.( H. m.) Hic ex libertino patre in Liguria natus, cum prefecturam Urbis ageret, jam septuagenarius ex senatus consulto suscepit imperium coactus et repugnans; unde et Pertinax dictus est; per multos labores ad summos provectus honores; qui in tantum certavit, ut fortunae pila vocaretur.( JORD. De r. s.) Hic, obsecrante senatu, ut uxorem suam vocaret augustam filiumque suum caesarem: Sufficere, inquit, debet, quod ego ipse invitus regnavi, cum non mererer. Hunc septimo mense sive, ut alii volunt( H. m.), octogesimo primo die occidit in palatio Didius Salvius Julianus, jurisperitus Mediolanensis, vir nobilis, nepos Salvii Juliani illius qui sub divo Adriano leges composuit, factiosus, preceps, regni avidus. Occiso autem Helvio Pertinace, idem Julianus rem publicam invasit, sed non ultra septem menses regnavit. Hoc enim tempore Niger Piscenius apud Antiochiam et Severus Septimus in Sabaria Pannoniae elevantur imperatores. Ab hoc Severo Julianus bello civili victus est apud pontem Molbium, et fugiens in palatium, captus est, et extenta cervice more damnatorum decollatus est.
6.200.4
Anni Severi.
6.200.5
( H. m. et H. R.) Anno dominicae incarnationis 195, ab Urbe condita 946. Severus Septimus adeptus est imperium, 17u s ab Augusto, regnavitque annis 17, menses 3. Iste oriundus ex Africa, solus memoria omnium ex Africa imperator fuit. Primum fisci advocatus fuit, mox militaris tribunus, per multa deinde et varia officia usque ad amministrationem totius publicae rei pervenit; et quia Helvium Pertinacem ultus est in Juliano, Pertinacem se dici voluit. Bella multa feliciter egit, ex quibus maximum in Britannia, ubi, ut receptas provincias in securitate teneret, vallum firmissimum, crebris turribus superpositis, per 132 milia passuum a mari ad mare perduxit, ibique apud Eburacum moritur, anno vitae suae 65o, imperii 18o. Duos filios reliquit, Bassianum et Getam, sed Geta hostis publicus judicatus est, Bassianum vero successorem reliquit, cui nomen Antonini imponi voluit. Hujus tempore persecutione quinta in christianos facta, multi pro fide Christi coronati sunt, inter quos et Leonides, pater Origenis, martirizatus est.( Chr. W.-- JORD. De r. s.) Hoc regnante Samarites quidam Symmachus, Judaeorum factus proselitus, item divinas Scripturas ex Hebreo in Grecum transfudit, suamque editionem condidit. Sed hic, ut in aecclesiastica hystoria( VI, 14) legitur, Hebioneus fuit, quae est heresis asserens Christum, de Joseph et Maria natum, purum hominem fuisse, et legem ritu Judaeorum servandam esse. Commentarios etiam quosdam idem conscripsit, in quibus conatur de Evangelio secundum Matheum auctoritatem suae hereseos confirmare. Post hunc anno pene tercio Theodotio Ponticus item suam in eodem opere editionem fecit.
6.201
Primo anno suo Severus Julianum interfecit, seque Pertinacem appellari precepit.
6.202
A. D. 196. Clemens Alexandrinae aecclesiae presbiter et Panthenus Stoicus phylosophus, in disputatione dogmatis nostri disertissimi, adhuc floruerunt.
6.203
A. D. 197. Narcissus Hierosolimitanus episcopus et Theophylus Caesariensis, Policarpus quoque et Bachilus, Asianae provinciae episcopi, insignes habentur.
6.204
A. D. 198.( BEDA Chr.) Questione orta in Asia inter episcopos, an secundum legem Moysi 14 die mensis primi pascha celebrandum esset, Victor papa, datis late libellis, constituit, die dominica pascha celebrari, sicut et predecessor ejus Eleutherius, a 14. luna primi mensis usque in vicesimam primam. Cujus decretis favens Theophylus, Caesariae Palestinae episcopus, cum ceteris episcopis, qui in eodem concilio erant, scripsit synodicam epistolam valde utilem adversus eos qui cum Judaeis pascha celebrabant.
6.205
( Chr. W.) A. D. ducentesimo Severus Parthos et Arabas superat.
6.206
A. D. 203. Zepherinus papa 14u s ordinatur, sedensque annis 18, migravit 7 Kalend. Septembris.
6.207
A. D. 204. Persecutio quinta facta est in christianos, in qua inter multos alios Leonides, pater Origenis, passus est pro Christo; ipse vero Origenes octavum decimum agens aetatis annum, in multisque proficiens, grammaticam etiam gentiles docebat, multosque ad fidem convertebat, inter quos Plutarchum et fratrem ejus Heraclam, quorum Plutarchus etiam martirii palmam consecutus est, Heraclas vero post Demetrium Alexandriae prelatus est.
6.208
A. D. 205. Alexander ob confessionem Christi clarus habetur.
6.209
( Chr. W.) A. D. 207. Perpetua et Felicitas bestiis deputantur Kartagini.
6.210
A. D. 209. Severus bellum in Britannos transfert.
6.211
A. D. 210. Tertullianus omnium ore celebratur.
6.212
A. D. 211. Origenes Alexandriae studet.
6.213.1
A. D. 212. Severus Eburaci moritur in Britannia.
6.213.2
Anni Antonini Caracallae.
6.213.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 213, ab Urbe condita 965. Marcus Antoninus Bassianus Caracalla, filius Severi, 18u s ab Augusto, successit patri in imperium, regnavitque annis sex mensesque duos. Hic Bassianus a nomine avi materni dictus, rogatu patris a senatu appellatus est Antoninus. Et quia plurimas vestes e Gallia deferens, talares caracallas ex his fecit, populumque his vestibus indutum ad salutandum se ingredi precepit, Caracalla nuncupatus est.( H. m.) Hic morum fere paternorum paulo fuit asperior et minax, impatiens fuit libidinis, in tantum ut novercam suam Juliam duxisset uxorem. Hic, conspecto Magni Alexandri corpore, Magnum se atque Alexandrum jussit appellari, adulantium fallaciis eo perductus, ut truci fronte et ad laevum humerum conversa cervice, quod in ore Alexandri notaverat, incedens, fidem vultus simillimi persuaderet sibi. Is adversum Parthos moliens expeditionem, apud Edissam secedens ad officia naturalia, a milite, qui quasi ad custodiam sequebatur, interfectus est, anno aetatis suae 44.
6.214
Primo hujus anno Asclepiades episcopus nonus Antiochiae ordinatur.
6.215
( EUS. H. e., VI, 7.) A. D. 214. Alexander episcopus Capadociae cum locorum sanctorum desiderio Hierosolimam tenderet, vivente adhuc Narcisso episcopo ejusdem urbis 30m o, persenilis aetatis viro, et ipse ibi ordinatus est episcopus, Domino ut id fieret per revelationem precipiente. Hic itaque Narcissus mirae sanctitatis vir fuit, qui inter plurima virtutum insignia in vigiliis paschae, cum oleum luminaribus deesset, aquam infundi jussit, quam benedicens oleum fecit. Postea a quibusdam male sibi consciis, cum judicium ejus formidassent, noxio quodam crimine infamatus est; quorum unus ita ut non igni consumeretur, vera se dicere testabatur, alius ne morbo regio corrumperetur, tercius ne luminibus privaretur. Et quamvis nullus, qui vitam ejus noverat, illis licet jurantibus crederet, ille tamen molestias non ferens et quietam vitam diligens, subterfugit, et in secretioribus locis per annos delituit. Primus autem ille testis, ex parva scintilla nocte domo sua succensa, cum omni familia igni consumptus est, alius regio morbo a pede usque ad verticem corruptus est, tercius priorum cernens exitum, tandem confessus est reatum suum, et eo usque perstitit in fletibus[ quousque luminibus privaretur]. Narcissus vero cum non inveniretur, necessarium visum est episcopis, ut ordinarent pro eo alium, cui nomen Dius; cui post parvum tempus successit Germanio, et huic Gordius. Cum ecce subito quasi redivivus apparuit Narcissus, rursusque rogatu fratrum loco suo est restitutus; cui jam centum et sedecim annorum Alexander divino monitu vivo successit, et cum eo aecclesiam strenue rexit.
6.216.1
( JORD. De r. s.) A. D. 219. Editio quam nominamus quintam Hierosolimis est inventa.
6.216.2
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 220, ab Urbe condita 971. Opilius Macrinus, qui prefectus erat pretorii 19u s ab Augusto, imperator efficitur ab exercitu cum Diadumeno filio suo, regnansque annum unum et menses duos, ab eodem exercitu apud Archelaidem tumulante occiditur cum filio. Antiochiae ordinatur Philetus episcopus decimus.
6.216.3
Anni Aurelii.
6.216.4
( H. m. et H. R.) Anno dominicae incarnationis 221, Urbis vero conditae 972. Marcus Aurelius Antoninus Varus, qui putabatur filius Antonini Caracallae ex consobrina sua occulte stuprata, vicesimus ab Augusto, imperator factus, regnavit annis quatuor.( JORD. De r. s.-- H. m.) Hujus matris avus Basianus sacerdos fuit solis, quem Phenices Heliogabalum nominant, unde et iste Heliogabalus dictus est, sacerdos et ipse in templo Heliogabali. Is cum Romam ingenti militum et senatus expectatione venisset, probris omnibus se contaminavit, impudicissimeque vivens, nullum obscoenitatis genus omisit. Unde et cupiditatem stupri, quam naturae defectu assequi nondum poterat, in se transferens, muliebri nomine Basianam se pro Basiano jussit appellari, Vestalem virginem quandam quasi in matrimonio jungens sibi, abscisisque genitalibus, Matri Magnae se consecravit. Hic Marcellum consobrinum suum, qui postea Alexander dictus est, caesarem fecit. Post triennium vero et menses 8 ex quo regnare coepit, Romae tumultu militari cum matre sua interfectus est, anno aetatis 16, corpusque ejus per Urbis vias more canini cadaveris tractum est a militibus, cavillo militari appellantibus eum indomitae rabidaeque libidinis catulam. Hyppolitus episcopus, multorum conditor opusculorum, canonem temporum quem scripsit hucusque perduxit, qui etiam sedecennalem paschae circulum reperiens, Eusebio, qui decennovennalem composuit, occasionem dedit.
6.217
Primo Aurelii anno Calistus papa 15u s ordinatus, sedit annis quinque, passusque est sub Alexandro imperatore 2 Idus Octobris( cf. Chr. W.)
6.218
A. D. 223. Nicopolis, quae prius Emmaus vocabatur, condita est, legationis industriam pro ea suscipiente Africano temporum scriptore.
6.219.1
( Chr. W.) A. D. 224. Aurelius militari tumultu occiditur.
6.219.2
Anni Alexandri.
6.219.3
Anno dominicae incarnationis 225, a conditione Urbis 976.( Cf. JORD. De r. s.) Aurelius Severus Alexander, ignobilis fortunae, 21u s ab Augusto imperator factus est, juvenis admodum, ab exercitu caesar nominatus, a senatu augustus, regnavitque annis 13. Hic Mammeam matrem suam pie et unice dilexit, pro quo omnibus placuit.( H. m.) Illa vero ei multum dominata, eo usque illum coegit, ut illa ipsa permodica, si qua mensae superessent, quamvis semesa, alteri convivio reservarentur. Quae tamen postea Origenem presbiterum audire curavit, eumque Antiochiam vocatum honorifice tractavit, et eo audito, christiana facta est.( H. m.) Alexander itaque, suscepto bello adversus Persas, Xersen regem eorum gloriosissime vicit, militarem disciplinam severissime rexit, Romae quoque favorabilis et amabilis fuit. Cujus tempore Taurinus in oriente sumpsit imperium, Julianus Maximus in Gallia. Alexander vero apud Mogontiacum positus, cum videret se a militibus deseri, optavit ut aliquis eum occideret. Cumque ei unus cum gladio occurrisset, ille obvoluto capite cervicem prebuit, statimque periit, anno vitae 26o, imperii 13o.( JORD. De r. s.) Sub cujus item imperio in Nicopoli Actiaca, id est in Epyro, editio quam sextam dicimus inventa est.
6.220
( Chr. W.) Hic primo regni sui anno Xersen regem Persarum vicit.
6.221
A. D. 226. Urbanus papa 16u s efficitur, sedensque annis 8, multos convertit ad fidem et ad martyrium exhortatus est, ipseque passus est sub Alexandro, 8 Kal. Junii.
6.222
A. D. 228. Ulpianus juris consultus, assessor Alexandri, claruit.
6.223
A. D. 231. Antiochiae constituitur Zebennus episcopus 11u s.
6.224
( Cf. Chr. W.) A. D. 234. Pontianus papa 17u s ordinatus, sedit annis sex, passusque est sub Maximino, 12 Kalend. Decembris. Heraclas Alexandriae ordinatur 12u s.
6.225
A. D. 235. Origenes de Alexandria in Palestinae Caesaream transit.
6.226.1
A. D. 237. Alexander Mogontiae occiditur.
6.226.2
Anni Maximini.
6.226.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 238. Urbis conditae 989. Julius Maximinus, genere Trax, ordine miles, 22u s ab Augusto, imperator factus est, sola militum voluntate, sine senatus auctoritate, regnavitque annis tribus. Hic persecutionem sextam a Nerone in christianos exercuit. Hujus tempore duo Gordiani, pater et filius, imperium arripuerunt, sed unus post unum interierunt. Maximinus autem, bello adversus Germanos suscepto et feliciter acto, apud Aquileiam a Puppiano quodam interfectus est cum filio adhuc puerulo, cunctis militari loco clamantibus, ex pessimo genere nec catulum habendum fore.
6.227.1
A. D. 239. Maximinus persecutionem sextam movit in christianos, in qua cum Pontianus papa occubuisset, Antheros ei successit 18u s papa, sed post mensem unum diesque tredecim et ipse passus est, 3 Nonas Januarii( cf. Chr. W.)
6.227.2
Anni ab inicio 4200.
6.228.1
A. D. 240. Fabianus papa 19u s ordinatur, sedens annis 13 et menses 11, passus est sub Decio, 13 Kalend. Febr. Maximinus imperator Aquileiae occiditur. Antiochiae Babillas ordinatur 12u s.
6.228.2
Anni Gordiani.
6.228.3
( H. m. et H. R.) Anno dominicae incarnationis 241, ab Urbe condita 992. Gordianus, nepos Gordiani ex filia, ortus Romae ex clarissimo patre, 23u s ab Augusto, imperator creatus, regnavit annis 6. Hic cum Romam venisset, Puppianus et Balbinus fratres, qui occiso Maximino imperium invaserunt, de rustico genere, in palatio interfecti sunt. Gordianus autem admodum puer, cum Tranquillinam duxisset uxorem Romae, ad orientem profectus, bellum Parthis intulit; quo feliciter gesto, Persas ingentibus praeliis afflixit, et cum rediret, a Philippo, qui post eum regnavit, occisus est, anno vitae vicesimo.
6.229
Hujus anno primo Julius Africanus cronographus inter aecclesiasticos scriptores nobilis habetur; qui in cronicis quae scripsit refert se Alexandriam properasse, Aradae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in humanis et phylosophicis studiis atque in omni Greca doctrina instructissimum fama loquebatur.
6.230
( EUS. H. e. VI, 22.) A. D. 242. Origenes in Caesarea Palestinae Theodorum, cognomento Gregorium, et Anthenodorum, fratrem ejus, postea Ponti episcopos insignes, divina imbuit sapientia.
6.231
( H. m.) A. D. 243. Porphirius, Plotini Platonici phylosophi auditor, Romae clarus habetur.
6.232
( H. m.) A. D. 244. Theopompus Cheronice et Nicanor sophista Athenis claruerunt.
6.233
A. D. 245. Gordianus bellum Parthis intulit( cf. Chr. W.).
6.234.1
A. D. 246. Gordianus a Philippo interficitur.
6.234.2
Anni Philippi.
6.234.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 247. Urbis conditae 998. Marcus Julius Philippus, 24u s ab Augusto, invasit imperium occiso Gordiano, et una cum filio suo Gaio Julio Saturnino Philippo regnavit annis 7. Isti omnium imperatorum primi Romae christiani effecti sunt, et in ipsis paschae vigiliis cum jungi vellent sacrificiis et communicare, a Fabiano pontifice Romano non permissi sunt, nisi prius confiterentur peccata sua et inter poenitentes starent. Quod illi suscipientes libentissime, divinum sibi metum et plenissimam christianitatis fidem rebus et operibus comprobant inesse. His anno jam tercio imperantibus, millesimus annus conditae urbis Romae impletus est; quo sollempniter ab omnibus celebrato, innumerabiles bestiae in circo magno interfectae sunt, ludique theatrales in campo Martio celebrati, tribus diebus ac noctibus populo pervigilante.( H. m.) Ambo deinde, scilicet pater et filius, ab exercitu interfecti sunt, pater Veronae, medio capite supra ordines dentium preciso, filius vero Romae, cum esset annorum 12. Hic adeo severi fuit animi, ut jam a quinquennii aetate nullo cujusquam commento ad ridendum solvi potuerit patremque ludis secularibus petulantius cachinnantem, licet adhuc puer, vultu aversato notaverit.
6.235
( Chr. W.) Philippus primo regni sui anno Philippum filium suum consortem regni fecit.
6.236
A. D. 249. Alexandriae Dionisius ordinatur episcopus 13u s.( Chr. W.) Annus ab Urbe condita millesimus festive celebratus est Romae.
6.237
A. D. 252. Philippus urbem nominis sui construxit in Tracia.
6.238.1
A. D. 253. Philippus senior Veronae, junior occiditur Romae.
6.238.2
Anni Decii.
6.238.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 254, ab Urbe condita millesimo quinto. Decius in Pannonia inferiori Bubaliae natus, 25u s ab Augusto, invasit imperium, interfectis ejus fraude Philippis, hoc est patre et filio, et 30 mensibus regnavit, id est duobus annis et dimidio. Quidam autem scribunt, eum uno tantum anno regnasse; sed hoc multum discordat passionibus sanctorum qui leguntur sub eo passi fuisse.( JORD. De r. s.) Nam cum legatur Fabianus papa 14t o sui episcopatus anno martirium sub illo accepisse, et huic Cornelium triennio in sede successisse itemque sub eodem passum fuisse, Sixtum quoque et Laurentium et Ypolitum aliosque quamplures, stare non potest, ut tot sibi in Romana sede succedentes uno anno trucidaverit, maxime cum Cornelius, ut aecclesiastica docet hystoria triennio sedem tenuerit. Unde et de ipsorum quoque pontificum successione questio animum pulsat quomodo, Decio regnum vel uno vel duobus et dimidio anno tenente, Cornelius episcopatum Romanum tribus juxta aecclesiasticam hystoriam annis tenuerit, eique Lucius per octo menses, Stephanus vero per biennium, dehinc Sixtus per undecim annos, exin Dionisius per novem annos successerit, cum per omnem aecclesiam Cornelius et Sixtus, cujus diaconus erat Laurentius, sub Decio passi predicentur, Lucius vero et Stephanus sub Valeriano et Gallieno martirizati legantur. Qua de re conjici potest, successionum vices vitio scriptorum pro similitudine nominum mutatas fuisse; auctoritatem vero catholicae aecclesiae ad nos usque perlatam, probabile est, sequendam esse. Sed ut ad superiora redeamus,( H. m.) Decius filium suum Decium caesarem fecit, et persecutionem septimam post Neronem in christianos movit, occasionem sumens odium Philipporum quos interfecit, in qua persecutione multi sanctorum passi sunt.( HIER.-- H. m.) Hujus temporibus cum plurimi Gothi Histrum fluvium transmeantes, Romanorum civitates devastarent, Decius cum filio suo illos bello aggressus, 30 milia ex eis occidit, de suis quoque multos amisit. Filius etiam ejus interfectus est, ipseque in confusas turbas gurgiti cujusdam paludis submersus est, ita ut nec cadaver ejus inveniri potuerit, anno imperii sui tercio, vitae quinquagesimo. Haec juxta hystoriam, in passionum vero libro scriptum reperitur. quod, interfecto Syxto papa et ejus archiadiacono Laurentio aliisque, ac deinde Ypolito sociisque ejus, 27 die post passionem sanctorum Decius et Valerianus prefectus sedentes in carruca, cum tractarent adhuc de nece sanctorum, demoniis arrepti sunt, et in presentia Decii Valerianus exspiraverit, Decius vero rediens in palatium, triduo vexatus sit, et in conspectu Triphoniae uxoris suae exalaverit. Qualiter autem super his veritas se habeat, in scriptorum ratione consistat.
6.239
( Chr. W.) Primo Decii anno facta in christianos persecutione, Fabianus papa 19u s passus est, 13 Kal. Febr. Cui Cornelius vicesimus succedens, sedit annum et menses septem et dies aliquot, licet in aecclesiastica hystoria legatur-- si tamen vitio scriptorum liber depravatus non est-- tribus annis sedem tenuisse, quod rationi temporum Decii non videtur convenire. Alexander Hierosolimitanus episcopus, Narcissi successor, cursum bonum consummavit, cui Azabbanes successit. Antiochenus quoque presul aequaliter Alexandro decertans, in vinculis moritur, post quem Fabianus 13u s constituitur.
6.240
A. D. 255. Cornelius papa 20u s passus est 18 Kal. Octobris; cui succedens Syxtus papa 21u s, sedit menses 10.
6.241.1
A. D. 256. Syxtus papa passus est 8 Idus Aug. cum aliis. Passi sunt hoc anno Polochronius episcopus cum multis, Abdo et Sennes, Olimpiades et Maximus, Laurentius post Syxtum, Ypolitus cum sociis suis, aliique quamplures( cf. Mart.). Dionisius papa 22u s post Syxtum ordinatus, sedit annis duobus, menses 5.
6.241.2
Anni Galli et Volusiani.
6.241.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 257, ab Urbe condita millesimo 8. Virius Gallus Hostilius, 26u s ab Augusto, imperator ab exercitu creatur, et cum Volusiano filio suo regnavit annis duobus, menses 4. Hujus imperii Dionisius Alexandrinus episcopus meminit ita:« At ne Gallus quidem malum Decii aut videre potuit aut cavere, sed in eundem lapidem offensionis impingens, sanctos viros persecutus est.» His temporibus Aemilianus quidam in Moesia imperator elevatus est, contra quem ambo, pater scilicet ac filius, pergentes, ab exercitu suo interfecti sunt, pater habens annos vitae 47, Aemilianus autem, Maurus genere, post menses quatuor occisus est.
6.242
Primo anno regni Galli et Volusiani Origenes presbiter, anno aetatis suae 70 nondum impleto, moritur et in Tyro sepelitur, qui in tantum sedulus fuit scribendi, ut Hieronimus quodam loco dicat, quinque milia librorum ejus se legisse. Antiochiae constituitur Demetrianus episcopus 14u s.
6.243.1
A. D. 258. Gallus et Volusianus occiduntur. Dionisius papa 22u s migravit 6 Kal. Jan. Hic presbiteris aecclesias distribuit et parrochias divisit.( BEDAE Mart.)
6.243.2
Anni Valeriani et Gallieni.
6.243.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 259, Urbis vero conditae millesimo 10. Lucinius Valerianus, cognomento Colobius, in Retia et Norico agens, ab exercitu imperator creatus, mox augustus est appellatus, 27u s ab Augusto; Romae vero Gallienus, filius ejus, a senatu caesar appellatus est, regnaveruntque simul annis sex, Gallienus vero solus postea novem, qui faciunt annos 15. Valerianus itaque nobilis quidem erat genere, stolidus tamen et iners multum, nec ad aliquem usum publici officii consilio seu gestis accommodatus. Gallienus autem primum feliciter regnavit, postea vero luxuriose vivens, imperium fere adnichilavit. Valerianus igitur filium suum Gallienum fecit augustum, et Cornelium Valerianum, Gallieni filium, caesarem constituit. Mox autem ut regnare coepit Licinius Valerianus, persecutionem a Nerone octavam in christianos exercuit; postea in Mesopotamia bellum gerens, a Sapore Persarum rege captus luminibusque privatus, miserabili servitute ibi consenuit.( Chr. W.) Nam quamdiu vivebat, semper acclinis humi, regem in equum ascensurum dorso attollebat. Unde Gallienus tam claro Dei judicio territus, pacem nostris dedit; ob meritum tamen vel propriae libidinis vel paternae theomachiae innumera, barbaris assurgentibus, Romani regni detrimenta sustinuit.( H. m.) Ad ultimum profectus adversus Aureolum ducem suum, qui Mediolano regnare temptavit, comprehendit illum apud pontem qui ex nomine ejus Aureolus appellatur, et Mediolanum obsedit; sed cum ibi luxuriose viveret, artificio ejusdem Aureoli a suis interfectus est, anno aetatis 50. Hac autem persecutione, quae sub patre suo facta est, aliqui( Chr. W.) passos esse confirmant Cornelium, Lucium, Stephanum et Sixtum Romanos pontifices, cum tamen Cornelius et Sixtus, ut supra dictum est, in passionum libris sub Decio passi legantur.
6.244
( Chr. W.) Primo regni sui anno Licinius Valerianus persecutionem in christianos movit. Lucius papa 23u s ordinatur, sedensque menses octo, patitur 4 Non. Mart. Cui succedens Stephanus 24u s, sedit annis duobus, patiturque 4 Nonas Augusti.
6.245
A. D. 262. Sixtus papa 25u s ordinatus, sedit annis 11, patiturque 8 Idus Augusti. Cyprianus Kartaginensis episcopus, doctor precipuus, cujus doctissima exstant opuscula, martirio coronatur, 18 Kalend. Octobris.
6.246
A. D. 263. Theodorus cognomento Gregorius, cujus supra mentionem fecimus, Neocaesariae Ponti episcopus, magna virtutum gloria claruit, qui et stagnum quoddam precibus exsiccavit, et montem, ut aecclesiae locus sufficeret, movit
6.247
A. D. 264. Antiochiae ordinatur episcopus 15u s Paulus Samosathenus.
6.248
( Chr. W.) A. D. 265. Valerianus a Sapore Persarum rege capitur.
6.249
A. D. 266. Gallienus casu patris perterritus, pacem christianis dat.
6.250
A. D. 270. Hierosolimorum episcopus Ysmeneus ordinatur. Alexandriae constituitur episcopus 14u s Maximus.
6.251
A. D. 271. Antiochiae ordinatur Domnus episcopus 16u s.
6.252.1
( Chr. W.) A. D. 273. Dionisius papa 26u s ordinatus, sedit annis 9. Gallienus Mediolani interficitur.
6.252.2
Anni Claudii.
6.252.3
( H. misc.) Anno dominicae incarnationis 274. Urbis conditae millesimo 25.( AUR. VICT.-- H. m.) Claudius, quem multi dicunt a Gordiano creatum, 28u s ab Augusto, a militibus electus, a senatu augustus appellatus, regnavit annum unum, menses 9, vir parcus et modestus et justi tenax ac rei publicae idoneus. Hic Gallieni morientis sententia imperator designatus est, ad quem Ticini positum vestimenta regalia ille direxit. Hic, interfecto a suis Aureolo, recipiens legiones, Gothos jam per 15 annos Illiricum Macedoniamque vastantes ingenti praelio vicit, deinde adversus 30 milia Alemannorum haut procul a lacu Benaco dimicans, tantam eorum multitunem fudit, ut vix dimidia pars remaneret. Qui cum intra biennium morbo interiret, tanto eum senatus decoravit honore, ut divus appellaretur, et in curia clipeus aureus, in Capitolio vero aurea statua ei poneretur. Cujus frater Quintilianus, vir unicae moderationis et civilitatis solusque fratri preferendus, a militibus electus, et consensu senatus augustus appellatus, 17 imperii die Aquileiae occisus est.
6.253.1
A. D. 275. Paulus Samosathenus Antiochiae episcopus a multis episcopis hereticus esse convincitur, dogmatizans Christum communis naturae hominem tantum fuisse; adversus quem Malchion, disertissimus Antiochenae presbiter aecclesiae, utpote in eadem aecclesia rethoricam docuerat, accipientibus notariis disputabat, qui dialogus usque hodie exstat. Dejecto autem Paulo, 16u s Antiochiae subrogatur Domnus episcopus.
6.253.2
Anni Aureliani.
6.253.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 276, a condita Urbe millesimo 27. Aurelianus, patre mediocri et, ut dicunt, Aurelii senatoris colono progenitus, 29u s ab Augusto, imperator electus, regnavit annis 5, menses 6, vir in bello potens, sed animi immodici et ad crudelitatem propensioris, ita ut non solum nobiles plures damnaret, sed etiam sororis suae filium necaret. Disciplinae tamen militaris et morum dissolutorum magna erat ex parte corrector, quique Gothos strenuissime vicit, haut dissimilis Magno Alexandro seu Caesari dictatori. Nam Romanum imperium triennio ab invasoribus receptavit, cum Alexander annis 12 per ingentes victorias ad Indiam pervenerit, et Caius Caesar decennio Gallias superaverit, adversus cives quadriennio pugnaverit. Hic primus apud Romanos diadema capiti suo imposuit et vestes auro gemmisque contextas in usu habuit, quod antea Romanis majoribus incognitum fuit, porcinae quoque carnis usum populo instituit. Hic cum persecutionem nonam post Neronem in Christianos movisset, fulmen ante illum magno circumstantium pavore ruit, ac non multo post inter Constantinopolim et Heracliam a militibus occisus est.
6.254
A. D. 277. Antiochiae Tymeus ordinatur episcopus 17u s.
6.255
A. D. 279. Eusebius Laodicenus episcopus insignis habetur.
6.256.1
A. D. 280. Aurelianus occiditur.
6.256.2
Annus Taciti.
6.256.3
Anno dominicae incarnationis 281, ab Urbe condita millesimo 32. Tacitus, ab Augusto 30u s, suscepit imperium, vir egregie moratus et ad regendam rem publicam idoneus; sed nichil potuit ostendere, quia post sex menses apud Pontum occisus est. Huic Florianus successit, sed nec hic aliquid dignum memoria egit, quia duobus tantum mensibus et viginti diebus in imperio vixit. Nam dum magna pars exercitus eligeret Equitium Probum, militiae peritum, Florus quasi per ludum tenuit imperium diebus 60, deinde sibimet venas incidens, sanguine interiit effuso( cf. H. m., HIER., JORD. De r. s. et H. R.).
6.256.4
Anni Probi.
6.256.5
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 282. Urbis conditae millesimo 33. Probus, ab Augusto 31u s, imperium adeptus, regnavit annis 6, menses 4. Iste patre genitus rustico, hortorum cultore studiosissimo, nomine Dalmatio, gloria militari ad amministrationem publicam accessit;( H. m.) Gallias a barbaris occupatas ingenti praeliorum felicitate restituit, vir acer, strenuus et justus, multa gerens bella, et qui Aurelianum gloria militari coaequaret et morum civilitate superaret. Interfectus est autem apud Sirmium militari tumultu. His temporibus Anatholius, natione Alexandrinus, Laodiciae Syriae episcopus, phylosophorum disciplinis eruditus, plurimo sermone celebratur;( BEDA) cujus ingenii magnitudo de libro quem super pascha composuit et decem libris arithmeticae institutionis apertissime potest cognosci.
6.257
Primo Probi anno Felix papa 27u s ordinatus, sedit annis 5, decessitque 3 Kalend. Junii. Hic constituit missas celebrari super memorias martirum( cf. Chr. W. BEDAE Mart.).
6.258
A. D. 283. Manes quidam extitit genere Perses, vita et moribus barbarus, tam acer ingenio, ut insanire vel demone videretur impleri, ex quo insana Manicheorum heresis orta est.
6.259
A. D. 285. Cyrillus 18u s Antiochiae ordinatur episcopus.
6.260.1
A. D. 287. Euthicianus papa 28u s ordinatur, sedensque menses decem, decessit 6 Idus Decembris. Cui succedens Gaius 29u s, sedit annis 15, patiturque sub Diocletiano 10 Kalend. Mai( cf. Chr. W.). Alexandriae ordinatur Theonas episcopus 15u s. Archelaus Mesopotamiae episcopus librum disputationis suae, quam habuit adversus Manen heresiarcham, Syro sermone composuit, qui translatus a Grecis habetur a multis.
6.260.2
Anni Cari.
6.261
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 288. Urbis conditae millesimo 39. Carus Narbone in Gallia natus, 32u s ab Augusto, moxque filios suos Carinum et Numerianum caesares faciens, duos cum his annos regnavit. Is, nunciato sibi Persarum tumultu, profectus in orientem, cum apud Antiochiam maneret, Numerianus, filius ejus, aecclesiam voluit intrare et christianorum ministeria explorare. Quem cum sanctus Cyrillus episcopus prohiberet, dicens, illi non licere divina misteria videre, qui pollutus esset sacrificiis ydolorum, indignatus ille, occidit eum. Carus autem cum Persas fortiter in bello sterneret et notissimas urbes eorum caperet, super Tygridem fluvium castra ponens, ictu fulminis interiit. Numerianus vero, filius ejus, cum dolore oculorum captus in lectica veheretur, insidiis Apri soceri sui occisus est. Cumque mors ejus occultaretur, donec Aper regnum posset invadere, foetore corporis scelus proditum est. Interea Carinus in Italia relictus, Sabinum Julianum invadentem Italiam in campis Veronensibus occidit, se ipsum vero sceleribus inquinavit, multos falsis criminibus occidens, nobilium matronas vi corrumpens, omnibusque invisus, non multo post trucidatur cujusdam tribuni manibus, cujus uxorem dicitur polluisse.
6.262.1
A. D. 289. Carus fulmine periit, filii ejus occisi sunt( cf. Chr. W.).
6.262.2
Anni Diocletiani et Maximiani.
6.262.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 290, ab Urbe condita millesimo 41. Diocletianus, 33u s ab Augusto, imperator ab exercitu creatus est, regnavitque annis 20, vir obscurissime natus de Dalmatia. Quidam enim dicunt, eum fuisse filium cujusdam Dalmatae scribae, alii vero libertinum Anulii senatoris. Fuit autem natus de civitate et matre Dioclea, unde et ipse, quousque imperium sumeret, Diocles appellatus est( H. m.); at ubi sumpsit imperium, nomen Graium convertit in Latinum, ut a Dioclete diceretur Diocletianus. Erat autem callidus et sagax et admodum subtilis ingenii. Cujus tempore cum quidam rusticani, qui Bagaudae dicebantur, tumultum in Gallia facerent, ac Amandum et Aemilianum duces haberent, Diocletianus Maximianum, cognomento Herculium, caesarem fecit, eumque in Galliam contra tumultuantes misit, quos ille facile devicit. Erat autem idem Maximianus de Pannonia natus, genere rusticano, incivilis ingenii, ferus, crudelis, asperitatem suam vultus etiam horrore significans, luxuriosus, in consiliis stultus. Genuit vero de Eutropia, Syra muliere, Maxentium et Faustam, conjugem Constantini; cujus patri Constantio dedit privignam suam Theodoram, ex qua ille accepit sex liberos, fratres Constantini, quem ex concubina Helena generavit in Gallia.( HIER.-- H. m.) Inter haec per omnes Romanos terminos turbatio facta est: Carausius quidam, sumpta purpura, occupavit Britanniam, Julianus Italiam, Achilleus Aegyptum, Quinquegentiani Africam, Narseus rex Persarum orientem. Ob haec Diocletianus Maximianum Herculium fecit imperatorem, Constantium vero et Galerium Maximianum caesares constituit. Quorum Constantius Claudii nepos fuit ex filia; Galerius vero in Dacia Ripensi natus est ex parentibus agricultoribus, fuitque pastor armenti, unde et Armentarius appellatus est; sed satis laudabilis fuit, pulcher corpore, magnus et fortis bellator. Hic accepit filiam Decii Valeriam uxorem. Carausius post septennium a socio suo Allecto fraude occisus est in Britannia; Maximianus Herculius Quinquegentianos vicit in Africa; Constantius in Gallia juxta Lingonas una die et adversam et prosperam habuit fortunam. Nam cum, repente barbaris irruentibus, intra civitatem claudi cogeretur, vix quinque horis mediis, adventante exercitu, fere 60 milia Alamannorum interfecit. Diocletianus autem obsessum Alexandriae Achilleum octavo fere mense superavit et occidit. Erat autem cum ipso et Constantinus, filius Constantii. Qui cum adhuc juvenis esset, fortiter agebat in praeliis, et condescendebat semper christianis. Quem videns Diocletianus intellectu animi ac robore corporis proficere, et deprehendens hunc futurum tyrannidis suae destructorem, invidia motus, dolo eum perimere cogitavit. Deus autem hunc inopinate salvavit et patri restituit. Galerius autem Maximianus contra Narseum regem Persarum dimicans, primum victus est, fugiensque venit ad Diocletianum in Mesopotamiam; a quo male tractatus, ita ut faceret eum aliquamdiu ante currum suum currere, collectis iterum militibus rediit, magnamque victoriam acquisivit.
6.262.4
( H. m. et BEDA.) Nonodecimo igitur regni sui anno Diocletianus in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente persecutionem decimam post Neronem exercuerunt in christianos, quae ceteris sevior per 10 annos aecclesiam afflixit incessanter, quamvis et antea semper christianos persequerentur. Sed tunc tam crudelis et tam seva tamque crebra persecutio flagrabat, ut intra unum mensem 17 milia martirum pro Christo inveniantur. Nam et oceani limbum transgressa, Albinum et Aaron ac Julium cum aliis pluribus viris ac feminis Britanniae felici cruore damnavit. Passus est et Pamphilus presbiter, Eusebii Caesariensis episcopi necessarius, cujus ipse vitam tribus libris comprehendit. Secundo autem persecutionis anno Diocletianus videns se propter senectutem minus idoneum ad regendum imperium, dixit ad Maximianum Herculium, videri sibi bonum, ut junioribus et fortioribus publicam causam regendam committerent ipsique in ocio quiete viverent. Quod licet ille non ex tota voluntate faceret, tamen consensit, et in uno die purpuram regnique potentiam deposuerunt, Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanum; et concessit Diocletianus Salonam, Maximianus in Lucaniam; persecutio tamen permansit usque in septimum annum Constantini, Helenae filii.
6.263
Primo anno Diocletiani Bagaudae in Gallia tumultum fecerunt( cf. supra).
6.264
A. D. 291. Diocletianus Herculium Maximianum caesarem fecit.
6.265
A. D. 292. Carausius, sumpta purpura, Britanniam occupat.
6.266
A. D. 293. Quinquegentiani Africam infestaverunt.
6.267
A. D. 294. Achilleus occupavit Aegyptum.
6.268
A. D. 295. Diocletianus Maximianum Herculium fecit augustum et consortem regni, Constantium vero, patrem Constantini, et Galerium Maximianum caesares constituit.
6.269
A. D. 298. Primus Diocletianus adorari se ut deum jubet.
6.270
A. D. 301. Zabda Hierosolimis ordinatur episcopus.
6.271
A. D. 302. Victurius, magister militiae, christianos persequitur, paulatim ex illo tempore persecutione in nostros crescente.
6.272
A. D. 303. Marcellinus papa 30u s ordinatus, sedit annis 4, patiturque 6. Kalend. Mai.
6.273
A. D. 305. Hierosilimis preficitur Thermon episcopus. Antiochiae Tyrannus ordinatur 19u s.
6.274
A. D. 306. Petrus Alexandriae ordinatur episcopus 16u s.
6.275
A. D. 307. Marcellus papa 31u s ordinatus, sedit anno et menses 8, passusque est 17 Kalend. Febr.
6.276
( Chr. W.) A. D. 308 Publicata undique persecutione, Diocletianus in Oriente, Maximianus in Occidente aecclesias subvertunt, libros divinos succendunt, et christianos decima post Neronem persecutione affligunt.
6.277.1
A. D. 309. Diocletianus et Maximianus purpuram deponunt. Marcello papa martirizato, successit Eusebius papa 32u s; cui post menses 8 passo succedens Melciades 33u s, sedit annis 4, decessitque 4 Idus Decembris( cf. Chr. W.).
6.277.2
Annus Constantii et Galerii.
6.277.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 310, ab Urbe condita millesimo 61. Cum Diocletianus et Maximianus jam a regno decessissent, ad amministrationem rei publicae Constantius et Galerius augusti creati sunt, divisusque est inter eos ita Romanus orbis, ut Constantius Italiam, Galliam et Africam, Galerius Illiricum, Asiam et Orientem obtineret. Sed Constantius augusti dignitate contentus, amministrationem Italiae et Africae recusavit, Galliam tantum obtinuit, vir egregius et mansuetus et prestantissimae civilitatis, non modo amabilis sed et venerabilis Gallis, precipue quod Diocletiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio ejus evaserunt. Galerius autem, vir probe moratus et egregius in re militari, videns Italiam quoque suae amministrationi accessisse, sinente socio suo Constantio, caesares duos creavit, Maximinum, quem Orienti prefecit, qui et ipse persecutor christianorum fuit, et Severum, cui Italiam dedit, ipse vero in Illirico moratus est. Constantius vero filium suum Constantinum caesarem fecit, eique Galliam commisit; ipse autem tercio anno persecutionis, qui est imperii sui 16u s, Eburaci in Britannia obiit. Quo mortuo, Galerius Licinium caesarem fecit, natum de Datia, notum sibi antiqua consuetudine ex bello quod adversus Narseum regem gesserat.( H. m.) Erat enim strenuus laboribus et officiis acceptus.-- Interea Romae pretoriani, excitato tumultu, Maxentium, Herculii Maximiani filium, nuncupaverunt augustum. Quo audito, pater ejus Maximianus Herculius, arrectus in spem resumendi principatus, quem suasu Diocletiani invitus amiserat, Romam advolavit e Lucania, Diocletianum quoque per litteras adhortatus est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille irritas habuit et sprevit. Galerius autem Severum cum exercitu contra Maxentium misit; qui veniens Romam, obsedit eam; sed militum suorum scelere desertus, Ravennam fugit, et in itinere ab Herculio est occisus( cf. H. R.). Post haec Herculius Maximianus in contentione exercituum filium suum Maxentium imperio nudare conatus, sed a militibus conviciis injuriatus, ad Gallias tetendit, dolo composito, quod a filio expulsus esset, ut genero Constantino jungeretur, moliens et ipsum, si posset, reperta occasione interficere, regnumque ejus invadere, qui in Galliis et militum et provincialium ingenti jam favore regnabat.( H. m.) Detectis autem insidiis ejus per filiam Faustam, quae dolum ejus viro nunciavit, inde profugit; sed a Constantino insequente Massiliae captus, fractis laqueo cervicibus, perfidiae suae poenas dedit, anno vitae suae sexagesimo.
6.277.4
Anni Constantini.
6.277.5
Anno dominicae incarnationis 311. Urbis conditae millesimo 62. Constantinus, ex obscuriori matrimonio, scilicet ex Helena concubina, Constantii filius, mortuo patre, annitentibus cunctis qui aderant precipueque Croco Alamannorum rege, auxilii gratia cum eo comitante, 34u s ab Augusto, in Britannia creatus est imperator 6. Kal. Augusti, et in locum patris exoptatissimus moderator accessit, regnavitque annis 30, menses 10. Hic sororem suam Constantiam Licinio Mediolanum accito conjunxit, filiumque suum, nomine Crispum, ex Minervia concubina eisdem diebus Arelatensi opido natum, et Licinianum, Licinii filium, mensium fere 20, caesares fecit. Interea Galerius Maximianus cum persecutionem a Diocletiano et Maximiano immissam ipse atrocioribus edictis cumularet, divina tactus vindicta, putrefacto intrinsecus pectore, et vitalibus dissolutis, cum ultra humanae horrorem miseriae vermes etiam eructaret, et medici jam foetorem non ferentes, crebro jussu ejus occiderentur, a quodam medico, ex desperatione constantiam sumente, increpatus est, dicente, poenam ejus a Deo esse et ideo sanari non posse; moxque late missis edictis, christianos de exilio revocavit, ipse tamen cruciatus non sustinens, vitae finem fecit.
6.277.6
Inter haec res publica a novis quatuor imperatoribus tenebatur, Constantino et Maxentio, filiis augustorum, Licinio et Maximino, hominibus novis. Quinto tamen imperii sui anno Constantinus bellum civile Maxentio intulit, ejusque copias multis praeliis fudit; propter magicas tamen artes, quas ille multum dilexerat, metuebat eum. Cumque congredi cum eo multum hesitaret et de coelo, licet adhuc paganus, auxilium quereret, vidit per soporem ad orientis partem in coelo signum crucis igneo fulgore rutilare et tanto visu exterrito sibi astare angelos dicentes: Constantine, in hoc vinces. Fertur autem et ipse Christus sibi apparuisse et signum crucis ei monstrasse et ut simile faceret precepisse. Quod et fecit, habens eam in vexillis depictam. Igitur Constantinus Romam veniens contra Maxentium castra posuit juxta pontem Molbium; et ecce Maxentius portis erumpens, sequentibus ceteris, precucurrit armatus; Constantinus vero crucem quam formaverat ante se jussit portari; factaque congressione, superati sunt qui circa Maxentium fuerunt; ipse autem fugiens, paulo superius a ponte Molbio, ubi prius ad decipulam fecit quasi pontem ex navigiis fieri, tabulis desuper stratis, cum vellet eundem pontem ex latere intrare, lapsu equi in profundum demersus est, vixque corpus ejus inventum est. Erat tunc annus Constantini septimus. Interea cives Romani civitatem coronant, et cum gaudio victorem Constantinum vivificamque crucem suscipiunt.-- Inter haec Maximinus, christianorum et ipse persecutor sevissimus, in Oriente adversus Licinium res novas molitus, cum adversus eum duceret exercitum, repente divino judicio doloribus viscerum internorum correptus, vehementer exagitari coepit; deinde homo antea vorax semperque vino repletus, nunc ne summis quidem labris cibum degustare aut vinum potuit odorari; sicque carnibus suis inedia et aridate consumptis, ad hoc solum profecit infelix, ut justam esse Dei vindictam in se profiteretur. Ad ultimum tamen, morbo prius amissis carnibus, vivendi finem accepit.( H. m.) Valens quoque in Oriente ab exercitu imperator appellatus, a Licinio occisus est. Alexander etiam quidam apud Kartaginem imperator effectus, ab exercitu Constantini jugulatur. Sic itaque omnis potestas imperii ad Constantinum et Licinium pervenit. Qui Licinius cum primo se probum et quasi erga christianos ostenderet devotum, postea videns profectum imperatoris Constantini, ductus invidia, occultis insidiis maxime per familiares ac ministros principem decipere molitus est; sed cum id parum procederet, apertum illi bellum indicit, christianos vero privato et speciali odio persequi parat, hoc in querelam devocans, quod non ita pro se sicut pro Constantino excubarent orationibus. Cujus flagitiis Constantinus obviam ire parat, devictoque Licinio, solus cum filiis suis imperii monarchiam obtinuit, anno regni sui 14.( H. m.) Unde per insolentiam et ipse, ut aiunt, mutatus et crudelior effectus, primum sororis suae filium, egregiae indolis juvenem, interfecit, mox Crispum, filium suum ex Minervia, suggerente, ut dicunt, Fausta conjuge sua, necari jussit; deinde ipsam Faustam in balneas ardentes conjectam interemit, cum eum dolore nimio mater Helena pro nece nepotis increparet, postea innumeros interfecit amicos. Et cum in multis flagitiis grassaretur, cum tamen in eo multae virtutes animi haberentur, divinitus lepra percussus, per sanctum Silvestrum papam, una cum matre aliisque multis ad fidem conversus est et baptizatus; moxque omne studium ad aecclesiae transtulit profectum, legesque statuens christianas, fecit basilicas multas. Fecit et urbem nominis sui Constantinopolim, quae prius Bizantium dicebatur, quam sedem Romani imperii et caput totius Orientis esse voluit. Fecit et pontem in Danubio; omnesque bonas artes suos discere faciebat, maxime studia litterarum; ipse in legendo, scribendo, meditando multum se exercebat. Cujus mater Helena religiosa, divinis admonita visionibus, Hierosolimam petiit, et locum ubi Christus crucifixus est, ab incolis requisivit, qui idcirco ad inveniendum difficilis erat, quia ab antiquis persecutoribus simulacrum Veneris in eo fuerat fixum, ut si quis Christum adorare vellet, in loco illo Venerem videretur adorare; et ob hoc locus non frequentabatur peneque in oblivione fuerat. Sed veniens Helena, coelitus sibi designatum invenit locum, purgatisque in altum ruderibus, crucem sanctam reperit, sub episcopo ejusdem urbis Machario.
6.277.7
Ejusdem principis tempore Arrius, Alexandriae presbiter aecclesiae, a veritate fidei catholicae devians, exitiabile plurimis dogma constituit. sed mox ab Alexandro, ejusdem urbis episcopo, ex urbe pulsus est. Cumque homines, quos in errorem induxerat, etiam in seditionem excitaret, apud Niceam urbem Bithiniae conventus 318 episcoporum factus est sub Silvestro papa, per quos Arrianum dogma exitiabile proditum palam est damnatum. Postquam vero mater imperatoris Helena ex hac luce discessit, Constantia, Licinii tunc derelicta, fratris augusti solatiis utebatur. Huic in noticiam venit presbiter quidam, latenter partibus Arrii favens; qui primo nichil horum apud eam egit, sed ubi multa familiaritas copiam dedit, paulatim coepit Arrium ei commendare, donec animum Constantiae suum fecit. Quae cum moritura visitaretur a fratre, extremam poposcit ab eo gratiam, ut eundem presbiterum in familiaritatem reciperet et quae sibi pro salute sua ab eo suggerentur audiret; se enim dicebat pro salute illius esse sollicitam. Cujus verbis frater credulus, aurem presbitero accommodat, ejusque suasu Arrium de exilio jubet revocari, ut quid de fide sentiret exponeret. Qui cum de fide scriberet, miratus imperator, rursus eum ad concilii examen remisit, rogans ut, si fides ejus probaretur, clementi erga eum judicio uterentur, si tamen episcopi ejus Alexandri assensus accommodaretur. Cumque Alexandriam veniret, omne illius inceptum frustratum est.
6.277.8
Interea dum haec Alexandriae agitarentur, Constantinus, re publica bene ordinata, cum tres filios suos, Constantinum et Constantem ac Constantium, et filium fratris sui Dalmatium caesares fecisset, egritudine captus est; et cum filius ejus Constantius, cui Orientis regnum decreverat, abesset, fecit ei testamentum, quod vocato ad se clam presbitero a sorore commendato dedit, precipiens ei, ut nulli hoc nisi Constantio daret( cf. H. m.-- EUS. l. l.). Quod cum ille post mortem imperatoris faceret, etiam apud Constantium maximam familiaritatem obtinuit. Scribunt autem quidam, Constantinum imperatorem in Arrianam heresim incidisse et ab Eusebio Nicomediensi episcopo rebaptizatum fuisse, quod aecclesiastica historia non docet, quae sub magna religione illum decessisse perhibet.( EUS. H. e. l. l.) Obiit autem in suburbana villa Nicomediae, 11. Kal. Junii, anno vitae 66o, imperii 31o, sepultusque est in Bizantio in basilica Apostolorum.
6.278
( Chr. W.) Hujus anno primo Maxentius, Herculii filius, augustus appellatur.
6.279
A. D. 312. Maximianus apud Massiliam turpiter occiditur.
6.280
A. D. 313. Quirinus Suscianus episcopus gloriose passus est.
6.281
A. D. 314. Silvester papa 34u s ordinatur, sedensque annis 22, menses 10, migravit 2 Kal. Januar.
6.282
( Chr. W.) A. D. 315. Constantinus Maxentio bellum infert.
6.283
A. D. 316. Petrus Alexandrinus episcopus martirizatur.
6.284
A. D. 317. Achillas Alexandriae ordinatur episcopus 17u s. Hierosolimis ordinatur Macharius 39u s. Maxentius interiit.
6.285
( Chr. W.) Diocletianus moritur
6.286
A. D. 320. Licinius persecutionem movet in christianos.
6.287
A. D. 323. Licinius occiditur. Alexander ordinatur Alexandriae episcopus 18u s.
6.288
( Cf. Chr. W.) A. D. 327. Concilium 300 episcoporum in Nicea congregatur.
6.289
A. D. 329. Crux Domini ab Helena invenitur.
6.290
A. D. 330. Hucusque hystorias scribit Eusebius, exin Hieronimus.
6.291
A. D. 331. Antiochiae ordinatur Vitalis episcopus 20u s, post quem Phylogonus 21u s, dehinc Paulinus 22u s, post hunc Eustasius; quo ob fidem exiliato, successerunt heretici episcopi numero 11.
6.292
A. D. 333. Juvencus presbiter Hyspanus evangelia versibus composuit.
6.293
( Chr. W.) A. D. 334. Constantinus Bizantium urbem reparavit et ex nomine suo Constantinopolim vocavit. Athanasius Alexandriae ordinatur episcopus 19u s.
6.294
A. D. 338. Marcus papa 35u s sedit menses 8, requievitque Nonas Octobr.
6.295
A. D. 339. Julius papa 36u s sedit annis 16 obiit 2 Idus April. Anni ab inicio 4300.
6.296.1
A. D. 340. Constantia, soror Constantini, uxor Licinii, moriens, Arrianum quendam presbiterum fratri commendat. Constantinus imperator dum bellum molitur adversum Persas, qui Mesopotamiam infestabant, egrediens a Constantinopoli, juxta Nicomediam moritur.
6.296.2
Anni Constantii.
6.296.3
Anno dominicae incarnationis 341. Urbis conditae millesimo 92. Constantius, filius Constantini, 35u s ab Augusto, imperium adeptus, 23 annis cum fratribus suis Constantino et Constante regnavit. Fuit etiam inter successores Constantini Dalmatius, filius fratris sui Dalmatii, quem ipse Constantinus in consortium regni adoptavit. Hi singuli singulas partes regendas ab ipso Constantino acceperunt, Constantinus cuncta trans Alpes, Constans Italiam et Ylliricum et Africam, Constantius Asiam et Orientem, Dalmatius Traciam, Macedoniam et Achaiam. Verum Dalmatius, prosperrima indole et patruo haut dissimilis, non multo post a militibus occisus est, Constantio patrueli suo sinente potius quam jubente. Post haec inter Constantinum et Constantem discordia exorta est propter Italiam et Africam. Constantinus itaque dum nititur partes fratris junioris invadere, bellum movit contra eum, sed dum inconsultius apud Aquileiam praelium aggressus est, a Constantis militibus interfectus est, et in fluvium cui nomen est Alsa non longe ab Aquileia est projectus; sicque Romani imperii principatus, occidentalium quidem partium ad Constantem, orientalium vero pervenit ad Constantium. Igitur Constantis imperium aliquandiu strenuum fuit et justum, deinde cum pravioribus uteretur amicis, intolerabilis provincialibus et militibus factus est injocundus. Unde dum circa Gallias venandi cupiditate per silvas et saltus erraret, auctore Magnentio quodam regni avido, a militibus occisus est, anno aetatis 30o, imperii 17o; tribus autem caesar fuit. Cujus regnum Magnentius invasit, et Decentium consanguineum suum, sive, ut quidam( H. m.) volunt, fratrem suum caesarem fecit. Constantius vero Gallum, patruelem suum, caesarem fecit, nomenque suum ei imponens, eum in Antiochiam Syriae misit, ut ibi habitans, partes illas custodiret. Quem tamen postea jussit occidi. Post haec Constantius Magnentio bellum intulit, factaque congressione, Magnentius solus fugit Lugdunum, ibique coartatus, gladium occulte a parte parietis accepit, sicque perfossus interiit, anno aetatis prope quinquagesimo, imperii quarto. Cujus morte audita, Decentius laqueo fascia composito vitam finivit. Acta sunt haec anno imperii Constantii sexto. Eo tempore Romano imperio Constantius solus princeps et augustus prefuit, vir egregiae tranquillitatis, nimium familiaribus credens et amicis; uxorum amori deditus erat, quibus contentus, nulla transversa libidine aut injusta se polluebat. Ex omnibus tamen uxoribus, quas plures habebat, Eusebiam precipue diligebat; cujus etiam suasu Julianum, fratrem Galli, caesarem faciens, in consortium regni assumebat. Post haec, antiquo hoste paci aecclesiae semper invidente, Arrius suique sequaces familiaritatis locum apud Constantium acceperunt, qui eum in erroris sui consortium declinaverunt. Unde impietas Arriana, Constantii fulta presidio, exiliis, carceribus et variis afflictionum modis primo Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est.( H. m.) Constantius vero inter haec bellum Parthis preparans, cum audisset Julianum ad imperium inhiare, Parthica expeditione relicta, rediit, et inter Ciliciam et Capadociam febri acerrima, quam indignatio augebat, obiit, anno aetatis 45o, imperii 23o.
6.297
Primo Constantii anno Jacobus Nisibinus episcopus agnoscitur, cujus precibus sepe urbs discrimine liberata est.
6.298
( Chr. W.) A. D. 343. Constantinus fratri bellum inferens, occiditur juxta Aquileiam.
6.299
A. D. 345. Maximinus Treverorum episcopus clarus habetur; a quo Athanasius Alexandriae episcopus, a Constante profugus, honorifice susceptus est.
6.300
A. D. 349. Athanasius episcopus ad Constantis litteras regressus est Alexandriam.
6.301
A. D. 353. Constans haut longe ab Hyspania interficitur, anno aetatis 30o.
6.302
A. D. 354. Gallus, Constantii patruelis, caesar factus est.
6.303
A. D. 355. Liberius papa 37u s ordinatur. Quo ab hereticis ob fidem in exilium truso, diaconus ejus Felix 38u s in sacerdotium substituitur. Qui cum Constantium devinceret esse hereticum, ab eo post annum dejectus est, et ut quidam( BEDAE Mart.) dicunt, capite truncatus est, 4 Kal. Aug. Liberius vero exilii tedio victus, heresi subscripsit, Romamque quasi victor intravit.
6.304
( Chr. W.) A. D. 356. Victorinus rethor et Donatus grammaticus Romae insignes habentur.
6.305
A. D. 357. Julianus a Constantio caesar efficitur.
6.306
A. D. 358. Eusebius Vercellensis episcopus et Dionisius Mediolanensis et Lucifer Caralitanus exiliantur
6.307
A. D. 359. Antonius abbas migravit anno aetatis 105o.
6.308
( Chr. W.) A. D. 360. Ossa Andreae apostoli et Lucae evangelistae et Thimothei Constantinopolim allata sunt.
6.309
A. D. 361. Paulinus Treverorum episcopus in exilio obiit. Hylarius Pictaviensis episcopus Arrianorum instinctu a Constantio in Frigiam exiliatus cum Dionisio Mediolanensi et Eusebio Vercellensi, quarto exilii anno, cum librum de fide Constantio porrexisset, redire permissus est.
6.310.1
A. D. 363. Constantius moritur, anno aetatis suae 45o.
6.310.2
Anni Juliani apostatae.
6.310.3
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 364. Urbis conditae millesimo 115. Claudius Julianus jam caesar, 36u s ab Augusto, imperium accepit, et annos duos et octo menses regnavit. De cujus genere ac disciplina et quomodo apostataverit vel qualiter ad regnum pervenerit, pauca dicenda sunt. Constantinus Magnus, qui Constantinopolim fecit, duos ex eodem patre sed non ex eadem matre habuit germanos, Constantium et Dalmatium; quorum senior Constantius duos habuit natos, Gallum et Julianum; Dalmatius vero Dalmatium, quem Constantinus, ut predictum est, heredem regni cum filiis suis reliquit. Quem cum post mortem Constantini milites peremissent, Gallus quoque et Julianus pene cum Dalmatio periculum mortis sustinuerant, nisi Gallum quidem aegritudo, quae inevitabilis putabatur, liberasset, Julianum vero aetas infantilis; erat enim annorum octo. Cumque ab eis furor imperatorum quievisset, Gallus circa Ephesum apud doctores erat, ubi etiam a progenitoribus possessiones habebat. Porro Julianus crescens in auditoriis Constantinopolitanae urbis, exercebatur in basilica, ubi doctores erant, habitu privato procedens, habebatque paedagogum eunuchum, nomine Mardonium, preceptorem grammaticum Nicomedem Laconensem, rethoricam vero legebat apud Eubolum sophistam, magistrum Basilii postea episcopi. Erat autem Julianus ab inicio christianus. Cumque in lectione proficeret, et fama per populum volitaret, quod etiam publicam rem gubernare posset, aestuationes induxit imperatori Constantio. Quamobrem amovit eum urbe regia misitque Nicomediam, precipiens ei, ne conveniret Libanium sophistam Syrum, quasi pro eo quod paganus esset; ille tamen librorum ejus lectionibus utebatur. Cumque proficeret in rethorica, supervenit Nicomediam Maximus phylosophus, non ille Bizantius, pater Euclidis, sed Ephesius, quem postea quasi artes magicas exercentem Valentinianus imperator jussit occidi. Non ob aliam vero causam venit Nicomediam nisi Juliani fama protractus. Apud quem dum Julianus verba philosophica pregustasset, coepit etiam imperii cupidinem menti ejus immittere. Cumque haec non laterent aures imperatoris, Julianus inter spem metumque constitutus, suspicionem celare volens, tonsus monachicam simulabat vitam, et latenter quidem exercebatur in phylosophia, in manifesto autem sacros christianorum legebat libros. Denique in aecclesia Nicomediae lector est constitutus, et divinos codices, populo audiente, legebat, ut sub hoc habitu furorem declinaret imperatoris, nequaquam tamen a spe recedens quam mente conceperat, dicebatque plurimis amicorum suorum, felicia fore tempora, quibus ipse rebus potiretur. Post paululum vero perempto Gallo, repente Julianus fit suspectus imperatori, qui etiam eum custodiri precepit. Et dum fuga lapsus fuisset, diversa loca circuiendo salvatus est, vixque sero uxor imperatoris Eusebia celatum inveniens, supplicavit imperatori, quatinus nil mali pateretur, sed potius phylosophandum ad Athenas mitteretur. Ille autem desiderio regni discurrens universam Helladam, vates querebat responsa reddentes, consulens si ad suum desiderium perveniret, invenitque virum, qui ei desiderata se dicere fateretur. Is eum perducens ad quendam locum ydolorum et intromittens eum in aditum, seductores daemones evocavit; quibus apparentibus, terrore compulsus Julianus, in fronte sua crucis formavit signaculum. Ad cujus aspectum daemones repente disparuerunt. Pro qua re magus coepit culpare Julianum. At ille terrore se invasum significans, crucis se dixit obstupuisse virtutem, quia videntes eam daemones evanuerunt. Porro magus: Non suspiceris, inquit, hoc, o bone vir, quod timuerint, sed abhominati potius hoc abscesserunt. Et ita capiens miserum, odio christiani signaculi replevit Julianum. Post haec igitur evocavit Constantius Julianum, et constituit eum caesarem, dans ei conjugem Helenam sororem suam, misitque eum contra barbaros ad Gallias. Ubi dum civitatem quandam fuisset ingressus, corona laurea, quibus solent civitates ornari, inter columnas pendens, rupto fune, super caput ejus decidit eumque aptissime coronavit. Quo viso, cuncti clamaverunt, hoc fore signum imperii. Ille autem viriliter contra barbaros agens, nobilem eorum regem Nodomarium cepit et Constantio misit; itemque cum Alamannis apud Rhenum fluvium residentibus dimicans, potentissimum regem eorum Badomarium cepit; claraque victoria decoratus, dum mediocritate vitae atque mansuetudine militibus gratus esset, ab eis appellatus est augustus. Cumque corona deesset imperialis, unus signa portantium torquem quam habebat in collo sumens, Juliani capiti circumposuit. Hoc ergo modo Julianus imperator est factus. Quo facto, nil jam de Constantio cogitans, judices ab illo factos honoribus mulcebat et illius nomini invidiam suscitabat. Igitur repente religione mutata, cum a suis christianus esse putaretur, semet ipsum pontificem nominavit, et veniens ad templa paganorum, sacrificabat, subjectisque talia colere suadebat, et christianum baptisma sacrificiis et invocationibus et sanguinis immolatione ablui studebat. Cumque Constantius propter bellum Persicum Antiochiae moraretur, sperans Julianus, quod sine bello posset Ylliricum detinere, venit illuc, dicens se velle Constantio satisfacere, quasi non sponte sed coactus a militibus infulas imperii suscepisset. Cujus adventum audiens Constantius, relicto bello, Constantinopolim venit; sed in ipso itinere, ut predictum est, interiit. Quo defuncto Julianus jam Tracas habebat, et non multo post Constantinopolim veniens, appellatus est augustus. Mox coepit cogitare, qualiter sibi populum complacaret ejusque favorem acquireret; quod hac arte fecit. Bene sciebat Constantium ab omnibus orthodoxis odio haberi, ob quam rem ab aecclesiis videbantur expulsi et episcopi confiscati exilioque directi; simul etiam noverat, paganos fuisse contristatos pro sacrificiorum prohibitione et desiderare tempus quo eorum aperirentur templa. Artificioso itaque velamine apud utrosque se commendans, primum quidem crudelitati Constantii circa subjectos derogabat, eamque coram omni populo redarguens, jussit episcopos exilio deportatos revocari et confiscatas eorum substantias reddi; templa quoque paganorum, veluti sibi necessariorum, precepit aperiri; et multa talia agens, utrisque se conciliabat, precipue tamen paganis occulte favebat. Igitur dudum studens, paganitatem in omni ditione sua dilatari et christianitatem exterminari, primum quidem Galileorum filios-- sic enim Salvatoris nostri cultores appellabat-- precepit haut poetarum et rethorum atque phylosophorum legere disciplinas. Propriis, inquiens, pennis secundum proverbium vulneramur; ex nostris enim armati conscriptionibus, contra nos bella suscipiunt. Et templa quidem erant aperta, et sacrificia paganorum per civitates secundum voluntatem illius procedebant.
6.310.4
Inter haec igitur Persae audientes mortem Constantii, rebellare coeperunt et fines Romanorum invaserunt. Contra quos Julianus profectionem instituens, in ipso bello divinitus interemptus est. De cujus interfectione diversi diversa sentiunt. Quidam namque dicunt( H. m.), eum a quodam transfuga per solitudinem tribus diebus ductum, insidias incidisse, et a Persis undique circumventum, a quodam ex his conto percussum esse, relatumque in tabernaculum, paulatim sanguine vacuatum defecisse. Quidam vero dicunt, jaculum repente delatum discurrens per brachium in latus ejus demersum fuisse; alii, unum pastorem Ismahelitarum; alii, milites fame et itinere fatigatos eum interemisse; alii, quendam invisibilium hoc fecisse. Sed sive homo sive angelus fuerit, manifestum est, quia divinis jussionibus ministravit. Calistus autem, qui inter familiares ejus militabat et heroico versu ejus conscripsit hystoriam, ait eum a daemone fuisse vulneratum. Lybanius vero, sophista Syrus, inter cetera quae de ejus vita scribit, in fine libri sic ait:« O daemonum alumne daemonumque discipule et daemonum observator, Juliane.» Nos autem in libro vitae sancti Basilii Caesariensis episcopi certum legimus, orante et jejunante eodem Basilio cum populo suo, quibus ad Persicum bellum pergens mala minatus est, jussu sanctae Dei genitricis Mariae per Mercurium martirem, in eadem civitate quiescentem, ipsum esse peremptum. Fertur autem manum suam sanguine implevisse et in aerem sparsisse et ita dixisse: Vicisti, Galilee, vicisti. Interiit autem anno imperii sui tercio, septimo vero ex quo caesar a Constantio factus est, vitae autem 31o. Post cujus mortem ejus magicae Karris inventae sunt. Per hanc enim iter agens, in templum paganorum ingressus est, clausisque januis, sacrilegia quaedam celebravit. Quo defuncto, ingredientes in templum, invenerunt mulierem a capillis suspensam, extensas manus habentem, cujus uterum aperuerat, ut exitum belli in jecore ejus inspiceret. In qua urbe dum ejus nunciatus fuisset interitus, publicam cuncti habuere festivitatem, communiter omnes clamantes: Maxime fatue, ubi sunt vaticinia tua? Vicit te Deus et Christus ejus. Fuit autem hic liberalibus disciplinis apprime eruditus, facundia ingenti, memoria tenacissima atque amplissima, corpore validus sed brevis, barba prolixa, oculis discurrentibus et huc illucque directis, audax plus quam imperatorem decet, cultor ydolorum superstitiosus, religionis Christianae insectator studiosus.
6.310.5
Julianus itaque imperator factus, ad ydolorum culturam se transtulit, blandaque persecutione Christianos primum seducere temptavit, illiciens potius quam impellens ad sacrificandum; unde multi decepti sunt.
6.311.1
A. D. 365. Pagani apud Sebastiam Palestinae urbem sepulchrum sancti Johannis baptistae invadunt, ossa per agros spargunt, eademque rursus collecta et cremata latius dispergunt; sed quidam monachi ex Hierosolimis intermixti colligentibus, quae potuerunt colligere ad patrem suum Philippum pertulere. Ille supra se haec ducens, ad Athanasium per diaconum Julianum misit Alexandriam. Quae ille paucis arbitris sub cavato sacrarii pariete inclusa, prophetico spiritu posterae generationi conservavit profutura. Cujus presagium sub Theodosio per Theophilum episcopum completum est, qui, destructo Serapis sepulchro, sancti Johannis ibidem consecravit aecclesiam. Athanasius Alexandriam rediit. Impius Julianus ad bellum profectus Persicum, divino percutitur judicio, mense octavo anni tercii imperii sui, sed mox altera die absque omni dilatione Jovianus coronatur a militibus( H. m.).
6.311.2
Annus Joviani.
6.311.3
Anno dominicae incarnationis 366, ab Urbe condita millesimo 117. Jovianus ab Augusto 41u s imperium suscepit, et menses 8 regnavit, genitus patre Barroniano, incola provinciae Pannoniae. Cujus pater cum liberos crebro amitteret, per somnium ei dictum est, ut eum, qui instante partu edendus foret, Jovianum diceret. Fuit autem insignis corpore, laetus ingenio, studiosus in litteris, fortis viribus, miles illo tempore quo Julianus legem militibus proposuerat ut aut sacrificarent aut militia cederent. Qui cingulum magis elegit amittere quam imperatoris preceptis obedire; sed Julianus tunc propter belli necessitatem inter milites eum habebat. Qui cum violenter a militibus ad imperium traheretur, clamabat se nolle paganis hominibus imperare, cum ipse christianus esset. Cumque omnium vox communiter proclamaret, se quoque christianos esse, suscepit imperium. Dein cum Constantinopolim festinaret, venit ad predium Dadastam, ubi tempore hiemis languore constrictus, cum in novo cubiculo recubaret, calore prunarum et nitore parietum nuper calce illitorum suffocatus, obiit octavo mense imperii, anno vitae 33o, 13. Kal. Septembris.
6.311.4
Anni Valentiani.
6.311.5
( H. m.) Anno dominicae incarnationis 367. Urbis conditae millesimo 118. Valentinianus, 42u s ab Augusto, imperator appellatus est, vir optimus et apice principali dignissimus, et regnavit annis 11. Iste fuit Pannonius genere de Cybala civitate, cujus pater Gratianus, mediocri stirpe ortus, Funarius est appellatus, eo quod quadam die venalem funem portanti quinque milites nequiverint extorquere. Quo merito asscitus in militiam, usque ad prefectoriae pretorianae dignitatem ascendit. Ob cujus commendationem apud milites Valentiniano resistenti oblatum est imperium. Qui cum sub Juliano apostata scutariorum tribunus esset et integram fidem haberet, et Julianus quadam die templum Fortunae ingrederetur, ministri templi, ex utraque parte januarum stantes, aspersione aquae, sicut ipsi dicebant, ingredientes purgabant. Tunc Valentinianus precedens imperatorem, ut aspersionis guttam sua vidit in clamide, indignatus, pugno percussit templi ministrum, dicens se maculari potius quam purgari. Quod respiciens imperator, jussit eum trudi in custodiam, dicens: Aut sacrificet, aut militia excedat. Qui mox sponte discessit. Nec mora, Juliano interfecto, Jovianoque mortuo, in loco persecutoris sui suscepit imperium. Cumque Constantinopolim pervenisset, post 30 dies imperii sui fratrem Valentem in communionem regni assumpsit, largiens ei partes orientales, sibi retentans occidentales. Cumque jam annum tercium cum fratre ageret, Gratianum, filium suum necdum plene puberem, hortatu socrus et uxoris suae Serenae augustum creavit. Habuit autem et alium filium parvulum Valentinianum de alia uxore Justina, quam, vivente Severa nec tamen abjecta, hoc modo duxisse probatur. Justus, Justinae pater, cum esset Piceni judex temporibus Constantii, vidit in somnis quod ex dextro femore imperialem purpuram genuisset. Quae visio cum ad Constantii aures pervenisset, metuens ne imperator ex eo nasceretur, mittens occidit Justum. Cujus filia Justina virgo permanens, cum perveniret ad Severae noticiam, amabatur ab ea, ita ut etiam balneis cum ea uteretur, ejusque pulchritudine obligata et amore capta, diceret imperatori, quod Justina sic speciosa esset, ut etiam ipsam deceret uxorem imperatoris esse. Quo sermone concepto, Valentinianus Justinam ducere tractans uxorem, non tamen Severa abjecta, legem proposuit publice per civitates, ut omnes qui voluissent impune bina matrimonia susciperent; nam ideo populosas fore gentes dicebat, quia hoc apud eas sollempne esset. Qua lege proposita, ipse Justinam duxit; ex qua natus est ei Valentinianus et tres filiae, Justa, Grata, et Galla. Quarum duae in virginitate permanserunt, Gallam vero Theodosius major duxit uxorem, ex qua Placidia, filia ejus, noscitur esse progenita. Nam Archadium et Honorium ex Placilla priori conjuge habuit. Auxentio itaque Arriano Mediolanensi episcopo defuncto, Ambrosius presidatum urbis agens, necdum baptizatus, communi civium consensu episcopus eligitur, jubenteque Valentiniano baptizatur, et tanquam dignus in episcopatum ordinatur. Multa itaque praelia Valentinianus cum diversis gentibus commisit, inter quas et Alani rebellaverunt Romanis. Contra quos cum Valentinianus Romanum direxisset exercitum, plurimi ex eis occisi sunt, reliqui vero Meotidas paludes intraverunt. Tunc Valentinianus dixit exercitibus suis, quod, si qui ex eis Meotidas paludes intrarent et Alanos inde propulsarent, per decem annos absque tributo eos permitteret. Tunc quidam de Sicambria ingressi pugnaverunt contra Alanos, factaque victoria, ejecerunt eos. Quo facto, Valentinianus appellavit eos Attica lingua Francos, hoc est, feroces et duros ac fortes. Cujus gentis quia se obtulit mentio regumque ejus in libris sanctorum sepe fit commemoratio, licet facere videar digressionem pro rerum tamen noticia, repetita ejusdem generis origine, quam brevius potero, regum ejus describam successionem.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).