Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 7.29
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
7.1
DE ORIGINE FRANCORUM.
7.1
( G. Franc. cod. Bamb.) Francorum gentis exordia de antiqua Trojanorum prodiere prosapia. Nam eo tempore quo post excidium Trojae Aeneas Italiam venit, quidam ex eisdem Trojanis simili modo profugi circa Meotidas paludes applicuerunt, ibique considentes, terminos suos usque in Pannoniam dilataverunt. Construxerunt autem civitatem Sicambriam, ibique per multos habitantes annos, in populum multum creverunt, et Sicambri primum dicti sunt. Hi pro eo quod Alanos, ut dictum est, de Meotida palude expulerunt, Franci a Valentiniano vocati sunt, et pro hac victoria per decennium remissione tributorum donati sunt. Decennio vero peracto, misit Valentinianus ad eos quendam ducem pro exigendis tributis; sed illi, ut erant feroces, tributis ulterius subjacere dedignati sunt, missosque ad se interfecerunt. Fuerunt autem tunc principes inter eos antiquorum vocabulorum preferentes insignia, Priamus et Antenor. Audiens itaque imperator eorum factionem, nimis iratus, jussit omnem Romanum exercitum cum pluribus exteris gentibus pugnare contra eos. Pugna commissa, cum ex utraque parte multi caderent, tandem Franci multitudinem tantam sustinere non valentes, fugierunt, ibique mortuus est Priamus rex eorum. Egressi autem de Sicambria, venerunt in terram Germaniae, ad gentem scilicet Romanis infestissimam, habitaveruntque aliquanto tempore in Thuringia cum Marcomede, filio Priami, et Sunnone, filio Antenoris. Omnes autem populi ex illa parte Rheni habitantes Germani dicti sunt, quia corpora magna habebant et fortissimi semper et indomiti erant. Inter haec defuncto Sunnone, Franci habuerunt consilium inter se, ut unum regem haberent, sicut et gentes ceterae, acceptoque consilio a Marcomede, Faramundum, ipsius filium, regem constituere, et ex eo tempore leges habere coeperunt, quas gentiles eorum consiliarii Wisogastaldus et Salegast fecerunt, a quo Salegast etiam lex Salica inventa dicitur et nominata. Erant autem Franci pagani.
7.2
Denique mortuo Faramundo, Clodius, filius ejus, Crinitus successit, a quo Francorum reges Criniti appellati sunt. Ultra Rhenum vero usque ad Ligerim fluvium habitabant Romani, ultra Ligerim autem dominabantur Gothi, Burgundiones vero habitabant juxta Rhodanum, ubi postea facta est civitas Leudunum. Franci itaque de Thuringia Rhenum transgressi, Romanos, qui tunc temporis per suos magistratus Galliae imperabant, bello adorsi sunt, et usque in Carbonariam silvam fugant, fundunt, occidunt, sicque illatam sibi a Romanis injuriam acriter vindicant. Ingressi autem Tornacum et Camaracum civitates Galliae, primo universa maritima, quae inter Scaldum et Sunnam fluvios jacent, violenter obtinent, sicque paulatim progredientes et regredientes, Remos, Suessonam, Aureliam et Agrippinam ac Treverim, postremo omnem Galliam sive Germaniam ab Aquitania usque Bawariam sibi subjugant. Et hi quidem qui Teutonicis commixti sunt, proprio vocabulo Franci; qui autem per conubia a Gallis sunt progeniti, Francigenae sunt appellati. Clodius itaque cum regnaret annis 20, mortuus est; cui successit Meroveus, a quo reges Francorum Merovingi nominati sunt. Quo mortuo, filius ejus Hildericus suscepit regnum. Quem luxuriose viventem et cum filiabus populi fornicantem interficere nolentes, abjecerunt, et Aegidium quendam Romanum super se posuerunt; sed post annos octo poenitentes super hac re, Hildericum revocaverunt, factusque est rex virtute magnus super omnes priores Francorum reges. Agrippinam quippe civitatem temporibus ejus, occisis a parte Aegidii multis Romanis, Franci ceperunt, eamque Coloniam appellaverunt; Treverim quoque apprehenderunt et incenderunt, totamque illam terram vastaverunt.
7.3
Mortuo autem Aegidio, Siagrius, filius ejus, successit in locum ejus, seditque in Suessonum civitate, ubi sedes regni erat; sed Hildericus cum exercitu superveniens, omnem terram illam predatus est, et Aurelianensem et Andegavensem civitatem regno suo adjecit. Qui cum regnaret annis 24, mortuus est, et Clodoveus, filius ejus, regnum accepit. Hic cum Siagrio bellum commisit, fugientemque ad Alaricum regem Gothorum, missa legatione, reposcit, et redditum interfecit, totumque regnum ejus sibi subjiciens, Romanos in tantum delevit, ut nulla eorum vestigia hodie reperiantur in Gallia. Accepit autem uxorem, neptem Gundebaudi regis Burgundionum, nomine Gothehildam vel Rothildam. Gundebaudus itaque rex Burgundionum quatuor filios habuit, Gundebaudum scilicet patrem Sigismundi et Gothemari; Hilpericum, patrem Gothehildae, Gothegiselum et Gothemarum. Mortuo autem Gundebaudo seniore, Gundebaudus junior occidit fratrem suum Hilpericum, et uxorem illius, ligato ad collum ejus saxo, in aquam mergi precepit, alios vero duos fratres in exilium misit. Gundebaudus autem, dum neptem suam Gothehildam Hilperici filiam, secum haberet, et legati Clodovei regis illuc forte directi eam videntes pulchritudinem ejus apud dominum suum laudarent, misso Aureliano quodam honorato suo, accepit eam Clodoveus uxorem, puellam Christianam. Quae cum ei Christum sepe predicaret illeque credere abnueret, 15o anno regni sui suscipiens bellum contra Alamannos, cum pene vinceretur, hortatu Aureliani se crediturum spopondit, si Dei adjutorio Alamannos vinceret; moxque et illos superavit et omnem terram eorum sibi subjugavit, ac deinde per sanctum Remigium Remorum episcopum instructus, cum omni gente sua est baptizatus. Post haec abiit in Pictaviensem civitatem, ubi rex Alaricus habitabat, pugnansque cum eo, interfecit eum, 12o anno ejusdem Alarici. Amalaricus vero, filius Alarici, fugiens in Hyspaniam, regnum patris sui postea sagaciter recepit. Anno quinto post hanc victoriam mortuus est Clodoveus in pace, anno regni sui 30o, a transitu vero sancti Martini anno 112o. Habebat autem filios quatuor idem rex Clodoveus, Clodomirem, Theodericum, Hildibertum et Clotharium. Hi regnum ejus inter se diviserunt aequaliter, et elevati sunt in magna potentia. Theodericus vero tunc habebat filium nomine Theodebertum, strenuum et utilem. Amalaricus quoque, filius Alarici regis Gothorum, sororem illorum nomine Ruothildam petiit in conjugium, quam illi non negantes cum magna gloria ei dederunt. Sed cum ille velut Arrianus eam postea indigne tractaret, mittens illa nuncium de Hyspania ad fratrem suum Hildibertum in Arverna civitate sedentem, injurias suas ei conquesta est. Unde ille iratus, cum magno exercitu Hyspaniam tetendit, occisoque Amalarico, sororem suam cum magnis thesauris abstulit; quae tamen languore preventa, in ipso est itinere mortua. In illis diebus Gothehild regina veniens Parisium, dixit ad filios suos: Non me poenitet, filii mei, vos dulciter enutrisse, tantum injuriam meam indignamini, et mortem patris ac matris meae vindicate. Qui mox ira commoti, cum exercitu magno Burgundiam pergunt contra Sigismundum et Gothemarum, filios Gundebaudi, qui patrem ac matrem Gothehildae interfecit. Sigismundus rex Burgundionum illo in tempore aedificavit monasterium sancti Mauricii sociorumque ejus in loco Agauno, ubi et passi sunt. Collecto autem exercitu, Burgundiones exierunt obviam filiis Gothehildae et Clodovei; sed, commissa pugna, caesi Burgundiones fugerunt. Sigismundus itaque, dum fugeret ad sanctos Agaunenses, consecutus est eam Clodomir, captumque cum uxore et filiis, duxit in pagum Aurelianensem et in carcerem misit, et postea interfectos in puteum projecit, in loco qui dicitur Columnabicus. Post haec iterum collecto exercitu, Clodomir in Burgundiam perrexit contra Gothemarum, iterumque repugnantem sed fugientem dum persequeretur et precurreret equo velocissimo, ex adversa parte percussus corruit, et mortuus est. Quod audiens Clotharius, Gundeucam, uxorem fratris sui accepit in conjugium.
7.4
Theodericus autem rex, postquam regnavit annis 23, mortuus est, et Theodebertus, filius ejus, ei successit. Qui cum annis 14 regnaret, obiit, et Theodebaldus, filius ejus, illi successit. Quo post annos 7 defuncto, Clotharius, patruus ejus, regnum ipsius cum thesauris multis accepit. Gothehildis autem regina in elemosinas profluens, in summa abstinentia et sobrietate vitam duxit, et apud Turonicam urbem plena dierum ad Dominum migravit, et in basilica sancti Petri apostoli ad latus viri sui Clodovei sepulta est a filiis suis Hildiberto et Clothario, ubi et beatissima Genovefa quiescit.
7.5
Clotharius autem rex de diversis uxoribus septem habuit filios, de Ingunde regina Guntharium, Hildericum, Sigibertum, Guntrammum, Heribertum, et filiam Glodesindam; de Regingunda vero, sorore Ingundis, habuit Hilpericum. Per amorem enim Ingundis, eo quod esset pulchra et decora, et ipse nimium esset luxuriosus. sororem ejus Regingundam accepit in conjugium. De Gusina quoque accepit Gratianum. Qui cum esset decorus nimis et acerbus ac callidus, patri rebellavit, sed captus et ad patrem adductus, in casa quadam incendi jussus est. Hildibertus vero, frater Clotharii, apud Parisium diu aegrotans, mortuus est; cujus regnum et thesauros Clotharius rex assecutus est. His etiam temporibus beatus Medardus episcopus plenus virtutibus migravit ad Dominum, quem rex Clotharius in Suessione civitate cum magna gloria sepeliri fecit.
7.6
Post haec Clotharius rex febre correptus obiit, anno regni sui 51o, regnumque ejus quatuor filii ejus inter se diviserunt, scilicet Heribertus, Guntrammus, Hilpericus, Sigibertus, accepitque Heribertus regnum Hildiberti patrui sui, sedemque constituit Parisius; Guntrammus autem, regnum Clodomiris accipiens, Aurelianis sedem constituit; Hilpericus vero, regnum patris sui Clotharii possidens, Suessionis sedem posuit; Sigibertus autem regnum Theoderici, scilicet Austrasiam, sortitus, apud Metensem civitatem regni sedem locavit. Ex quibus Guntrammus rex pacificus et omni bonitate laudabilis erat, vitamque in conversatione sancta ducebat; cujus unum factum mirabile huic operi placet inserere. Quodam tempore dum venatum iret, omnes ejus socii per silvam discurrentes, illum solum cum uno tantum sibi fidelissimo dimiserunt juxta rivulum quendam. Quem cum gravis somnus urgeret, caput suum in illius fidelis sui sinum posuit et dormivit. Cum subito vidit ille in cujus sinu dormiebat, quasi parvum animal de ore regis exire et ad rivum tendere multoque nisu temptare si quo modo posset transire. Cumque transitus copiam non inveniret, ille qui hoc vidit gladium suum de vagina eduxit, rivoque superponens, illud transire fecit. Transiens autem rivum, non longe inde in foramen unum montis juxta positi intravit, reversumque per eandem viam, post horam unam in os regis rursus introivit. Qui mox evigilans, magnam visionem se vidisse narravit, dixitque sibi apparuisse in somnis, quod iter agens ad quendam fluvium magnum veniret, quem per ferreum pontem transiret, veniensque sub montem quendam, multum ibi aurum videret. Quod cum illi fideli suo narraret illeque vicissim sibi omnia quae gesta sunt intimaret, ad locum illum accesserunt, fodientesque multa pondera auri antiquitus ibi reconditi invenerunt; de quo auro rex idem postea ciborium magnum fieri diversisque gemmis exornari precipiens, voluit illud Hierosolimam ad sepulchrum Domini mittere, sed cum hoc perficere non potuisset, jussit illud poni supra corpus beati Marcelli martiris in Cabillona civitate sepulti, diciturque aliud huic simile non inveniri.
7.7
( G. Fr.) Hilpericus autem accepit uxorem Audevoram, quae peperit ei tres filios, Theodebertum, Meroveum et Clodoveum. Heribertus vero duxit Ingobergam. Quae cum haberet duas puellas nimis pulchras, cujusdam pauperis filias, rex in amorem earum vehementer exarsit. Quas cum regina odio haberet, rex iratus eam abjecit, et unam ex illis in conjugium sumpsit, deinde alteram quoque sibi copulavit. Pro qua re cum sanctus Germanus Parisiorum episcopus utrosque excommunicaret, et rex hoc parvipendens eam non dimitteret, percussa Dei judicio, mortua est, nec multo post rex ipse defunctus est. Porro Sigibertus rex videns nequitiam fratris sui, dedignatus talia conjugia, legationem in Hyspaniam misit, regisque filiam Brunihildem petiit et accepit, puellam pulchram et ingeniosam; et quia Arrianae legi subjecta erat, in nomine sanctae Trinitatis eam baptizari jubebat; ex qua filium Hildibertum suscipiebat. His temporibus sanctus Columbanus de Hibernia in Galliam venit, quem Sigibertus rex benigne suscepit. Hilpericus autem, frater Sigiberti, videns eum regali conjugio sublimatum, cum jam plures uxores haberet, sororem Brunihildis natu majorem, nomine Geltsuindam, in conjugium petiit, promittens per legatos, omnes alias uxores se dimissurum. Qua desponsata et cum multis thesauris accepta, Fridegundis, quaedam ex uxoribus ejus plurimis, genere infima sed speciosa et callida, hanc in stratu suo per noctem strangulavit, et priorem Audevoram consilio pessimo ab eo separavit, ipsaque in locum earum quasi legitima successit.
7.8
Eo tempore Justinianus imperator apud Constantinopolim obiit, Justinus vero imperium ambivit.
7.9
Post haec Hilpericus Theodebertum filium suum ultra Ligerem in regnum fratris sui Sigiberti cum exercitu direxit; qui mox Turonum et Pictavim ceterasque urbes invasit, aecclesias incendit, monasteria destruxit, clericos interfecit. Contra quem Sigibertus movens exercitum, interfecit eum; Hilpericus vero cum uxore Fridegunda fugit in Turnacum. Sigibertus autem civitates quae ultra Parisium sunt accipiens, cum Franci, qui quondam Hildiberto seniori subditi erant, hunc vellent super se regem constituere et Hilpericum relinquere, fraudibus et consilio Fridegundis, quae nimium callida erat, interfectus est, anno regni sui 14o, aetatis autem 40o. Tunc Brunihildis cum filiis suis apud Parisium sedebat; Cundoaldus autem dux, qui erat major domus, filium Sigiberti parvulum Hildibertum furtim per noctem abstulit, et cum eo fugit, collectisque gentibus, super quas pater ejus regnaverat, regem illum constituit. Tempore illo beatus Germanus Parisiorum episcopus, plenus virtutibus magnis, migravit ad Dominum. Mortui autem sunt et filii Hilperici omnes quos habebat de Fridegunde; sed ad ultimum genuit Clotharium, qui postea factus est rex magnus, et hic genuit Dagobertum. Inter haec maximae discordiae ortae sunt inter Hilpericum et nepotem suum Hildibertum, filium Sigiberti, irritabantque eos ex utrisque partibus Fridegundis et Brunihildis. Eo quoque tempore mortuus est bonae memoriae Guntrammus rex inclitus, frater Hilperici, cum regnaret annis 31; cujus regnum, scilicet Burgundiam, Hildibertus, fratruelis ejus, accepit. Post haec eum Fridegundis adulterium cum Landerico quodam committeret et hoc regi Hilperico innotesceret, illa eum metuens, egit consilium cum duobus juvenibus, qui regem sero de venatione venientem, statim ut de equo descendit, interfecerunt, clamantes, ipsi insidias esse de parte Hildiberti; sicque ipsa cum filio suo parvulo Clothario regnum tenuit. Hildibertus igitur, filius Sigiberti, cum regnaret annis 20, mortuus est, habens duos filios, seniorem nomine Theodebertum ex concubina, juniorem Theodericum ex regina; sed senior Theodebertus regnum accepit, scilicet Austrasiam; juniorem vero Theodericum avia sua Brunihildis direxit in regnum Guntrammi regis, videlicet Burgundiam.
7.10
Eo tempore Fridegundis mortua est. Brunihildis autem pravum consilium subministravit nepoti suo Theoderico, dicens: Cur non requiris thesaurum et regnum patris tui de manu Theodeberti, cum non sit frater tuus, sed de meretrice quadam, patris tui concubina, sit editus? Ille vero haec audiens, ut erat acerbis moribus, exercitum plurimum contra fratrem direxit. Cumque convenirent in praelium, Theodebertus victus, fugit Coloniam. Theodericus autem illum persecutus, cum cuncta vastasset, et populus ut subjectis parceret ad eum clamasset, ait: Si vultis ut parcam vobis, Theodebertum michi vivum adducite, aut caput ejus afferte! Qui civitatem ingressi, cum suaderent Theodeberto, ut thesaurum redderet, quatinus frater ejus recederet, ille verbis eorum credulus, ingreditur thesaurarium suum, et cum preciosissima quaeque requireret, unus ex eis retro cervicem ejus gladio percussit et caput ejus amputavit. Theodericus vero apprehendens ipsam civitatem, multos thesauros accepit, rediensque ad urbem Metensem, filiam Theodeberti pulchram nimis cum duobus filiis parvulis abduxit, filiosque occidens, filiam in conjugium accipere voluit. Cui cum diceret Brunihildis: Non debes ducere filiam fratris tui, ille iratus ait: Nonne tu dixisti michi quod non esset frater meus? Cur induxisti super me peccatum hoc, auctrix mortis? Et evaginato cultro, voluit eam transfigere; sed illa a circumstantibus erepta est. Post haec odio nimio infecta, potionem venenatam per ministros suos ei direxit; quam ille bibens, mortuus est. Taliter refert hystoria Francorum. Sed in libro actuum sancti Columbani legitur quod apud Tulbiacum pugnaverint, victumque Theodebertum et fugientem Theodericus insecutus apprehenderit et ad aviam suam Brunihildem adduxerit, quem illa clericum fieri rogaverit, sed non post multos dies impie peremerit, Theodericus vero apud Metensem civitatem commorans, divino igni crematus sit. De hac controversia scriptores videant. Mortuo autem Theoderico, filius ejus Sigibertus in regnum successit, ille scilicet de quo in libro actuum sancti Galli legitur, quod Gunzonis ducis filiam desponsaverit, quam idem beatus Gallus a daemonio liberavit.( Vit. Col. l. l.) Clotharius itaque, filius Hilperici, collecto exercitu, fines regni, qui suae ditioni debebantur, cum conabatur recipere, Sigibertus ei cum exercitu occurrit; quem ille captum occidit, et quinque fratres ejus, filios Theoderici similiter interemit.( G. Fr. l. l.) Post haec Burgundiones et Austrasii, facta pace cum Francis, Clotharium in monarchia totius regni regem sublimaverunt. Tunc conclamantibus omnibus Brunihildem morte turpissima esse condignam, primo camelo impositam totum exercitum gyrare fecit, deinde indomitorum pedibus equorum alligatam interim precepit, sepulchrumque ejus ignis fuit. Erat autem Clothario filius nomine Dagobertus, puer efficax et strenuus et ad omnia sollertissimus, quem rex aduttum cum Pippino duce in Austrasiam regnaturum direxit. Clotharius autem cum regnaret annis 44, plenus dierum mortuus est, et Dagobertus, filius ejus, monarchiam in tribus regnis solus obtinuit, fuitque fortissimus et Francorum nutricius, in judiciis aecclesiasticis severissimus, largitor elemosinarum precipuus, pacem in toto regno suo statuens, et timorem gentibus in circuitu incutiens, ipseque velut Salomon pacificus regnum obtinuit quietus.
7.11
Eo tempore defuncto Gundoaldo majore domus, Erchinoaldum virum illustrem in locum ejus statuit Dagobertus. Habebat autem idem rex ex regina Mahthilda de genere Saxonum filios duos, Sigibertum et Clodoveum, quorum majorem Sigibertum duci Pippino et sancto Chuniberto Coloniensi episcopo in Austrasia regnaturum direxit, juniorem Clodoveum secum retinuit. Sigibertus hic sancto Romacho episcopium Trajectense dedit. Pippinus autem dux pater erat sanctae Gerdrudis virginis et Beggae, quam duxit uxorem Ansgisus, filius sancti Arnolfi, viri magni Deoque dilecti, qui pro amore Dei renuncians seculo, divino se mancipavit servitio, factusque est postea episcopus Metensium; deinde heremiticam diligens vitam, plenus virtutibus migravit ad Dominum. Hujus sancti Arnolfi pater fuit Arnolfus, vir illustris, filius Ansberti et Blithildae, Lotharii regis filiae( cf. Vit. S. Rem., S. Arnolf., S. Gertr.).
7.12
( G. Fr.) Dagobertus autem rex cum regnaret annis 34, mortuus est, et Clodoveus, filius ejus, regnavit pro eo super Francos, accepitque uxorem de genere Saxonum, nomine Mahthildem, pulchram et ingeniosam, quae genuit ei tres filios, Lotharium, Hildericum et Theodericum. Sigibertus vero, frater Clodovei, rex Austrasiorum, defuncto duce Pippino, filium ejus Grimoaldum majorem domus constituit. Habuit autem et ipse Sigibertus filium parvulum, nomine Dagobertum. Decedente igitur tempore, Sigibertus defunctus est, et Grimoaldus major domus filium ejus Dagobertum totondit, Didonemque, Pictaviensis urbis episcopum, in Scottiam exilians, Dagobertum episcopatui preposuit. Quod indignantes Franci, Grimoaldo insidias statuunt, captumque Clodoveo deferunt. Quem ille vinculatum carceri mancipavit, ubi, ut dignus erat, vitam finivit.
7.13
Eo tempore Clodoveus, instigante diabolo, brachium sancti Dionisii martiris abscidit, ex quo regnum Francorum casibus pestiferis concidit. Clodoveo itaque post 15 annos regni sui defuncto, Franci statuerunt Lotharium, fratrem ejus, cum matre Mahthilda regnare pro eo. Hic sanctum Leodegarium Augustuduni fecit episcopum. Eo quoque tempore Erchinoaldo majore domus defuncto, in locum ejus successit Ebroinus. Post non multum vero tempus mortuo Lothario, Ebroinus major domus Theodericum fratrem ejus constituere voluit regem; sed quia idem Ebroinus jam odiosus fuit Francis, spreto ejus consilio, alterum ejus fratrem Hildericum, qui Austrasiis jam imperabat, super se regem constituunt. Quod videns Ebroinus, in Luxoviense coenobium tonso capite, quasi perpetuo monachus, se contulit. Post aliquod tempus Hilderico, cum levis esset ac omnia inconsulte ageret, a quibusdam cum regina pregnante interfecto, rursumque Theoderico in regnum revocato, Ebroinus de claustro prorumpens, ad regem pervenit, receptoque principatu suo, tyrannidem magnam in Francos, quibus odiosus erat, exercuit, inter quos et sanctum Leodegarium occidit. Mortuo autem Theoderico, filii ejus Clodoveus et Hildibertus regnaverunt; post quos Dagobertus junior; cui Hilpericus cum Reginfrido succedentes, a Karolo, Pippini filio, dejecti sunt, et Lotharius substitutus; post quem iterum Hilpericus regnavit; post hunc Theodericus. Quo vicesimo Leonis imperato is anno mortuo, et primo Constantini, ejusdem Leonis filii, anno Karolo defuncto, quinque annis post Theodericum sine rege interlapsis, sexto demum anno Pippinus et Karlomannus, filii Karoli, Hildericum statuunt regem, qui et ultimus erat de antiquo genere regum( cf. gen. Kar.).
7.14
Tempore autem regum precedentium, post mortem Ebroini Ansgisus, sancti Arnolfi filius, nomen, ut aiunt, ducens ab illo Trojano Anchisa, patre Aeneae, major domus effectus est in regno Francorum; post quem Pippinus, filius ejus et Beggae sororis sanctae Gerdrudis; post hunc filius ejus Karolus, cognomento Fortis, qui per multas pugnas principatum tulit de manu Reginfridi; quem Karolum genuit Pippino Albhaidis, soror Diodonis domestici sui, quam ille superduxit legitimae uxori suae Plectrudi, de qua susceperat Druogonem et Grimoaldum. Quam rem dum detestaretur sanctus Lampertus episcopus, ab eodem Diodone est interfectus, Pippino, ut aiunt, consentiente( cf. SIGEB. Vit. S. Lamb.), Hildiberto, Theoderici filio, regnante. Mortuo autem hoc Karolo, filii ejus Pippinus et Karlomannus principatum tenuerunt simul annis 4, postea Pippinus solus annis 7, adhuc quidem regibus in Francia ex antiqua stirpe solo nomine regnantibus sed nil regiae dignitatis habentibus, donec per auctoritatem Zachariae papae, Hilderico, qui tunc falsum regis nomen habebat, detonso et in monasterium detruso, isdem Pippinus ex prefecto palatii in regnum est sublimatus, ac deinde per successorem ejus Stephanum papam una cum uxore sua Bertherada filiisque Karolo et Karlomanno regali est unctione consecratus et in regno confirmatus, anno ab incarnatione Domini 754.
7.15
His de gente regibusque Francorum noticiae causa sive per repetitionem precedentium seu per anticipationem sequentium dictis quasi per quendam excessum, jam redeamus ad inceptum.
7.16
Anni Valentiniani.
7.17
( Chr. W.) Valentianianus primo regni sui anno, qui est Dominicae incarnationis 367, fratri suo Valenti regnum Orientis dedit, ipse occidentale tenuit.
7.18
A. D. 368. Damasus papa 39u s ordinatus, sedit annis 26, sub seditione tamen, quia Ursinus, quidam diaconus Romanae aecclesiae, sibi sacerdotium usurpavit.( BEDAE Mart.) Damasus vero constituit ut psalmi die noctuque canantur in aecclesia.
7.19
( Chr. W.) A. D. 369. Lana vera pluviae permixta de nubibus fluxit.
7.20
A. D. 370. Hylarius Pictaviensis episcopus obiit.
7.21
A. D. 371. Athalaricus rex Gothorum Christianos in sua gente persequitur.
7.22
A. D. 372. Eusebius Vercellensis et Lucifer Caralitanus obierunt.
7.23
( Chr. W.) A. D. 373. Valentinianus Saxones caede perdomuit in Francia.
7.24
A. D. 374. Didimus Alexandrinus multa de nostro dogmate commentatur.
7.25
A. D. 375. Sanctus Martinus Turonis ordinatur episcopus.
7.26
( Chr. W.) A. D. 376. Magnentia, quae et Tecla, Romanorum nobilissima, Hierosolimam veniens, magnis virtutibus et humilitate claruit.
7.27
A. D. 377. Valentinianus, rupta vena nuper incisa, moritur.
7.28
( H. m.) Valens igitur, frater Valentiniani, dum per concessionem fratris regnaret cum eo in regno Orientis, id est in Constantinopoli, annis 11, post mortem fratris regnavit ibi annis 4, Gratiano et Valentiniano, fratris sui filiis, regnum Occidentis, id est Romanum tenentibus imperium. Hic itaque Valens, mox ut frater ejus ab eo discessit, Dominica uxore sua, ut aiunt; suadente, ab Eudoxio Arriano episcopo rebaptizatus est, statimque in Christianos persecutionem moveret, si fratrem non timeret. In Antiochia tamen plurimo tempore commorans, omnibus licentiam dedit sua sacra celebrare, gentilibus scilicet atque Judaeis et omnibus hereticis; illis tantummodo inimicus erat qui apostolicam doctrinam predicabant. Post mortem vero fratris impietatem, quam mente conceperat, operibus explebat.( HIER.-- BEDA.-- JORD. De r. s.-- H. m.) Nam sacerdotes Domini exiliabat, monachos in militiam cogebat, nolentes militare interfici jubebat. Inter haec diabolico instinctu perscrutari cupiens quis post eum regnaturus esset, nicromantiam fecit; sed diabolus, ejus audacia et crudelitate abusus, non aperta sed obliqua ei responsa dedit, per quae multos artificiose interemit. Demonstravit enim ei quatuor litteras, θ, ε, ο, δ, dicens, hoc nomen post Valentem imperii culmen accepturum. Unde ille zelo ductus, multos interemit, quos tyrannidem assumere estimavit. Occidebantur itaque Theodati, Theodori, Theodoti, Theodunculi, et quicumque has litteras in capite sui nominis habebant. Hoc ergo timore plurimi sua nomina mutaverunt, negantes cum juramento quae prius habuerunt, ut pericula effugerent. Inter ceteros autem occisus est et Theodosius vir fortis, ex Hyspania genus ducens, pater Theodosii postea imperatoris. Hic Theodosius a Valentiniano, fratre Valentis, in Africam missus, Firmium quendam sese in regnum extollentem ad mortem coegit, totamque Africam et Mauritaniam Romano imperio subjecit. Sed cum a Valente per invidiam juberetur occidi, prius in remissionem peccatorum rogabat baptizari, sicque jugulum ultro prebuit percussori.
7.29
Ea tempestate Hunorum gens, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita, exarsit in Gothos, eosque conturbatos ab antiquis expulit sedibus. Qui transito Danubio ad Valentem venerunt, et sine omni pactione suscepti, Tracias ad habitandum ab eo acceperunt. Deinde cum idem imperator non daret eis quod sufficeret, non sustinentes famem, apprehenderunt arma, euntesque per Traciam, omnia licenter vastabant et incendebant. Hoc audiens Valens, egressus ab Antiochia, congregavit exercitum, ut pugnaret cum Gothis;( H. m.) primumque moratus apud Constantinopolim, misit Trajanum magistrum militiae contra eos; qui victus ignominiose reversus est. Qui cum Valens molliciem exprobraret, ait: Non ego victus sum, o imperator, sed tu, qui contra Deum pugnans, barbaris nutum ejus concilias. An nescis, quos ab aecclesiis expulisti et quibus eas tradidisti? Ille sera poenitentia stimulatus, episcopos ceterosque sanctos revocari de exiliis precepit. Inter haec barbari per Traciam discurrebant, jamque suburbana Constantinopolitana, nullo prohibente, incendebant. Egressus itaque de Constantinopoli, duxit exercitum ad urbem Adrianopolim· commissaque pugna cum Gothis, primo impetu Gothorum Romani equites nudatos deseruere pedites, quos Gothi mox circumdederunt, ac sagittarum nubibus huc et illuc fugientes obruerunt. Ipse quoque imperator Valens sagitta sauciatus et in fugam versus, cum ob nimium dolorem de equo laberetur, in vilissimam casam deportatur, ubi, Gothis supervenientibus ipsumque ibi nescientibus, igne imposito concrematur, anno vitae 50o, regni autem 15o, quorum 11 regnavit cum fratre, 4 post illum. Justo itaque Dei judicio ab illis igni crematus est, quos ipse perfidiae succenderat igne. Antea quippe petentibus Gothis ut eis mitteret predicatores et doctores, qui eos catholicam fidem instruerent, misit Arrianos doctores, sicque omnis illa gens Arriana facta est. Mortuo autem Valente, Gothi jam securi pergunt ad urbem Constantinopolim, ubi tunc Dominica, uxor Valentis, sedebat; quae ex aerario publico premia bene certantibus prebens, urbem viriliter defendebat. Sub his temporibus Apollinaris Laodicenus episcopus multa nostrae religionis scripta composuit; qui postea devians a fide, heresim sui nominis instituit. Quia vero Gothorum mentio non solum in hoc loco sed et in precedentibus sepe est habita, et in sequentibus sepius habenda, non superfluum videtur, si de origine eorum altius ab initio repetatur, et qui aut unde essent, quam brevissime verissimeque potest, hic aliquid inseratur, quia et Huni, qui eos de sedibus suis expulisse referuntur, originem ex his traxisse dicuntur, Cepidi quoque et Amazones ex eis processisse leguntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note