Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ekkehardus Uraugiensisc.1085-c.1125
Chronicon universale
Univ 8.2
Choose a text More by Ekkehardus Uraugiensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21343 Chruni
8.1
HYSTORIA GOTHORUM
8.1
Claudius Ptholomeus, orbis terrae descripto egregius, refert in secundo sui operis libro, esse in oceani arctoi salo insulam quandam magnam, nomine Scanziam, in modum folii cetri lateribus pandis per longum ductam, quam et Pomponius Mela in maris sinu Codano positam refert, cujus ripas influit oceanus. Haec a fronte posita est Vistulae fluminis, qui Sarmaticis montibus ortus, in conspectu Scanziae septentrionali oceano trisulcus illabitur, Germaniam Scythiamque determinans. Ubi etiam aliae plures insulae dicuntur esse dispositae; ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur privari. Ita non solum hominibus inhospitales verum etiam bestiis terrae sunt crudeles. In Scanzia vero insula multae et diversae manent nationes, quarum septem commemorat Ptholomeus; ex quibus una dicta Adogit in arctoa parte ejusdem insulae consistit, quae in media aestate 40 diebus et noctibus lucem continuam fertur habere, itemque medio brumali tempore eodem dierum noctiumque numero, alternato moerore cum gaudio, claram lucem nescire. Et hoc inde venit, quia prolixioribus diebus per axis marginem solem vident redeuntem ad orientem, brevioribus vero non sic apud illos conspicitur, ut australes conspicere censuerunt. Nobis enim videtur sol ab imo surgere, illis vero marginem circuire. Nec hoc alicui incredibile videatur, quia Plinius, secularium eruditissimus litterarum, eodem fieri modo in insula Thile testatur circa solsticium aestivale et brumale aliquibus tantum diebus. Quod et venerabilis Beda comprobat, dicens sibi dictum fuisse a quibusdam clericis, qui in eadem insula fuerunt a Kal. Febr. usque ad Kal. Augusti, quod in diebus circa aestivale solsticium in vespertina hora abscondat se sol, occidens quasi post parvulum tumulum, ita ut in minimo illo spatio nichil fiat tenebrarum, sed quicquid homo operari voluerit, tanquam in presentia solis possit; et si in altitudine montium ejusdem terrae fuissent, forsitan sol nunquam eis latuisset. In medio autem spatio illius minimi temporis media nox fit in medio terrarum orbis. Sed et beatus Augustinus in sententia, quae in aecclesiastice fit de sole, de ambitu solis dicit: Australis ergo pars cum habet solem, nobis dies est; cum autem ad partem aquilonis circuiens pervehitur, nobis nox est; non tamen in alia parte non est dies, ubi presentia solis est, nisi forte poeticis figmentis cor inclinandum est, ut credamus solem mari se immergere atque inde lotum ex alia parte mane surgere; quamquam, si ita esset, abyssus ipsa solis presentia illustraretur atque ibi dies esset; posset enim et aquas illuminare, quando ab eis non posset extingui; sed hoc monstruosum est suspicari.
8.2
Alia quoque gens ibi est, quae Suehans dicitur, cujus gentis homines equis utuntur eximiis, et hi sunt qui in usus Romanos Sapherinas pelles, commercio interveniente, per alias innumeras gentes transmittunt, famosi decora pellium nigredine. Hi cum inopes vivant, ditissime vestiuntur. Sunt ibi et Suetidi, cogniti in hac gente, reliquis corpore eminentiores, quamvis Dani, ex ipsorum stirpe progressi, Herulos propriis sedibus expulerint, qui inter omnes Scanziae nationes nomen sibi precipuum ob nimiam proceritatem affectant.
8.3
Ex hac igitur Scanzia insula, quam alii Scandanaviam dicunt, quasi officina gentium, aut certe velut e vagina nationum, diversae nationes egressae sunt, Dani, Daci, Heruli, Rugi, Turcilingi, Wandali, Winih qui et Longobardi, et hi qui postea Burgundiones dicti sunt, et aliae multae barbarae nationes. Ex eadem quoque cum rege suo nomine Berich Gothi, qui et Gethae, quondam memorantur egressi cum tribus tantum navibus. Sed qui in una erant navi, aliquantulum ut fieri solet, tardiores, cum alios sequi non possent, in quandam Vistulae fluminis insulam venientes, quousque meliores invenirent sedes, ibi resederunt, nomenque genti ex tarditate sua dederunt Nam lingua eorum pigritia Gepanta dicitur, ipsaque gens postea paulatim corrupto nomine ex vitio traditatis Gepidorum vocabulum sortitur. Quod ipsum nec credo falsissimum; sunt enim ingenio tardiores et velocitate corporum graviores. Alii vero qui in duabus erant mox ut citeriorem oceani ripam attigerunt, nomen loco dederunt, qui hodieque, ut fertur, Gothiscanzia vocatur. Inde mox promoventes, ad Ulmerugorum sedes, qui tunc oceani ripas insederunt, castra metati sunt, eosque, commisso praelio, propriis sedibus expulerunt, vicinosque eorum Wandalos tunc subjugantes, suis victoriis applicaverunt. Ubi vero, magna populi numerositate crescente, quintus jam pene rex post Berich regnabat, Filimer, Gadarici Magni filius, consilium dedit, ut cum familiis suis Gothorum inde promoveret exercitus. Qui aptissimas sedes locaque dum quereret congrua, pervenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Ovim vocabantur. Ubi delectatus magna ubertate regionum, per pontem transposuit exercitum ultra quendam fluvium. Medietate autem exercitus transposita, pons, ubi amnem trajecerat, dicitur irreparabiliter corruisse, nec ulterius licuit jam alicui ire aut redire. Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus voragine circumjecta concluditur, quem utraque confusione natura reddit impervium. Verumtamen hodie illic et voces armentorum audiri et indicia hominum deprehendi, commeantium attestatio, quamvis longe audientium, solet perhibere. Hi ergo, qui apud Filimer dicuntur in terras Ovim emenso amne transpositi, optato potiti solo, ilico ad gentem Spalorum adveniunt, consertoque praelio, victoriam adipiscuntur. Exinde jam velut victores ad extremam Scythiae partem quae Ponto mari vicina est, properant, quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene hystorico ritu in commune celebratur, et Ablavius, descriptor Gothorum gentis egregius, verissima testatur hystoria; in quam sententiam nonnulli consensere majorum, eosque Scythas appellare consuerunt. Scythia siquidem Germaniae confinis est, eotenus ubi Ister fluvius oritur vel stagnum Marsianum dilatatur, usque ad Danubium montemque Taurum, non illum Asiae sed proprium Scythiae, per omnem Meotidis ambitum, cujus paludis circuitus est passuum mille centum 44, nusquam octo cubitis altius subsidentis. In qua Scythia prima ab occidente gens est Gepidorum, quae magnis opinatisque ambitur fluminibus, introrsus Datia est, ad coronae speciem arduis Alpibus emunita; dein per immensa spatia Venetiarum natio populosa considet, quorum nomina licet nunc per varias familias et loca mutentur, principaliter tamen Sclaveni nominantur. Prima vero mansio Gothorum in Scythiae solo fuit juxta paludem Meotidem, secunda in Misia Traciaque et Datia, tercia supra mare Ponticum. Et dum in prima sede juxta Meotidem habitarent, Filimerem regem habuerunt, in secunda, id est in Misiae Traciaeque et Datiae solo, Zalmoxen, quem mirae phylosophiae et eruditionis fuisse testantur. Plerique autem scriptores annalium tradunt eos prius habuisse eruditorem Zeutem, postea Dicineum, qui venit ad eos eo tempore quo Sylla Romano principatu potitus est, post Dicineum habuisse sapientem Comosicum, qui propter suam periciam et rex illis haberetur et pontifex, quartum vero habuisse Zalmoxen. Nec defuerunt qui eos sapientia erudirent; unde et pene omnibus barbaris Gothi sapientiores exstiterunt Grecisque pene similes, ut refert Dio, qui hystorias annalesque eorum Greco stilo composuit; qui etiam dicit eos primum Tarabosteos, deinde Pilleatos vocitasse hos qui inter eos generosi exstabant, ex quibus reges et sacerdotes sibi ordinabant. Adeo ergo laudati fuere Gethae, ut Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronunciat, apud se dicerent fuisse progenitum. Unde dicit Virgilius: Gradivumque patrem Geticis qui presidet arvis. Quem Martem Gothi semper asperrima placavere cultura, scilicet morte captivorum, opinantes bellorum presulem apte humano sanguine placandum. Hac itaque sed morantibus Gothis, qui et Scythae dicti sunt, Vesoces rex Aegypti, qui regnavit eo tempore quo Sosarmus imperavit Assyriis et Inachus Sycioniis, bellum primus intulit Gothis, quibus tunc erat rex Tanausis, qui eidem occurrens eumque graviter debellans, usque in Aegyptum fugavit( OROS. I, 14), destitutum exercitum invadit, omnemque belli apparatum capessit, ac totam Aegyptum devastasset, si paludes Nili non obstitissent. Inde reversi Gothi, omnem pene Asiam, infinitis caedibus perdomitam, vectigalem fecerunt, ubi per 15 annos sine pactione immorati, tandem uxorum flagitatione revocantur, denunciantium, ni redeant, se a finitimis sobolem quesituras. Hoc autem spatio, quo viri commorati sunt in Asia, feminae illorum a vicina quadam gente temptantur in preda; sed illae a viris suis edoctae, sumptis armis, fortiter restiterunt hostesque supervenientes cum magna verecundia abegerunt. Unde quidam opinantur has fuisse quae Amazones dicuntur; sed hoc repugnare videtur, quod harum viri post 15 annos ab eisdem revocati leguntur, illarum vero mariti partim bello, partim ab ipsis occisi scribuntur. Amazonum autem origo hujusmodi fuisse legitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note