Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ernaldus Bonaevallisc.1071-c.1113
Commentarius in Psalmum CXXXII
Cxxx 3.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11403 Coinpsc
3.1
HOMILIA III. In versum 3: Quod descendit in oram vestimenti ejus, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion.
3.1
Quod descendit in oram vestimenti sui, sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Faciendum existimo quod, juxta Timaeum Platonis, in omni tractatu fieri decet, ut inter initia consideretur quid sit de quo agitur. Oritur sermo non de villis atque agris, neque de re, quae saecularibus et elatis animis soleat esse domestica. Agitur enim de illa invisibili unctione, quae cum mansuetis ac simplicibus quoddam habet familiare contubernium, et mira quaedam atque divina operatur in corde contrito et humili: Insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec. Insipiens quidem est qui seipsum non cognoscit; stultus, qui Dei bonitatem non intelligit. Et hoc duplex malum operatur sola superbia, quae et furatur homini cognitionem sui, et rapit ab eo intelligentiam Dei: et ita insipientium ejus non est jam numerus. Ignorans ignorabitur: ideo insipiens non cognoscet; et: Spiritus sanctus auferet a se cognitiones, quae sunt sine intellectu, idcirco stultus non intelliget. Quid non cognoscet, et quid non intelliget? Quam magnificata sunt opera tua, Domine, quibus scilicet operaris salutem in medio terrae, in medio cordis contriti et humiliati, ut requiescat Spiritus tuus super humilem et quietum, et trementem sermones tuos. Abscondi eloquia tua in corde meo; et timor et tremor venerunt super me, sensi unctionem tuam, et quievi a prava consuetudine. Intellexi quoniam sine te nihil possum facere, et humiliatus sum usquequaque. Hoc totum ignorat stultus, quia elatus, tumultuosus, praesumptuosus; praesumptione Deum offendit, tumultuatione proximum laedit, elatione sese confundit. Non immerito dictum est, insipiens et stultus peribunt. O Domine, non veniat mihi pes superbiae, pes lubricus, pes maledictus, in quo ceciderunt omnes et homines et angeli, male operantes iniquitatem; superbis enim tu resistis: idcirco expulsi sunt, nec potuerunt stare. Humilibus autem das gratiam, quae sola hominem a nexu et compede peccati potens est liberare, ad justitiae viam revocare, in bono proposito confirmare, ad quietem repromissam inducere: Primum, ne peritum eat; secundum, ne erroneus fiat; tertium, ne iterum corruat; quartum, ne fructu careat. Haec est quarta vigilia, in qua eripit laborantes. Nota genera gratiarum; est enim gratia liberans, gratia justificans, gratia confirmans, gratia glorificans. Haec est illa invisibilis, multiplex, subtilis, et efficax unctio paulo superius praelibata, quae descendit ad lapides, ut faciat filios Abrahae, suscitans de pulvere egenum, et de stercore erigens pauperem. Et vide qualem inveniat, unde inducat, quo promoveat, ut aliquando restitutus in gradum pristinum sedeat cum principibus, et solium gloriae dignus sit obtinere. Invenit languidum et tumimidum, fetidum; a planta pedis usque ad verticem non erat in eo sanitas. Languor ad incontinentiam, tumor ad superbiam, fetor ad blasphemiam pertinet: blasphemia, locutione, superbia, cogitatione, incontinentia, operatione perficitur. Mittit ergo potentissimus medicus unguentum efficax ad curandum, quod statim curat languorem, premit tumorem, pellit fetorem. Et quia contraria contrariis curantur, opponit incontinentiae honestatem, superbiae humilitatem, blasphemiae silentii gravitatem. Omnia quaecunque voluit fecit, et in uno solo homine illos tres mortuos evangelicos suscitavit, in domo, in porta, in monumento: corde, lingua, manu. Funiculus triplex difficile rumpitur; sed omnipotens est unctio quae haec operatur.
3.2
Qui ergo tanta contulit peregrino, vide etiam quanta faciat in exitu Israel de Aegypto. Adest enim morienti, adest exeunti, adest quiescenti. Quis enim angustias mortis patienter sustineat, nisi habeat Spiritum consolantem? quis ad occursus daemonum non expavescat, nisi habeat adjuvantem? quis ad requiem transeat, si non habeat praecedentem? Adest ergo unctio ubique aegrotum suum fovens suaviter, ut sustineat non solum patienter, sed aliquoties etiam delectabiliter; transeat constanter, quiescat feliciter. O quanta unguenti hujus potentia, gratia, gloria, quae tantos lenit dolores, fugat horrores, spirat odores, in abitu angustiae, in transitu miseriae, in sinu Abrahae, ibi sedet pauper cum principibus qui congregati sunt cum Deo Abraham, et habet locum in solio quod est excelsum et elevatum, excelsum Angelis qui nunquam corruunt, elevatum in hominibus qui surrexerunt! Ibi descendit unguentum etiam in oram vestimenti, non utcunque, non humiliter; sed sicut abundantissime descendit ros Hermon in montem Sion. Hermon dicitur lumen exaltatum, Christus est, qui seipsum humiliavit usque ad mortem. Propter quod et Deus exaltavit illum, sed non solum. Solus humiliatus est, sed non solus est exaltatus: omnia enim trahit in se, ad se, per se, ut via, veritas et vita. Via, hic peregrinantibus propter multos errores, et vastum exsilium: Veritas, hinc exeuntibus, quando post se relinquunt vanitatem et mendacium. Vita, illuc pervenientibus ad terram viventium, ubi Hermon stillat super eos et in eos suum rorem, ubi verum lumen scintillat in eos suum splendorem, et descendit etiam in oram vestimenti, sicut in montem Sion. O mons Sion, civitas veri David, turris excelsa, in alto sita, et super muros tuos angelorum custodia! O civitas sancta, quae regem habes Christum, senatum multitudinem sanctorum, exercitum choros angelorum, legiones coetus martyrum, qui usque ad sanguinem victoriosissima praelia peregerunt! O pulchra civitas, quam Sol justitiae totam irradiat, quam totam ros Hermon influit et fecundat! Me miserum, qui extra castra tua expulsus sum tanquam leprosus! utinam possem figere tabernaculum meum in atriis tuis, vel saltem in suburbanis tuis! In atriis tuis habitat qui est in excessu, in suburbanis tuis qui est in profectu. Ego miser nec excedo, nec proficio; sed nescio per quae phantasmata cogitationum in dies revertor ad vomitum sicut canis immundus. Non sicut catelli qui edunt de micis quae cadunt illic de mensa illa coelesti, de mensa filiorum Dei, qui discumbunt in coena illa super pectus Jesu. Tria mihi sola supersunt, lugere, continere, timere: propter mala praeterita, propter instantia, propter futura. Scio enim ubi haec tria congregata fuerint in nomine Jesu, ibi est ipse in medio eorum; etsi non ut Sponsus, tamen ut Dominus; necdum tanquam Sponsus amorem imprimit, sed sicut Dominus terrorem incutit: in utroque tamen Jesus, in utroque Salvator, quamvis in isto dulcior, in illo asperior videatur. Erubesco tamen, quia adhuc maneo sub timore; prorsus erubesco, et taedium meum pene nequeo sustinere. Sed ne majori tristitia absorbeatur anima mea, non modice consolatur in eo quod scriptum est: Beatus homo qui semper est pavidus. Semper, notavi illud semper, et abscondi illud in corde meo. Paveo gratia adveniente, gratia recedente, gratia redeunte. Adveniens ingerit mihi pavorem ne illam offendam; recedens imcutit mihi tremorem ne statim corruam; rediens immittit timorem ne iterum illam amittam. Data laetificat, ablata cruciat, reddita ad majorem solertiam me statim provocat. Ita fiat, Domine; timor tuus semper maneat in me, quia et ipse quanto diuturnior, tanto in dies fit castior, ut permaneat in saeculum saeculi. Cum autem ad purum fuerit defaecatus et in filialem reverentiam commutatus, tum plane legam in libro experientiae quoniam timor tuus peccatorem et justificat et humiliat, ut sic coram vestimenti tui constituat, ut et vestimentum ad sanitatem et ora pertineat ad humilitatem. Novi enim quia sancti et humiles corde benedicunt nomen tuum, et accipiunt partem in haereditate tua, in regno tuo coelorum, ubi descendit in eas copia unctionis tuae, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note