Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ernaldus Bonaevallisc.1071-c.1113
Commentarius in Psalmum CXXXII
Cxxx 5.10
Choose a text More by Ernaldus Bonaevallis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11403 Coinpsc
5.1
HOMILIA V. De definitione loci et multis locorum divisionibus, tum de loco poenitentiae et solitudinis. Ubi sicut in praecedenti, textu relicto, in plaustrum Davidis abreptus est, ita hic varia quoque, neglecto textu, tractans vagatur.
5.1
Super descriptione loci, audivi plurima inter se dissonantia et valde diversa, quae omnia si vellem conferre atque in unum colligere, disputationem et contentionis occasionem magis viderer adducere quam inquirere veritatem. Unde quid mihi videatur, et cui magis consentiam, ex occasione hujus loci conabor disserere, si tamen utcunque valeam promulgare quod sentio. Locum esse arbitror, omne quidquid illud est in quo quomodocunque aliquid est; et cum aliquid dicitur esse in aliquo illud in quo est, locus est, quod in ipso est. Quod ut lucidius possit clarescere, dividendum est hoc genus in suas species, quia omnis res divisione melius innotescit. Locus alius corporeus, alius incorporeus; alius simplex, alius compositus: et compositus, alius solidus, alius mathematicus. Incorporeus dividitur in opinabilem, intelligibilem, affectualem, accidentalem, potentialem, naturalem, personalem, intellectibilem. Item intellectibilis, alius imperfectus, alius consummatus. Consummatus, alius superior, alius inferior; imperfectus, alius tenebrosus, alius caliginosus, alius lucidus, alius luminosus. Et in his omnibus taceo de loco, qui apud dialecticos sedes nuncupatur, de quo grandis sermo, multiplexque illius divisio hic penitus omittenda. Facta igitur loci divisione, per quasdam ejus species, nunc a prima usque ad extremam libet decurrere, ut quis sit iste locus de quo hic agitur valeam intimare.
5.2
Locus corporeus simplex est capacitas simplex cujusque corporis, ut sunt guttae quae per poros procedunt ex humano corpore, adeo parvae: ut nihil minutius, secundum physicos, natura corporea possit habere. Corporea vero simplicia sunt, quae in partes secari non possunt, ut unisonum, atomus, et his similia, quae omnia individua proprie et naturaliter appellantur. Naturaliter ideo dico, quoniam tribus modis individuum cum dicatur, videlicet soliditate ut adamas, speciei subjectione ut haec manus, parvitate ut osonum: hoc solum naturaliter et proprie videtur individuum nuncupari, quod nec ferro ut manus, nec arte ut adamas, nec alio quolibet modo recepit sectionem. Et dic ut quidam hujusmodi corpora non esse quantitatem, sicut nec divisionem, pro eo scilicet quod, secundum Aristotelem, videatur omnis quantitas composita esse. Ubi dividit quantitatem in continuam et discretam; et utramque describens, aliam asserit partes habere copulatas ad communem terminum, aliam itidem partes habere, sed non ad communem terminum copulatas. Quare inferunt simplex corpus non recipere quantitatem, alioquin jam posse in partes dividi, et ita simplicitate privari. Non assentior illud corpus esse sine quantitate, sed Aristotelem aestimo non de simplici quantitate descriptionem dedisse, sed de sola composita. Omne igitur corpus recipit quantitatem; quare et locus corporis, quoniam nonnisi secundum corpus, judicatur de loco.
5.3
Locus corporeus compositus et solidus est vacuitas illa quae tale quodlibet corpus continet, cui altitudo et latitudo et longitudo secundum certam dimensionem possit aptari, ut arca et similia. Locus mathematicus est illa quaecunque capacitas, intra cujus ambitum tale corpus tenetur, quod secundum altitudinem et latitudinem, vel aliam quamlibet dimensionem, nullatenus potest describi, ut sonus, vox, strepitus, sibilus, et multa similia: quae mathematica, id est scientialia, nuncupantur.
5.4
Locus incorporeus est quorumlibet incorporalium habitudo in aliquo, sive opinabiliter, ut chimaera in cogitatione, sive intelligibiliter, ut genus in specie; aut affectualiter, ut amor in mente; aut accidentaliter, ut justitia in homine; aut potentialiter, ut angelus in visibili specie; aut naturaliter, ut superficies in colore; aut personaliter, ut anima in sua carne; aut intelligibiliter, ut spiritus creatus in Spiritu creatore. Opinabile est, ut dicit Timaeus, quod non sine aliquo phantasmate percipit humana cogitatio; intelligibile, quod pura et sine imagine intuetur ratio; affectuale, quidquid spectat ad desiderium, et est studium, cujus descriptio est: vehemens applicatio ad aliquid agendum cum magna voluntate; accidentale est, quod et adventitium potest vocari, quod scilicet teste Augustino aliquam infert mutationem illi rei cui accidit, et potest adesse et abesse praeter subjecti corruptionem; potentiale est, quod solitum cursum naturae, quadam sibi ingenita potentia, potens est mutare; naturale, quod soliti et antiqui cursus limitem non excedens, prout institutum est, ab initio perseverat; personale est, quod per seipsum rationalis substantiae individuum repraesentat; intellectibile est illud solum quod omni et soli bono intellectui praesto est ad fruendum. Huic soli intellectibilitas assignatur; nam caeterae incorporales substantiae intelligibiles nuncupantur.
5.5
Itaque locus intellectibilis est cujuslibet rationalis substantiae habitudo in Deum: et haec habitudo vel locus, aliter in cognitione, et aliter in amore, et nunquam sine perfecto amore perfecta potest esse boni illius cognitio. Idcirco locus intelligibilis, alius imperfectus invenitur, ut in hominibus; alius consummatus, ut in superbis spiritibus. Et nota quod, sicut de loco corporali judicatur secundum corpus, ita et de loco intelligibili, secundum quantitatem cognitionis vel amoris, quod scilicet dicitur aliam habere in Deo habitudinem vel locum Michael archangelus, atque aliam quilibet inferior aut superior in illis ordinibus. Et licet omnes perfecti sint sine ulla cognitione, alius tamen alio beatior, alius alio in eadem cognitione inferior: non dico, imperfectior, sicut circulus alio alius minor, non tamen imperfectior. Perfecti igitur cum sint in cognitione, sequitur ut sint perfecti et in amore, quia etsi sine amore potest aliqua esse illius boni cognitio, nulla tamen esse potest sine aliqua cognitione ejus dilectio, et in omni pio intellectu aequipollenter haec duo copulantur, ubi, teste Gregorio, amor ipse notitia est. Sed quoniam de abysso illo amoris et cognitionis, tunc solum erit facile disputare, cum fuerit, ut repromissum est, humana substantia ad aequalitatem angelorum translata, perfectionem illorum magis optare ac sperare libet quam definire. Et idcirco ad eum locum intelligibilem, qui imperfectus dicitur, placet accedere, quoniam is facilior est ad disserendum, et forsitan utilior est ad rimandum.
5.6
Imperfectus, ut supra assignatum est, dividitur in tenebrosum, caliginosum, lucidum, luminosum: tenebrosus nihil habet amoris, caliginosus multum habet timoris; lucidus aliquantum permistus est amore et timore; luminosus, excluso omni timore, solo illustratur amore. Primus pertinet ad superbos incorrigibiles, secundus, ad conversos et incipientes; tertius, ad profectos et proficientes, qui solus unus recipit excedentes. Superbus in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos ejus. Attamen quantulamcunque habens cognitionem Dei, locum habet intellectibilem, sed plenum tenebris; quia lux quidem lucet in tenebris, idcirco locus est intelletibilis; sed tenebrae eam non comprehenderunt; ideo tenebratus est locus atque terribilis. Superbus quippe omnis, qui tanquam Pharao induravit cor suum, impietatis arguitur, et in Deum nefas committit. Quoniam infelici similitudine membrum illius efficitur, qui primo quidem aequalitatem Dei ut impius affectavit, nunc autem adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus, aut quod colitur. Et quoniam ad hujus imitationem cunctis diebus vitae suae superbit impius, et superbia ejus ascendit semper, Deus autem superbis resistit, et omnem arrogantem humiliat, nimirum inter tenebras et lucem chaos magnum firmatum est nec ullo modo fas est hinc inde quemquam transire, aut inde huc aliquem transmeare. Lux etenim cum sit Deus, et tenebrae in eo non sint ullae, istis ita posuit tenebras latibulum suum, et lucem habitat inaccessibilem, ut merito jam terribiliter inclametur: Tollatur impius ne videat gloriam Dei; non enim videbit lumen in aeternum.
5.7
Heu caecitas cordis humani, per quam factum est ut jam nulla aut prope sit nulla differentia inter daemones et homines filios tenebrarum! Et( quod deterius est), nescierunt neque intellexerunt quod in tenebris ambulant; imo et avertunt faciem suam ne videant in finem, obturantes aures velut aspides, ne forte audiant et intelligant, et recogitent pariter illud divinum: Redite, praevaricatores, ad cor. Sed nunquid semper non audient, aut semper non intelligent? Exaudient sane et intelligent, sed infructuose, quando, juxta prophetam, sola vexatio intellectum dabit auditui. Non enim semper istas interiores tenebras tanquam phrenetici irridebunt, sed ejicientur in tenebras exteriores, ubi duplici contritione conteret eos Dominus, quoniam dupliciter irritaverunt te, Domine, in vanitatibus suis. Laetantur quippe cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis, mali actu, sed pessimi cogitatu. Nam etsi in multis propriae concupiscentiae satisfaciunt, nunquam tamen adimplere valent quod cupiunt: propterea corrupti carne, corrupti et anima, induantur necesse est, sicut diploide, confusione sua. Tibi soli gratias ago, bone Jesu, qui me reum tuum in manu forti et brachio extento, eduxisti de tenebris illius superbiae ac tumidae obstinationis per aquas validae tentationis, in desertum laboriosae poenitudinis, locum afflictionis, locum timoris. Iste est locus, qui paulo ante caliginosus et multum habens timoris est appellatus: quem nequaquam ita celeritate volo transilire, et orationem nimis stricto compendio coarctare, quoniam de isto in libro experientiae multa legi, eique multo tempore vehementi studio totus adhaesi. In hoc loco, tribulatio et angustia invenerunt me, et circumdederunt me dolores mortis aeternae, et sicut inundantis aquae sic rugitus meus, quoniam Dominus ebibens spiritum meum, sicut abyssus vallavit me, et tanquam pelagus operuit caput meum. Heu! abyssus timoris procedens ex aliis tribus abyssis, scilicet de abysso peccatorum, de abysso judiciorum, de abysso infernalium tormentorum. In abysso peccati vermis latet, conscientiam semper depascens insatiabilis. In abysso judiciorum Dei, sententia manet irrevocabilis. Vae misero, quem tertia praestolatur abyssus, ubi ignis inexstinguibilis! Itaque abyssus peccati mei invocavit abyssum judiciorum Dei, utraque abysso demergente peccatorem in abyssum interitus sempiterni.
5.8
In hac tam horrenda consideratione expavi, et turbata sunt omnia ossa mea, et dixi: Non videbo prorsus, non videbo Dominum Deum in terra viventium. Sed descendam ad portas inferi, et in profundissimum infernum descendent omnia mea( Job XVII). Ita per singulos dies habitabat in inferno anima mea, et sicut impius per singula momenta projiciebar a facie oculorum Dei, ut plerumque cogeretur infelix anima in illam erumpere vocem. Desperavi, nequaquam ultra jam vivam. Hoc totum faciebat, bone Jesu, vox cataractarum tuarum, vox occultarum, multiplicium, terribilium inspirationum tuarum. In hac voce, Domine, commovisti terram, et conturbasti eam. Haec vox, sicut vox aquarum multarum, sicut vox sublimis Dei, tanquam spiritus vehemens conterens naves Tharsis, sicut spiritus grandis et fortis: et vere grandis et fortis, quia subvertens montes superbiae et conterens petras obstinationis ante Dominum. Non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio; quia commota est et contremuit terra; quoniam respexit Dominus terram, et fecit eam tremere et moveri ad poenitentiam. Non in commotione Dominus, et post commotionem ignis, ignis videlicet igne zeli Domini devorans omnem terram, ignis succensus in furore Domini et ardens usque ad novissima inferni, ubi jacebit impius in medio tenebrarum male sopitus. Non in igne Dominus. Ubi ergo Dominus? Nunquid in strepitu hujus tantae contritionis, commotionis, conturbationis? Non: sed factus est in pace locus ejus. Nam post spiritum grandem et fortem, post commotionem, post ignem, ecce sibilus aurae tenuis, subtilis scilicet et paucis cognita inspiratio deitatis. Quae sicut aura tenuis, suavis, utilis, perflat et fecundat hortum conscientiae spiritalis, ut fluant, non defluant aromata purissimae meditationis. Iste sibilus penitus incognitus est initialiter poenitentibus, nec multum consuetus aut familiaris est mediocriter proficientibus, quoniam valde affinis est sublimiter excedentibus.
5.9
Locum igitur initialis poenitentiae merito appellaverim nebulosum et caliginosum aut turbidum, ubi non videtur Dominus, non apparet lumen et gloria plebis Israel. Sed quid? Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum qui digni sunt morte, ignis inferni, sulphur peccati, spiritus procellarum divini judicii. Agitur quippe in illa infelici conscientia jam quasi praesentialiter dies illa Domini, dies judicii. Jam apparet judex immoderate offensus, jam ardet mundus, datur sententia, tartarus aperitur. Non excidit a cogitatione, non potest avelli a memoria dies illa, dies irae, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. Ira praedicat et indicat offensum judicem Deum, quem nemo praevalet sustinere etiam placatum; tribulatio refertur ad tormentum accusantis conscientiae; angustia ad formidolosam praestolationem terribilis illius sententiae; calamitas ad damnationem, quae praeparata est malignis spiritibus; miseria ad conjunctionem hominum cum ipsis daemonibus. Tenebras autem faciet luminarium subtractio, caliginem, concitati aeris turbulenta illa commotio; nebulam excitabit totius orbis conflagratio, turbinem vero omnium electorum confusio. Tuba pertinet ad ministerium angelorum, clangor ad impetum et subversionem omnium impiorum: qui cum sublati fuerint, timebunt angeli, et territi purgabantur. Si ergo timebunt angeli, si justus vix salvabitur, ego impius in Deum, iniquus in proximum, homicida in meipsum, ubi apparebo? Quo ibo a spiritu judicis mei? et a facie ejus quo fugiam? Nemo eum potest declinare, nemo ei resistere, nemo eum fallere, nemo potest corrumpere, quoniam et ubique ipse est, omnipotens est, et optimus est. Idcirco meditatus sum nocte cum corde meo, consului rationem, allocutus sum conscientiam quid facto opus sit. Et dum anxiaretur spiritus meus et cogitationes meae conturbarent me, adfuit Spiritus consilii, et susurravit in auribus meis, quoniam Deus noster ipse est Deus salvos faciendi, et fons patens in ablutionem peccatorum et menstruatae, et petra refugium herinaciis; vulneratus propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, et livore ejus sanati sumus. Ideo omnis qui credit in illum, non confundetur, sed fides ipsa reputabitur ei ad justitiam, quoniam is in quem credimus peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Intellexi consilium hoc non esse consilium Achitophel inimici David, sed consilium Chusi, qui sonat silentium, id est Spiritus sancti, qui sine strepitu verborum docet hominem scientiam.
5.10
Audita voce nuntii hujus, statim revixit spiritus meus, et quasi de gravi somno evigilans, exire coepi de loco illius nebulae et caliginis. Tunc dixit Dominus: Fiat lux. Et facta est lux, quoniam dum habitarem in regione umbrae mortis, lux orta est mihi: Et factus est vespere et mane dies primus. Non mane et vespere, sed vespere et mane, quia non prius quod spirituale est, sed quod animale; deinde quod spiritale. Ante istam diem, diem benignitatis, diem consolationis, nullatenus intelligere potui quoniam ad hoc ipsum: In principio mihi creavit Deus coelum et terram, animam et carnem meam, ut in his duobus operaretur opera bona valde, et probaret mihi non argumentis, sed rebus, quoniam ipse est qui facit mirabilia magna solus. Nam et ante haec mirabilia ejus, terra mea erat inanis et vacua. Inanis, quia tota dedita vanitati per gloriam temporalem, cum nequaquam exsultaret in Deum vivum, sed in vanis et ampullatis sermonibus, in argumentis et sophismatibus, et hujusmodi erat pars mea in diebus vanitatis meae. Vacua quoque erat terra mea, quoniam totum exinanitum erat usque ad fundamentum in ea; nihil boni, nihil gratiae in ea remanserat, praeter id solum quod creatura Dei non esse non poterat. Et tenebrae erant super faciem abyssi illius interioris, super faciem conscientiae peccatricis, tanquam velamen super faciem Moysi, quia obscuratum erat insipiens cor meum, et maculata mens et conscientia, et non potui ut viderem. Attamen Spiritus Dei ferebatur super aquas, sicut pius, sicut misericors regens aquas fluctuationis et instabilitatis meae, ne totus pereffluerem, ne peritum irem.
5.11
Et vidit Deus lucem quod esset bona, lucem visitationis suae, lucem illuminationis meae, et divisit eam a tenebris, ut jam nulla sit participatio Christi ad Belial, nulla societas lucis ad tenebras. Et hanc lucem appellavit diem, in ea qui ambulat, non offendit; et illas tenebras vocavit noctem, quoniam in ea nemo potest operari. Et sic factus est dies unus, dies primus: unus, quia binarius ille, qui primus recessit ab unitate, non pertinet ad hanc diem; primus, quia in ordine profectus poenitentialis, cum sex dies sint divinae operationis, per quas quis transit ad Sabbatum contemplationis; earum prima dies ista, quae habet vespere timoris et mane consolationis; et hac prima die, incipit homo ingredi locum illum intellectibilem, quem lucidum appellavi. Jam ne forte simplicitatem meam exponam risui eorum qui videntur sibi aliquid esse, et cum aliquid novum audierint, pro qualitate dicentis aut subsannant et detorquent, aut rumore secundo ferunt ad astra, non quia bene aut male sit dictum, sed quia a tali et tali sit editum. Noverit qui ejusmodi est quoniam loca ista quae gratia Divinitatis, ad quam et in quam per ista tenditur, vocavi intellectibilia. Idcirco non debent videri absurda aut insolenter posita, quoniam Christum Dominum invenio apud doctores ecclesiasticos quamdam beatam regionem vocari, in qua pro diversitate animorum diversa utique possit intelligi qualitas mansionum. Inde est illud Augustini: Sine omni controversia quaedam regio est beatitudinis animi, ipse Deus. Jam igitur miserante Christo locum hunc ingressus itinere unius diei, festinare cupio et velle mihi adjacet ordinate incedere per reliquas dies, usque ad Sabbatum, ubi solum et maxime datur vacare, sabbatizare, et videre quoniam suavis est Dominus, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.

Intertext edge

Open linked passage

Note