Ernaldus Bonaevallisc.1071-c.1113
De laudibus B. Mariae Virginis
Virg 1.4
Choose a text
More by Ernaldus Bonaevallis
—
11407 Delabma
1.1
De laudibus B. Mariae Virginis
1.1
Si linguis hominum loquar et angelorum, nihil digne, nihil proprie de sanctae ac perpetuae Virginis matris Christi Mariae gloria eloqui potero, quia vere in laudibus ejus modulandis non invenitur conveniens organum et hebes est cujuscunque subtilitatis ingenium. Cum enim debitae venerationis summa ad Christum respiciat, ex cujus plenitudine roratum est desuper quod Maria praedicatur gratia plena, manifestum est individuam esse matris et filii gloriam, et commune esse utriusque praeconium, cujus definitio omnem superat intellectum. Quia et si illud antiquum consilium de incarnato in sancta Virgine Verbo, quod Deus apud Deum erat, palam factum sit mundo, tamen hujus tam insolitae actionis modum( quia res miraculi est et ordinem non sequitur naturae) sensus humanus timet attingere, et haeret ancipiti affectu, quia et stupori est majestas operis, et ingratitudinis foret praeterire silentio laudes auctoris. Res mira et inaudita! Mater virgo, Verbum caro, Deus homo: quis in tam celebri miraculo sileat? item quis haec praedicare sufficiat? Scimus quidem supra nos esse hoc aggredi; sed illa in cujus sacratissimo utero Verbum caro factum est, locuturis de Verbo conciliat verbum. Nec fas est muta esse gaudia Ecclesiae, ubi, implente nos Verbo, hoc habemus in mente quod mater in utero. Et ipsum quidem Unigenitum Patris ipsa prius mente concepit quam carne. Salutata ab angelo credidit sibi manere virginitatis propositum, et nasci ex se Sanctum sanctorum, quia et hoc acceperat coelitus intimatum, quod non esset apud Deum impossibile omne verbum. In hujus beatitudinis commercio unita sunt divinis humana, terrenis coelestia. Securum accessum jam habet homo ad Deum, ubi mediatorem causae suae Filium habet ante Patrem, et ante Filium matrem. Christus, nudato latere, Patri ostendit latus et vulnera; Maria Christo pectus et ubera; nec potest ullo modo esse repulsa, ubi concurrunt et orant omni lingua disertius haec elementiae monumenta et charitatis insignia. Dividunt coram Patre inter se mater et filius pietatis officia, et miris allegationibus muriunt redemptionis humanae negotium, et condunt inter se reconciliationis nostrae inviolabile testamentum. Maria Christo se spiritu immolat et pro mundi salute obsecrat, Filius impetrat Pater condonat. Magnum quidem est quod latroni conceditur venia; sed et hoc stupendum quod consummata dispensatione incarnationis, exspiraturus Jesus matrem tanto affectu honorat, victor suppliciorum, et quasi sui immemor, ad matrem de cruce convertitur, et colloquitur, intimans quanti apud eum meriti esset et gratiae, quam solam in illo puncto respiceret, cum jam capite vulnerato, fossis manibus et pudibus, in ultimis esset. Movebat enim eum matris affectio, et omnino tunc erat una Christi et Mariae voluntas, unumque holocaustum ambo pariter offerebant Deo: haec in sanguine cordis, hic in sanguine carnis.
1.2
Verum altius repetenda sunt operis hujus capitula, et brevi est sermone colligendum quo initio, quo progressu ad hunc beatitudinis cumulum Virgo sancta devenerit, ut cum Christo communem in salute mundi effectum obtineat, et a dextris ejus regnans in coelestibus, circumamicta varietatibus, in deaurato vestitu assistat, inventa est Virgo ab angelo in Nazareth solitaria, seorsum a turbis, vacans procul dubio meditationibus sanctis, credo secum pertractans, quomodo sine offensione legis maneret in proposito castitatis; quia hanc elegerat, hanc devoverat, et integritatem carnis et spiritus apud se Domino consecrarat. Stabat in adverso lex, urgebat ad conjugium Moyses, qui maledictum intentans sterilibus, semen et sobolem a filiis Israel exigebat. Nullum de virginibus a Domino datum erat praeceptum, sed nec erat Apostolus qui daret consilium. Acceperat tamen hoc ipsum a Deo per Spiritum sanctum familiare mandatum, non ex responso angelico, sed ex inspiratione secreta, quae ei et affectum virginitatis intimaverat, et usque ad necessitatem voti purum desiderium alligaverat. Quis tamen rei exitus futurus esset, nondum erat intimatum divinitus, sed hujusmodi accessionibus gradatim sibi officinam purgatissimam aptabat Spiritus sanctus. Ob hoc eam aestimo elegisse solitudinem segregatam, ut diebus et noctibus in hujus controversiae angustiis congruis se rationibus muniret, quibus et stare sibi posset optata virginitas, nec tamen quasi in contemptum sui legis indignaretur auctoritas. Hoc enim, ut diximus, id est conjugium, ad propagandum populum Dei, ita lex ab omnibus indifferenter exigebat, ut nec summos sacerdotes pateretur immunes, quia necesse erat filium patri defuncto statim substitui, nec alium quemquam in ordinem pontificalem assumi. Ideoque propter successoris necessitatem oportebat eos misceri conjugibus, ut essent parati filii statim, cum pater obiisset, consecratione patrata, ad continuationis incensum accedere, et intra sanctam mane et vespere secundum ritum legis omni die inferre. Itaque erat hujus rei necessitas, ut cum immundis et contaminatis concubitu ex aliarum tribuum cujuscunque officii personis nullus ad sanctam pateret accessus, solam summi pontificis personam, propter hanc impossibilitatem, lex a ministerio non excluderet: licet et a quibusdam ita accipiantur, ut noctibus propter incensum matutinum uxores non tangerent, et ab illa hora, si hoc egissent, usque ad vesperam permanerent immundi: qua hora purificati, lege non temerata, ex ordine ministrarent.
1.3
His difficultatibus vallata, quia humani consilii ratio non occurrebat, qua et decretum et votum pariter convenirent, causam suam Maria Domino commendabat, et meditationibus et sanctis orationibus vacans, de coelo exspectabat consilium, ubi spiritu et mente conversationem sibi parabat, ubi coelebs animus medullitus inhaerebat. Nec defuit consolatio. Gabriel archangelus desursum illabitur, solus solam affatur: Ave, inquit, Maria, gratia plena, Dominus tecum. Raro in Veteri Testamento salutatione angelica quemquam honoratum reperies. Non salutatur Abraham cum extollitur titulo fidei, cum credit nil haesitans, nasciturum de anu sterili filium sibi jam seni; neque cum eumdem filium de quo et cui promissiones factae erant mactare jubetur, nec cunctatur. Non salutatur cum jugulatis quinque regibus, erepto Lot, victor revertit; et licet a Melchisedech ablatis decimis dignus sit benedici, non tamen meretur coelitus salutari. Sub arbore Mambre et Deo loquitur, et euntem in ultionem Sodomae supplicationibus devotis prosequitur; et licet convivio et hospitio dignus inventus sit, et si in illis quinque flagitiosis urbibus decem invenirentur immunes reliquis veniam impetrasset, non tamen ad salutationis familiaritatem pervenit. Non salutatur Moyses, cum de rubo eum Deus alloquitur, neque cum in monte Sina testamenti tabulis honoratur. Annuntiato Christo salutationes incipiunt, et jam proximo Jesu qui est Salvator, mundi salute non longe posita, verbum sanctae spei, verbum incolumitatis et restitutionis nostrae de coelis ad terras defertur: jam hoc verbum prius rarum omnino incipit frequentari. Salutat angelus Mariam, nec multo post Elisabeth occurrit, et ipsa salutans et prophetans. Salutant angeli post resurrectionem sanctas mulieres, salutat ipse Christus discipulos. Denique et hunc salutandi morem salvata per Christum semper gaudia sua commemorans, exsultans servat Ecclesia. Inventa est in Christo perpes laetitia, et salutis aeternae medicamina per ipsum sunt nobis in poenitentiae balsamis designata. Maria lingua Syriaca domina dicitur; Christus Dominus, Maria domina; et licet ipsa se Christi profiteatur ancillam, hoc servitutis genus omni regno sublimius esse intelligit. Constituta quippe est super omnem creaturam: et quicunque Jesu curvat genu, matri quoque pronus supplicat et acclivis. In superbis et inferis admirationi est Virgo puerpera; stupent daemones, gaudent homines, in coelo gloriam Deo concinunt principatus et potestates. Non cadit in angelos zelus, nec invidiae livore canditatus ille tabescit exercitus, nec de praeposito sibi carnis ordine offenduntur, quia etsi Christus aliquando paulominus ab angelis, propter passibilitatem sit imminutus, modo gloria et honore coronatus sub pedibus suis continet omnia subjecta.. Nec a dominatione vel potentia filii mater potest esse sejuncta. Una est Mariae et Christi caro, unus spiritus, una charitas, et ex quo dictum est ei: Dominus tecum, inseparabiliter perseveravit promissum et donum. Unitas divisionem non recipit, nec secatur in partes, et si ex duobus factum sit unum, illud tamen ultra scindi non potest, et filii gloriam cum matre non tam communem judico quam eamdem. Ecce tabernaculum Dei, habens intra se Sanctum sanctorum, virgam signorum, tabulas testamenti, altare incensi, ambo cherubin respicientia in alterutrum, manna, et sine umbra propitiatorium palam expositum. Haec non in figuris, sed in ipsa veritate sacrarium Virginis in se continebat reposita, exhibens mundo legem et disciplinam, incensionem zeli, castitatis odorem, concordiam testamentorum, panem vitae inconsumptibilem cibum, sanctitatem, humilitatem, et obedientiae holocaustum, poenitentiae omnibus tutum naufragis portum. Nulla facta est angelicae dignitati injuria, si illius excellentiae cacumen obumbrat Virgo exaltata sicut cedrus in Libano. Cedrus arbor est procera et imputribilis. Virginitas quoque Mariae, quia nulla concupiscentiae carnalis viscatur putredine, in hoc procerior et altior virginitate videntur angelica, quod haec virtutis, illa naturae; haec voluntatis, illa necessitatis: et in carne quod non est carnis agere, res incomparabilis meriti est et gloriae singularis.
1.4
Prosequi prophetarum oracula quae de Maria scripta sunt, non est nostri propositi; neque enim rem tanti culminis sibi noster arrogat stylus. Quomodo enim illuc divinum puerperium eloquar, quod ab angelis in Bethlehem celebratum est, ubi in angusto tugurio hospitata Virgo, non habens diversorium, infantem Jesum laciniis reposuit fasciatum; ubi virgo, et obstetrix et genitrix, sibi ipsi in illa celebritate exhibuit clientelam. Nihil quippe doloris, nihil clamoris ibi erat, nullam ibi usuram poenarum pro voluptate ultio repetebat. Neque enim erat Christus in peccato conceptus, cujus solius est domare peccatum. Unde ipsi egredienti, nullum exigens tormenti vectigal, ultro natura januas reserabat. Aderant illi cherubin et seraphin, et gratulabundus Gloria in excelsis Deo decantabat coelestis exercitus, et usque ad pastorum excubantium aures harmoniae angelicae consonantia perstrepebat, reges Arabum et Sabba ab Oriente egressi, secuti stellam insoliti luminis, genibus curvatis et humi purpura defluente, Jesum nostrum pannosum adorantes, donis sacramentalibus venerati sunt. Ab ortu Salvatoris usque ad baptismum anni triginta defluxerant, nec toto hoc tempore sejuncta est mater a filio, semper individua astitit, et divini conscia sacrati, humili affectu venerabatur ut Deum, amplectebatur ut filium. Ventum est ad miracula, et illico Judaica perfidia movit calumnias, et corde felleo doctrinam evangelicam persecuta, ringens in Christum despumabat convicia, dicens eum in Beelzebub ejicere daemonia, et non esse a Deo Sabbati contemptorem. Multa praeterit succinctus et ad finem properans stylus. Qui singula prosequar? Nec mortuo Christo quievit invidia, nec saturata est cruentae plebis malitia, cum pedibus et manibus clavi, cum lancea lateri, fel ori, spinae capiti, et totum corpus haereret cruci. Observabant milites crucifixum, irridebant Judaei, nec extorquebant responsum. Fugientibus apostolis, in faciem filii se opposuerat mater et gladio doloris animae ejus infixo, vulnerabatur spiritu, et concrucifigebatur affectu: et quod in carne Christi agebant clavi et lancea, hoc in ejus mente compassio naturalis et affectionis maternae angustia. Stabat ante crucem, nom minor quam[ forte non miror, quia] matrem Christi decebat. Fortasse autem quia in morte filii intelligebat redemptionem mundi, et jam sua ipsa morte se aliquid aestimabat publico muneri addituram. Sed Jesus alieno adjutorio non indigebat, qui dixit: Factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber( Psal. LXXXVII). Suscepit quidem parentis affectum, non tamen quaesivit auxilium: imo ipsam inter reliquos pro quibus sui sanguinis Patri sacrificium offerebat, illo generali beneficio complexus est. Ecce, bone Jesu, coram te est mater tua. Cur modo non dicis: Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Modo matrem non abjicis, nec ignoras, sed continendas discipulo, et vicariam imponis sollicitudinem illi quem praecipue diligis, qui supra pectus tuum in Coena recubuit. Mulier, inquit, ecce filius tuus.; et ad discipulum: Ecce mater tua. Supererat Joseph ad quem usque ad illud tempus praecipua obsequii spectaverat ratio, et cui ad hoc ipsum fuerat desponsata; et modo quasi hoc ministerio censeatur indignus, Joannes assumitur. Hunc intellectum circumstantia sermonis videtur exigere. Verum secretiori ratione virginitas virginitati commendatur, ut hoc testimonio juguletur Bonosus haereticus et profanus Helvidius, qui ore fetido ausi sunt garrire quod de utero virginali alius praeter Christum partus effusus est, et post Salvatorem natum Joseph eam licentia maritali contigerit. Ipse Christus de cruce maternae virginitatis est arbiter idem et assertor. Obstructum est os loquentium iniqua; suscepit eam Joannes in suam, non abnuente Joseph, nec aliquam calumniam referente, suscepit eam in suam, non quasi maritus, sed loco filii, assecla et custos, et testis et conscius. Erant quidem ambo in ministerio Mariae, Joseph cedente pro tempore et causa, Joanne praeposito. Christus quidem in eum expensis contumeliis et tormentis, jam hora propinquante, in matre amplius quam in se pati videbatur; nec dissimulans quod humano pungeretur affectu, circa novissima expressit quantam matri vellet reverentiam a mundo exhiberi, cui in ultimis tam officiorum reliquit dilectionis indicium, in ipso mortis articulo exponens quod matris esset intemerata virginitas, et quod ei gratiae singularis aeterna maneret haereditas. Suscepit itaque discipulus quod ei commendatum est, et Christus dixit: Consummatum est. Hoc dixit, et bono pietatis fine mysterium omne complevit. Postulabat ordo ut et de caeteris capitulis quae Christus in cruce tetigit aliqua scriberemus, sed supra nos esse scimus ad tantae profunditatis mysteria mittere manum. Quis enim disserere sufficiat, quod se derelictum clamat in cruce, quasi infirmus: et latronem in paradisum praemittit, quasi Deus: quod orat pro eis qui se maledicunt, et crucifigentibus obtinet veniam: et quod in eodem puncto in quo apud patrem totius mundi causam allegat, quam proprie et singulariter matrem revereatur indicat; quod de siti et non de corpore vulnerato eloquitur: quod tunc demum protestatur omnia consummata, et sic in manus Patris spiritu commendato, capite inclinato, emoritur. Magis haec nostro videntur honoranda silentio, quam indigni sermonis ausu temerario contingenda. Verum de Maria, quod coepimus, ut breviter prosequamur, hoc ex actionibus apostolorum traditum nobis accepimus, quod post passionem Christi cum apostolis usque ad Pentecostem in orationibus et jejuniis unanimiter conversata est. Postea vero Joanne in ejus obsequiis perseverante, non diu vocatione dilata, migravit ad filium, et angelis occurrentibus et deportantibus illam inclytam animam, assumpta est in coelum. Utrum in corpore, an sine corpore nullius canonicae Scripturae definivit auctoritas, sed quocunque modo sit, eam cum Christo esse dubium non est. Nec fas est homini loqui, quid illud gloriae sit, quae beatitudinis plenitudo qua illa perfruitur, quia sicut scriptum est: Pax illa omnem superat intellectum[ sensum], nec eam oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Hoc certum est, quod ibi est, ubi tam ipsa quam Filius vultui Dei assistunt pro nobis misericordiam postulantes non judicium, et obtinentes omni poenitenti remissionem peccatorum. Imo datum Filio a Patre omne judicium, et ejus est temperare et dispensare severitatis districtae decretum, qui non facile eos, quorum advocatus existit condemnat: cumque idem sit advocatus et judex, nequaquam crudeliter judicat, qui semper misericorditer interpellat. Merces quippe mortis ejus salus est hominum. Nec illud sibi perire facile patitur, pro quo et sanguinis pretium magnum datum est: et tantum reconciliationis humanae studium fuit, ut sua dispendia non attenderet, dum erroneum lucraretur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).