Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Ernaldus Bonaevallisc.1071-c.1113
De operibus sex dierum
Dier 2.9
Choose a text More by Ernaldus Bonaevallis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11408 Deopsed2
2.1
INCIPIT TRACTATUS DE OPERIBUS SEX DIERUM.
2.1
Omnium quae sunt, moventur et vivunt, unum principium Deus, in coaeterna sibi sapientia dictavit et fundavit originem. Et quasi magni corporis membra, rerum naturas, distinguens propria loca, et nomina, congruas mensuras et officia assignavit. Nihil apud Deum confusum, nihil informe in illa antiquitate fuit, quia rerum materia, ubi facta est, statim in congruas sibi species est formata. Quidquid de mundi aeternitate, quidquid de hyle, vel ideis, vel de illa mundi anima, quam noym dicunt, sensere philosophi, plura inducentes principia, primum Geneseos capitulum abolet et confundit, unum praefigens omnis creaturae principium, scilicet Deum, in quo non est aliud providentia, vel sapientia, ratio, vel ordo, vita, forma, vel materia quam ipse, qui in Verbo suo, quod est aeterni secreti manifestatio, quod dicit facit, et quod illuminat format. Neque solitudinem, vel paupertatem ante mundi constitutionem suspiceris in illo, neque arbitreris ex subjectione vel obsequio conditorum potentatui ejus vel gloriae aliquid accrevisse. Nunquam est sola Trinitas, nunquam egens divinitas, non deesse praesens, non ignorare sapiens, non infirmari potest Omnipotens. Non senescit aeternitas, non mutatur veritas, nunquam excidit charitas, non rumpitur solidum, non dividitur unum, nihil deest ad perfectum, non crescit totum, non minuitur universum. Sicut erat et erit, ita est, licet erat et erit in eo dicantur improprie, quoniam solum ei praesens est, cui nihil vel accedit, vel praeterit. Omnium igitur quae sunt sola causa est bonitas, non necessitas; et participatio gloriae rationali creaturae ita collata est, ut, licet de plenitudine illa hauriat, non tamen sit ejus pars, cui conformata, secundum aliquem modum, patrissans participat. Inconveniens omnino et nimis absurdum est credere globum mundi informem et artificem simul ab aeterno fuisse, et massam illam seorsum positam nullis usibus deservisse, quasi eam Deus vel non potuerit vel non voluerit distinguere et formare, cum omnino in Deo idem est et velle, et posse et facere. Sane voluntas et potentia, et effectus in illa rerum constructione sese indivisibiliter comitata sunt, quoniam dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt. Aeternum quidem de tam magnifico opere in sapientia ejus fuit consilium, sed initium temporale nequaquam confusione illa quae chaos dicitur latuit involutum, nec omnipotentiam vel sapientiam, vel benignitatem Conditoris materiam factam languore[ decuit] opprimere, vel dilationibus saecularibus negligere tantae excellentiae fundamenta, cum dilatio corporis inchoati nihil sibi, nihil creaturae conferret, quia in imperfectione operis sui nulla esset gloria Conditori; neque ipsa creatura insensibilis et inanimata vel defectum in hoc vel profectum haberet, cui sine aliquo sui damno illa informitas vel inutilitas esset: unde constat aptata rerum primordia, verbo Dei, sicut ait Apostolus, ut de invisibilibus visibilia fierent, et placeret sub distinctionibus et formis universitatis implexio indissolubili connexione in illa mente divina, ab aeterno astricta. Aperta est janua, et egressa est de illa antiqua arca testamenti multitudo innumerabilis visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, et jam coepit locus esse et tempus, quoniam secundum suum modum omnia circumscriptioni obnoxia sunt, praeter illam solam naturam, quae praecedit et excedit omnia, et intra se universa concludit. Circa illam ineffabilem et immensurabilem magnitudinem vane cogitat homo loca vel tempora, omnino minor est auctore universitas, et quidquid temporale est, ad instar puncti, intra se concludit aeternitas. Complectitur omnia, intra solidans, extra protegens, supra fovens, infra sustinens, arte investigabili ligans diversa, temperatura mirabili astringens in pacem et in unum jungens contraria, premens levia, ne effluant, sustinens ponderosa ne ruant. In eodem corpore ignem et aquam videas convenire, terrae aerem circumfusum, illamque molem immobilem firmis radicibus levi et subtili fundamento inniti, aquas labiles et supra ferri, et ardoribus non consumi, ut in hoc sapientia et omnipotentia artificis propensiori admiratione considerata, nos in sui reverentiam trahat quo nihil ei impossibile videmus. Cujus moderamine diversa et contraria in unitatem pacis conveniunt et immobilia et errantia ad certum ordinem revocantur; nec intumescunt maxima nec minima consumuntur: nec tota illa mundi fabrica sine ulla ruinae formidine ex tam dissimilibus partibus uniformis, ex tam diversis una, ex tam contrariis quieta, et solida et concors in sua lege perseverat et ordine. Uni domino omnia subdita non habent quod divertant; nec ullum patet effugium a principe, nisi in judicem et a judice in vindicem. Ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, in quo vivimus, movemur et sumus; quoquot sumus sub certo numero certam habentes mensuram et pondus. Ex ipso sumus natura et origine, per ipsum sumus doctrina et regimine, et in ipso sumus unitate dilectionis et consortio gloriae. In libro ejus numerata sunt et conscripta cuncta quae agimus, et quidquid ibi scribit transgressio, delet confessio. Imo de libro vitae nihil deletur, quia liber ille aeternitatis est, illius in qua nihil corrigitur aut mutatur. Appensa sunt talenta donorum, mensurata distributio gratiarum, ut nihil homo negligat, nihil subtrahat, nihil praesumat. Et quidem ante hunc visibilem mundum, id est ante coeli et terrae creationem, angelicae claritatis obsequium Creatori non defuit, et praecessit illa spiritalis natura corporalem origine. Unde Ambrosius in Hexameron:« Angeli, dominationes, et potestates, et aliquando coeperunt: erant jam quando hic mundus factus est.» Et Basilius:« Post illa invisibilia et intellectibilia, initium generationis eorum quae cernuntur sensuque comprehenduntur Scriptura enarrat.» Hieronymus supra Epistolam ad Titum:« Sex millia nostri temporis necdum complentur anni, et quantas prius aetates, quanta tempora, quantas saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus angeli, throni, et dominationes servierunt Deo, et absque temporum vicibus atque mensuris Deo volente substiterunt.»
2.2
Sunt qui ita intelligant: non solum Creatorem, sed ipsam etiam coeli et terrae creaturam ante tempora exstitisse, quia ad discretionem diei ac noctis, ab ortu et occasu majorum siderum et minorum secundum principia et fines et reditus concurrentium vicissitudinum, determinatis spatiis certarum horarum numero definita est dies et nox, et dierum certis collectionibus distinctum sit tempus; et illa quidem opera sex dierum instituta ex nihilo nullam habentia vel ex se, vel aliunde materiam, sed tantum voluntate artificis prolata dicunt, cujus verbo dictata est omnium quae sunt, et causa, et ratio et origo. Spiritualis quoque naturae, id est angelicae, ea plenitudine sentiunt ordinem institutum, ut nullum ad reparandam vel augendam successionem semen invicem transfundi, in genere illo ulla necessitas postulet, quia si quid ad numerum eorum forte deest hoc suppletur ex homine, cujus multiplicatio quod petiit vel quod defuit, restituit, et consumat. Tantumque aiunt fuisse spatium inter opus et opus, quantum sex dierum continent intervalla, id est quantum dies et nox una mora metitur, et sic facta singula quibusdam praecedentibus, quibusdam subsequentibus, sicut prius est ordine in aedificio fundatum fundamentum, cui infigitur paries et tectum, quae sicut mens, et opus artificis, gradatim aptat in domum, ita Deum fabricae suae molem et species orditum esse, et quasi texuisse pedetentim sentiunt mundum. Verum illius spatii intercapedinem qua ante temporum vicissitudinem invisibiliter Dei sapientia prima opera disponebat diffinire temerarium est, maxime cum canonicae Scripturae de hoc nihil certi tradiderint. Casus tamen diaboli, quia ab initio fuisse legitur, si ante creationem coeli et terrae fuit, non intelligo vel cui inviderit, vel cujus fuerit homicida, cum homo non esset. Unde illa Scriptura: Qui vivit in aeternum creavit omnia simul, universam creaturam et angelicam et humanam, et reliquas singulas videtur asserere simul verbo Dei fuisse exortas, licet difficillima sit illa distinctio, et tamen est distinctio qua intellectualis corporalem praecessit. Prius in rebus investigatur ratio essentiae, deinde ordo naturae, ad ultimum usus et necessitas causae. Cumque eadem sit causa, et unire et partiri, et recolligere negotium, industriae est ut in eadem re aliquid primum, et aliquid intelligas ultimum. Hoc secundum nostri intellectus angustias in rerum consideratione ex crassitudine corporea patimur hebetes et lippi ad purae lucis fulgorem. Verum sapientia Dei attingens a fine usque ad finem, subtilissima celeritate, et praedestinata et creata coessentia intuetur; et quae ipse simul, nos per partes colligimus, et per aliquas moras collectas unimus. Creavit itaque Deus coelum et terram, rationalis creaturae domicilia, ut haberet utrobique colonum et laudatorem implens coelum et terram divinitas. Et superiora quidem agmina Deo vicinius conjuncta, quasi intellectualia vel spiritualia, amplius naturae creatrici participantia, haerent stabilitati suae affixa. Homo vero et terrestris et coelestis, et caro et spiritus, e coelo terraque commistus aliquando apud se sobrius manet, nonnunquam mente Deo excedit, et secundum utramque naturam modo infra est, modo rapitur supra. De angelis sane quorum gradus et officia et dignitates in multis locis Patrum distinguit auctoritas, nihil Moyses est locutus. Sed cum alibi in hoc ipso libro Geneseos eorum personas et officia introducat, non est dubium quin eorum creationem in nomine coeli intelligat. Ideoque coelum non est dictum inane et vacuum, etiam cum pars reproba cecidisset, quia non in quorumdam lapsu tota angelica collectio est infecta, nec peccatum quorumdam nisi in consentaneos praevaricatores redundat, quia non nascitur spiritus de spiritu, sicut caro de carne, nec omnino illa natura descendit ex traduce; et licet omnium sit una natura, nihil tamen habet alter ex altero, quia unicuique singulariter et proprie omnipotentia divina specialis est, ut ita dicam, nativitas et origo. Terra autem, cujus habitator homo est, inanis dicta est et vacua, quia, licet in innocentia sit conditus homo, carnis tamen vigor nondum erat ad integrum solidus, et omnino etiam ante peccatum minus erat purus et perspicax humanus quam angelicus intellectus. Nondum erat reformatum corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis divinae, nec erat in eo statu humana conditio, quem absque dubietate resurrectio pollicetur. Vacua adhuc illius plenitudine beatitudinis quam acceptura erat, quantum sibi ad plenam compositionem deesset ad lucem accedens didicit, qua circumfusa, melius suum imperfectum considerans, ad eum qui potest implere et componere insufficientiam humanam conversa conformationem et reformationem suam nihil haesitans praestolatur; vacua erat terra, non habens possessorem; inanis, non habens decorem, quia informe est quod non illuminat Deus, et vacuum, et egenum quod non implet.
2.3
Et dixit Deus: Fiat lux! et facta est lux. Scriptum est quia Deus lux est, et quia lucem habitat inaccessibilem. Ipsemet est lux, quae facta est, sed lux primordialis illuminans omnia, id est causalium rationum quas apud se habebat reconditas, manifestans efficientiam, conspicabile faciens quod tamen sibi intelligibile erat. Et est illa prima lux repellens tenebras, et constituens dies, abigens ignorantiam, et purificans intellectum sapientia. Per hanc enim omnium rerum conditio disposita est, et ipsarum constitutionum cognitio dies vocatur. Est itaque prima dies ipsius sapientiae intellectus; secunda, corporalis dispositio creaturae; tertia, segregatis tenebris a luce, utilitatis rerum certa cognitio, qua in admirabili ordine et pulchritudine considerata in admirationem Creatoris trahuntur invisibilia ipsius, per ea quae facta sunt contemplantes, ita ut per hoc innotescat nobis sempiterna ejus virtus et divinitas; quarta vero dies, ecclesiastica doctrina et Scriptura sancta divinitus inspirata, in qua certas fidei regulas invenimus, ut non quisque suo sensu, sed veritatis aeternae auctoritate firmetur; quinta vero dies, colluctatio rationis cum concupiscentiis, quasi cum reptilibus innumeris quibus resistit humana infirmitas, in quibusdam quidem membris suis actionibus hujus saeculi affixa, in quibusdam vero avolans conversationem sibi elegit in coelestibus et quietem. Jam vero sexta dies est oppressis concupiscentiis et triumpho de hujus mundi victoria celebrato, mundo corde et pacifico spiritu cognitio et contemplatio Dei, per quam deponentes imaginem terreni, et veterem hominem exuentes reformamur, et in similitudinem Dei et imaginem transimus, imaginem quidem exprimentes signaculo charitatis, similitudinem vero stabilitatis et pacis. Ad haec consideranda sive contemplanda, prima lux, id est cognitio veritatis, quasi inquisitorem suum humanum dirigit intellectum, manifestans ei singulas rerum species, hoc est distinguens dies ac noctes, illuminans egressum de ignorantia, ad cognoscendum ordinem rerum, ut in nomine coeli et terrae omnia coelestia et terrena intelligat: quae per quaedam spatia, quasi per dies et noctes Scriptura distinguit et separat, et ne quid desit, ne quid causetur infirmitas, superfertur spiritus Dei, fovens et formans rationabiles appetitus, adjuvans infirmitatem, fecundans sterilitatem, excitans devotionem, operiens excessus, et distracta restaurans. Hic est spiritus multiplex, unicus, stabilis, mobilis, humanus, benignus, qui ubi vult spirat, et docet, et replet et suggerit omnia, de cujus inexhausta plenitudine et manatione sincera repleta corda fidelium, unius moris in domo coaedificata in habitaculum Dei, eructaverunt in Ecclesia verbum bonum, invincibili eloquentia et insuperabili inconstantia subjectis contradictoribus, cum repente, facto coelitus sono illitterati et idiotae facti sunt fidei assertores, et piscatores disputatores. Hic, absque emendicatis aliunde suffragiis, quos compungit inungit, quos invitat consummat, quod praecipit efficit. Ideoque in eo quod superferri dicitur, nota magisterii dignitatem, nutritoris affectum, vivificatoris praesidium, charitatis impressionem, affinitatem naturae, benevolentiam gratiae. Et primo quidem lux, deinde dies, postea firmamentum, quarto loco illa magna luminaria facta narrantur, quia prima illa angelica natura vigens bono naturae et gratiae, dum per humilitatem stetit in veritate, unica luci aeternae segregata est a nocte, et stabiliri meruit et confirmari, et jam absque ruinae periculo, de gloria sua omnino secura nullum ultra habet ad malum accessum, quia ita est luci superiori conterminata, et adeo ex illo fulget splendore, ut lucem quae ipsa est nullius caliginis vapor interpolet.
2.4
Est igitur lux illuminans, Deus; lux illuminata, angelus; firmamentum, radicatus in Deo rationabilis affectus. Est igitur prima dies, intellectualis vel spiritualis naturae institutio; secunda, corporalis et visibilis rerum creatio; tertia, rerum ab invicem distinctio, et earumdem secundum genus suum fructificatio; quarta, per verbum Dei ex testimonio Scripturarum mentis illuminatio; quinta, inter appetitus carnis et spiritus rationis discretio; sexta, in intellectu et actione, quasi quodam sexu maris et feminae, imaginis et similitudinis divinae expressio, ex qua copula spiritalis fetu repletur Ecclesia. Jam vero restat in septima sola vacatio, de quo Sabbato ad sabbatismum octavae transibit quisquis renovatus spiritu mentis suae potiora probaverit, et de tenebris hujus mundi emerserit, in omnibus inter lucem et tenebras dividens, et fructificans quasi arbor bona secundum gratiam quae data est sibi. Oportet quippe hominem intelligere in primis, quia Deus est; postea quid sit Deus, ad quod ex creaturae consideratione paulatim accedit; deinde luce veritatis accensa, inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores, firmamento rationis fixo, expulsa tentationum quasi flatuum salsugine, gramina et arbusta producere, id est virentium gratiarum propagare genimina. Sed et ipsas spirituales intelligentias quae ex Scripturis nascuntur, diligenter attendere. Quomodo ipsa veritas quasi sol illuminet animam; ipsa vero anima quasi luna irradiat noctem, id est corporales sensus, actiones quasi stellas multiplicans, quae caligine tenebrarum hujus mundi non vincantur. Necesse est etiam ut inter reptilia et volatilia ea discretione utatur, ut, quia aliquos excellentioris vitae conspicit, non contemnat infirmos, quia in omnibus est anima viva, et quae inhonestiora sunt, iis honorem abundantiorem circumdamus. Iis exercitiis homo ad formam Dei proficit, cujus est quies coelestis haereditas, cujus gloria beata aeternitas, et in agnitione Dei omnem exsuperans sensum pacis supernae felicitas.
2.5
Justitia et judicium in primo statim patuere negotio, et sine ulla dilatione assentientium et dissentientium spirituum utraque pars suorum obtinuit stipendia meritorum, et sejunctis illico contuberniis separata sunt sancta et impia agmina, expulsis dejectisque irregressibiliter in inferiores mundi partes, sive in infernum( quicunque ille est), his qui sine Deo esse affectaverant. A Dei quippe visione beatifica sine spe misericordiae in aeternum avulsi, immortales quidem, sed tamen passibiles impassibilitati sanctorum angelorum superstitum invident, et licet eos infectare non possint, quoniam illi solidata natura intentabiles sunt, in livore malignitatis, in implacabili odio perseverant: et hoc ipsum invidiae tormentum, continuaeque rubigo malitiae, jugis ira, infinita tristitia, spes venis interclusa, quasi flammae ultrices cor eorum felleum undique allambunt, et est quasi quaedam gehennae fornax semper nocendi aviditate accensa. Mala voluntas est quasi perpetua caecitas, id est a visione divina praecisa facultas. Sancti vero angeli adhaerentes Deo semper vultui ejus assistunt, et faciem ejus sine ullo velamine contemplantur. Bibunt de ipso fonte vitae, et panem suum supersubstantialem, in quo confirmati sunt, ad satietatem comedunt; regnant sine fastu, serviunt sine jugo, gaudent sine metu, obtemperant, sed non serviliter; omnis consummationis vident finem, sed non finaliter. Contemplantur altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quiescunt in pace illa, quae omnem exsuperat humanum intellectum; et si est aliqua superior et secretior pax quam solus inhabitat Deus, id ipsum beatitudinis est, quod habent in suo bono sufficientiam, nec coaequari suo superiori praesumunt. Hoc enim illius maligni peccatum est quod non suffecit ei excellentiae suae illa admirabilis magnitudo, sed similis esse Altissimo voluit, vel quasi Deus omnino, vel saltem sine Dei dominio. Ideoque cum esset lux in Domino, factus est tenebrae in seipso, et justissimo judicio qui voluit esse summus factus est infimus; qui supra lucem, nocti addictus, qui supra regem, carceri mancipatus, de libero servus, de angelo diabolus, de conspicuo obscurus, de nobili et glorioso contemptibilis et horrendus: vere divisa est lux a tenebris, et in eodem consortio bonum et malum esse non possunt. Non est communicatio Christi et Belial, non est participatio justitiae cum iniquitate. Angustum est stratum, inquit Isaias, ita ut alter decidat, et pallium breve utrumque operire non potest. Sed et chaos magnum inter bonos et malos angelos est firmatum, et irrefragabiliter sancitum est ut omnino non possit ultra bonus angelus in diabolum, vel Satanas transire in angelum bonum, quia utrinque rata et immobilis promulgata est sententia, ut qui ceciderunt, ultra stare non possint; qui vero stant, periculum casus cujuslibet non formident, et sicut peccatum in electos ultra non cadit, ita in reprobos non redit justitia; quia sicut nullam sensit corruptio reorum medelam, ita nullam admittit sanctorum gloria corruptelam. Fallitur Origenes, qui dogma Platonicum in Ecclesiam introducens in libris Peri archon de quadam revolutione daemonum in corpora, quasi per crassae hujus corporeae oppressionis conversationem indignam purgatione facta, rursum post multa saecula, per hujusmodi revolutiones expiatum, in statum antiquum Satanam asserit reversurum. Addit etiam nescio quam passivam divinitatem pro reorum redemptione iterum in aere invisibiliter pati; et dum laborat emungendo sanguinem ex quibusdam Scripturarum auctoritatibus, et praedicat Deum misericordem et pium, probat eum mendacem et injustum. Mendax est, si impius cum diabolo et angelis ejus non vadit in ignem aeternum; injustus, si injusto et justo idem reddit stipendium. Sed haec verborum monstra et rationum portenta, non christiana sunt dogmata. Supersedit litterae Origenes, nec intellexit Isaiam, qui in honore Tyri quaedam mystice loquebatur, quae ille litterator ad proprietatem verbi retorquere conatus est. Et erit, inquit propheta, in die illa, visitabit Deus super malitiam coeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram, et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum et claudentur ibi in carcerem, et post multos dies visitabuntur( Isa. XLII). Visitatio haec non est indulgentiae, sed severitatis et justitiae, sicut saepe visitantur a custodibus, qui in carceribus sunt non ut liberentur, sed ut custoditi diutius et acrius crucientur. Sunt et aliae Scripturarum auctoritates quas ille quasi de convallibus rapuit, et statim ad eas cum clamore cucurrit. Animas quoque hominum angelos fuisse, et rursum in angelos reversuras, et in restitutione angelos et daemones, et omnes homines sive Christianos, sive gentiles, sive catholicos, sive haereticos aequales fore, et iterum animas ad nova corpora reversuras, et ex alio principio iterum alium mundum: et sic alternis vicibus usque in infinitum decessum et successum omnium et sensit et scripsit, et alia multa impia et nefaria quae etiam replicare criminis est.
2.6
Ne igitur detrusis in has inferiores partes malignis spiritibus, si eadem passim conversatio daemonum esset hominum, liber et frequentatus accessus, et conflictus assiduus homini esset in juge et pertinax scandalum, et nulla pacis forma esset, ubi indefessa infestatio urgeret, seorsum pars reproba impetus importunos quasi amarissimos fluctus praefixis terminis Deo praecipiente intra se collidere coacta est, et dictum est ei: Usque huc veniens, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Qui dixerat: Sedebo in monte testamenti, ero similis Altissimo; jam neque in gregem porcorum audet intrare nisi permissus; sed capistrata cervice hac atque illac quantum catenae longitudo attingit, spumans et fremens relambit quod evomuit, et nihil virium habet illa malitia, nihil effectus illa vesania, nisi quantum vel ad probandum, vel ad puniendum justos vel injustos justitia divina permittit. Habent et ipsi sub principe daemoniorum leges officiorum et ministeria distributa, et quantum indulget potestas superior, dico sanctorum angelorum, sub suis potestatibus militant et egrediuntur, et circumeunt, et suscitant tempestates, abscondunt laqueos, tendunt muscipulas, et exquisitis artibus modo violentiam, modo simulationem intentant. Persuadent et suggerunt consiliatores dolosi quaecunque impia, quaecunque impudica: nihil agunt potestative in animas, in quarum potestate potius et voluntate est in forma crucis et sanguine agni resistere, et confusum et victum repellere in gehennam. Et ex propriis illusionibus quibus servos Dei irritat et appetit, ipse repercutitur et illiditur, fitque ipse occasio coronae et gloriae quibus esse voluit transgressionis laqueus et ruinae. Sed et si aliquando praedestinatorum aliquis ad ejus flatum infectus contabuit, armis poenitentiae accinctus fortior securiorque surrexit, et expertus admissi turpitudinem, hostem suggestorem et se consentaneum mira indignatione exhorruit, et rursum cautior et munitior ad conflictus accessit. Profligati itaque et repulsi ad seipsos convertuntur, et in maris sui salsugine, hoc est propria cruciantur invidia, et inefficacis malitiae dolore tabescunt, hoc est mare magnum et spatiosum in quo sunt reptilia quorum non est numerus, in quo draco ille antiquus quasi cete immensum perambulat, cui auctore Deo illuditur. Ex immissionibus vero quae per angelos malos fiunt, homo opus divinum non destruitur, sed probatur, et recedentibus tentamentis omnique spirituali nequitia quasi intra suum pelagus recollecta, exsiccatis paludibus voluptatum, terra fecunda herbam virentem et ligna fructifera talibus germinat incrementis: qui a cordibus electorum abstersa peccati illuvie de virore fidei, ad fastigium spei, et ad ipsum culmen perveniunt charitatis, radicati sicut arbores bonae in Christo, et fructificantes secundum mensuram donationis ejus, unusquisque in genere suo.
2.7
Nomine herbarum viridium simplices et humiles possunt intelligi; arborum vero proceritas sublimioris sapientiae exprimit dignitatem, lignum sapientiae, et lignum scientiae, et lignum vitae, quae in hac Scriptura inveniuntur, nos haec spiritaliter intelligere persuadent, licet fundamentum litterae non avellant.
2.8
Constitutio corporalis vel spiritalis visibilis et invisibilis creaturae, quae est quasi prima hujus mundi dies, illuminante mentem Verbo Dei, intelligibili ratione cognita est. Sed oportebat ut eamdem lucem intellectus lux copiosior ipsius veritatis vivacioribus documentis accenderet, et acutiora et subtiliora per se dictaret dogmata veritas, quam humani ingenii vel rationis per se posset experiri capacitas. Condidit itaque sapientia duo luminaria magna, et constituit in firmamento; et quod intimaverat ex parte per spiritum, loqui voluit per seipsam, ut esset posteritati divina auctoritas, nec errandi locum, aut ignorandi, aut pervertendi verum haereticorum haberet impietas. Conveniunt sane in unum naturae et legis decreta: sed majus pondus est, ubi doctor est Deus, quam ubi inquisitor est animus. Moysi in monte Sina datae sunt tabulae lapideae scriptae digito Dei; apostolis sanctis Verbum quod erat in principio apud Deum, et Deus erat Verbum, et idem Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: Filius Patris locutus est, et non in tabulis lapideis, sed voce viva praedicavit Evangelium scribens intus in cordibus, clamans extra in auribus: Ego sum via, veritas et vita. In his duobus testamentis, locutus est Deus multifariam patribus in prophetis, nobis per seipsum in Evangeliis; et everso modio velaminum, accensam veritatis lucernam figens super candelabrum, quasi diem proposuit divinae et humanae naturae in eadem persona unitum consortium. Ab Adam quippe usque ad Moysem naturalis lex a caeremoniarum libera servitute sub familiari mandato primitivum populum docebat et regebat; sed, sicut diximus, doctrina haec, quia non muniebatur definitione auctoritatis, labi poterat per successiones vel corrumpi: ideoque accessit lex scripta quasi luminare minus in aenigmatibus et figuris, unius quidem Dei cultum et venerationem exigens, sed ad exercitationem rudium animorum sub multiplici verborum velamine, rerum veritatem occultans. Fecit Moyses tabernaculum et mensam propositionis, et arcam testamenti et velamentum ante Sancta sanctorum et cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium; multa de circumcisionis ritu, de mundatione leprae, de lege zelotypiae, de sacerdotum vel levitarum officiis, de unctione pontificis, de civitatibus refugiorum, de violatoribus Sabbatorum, de generibus holocaustorum, et aliis legis decretis praecepta conscripsit. Sed, ut ait Apostolus, luminare illud legis neminem ad perfectum perduxit. Erudivit sub timore quasi paedagogus teneram Ecclesiae nescientis infantiam, et lascivientem primae aetatis insolentiam oppressit serviliter donec in praefinito tempore a Patre provectus in intelligentia spiritali populus Dei introiret usque in interiora velaminis, et ipsa Sancta sanctorum, intra quae nullus ingredi nisi solus summus pontifex praesumebat. Ubi vero gratia, scilicet luminare majus, intolerabile legis alleviavit onus, expirante Jesu in patibulo, rupta sunt illa velamina. Jam non tantum Aaron et filiis ejus illud privilegium mansit, sed universitati fidelium liber ingressus datus est et ad lignum vitae et ad Sancta sanctorum. Primus ingressus est non in alieno sanguine bonorum pontifex futurorum, et dato illo magno pretio sanguinis, viluit aurum legis, et veniens Sanctus sanctorum abolevit victimas Judaeorum.
2.9
Luminare minus fulgebat pro modo suo, cum tantum notus esset in Judaea Deus, cum illas umbras et aenigmata mandatorum vix etiam pauci electi illius temporis caperent. Ubi lux gratiae Evangelii luminare effulsit, nullus fuit qui se a calore ejus posset abscondere. Dirupta sunt illa figurarum integumenta, illa verborum involucra, et facta sunt omnia munda mundis, accessibilia et intelligibilia universis, et repulsa multitudine exemplarium, unum pro omnibus omnia continens et excedens, et cujus plenitudinem omnis illa inchoatio figurabat, sanctum et rationabile superfuit holocaustum, unus ordo, una distinctio, nuda veritas, pura charitas. Jam non tantum tribus Levitica ad sacra mysteria separatur, nec de sola tribu Juda regalis persona eligitur, una est tribus populi Christiani gens sancta, populus acquisitionis, et Christus rex noster et pontifex regii sacerdotii pauperibus tribuit dignitatem. Jam vitae puritas non significatur, sed ostenditur. Jam Agnus Dei digito demonstratur, Messias non exspectatur. Jam nobiscum Emmanuel conversatur, fulget in Ecclesia Sol justitiae, Rex decore suo videtur. Propalata est sanctorum via aeterna redemptione inventa. Nihil est ad hominis perfectionem quod non haec duo doceant testamenta: omnia legis sacramenta simplicitas evangelica exponit, profunditatem propheticam explanat Apostolus. Et manifeste ad lucem istam magnum pietatis arcanum innocuit, quod manifestum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est mundo, assumptum est in gloria. Stellae quoque in firmamento dispositae dant lumen suum. Quod exponens Daniel, ait: Qui docti fuerint fulgebunt sicut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Docti et doctores stellae vocantur. Quidam enim exemplo, quidam et verbo proficiunt et exemplo. Dividit haec Scriptura inter diem et mortem, separans a sinceritate doctrinae catholicae haereticorum inquinamenta et a moribus sanctorum eradicans quaecunque non competunt honestati. Lux ista veritatem separat a mendacio, a nugis seria, a pace discordiam, a Christo idola, a puritate religionis quaecunque impia et obscena. Lux ista cor mundum, et a peccati amore divisum, primum pudicum, deinde pacificum usque ad contemplationis divinae perducit arcanum. Descriptio Jerusalem in latere, et per Ezechiel adversus civitatem ordinata obsidio, sartago ferrea pro muro erecta et reliqua signum sunt Domini Israel lumbare, juxta Euphratem absconditum et putrefactum, oculi animalium, et pennae quarum aliae volant, aliae caput et pedes sedentis in throno abscondunt, in signum magnae rei ab Isaia sunt positae, et per Apostolum in Christo et in Ecclesia signatur sacramentum, cum de nuptiis et conjugii foedere idem disputaret Apostolus. Agar et Sara duo significant testamenta; Isaac et Ismael populos duos, et multa hujusmodi in signum alicujus rei sancta Scriptura ponere consuevit. Sed et temporum et annorum revolutio, et discursus de una ad alteram, volubilitatem mutabilium, et aeternitatis stabilitatem distinguit, quia ferventi circuitu rationis desiderium ad principium suum recurrens festinat, ubi nec anni, nec tempora, nec aliquae mutabiles vicissitudines, sed una sancta est dies consummatio et plenitudo sanctorum, lux non erratica, Deus omnia in omnibus, perpetua illuminatio omnium. Circumcisio in signum est exspoliationis carnis peccati, baptismus sepulturae, opus altaris crucifixionem carnis, visibilis unctio sanctificatum habitaculum Spiritus sancti significat; templum mentis dies sunt, horum et similium congrui intellectus. Tempora sunt, collectio et concordia novorum et veterum, sicut matutina spatia ad certas metas finesque conveniunt. Licet proprie praesens et praeteritum, et quod futurum est nomine temporis censeatur, nihilominus tempus dicitur aestas et hiems, et alia similia, quae ad intellectuum volubilitatem aptata, rerum varietates et finem unitatemque diversorum, reductis ad suum principium causis, et conjunctis partibus exprimunt. Idem per annos, licet diffusius intelligitur, in quibus sicut et dies, et tempora concluduntur, et ipsi anni extenduntur in saecula, ita Verbum Dei, lux aeterna, omnia per Scripturam sanctam intimat et comprehendit. Loquitur Moyses revelante sibi Spiritu sancto de constitutione mundi, cui temporaliter et corporaliter non interfuit. Paulus praedicat Evangelium, quod ab homine non didicit, sed per revelationem Jesu Christi. Ascendit in paradisum, audit quaedam arcana, quae non licet homini loqui. Joannes apostolus ad aeternitatem Verbi, et coessentialitatem et unitatem Patris et Filii ascendit et attingit. Isaias et Daniel multa de fine mundi et de judicio Dei eloquuntur, in quibus quasi per quosdam scalae gradus ascendit et descendit quilibet studiosus, habens Scripturam et tempus, quasi annos in quaedam infinita saecula proficiscens, quippe his omnibus diffluentibus, sicut scriptum est: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
2.10
Spiritum sanctum superferri aquis superius diximus, cujus inspiratio subjectae sibi creaturae vivificaret et fecundaret originem, non incumbens ei quasi ad tutelam secundum Manichaeum contra nescio quam gentem tenebrarum, sed concludens sub se, quia nihil per se, nisi idem spiritus foveat, aut bene vivit, aut sane intelligit. Aquarum nomine generationes hominum intellige, quae sicut de fonte in rivum, de rivo in fluvium labuntur, ita homines de conceptu in partum, et de infantili aetate in senium inquieto volumine properant et decurrunt, unus atque idem Spiritus, prout vult, ex eadem materia diversa in varia ministeria operatur: Et alii datur sermo scientiae, alii gratia sanitatum, alii discretio spirituum. Seminat in agro suo mente hominis semen justitiae, et quaedam quidem ad horrea vitae activae, quaedam ad cellaria aeternitatis implenda praedestinat, ita tamen ut activae fructus imputribiles, post necessarios vitae praesentis usus, coelestibus inferat apothecis. Nascitur ex eodem cespite frumentum et hordeum, et in eodem terrae gremio aurum foditur et argentum. Alia aliis excellentiora, singula in genere suo utilia et necessaria. Ex humano genere, quasi ex aquarum natura, et reptilia procedunt et volucres, quia quidam repunt per haec terrena; alii vero his neglectis in coelestibus conversantur. Repit et lento gressu incedit quem premit conjugii servitus potestatis, fastigium, ministerii sollicitudo. Ex occasione officii saepe officio reddunt ultra quam debeant. Sed licet ligna, fenum, et stipulam congerant, a fundamenti tamen stabilitate non recedunt. Utuntur hoc mundo quasi non utantur, plantant, aedificant, sed tamen iis animo non haerent, imo ad civitatem Dei, de qua gloriosa sunt dicta, medullatis affectibus suspirant. Neque vero illius civitatis rex a domo sua simplicia hujus mundi excludit reptilia, qui etiam Rahab quasi reptile venenatum purgavit et fecit innocuum, et Tyrum et populum Aethiopum et alienigenas, quasi multa reptilia, congregavit et posuit illic: et ipse natus est in ea quam fundavit Altissimus, et filios adoptionis cohaeredes constitutos secum laetari et cohabitare voluit in eadem civitate. At vero viri contemplativi, relicto humanae conversationis nido, nituntur et tendunt in ardua, et per arctas vias non parcentes corpori, ubi sit dilectus, investigant, festinant per vepres et tribulos carnibus cruentatis, transiliunt sepes, et irruunt in reclinatorium aureum, ubi Rex in accubitu suo nardi odore delectatur. Suscipiuntur ad osculum, sugunt ubera potiora vino, trahuntur odore, post unguenta concurrunt. Gemit in fluctibus suis immensa actio et suspirat, gaudet contemplatio, et primitias pacis angelicae jam delibat. Mordetur tentationibus, quasi serpentibus, homo in medio viperarum expositus, et concupiscentiarum lanceis latus nudum transfigitur, clamat oppressus: Infelix ego! quis me liberabit de corpore mortis huius? Nihil hujusmodi contemplatio sentit; sed rara omnino illa mens est, si aliqua est quae in hoc mundo ita mente excedat, ut ad illusiones carnis, et pruritus titillationum, non aliquando sive abolita, sive oppressa respiciat. Etiam spirituales dicit Apostolus posse praeoccupari in delicto. Tu quisquis spiritualis es, considera teipsum, ne et tu tenteris. Intus in medullarum crassitudine in vapore cordis juge incendium et flamma aestuat perseverans, nullis aquis exstinguitur, et quocunque fugeris, sequitur. Repit humana infirmitas, et ad longum cursum non sufficit: quod et si fugerit, non evadit. Una patientia totum hunc ignem redigit in cineres: qui resistit vincit, qui tolerat superat. Infirmitas sentit, ratio non consentit: nec sensus peccatum est, sed consensus. Hic laborat discretio, hic vigilat ratio, hic est limus, hic est lutum faecis, haec procellarum regio, in qua reptilia conversantur. Sed, sicut diximus, circumfuso Spiritu sancto, qui subjectus est ei, quantaecunque circumfluant tempestates, exercitio proficit, motu purgatur, tentatione probatur, probatione firmatur. Inter haec duo vitae genera, quorum alterum reptat, alterum volat, et pusillanimitas et incolumitas creaturae in altero sentit quid per se, in altero vero quid possit per Deum, ut nemo in se glorietur quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
2.11
Enumeratis et distinctis quae ex terra et quae ex aquis gignuntur, sequitur quasi auriga omnium inferiorum homo, et ducens prae se pecora et jumenta, quasi bestiales motus sibi subjectos indicans, dominus mundi constituitur: in seipso quasi alterius machinam exprimens, habens omnium clementorum substantiam, et secundum aliquid omnium creaturarum naturam, dignitate spiritus et animae rationalis intelligentia alter angelus in terris, societate carnis et vitae, motus et essentiae adeo participans hominibus, ut non solum secundum hoc quod moraliter vel allegorice definivimus, sed etiam secundum proprietatem naturae ad universitatem rerum quaedam sit ei cognatio et affinitas multiplex. Intueri possumus in homine velut quemdam alterum mundum, totum in exiguo, e coelo terraque commistum, habentem sub se visibilem creaturam, supra se invisibilem, in unius mentis angustia, universitatis semina complectentem. Mens in eo quasi quoddam divinitatis insigne, subditos aptat et dispensat affectus. Habet de coelesti natura sapientiam et intellectum, consilium et scientiam, constantiam et pietatem, et castum timorem: quo ductore in eo a quo est, humiliter gloriatur. Quidquid spirituale in nobis est, inde est: ibi exemplar est ad cujus formam homo sensum acuit, mores componit, aptat sanctimoniam, ordinat charitatem. Secundum illam naturam, paulo minor quam angeli propter carnem passibilem, non ignorat, quia ex conjunctionis suae diversitate aliquando liberabitur, et rursum magnificentius colligabitur, nec jam ultra dissolutioni obnoxius, sed aequalis angelis etiam in corpore constituetur, et illius gloriae quam modo per patientiam exspectat, culmen attinget. Corpus quidem de terra est, in quo, si diligenter consideres, in minimis corporis partibus omnia hujus magni mundi membra reperies. Gravia haec elementa, terra et aqua, igne et aere quae levia sunt, circumfusa moventur, et ponderosa materia segregata ab invicem traductione subtiliorum confusione non premitur, sed distinctis singulis ordinatisque accessionibus omnia sibi serviunt, ut omnino stupenda sit illa rerum discordia in tantam pacem redacta, ut absque ulla dissensione ignis et aqua in eodem vase cohabitent, ita ut et terra aquis non diluatur, et tanta mole subtilitas aeris non excludatur. Imo vero complectuntur se pacifice, ut in hoc quoque mireris artificem, et in harmonia universorum et compage omnium, bonum pacis quam sit praedicabile, et commendabile videamus, et cum inter se contrariae discordesque naturae conveniant, quantum et quam indissociabile foedus esse oportet in rationabilibus creaturis, quarum una est origo, una functio, una perventio. Considera in capite humano, in substantia cerebri quasdam cellulas sub quadam quasi camera coeli, testa superiori constitutas, et quasdam pelliculas, quas miningas vocant, cerebrum involventes, ut quasi nubes aquis vaporalibus calorem superiorem humectent, ne nimia siccitate vitalis ille motus arescat. Deinde quasi in firmamento oculi duo magna luminaria micant, interiori quidem igne semper accensa. In narium fistulis introitus et exitus aeris manifeste conspicabilis est. Discursus aquarum per venarum meatus quasi per alveos suos perenni lapsu circumferuntur, et in stomacho et in vesica sentinam et totius colluvionis pelagus vides. Cor igneum, nisi pulmonis ventilabro refrigeretur, succum corporis exhaurit. Caro, quae quasi terra in homine est, calore cordis vegetatur et fecundatur. Hepar et lien, lacerti et musculi, et renes et reliqua officialia membra, quasi metallice sunt in corporis officina, eorumque officiis et nutritur, et purgatur, et augetur, et minuitur, prout naturae ratio exigit haec corporea et materialis substantia. Viret homo in pueritia sicut herba, floret in adolescentia sicut arbor, et in senectute fructificat. Reptat in aetate decrepita, pascitur, cum docetur, ut pecus; ut jumentum servit cum obedit; volat cum ad suum principium redit. Ita mundum majorem in minore reperies, et nihil est in illa mole immensa quod huic exiguo congrue non aptetur. Quod autem non ad materiam, sed ad mores multa referimus, et interioris hominis affectiones enumerantes, in illa diutius parte quae praestat moramur, nequaquam abolemus historiam, quae Scripturae fundamentum est; nec vim facimus litterae, proprietatem ejus in sensum alium retorquentes. Ex eodem palmite racemus et vinum, et ex eadem spica et panis et granum. Nulla est injuria, nulla violentia, quam facimus litterae, si reconditos in ea mysticos revolvimus intellectus, imo honoramus fundamentum, cum super illud, templum Domino ex subtili et invisibili materia, spiritali labore construimus. Sane absque ulla dubitatione credimus, in principio creata simul coelum et terram, in quibus, sicut supra diximus, omnium, quae postea facta sunt, vel fiunt, elementalis exstitit causa.
2.12
Quod autem dicitur lux postea facta, cum sol nondum esset, si tamen horarum hoc factum putatur intervallis, jam ad litteram lux illa vix potest intelligi, nisi forte ille elementalis ignis per se in suo puro fulgeret. Sed quomodo immistis in materia elementis, rursus eorum separatio fiat, vix humana ratio capit, cum eorum momentanea separatio, illius sit complexionis destructio. Quod commistus aquae et terrae et aeri, ignis luxisse dicitur ante solem, hoc rerum experimento rationalis sensus non didicit, cum hodie sine illis duobus magnis luminaribus nihil nisi tenebrosum in rebus corporalibus possit intelligi, et absentia solis ipsa est nox, et rursum praesentia dies. Proinde si lux illa prima corporalis fuit, remoto sole et luna, in rebus visibilibus similem lucem mihi vellem ostendi, nisi forte per anticipationem effectus ante causam positus est, et prius lucem quam solem cujus lux est eadem Scriptura commemorat. Quod si lux illa per se fuit, et diem discrevit a nocte, minima fuit illa tenebrarum et lucis discretio, quia ipsa lux minima erat et omnino confusioni contermina. Hoc ideo dico, quia unam lucem materialem ad discretionem diei et noctis sufficientem fuisse rerum usus usitatusque naturae cursus insinuat, et, ut ad spiritalem revertamur sensum, lux prima rationis et mentis fuisse, et voluntatis divinae cognitio in rebus visibilibus apparuit, et intellexit homo mente de mundi constitutione divinum consilium: quod corporali lumine deinde sibi conspexit subjectum. Hoc est incongruum, si prius illuminatur spiritus, deinde corpus: imo sicut omnem actionem naturalem praecedit et praevidet ratio, ita multo efficacius in ordine rerum interiorem ante exteriorem hominem illuminari oportuit, ut de utraque consolatione Creatori obnoxius, cui causae rerum patuerant de dispositionis aeternae non dubitaret effectu. Spiritualia et intellectualia et corporalia initium habuisse dubium non est, quantum ad hominis pertinet intellectum: et ipsa institutio primitiva sibi lux non erat, sed creaturae cognitio intelligenti lux fuit, quae nescienti tenebrosa abyssus erat. Neque enim contra rationem est, vel adversatur auctoritati, si rationalem creatuturam prius factam, postea credimus illuminatam, et aliud et fuerit illuminatio, aliud creatio. In reliquis vero eadem consideratio est, in die et nocte, in mane et vespere. Mane et vespere ita ponitur multis in locis, ac si dicatur, prius et posterius. Et fit vespere et mane dies unus, cum priorum et posteriorum plena fulget cognitio. Mane est inquisitionis opinio vel conjectura nondum perveniens ad veritatem, in ipsa inquisitione ex parte sentiens quod investigat. Si enim nihil sentiret, nihil inquireret ubi vero ratio rei ad plenum colligitur, et ad liquidum ac perscipue a fine usque ad finem attingit, fit unus dies, et illius causae assecutio, in cujus discutione multi meditationum conatus quasi horae meridianae expensae sunt. In prima et secunda et tertia dies est, singularum rerum, quae in usum interioris vel exterioris hominis creatae sunt, diligens inspectio, certa cognitio. Quod enim de herbis vel arboribus, vel reptilibus et volatilibus, de jumentis et pecoribus Adam ille primus homo, qui omnibus nomina imposuit, revelante spiritu sensit, et causam et usum universorum agnovit, secundum ordinem et accessionem revelationum quod prius ei patuit, quasi prima dies fuit, et secunda quod posterius. Iterum in ipsa revelatione mane fuit inchoatio doctrinae, vespere et mane plenitudo scientiae. Nec nomina, nec causas, nec rerum effectus agnosceret, nisi eum divina sapientia doceret, quae ei et se singulariter proposuit, et quidquid corporaliter creaverat, et distinxit, et tradidit, et subjecit. Illa quidem visibilis mundi essentia, licet simul facta sit, simul tamen dici non potuit: et non nisi per verba humana quae temporalibus intervallis formantur, rerum universitas exprimi potuit, et quod apud Deum in quo tempus non est vel spatium, simplex erat et unum, a Moyse per partes est visum, et intellectum et dictum, et per loca et species et officia distributum. Nimirum idem Moyses qui primum et secundum et tertium diem, et reliquas tam subtili distinguit libramine, unam esse diem qua coelum et terra et omne virgultum, et herba creata sunt, ut et in caeteris idem intelligas, statim post enumeratas dierum distinctiones subjungit: Istae sunt generationes coeli et terrae, in die quo fecit Deus coelum et terram et omne virgultum agri, et omnem herbam regionis. Vide quam manifeste creationem omnium una die factam Moyses dicit, qui tamen sex dierum opera mirabili subtilitate describit. Nunquam angelicae naturae, quam sub coeli nomine accepimus, divinae defuit veritatis intuitus, nec humanae, quae per terram exprimitur, quasi lux dividens inter diem et noctem rationabilis intellectus. Firmamentum dividens aquas ab aquis, perseverans est ab aeterno inter sanctos et impios disciplina. Congregatio aquarum intra unum littus, et terrae et arborum fructificatio, obedientia est creaturae in genere suo. Duo luminaria in coelo, desursum esse indicant quidquid in utroque legitur testamento. Lux firmamenti intellectus est testamenti. Reptilia et volatilia ex aquis producta activos et contemplativos ex eadem massa oriri significant. Haec simul dici omnino non possunt; simul esse non est qui ambigat.
2.13
Faciamus, inquit Deus, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. In omnibus quae a Deo facta sunt, nihil hujusmodi legimus; sed in omnibus sensibilibus et insensibilibus, et in omnibus quae sunt et vivunt, dictum est ut essent, et fuerunt. Sol et luna, magni et incomparabilis splendoris luminaria, inter reliquas creaturas servilem obtinent locum. Solus homo ad imaginem Dei factus, hoc singulari privilegio honoratur. Et de angelis quidem, quod ad hanc similitudinem facti sint, nihil legimus. Quoniam sicut eorum creationem, eo quod intellectuales naturae sint, Scriptura intellectui nostro reliquit, ita eorum dignitatem vel excellentiam praetermittit. Credendum tamen est illam imaginem in illis tanto expressius signatam, quanto illa natura purior est, et divinae majestati vicinior. Reliqua vero omnia ad imaginem aeternitatis non pertinent, quoniam vanitati subjecta, inquieto circuitu rerum vicissitudines obumbrant; neque stabilitatem suae essentiae per hos discursus et motus conquirunt, et omnino desinent esse id quod modo sunt, nullo pacto, postquam dissoluta fuerint, ad corpora sua vel statum quemlibet denuo reversura, Ipse quoque sol in reformatione mundi ab hoc labore suo quiescet: nec opus erit divinis et nocturnis distinctionibus; quando una dies aeterna, et sol unus immobilis Deus erit, et, quiescente omni creatura, una erit omnis naturae stabilitas, una firmitas, una sanitas, una pax, una aequalitas. Elementa vero utrum tunc sint, coelum scilicet ipsum et terra, vel aliquid praeter spiritualia, puri pectoris est intueri.
2.14
Hoc tamen quod dictum est: Coelum et terra transibunt, nescio si ad hanc possit referri sententiam. Petrus apostolus in secunda Epistola, quae Canonica dicitur, verbum evangelicum vel exponens, vel sequens ait: Adveniet dies Domini ut fur: in qua coeli magno impetu transient: elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ea sunt exurentur. Et infra: Coeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent. Novos vero coelos, et novam terram, et promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. De abolitione vero veteris mundi nulla quaestio superest, quae tam manifeste a principe Ecclesiae est praedicta. Sed cujusmodi illud novum coelum et nova terra futura sint, vel si iterum novis creaturis coelestia, vel terrestria implenda sint, omnino praetermissum est. Quia vero dictum est justitiam habitaturam novitatem illam, potest intelligi quod omne in illa reformatione alterius et multo purgatioris naturae futurum est, et quidquid modo vel corruptibile est, vel corruptum, in illa regeneratione purgabitur, et tota erit mera de reliquo merae habitatio sanctitatis. Quanto magis homo configuratus corpori claritatis Dei, nihil molis habebit, nihil necessitatis in corpore, quod quidem et spirituale erit, et tamen corpus. Ita et ipsa rationalis creaturae conversatio quae utique paradisus erit, et tamen habitatio; quia sive in illo novo coelo, sive in illa nova terra illa glorificata corpora erunt, quae, licet natura et gloria angelica agantur, veritate tamen corporis non privabuntur, sed sicut scriptum est: Sancti in terra sua duplicia possidebunt. Paradisus autem, hoc est illa amoenitas, quies, pax, tranquillitas, et caetera omnia bona quae adhuc oculus non vidit, nec in cor hominis ascenderunt, intelligentia et visio Dei erit, quia videbit homo et audiet et in cor hominis ascendet quidquid illud est quod Deus est, nec de locis corporalibus, vel odoribus, vel saporibus, ulla erit ultra vel cura, vel quaestio, quia, sicut diximus, etiam si localis aliqua tunc erit delectatio, spiritualis erit utique, non carnalis.
2.15
Homo ad imaginem Dei conditus, jam tunc nihil habens simile, nihil commune cum jumentis insipientibus, intelliget honorem suum, et in imagine ad quam conditus est intuebitur semetipsum, et mirabitur, et dilatabitur cor ejus, et adhaerens illi beatitudini, et in divinis fixus aspectibus, ita in multitudine illius dulcedinis deliciabitur, et in satietate illa gloriabitur, ut irrigationes fontium, vel obumbrationes arborum, vel veritates fructuum, quas illa antiqua et corporalis habuit paradisus, nec velit, nec quaerat, cum sit ei Deus fons perennis, umbra refrigerans, lignum vitae, fructus perpetuus, satietas infinita. In praesenti quidem vita exteriores sensus per haec visibilia evagantes minus ad unum se colligunt, et minus illius imaginis dignitas intelligitur, eo quod effusa extrinsecus per multa diverticula occupata ratio diversatur. Aliud est imago, aliud illud cujus est imago; et aliud est similitudo. Similitudo potest referri ad aliquam partem, imago vero integritatem substantiae repraesentat. Filius dicitur imago Patris, splendor gloriae, et figura substantiae ejus, et forma ejus, quia inter Patrem et Filium nulla diversitas est, nulla distantia, nisi quod Pater non est Filius, et Filius non est Pater.
2.16
In Verbo igitur, quod et sapientia Patris est, omnis plenitudo Divinitatis existit, et ipse Filius imago seu figura substantiae dicitur, eo quod per Verbum vel sapientiam sempiterna nobis revelata sit Divinitas, sicut per imaginem, cum proprie effigiata fuerit, repraesentatur et intimatur nobis cujuscunque rei proprietas. Ego cum me in speculo vel in purissimo fonte intueor, non meipsum video, sed exprimit mihi imago mea omnem habitum meum vel gestum, et, quantum ex facie indicari potest, ipsum mentis affectum, ut ibi videas utrum decolor sim an coloratus, et manifeste intelligas utrum turbatus videar, an quietus. Ideo Filius imago dicitur, quia in ipso Patrem intelligimus, et per ipsum accessum habemus ad Deum, quia illuminans nos Verbum et sapientia aeterna in intellectu sui Patris quoque aperit intellectum, quoniam qui videt Filium, videt et Patrem, quia unum sunt Pater et Filius. Ad imaginem igitur Dei, hoc est ad intellectum et notitiam Filii, per quem intelligitur et cognoscitur illa paternitas quae in coelo et in terra nominatur, factus est homo, expressa in mente hominis illius lucis plenitudine, illius sapientiae conformitate, illius gloriae communicatione communicat homo justitiae Dei; bonitatis particeps aeternitatis haeres; rationis consors, in appetitu pacis, in intellectu veritatis, in amore charitatis illam imaginem repraesentans, non ad illam similitudinem tendens, ad quam anhelabat qui dixit: Ero similis Altissimo, sed ad illam de qua scriptum est: Filii Dei sumus, sed nondum apparuit quid erimus: cum autem apparuerit, similes ei erimus. Portamus imaginem coelestis, cum formatur Christus in nobis, cum in moribus nostris et vita illius generis nobilitas innotescit. Sicut enim exterior facies paternae generositatis praetendit indicium, et ibi vel pulchritudo, vel deformitas genitoris trajecta est, ut etiam ex vultu intelligas utrum naturalis an adulterinus sit filius, ita in moribus evidentissimum est, si veritatis et justitiae lineamenta imitantia exemplar divinum, ad cujus inspectionem omnis pulchritudo et honestas depingitur, illam formam coelestem expresserint, hunc esse Dei Filium et haeredem, quem a paterna bonitate non degenerem indices. Haec imago in anima, non in carne est; nec corporis est honor iste, sed spiritus. Exploditur anthropomorphitarum haeresis, quae, Deum corpus habere mentiens, secundum corporalem effigiem metitur similitudinem divinam, et imaginem Dei membra dicit visibilia circumscriptioni subjecta. Non intellexerant hujus amentiae assertores quia Deus spiritus est, et quia ad intelligendam divinam essentiam caro et sanguis non prodest quidquam. Secundum quod vir est, ad imaginem Dei factus est; secundum quod virago, ad similitudinem: Masculum et feminam, inquit, fecit eos. Secundum intensiorem plenitudinem spiritus, vir, secundum remissiorem contemplationis appetitum, femina: secundum consummationem, neque vir, neque femina, sed in novitate vitae creatura integra et perfecta. Dominatio igitur omnium quae in terra, et quae in aquis sunt, homini data est: et coelestem in eo omne quod ei subjectum est, reveretur originem, et in proposito suo Creatori obedit, nihil ei venerationis impendens ex communitate naturae, sed ex praerogativa gratiae. Rebellia quidem animalia et domita et indomita saepe adversus hominem videmus consurgere; sed hanc audaciae et dissidii insolentiam nihil aliud movet, nisi quod ipse in ordine suo non obtemperat Creatori, qui hoc non ex merito, sed ex gratia accepit, ut creatura irrationabilis ejus moveretur arbitrio et regeretur imperio. Justissimum sane est, ut dissentientem ad omnia undique incommoda urgeant, et in eum qui suam voluntati Cratoris praeposuit, undecunque omnium affinium excrescat seditio, et extra in eum excandescat persecutio omnis creaturae, ut caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem contendat, et qui noluit subesse superiori suo, nulla ei ab inferioribus reddatur subjectio. Magna hominis dignitas, cujus factor Deus, consors angelus, minister mundus, regio paradisus! Ibi inter arbores condensas et umbrosas et opacantia nemora, inter herbas odoriferas, et aromatica gramina, in pratis virentibus, et fontis illius cardinalis vivis emanationibus, inter fructus et visu et usu delectabiles constituitur, in ipsa sua nuditate ostendens quia sicut innocentiam et simplicitatem nulla involvit duplicitas, ita semper fictum animo confusio operit, et circumdat malignitas. Nulla ante transgressionem peccati contumelia quaesivit operculum, nihil ingessit caro pudendum, nihil erat quod esset occultandum, non erat in oculis Domini foeda nuditas, nec aliquid pudendum ubi nulla impuritas. Caeteris omnibus sibi expositis, ab una arbore continere praecipitur, et imposita lege obedientiae, proprio relictus arbitrio majora statim, si staret in mandato, percepturus, probatur in minimo. Sed quia de operibus sex dierum nos ea quae sentimus scripturos disposuimus, et hoc ex aliqua parte Deo factum est auctore, alterius laboris erit scribere quid de paradiso, quid de fonte illo, quid de ligno scientiae boni et mali vel de ligno vitae, quid de serpente, quid de transgressione, quid de sententia in serpentem et virum et mulierem promulgata parvitati nostrae secundum mensuram donationis quam accepimus videatur.
2.17
Factus homo extra paradisum, ne aliqua deesse gratia videretur, in paradisum adducitur, ubi postea de ejus costa facta mulier memoratur. Decebat enim hominem ad imaginem Dei conditum etiam loci illius amoenitas, et licet nulla insontem ubicunque esset posset urgere calamitas, provisa est tamen secundum exteriores sensus in uno loco omnium delectationum stipata collectio, ne si quid ibi deesset in quaerendo vel exspectando quod procul esset, fatigaretur appetitus, sed omnium et praesentia gauderet et usu. Haberet in Creatore, si staret, plenitudinem veritatis et pacis rationabilis intellectus, et totam mentem illius unius bonitatis impleret intuitus. Eodem modo etiam haberet homo exterior subjecta sensibus quaecunque suavia et jucunda humanam possunt oblectare naturam, ut esset omnium spiritualium gaudiorum homini summa Deus, et omnium temporalium consolationum sufficientia paradisus. Unde etiam Eden, id est voluptas, dictus est locus ille, et hortus deliciarum propter ubertatem soli, et nemora fructifera. Emanabat e medio fons vitreus irrigans et humectans omne gramen radicitus, nec tamen redundans enormiter, sed elapsu subterraneo totam horti illius aream imbuens. Frondes patulae in proceris arboribus subjecta gramina obumbrabant, humorque inferior et superior temperies virorem perpetem in cespite nutriebant. Aderat aura meridianis horis, si quis forte erat vaporem abigens et propellens. Locus omnino nivium ignarus et grandinis, et perpetui veris aequalitate jucundus. Erat ex fructibus et ipsis virgultis aromatica conspersio, et ex ipsis truncis pinguedines pigmentariae erumpebant. Stillabat storax, et liquor balsami ruptis corticibus ultra pavimenti crustas affatim imbuebat. Defluebant per prata nardina unguenta spirantia, et gummis stillantibus sine praeli violentia, tota undique regio illa innumeris perfundebatur odoribus. Nihil erat ibi triste, nihil corruptum, quod caetera impediret quia omnia horti illius plantaria, plantatoris sui redolebant virtutem, et coelestis gloriae gratiam praedicabant. Sudabant ligna pinguedinem, emissura erat sanctorum charitas puritatem, et in illius suavitatis odore tam praedicationis honestas quam beatitudinis aeternae intimabatur ebrietas. Erat quasi quaedam exstasis illa deliniens sensus carnis fragrantia, non tamen consopiens, vel a debitis officiis hominem revocans, sed ad quamcunque operam et studium subtilitatem mentis acuens et emundans. Stacte et myrrha, amomum et spica, et medicata semina ultro prolapsa glebas fertiles impinguabant, et licet non indigeret natura, coposiore tamen gratia juvabatur. Non erat febris, et jam erat antidotum; nulla adhuc naturae defectio, et jam languorum remedia germinabant. Operabatur homo non aliquid novum exercitio laborioso aedificans, sed deliciosa cultura aut elucidans aliquid, aut obumbrans, aut aliqua claustra vel diversoria animalibus aptans, ne passim aberrantia ea maxime loca quibus reverentiam pigmentorum dignitas exigebat inconsideratis passibus conculcarent. Haec atque alia hujusmodi sine taedio, sine molestia, poterat homo cultor diligens operari: quae etiam exhilarationi ejus maximae cooperantia delicatam operam delectabant. Custodiebat autem intrinsecus, non timens ne aliquid sibi raperetur, sed sibi a Deo commendata et subjecta, gaudens in obedientia universorum posteritati successurae providus conservabat, sibi etiam ipsi conservabat, ne aliquid admitteret propter quod inde mereretur expelli. Atque utinam circa animae suae plantaria, et virtutum gramina, ea qua oportuit diligentia, vigilasset, operans utilia et conservans, discens ex inferiorum obedientia quantam Creatori subjectionem deberet! In cujus si perseverasset imperio et custodisset quod fuerat imperatum, solidaretur cito quod adhuc erat in pendulo, et ab hac corporalis paradisi amoenitate deliciarum veheretur in illam spiritualem tranquillitatem, cujus pax omnem superat intellectum.
2.18
De cujus paradisi beatitudine, nos aliqua secundum sensus nostri angustias et mensuram donationis, spiritualibus spiritualia comparantes in sequentibus perstringemus: nunc de corporali paradiso sensibilibus sensibilia conferentes, et secus doctorum limitem incedentes loqui proposuimus. Et de odoribus quidem horti illius aliqua dicta sunt; alia vero quae ad reliquos sensus pertinent, differenda supersunt.
2.19
Erant ibi ligna fructifera quae gustui et aspectui deservirent, pulchra ad visum, ad olfactum grata, ad omne delectamentum suavia. Singula secundum genus suum propriis efficientiis mancipata, non tam ad satiandum carnis appetitum, quam etiam ad conservandum humanae naturae integrum statum. Nihil extra, nihil ultra ea quae prae oculis et manibus erant, ambire poterat concupiscentia. Totum erat in promptu quod postulabat, non dico necessitas, sed voluptas. Nec erat ulla voluptas aliqua passione desiderii inflammata, nec erat ardor lascivientis petulantiae: sed erat in exuberanti copia temperans sufficientia et satietas quietissima. Alia quidem erat arborum gloria, alia fructuum; nec erat ibi quidquam inutile, nihil superfluum, ubi et stipes pinguedinem, et frondes umbram, et poma pabulum porrigebant. Gummi languoribus, umbra ardoribus, cibus defectibus occurrebat. Erant quidem extra, non ultra experientiam nostram illae dulcedines; sed nos ex consuetis inexperta metimur. Vidi ego ligna quorum folia vel fructus bruma non urit, et in citro vel pinu quinti vel sexti anni poma immarcescibilia perseverant. Quare ergo ibi, ubi neque horror hiemis, neque ulla intempories ingreditur, sed continua veris fixa est novitas cum ex ipsius temporis harmonia quaecunque ibi sunt, in augmento sint; et quidquid vivit, ex natura et ratione materiae praegnantis parturiat, non dicamus ligna imputribilia, poma incorruptibilia, et efficacissimos illorum saporum vel odorum effectus, adimplendos usque ad sufficientiam omnes vel gustuum vel olfactuum, vel aspectuum appetitus. Quid deerat illi mensae, illi singulari convivio ubi et oculus pulchritudine, et gustus dulcedine, et olfactus condito spiramine implebatur? Aderat quoque ad deliciarum cumulum fons ille ex vicinis et intra senatis graminibus saporis grati refrigerandi et humectandi calorem intrinsecum habens effectum. Temperabat et mundabat corporis venas, per quas quasi per quosdam tumulos defluebat, irrigans quasi alterum paradisum, et fecundans in genere suo membra singula propriis officiis distributa. Cingebant labia fontis hyacinthini et smaragdini flores, et crustae purpureae sedes aptabant intumescentibus glebis, ne recumbentium cervicem vel humeros suspensio aggravaret. Fundebant se humi pro tapetibus strata anetho et croco odorata cubilia, nec mordax cynomyia nudis artubus assidebat: quod genus, si ibi erat, inerme erat, nec terebrantibus spiculis quietis illius delicias infestabat. Et quidem in illis minimis contemptilibusque volatilibus post peccatum miranda est adeo acris efficientiae importunitas, quae fere invisibili et omnino fragili stimulo etiam densissimas pelles armentorum penetrans, et, quasi admota spongia vulneri, quidquid intus est humorum vel sanguinis ebibit et exhaurit. Ante peccatum quidem, quia culpa non erat, nec poena poterat aliqua esse molestia ab inferioribus, ubi superiori suo purum exhibebat famulatum rationis humanae humilis obedientia, viderer excedere si non describerem voluptatem; sed quidquid dici potest, minus est ab illis deliciis: quippe deliri et fatui sensus, et labe peccati infecti integris illis et virginibus sensibus quibus pura utebatur natura, omnino conquadrari non possunt; et omnem hujus corruptionis experientiam illius jucunditatis purissimae ubertas exsuperat; et ne auditui desit, quae demulceat, melodia, superne in ramis cedrorum vel aliarum arborum phoenix vivax psallebat, et psittacus, et multiplici concinentium avium sono una erat consonantia: quorum hilaris universitas laudabat secundum modum suum auctorem suum, in voce exsultationis jubilans Creatori, blandiens homini, movens ad mulcendum eum naturalia organa, et originalis musicae a Deo condita instrumenta. Gemitus turturis et columbae hujus temporis suspiria praesignabant. Aliae singulae volucres de statu praesentis vel futurae Ecclesiae praecinebant quasi quaedam oracula; vel gaudium vel affectum quemlibet in suae naturae modo et ratione promentia. Nihil tamen triste, nihil lugubre ibi erat, ubi non varietas concinentium dissonantiam efficiebat; sed sive per arctas sive per amplas faucium fistulas circumflexiones jubilorum impellerentur, ascensiones et descensiones vocum convenientibus in unum differentiis ad unius puncti revertebant harmoniam. Fistula et sambuca et caetera naturam imitantia organa, quae satis oblectant hujus temporis auditores, tantum ab illius monochordi vivis et claris vocibus differunt, quantum quidquid aliunde scriptum est discrepat ab exemplari. Omnino minor est gratia in raucis follibus et compactis calamis, sive in testudinibus concavis quae humanum instauravit ingenium, quam in illis vivis instrumentis quae artifex natura dictavit. Hujusmodi ad mensam protoplasti excubabant tibicines, tales citharistas habet illa originalis antiquitas, et tamen corporalis haec erat consolatio, non praedestinata felicitas. In paradiso nec mimus erat, nec histrio. Alludebant sibi cuncta simpliciter, nec deceptoriis illusionibus simulatio personarum scenas comicas exprimebat. Non emolliebat ad lasciviam dissolutas animas sensualitas sauciata, neque extraordinarius pruritus carnalis affectus legitimos terminos transiliebat, intra praeceptum se continens; et formam omnium a Creatore descriptam certis regulis, intra metas praefixas motus voluntarius cohibebat, et quiescebat et abundans in rationabili sufficientia non tabescebat aestuans in intemperantia infinita. Omnis quippe usus intemperans foeda est et turpis abusio, et miserum facit quaecunque non impletur, et certis non utitur ponderibus, et mensuris, et numeris quantumque rerum experientia. Ideoque effreni et dissoluto animo appetitus et usus voluptatum irruit in tormentum, quia vehementia et ingluvies intemperantiae suppositis stipulis non sedatur, sed irritatur. Non sic ante praevaricationem homo corporalibus illis utebatur deliciis, ut se vagabundus mergeret usque in faeces profunditatis, sed honesto et modesto accessu deliberans universa, praepositurae rationabilis honorabat dignitatem, et dominabatur affectibus suis moderatione discreta, non oppressione tyrannica. In his quae ex parte aliqua summatim tetigimus, visus, auditus, olfactus, gustus et tactus, in virginitatis suae integritate perseverantia, habebant lampades accensas, sine aliqua curiositatis amurca, et puro obsequio, venienti Sponso cum luminibus omnium sensuum occurrebant agmina insopita. De lignis illis quae in illo horto plantaverat Deus praeter ea quae diximus, multa jam spiritualiter restant intelligenda; quia ex quadam vicinia sic sibi e proximo bona corporalia et spiritualia jungebantur, ut fere unirentur: et tamen separatim, et proprie visibilia corpori, invisibilia menti destinata suis distinctionibus necesse est adaptari.
2.20
Duo tamen de omnibus lignis paradisi Geneseos liber commemorat, lignum vitae et lignum scientiae boni et mali: cum multa alia in illa silva densissima non dubium sit fuisse, quia et lignum sapientiae legimus, et aliis quoque arboribus nomina virtutum secundum suas efficientias minime defuisse nullo modo ambigimus. Nec nos materialem plantam illius paradisi corporalis eradicare praesumimus, sed spiritalem fructum in visibili colonia metimur, et de olivis fructum sumimus et liquorem. Et in gemmis quidem quae inter glareas fontis illius cardinalis volvuntur, et ad nos fluminum allapsu delatae perveniunt plurimam esse virtutem experti sumus, ita et in arboribus, quae odore et sapore sensuum nostrorum consuetudinem excedunt, quis dubitet singularem inesse gratiam an diversarum causarum remedia, ut et lignum vitae senectutis morbum cohibeat, et lignum temperantiae ingluviei ardorem exstinguat, ita et lignum castitatis ibi procul dubio erat, cujus ejus ita poterat temperare naturam, ut non magis genitales corporis partes moverentur ad copulam, quam reliqua membra: quae singula sine aliquo titillationis pruritu ordinatis accessionibus sua peragunt instituta. Hoc etiam in ejusmodi languore jam senescentibus et arescentibus causarum effectibus camphora satis efficaciter agitur, et saepe olfacta vel hausta desiccat receptacula spermatum, et illius negotii instrumenta congelata corrugat. Hoc multa semina radicesque jam fere effetae efficiunt. Quanto magis virente mundo, et in paradiso, cum omnia primitivi succi novitate et puritate ferverent occurreret non unum quodlibet gramen, sed semen vel fructus obsequio hominis propter quem facta erant et alia quidem secundum hanc, alia vero secundum aliam causam salutis incorruptibilitatis poculum suo propinarent Domino et cultori. Quod si Salomon ab hyssopo quae nascitur in maceria, usque ad cedrum Libani disputavit, et tot physici inquisitores naturae per conjecturas vel experientias assequi potuerunt tam profundae rei doctrinam, nunquid Adam qui fuit Dei, hoc potuit ignorare, cui ex imagine Dei et similitudine haec erat gratia, ut omnis creaturae sibi subditae intelligeret rationem? Novit plane primogenitus ille omnium corporalium temporales vicissitudines, novit causas et motus, et essentias, et effectus omnium quae sensibiliter et visibiliter elementalis origo produxit et materialis essentia enutrivit. Quia vero boni et mali scientia mentis affectio est nec corporis est scire bonum vel malum, sed singulare et proprium est animae, res quidem videtur spectare ad naturae et essentiae suae proprietatem; nomen vero rei, id est scientia boni et mali, ad spiritualem sensum et mysticam intelligentiam. Absit a fide catholica ut alicujus mali creatrix sit illa sempiterna virtus et divinitas! Procul explodatur illa Manichaeorum dementia quae gentem tenebrarum rebellem Deo, et nescio quae diversa introducit principia. Procul Paterniani exeant, qui secretas et pudendas corporis partes a diabolo, et non a Deo asserunt factas. Excludatur a sensu Christiano Menandriana impietas et Patriciana haeresis, quorum Menander Simonis Magi discipulus, ab angelis, et non a Deo mundum asserit factum; Patricius totam humanae carnis substantiam diaboli esse creationem mentitur. Nec Mambres nec Jamnes creatores fuerunt illorum serpentium quos Moysis serpens coram Pharaone absorbuit; sed diabolicis praestigiis, virgae eorum, quae utique Dei creaturae erant, versae sunt in dracones, sicut putris caro in vermes, vel combusta vertitur in cineres. Quis convertibiles neget corporales substantias, cum de carne tua propria lumbricos scaturire, et de veste tineas, et de sudoribus vel quibuscunque putredinibus, vel muscas vel pulices egredi videas? Acceleratus Magorum effectus, et virgarum in serpentes conversio repentina admirationi quibusdam est et stupori, cum mirum non sit de omni re, quae fieri potest, utrum tarde an cito fiat, cum etiam quorumdam hominum ingenia ea sub omni celeritate constituant, quae multo tempore ab imperitioribus et lentioribus vix fiant. Quanto magis illa diabolica subtilitas, quae rerum effectus et causas ab antiquo cognovit, secretam naturae virtutem in publicum trahere praevalet, cum aliquid de re occulta efficiendum est in quo hebetes sensus hominum ludificare possit, et a veritate avertere, ut serviant creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula? Creatura quidem non nisi a solo Deo potest institui, qui nihil malum creavit, sed singula bona, et omnia valde bona. Et Moysis serpens, vere serpens fuit, quem cum placuit Creatori, et de virga aptavit in colubrum, et rursum reverti praecepit in virgam. Moyses vero neque auctor, neque creator, sed tamen illius miraculi minister fuit. Ita et columba quae baptizato Domino super eum apparuit, vere columba fuit, et peracta dispensatione propter quam ad negotii illius ministerium deducta est, iterum ad naturae illius formam de qua assumpta est, subito est reversa. Ita tres angeli, quorum Abraham pedes lavit, quos etiam de panibus quos Sara paravit, et de vitulo quem coxerat ipse Abraham, legimus comedisse, non in phantasticis, sed in veris apparuere corporibus, quorum functio, ut acta est, non evanuit, sed est in se reversa assumptio. Hanc formam intelligentiae custodiri oportet, quoties per verba, vel visibilia signa locutus est Deus vel ad Adam in paradiso vel ad prophetas, ut scias ubicunque est vox, ibi esse et corpus; nec tamen quoties locutus Deus per corporalis ministerium creaturae, verbum aestimes incarnatum; sed sicut diximus, dispensatoria et perfunctoria erat illa corporalis et personalis assumptio, non essentialis naturarum unitio.
2.21
Longe digressi sumus occasione haereticorum, qui Deum vel alicujus mali factorem, vel alium quemlibet mali astruunt creatorem, ut aliud principium, alium artificem vel conditorem ex sanctarum auctoritate Scripturarum emulgeant. Lignum scientiae boni et mali malum non erat in sua natura, nec fructus vel ante prohibitionem, vel postea, noxius fuit; sed ideo sic nuncupatum est quia in illa prohibitione experimentum obedientiae positum est, cujus observatio bonum, praevaricatio malum esset. Scientiam quidem mali ante peccatum homo non habuit, id est nescivit quantum malum esset non obedire Deo, sed docuit eum propria confusio et poena peccati quid esset peccatum. Si enim poena transgressionem non sequeretur, et idem esset justitiae et injustitiae stipendium, nulla esset ratio qua timeretur vel amaretur Deus. Nulla omnino timoris causa esset, si non inobedientia puniretur; nulla dilectionis ratio, nisi amantibus copiosior gratia redderetur. Sciebat Adam non esse violandum mandatum Dei, sed facilem indulgentiam aestimabat, non expertus iram vel judicium, quia nondum severitatem vel supplicium. Oportebat omnino ut ibi statim in primis parentibus rigor inciperet disciplinae, ne facilis venia in contemptum Dei filios Adam genus humanum erigeret, et creatura praevaricans et inhonorans Deum, non esset in gloriam, sed in contumeliam Creatori. Poterat homo ex peccato diaboli, cujus dejectionem non ignorabat, considerare districtionem judicis, et ex illa irrevocabili sententia quae illum malignum a spe misericordiae excluserat, simile formidare judicium. Insani cerebri est et animi delirantis ibi te tibi polliceri veniam, ubi tu provoces iram; in eodem articulo temporis sperare de clementia, in quo contemnitur gratia et conculcatur justitia. Qualecunque sit vinculum vel foedus societatis humanae, rumpenda sunt omnia quae consuetudo alligat, vel natura, ne offendatur Deus. Non est ista Christiana pietas, quae nos, divinae obedientiae auctoritate contempta, in carnales inclinat affectus. Propter conjugii gratiam et complexus uxorios relinquit homo patrem et matrem, et sunt duo in carne una; non tamen deseri etiam debet Deus qui spirituali connubio universum Ecclesiae corpus in unitate fidei et charitatis compactum, ex conjugio et continentia et coelibatu unum instaurans corpus et spiritum, ut celebret sibi nuptias modo in spe, in regno vero suo in ipsa veritate disponit.
2.22
Scandalizavit Adam oculus suus, id est persuasio conjugis, quem utilius eruisset et projecisset a se, quam blandimentis femineis remisse obtemperans illa peremptoria consilia suscepisset. Nec erat immemor praecepti vel poenae, quam, si transgrederetur, ei Deus fuerat comminatus; sed nescio qua spe de Dei clementia praesumens, exiguitatem, non pondus pensabat praecepti. Nec usquequaque mortem verebatur, quam non attigerat; nec forsitan se aliis bonis privandum putabat, quia neque calamitatis secuturae ordinem illa prohibitionis et comminationis sententia continebat. Comedit de fructu interdicto et facta est arbor illa sciendi bonum et malum occasio unde et ipsum lignum nomen accepit antequam illud tangeret homo, non quia in ligni natura boni esset vel mali scientia, sed quia in transgressione mandati quod de ligno erat, futura erat utriusque rei experientia. Et illico sensit homo quod ante non senserat; sensit malum concupiscentiae, et pruritum membrorum rebellium: obscenos, et non voluntarios carnis appetitus et motus; et scivit quantum interesset inter libertatem et pacem carnis spiritus, in qua fuerat, et controversiam eorumdem, et stimulos titillatorios, quibus pungentibus et urgentibus moribundos et fermentatos artus, languens anima desudabat. A facie insipientiae suae longe factus est a sanitate, miser et incurvatus putres et corruptas cicatrices illusiones lumborum plorabat, et cucurrit ad folia ipse jam folio quod a vento rapitur similis et contextis succinctoriis. Abscondit carnes enormes, et operuerunt, tam ipse quam mulier, jam ardentibus intus libidinum carbonibus, horrendas visu sordium officinas. Et cum eadem prius membra essent, pudenda non erant, quia nihil inhonestum erat in corpore, sed habebant omnia membra in suo ordine congruam dignitatem, venerabilem speciem, usum rationabilem, modestiam competentem. Omnia intra modum nihil contra voluntatem, nulla lex dissentiens, omnia quieta et pacifica tam ipsum Creatorem quam ipsam creatam honorabant naturam. Vere, sicut serpens praedixerat, aperti sunt oculi eorum ad propriae confusionis cognoscendam miseriam, non ad illius praesumptionis qua dii esse affectaverunt gloriam consequendam. Viderunt se, et erubuerunt, et indignos se judicantes divinis aspectibus, non quasi latere possent vel effugere judicem, sed quasi rei et jam in pistrino propriae conscientiae deputati ad molam, sese in aliquibus recessibus timidi absconderunt. Hoc solum verum in omni illa persuasione diabolica fuit, quod aperti sunt oculi eorum, non ad id quod ille promittebat, sed ad id potius sentiendum quod suggestor mentiens intendebat, qui ei quasi successori, parricidali odio invidebat. Hic illius philosophi non incongrue aptatur sententia:« Insidiosissime, inquit, nocet, cui gratiae aguntur pro injuria.» Mendax in reliquis omnibusque pollicebatur, et detestatione dignissimus, ad illud verbum, quo eos nequaquam mori, sed sicut deos futuros asseruit, statim et agnosci et repelli rationis indignatione debebat; sed facilem accessum ad cor feminae illa habuit promissio, quae jam ambiebat propriam potestatem, excusso a cervice sua Creatoris dominio. Quod si superba praesumptio jam in mentem ejus intraverat, prius haec superbiae quam inobedientiae rea convincitur.
2.23
Hoc aliqui tractatorum senserunt; sed ego pro modo mea ita hunc locum accipio, ut superbiam et inobedientiam eodem puncto concludam, nec ante gustum pomi in elationis malo Evam contabuisse praejudicem. Vere qui in uno offendit, est omnium reus, et ubi mater virtutum charitas laeditur, universitas bonorum quasi praecisa radice siccatur. Septem spiritus nequam simul cohabitant, nec facile est alterum avelli ab altero, sed forsitan idem ipse est qui, secundum plures, malitiae effectus diversis nominibus nuncupatur. Spiritus quoque sanctus dicitur septiformis, cum non sit nisi unus, quia ubi timor castus, ibi est pietas, nec pietati potest deesse scientia; ubi vero est scientia, non deest consilium, et consilio constantia et fortitudo accedit. Sic intelligitur, sic amatur sapientia Dei quae est Verbum Patris, ubi humilitas mansuetudinem, mansuetudo compunctionem, compunctio fervorem, fervor benignitatem, benignitas puritatem, puritas exprimit pacem. Vides apud Prophetam omnes impietates et injustitias simul in eodem articulo poenitentibus condonari, et negligentibus et reversis ad vomitum, etiam condonata requiri. Omnis quippe superbus consequenter est invidus, quia propriae excellentiae appetitor semper est alienae felicitatis detractor. Ita prudentia, quae in bono est, sine temperantia nulla est; et quicunque intemperans est, nec de fortitudine gloriari potest, nec de justitia. Unum est corpus virtutum quod nec schisma scindat nec haeresis, et universitas gratiarum ex radice pullulat charitatis. Fundamentum et origo est omnis malitiae superbia; et licet ipsa omne vitiorum vulgus parturiat, sic tamen habet in se unita et coessentia sua genimina, ut absque sua sobole nihil omnino efficiat, nec unquam possit solitaria inveniri. Superbivit, et in eodem momento inobediens mulier fuit, nec aestimanda est temporaliter haec inobedientiae successio, cum eadem sit et indivisa utriusque connexio et origo. Adulterini surculi lasciviente radice nonnunquam consertis simul manipulis exsurgunt, ita ut virgulas quidem discernas numero, sed incrementi non videas rationem. Unus sapor viti et palmiti, unus color carni et corpori, unus odor ligno et cortici, et omnibus membris humanis licet sint valde diversa et multiplex eorum sit actio, unum tamen principium et indivisa creatio. Unum venenum diversas efficit passiones, et eadem diffusio phrenesim quae apoplexiam creat, et quosdam quidem eadem tabe subito intercipi et emori videas, quosdam vero diu languere. Duo promissa sunt mulieri, immortalitas et divinitas: neutrum provenit, sed jumentorum conditio, et hominum sub unius similitudinis comparatione et damnatione promulgata censetur. Ecce Adam, in cujus faciem insufflaverat Deus, quasi omnes sensus, quorum ibi sedes est, et domestica cathedra, puricans et fecundans, bestiali irrationabilitate oculos et aures et reliquos sensus ad inferiora repressit, et avertens a spiritualibus divinum intellectum, ventris animal inferioribus membris degeneri paruit famulam, et sensit caro nudata virtutibus caumata et algores; sensit vacuus spiritus putredines et fetores, sensit inanis gloria miserias et dolores. Sic ille idem serpens ausus est in altero paradiso non deliciarum, sed abstinentiae aggredi Salvatorem, persuadens ut panem de lapidibus faceret, ut se de pinna templi deorsum mitteret, et vecordi dementia ut se daemonem procidens adoraret; Christus vero qui non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed cum in forma esset servi usque ad praefinitum tempus a Patre, cum esset Deus omnium, serviles terminos non excedens, vitam animae vitae corporis praeponendam, nec gloriam nec potestatem mundi hujus expetendam edocuit, et proprio exemplo quam facile, si patientia praetendatur, Satanas repelli possit, mansuetissimus magister ostendit. Ad primum sibilum ille primus homo contabuit, de quo post peccatum et damnationem justissimam quasi insultans et increpans Deus dicit: Ecce factus est Adam quasi unus ex nobis sciens bonum et malum. Hoc schema in Scripturis sanctis ironia dicitur, cum figurata locutio personam vel exprobrantis vel indignantis assumit. Unde Apostolus, solidatis post resurrectionem corporibus, et carnis stimulis consopitis, quasi jam intuens quod futurum erat, exprobrans morti clamabat: Ubi est victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? Deridebat Apostolus mortem, quae gloriabatur quasi victrix occiso Salvatore et posito in sepulcro. Et quia in generali resurrectione ipsa mors destruetur, applaudebat illi victoriae, et mortis defectui insultabat. Ita per hanc figuram, Jerusalem civitas sancta, cum jam in mortem Domini conspirasset, per Isaiam vallis visionis invective dicitur. Utitur in multis locis hoc genere locutionis sancta Scriptura. Unde de Adam dicit Dominus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis sciens bonum et malum. Aeternitatis honor et omnipotentiae ad Patrem, sapientiae et haereditatis gloria transfertur ad Filium, ad Spiritum sanctum bonitatis insigne. Secundum quas differentias, Trinitatis similitudinem naturae humanae integritas exprimebat. Nunc autem sciens malum actione, quod vitare potuerat ratione, privata est aeternitate et potentia, haereditate et sapientia, bonitate et justitia, et a ligno vitae longe projecta, donec satisfactione condigna expiaretur admissum, et inobedientiae scelus, malumque superbiae, verae humilitatis poenitentia expurgaret. Ac si diceret Deus: Voluit Adam esse sicut Deus, discat ex poena et miseria quid tanta praesumptio mereatur; experiatur, excludatur a loci hujus amoenitate, et experiatur quantum distet inter bonum et malum. Non possum satis mirari ad illius tentationis fallaciam, et ad verba mendacii tam cito animum hominis inclinatum. Sciebat homo quia in animalibus vel reptilibus nullum erat secum particeps rationis. Noverat quippe naturas omnium, quibus et propria aptaverat nomina. Adduxerat quippe ad Adam Deus omne illud viventium genus; in hoc ipso ostendens subjectam sibi omnem irrationabilem creaturam quae sibi quasi domesticum peculium praesentaretur, ut videret ipse superior et dignior et infra se plebem illius generis obtemperantem sibi, Deo jubente, concorditer: quae etiam quasi propria mancipia, sciens usum omnium, vocaret ex nomine. Hoc est enim scire et vocare ex nomine, propria officia et mores intelligere singulorum. Mugiebant, vel rugiebant, vel hinniebant in genere suo, et, secundum naturae suae proprietatos, dabant signa, vel sonos, vel motus, quibus posset eorum affectus intelligi; verbum solius hominis erat. Et si aliquando Deus voce humana loquebatur, non pertinebat ad eum curiose inquirere quomodo loqueretur, cum de loquente non dubitaret quia Deus esset, et posset loqui ut vellet. Qui enim homini dederat verbum, poterat quod suum erat, cum volebat, capere et formare in quolibet corpore. Nunc autem serpens qui contra naturam et blasphemans Deum, loquebatur, utique ex Deo non erat, sed contra Deum auctor et inventor idololatriae jam plures Deos futuros docebat, et seminabat errorem quos per multitudinem falsorum numinum una et vera ignoraretur divinitas. Nunquid Satanae praesentia illi notuit feminae; quem forsitan putavit verum dicere, quia hoc audiebat quod volebat. Solemus quippe cito credere, cum id nobis consulitur quod optatur. Quod si Adam vel Eva scientes diabolum esse qui personaliter in eorum auribus erat, contempto Deo perniciosissimis sese consentaneos tradidere consiliis, hic non tantum scelus inobedientiae, sed et idololatriae, fide abnegata, intelligo. Idololatria quippe est, cum quia vel seipsum Deum, vel alium quemlibet propter unum Deum constituit. De serpente enim dubium esse non poterat quin illa verba ex sua non proferret natura; nec erat inter omnes creatura Dei aliqua ratione praedita, persuadendi, vel consulendi, vel ratiocinandi habens scientiam vel potestatem praeter solam angelicam et humanam. Constat itaque non ignorasse mulierem quia vere ei diabolus in serpente loquebatur; sed appetitu liberae potestatis oppressa, quia sine Dei dominio esse voluit, eum qui contra Deum et ad voluntatem suam loquebatur libenter audivit. Confuse aliquando viri et mulieris nomina posita sunt propter corporis unitatem et peccati similitudinem; Adam tamen non ex diabolo, sed ex muliere verba illa audivit, quibus nec restitit, nec contradixit; et licet forsitan non crederet quod diabolus vel mulier suadebant, ausu tamen nefario sese illi actioni commiscuit. Senserunt quidam serpentem illum non verbo, sed signo aliquo praevaricationem illam homini intimasse; sed haec sententia diversum a re gesta exigit intellectum. Alii nec diabolum fuisse in paradiso affirmant, nisi eo modo, quo vagis et inconstantibus motibus tentationum immittit incendia, quas ideo incendere, vel exagitare dicitur, quia cum corpus ejus omnes reprobi sint, ipse vero caput, non potest diversa eorum esse actio quorum eadem est voluntas. Et hoc opus nihil aliud est quam malitiae consensus et unitas, per quam communicationem quod nos male agimus ille agens dicitur, et quod ille facit, nos mediante assensu efficimus, sicut in morte Christi quod diabolus, quod Judas, quod Judaei, quod Pilatus fecerunt, vicissim et simul ab omnibus actum est; et antequam commemoraret Evangelium quod intraverit in cor Judae diabolus, legitur quia fur erat, et loculos habebat. Unde et de hac unitate maligni hominis et daemonis scriptum est, cum maledicit impius diabolum, maledicit animae suae. Nullum vero inconveniens est si paradisum permittente Deo diabolus intravit, cum apud Job, inter filios Dei legatur astitisse, et in Regum libro circumstante sanctorum angelorum exercitu ad decipiendum Achab spiritus mendax sedenti in solio seductionis suae obtulerit famulatum. Nec desunt qui allegoricis legibus per serpentem delectationem, per mulierem sensum, per virum mentem accipiat, ut cum delectatio sensum commoverit, mens vero carnali sensui acquiescens delectationis gustum acceperit, de gloria paradisi, id est ab omni bonae conscientiae quiete et pace homo foras pellatur; nec jam ad lignum vitae ei reditus pateat, nisi per misericordiam Dei cherubim, qui est plenitudo scientiae, infatuatum peccatorem reducat ad sapientiam, inflammans cor ejus ad poenitentiam per quam solet versari et mutari ultionis sententia, et possunt morti destinati ad lignum vitae reverti. Jam de sententia expulsionis et maledictionis aliqua essent dicenda, sed de fonte et fluviis qui ex eo procedunt prius pauca tangenda sunt, ne rem tanti sacramenti subterfugisse videamur, non quod singula quae usque ad Abel et Cain circa Adam acta sunt susceperimus exponenda, sed quia capitulis quae proposuimus ita circumstantes cohaerent sententiae, ut ea ipsa quae loqui volumus, quasi multitudinem convivarum affines intellectus ad mensam nostrae dictationis invitent, et intrare compellant.
2.24
Non statim post praevaricationem ejectus est homo de loco voluptatis, sed conscio sceleris nihil deliciae paradisi conferebant. Tota enim nostra non in loco, sed in mente est gloria, quia non felicem facit locus, sed vita. Quaecunque prius subditam Deo animam delectabant, in tormentum versa sunt transgressori, tum quia sciebat se cito amissurum, nec sibi posse stare quod stans ipse possederat, tum quia quidquid sine Deo potest de temporibus affluere, non implet possessorem, sed semper vacuum et inanem, quantuscunque sit nebularum globus, utrem dimittit. Et hic expertus est homo quam longe esset a deitate quam cupierat, quia jam in latebris nudus quasi miseriae et turpitudinis suae operimentum mendicabat. Sane nulla purpura, nullus regiae dignitatis amictus illius dignitatis quae ante peccatum erat imitari potuit gloriam. Honestas quippe non egebat diploide, sicut hodie non honestatur, sed celatur turpitudo, quantilibet pretii superducto velamine abscondatur. Absente Deo vere a corde suo misellus pavebat et conturbabatur, et non tam in amaritudine poenitentiae, quam in stupore mentis, et rationis exstasi tabescebat. Dilata est aliquantulum sententia; necdum conclamatum erat quia oportebat jam tunc legis formam divino exemplo conscribi, et ante judicium in causis humanis, accusationis et defensionis locum non praeripi, sed, datis aliquibus induciis, suspensa interim sententia, ii quibus distrusio pragmatica incumbit in medio actionum suarum munimenta producant. Aut confessus, aut convictus necesse est, servato antiquo ordine, ille sit qui puniatur. Et in hoc quoque pietas divina humanis providit erroribus, ne festinatio, vel impetus, aut ira in rebus inexaminatis veritatem opprimerent, et innocentem aliquem a rationis intuitu caligantibus aestimationibus condemnarent. Arescebat Adam prae timore et exspectatione irae, et revelatio judicii imminens miseram animam affligebat. Jam non loci temperies, nec prata vernantia, nec obumbrantia nemora, nec ligna fructifera, nec aromatica gramina, non melodia vocum, non odorum fragrantia, nec fontis illius saluberrimi vivacitas demulcebat, sed totius dignitatis suae immemor caeteris rebus vacuus, oneratus contumelia, etiam pecora formidabat. Et de animalibus, quod eis nomina imposuerit dubium non est; de caeteris vero nominibus rerum primordialium quaeri potest utrum ab Adam an a Moyse inventa sint. Ego aestimo Adam illis fluminibus, quae in quatuor partes ab illo fonte divisa emanant, aptasse vocabula, quorum primus est Phison, secundus Gehon, tertius Tygris, quartus Euphrates. Nec ratio nominum latuit inventorem; et intelligebat, cum in honore esset, rei profundae mysterium, verum corpus corruptibile jam aggravabat animam, et terrena inhabitatio deprimebat sensum multa cogitantem, et vaga mens jam non vacabat Deo, sed per tumultuantium pelagus discurrebat. Neque jam Creatorem per se, neque ea quae facta sunt excaecatus considerabat, sed inter passiones et stimulos quibus pungebatur anxius anhelabat. Ipsa nomina fluminum quorum auctor et interpres exstiterat, possent compungere miserum, et utinam spiritum contribulatum, et poenitentiae humilitatem pro sacrificio obtulisset, et erupisset de corde ejus fons lacrymarum irrigans universi corporis ariditatem in satisfactionum fluenta discurrens! Non declinasset superbus et vanus in verba malitiae, nec excusationes in peccatis quaesisset, sed pronuntiasset adversum se injustitiam suam, et forsitan peccati remissionem impetrasset. Sed reprobam animam jam serpens tanquam cinerem manducabat; repebat quippe jam in pectore et ventre illius terreni et animalis, et quae Dei sunt, non attendentis. Quod si ipse serpente absorpto, vel per remedium confessionis illuso, cucurrisset ad fontem misericordiae, lotus redisset ad justitiam, recepisset fortitudinem, amplecteretur temperantiam, invenisset prudentiam. Haec enim sunt intellectualia flumina, de charitate Christi qui est fons vivus, emanantia. Phison igitur primus fluminum prudentiam significat, et ipse circuit omnem terram Hevilath: ibi est aurum optimum, et lapis prasinus, et carbunculus. Phison intelligitur oris commutatio, Hevilath parturiens vel dolens. In primis quaerere oportet quid intellectualis paradisus sit, deinde quid fons ille, postea vero quid flumina quatuor, ut intellectis rerum cardinibus, et quasi per quosdam alveos fluminum narrationis ordine profluente suis limitibus singula coaptentur, ne forte deliciarum et voluptatis materia, si confuse tractetur, quod in propria natura est appetibile, imperitia fiat tractatoris odibile. Corporalem, et spiritualem et intellectualem paradisum esse quicunque sanctarum Scripturarum diligens inquisitor est ex ipsis intelligit, et corporalem quidem in loco, spiritualem vero in anima, intellectualem vero in Deo ratione et auctoritate discernit. In corporali quod Eden dicimus positus est homo, facta est mulier, et benedictio et maledictio in eodem loco pro ratione causarum in humanam promulgata est naturam. Ibi potuit diabolus et tentare et vincere hominem, et multo robustiorem postea expertus est Job, scatentem vermibus, sedentem in stercore, quam illum Adam in loco voluptatis constitutum, manente integra et substantia, et persona. Nec deerat etiam Job linguae femineae stimulus, sed irrisit mens solida nugas uxorias, et increpatione modestissima praesumptionem muliebrem virili dignitate coercuit.
2.25
Erat utique in paradiso mentis imputribilis inter virtutum delicias, et bonae conscientiae gloria nulla ulcerum sanie poterat inquinari. Non erubescebat Job, nec ad occultandam plagam suam diversorium quaerebat, qui in arce virtutum pro tribunali sedens, de cunctis labentibus indicabat, nec pavebat a facie Dei, coram quo de innocentia gloriabatur, et interrogatus securissime respondebat. Adam longe aliter se habuit in paradiso, et, ubi omnia cooperabantur profectui, ipse nec percussus, nec attritus defecit, ut disceret infirmata posteritas ex languore et aerumna, quia nulla sine Deo potest esse felicitas, nulla sanitas, nulla pax, nulla integritas. Bona quidem et jucunda erat loci illius voluptas, sed sine Creatore manere non poterat, sine quo nec angelo sursum, nec homini deorsum in tantae excellentiae gloria ulla potuit esse stabilitas. Quod si peccati radix non germinasset in homine, nec diffusa tabes agrum hujus propaginis occupasset, locus ille corporalis ita omnia commoda colono suo ultro largiretur, ut nihil omnino deesset extrinsecus, si Spiritus sanctus in corde, quod proprium est domicilium ejus, maneret intrinsecus. Sapor enim omnium illarum deliciarum et tota illius gratia incolatus ex superna constabant dulcedine, et ipse totius illius voluptatis temperies erat et condimentum. Tradunt nonnulli doctorum Eliam et Enoch ibi a Deo translatos illa miseriarum experte affluentia vivere et quiescere, donec in extremis diebus perdito homini, in quo omnis plenitudo diabolicae virtutis habitabit, pro testimonio veritatis morituri occurrant.
2.26
Aliqua in superioribus de loci hujus amoenitate, quantum nos, quorum conversatio tota in amaritudine est, sentire possumus, descripta sunt, et, ut verum dicam, tacta sunt, non definita. Nunc de spirituali paradiso, ut aliquid etiam tangamus urget promissio. Hortus iste deliciarum intus in anima est, haec pax, haec fructificatio intus in spiritu, ubi lignum vitae est charitas et lignum sapientiae intellectus Dei; et ubi est lignum scientiae boni et mali veritatis et falsitatis discretio; ubi est lignum justitiae, sua cuique reddens rationabilis et ordinata distributio. Omne illud virgultum virtutes fructificat, et producit charismata, et, quasi surculae palmitum bajulae, sunt ibi quodam sustentacula, quibus vitis onusta incumbit, et famulantur sibi et ad invicem genimina illa gratiarum subserviunt. Abstinentia castitati obsequitur, innititur orationi devotio; in timore humilitas, et in amore mentis puritas requiescit. Nihil vacat in vinea sanctitatis, ubi nec folium cadit, et omnis pampinus aliquis est gradus justitiae; ubi etiam vimen in vite, hoc est quod tota in lege. Lex per Moysem data est. Evangelium per ipsum verbum Dei expositum ligna imputribilia, quod volumina emiserunt, tam longe et late palmites extenderunt. Scripturarum propagines mundi climata impleverunt, et de fructu doctrinae sanctae plena eructat Ecclesia. Ad has arbores praecidendas diu scrutantes scrutationes laboraverunt haeretici, sed plantatio coelestis vexationibus non defecit, sed crevit; decorticaverunt ramos, folia combusserunt, sed, elisis fructibus vel ipsis etiam ad solum arboribus dirutis, radix illaesa, et vivacior perseverans multiplicius pullulavit, nec est ex praecisione imminuta, sed aucta. In pace confessio, in tribulationibus claruerunt martyria, et saepe scissus persecutionum vomere ager Dominicus copiosiorem reddidit segetem. In contemplatione Dei carnalis mens, corporis abstersa rubigine, elimata et defaecata profecit, et fructus uberes spiritualis cultura de exercitatione religiosa produxit. In paradiso animae, in horto bonae conscientiae, in munditia cordis pax Dei gaudium parturit, et pura fides in veritate quiescit. Justitia disponit omnia suaviter, temperantia moderatur concorditer, sapientia docet, fortitudo corroborat, oratio mundat, abstinentia omnem labem desiccat, spes confortat, humilitas regnat, patientia imperat. Haec in illis beatitudinibus quies vel gloria animae, sinus est ille Abrahae in quo dives ille Lazari animam vidit, vel illa felicitas quam latroni Dominus de cruce promisit. Quidquid videt oculus, vel auris audit, vel in cor hominis ascendit, non est illa quies quam diligentibus se Deus in vita aeterna pollicetur. Odoramur tamen pacem illam, quae omnem superat intellectum, et infra est quidquid vel aestimari valet, vel comprehendi. Nec locus est, nec sonus, nec odor quidquid illud est, nec tangitur, nec videtur; sensus carnis corporeis dimensionibus vallatur et clauditur, et tantum in crassitudine suae naturae volvitur et noratur. Ipsius quoque spiritualis acumen naturae licet subtilissimum sit, reverberatur tamen superioris lucis splendore, et nihil omnino potest praeter illam solam Dei sapientiam quae a fine usque ad finem attingit. Ideoque in creatura nulla potest esse plenitudo beatitudinis effectum; et cui aliquid deest, nullum efficit consummatum. Nullus corporeus locus, nullus incorporeus spiritus ex propria natura plenas habet delicias, quia plenitudo totius est, non partium, et necesse est ut omnis pars minus continens ad fundatorem suum recurrat, in eo finem figens, a quo habet initium.
2.27
Hic occurrit quod idem Apostolus dicit se raptum usque in tertium coelum, et audisse arcana verba, quae non licet homini loqui. Nescio, inquit, Deus scit, sive in corpore, sive extra corpus. Raptum se scit, sed de modo dubitat, de quo omnino non ambigeret, si alterum possibile, et alterum impossibile videretur. Nunc autem, quia et cum corpore potuit rapi, potest intelligi corporalis paradisus etiam in coelo, licet quasi diversa et coelum posuerit et paradisum, quod si eum raptum in corpore diceremus, necesse est ut coelum illud corporeum intelligamus. Si vero in spiritu, jam non locum, sed aliquam intelligibilem tranquillitatem visionis divinae accipimus. Deinde praeter solam Christi personam quae primitiae dormientium surrexit, unus inter mortuos libet de nullo manifeste Scripturae tradunt canonicae quod jam duplicia in terra sua possideat; vel quod corruptibile hoc ante generalem resurrectionem, induat incorruptionem vel mortale immortalitatem, ut taceamus modo de ipsa theotoco, vel de his qui cum Christo resurrexerunt: quam et alia est, et nodosissima quaestio. De Paulo, quantum possumus, quod coepimus persequamur. Certe cum haec scriberet, in carne erat, et in ea carne de qua alibi scripserat: Sentio aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae. Et post caetera: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Et datum sibi stimulum carnis suae, angelum Satanae colaphizantem se ipse testatur. Quomodo in corpore rapi potuit sursum, nisi forsitan eo modo quo raptus est in Babylonem Abacuc a Judaea, vel Philippus de Azoto in eunuchi occursum? quod si aliquid hujusmodi a Deo contra naturam fit, res miraculi est et virtutis, nec debet in illa aeterna ratione quae voluntas Dei est, aliquid humanae rationis ausus detrahere.
2.28
Potuit tamen illa Pauli temporalis, imo momentanea assumptio eo modo fieri quo transfiguratus est Christus praesente Petro et Joanne et Jacobo, quando Moyses et Elias etiam ipsi glorificati visi sunt cum eo. Passibilis quidem adhuc erat Christus, et ante resurrectionem resurrectionis gloriam ostendit discipulis non solum suam, sed eorum pariter qui assistebant. Ita potuit Paulus configuratus ad horam illi gloriae quam praedicabat, et in similitudinem spiritualium corporum quae resurrectio reformabit, sine sensu alicujus infirmitatis, sana et purgata tota natura ad tempus sursum transferri, ut videret et audiret aliquid amplius prae participibus suis, qui plus omnibus in periculis et diversis laboribus aedificans Ecclesiam desudabat. Et sicut Petro adhuc mortali mare fuit calcabile, ita potuit Paulo in corpore coelum fieri penetrabile. Si vero Paulum raptum in spiritu dicimus, jam nulla est quaestio, quoniam vere omnem corpoream et spiritualem creaturam in contemplationem Dei transgrediens, fixus et in Creatore quiescens, nec infra manere vir plenus Spiritu Sancto nec transgredi majestatem praesumebat. Ascenderat quasi duas scalas, rationabiles creaturas, et per ea quae facta sunt, ad Creatorem quasi ad tertium coelum pervenerat. In ipso quippe intellectualem paradisum esse credimus, ad cujus gloriam in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi ad sonum novissimae tubae occurrentes resurgemus, et sic semper cum Domino erimus. Corpus humilitatis nostrae illi divinae configurabitur claritati, et regem in decore suo in splendoribus sanctorum fides Christiana videbit; imo neque fides, neque spes exspectationis dilatione ibi languebunt, cum regnum solius apparuerit charitatis. Ibi nihil per speculum, neque in aenigmate, sed facie ad faciem illud summum bonum videbitur, et cognoscemus sicut et cogniti sumus. Videbitur Christus, intelligetur Deus, implebit corda omnium Spiritus Sanctus. Comprehendetur modo incomprehensibilis Trinitas, et arcana Divinitatis universae patebunt Ecclesiae. Cessabunt ministeria angelica, nec opus erit legationum discursu, cum civitate Dei perfecta et electionis universitate intus collecta, et omnia omnibus existente, tunc vere in cubito omnia fuerint consummata. Una erit omnium lingua, jubilatio indefessa, unus affectus, amor aeternus. Unum erit gaudium, de stabilitate securitas, una erit pax, sufficientiae aeternalis tranquillitas. Patebit veritas, implebit charitas, et erit integra corporis et animae sanitas. Fulgebit sicut sol glorificata humanitas, quieta erit et concors spiritus et carnis societas. Angelorum et hominum unum erit consortium, unus panis utriusque et unum convivium. Non languebit amor, non liquefiet dilectio, praesentibus omnibus bonis, nulla erit dilationis afflictio. Inebriabuntur ubertate gloriae illius Patris benedicti, satiabuntur a multitudine dulcedinis omnes electi. Non erit eversio mentis illa ebrietas, sed oblivio aerumnarum et laetitiae sanctae perennitas. Nec erit gravis aspectui lucis illius immensitas: imo tota erit illius summa beatitudinis, quod intelligitur in suo puro esse sincera divinitas. Videbitur et cognoscetur, intelligetur et amabitur Deus: et haec visio vel cognitio, intellectus et dilectio tota erit illius felicitatis perfectio, quoniam gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei; sed in laudibus tuis humanae linguae succubuere praeconia; nullus stylus, nullus te expressit affectus. Magnum est quidquid in te oculus corporaliter videt, majus quod sapit spiritus, amplius quod percipit et fruitur perspicax intellectus. Videt in te oculus carnis omnem materiam, longe aliter videt spiritus materiae rationem et causam, omnino dissimiliter, purgata mens ipsam intelligit veritatem. Spiritualis quippe visio utitur aenigmatibus et figuris, et per quasdam similitudines animum circumducit; mens vero ipsam rem sicuti est, absque aliquibus phantasiarum simulacri ad liquidam intuitu mundo intelligit. Vidit Balthasar articulum manus scribentis in pariete: et quod viderat spiritu retractans jam aliter in cogitatione conspexit. Sciebat et videbat intus per spiritum quia quod ostensum fuerat visibiliter, rei arcanae signum esset, quam utique nesciebat. Adductus est in medium Daniel qui spiritu prophetico mente vidit, et quid sibi vellet visio, protinus intellexit. In illo regno licet totum quod ibi est sit honor et gloria, gloriosior tamen et dignior prae omnibus iste est intellectus, et haec est visio Dei implens et satians cor hominis. Ipsa est tertium coelum, tertius paradisus. Ibi est finis, ibi est unitas, atque idem finis, quia nulla diversitas. Non erit in illa pace linguarum varietas, sed morum et affectuum concors et amica societas. In torrente voluptatis illius nihil ultra appetet cumulata sanetas, et omnium tristium immemor tantum mente excedit Deo laetabunda ebrietas. Et licet pro meritis sanctorum diversa sit et gloria, non tamen erit diversitas vel minoribus in invidiam vel majoribus in superbiam, quia in distributionibus coronarum tanta erit discretio charitatis, ut et ordinem teneat, et communem omnibus gloriae dignitatem exhibeat. Beatifica divinae majestatis praesentia omnibus erit omnia, et erit in commune omnium omnipotentia, omnium sapientia, omnium justitia, omnium pax, omnium intelligentia, et a regno illo omnis excludetur malitia. Quasi vellicans aliqua de ligno vitae folia, ad illius fructus gustum suspirans vix aliquem succum de corticibus expressi. Neque enim in cor hominis adhuc ascendit id quod latet intrinsecus, et medullam illius dulcedinis nullus adhuc attigit intellectus. Sane fides loquitur, spes non confunditur, et nos interim charitas consolatur.
2.29
Fons in medio paradisi recte intelligitur charitas, quae arescentibus aliquando prophetiis et linguis, pleno semper gurgite fluit, nec unquam siccatur. Nihil fecundius irrigat, nihil efficacius mentem impinguat, quam ipsa charitas, quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris. Nec charitas fons sanctorum est proprius, nec ad hunc potum quisquam admittitur alienus. In linguis, in fide, in abstinentia et signis, in eleemosynis, in martyriis simul boni et ficti communicant, sola charitas ab impiorum se coetibus absentat, et, si defuerit unius hujus pura affectio, sterilis est cujuscunque aestimationis videatur religio. Christus quippe est charitas, sincerissimus liquor, virtus mundissima, refrigerium animarum, purificatio mentium; nec vasis inquinatis mera spiritus bonitas illabitur, nec quisquam immundus unctione illa regali linitur. Charitas quippe est amor, et qui non amat, amari non potest. Qui diligit non negligit, nec otiosa unquam potest esse dilectio; sine dilectione confusa est et indiscreta omnis oblatio, et omnino peccas, si non dividis priusquam offeres. Non indiget Deus, nec sub nomine pietatis cruentum vult esse satellitem; nec oppressorem pauperum, nec conductitium judicem, quasi ipse ad illas recumbat delicias quas de suspiriis et sanguine miserorum exsecranda exstruxit crudelitas. Qui diligit non offendit, et si forte ceciderit, ruentem excipiens charitas mater manum supponit. Nec erumpit in flumina lacrymarum, et in poenitentiae gurgite lapsos baptizat et renovat et elisos illico restituit et reformat. Occurrit compunctis, suscipit poenitentes, quos tamen ipsa et afficit et compungit. Solos illos qui in malitia perseverant abhorret et fugit; et licet prophetes vel ardeas, licet jejunes vel montes transferas, licet in pauperum viscera quidquid possides congeras, tu si peccati servus es, in vanum laboras: nec in visceribus charitatis ullum locum ficti cordis habet duplicitas. Haec est origo illorum quatuor fluminum quorum nomina supra posuimus, quia de charitate emanat prudentia, fluit justitia, fortitudo erumpit et temperantia. Ex iis cardinalibus bonis sub alternis discursibus, rivuli et minoris famae fontes, secretis meatibus omnem aridam imbuunt, et ex harum torrente virtutum totum nascitur, unde homo proficit et mundatur. Omnis intellectus rationis, et mentis discretio sub sapientia militant, omnisque actio ordinata, et mensura et pondus, et omnis aequitas ad justitiam se inclinant. Honestas morum ex temperantia, ex fortitudine vero patientia nascitur, et item ex iis subdivisionibus innumeris series gratiarum multiplicibus voluminibus per diversoria animae illabitur, neque ista diffusio perpetuis exundationibus minuitur, augetur. Phison itaque qui est oris commutatio significat sapientiam vel prudentiam, ut diximus, quae circuit omnem terram Hevilath, quia vere hoc prudentiae opus est, mutare et convertere irrationabiles et animales homines in cognitionem Dei, et laudem. Animales enim nascimur, sed per doctrinam sapientiae illuminati, spirituales efficimur. Unde Apostolus: Non prius quod spirituale: sed quod animale, deinde quod spirituale.
2.30
Mutamus igitur os, et purgatis illo prophetico carbone labiis, non erubescimus, sed praedicamus improperium crucis, nec irridemus sicut vani philosophi, quod Verbum factum est caro, sed gloriamur in humilitate omnipotentis Dei, certi quia sicut ejus uniti sumus personae, ita uniemur et gloriae. Exuimus veterem hominem, et induimus novum, mutamus pellem peccati, et succincti munditiae baltheo currimus expediti. Mutamus os, et ipsi quae probavimus condemnamus, et in nos ipsos severissimi judices vanitatum et voluptatum consuetudines praescribimus et delemus. Irascimur et indignamur quod tales aliquando fuimus, quales nos sine horrore et tormento non possumus reminisci. Mutamus os, cum sepultis vitiorum monstris, quasi resurgentes ex mortuis abdicamus quod volumus et veritatis causam coram hominibus ratione, coram Deo zelo et constantia allegamus. Sic terram Hevilath quae lutum vel partum significat, sapientia circuit, quia cum omnis creatura usque adhuc ingemiscat, et parturiat, non est sapientis hilarescere in loco formidinis, nec ibi quaerere cubiculum pacis, ubi est torcular doloris. Non invenitur prudentia in terra eorum qui vivunt suaviter, sicut Job ait; quippe in locis humentibus et secreto calami sub umbra dormiens Satanas commoratur. Panem arctum et aquam brevem praedicat Isaias, et David ex verbo Dei per Spiritum sanctum per vias duras ingreditur. In multa sapientia, multa indignatio, et qui apponit scientiam apponit dolorem, quia vere adversus vanitatum amplexus semper indignans ratio colluctatur, et laborat sanctimonia, ne adulatione titillatoria mentis integritas corrumpatur. Nullus in hoc labor est effeminatis et mollibus, qui ultro se ad omnem divaricant corruptelam. In tentationum infirmitate, virtus servorum Dei perficitur et augetur, et ex luctu compunctionis, devotio sancta gaudium concipit. Circuit poenitens, et per intimos animae suae recessus sparsa congerit, et fasces alligat admissorum. Circuitus contra circuitum, quia flexibile corpus gyrat draco volubilis, et perplexis innodationibus vagos et improvidos usque in labyrinthum impellit, et immersos tenebris in desperationis abyssum concludit. Omnia mens divino timore compuncta discutit et retractat, luget in peregrinationis exsilio tentationibus exposita et aerumnis; plorat, quia ignorat, et errat, quia concupiscit; et tabescit, quia non bonum quod vult, hoc agit, sed malum quod odit, hoc efficit. Flet quia mutabilis et instabilis per inania rapitur, quia fragilis et corruptibilis carnis sarcina aggravatur. Quocunque se verterit, luctus causa occurrit, et sicut sit cum libitinarii efferunt funera, cum prosequens agmen lugubri conclamatione commoritur, ita sapiens in omnibus novissima sua commemorans ante mortem, causae suae dictat judicium, et quasi jam praesente cadavere fodit sepulcrum. Plangentium multitudo et subsequitur et praecedit, quia et de praeteritis, et de praesentibus multum est quod seipsum quisque examinans lugeat, ubi tota vita adversus peccatum clamat, et ut aliquid amplius inferam, nec ab illusionibus ipsa sunt somnia aliena. Inter hujusmodi meditationum circuitus, inter lacrymas quas contriti spiritus turbo effundit, quasi ex matutino rore pinguescit devotio, mundatur intentio, et fructificat contemplationi divinae affixa fecunda oratio. Nulla est omnino comparatio inter luctus sanctorum et gaudia reproborum, quia haec carnalis prosperitas semper auspicatur supplicia, et corrosus animus flagitiorum aculeis a flammarum ultricum exustione formidat. Nulla pacis veritas, nulla veri gaudii in transgressorum corde tranquillitas, in quorum conscientiis jam ante tempus incendia sua gehenna praeparat, et ad lacerandam peccatricem carnem vermes horribiles, et terribilia daemonum monstra dentes jejunos exacuunt. Hos interim stimulos, has vepres voluptuosa modo patitur praesens felicitas, sed adulatur sibi, et spe incerta blanditur prolongans iniquitatem, et extendens malitiam, donec subito veniat finis et culpae et vitae, et sit infinita poenarum exactio pro scelere.
2.31
At sancti quorum vitam in derisum et in similitudinem improperii aestimabat mundana dementia, quorum luctus et jejunia videbantur insania, linguis ardentibus et modo saginatis faucibus stillam refrigerantem infundent; sed manebit utrorumque pro meritis immobilis et fixa sententia. Ideoque luctus eorum, etiam in vita praesenti non est coelestis expers laetitiae, nec consolatione caret divina: quae utique in conscientia pacem, et gloriam, et in proventu amplius gaudium protestatur, cujus ipsa, quae adhuc in spe est, delibatio denuntiat quantae excellentiae futura sit illius gloriae plenitudo. Invenitur quippe vel in ipso flumine, vel in terra Hevilath, quam praeterfluit optimum aurum, et carbunculus et lapis prasinus. Sane in prudentia, quae est ipsius contemplatio veritatis, quia quam nemo potest eloqui, ideo potius eam concipit quam parit, aurum est, id est purgatissima recte vivendi disciplina, quae ab omnibus terrenis sordibus quasi excocta nitescit. Habet et carbunculum, cujus fulgor nocte non vincitur, quia veritas nulla falsitate fuscatur. Habet et lapidem prasinum, id est semper virentis aeternitatis intuitum, et vitae perpetuae immarcessibilem statum. Est igitur Phison qui est oris commutatio propter causas quas diximus primo loco, quasi necessaria ad intelligendum, ad discernendum, ad standum, ad resurgendum, ad manendum prudentia, in qua est disciplina rectitudinis, veritas agnitionis, via perventionis. Secundo loco Gehon ab illo paradisi fonte egreditur. Hic est Nilus qui notissimo cursu Aegyptum cingens exundationibus annuis certis temporibus et mensuris visitator munificus universae regioni illabitur, et dilectus maritus agriculturae illius gremio commistione optata non tam solum, quam arbusta fecundat. Significat hoc nomen vel pectus, vel hiatum. Fortitudo secundum nominum interpretationem, fluvius iste accipitur, quia robur in pectore maxime constat. Juxta hunc fluvium filii Israel in Aegypto constituti, primum de esu agni accepere praeceptum. Sed et de lumbis succingendis promulgata est cautio, quia expeditos esse oportebat divinis obsequiis mancipatos, nec holocaustorum solemnia ab impuris agi decebat. Opus quippe erat fortitudine ad renes stringendos, ut castitas, quasi quidam hiatus terrae, omnes absorberet corporis passiones, et intra se omnem carnis petulantiam sepeliret. Haec castitatis virtus in qua summa fortitudine et totis opus viribus est, per Aethiopiam quae vilitatem significat, fluit, quia vilissimae carnis nostrae exstinguit incendium, et lavans sordes turpitudinum resumpta virtute ad integritatem revocat inquinatum. Quam nigra est passionum exusta ardoribus pellis peccantium! quam vilis caro quae se foeditatis facit mancipium, et omnium immunditiarum sentinam! Quam vilis facta es iterans vias tuas, hoc ad personam peccatorum dictum per prophetam intelligimus, quos utique exsecrabiles constat esse et viles propter lenocinii obscenitatem, cui se impudenter prostituunt, et animam, quae Dei templum erat, contumeliose Spiritu sancto repulso, foetoris prostibulum, imo ipsius Satanae lupanar constituunt. Haec fortitudo eorum est, qui ad immolandum agnum de populis segregantur, qui antequam legem in Sina accipiant, de continentia instruuntur. Antequam propositionis panes edendos sacerdos David concedat, utrum continuerit, et mundus sit diligenter inquirit. Aruerat torrens fortitudinis, jam desiccatis plebis Israeliticae faecibus, cum thurificantes Beelphegor et idolis initiantes Madianitarum amplexibus captivas animas submiserunt, praevaricationis apostasiam pro pretio turpitudinis praetendentes. Nec defuit zeli fortitudo in fremente per spiritum Dei Phinee sacerdote, qui illius impudentiae ultor adulterum simul cum scorto in ipsis natibus, pugione immerso per illius foedi commercii fabricam una impressione transfodit. Et illico quievit quassatio, et iterum ad canales suos Gehon reversus non est indignatus, nec abjuravit beneficium, eo quod essent, imo fuissent praedicti viri Aethiopes, id est viles; sed iterum sparsum recollegit exercitum, et de infirmis sanitati restitutis rursum multifariam celebravit victoriam. Tertius fluvius est Tygris qui vadit contra Assyrios, et significat temperantiam quae resistit libidini multum prudentiae consiliis adversanti. Tygris quippe velox interpretatur, in quo ipsius temperantiae alacritas intelligitur. Assyrii quippe dirigentes lingua Latina sonant. Vide quam velociter qui temperans est per dirigentium regna clabitur, quam directa sit temperantiae via, cui nihil quod impediat occurrit. Omnia licent, ait Apostolus, sed non omnia expediunt. Omnia licent; sed ego sub nullius redigar potestate. Temperantia nec ad illici a, nec ad licita respicit; sed et per ipsa licita in neutram partem declinans regia via incedit. Haec nec tangit spurcitias, nec ad aliquam inhonestatem accedit, indignatur ad voluptatis mentionem, nauseat ad olfactum. Non quaerit tenebrosas crepidines ad impudica cubilia, nec theatrales fornices ad turpia perpetranda. Intra sese colligit, victrix sui ipsius et legitima dominatione, omnibus suis imperat affectionibus. Omnia infra se conspicit, nec ultra rationabiles metas etiam indulta transire permittit. Quarto loco Euphrates ponitur qui fecundus vel fructificans interpretatur. Ipse est quem Auxen, eo quod foveat et augeat, Assyriorum et Hebraeorum volumina nuncuparunt. Hic congruae justitiae praefert insigne, eo quod ipsa plurimum in genere humano fructificet. Nulla quippe virtus abundantiores fructus facit, quam justitia et aequitas, quae magis aliis quam sibi prodest, utilitates suas negligens, communia emolumenta praeponens. Nec dictum est de hoc fluvio, qui justitiae adaptatur, contra quid vadat, aut quam terram circumeat. Justitia enim ad omnes animae partes pertinet, quia ipse est ordo et aequitas animae, qua sibi tria ista concorditer copulantur. Reliqua quippe in suis cursibus elaborant, quia prudentiae stat ex adverso malitia, et fortitudini incontinentia; et temperantiae crapula, et quidquid modum non habet, obsistit, justitia vero, quia est omnium virtutum convenientium in unum grata concordia, non ex reliquis virtutibus, sed ex se ipsa agnoscitur, quia ipsa est pax et totius unitatis sanctitas, habens in se et totum et singula, nec tamen in singulis tota.
2.32
Consummatis quae de paradiso, vel fonte, vel fluviis nos dicturos promisimus, ad Adam reverti nos cogit propositum, qui ut diximus, post peccatum ex propria nuditate confusus intra alicujus glebae, vel scopuli crepidinem, a conspectu Dei carnis prurientis contumeliam pavidus occultabat; nec jam sola confusio mentem stupidam stimulabat, sed jam fames, et sitis, et frigus, et reliquarum calamitatum moles miserum affligebant, et hoc maxime quod ipse judice conscientia, intus in omni amaritudine anxius tabescebat. Quod ubi ad eum vox illa pervenit: Adam, ubi es? consternata est peccatrix anima; et penitus dissoluta, quia deprehenso in scelere, nec subsidium erat, nec patebat effugium. Deambulabat autem Deus ad auram post meridiem cum vocaret Adam, in vocatione increpationem, in deambulatione migrationem significans, quia jam tepescente charitatis fervore, et veritatis luce ad vesperam ignorantiae propinquante, deserto homine de corde ejus migrabat, et lento incessu protrahens allocutionem forsitan ideo morabatur et pedetentim accedebat, ut si compunctus homo in illo quantocunque spatio cognosceret facinus, et seipsum judicans poeniteret, vel ex toto dimitteretur flagitium vel aliquid statueretur clementius in humiliatum. Non, ut ait Ambrosius, de paradiso voce corporea Dominus Adam appellat, sed virtute quadam et praestantiore quam vox corporis potest esse, oraculo eo scilicet modo quo prophetas alloquebatur, vel ipse Moyses clamasse legitur, cum nullus audiretur sonus vocis, sed mentis. Interrogatus latebrarum causam et confusionis nuditatem fatetur, cum amplius de ipso peccato quam de poena peccati verecundari debuerit. Erubescebat quidem de rebellione animi, de virtute peccati, de irrepente tinea voluptatis; sed abundantiore pudore super hoc affici debuisset, quod veste nuptiali spoliatus de illius convivii gloria ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores praecipitari meruerat. Tulerant praecedentes virtutes operimenta dignitatum quibus ornabant Adam, dum obediret Deo, et relinquentes spoliatum in medio transgressorem contumelia affecerunt. Jam texebat miser folia mendacii, et excusationis ordiens telam, non confitebatur errorem, sed quasi subtegmen involvens arundine, et intra suspensos telae diffundens parietes, responsione cavillata, latenter in auctorem erroris causam refundebat et culpam. Abscondi, inquit, me, eo quod nudus essem. Vere non consilium contra Dominum est, qui comprehendit sapientes in astutia eorum, cui loquitur omnis conscientia, et aperta sunt mentis arcana, cujus intuitum nec inferni chaos impedit, nec abyssus obfundit. Videbat quippe ipse miserum, nec tamen ab illo videbatur, sed tantum audiebatur. Mundo corde videtur Deus, a quo beatifico aspectu tollitur impius. Audiendi et respondendi non negatur effectus, quia in examinatione causae, cum secundum districtionem justitiae negotium agitur, necesse est quibuscunque tergiversationibus lubrica industria abutatur, ut ex ore suo coram illo judice reus quilibet convincatur.
2.33
Mulier, inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de fructu, et comedi. Velit nolit, fatetur transgressionem, sed latenter imponit Creatori pondus peccati, qui deceptionis aptaverat instrumentum, et quasi muscipulam in quam collaberetur, solatium collaterale tetenderat. Abominanda suspicio et adversus bonitatem Dei scientia pervicax, sensus malignus, responsio impudens, et ex hoc ipso solo, etiam si aliud in causa non esset, homo morte dignissimus: quod aestimare potuit mulierem sibi in insidiis positam, et se artificiosa inductione circumventum, atque secundum justitiam se non meruisse damnationis judicum, qui non suo appetitu, sed suasu feminae quam dederat ei Deus, ad praevaricationis declinasset consensum. Imo illam nuditatem perperam sibi illatam, et praejudicatam sibi nimis propera animadversione conqueri videbatur, nec agit secum ordine aequitatis, cum ipse qui dederat legem, debuisset removisse et scandalum et reprehensionem non in eum qui ceciderat, sed in eum deberet refundi qui casus posuerat instrumentum. Hoc illa Adam excusatio continere videbatur redarguens Deum, et contendens ausu seditioso contra tranquillitatem et verissimam justitiam Dei, quae adhuc ad poenitentiam in multa patientia reum exspectabat, cum ipse secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizaret sibi iram in die irae. Justissimo ordine post virum, feminam alloquitur Deus, quae pertinaci superbia, et ipsa admissum excusat, serpentem suasorem deducens in medium. Deceptam tamen se dicit, amplius dolens quod diaboli promissio effectu caruerit, quam quod ejus suggestioni assensum praebuerit. Quia igitur neque vir, neque mulier confessionis, vel poenitentiae excogitavere consilia, sed addentes praevaricationem inanium argumentorum complexionibus, ad Deum injustitiae convincendum laborabant, in superbas et exasperantes animas peccati cumulus est refusus, et oppressit subita ruina iniqui ponderis stipatores. Et ordinatissima rectitudine a serpente incoepit judicium, ut qui fuerat suggestor peccati, esset particeps et tormenti, et qui ad casum consentientium sibi fuerat gratulatus, haberet ex malitiae merito quod doleret, et in poena aemuli sui intelligeret homo, judicis charitatem, cum quasi invitus et coactus proscriptionis videretur dictasse sententiam, qui diu exspectaverat lapsi poenitentiam, et tanta indignatione suggestoris puniebat malitiam. Nihil quaeritur a serpente, nulla omnino interrogatio flagitii sciscitatur originem, quia illa in vanum volvitur quaestio quae sine fructu est, et quam nulla comitatur correctio. Verum cum ille jam judicatus esset qui ab initio in veritate non stetit, quid sibi vult quod novi constitutio edicti legi antiquae conscribitur, et quasi minus continentia illius plebis scita plenam juris mensuram non habuerint, nova adduntur decreta? Ego existimo librum dispositionum coelestium et divinae paginam providentiae totum omnino continere quod rerum status, quod processus insinuat, et totum esse oculo majestatis uno momento conspicabile et quod attrivit antiquitas, vel quod intentat aeternitas. Nullum in lege aeterna aboletur vel mutatur, vel additur capitulum, sed nos non causas rerum, sed effectus attendentes, addi putamus quae ante nescivimus: doleri vel mutari, quae quia non intelligimus, aliter provenire videmus quam noster habuerat intellectus. Sed mentis divinae fixa et immutabilis est ratio, ita disponens corda, sicut movet et tempora.
2.34
Cum enim flante aquilone in hieme et effrenata in campo aeris gelidorum flatuum violentia necesse sit humentia quaeque, ubi nimii impetus fervor non cohibet, astringi in glaciem, cum tamen necesse non sit ventorum intumescere rabiem, ita necesse cuique causae suam attribui efficentiam, cum tamen necessitas non urgeat. Nihil punit, nisi quod vetat justitia, a cujus aequitate alienum est ut sit vindex actionis quam quasi necessitate extorqueat. Sed praecedit prohibitio, ne ignorans vel errans homo offendat, quam utique si contempserit ex ipsius justitiae necessitate poenae succumbit. Sane quidquid evitari potest, constat necessarium nullatenus esse. Ideoque nec per providentiam premitur, aut violenter attrahitur quidquid rationis arbitrio evitandum exponitur, nec judicio divino necessitas, sed voluntas punitur, nisi forte illa necessitas fuerit, quam sibi mala consuetudo fecerit, et obstinati animi excaecata malignitas Spiritus S. in ipsis crepundiis adhuc vagientem mundum jam arguebat de judicio, quia damnato principi se tradiderat condemnandum, non quod ille judex sit eorum qui peccant, sed quod ipse, et qui ei, deserto Deo in malo communicant justissimo judice Deo ejecti de paradiso voluptatis, id est a gloria Dei in tenebris cohabitent, et in flammis coardeant. In dejectione illa quando miser simul ac intimuit ruit, nihil de tormento ejus, pauca vero de indignitate Scriptura prophetica commemorat, sed de ruina et ruinae causa odibili Deo superbia tam Ezechiel quam Isaias pauca obscure perstringunt. Genesis aliquid amplius sub serpentis figura, vel nomine legentibus intimat, et a mundi principio maledictionis sententiam usque ad ultimum judicium in fine saeculi infinita connexione orditur. Ibi nec incentor erit, nec carnifex, quia tantum sibi vacabit, si tamen dici debet vacatio, ubi miser in gehennalis abyssi voragine clausus et vinctus in igne ardebit aeterno. Tunc nec Dominus aeris, nec rector mundi, nec princeps erit, sed infinitae et inenarrabilis miseriae irrevocabilis inquilinus. Interim maledictus inter omnes bestias terrae et omnia animantia, super pectus suum gradi et terram comedere omnibus diebus vitae suae vel permittitur, vel mandatur. Unde Ambrosius in libro De paradiso, non dixit: Facio te supra pectus tuum vel ventrem ambulare, et terram comedere, sed ambulabis, inquit, et manducabis, ut praedixisse magis cum futura sunt videretur, quam praescisse quid faceret. Maledictus, inquit, inter omnes bestias, id est super omnes qui bestialiter et animaliter vivunt, qui possunt fieri aliquando de carnalibus spirituales, et de terrenis coelestes, et qui aliquando tenebrae erant, si convertantur et revertantur mediante gratia Dei, lux possint effici. Ille autem a spe praecisus, et omnino avulsus a gratia, quia odit et semper persequitur charitatem, sicut in obstinatione odii perseverat, ita super maledictionem, inclementiae privilegium sibi proprie vindicat, et irae irremissibibilis contra se decretum sancit, et in aeternum confirmat. Quod autem super pectus et ventrem suum graditur, illud est, quia in pectore recessus quidam sapientiae esse dicitur, cujus singulari excellentia cum ille frui possit in contemplatione divina, adversus ab intuitu pacis, totum se contulit ad terrena, et est quasi vita ejus studium indefessum in persuasione peccati. Et in iis quorum Deus venter est, quos Apostolus luget, et inimicos crucis Christi denuntiat, repit, inspirans eis superbiam, accendens in immunditiam, devorans quoscunque sibi sicut terram subjecerit. Qui terrena sapiunt, cibus sunt illius serpentis, hujus viperae pabulum, et super quos repit, vel pectore premit, ventrem ventri conglutinat, de semine venenato impraegnans, et conformem sibi de corrupta anima sobolem generans. Totum studium ejus est innectere se affectionibus carnalibus, et coagulo turpitudinis menti humanae injecto, omnes per quas se voluerit, semitas inquinare, ut intus et extra aliquid de illius contagionis conspersione adhaereat, quod postea in alicujus monstri personam erumpat.
2.35
Terram, inquit, manducabis omnibus diebus vitae tuae, quia usque in diem judicii in quo mors damnationis et clausurae ejus aeternae adveniet, semper ablingit quos commoverit, et sordidas et terrenas animas intra sterquilinium viscerum suorum sepelit et abscondit. De hujusmodi quos per ventrem accepimus, iis videlicet qui gulae et luxuriae serviunt, vel de iis qui abusione sapientiae superbiunt, et conversi ad terrena creaturae potius quam Creatori obtemperant, helluo impudens voracitatis suae sentinam ingurgitat, et inexplebili fame, intra pestilentiae suae gurgustium saporatas offas de carnibus damnatorum intrudit. Quod autem inimicitiae statuuntur inter serpentem et mulierem, quasi vir ad hunc conflictum non pertineat, illam arbitror esse causam, quod tentationes diaboli ad eos qui viriliter agunt, non praesumuntur accedere, sed femineis mentibus tentator importunus se ingerit. Neque mens, quae est quasi Adam, nisi sensu carnis illecto, movetur ad vetitum; sed ad delectationem quam tentator accendit, desiderium carnale suspirat, et concupiscentiae mole oppressum, reluctantem mentem et repugnantem rationem, assiduae colluctationis importunitate captivat. Ideoque inter carnem et mentem futurae inimicitiae praedicantur, quia futurum erat per Verbum Dei, quod caro factum est et habitavit in nobis, ut fructificaret aliquando crucifixa poenitentium caro, et de semine obedientiae virtutum segetes crescerent, et carnis continentia de adversatrice concupiscentia triumpharet. Unde illud est, quod regnum coelorum vim patitur, et violenti diripiunt illud: quia mulier, hoc est sensus carnis, mariti, id est rationis adjuta consiliis serpenti resistit et semini ejus, id est odit ut inimicum, et abigit quidquid sanae doctrinae adversatur, et honestatem vitae commaculat. Violenter mala consuetudo carnis, cum ipsa ad virum conversa fuerit, dominante ratione praeciditur, et quasi alterius crucis vexillum figatur, in medio jugi conflictu seipsam caro superat, imo victor spiritus armata sollicitudine petulantiam carnis dictante Deo pia oppressione affligit et domat. Hanc vim regnum Dei non dedignatur pati, nec abjicit latronem cum confitetur, nec apostolorum principem cum amare flens verbi Domini recordatur, nec excludit peccatricis illius unctionem et fletum, cujus horrebat Simon ille leprosus aspectum vel tactum. Semen diaboli est schisma, et haeresis, et avaritia, servitus idolorum, omnisque incontinentia et impietas, omniumque vitiorum abominanda collectio. Semen mulieris, ut diximus, ad virum conversae, et potestati rationis jam subditae est, quidquid boni parturit castitas, quidquid jejunii labor, quidquid sudor martyrii, quidquid ex amplexu diversarum passionum fecundissima concipit charitas. Veteres inimicitiae ab antiquo inter has emersere familias, nec unquam defuit aemula virtutis invidia. Semper persecuta est humilitatem superbia, et sapientiae vel justitiae contraria opposuerunt signa nequitia et malitia.
2.36
Verum caput serpentis nobis adhuc in carne constitutis victoria in cruce Domini nostri prosternitur, et sub pedibus nostris jam a pectore et ventre excussus, ipso donante, ligatus conteritur. Fel quod crucifixo oblatum est et neglectum, omnia diaboli tentamenta contemptibilia effecit, et repulsus amaritudinis haustus sitim peccati, quod fellei saporis est, intimavit a membris ejus facile reprimendam: imo ejusdem sanguinis calice hausto, penitus exstinguendam. Quod infirmum Dei est, fortius est, non dico hominibus, sed daemonibus. Et hujus carnalis vitae nostrae infirmitas, de malignis spiritus triumphat, expuens in libidines, et abominans voluptates. Haec, ut Christum lucrifaciat, Apostolus ut stercora reputat, et victrix sui ipsius sanctorum patientia calcat. Ecce a mulieribus et parvulis caput conteritur tentatoris, quia omnis foeditatis accessus illico prohibetur, et totius spurcitiae a sanctorum cordibus statim eliminatur audacia. Cognoscitur adulter, et ad lupanaria sua indigne repellitur, nulla sanctorum conventus foeditatis cujuslibet admittunt vestigia. Excutit ab omni munere mundas manus pura justitia, nec se venalem exhibet judicem, qui ut judex fieret, non pretio, sed gratis accepit. Pretium canis, et merces meretricis, ne inferantur in templum, divina lex prohibet, quia oppressores pauperum, et innocentium oblatratores, et qui corrumpunt et polluunt veritatem, ex illius quaestus sanguine recte non immolant, et arbitrantes quaestum esse pietatem, legem ostendunt, et adversus eos in conspectu Dei veritas et pietas ex eorum ministerio se clamant contumeliam pati. Caput avaritiae primus pastor Ecclesiae contrivit viriliter, pecuniam Simonis cum ipso in perditionem excutiens. Caput gulae praecidit Paulus castigans corpus suum, et redigens in servitutem. Nihilominus et omnium fere haeresum idem capita amputavit, in Romanis superbiam et seditionem compescens. In prima ad Corinthios Epistola, quod ad sectam legis Judaicae induci tam cito potuerunt et converti, et quod erant in eis personarum acceptio et schismata arguit et objurgat. Sed et fornicationis caput in spiritu vehementi ibidem conterit, tradens Satanae in interitum carnis eum qui uxorem patris sui publice detinebat. De regula quoque conjugii et castitatis, de auctoritate apostolatus, de prostratis in deserto fornicatoribus, et murmuratoribus et idololatris multa ibi proponit et discutit, in quibus et elisum et elidendum caput maligni ostendit. In secunda quoque ad eosdem Epistola, non esse consensum Christi cum idolis, nec participationem justitiae cum iniquitate, nec Christum et Belial posse convenire, malignum de medio removens apertissime distinguit. Galatas insensatos et fascinatos a pseudoprophetis, et ad caeremonias legis conversos increpat et revocat, e illius seductionis caput confringit. Ephesios in ordine statuit, docens viris mulieres subjici, maritos uxores ut corpus suum in honestate complecti, filios parentibus obedire et honorare, patres ad filios mansuetos esse, servos obsequi, dominos non inflari, et astringens eos in unitatem spiritus in vinculo pacis, inobedientiae malum a radice exstirpat. Totum corpus Epistolarum tonitruum est, et singulae fere sententiae sunt quasi fulmina carbones vastatores spargentia, a quorum luce vel flammis caput hostis illius veterani, fidei Christianae virtute exuritur. Occurrit Joseph, occurrit Susanna, ille puer, haec mulier delicata, uterque hujus monstri caput horrendum quanta virtute contriverit, sacrae non silent Historiae. Impossibile est enumerare per singula, quantas de hoc capite nequam sancti celebrarunt victorias, quoties cerebro ejus victrices manus immerserint, quot virgines, quot viduae in primo introitu exsufflaverint irrepentem, qui quia in congressu non proficit, et ubi manifeste agnoscitur, illico vincitur, tendit insidias, et, si aliquis torpor irrepserit sanctitati et aliquo modo rigor justitiae fatigetur et langueat, sedulus praestolatur. Quod si sorte ex aliquo neglectu rubigo occupans armis virtutum adhaeserit, si ex aliquo justitiae pruritu scabies religionis pellem obduxerit; illico ad tinearum crustas in quibus aliquid suum agnoscit, paratus illabitur, et defluentem saniem ablingit et glutit. Vere appetitus laudis et humanae gloriae scabies est virtutis, tinea sanctitatis, quod ultimum malum saepe expugnatus hostis in fine exspectat. Cum enim gloria nostra sit bonae testimonium conscientiae, saepe fit ut victores vincamur, dum de ipsa victoria in nobis, non in Domino gloriamur. Et sicut est ex virtute securitas, ita saepe ex securitate virtus dissolvitur, et infirmato calcaneo nec recte itur, nec languente pede ultra inimica potestas conteritur. In primis audacter congreditur, deinde repulsus Satan insidiatur novissimis, quia tota humanae militiae gloria ex ultimis commendatur agonibus. Et cum multi currant in stadio, qui non lassatur in cursu, nec deficit, solus ille bravium accipit. Certantes legitime promerentur coronam, et perseverantes in finem a linguae aculeo, et laqueo caudae incolumes et illaesi evadunt. Ille tamen maledictus terram comedit omnibus diebus vitae suae ante judicium, quia amatores mundi a ruina voluptatum distensos et turgidos rictu patulo absorbet et devorat, et omnem domum in cujus postibus sanguis agni non emicat, intrepidus invadit, omneque primogenitum ejus interficit indefessus. Restat quippe maledictionis hujus evidentior in fine perfectio, cum pro hac nocendi aviditate et continuo studio dehiscentibus inferis, intra chaos illud gehennale miser ille claudetur, et in illa tormentorum abysso, in tenebrosis fetoribus, horrendis ardoribus, quorum immanitas omnem superat intellectum, sine fine mergetur.
2.37
Sequitur ex ordine justitiae mulier quae suggestioni acquievit, debitaque poena redditur voluptati, et quae libertatem suam excusso a se Creatoris dominio superbe ambierat, sub viri constituitur servitute. Nec absque nutu divino esse quisquam aestimet, quod usque hodie in genere humano servorum perseverat nomen et genus, cum hoc originalis meruerit transgressio, et a primis patribus hujus conditionis emanarit ratio. Videat homo nobilitatem divinam, genus coeleste, honorem regium, potentiae gloriam, aeternitatis vitam, sanctitatis imaginem, et recordetur quid fuerit, et ex jugo quod vicissim trahunt, invicem erubescant, quia hanc oppressionis ignominiam culpa meruit, non natura. Quod enim servi, quod degeneres sunt, et inglorii, et ignobiles: quod peccatores, quod mortales, illius effecit fermenti conspersio, et quidquid ex Adam est, illa una occupavit infectio. Multiplicantur aerumnae, et in dolore mater misera parturit, et multiplicatio conceptuum cum angustia exiens, parturientis viscera fere dirumpit. Haec in carne, haec in spiritu fiunt, quia cum rationis vel Scripturarum semina doctrinae studio vel intellectus, quasi viro infundente, anima subjecta susceperit, per multas tribulationes et dolores parturiens anxiatur, et vix obtinet, ut victa mala consuetudine in bonum opus assuescat. Quicunque enim volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur, et torquentur interius lege membrorum, perurgentibus concupiscentiis, donec longo usu inanescat forma hujus mundi, et phantasmata vanitatum dispareant, et sic demum, remotis illecebrarum obstaculis, Christus formetur in nobis. Utrobique calamitas, utriusque puerperia naturae comitantur suspiria, quia et caro et spiritus captivantibus delectationibus statim cum usura reddunt tributum, et instat concupiscentia avellens petulantiae germina cum tormento. Multiplicantur conceptus urgente lascivia, et quia non agnoscitur peccatum in immunditiae contumelia, sentitur in poena, et concussis muliebribus uteri, cum ruptis intrinsecus naturalibus vinculis profluunt secundinae, vagiente fetu vere miseriae tractatur negotium, cum haerenti parvulo obstetricantium tremula manus occurrit.
2.38
Hora illius angustiae satis indicat quae sit illa causa quae in tales erumpit effectus: et quia omnino dulcedo illa venenata est quae tantae amaritudinis torrentem effundit, allicitur caro ad libidinosos complexus quorumdam prurientium irritata vaporibus, et, cum ejus sensum quaedam mendacia blandimenta demulceant, captivum sequitur appetitum; cumque se intra faeces concupitas immerserit, tunc demum quis sit illarum deliciarum sapor ex illius satietatis dulcedine intelligit. Hoc doloris privilegium prima mater reliquis matribus dereliquit, et nulla omnino in tota naturae hujus successione excipitur, excepta illa quae sola concepit de Spiritu sancto Virgo, et maritalis ignara consortii, penitus aliena fuit ab hujus conscriptionis chirographo. In cujus formam, si per humilitatis, et obedientiae disciplinam Eva Spiritui sancto in templo cordis sui thalamum adornasset, non deesset gratia, et obumbrante virtute Altissimi, nullus concupiscentiae aestus dedicatam Deo animam conflagraret. Conciperet quidem de viro suo eo modo quo terra imbribus irrigata fecundissimo proventu arbusta emittit et germina; et sine ulla passione desiderii tantum ad seminales rationes gremio conjugali uteretur maritus.
2.39
Adae quoque dixit Deus: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, de quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. Propter hominem maledicitur terra, et sterilitate damnatur, et quae sine ullo labore praeposito suo erat omnimodas expositura delicias, modo etiam culta spinas et tribulos praedicitur germinatura, ut etiam ex ipsis punitionibus aerumnarum posset miser compungi, et rastris poenitentiae fatigatus contribulato spiritu, benignissimo satisfaceret judici, cujus ipsa ultio, doctrina erat provocandae clementiae, et flagellum, argumentum. Quia, inquit, rupisti vinculum obedientiae, tu quoque dissolveris, et in terram ibis, quia terra es. Intellige clementissimum Deum, etiam cum occidit; et vide quia temporales persecutiones ad correctionem proficiunt, et ipsa mors non tam est homini malum quam finis malorum. In dissolutione hujus corruptionis intersecatur peccatum, et quod aestimatur districtio, invenitur remedium. Proponitur inobedientiae capitulum, et uxoria persuasio praeceptioni divinae praeposita, et ex ordine justitiae secundum meritum, stipendium debitum redditur causae. Labor supervacuus, sterilitas agriculturae, genimina degenerantia, et ad cumulum defunctio intimatur. Habet etiam exprobrationis pondus originalis materiae commemoratio, quod eum de terra sumptum, et terram esse, et in terram reversurum, tanta distinctione diligentia judicis insinuat, ut confusa illius temeritatis audacia intelligeret ex infirmitate naturae suae quia secundum originis suae rationem, nec gloria, nec stabilitas sibi inerat, et totius excellentiae honor, nec ex merito, nec ex natura, sed ex sola gratia procedunt. Ex his verbis imo ex ipsa animadversionis experientia didicit homo, non in se, sed in Domino gloriari, et humiliata est cervix erecta, cui impositum est pro regula libertatis, vinculum servitutis. Grave onus visum est mulieri ferre pondus praecepti, et quasi pressura ingens, auctoritas imminens; sed ubi peccati jugum subiit, et impiam tyrannicae virtutis experta est dominationem, sentiens quid interesset inter jugum suave et grave, cum regredi non posset ad statum de quo corruerat, amarissimae salivae deglutivit rancorem, et corrosit intra se emergentis contumeliae massam. Intumescebat fermentatae naturae conspersio, et primitivi azymi sinceritas ebulliente putredinis acredine rumpebatur, et quasi conviciabantur miserae animae titillationes illusoriae, et exprobrabat ei propriae virtutis confidentiam sensualitas importuna. Nulla supererat tergiversatio, ubi ingens verecundia omnes responsionis concluserat vias, et conclamabant etiam ipsa vitia adversus aegrum, non imponentia suum languorem naturae, sed superbiae, de cujus radice omnium cogitationum germina pullularunt. Ex illo uno utero egressa sunt collactentia omnia vitia, adversum quae judicium Dei ita est justum et evidens ut ipse concupiscentiae motus proprios detestentur, et flagitiorum consummatio propriae voluptatis abominetur et horreat passionem. Denique ipsa confusio, et verecundia quae semper turpitudinum castra sequuntur, quasi crudelissimi carnifices conscientiae, lacessunt et improperant peccatori, et instant quasi quaedam Eumenides, agitatrices furiae, reprehensionis stimulos cordi saucio affigentes. Ipsa se malitia praejudicat et punit, et contrariis armis in sui defensione utitur veritas. Expellitur a deliciis transgressor, et miser laboribus deputatur, vestitusque pelliciis tunicis, et pro divinitatis amictu morticiniorum spoliis involutus, in illius plaudamenti gestamine intelligebat pellem suam pelli belluinae consimilem, imo, ut ipsam rem exprimam, amplioris et abjectioris miseriae, cujus infirmitas ardoris et algoris impatiens alieno beneficio foveretur. Imo pellibus nudo corpori superductis homo bestia videbatur, et omnino convenientissime aptatum est extra corporibus, quod intus erat in moribus.
2.40
Agebat homo irrationabilem personam comparatus jumentis insipientibus, et brutae mentis imperitiam in illa cruda et hispida supellectile exprimebat. Homo de terra terrenus, jam pronus ad infima in limo de quo sumptus erat figebat intuitum, et sarcina corruptionis oppressus curvas scapulas sessori peccato praebebat, servus ventris, cliens libidinis, vanitatis mancipium, et vernula vitiorum. Exposuerat animam suam quasi incudem malleatorum ictibus, et in illa fabricarum artifex concupiscentia omnium transgressionum formabat simulacra. Irae et invidiae et omnium blasphemiarum idola illius officinae eructabat incendium, et plebescebant monstra tentationum assidentia cogitationibus, quorum multitudine fatigata ratio gravabatur. Deseruerat quippe Deus animam, et ad seipsam conversa turbabatur: et haec prima mors hominis fuit, cum Creatoris sui custodia caruit, et a contumacia praevaricatoris ingratitudinem ejus exsecrans indignans abscessit. Privavit eum statim gloria et honore, et vitam, id est cognitionis suae lumen, in eo exstinxit et excaecata anima, cum veritatem amisit, simul cum illo beatifico visu, et reliquas beatitudinis species pariter exhalavit. Recedente Deo nihil boni superfuit, et nisi eo revertente data indulgentia et gratia, ad abjectam et contemptibilem animam illuminationis abolitae claritas non redit. Nec tamen imago vel similitudo auctoris etiam moriente anima per peccatum omnino deletur, sed dum patientia Dei ad poenitentiam delinquentes spectat, potest lavari per poenitentiam quidquid in eadem imagine per negligentiam fuerit obscuratum. Reformatur igitur et restituitur qui resurgit a mortuis, et ad indulgentiae manumissionem regrediuntur virtutes ad opera destinata: et tunc iterum vivit anima cum videt et odit, et agit quaecunque sibi fuerint divinitus imperata. Cum enim nihil horum agit, mortua est: quia cum vere ejus vita sit Deus, nullus omnino eo absente ad aliquod bonum aspirat affectus. Haec prima animae mors, qua deserente eam Deo, ipsa quasi criminum institutis connexa remanet, et sepulta, non omnino a gleba arida, hujus hiemis frigore, spei reliquias eradicat, quia dives in misericordia Deus magna voce quatriduano jam fetido clamat: Lazare, veni foras. Infremuit, clamavit et flevit, intimans rationabilibus animis quam sit efficax fletuum pluvia, et poenitentiae tremor, et confessionis clamor: quae supplicatio non repellitur, imo obtinet veniam scelerum, et statim qui resurgit, ubi solvitur, convescitur. Nullus superest fetor, nullum putredinis vestigium manet in eo quem de stercore erigit Deus, sed cum principibus populi sui, sanctis angelis dico, donat suscitato consessum, et in solio gloriae collocatum, etiam ad proprium eum admittit convivium. Indignetur Novatus, irascatur Pharisaeus, summa est commendatio charitatis, consummata omnipotentiae gloria, bonitas, et clementia, et nihil amplius decet sanctum quam pietas; nec in aliquo honorabilius est praeconium Redemptoris, quam cum, eo miserante, convalescit et solidatur humana infirmitas. Tremendus quidem est rigor divinae justitiae, et formidabilis districtio judicis, reverenda omnino severitas, et judicium punientis; sed misericordia lenitate est amabilis, et ex gratia praedicabilis. Ubi enim contra merita bonum pro malo redditur, benignitatis superabundantia praedicatur, de cujus plenitudine, nostra ariditas irrigatur. Non est satis sancto Spiritui esse cum sanctis, etiam impios sanctificat, nec improperat, et spirat, et replet, et docet, et ungit, et urit, et publicanos et meretrices reformat et imbuit. Illa amplius admirabilis est potentia quae elisa restituit, et fracta restaurat, quam quae vasa integra in thesauris munitis aggregat et conservat. Et quidem mortuos in anima per culpam, poenitentia reducit ad vitam: desperationis vero obstinatio pertrahit in gehennam. Illa desperationis mors imaginem omnino delet et radit, et illi injuriae nullum occurrit remedium, nulla clementiae stilla se infundit.
2.41
Sensit Adam mortem illam primam animae, consolatione divina privatus, expertus est quoque discessum a corpore animae rationalis: verum haec ultima per quam dissoluta est corporalis et spiritualis substantia, labores et aerumnas, et servitutem quam meruerat, et vincula calamitatis totius praescriptae dirupit; et qui vivens et poenitens acceperat gratiam soluto quod culpa meruerat pretio, judicium Domino cantavit et misericordiam, in laboribus et contumeliis vitae temporalis humilitatem et patientiam thesaurizans in fine quantolibet difficili et arcto pro libatione sua suo Domino gratias agens. Pungitur concupiscentiis, laborat et sudat, ac torquetur; de loco voluptatis expellitur, demum emoritur: in iis omnibus, quasi vas figuli in fornace excoctus, et multis rimarum rasuris attrita peccati rubigine ad naturalem fulgorem revertitur. Sic circumductus est per desertum Hebraicus populus, et cum intra paucorum dierum spatium, si recte irent, possent fines promissos attingere, quadraginta annorum sustinuere dispendia, in quibus peregrinationis illius angustias erudiretur illius insolentia multitudinis, ut cum ad diu desideratas et exspectatas promissiones accederet, nec ad Aegyptum, nec ad regna cultu Dei vacantia relapso animo facile suspiraret, a quorum nexibus tanto labore avulsus, vix tandem de male assuetis perfidae gentis erroribus, quos longo convictu imbiberat, longa dissuetudine triumpharet. Ibi quippe viderant idola, et circa profanos cultus comessationes et impudica cubilia, quibus concupiscibiles animae captivos affectus subjecerant, et inhaeserant abominationibus, quas patrum suorum Abraham, Isaac, et Jacob abhorruerat disciplina. Ideo lex, ideoque plagae, et verbera; ideo illa haereditatis dilatione vilesceret facile consecutum ubertatis tantae et gloriae regnum: imo diligentissimo sub timore Dei servaretur prospectui tantis exercitationibus et districtionibus conquisita possessio. Quid, quod in cruce se Redemptor noster derelictum exclamat? quid, quod vita moritur, quod judex judicatur, quod rex irrisus, quod princeps suspensus est? Mysticae sunt et sacramentales injuriae Salvatoris illae, et granum illud frumenti cadens in terram et moriens spicas silvescentes multiplici germine onustavit. Omnino sic oportuit pati Christum, et intrare in gloriam suam: et quod titulus crucis Hebraice, Graece et Latine conscriptus incorruptus habebat in omnium gentium salute compleri, quas obedientiae et humilitati consertas, Christo jubente, latrone praemisso ad regnum crucifixi mater eveheret charitas. Vere praedestinatis omnia cooperantur in bonum, et robur et infirmitas proficiunt ad coronam, et status et lapsus coaedificant laborantem, quia alterum ex altero et proficit, et temperatur, dum ex consideratione infirmitatis descendit, nec inflatur securitas sanctitatis, et ex puritatis respectu erubescens dissolutio convalescit. Unde in libro quarto decimo De civitate Dei, sanctus Augustinus sic infert:« Audeo dicere superbis esse utile cadere in aliquod apertum manifestumque peccatum, unde sibi displiceant, qui jam placendo ceciderunt.» Salubrius enim Petrus sibi displicuit, quando flevit, quam sibi placuit, quando praesumpsit. Utiliter saepe deserimur, et dum corripimur, emendamur; dum flagellamur, amamur. Ad tempus, inquit Isaias, imo per Isaiam Deus, derelinquam te, et in miserationibus magnis congregabo te. Acturus poenitentiam de loco voluptatis Adam educitur, quia voluptas et luctus, non bene cohabitant, nec deliciae et religio ad invicem complectuntur. Et tamen ante paradisum satisfacturus statuitur, ut saepe videns unde exierat, et intuens quis fuerat et quis esset, humiliato animo exsecraretur superbiam, et experiretur post contumelias afflictionum quantum esset subjectionis et obedientiae bonum, per quam etiam lapsus et repulsus reditus et restitutionis suae non desperaret proventum. Videbat, vel potius intelligebat quid illius gladii quem cherubim vibrant, motus ille versatilis intimaret, de quo quia pauca superius, et tamen prudenti lectori sufficientia exposuimus, idem repetere laboris esse inutilis arbitrati sumus.

Intertext edge

Open linked passage

Note