Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eugenius-iii-toletanusfl-657" aria-label="More works by Eugenius III Toletanus"> —
⋯
More
Original / primary: 8275 Episto125
3.1
EPISTOLA III, EUGENII AD PROTASIUM TARRACONENSEM.
3.1
Domno Protasio episcopo Eugenius.
3.1
Vestrae pietatis oracula favi dulcedine suaviora ingenti me fateor perlegisse laetitia; unde etiam creatori Domino precum obtuli vota propter vestrae facultatis augmenta. Cujus enim anima, quamvis sit sapientia privata, tantam in te, Domine, non amet amoris industriam, quam ab arce culminis qua sublimis emines et praecellis ad amandum infirmos et exhibiles ultronea benignitate descendis? Sincerae pacis conditor, et purae dilectionis amator Dominus Dei Filius Jesus Christus ipse in vobis haec bona, quae contulit, ampliet, ipse illibata perpetua perennitate conservet. Vestrae enim dignationis alloquia ita nos ad amorem vestri per dies singulos incitant, ut, sicut ipse fari dignatus es, nec exprimi verbis, nec exarari valeat atramentis quantum vos reddat et animos enarrantis. Quaero namque, et mecum saepenumero cogito, quid vestrae potestati pro tanta possim rependere bonitate; sed quia nihil dignum aut aequabile valet reperiri, me ipsum offero, totumque me ob hoc placabilem reputo, quia granditer a vobis amari confido. Puto enim quod non displiceat animis vestris, cum id offero quod amatis. Nam quod officium nostri sermunculi jussioni vestrae parere compellitis, sincere meam fateor voluntatem, non solum verbo vobis me velle parere, sed et animo; si tamen vestrae orationis obtentu et vita nostra meruerit veniam, et lingua facundiam. Nam etsi est in nobis, ut tu, Domine, reputas, venula tantilla sermonis, nunc inutilitate morum, nunc assidui languoris aggestu quotidie intercluditur et siccatur. Missam sancti Hippolyti vel orationes, si nobis oratu vestro vita comes adfuerit, ut potuero, pro vestra jussione parabo; missam vero votivam ideo non scripsi, quia in hac patria tam accurati sermones habentur atque sententiae, ut simile non possim excudere, et superfluum judico inde me aliquid dicere, unde meliores recolo jam dixisse.
3.2
Ecce, piissime Domine, dulcedo gratiae vestrae verbosum me reddidit et superbum; sed precor, ut parcas audaciae, quam non tumor attulit, sed amor invexit. Nam si hoc trutinae subtilis examinis aequae librae pensa jusseris ponderare, ad te Dominum videbis recurrere, quod servulum tuum inveneris oberrare; quia nunquam ego tam temerarius in loquendo, nisi tu fuisses tam profusissimus in amando. Quod ergo hac occasione vel deliquerim, vel deliqui, vobis imputari jubete, quia tantum amas, et tantum amaris, ut et verecundiae pondus auferas, et timoris. Scriptum enim est: Timor non est in dilectione, sed perfecta dilectio foris mittit timorem.
3.2
De caetero pro peculiariter suggero, ut mihi misero tentationum fluctibus errabundo tuae precis impendas auxilium. Sic beatorum merearis habere consortium.

Intertext edge

Open linked passage

Note