Eugenius III
Epistolae et privilegia
Priv 497.2
Choose a text
More by Eugenius III
—
21399 Epetpr30
497.1
DXXVII. Ad Raimundum Hierosolymitani hospitalis magistrum. (Anno 1152, Oct. 27.)[ Cod. diplom. del ord. Gerosol., I, 308.]
497.1
EUGENIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis RAIMUNDO, venerabilis Hierosolymitani hospitalis magistro, ejusque fratribus in servitio pauperum militantibus, salutem et apostolicam benedictionem.
497.2
Sicut nostri administratione officii admonemur, ecclesiarum et priorum locorum negotia salubri fine distinguere, etc. Quocirca, dilecti in Domino filii, paci et tranquillitati vestrae, in posterum debita charitate providere volentes, transactionem quae inter vos et nobilem virum Guillelmum Forcalquerii comitem per venerabilem fratrem nostrum G. Ebredunensem archiepiscopum apostolicae sedis legatum, super castro Manuascae et ejus pertinentiis facta est, et per scripti sui paginam confirmata, etc.; auctoritate sedis apostolicae confirmamus, et ratam atque inconcussam perpetuis temporibus manere decernimus; cujus adjunctionis tenorem nos in eadem pagina conscriptam perlegimus, etc. Nulli ergo omnium hominum fas sit hujus nostrae confirmationis paginam temerario ausu infringere, seu quibuslibet molestiis perturbare. Si quis autem attentare praesumat, secundo tertiove commonitus, nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus incurrat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat.
497.3
Datum Albae, decimo Kal. Novemb. anno 1151.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).