Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Eugippius
Excerpta ex Operibus Augustini
Augu 159
Choose a text More by Eugippius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
98
LXXXIII. DE LVCTA IACOB ET DE CLAVDICATIONE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. Quod ab illo angelo desiderat benedici Iacob, cui luctando praeualuit, magna est de Christo prophetia. nam eo ipso admonet mysticum aliquid sapere, quia omnis homo a maiore uult benedici. quomodo ergo ab eo iste uoluit, quem luctando superauit P praeualuit enim Iacob Christo uel potius praeualere uisus est per eos Israhelitas, a quibus crucifixus est Christus, et ab eo tamen benedicitur in Israhelitis, qui crediderunt in Christum. ex quibus erat qui dicebat: nam et ego Israhelita sum ex genere Abraham, tribu Beniamin. unus ergo atque idem Iacob et claudus et benedictus: claudus in latitudine femoris tamquam in multitudine generis, de quibus dictum est: et claudicauerunt a semitis suis; benedictus autem in eis de quibus dictum est: reliquiae per electionem gratiae saluae factae sunt.
99
LXXXIIII. VTRVM SECVNDO IACOB LAPIDEM OLEO PERFVDERIT AN SE- CVNDO COMMEMOBATVM SIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. Ascendit autem deus ab eo loco, ubi locutus est cum eo. et statuit Iacob titulum in loco, in quo locutus est cum eo, titulum lapideum. et libauit super eum libamen et infudit super illum oleum et uocauit Iacob nomen loci, in quo locutus est cum eo illic deus, Bethel. iterum factum est hoc loco quod factum fuerat, an iterum commemoratum est P sed quodlibet horum sit, super lapidem libauit Iacob, non lapidi libauit: non ergo sicut idolatrae solent aras ante lapides constituere et tamquam dis libare lapidibus.
100
LXXXV. QVAESTIONEM, QVOD XII FILII IACOB COMPVTENTVR NONDVM NATO BENIAMIN, SOLVIT PER TROPVM SVNECDOCE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. Quod duodecim filii computantur Israhel et dicitur: hi sunt filii Israhel, qui nati sunt in Mesopotamia, cum Beniamin postea longe natus sit, cum iam transissent Bethel et appropinquarent Bethlem. Expositio. Nulla est facilior solutio quaestionis huius, quam ut per synecdocen accipiatur. ubi enim pars maior est aut potior, solet eius nomine etiam illud comprehendi quod ad ipsum nomen non pertinet. sicut ad duodecim apostolos iam non pertinebat ludas, qui etiam mortuus fuit cum dominus resurrexit a mortuis, et tamen ipsius duodenarii numeri nomen apostolus in epistula sua tenuit, ubi ait eum apparuisse illis duodecim. cum articulo enim hoc graeci codices habent, ut non possint intellegi quicumque duodecim, sed illi in eo numero insignes. eo modo locutionis puto et illud a domino dictum: nonne ego uos duodecim elegi? et unus ex uobis diabolus est, ut non ad electionem etiam ipse pertinere uideatur. non enim facile inuenitur electorum nomen in malo, nisi quando mali eliguntur a malis. quod si putauerimus et illum electum, ut per eius traditionem domini passio compleretur, id est malitiam eius ad aliquid electam bene utente deo etiam malis, illud attendamus ubi ait: non de omnibus uobis dico; ego scio quos elegi; ubi declarat ad electionem non pertinere nisi bonos. ac per hoc illud quod dictum est: ego uos duodecim elegi, per synecdocen dictum est, ut nomine maioris meliorisque partis etiam illud complecteretur quod ad ipsum nomen non pertinet. hic modus est in hoc eodem libro, ubi Emmor pro filio suo Sychem, ut acciperet Dinam filiam Iacob, exiit loqui cum eodem Iacob, et uenerunt etiam filii eius, qui absentes erant, et ad omnes dicit Emmor: Sychem filius meus elegit animo filiam uestram; date ergo illi eam uxorem. quia enim potior erat patris persona, per synecdocen filiam uestram dicens etiam fratres tenuit hoc nomine, quorum non erat filia. hinc est et illud: curre ad oues et accipe mihi inde duos hedos; simul enim pascebantur oues et hedi, et quia potiores sunt oues, earum nomine etiam caprarum pecus complexus est. sic quia potior erat numerus undecim filiorum Iacob, qui nati fuerant in Mesopotamia, ipsorum commemoratione scriptura complexa est etiam Beniamin, qui non erat ibi natus, et dictum est: hi sunt filii Iacob, qui facti sunt ei in Mesopotamia Syriae.
101
LXXXVI. VTRVM IN INFERNVM MALI TANTVM AN ETIAM BONI MORTVI DESCENDERE SOLEANT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. Et noluit consolari dicens: quoniam descendam ad filium meum lugens in infernum. solet esse magna quaestio, quomodo intellegatur infernus, utrum illuc mali tantum an etiam boni mortui descendere soleant. si ergo tantum mali, quomodo iste ad filium suum se dicit lugentem uelle descendere? non enim in poenis inferni eum esse credit. an perturbati et dolentis uerba sunt, mala sua etiam hinc exaggerantis?[ ITEM DE INFERNO. EX LIBRO QVAESTIONVM NVMERORVM. Et descenderunt ipsi et omnia, quaecumque sunt eis, uiuentes ad inferos. notandum secundum locum ter- 0 rae nunc dictos esse inferos, hoc est in inferioribus terrae partibus. uarie quippe in scripturis et sub intellectu multiplici, sicut rerum, de quibus agitur, sensus exigit, nomen ponitur inferorum et maxime in mortuis hoc accipi solet. sed quoniam istos uiuentes dictum est ad inferos descendisse, et ipsa narratione quid factum fuerit satis apparet; manifestum est, ut dixi, inferiores terrae partes inferorum uocabulo nuncupatas in comparatione huius superioris terrae, in cuius facie uiuitur; sicut in comparatione caeli superioris, ubi sanctorum demoratio est angelorum, peccantes angelos in huius aeris detrusos caligine scriptura dicit tamquam carceribus inferi puniendos reseruari. si enim deus, inquit, angelis peccantibus non pepercit, sed carceribus caliginis inferi retrudens tradidit in iudicio puniendos reseruari, cum apostolus Paulus principem potestatis aeris diabolum dicat, qui operatur in filiis diffidentiae. ITEM DE EADEM RE. EX PSALMO LXXXV. Et eruisti animam meam ex inferno inferiori. quid dicimus fratres? hoc si non uobis tamquam certus exposuero, ne suscenseatis; homo sum enim et quantum conici datur de scripturis sanctis, tantum audeo dicere, nihil ex me. infernum nec ego expertus sum adhuc nec uos. et fortassis alia uia erit et non per infernum erit. incerta sunt haec. uerum quia dicit scriptura, cui contradici non potest: eruisti animam meam ex inferno inferiore, intellegimus tamquam duo inferna esse, superius et inferius. nam unde infernum inferius, nisi quia est infernum superius? aliud non diceretur infernum nisi in comparatione illius superioris partis. uidetur ergo, fratres, esse habitatio quaedam caelestis angelorum: ibi gloria ineffabilium gaudiorum, ibi immortalitas et incorruptio, ibi omnia secundum dei donum et gratiam permanentia. illa pars rerum superna est. si ergo illa superna est, haec terrena, ubi caro et sanguis, ubi corruptibilitas, ubi natiuitas( et mortalitas), ubi decessio atque successio, ubi mutabilitas et inconstantia, ubi timores, cupiditates, horrores, laetitiae incertae, spes fragilis, caduca substantia, puto, quia omnis ista pars non potest comparari illi caelo, de quo loquebar paulo ante. si ergo illi parti haec pars non comparatur, illa superna est, haec inferna. et post mortem quo hinc, nisi sit infernum inferius hoc inferno, in quo sumus in carne et ista mortalitate? corpus enim mortuum est, ait apostolus, propter peccatum. ergo et hic sunt mortui, ut non mireris quia infernum dicitur, si mortuis abundat. non enim ait:" corpus moriturum est" sed: corpus mortuum est. adhuc habet uitam utique corpus nostrum; et tamen comparatum corpori illi, quod futurum est qualia sunt angelorum corpora, inuenitur corpus hominis mortuum, quamuis adhuc habens animam. sed rursus ab hoc inferno, id est ab hac parte inferni, est aliud inferius, quo eunt mortui; unde uoluit deus eruere animas nostras etiam illuc mittendo filium suum. etenim, fratres, propter ista duo inferna missus est filius dei undique liberans; ad hoc infernum missus est nascendo, ad illud moriendo. propterea uox eius est in illo psalmo, non quoquam homine coniciente, sed apostolo exponente, ubi ait: quoniam non derelinques animam meam in inferno. ergo aut ipsius uox est et hic: eruisti animam meam ex inferno inferiore, aut nostra uox per ipsum Christum dominum nostrum, quia ideo ille peruenit usque ad infernum, ne nos remaneremus in inferno. Aliam etiam opinionem dicam. fortassis enim apud ipsos inferos est aliqua pars inferior, quo truduntur impii, qui plurimum peccauerunt. etenim apud inferos utrum in locis quibusdam iam fuisset Abraham non satis possumus definire. nondum enim dominus uenerat ad infernum, ut erueret inde omnium sanctorum praecedentium animas; et tamen Abraham in requie ibi erat. et quidam diues cum torqueretur apud inferos, cum uideret Abraham, leuauit oculos. non eum posset leuatis oculis uidere, nisi ille esset superius, ille inferius. et quid ei respondit Abraham, cum diceret: pater Abraham, mitte Lazarum ut intinguat digitum suum et stillet in linguam meam, quoniam crucior in hac flamma? fili, ait, memento quia percepisti bona in uita tua, Lazarus autem mala; nunc autem hic requiescit, tu uero torqueris. et super haec, ait, inter uos et nos chaos magnum firmatum est, ut nec nos possimus uenire ad uos nec inde aliquis uenire ad nos. ergo inter ista fortasse duo inferna, quorum in uno quieuerunt animae iustorum, in altero torquentur animae impiorum, attendens quidam orans hic, iam hic in corpore Christi positus et orans in uoce Christi, eruisse deum animam suam ab inferno inferiore dixit, quia liberauit se a talibus peccatis, per quae posset deduci ad tormenta inferni inferioris. quemadmodum si medicus uideat tibi imminentem aegritudinem forte ex aliquo labore et dicat:" parce tibi, sic te tracta; requiesce, his cibis utere; nam si non feceris, aegrotabis"; tu autem si feceris et saluus fueris, recte dicis medico:" liberasti me ab aegritudine", non in qua iam eras, sed in qua futurus eras. nescio quis habens causam molestam mittendus erat in carcerem. uenit alius, defendit eum; gratias agens quid dicit?" eruisti animam meam de carcere". suspendendus erat debitor; solutum est pro eo; liberatus dicitur de suspendio. in his omnibus non erant. sed quia talibus meritis agebantur et, nisi subuentum esset, ibi essent, inde se recte dicunt liberari quo per liberatores suos non sunt permissi perduci. ergo, fratres, siue illud siue illud sit, hic me scrutatorem uerbi dei, non temerarium affirmatorem teneatis. et eruisti animam meam ex inferno inferiore.]
102
LXXXVII. QVOD IN GENESI TERTIO INSINVETVR SPIRITVS SANCTVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. Numquid inuenimus hominem talem, qui habeat spiritum dei in se? ecce iam, nisi fallor, tertio insinuatur nobis in hoc libro spiritus sanctus, id est spiritus dei. primo, ubi dictum est: spiritus dei super aquam; secundo, ubi dixit deus: non permanebit spiritus meus in hominibus istis, propter quod carnes sunt; et tertio nunc, quod Pharao dicit de Ioseph, esse in illo spiritum dei. nondum tamen legimus spiritum sanctum.
103
LXXXVIII. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT TOT ANIMAS EXISSE DE FEMO- REBVS IACOB. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. Quod dicit scriptura tot animas peperisse Liam uel tot aut tot animas exisse de femoribus Iacob, uidendum est quid hinc respondeatur eis qui hoc testimonio confirmare nituntur a parentibus simul animas cum corporibus propagari. animas enim dictas pro hominibus a parte totum significante locutione nullus ambigit. sed quomodo ipsam partem, ex qua totum commemoratum est, hoc est animam, cuius nomine totus homo significatus est, alienemus ab eo quod dictum est: exierunt de femoribus eius, ut carnes tantum ex illo natas, quamuis solae animae nominentur, accipiamus, quaerendi sunt locutionum modi secundum scripturas.
104
LXXXVIIII QVOD AIT IAOOB AD JOSEPH: PONE MANVM SVB FEMVR r MEVM, ET FACIES IN ME MISERICOEDIAM ET VERI- TATEM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENE6I. Moriturus Iacob filio suo Ioseph dicit: si inueni gratiam in conspectu tuo, subice manum tuam sub femore meo, et facies in me misericordiam et ueritatem. ea filium iuratione constringit, qua seruum constrinxerat Abraham: ille mandans unde uxor ducatur filio suo, iste sepulturam commendans corporis sui. in utraque tamen causa nominata sunt duo illa, quae magni habenda atque pendenda sunt in scripturis omnibus, quacumque dispersim leguntur, misericordia et iustitia uel misericordia et iudicium uel misericordia et ueritas, quando quidem quodam loco scriptum est: uniuersae uiae domini misericordia et ueritas. ita haec duo multum commendata multum consideranda sunt. seruus autem Abrahae dixerat: si facitis in dominum meum misericordiam et iustitiam; sicut et iste filio suo dicit: ut facias in me misericordiam et ueritatem. quid sibi autem uelit tanto uiro tam sollicita corporis commendatio, ut non in Aegypto sepeliatur, sed in terra Chanan iuxta patres suos, mirum uidetur et quasi absurdum nec conueniens tantae excellentiae mentis propheticae, si hoc ex hominum consuetudine metiamur. si autem in his omnibus sacramenta quaerantur, maioris admirationis gaudium ipsi qui inuenerit orietur. cadaueribus quippe mortuorum peccata significari in lege non dubium est, cum iubentur homines post eorum contrectationem siue qualemcumque contactum tamquam ab immunditia purificari. et hinc illa sententia ducta est: qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum, quid proficit lauatio eius? sic et qui ieiunat super peccata sua et iterum ambulans haec eadem. facit. sepultura ergo mortuorum remissionem significat peccatorum, eo pertinens quod dictum est: beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. ubi ergo sepelienda erant hoc significantia cadauera patriarcharum nisi in ea terra, ubi ille crucifixus est cuius sanguine facta est remissio peccatorum? mortibus enim patriarcharum peccata hominum figurata sunt. dicitur autem ab eo loco, quod Abramium uocatur, ubi sunt ista corpora, abesse locum, ubi crucifixus est dominus, fere xxx milibus, ut etiam ipse numerus eum significare intellegatur qui in baptismo apparuit ferme xxx annorum; et si quid aliud de re tanta uel hoc modo uel sublimius intellegi potest, dum tamen non frustra arbitremur tales ac tantos homines dei tantam gessisse curam pro sepeliendis corporibus suis, cum sit atque esse debeat fidelium ista securitas, quod ubicumque corpora eorum sepeliantur uel insepulta etiam per iniquorum rabiem relinquantur aut pro eorum libidine dilacerata absumantur, non ideo uel minus integram uel minus gloriosam eorum resurrectionem futuram.
105
XC. QVID SIT QVOD SCRIPTVM EST: ET APPOSITVS EST AD PATRES SVOS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. Videndum quomodo dicant scripturae quod assidue dicunt de mortuis: et appositus est ad patres suos uel: appositus est ad populum suum. ecce enim de Iacob dicitur iam quidem mortuo, sed nondum sepulto, et ad quem populum apponatur non in promtu est uidere. ex illo enim populus prior nascitur, qui dictus est populus Israhel; qui uero eum praecesserunt, tam pauci iusti nominantur, ut eos populum appellare cunctemur. nam si dictum esset: appositus est ad patres suos", nulla quaestio fieret. an forte populus est non solum hominum sanctorum uerum et angelorum, populus ciuitatis illius, unde dicitur ad Hebraeos: sed accessistis ad montem Sion et ad ciuitatem dei Hierusalem et ad milia angelorum exsultantium? huic populo apponuntur qui hanc uitam placentes deo finiunt. tunc enim dicuntur apponi, quando nulla iam remanet sollicitudo temtationum et periculum peccatorum. quod intuens ait scriptura: ante mortem ne laudes hominem quemquam.
106
XCI. DE XL DIEBVS SEPVLTVRAE IACOB. EX LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. Quadraginta dies sepulturae, quos commemorat scriptura, forte significant aliquid paenitentiae, qua peccata sepeliuntur. non enim frustra etiam XL dies ieiuniorum sunt constituti, quibus Moses et Helias et ipse dominus ieiunauit; et ecclesia praecipuam obseruationem ieiuniorum quadragesimam uocat. unde et in hebraeo de Nineuitis apud Ionam prophetam scriptum perhibent: quadraginta dies et Nineue euertetur, ut per tot dies, accommodatos uidelicet humiliationi paenitentium, intellegantur in ieiuniis sua defleuisse peccata et impetrasse misericordiam dei. nec tamen putandum est istum numerum luctui paenitentium tantummodo conuenire; alioquin non XL dies fecisset dominus cum discipulis suis post resurrectionem, intrans cum eis et exiens, manducans et bibens; qui dies utique magnae laetitiae fuerunt. nec septuaginta interpretes, quos legere consueuit ecclesia, errasse credendi sunt, ut non dicerent: XL dies, sed: triduum et Nineue euertetur. maiore quippe auctoritate praediti quam interpretum officium est, prophetico spiritu, quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur, triduum posuerunt, quamuis non ignorarent quod dies XL in hebraeis codicibus legerentur, ut in domini Iesu Christi clarificatione intellegerentur dissolui abolerique peccata; de quo dictum est: qui traditus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. clarificatio autem domini in resurrectione et in caelum ascensione cognoscitur; unde et bis numero quamuis unum et eundem spiritum sanctum dedit: primo posteaquam resurrexit, iterum posteaquam ascendit in caelum. et quoniam post triduum resurrexit, post XL autem dies ascendit, unum horum, quod posterius factum est, numero dierum codices hebraei significant; alterum autem. de triduo, quod ad eandem etiam rem pertineret, septuaginta commemorare non interpretationis seruitute, sed prophetiae auctoritate uoluerunt. non ergo dicamus unum horum falsum esse et pro aliis interpretibus aduersus alios litigemus, cum et illi qui ei hebraeo interpretantur, probent nobis hoc scriptum esse quod interpretantur, et septuaginta interpretum. auctoritas, quae tanto etiam diuinitus facto miraculo commendatur, tanta in ecclesiis uetustate firmetur.
107
XCII. DE LVCTV, QVOD FECIT IOSEPH PATRI SVO SEPTEM DIEBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE GENESI. Et fecit luctum patri suo septem dies. nescie utrum inueniatur alicui sanctorum in scripturis celebratum esse luctum nouem dies, quod apud Latinos nouendial appellant. unde mihi uidentur ab hac consuetudine prohibendi, si qui christianorum istum in mortuis suis numerum seruant, qui magis est in gentilium consuetudine. septimus uero dies auctoritatem in scripturis habet. unde alio loco scriptum est: luctus mortui septem dierum; fatui autem omnes dies uitae eius. septenarius autem numerus propter sabbati sacramentum praecipue quietis indicium est; unde merito mortuis tamquam requiescentibus exhibetur. quem tamen numerum in luctu Iacob decuplauerunt Aegyptii, qui eum septuaginta diebus luxerunt. HINC IAM CAPITVLA XIII EX LIBRO SVNT EXODI..
108
* XCIH. DE EO QVOD SCRIPTVM EST IN EXODO: OCCVRRIT EI ANGELVS ET VOLEBAT EVM OCCIDERE. EX LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO. In eo quod scriptum est: et factum est in uia ad refectionem obuiauit ei angelus et quaerebat eum occidere. et assumto Sepphora calculo circumcidit praeputium filii sui; et procidit ad pedes eius et dixit: stetit sanguis circumcisionis infantis mei. et recessit ab eo, propter quod dixit: desiit sanguis circumcisionis, primum quaeritur: quem uolebat angelus occidere, utrum Moysen, quia dictum est: occurrit ei angelus et quaerebat eum occidere? nam cui putabitur occurrisse nisi illi, qui uniuerso suorum comitatui praefuit et a quo ceteri ducebantur? an puerum quaerebat occidere, cui mater circumcidendo subuenit, ut ob hoc intellegatur occidere uoluisse infantem, quia non erat circumcisus, atque ita sancire praeceptum circumcisionis seueritate uindictae?+ quod si ita est, incertum est prius de quo dixerit: quaerebat eum occidere, quia ignoratur quem, nisi ex consequentibus reperiatur: mira sane locutione et inusitata, ut prius diceret: occurrit ei et quaerebat eum occidere, de quo nihil antea dixerat. sed talis est in psalmo: fundamenta eius in montibus sanctis; diligit dominus portas Sion. inde enim psalmus incipit nec aliquid de illo uel de illa dixerat, cuius fundamenta intellegi uoluit dicens: fundamenta eius in montibus sanctis. sed quia sequitur: diligit dominus portas Sion, ergo fundamenta uel domini uel Sion, ad faciliorem sensum magis Sion, ut fundamenta ciuitatis accipiantur. sed quia in hoc pronomine, quod est" eius", genus ambiguum est— omnis enim generis est hoc pronomen, id est et masculini et feminini et neutri— in graeco autem in feminino genere dicatur αὐτη̃ ς, masculino et neutro avrov, et habet codex graecus atzov: cogit intellegere non fundamenta Sion, sed fundamenta domini, id est quae constituit dominus, de quo dictum est: aedificans Hierusalem dominus. nec Sion tamen nec dominum antea nominauerat, cum diceret: fundamenta eius in montibus sanctis. sic et hic nondum nominato infante dictum est: occurrit ei et quaerebat eum occidere, ut de quo dixerit in consequentibus agnoscamus. quamquam et si de Mose quisque accipere uoluerit, non est magnopere resistendum. illud potius quod sequitur, si fieri potest, intellegatur, quid sibi uelit ideo recessisse angelum ab interfectione cuiuslibet eorum, quia dixit mulier: stetit sanguis circumcisionis s infantis; non enim ait:" recessit ab eo", propter quod circumcidit infantem, sed quia stetit sanguis circumcisionis; non quia cucurrit, sed quia stetit: magno, nisi fallor, sacramento.
109
XCIIII. DE, ID QVOD ASSIDVE DEVS DICIT, INDVRABO COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM DE EXODO. Assidue deus dicit: indurabo cor Pharaonis; et uelut causam. infert cur hoc faciat: indurabo, inquit, cor Pharaonis, etiam implebo signa mea et portenta mea in Aegypto, tamquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut signa dei multiplicarentur uel implerentur in Aegypto. utitur ergo deus bene cordibus malis ad id quod uult ostendere bonis uel quos facturus est bonos. et quamuis uniuscuiusque cordis in malitia qualitas, id est quale cor habeat ad malum, suo fiat uitio, quod inoleuit ex arbitrio uoluntatis, ea tamen uoluntate mala, ut huc uel illuc moueatur, cum siue huc siue illuc male moueatur, causis fit, quibus animus propellitur. quae causae ut exsistant uel non exsistant, non est in hominis potestate, sed ueniunt ex occulta prouidentia iustissima plane et sapientissima, uniuersum, quod creauit, disponentis et administrantis dei. ut ergo tale cor haberet et Pharao, quod patientia dei non moueretur ad pietatem, sed potius ad impietatem, uitii proprii fuit; quod uero ea facta sunt quibus cor suo uitio tam malignum resisteret iussionibus dei— hoc est enim quod dicitur induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter resistebat— dispensationis fuit diuinae, qua tali cordi non solum non iniusta, sed euidenter iusta poena parabatur, qua timentes deum corrigerentur. proposito quippe lucro uerbi gratia, propter quod homicidium committatur, aliter auarus, aliter pecuniae contemtor mouetur: ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad canendum; ipsius tamen lucri propositio in alicuius illorum non fuit potestate. ita causae ueniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum potestate; sed hoc de illis faciunt, quales eos inuenerint iam factos propriis uitiis ex praeterita uoluntate. uidendum sane est utrum etiam sic accipi possit: ego indurabo, tamquam diceret:" quam durum sit demonstrabo".
110
xcv QVOD ABSORBVIT VIRGA AARON VIRGAS MAGORVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Et absorbuit uirga Aaron uirgas illorum. si dictum esset:„ absorbuit draco Aaron uirgas illorum", intellegeretur uerus draco Aaron phantastica illa figmenta non absorbuisse, sed uirgas; hoc enim potuit absorbere quod erant, non quod esse uidebantur et non erant. sed quoniam dixit: absorbuit uirga Aaron uirgas illorum, draco utique potuit uirgas absorbere, non uirga. sed eo nomine appellata res est, unde uersa est, non in quod uersa est, quia in id etiam renersa est: et ideo hoc uocari debebat quod principaliter erat. quid ergo dicendam est de uirgis magorum? utrum et ipsae ueri dracones factae fuerant, sed ea ratione uirgae appellatae sunt, qua et uirga Aaron P an potius uidebantur esse quod non erant, Iudificatione ueneflca? cur ergo ex utraque parte et uirgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat loquendi modus? sed demonstrare difficile est quomodo, etiam si ueri dracones facti sunt ex uirgis magorum, non fuerunt tamen creatores draconum nec magi nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur. insunt enim rebus corporeis per omnia elementa mundi quaedam occultae seminariae rationes,- quibus cum data fuerit opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus. et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum uel arborum uel quorumcumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamuis nouerint praebere quasdam uisibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur. quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc angeli inuisibiliter; deus uero solus unus creator est, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseuit. res breuiter dicta est; quae si exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intellegatur, longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.,
111
. XCVI. VNDE POTVEBINT INCANTATORES AQVAM IN SANGVINEM VERTERE, 81 IAM VBIQVE FACTVM ERAT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum ueneficiis suis, et eduxerunt ranas super terram Aegypti. quaeritur unde, si iam ubique factum erat. sed similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem uerterint, si tota aqua Aegypti in sanguinem conuersa iam fuerat. proinde intellegendum est regionem, ubi filii Israhel habitabant, plagis talibus non fuisse percussam; et inde potuerunt incantatores uel aquam haurire, quam in sanguinem uerterent, uel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem magicae potentiae. quamquam potuerunt etiam, posteaquam illa compressa sunt, facere; sed scriptura cito narrando coniunxit quod etiam postea fieri potuit.
112
XCVII. ITEM DE 1NDVRATIONE CORDIS PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Et uidit Pharao quoniam facta est refrigeratio; et ingrauatum est cor eius, et non exaudiuit eos, sicut dixerat dominus. hic apparet non illas tantum fuisse causas obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores eius similia faciebant, uerum etiam ipsam dei patientiam, qua parcebat. patientia dei secundum corda hominum quibusdam utilis ad paenitendum, quibusdam inutilis ad resistendum deo et in malo perseuerandum. non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor malum, sicut iam diximus. hoc et apostolus dicit: ignoras quia patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum autem duritiam cordis tui et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in die irae et reuelationis iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. nam et alibi cum diceret: Christi bonus odor sumus in omni loco, etiam illud adiunxit: et in his qui salui fiunt et in his qui pereunt. non dixit Christi bonum se odorem esse his qui salui fiunt, malum autem his qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. illi uero tales sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum est, qualitatem, quae mutanda est bona uoluntate in dei gratia, ut incipiant ei prodesse iudicia dei, quae malis cordibus nocent. unde ille mutato in melius corde cantabat: uiuet anima mea et laudabit te, et indicia tua adiuuabunt me. non dixit:,, munera tua" uel" praemia tua", sed: indicia tua. multum est autem, ut sincera fiducia dici possit: proba me, domine, et temta me; ure renes meos et cor meum. et ne sibi aliquid ex suis uiribus tribuisse uideatur, continuo addidit: quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in ueritate tua. factam erga se commemorat misericordiam, ut complacere posset in ueritate, quoniam uniuersae uiae domini misericordia et ueritas.
113
XCVIII. PROPTER HOC IPSVM, INQVIT, EXCITAVI TB, QVI OSTENDAM IN TE VIBTVTBM MEAM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM. Et propter hoc ipsum conseruatus es, ut ostendam in te uirtutem meam et ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra. haec scripturae uerba et apostolus posuit, cum in eodem loco perdifficili uersaretur. ubi autem et hoc ait: si autem uolens deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam attulit in multa patientia uasa irae— parcendo utique his quos malos futuros esse praesciebat: quae nasa dicit perfecta in perditione- et ut notas, inquit, faceret diuitias gloriae suae in uasa misericordiae. unde uasorum misericordiae uox est in psalmis: deus meus, misericordia eius praeueniet me; deus mens demonstrauit mihi in inimicis meis. nouit ergo deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam creat, sed perfert eos patienter, quousque scit oportere; non inaniter, sed utens eis ad admonitionem uel exercitationem bonorum. ecce enim ut annuntiaretur nomen dei in uniuersa terra, uasis misericordiae utique prodest. ad eorum utique utilitatem Pharao seruatus est, sicut et scriptura testatur et exitus docet.
114
XCVIIII. ITEM DE EO QVOD AIT: EGO INGRAVAVI COR PHARAONIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Dixit deus ad Mosen: intra ad Pharaonem; ego enim grauaui cor eius et seruorum eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos. ita dicit: ego enim ingrauaui cor eius, ut ordine superueniant signa mea haec super eos, tamquam opus habeat deus cuiusquam malitiam. sed sic intellegendum est, ac si diceret:" ego enim patiens fui super eum et seruos eius, ut non eos auferrem, ut ordine superueniant signa mea super eos". quia enim patientia dei opstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est:" patiens in eum fui" dicitur: grauaui cor eius.
115
c. ET NON RELICTA LVCVSTA INDVRAVIT COR PHARAO- NIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Et non est relicta lucusta una in omni terra Aegypti. et indurauit dominus cor Pharaonis. beneficium certe dei commemorauit scriptura, quod abstulit lucustas; et secuta dixit indurasse dominum cor Pharaonis: beneficio utique suo et patientia sua, qua illa fiebat opstinatio, dum ei parceretur, sicut omnia mala corda hominum patientia dei male utendo durescunt.
116
CI. QVOD TOLLBKDO AB AKGVPTHS AVRVM BT CETERA NON FECE- RINT FVRTVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Deus ad Mosen: loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, uasa argentea et aurea et uestem. non hinc quisquam exemplum sumendum putare debet ad expoliandum isto modo proximum. hoc enim deus iussit, qui nouerat quid quemque pati oporteret. nec Israhelitae furtum fecerunt, sed deo iubenti ministerium praebuerunt: quemadmodum cum minister iudicis occidit eum quem iudex iussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiam si eum occidat quem scit occidi a iudice debuisse.
117
CII. NON EXAVDIET PHARAO, VT MVLTIPLICENTVR SIGNA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.. Dixit autem dominus ad Mosen: non exaudiet nos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tamquam opus fuerit eius inoboedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum dei atque ipsa discretione ad pietatem informandum. sed hoc dei fuit, malitia cordis illius bene utentis, non Pharaonis, dei patientia male abutentis. i
118
CIII. QVOMODO ACCIPIENDVM SIT QVOD AITI DIEM LEGITIMVM SEMPITERNVM. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Quod scriptum est: et facietis diem hunc in progenies uestras legitimum aeternum uel aeternalem- quod graece dicitur αἰ ὠ νιον— non sic accipiendum. est, tamquam possit istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum est quod iste significat dies: uelut cum dicimus ipsum deum aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod significant. quamquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare scriptura soleat aeternum; ne forte ita dixerit sollemniter aeternum, quem nefas habeant praetermittere aut sua sponte mutare. aliud est enim quod praecipitur, quousque fiat— sicut praeceptum est, ut septies muros Hiericho circuiret arca— aliud cum praecipitur sic obseruari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur obseruationis, siue cotidie siue per menses siue per annos sollemniter siue per multorum uel aliquorum annorum certa interualla. aut ergo sic appellauit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere celebrare, aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res, quae his significantur, aeternae intellegantur. Sustulerunt autem filii Israhel de Ramesse in Soccoth in sescenta milia peditum uiri praeter instructum uel censum.
119
CIIII. DE QVADBINGENTIS ANNIS NON AD SERVITVTEM, SED AD PEREGRINATIONEM SEMINIS ABRAHAE REFERENDIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Quod ergo dixit deus ad Abraham: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria, et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis quadringentis annis, non sic accipiendum est, tamquam in illa durissima seruitute quadringentos annos dei populus fuerit; sed quia scriptum est: in Isaac uocabitur tibi semen, ex anno natiuitatis Isaac usque annum egressionis ex Aegypto computantur anni ccccv. cum ergo de quadringentis triginta detraxeris uiginti quinque, qui sunt a promissione usque ad natum Isaac, non mirum est, si cccc et v annos summa solida quadringentos uoluit appellare scriptura, quae solet tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum excrescit aut infra est, non computetur. non itaque quod ait: in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ad quadringentos annos referendum est, tamquam per tot annos eos habuerint in seruitute; sed referendi sunt cccc anni ad id quod dictum est: peregrinum erit semen tuum in terra non propria; quia, siue in terra Chanaan siue in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam hereditatem sumerent terram ex promissione dei; quod factum est posteaquam ex Aegypto liberati sunt; ut hyperbaton hic intellegatur et ordo uerborum sit: sciendo scies, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria quadringen tis annis; illud autem interpositum intellegatur: et in seruitutem redigent eos et nocebunt illis, ita ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat in extrema enim parte annorum summae huius, hoc est post mortem Ioseph, factum est, ut in Aegypto populus dei duram perageret seruitutem.
120
CV. QVA DIV1SIONE NVMERANDA SINT DECEM PRAECEPTA LEGIS. EX EODEM QVAESTIONVM LIBRO DE EXODO. Quaeritur decem praecepta legis quemadmodum diuidenda sint, utrum quattuor sint usque ad praeceptum de sabbato, quae ad deum pertinent, sex autem reliqua, quorum primum est: honora patrem et matrem, quae ad hominem pertinent; an potius illa tria sint et ista septem. qui enim dicunt illa quattuor esse, separant quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, ut aliud praeceptum sit: non facies tibi idolum et cetera, ubi figmenta colenda prohibentur; unum autem uolunt. esse: non concupisces uxorem proximi tui, non concupisces domum proximi tui et omnia usque in finem. qui uero illa tria esse dicunt et ista septem, unum uolunt esse quid quid de uno colendo deo praecipitur, ne aliquid aliud praeter illum pro deo colatur; haec autem extrema in duo diuidunt, ut aliud sit: non concupisces uxorem proximi tui, aliud: non concupisces domum proximi tui. decem tamen esse praecepta neutri ambigunt, quoniam hoc scriptura testatur. I: Mihi tamen uidetur congruentius accipi tria illa et ista septem, quia et trinitatem uidentur illa quae ad deum pertinent insinuare diligentius intuentibus. et re uera quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, hoc ipsum perfectum explicatur, cum prohibentur colenda figmenta. concupiscentia porro uxoris alienae et concupiscentia domus alienae tantum in peccando differunt, ut illi quod dictum est: non concupisces domum proximi tui, adiuncta sint et alia dicente scriptura: neque agrum eius, neque seruum eius, neque ancillam eius, neque bouem eius neque subiugalem eius, nec omne pecus eius, nec quaecumque proximi sui sunt. discreuisse autem uidetur concupiscentiam uxoris alienae a concupiscentia cuiuslibet rei alienae, quando utrumque sic coepit: non concupisces uxorem proximi tui; non concupisces domum proximi tui, et huic coepit cetera adiungere. non autem cum dixisset: non concupisces uxorem proximi tui, huic conexuit alia dicens:" neque domum eius neque agrum eius neque seruum eius" et cetera: sed omnino apparent haec esse coniuncta quae uno praecepto uidentur contineri, et discreta ab illo ubi uxor nominata est. illud autem ubi dictum est: non erunt tibi di alii praeter me, apparet huius rei diligentiorem exsecutionem esse in his quae subiuncta sunt. quo enim pertinet: non facies tibi idolum neque ullum simulacrum, quaecumque in caelo sunt sursum et quaecumque in terra deorsum et quaecumque sub terra in aqua; non adorabis eis neque seruies illis, nisi ad id quod dictum est: non erunt tibi di alii praeter me?. Sed rursus quaeritur quo differat: non furtum facies, ab eo quod paulo post de non concupiscendis proximi rebus praecipitur. non quidem omnis, qui rem proximi concupiscit, furatur; sed si omnis, qui furatur, rem proximi concupiscit. poterat in illa generalitate, ubi de non concupiscenda re proximi praecipitur, etiam illud quod ad furtum pertinet contineri. similiter etiam quaeritur quo differat quod dictum est: non moechaberis, ab eo quod paulo post dicitur: non concupisces uxorem proximi tui. in eo quippe quod dictum est: non moechaberis, poterat et illud intellegi. nisi forte in illis duobus peccatis moechandi et furandi ipsa opera notata sunt, in his uero extremis ipsa concupiscentia; quae tantum differunt, ut aliquando moechetur qui non concupiscit uxorem proximi, aliqua alia causa cum illi miscetur, aliquando autem concupiscat nec ei misceatur poenam timens. et hoc fortasse lex ostendere uoluit, quod utrumque peccata sint. Item quaeri solet utrum moechiae nomine etiam fornicatio teneatur. hoc enim graecum uerbum est, quo iam scriptura utitur pro latino; moechos tamen graece non nisi adulteros. dicit. sed utique ista lex non solis uiris in populo, uerum etiam feminis data est. neque enim quia dictum est: non concupisces uxorem proximi tui, nihil hio sibi praeceptum debet putare femina et tamquam licite concupiscere uirum proximae suae. si ergo hic ex illo quod uiro dictum est intellegitur, quamuis non dictum sit, quod etiam ad feminam pertineat, quanto magis eo quod dictum est: non moechaberis uterque sexus astringitur, cum et ipsum praeceptum potest referri ad utrumque, sicut: non occides, non furaberis, et quae alia similiter non expresso uno sexu utrique uidentur sonare communiter. tamen ubi unus exprimitur, honoratior utique exprimitur, id est masculinus, ut ex hoc intellegat etiam femina quid sibi praeceptum sit. ac per hoc si femina moecha est habens uirum, concumbendo cum eo qui uir eius non est, etiam si ille non habeat uxorem, profecto moechus est et uir habens uxorem concumbendo cum ea quae uxor eius non est, etiam si illa non habeat uirum. sed utrum, si faciat qui uxorem non habeat, uel femina, quae uirum non habet, praecepti huius transgressione teneantur, merito quaeritur; si enim non tenentur, non est prohibita in decalogo fornicatio, sed sola moechia, id est adulterium, quamuis omnis moechia fornicatio esse intellegatur, sicut locuntur scripturae. dominus autem dicit in euangelio: quicumque dimiserit uxorem suam excepta causa fornicationis, facit eam moechari. hic autem utique fornicationem appellauit, si cum alio peccet quae uirum habet, quod est moechia, id est adulterium. omnis ergo moechia etiam fornicatio in scripturis dicitur. sed utrum etiam omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum. sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in decalogo prohibita illa fornicatio, quam faciunt uiri, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inueniri possit ignoro. sed si furti nomine bene intellegitur omnis inlicita usurpatio rei alienae— non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit; sed utique a parte totum intellegi uoluit, quidquid inlicite rerum proximi aufertur:— profecto et nomine moechiae omnis inlicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intellegi. Et quod dictum est: non occides, non putandum est fieri contra hoc praeceptum, quando lex occidit uel occidi aliquem deus iubet. ille enim facit qui iubet, quando ministerium negare non licet. In eo etiam quod dictum est: falsum testimonium non dices aduersus proximum tuum, quaeri solet utrum prohibitum sit omne mendacium; ne forte non sit hoc praeceptum aduersus eos qui dicunt tunc esse mentiendum, quando id mendacium prodest alicui et nihil obest ei cui mentiris; tale quippe non est aduersus proximum tuum; ut ideo uideatur hoc addidisse scriptura, quae posset breuiter dicere: falsum testimonium non dices, sicut dixit: non occides, non moechaberis, non furaberis. sed hinc magna quaestio est nec a festinantibus commode explicari potest, quomodo accipiendum sit: perdes omnes, qui locuntur mendacium, et: noli uelle mentiri omne mendacium, et cetera huius modi.,..
121
CVI.. EXPOSITIO DECEM PRAECEPTORVM SALVA FIRMITATE SVI AD LITTERAM FVNDAMENTl. EX DECALOGI EXPOSITIONE AD POPVLVM.\' Prius in fundamento posita rerum gestarum firmitate significantia debemus inquirere, ne subtracto fundamento in aere uelle aedificare uideamur. ad plagas decem non pertinet quod primum factum est signi causa, ut uirga in serpentem conuerteretur. aditus enim erat ipse ad Pharaonem, quo commendabatur Moses educturus ex Aegypto populum dei: nondum autem contumaces feriebantur, sed diuino signo iam terrebantur. uirga significat regnum dei, idemque regnum dei esse utique populum dei, serpentem autem tempus mortalitatis huius; mors enim a serpente propinata est. tamquam ergo cadentes de manu domini in terram mortales effecti sunt; unde proiecta uirga ex manu serpens effecta est. fecerunt et magi Pharaonis similiter; uirgis eorum proiectis serpentes facti sunt. sed prius serpens Mosi, id est uirga Mosi, deuorauit omnes serpentes magorum. tunc demum cauda comprehensa identidem uirga facta est et regnum remeauit ad manum. sunt ergo uirgae magorum populi impiorum uicti Christi nomine; cum in eius corpus transferuntur, tamquam a serpente Mosi deuorantur, donec redeat regnum dei ad manum dei, sed in fine mortalis saeculi, quod significat cauda serpentis; magnum signum! fiat, fiat! audistis quid debeatis desiderare: audite quid debeatis uitare. Primum. praeceptum in lege de colendo uno deo: non erunt, inquit, tibi di alii praeter me. Prima plaga Aegyptiorum: aqua conuersa est in sanguine. compara primum praeceptum primae plagae: deum unum, ex quo sunt omnia, in similitudine intellege aquae, ex qua generantur omnia. quo enim pertinet sanguis nisi ad carnem mortalem? quid est ergo conuersio aquae in sanguinem, nisi quia obscuratum insipiens cor eorum? dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt et commutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis. gloria incorruptibilis dei sicut aqua; similitudo imaginis corruptibilis hominis sicut sanguis. et hoc quidem fit in corde impiorum. nam deus incommutabilis manet; neque enim quia et apostolus dixit: commutauerunt, ideo mutatus est deus.\', Secundum praeceptum: non accipies nomen domini dei tui in uanum. qui enim accipit nomen domini dei sui in uanum, non mundabitur. nomen domini dei nostri Iesu Christi ueritas est; ipse enim dixit: ego sum ueritas. ueritas ergo mundat, uanitas inquinat. et quoniam qui loquitur ueritatem, de dei loquitur— qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur- ueritatem loqui est rationabiliter loqui, uanitatem autem loqui est strepere potius quam loqui; merito: quia secundum praeceptum est dilectio ueritatis, cui contraria est dilectio uanitatis. loquitur autem ueritas, perstrepit uanitas. huic praecepto secundo contrariam uidete secundam plagam. quae est illa secunda plaga? ranarum abundantia. habes expressam significatam uanitatem, si attendas ranarum loquacitatem. uide amatores ueritatis, non accipientes in uanum nomen domini dei sui, loqui sapientiam inter perfectos, etiam in perfectos; non quidem loqui quod sapere non possunt, non tamen recedere a ueritate et pergere in uanitatem. quamuis enim imperfecti non capiant si quid paulo excelsius fuerit disputatum de uerbo dei, deo apud deum, per quod facta sunt omnia, possintque capere quod inter eos loquitur Paulus tamquam inter paruulos Christi, Iesum, et hunc crucifixum, non tamen illa est ueritas et ista est uanitas. uanitas autem esset, si Christum mortem non impleuisse, sed finxisse diceremus, si uulnera illa in phantasmate fuisse, si sanguinem non uerum, sed simulatum de uulneribus emanasse, si falsas eum cicatrices tamquam post falsa uulnera demonstrasse. cum uero ista omnia uera dicimus,. facta dicimus, certa, expressa, impleta credimus et praedicamus, quamuis de sublimi illius et de incommutabili ueritate non loquamur, non tamen imus in uanitatem. qui autem illa omnia in Christo falsa et simulata dicunt, ranae sunt clamantes in palude; strepitum uocis habere possunt, doctrinam sapientiae insinuare non possunt. denique in ecclesia locuntur haerentes ueritati ueritatem, per quam facta sunt omnia, ueritatem uerbum carnem factum et habitare in nobis; ueritatem Christum natum de deo, unum de uno, unigenitum et coaeternum; ueritatem accepta forma serui natum ex uirgine Maria, passum, crucifixum, resurgentem, ascendentem; ubique ueritatem, et quam paruulus aetate capere non potest; ueritatem et in pane et in lacte, in pane magnorum, in lacte paruulorum. idem quippe panis ut lac fiat per carnem traicitur. qui autem huic ueritati contradicunt et in sua uanitate decepti decipiunt, ranae sunt taedium offerentes auribus, non cibum mentibus. audi denique homines rationabiliter loquentes: non sunt loquellae neque sermones, quorum non audiantur uoces eorum; sed uoces non inanes, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. si autem et ranas contrario uis intellegere, illum uersum psalmi recole: uana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Tertium praeceptum: memento diem sabbati sanctificare eum. in tertio isto praecepto insinuatur quaedam uacationis indictio, quae est cordis tranquillitas ac mentis, quam facit bona conscientia; ibi sanctificatio, quia ibi spiritus dei. denique uidete uacationem, hoc est quietem: super quem, inquit, requiescet spiritus meus nisi super humilem et quietum et trementem uerba mea? inquieti ergo resiliunt ab spiritu sancto, rixarum amatores, calumniarum seminatores, contentionis quam ueritatis cupidiores; inquietudine sua non admittunt quietem sabbata spiritalem. contra istorum inquietudinem dicitur, tamquam ut sabbatum habeant in corde sanctificationem spiritus dei: esto mansuetus ad audiendum uerbum, ut intellegas. quid intellecturus sum? deum dicentem: cessa ab inquietudine tua; non sit tumultus quidam in corde tuo per corruptionem uolitantibus phantasmatibus et compungentibus; non sit". ita deum enim intellecturus es dicentem tibi: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus. tu per inquietudinem uacare non uis, contentionum tuarum corruptione caecatus exigis uidere quod non potes. attende enim et contrariam tertiam plagam huic praecepto tertio: scinifes natae sunt in terra Aegypti de limo. muscae quaedam sunt minutissimae, inquietissimae, inordinate uolitantes, in oculos irruentes, non permittentes hominem quiescere, dum abiguntur, et irruunt, dum abactae rursus adeunt, sicut omnino uana phantasmata cordis contentiosorum. tenete praeceptum, cauete plagam. Quartum praeceptum est: honora patrem tuum et matrem tuam. huic contraria quarta Aegyptiorum plaga cynomyia est. quid est cynomyia? canina musca; graecum uocabulum est. caninum est parentes non agnoscere. nihil tam caninum, quam cum illi qui genuerunt non agnoscuntur. merito autem et catuli canum caeci nascuntur. Quintum praeceptum est: non moechaberis. quinta plaga. est mors in pecora Aegyptiorum. comparemus: da hominem moechari meditantem, coniugio non contentum suo; appetitum quendam carnis in se domare non uult, qui est nobis pecoribusque communis. etenim concumbere et generare etiam pecudum est; ratiocinari, intellegere humanum est. ideo ratio, quae praesidet in mente, motus inferiores carnis tamquam regnans et dominans frenare debet, non immoderate et illicite passim uageque laxare. ideoque ipsis pecoribus natura datum est instituente creatore, ut non moueantur ad feminas et ad concubitum nisi certis temporibus; neque enim ratione se cohibet alio tempore pecus, sed omnino ipso motu frigescente torpescit. homo autem ideo semper moueri potest, quia et refrenare motum potest. tibi dominationem rationis creator dedit, tibi praecepta continentiae tamquam in bestias inferiores lora concessit. tenes tu quod pecus non potest, et ideo speras tu quod pecus non potest. aliquantum laboras in continendo: non laborat pecus; sed gaudebis semper in aeternitate, ad quam non peruenit pecus. si opus fatigat, merces consoletur; et ipsa enim patientia est interiorem motum frenare et quod habes commune cum pecore non tamquam pecus in omnia relaxare. quod si contemseris te et imaginem dei, in qua fecit te, neglexeris, uictus cupiditate insinuatarum rerum, tamquam amisso homine eris pecus, non quasi conuersus in naturam pecoris, sed in hominis forma habens similitudinem pecoris, qui non audis dicentem: nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. sed forte eligis tibi esse pecus et libera uagari libidine nulla lege appetitum carnis ad continentiam refrenando. attende plagam: si pecus es, non times; saltem mori times. Sextum praeceptum: non occides. sexta plaga: pustulae in corpore et uesicae bullientes et scatentes et incendia uulnerum ex fauilla fornacis. tales sunt animae homicidales: ardent ira, quia per iram homicidii fraternitas deperiit. ardent homines ira, ardent et gratia; sed alius est feruor sanitatis, alius feruor ulceris. ardentes papulae per totum concepta homicidia scatent et sanum non est; feruet, sed non de spiritu dei. nam et qui uult subuenire feruet( et qui uult occidere feruet;) ille praecepto, ille morbo; ille bonis operibus, ille saniosis ulceribus. si possemus uidere animas homicidarum, plus plangeremus quam putrescentia corpora ulceratorum. Sequitur: non furaberis, praeceptum septimum. et plaga septima: grando in fructibus. quod contra praeceptum subducis, de caelo perdes; nemo enim habet iniustum lucrum sine iusto damno. uerbi gratia, qui furatur adquirit uestem, sed caelesti iudicio amittit fidem. ubi lucrum, ibi damnum; uisibiliter lucrum, inuisibiliter damnum; lucrum de sua caecitate, damnum de domini nube. neque enim aliquid sine prouidentia, carissimi. aut uere putatis ea quae patiuntur homines dormiente deo pati? passim uidentur fieri haec, nubes colligi, imbres infundi, grandinem iaci, tonitruis terram concuti, coruscatione terreri; passim putantur fieri et quasi ad diuinam prouidentiam non pertinere. contra tales cogitationes uigilat ille psalmus: laudate dominum de terra— cum laudes dictae essent de caelo— dracones et omnes abyssi, ignis, grando, nix, glacies, spiritus tempestatis, quae faciunt uerbum eius. ergo qui suo malo desiderio forinsecus furantur, dei iudicio intrinsecus grandinantur. o si possent inspicere agrum cordis sui, profecto lugerent, dum ibi non inuenirent quod in os mentis mitterent; et si in furto suo inuenirent quod in auiditatem uentris mitterent, maior fames esset hominis interioris, maior fames et periculosior plaga et grauior mors. multi mortui ambulant et multi facinorosi de diuitiis exsultant. denique seruum dei scriptura intus dicit locupletem: absconditus, inquit, cordis uestri homo, qui est ante deumdiues. non ante homines diues, sed ante deum diues; ubi deus uidet, ibi diues. quid ergo tibi prodest? ubi homo non uidet furaris, et ubi deus uidet grandinaris. Octauum praeceptum: falsum testimonium non dices. octaua plaga: lucusta, animal dente noxium. quid autem uult falsus testis nisi nocere mordendo et consumere mentiendo? denique admonens homines dei apostolus, ne se falsis criminationibus appetant: si mordetis, inquit, et comeditis inuicem, uidete, ne ab inuicem consumamini. Nonum praeceptum: non concupisces uxorem proximi tui, nona plaga: densae tenebrae. etenim est quaedam moechia, contra quam supra praeceptum est, etiam in non appetenda castitate uxoris alienae. moechus est enim et qui non it ad uxorem alienam, tantum quia non contentus est sua. iam uero non solum post suam peccare sed etiam alienam adtemtare uere densae sunt tenebrae. nihil enim sic dolet in corde patientis; et qui hoc facit alteri, nihil sic uolet pati. ad alia paratior est omnis homo; hoc autem nescio utrumne est qui tolerabiliter ferat. o densas tenebras ista facientium, talia concupiscentium! uere excaecantur furore horribili furor enim indomitus est conculcare uiri uxorem. Decimum praeceptum est: non concupisces ullam rem proximi tui, non pecus, non possessionem, non subiugium; non aliquid omnino proximi tui concupisces. huic malo plaga contraria est decima, mors primogenitorum. in qua plaga cum comparationem quandam quaero, nihil mihi interim occurrit— fortassis occurrat melius diligentiusque inquirentibus— nisi quia qui omnes res, quas habet, heredibus seruat reprehenditur. hic autem clamat:**** qui rem proximi concupiscit et qui furto aufert et qui furatur aliquid proximi non potest nisi rem proximi furari. sed de furto superius iam praeceptum est; ubi intellegas et rapinam; non enim de furto praeciperet et de rapina taceret scriptura, nisi te intellegere uoluisset, quia si poenale est clanculo auferre, multo maioris poenae est uiolenter eripere. auferre ergo nolenti sine occulte siue palam habet praeceptum suum. concupiscere autem rem proximi, quod notat deus, in corde, etiam si iustam ibi successionem quaeras, non licet denique qui nolunt res alienas tamquam iuste possidere, heredes se quaerent fieri a morientibus. quid enim tam iustum uidetur quam rem sibi derelictam possidere, habere iure communi? quid aput te facit, homo? dimissum est mihi; hereditatem consecutus sum; testamentum lege. a nihil uidetur iustius ista uoce auaritiae. tu laudas quasi iure possidentem: deus damnat iniuste concupiscentem. uide qualis es, qui optas te ab aliquo heredem fieri: non uis, ut habeat heredes. in heredibus autem nihil carius primogenito. proinde in primogenitis tuis puniris, qui concupiscendo res alienas id quod tibi iure non debebatur quasi iuris umbram perquiris. et facile est quidem, fratres, corporaliter amittere primogenitos: moriuntur enim homines sine ante parentes suos sine post parentes suos; mortui moriuntur. illud molestum est, ne per hanc occultam et iniustam concupiscentiam primogenita cordis tui perdas. primogenitus enim in nobis imaginem habet gratiae dei; nonus natus, prius natus inter omnes tamquam natos cordis nostri primogenita fides est. nemo enim bene operatur, nisi fides praecesserit. omnia opera tua bona filii tui sunt spiritales; sed inter hos tibi primo nata est fides. quisquis rem alienam occulte concupisces, interius fidem perdes. eris enim primo sine dubio simulator, obsequens non caritate, sed fraude, ueluti amans eum a quo te cupis fieri heredem; amando eum mori quaeris et, ut in re eius te uideas possessorem, illi inuides successorem. Heia, fratres, decursa decem praecepta et decem plagas, comparatos contemtores praeceptorum contumaciae Aegyptiorum! cantos uos fecimus, ut habeatis securi res uestras in praeceptis dei: res uestras, inquam, res uestras interioris arcae uestrae, interioris thesauri uestri; res uestras, quas nobis nec fur nec latro nec uicinus potens possit auferre; ubi nec tinea nec robigo metuenda est; cum quibus diues exit et naufragus. sic enim eritis populus dei inter iniquos Aegyptios, illis haec in corde patientibus, uobis autem incolumibus in ipsis interioribus hominibus uestris, donec ducatur populus de Aegypto quodam exodo suo. quod et fit; nam illud semel factum est, hoc non cessat fieri. Sanctificatio nulla diuina et uera est nisi ab spiritu sancto. non enim frustra dictus est proprie spiritus sanctus; cum sit et pater sanctus et filius sanctus, nomen tamen proprium hoc spiritus accepit, ut tertia in trinitate persona sanctus spiritus diceretur. ipse requiescit super humilem et quietum tamquam in sabbato suo. ad hoc septenarius numerus etiam sancto spiritui deputatur; hoc scripturae nostrae satis indicant. uiderint meliora meliores et maiora. maiores, et de isto septenario numero subtilius aliquid et diuinius aliquid dicant et explicent: ego tamen quod in praesenti sat est, illud uideo, illud uos ad uidendum commemoro, septenariam istam rationem inueniri proprie sancto spiritui deputatam, quia septimo die sonat sanctificatio. et unde probamus sancto spiritui deputari septenariam numeri rationem? dicit Esaias spiritum dei uenire super fidelem, super christianum, super Christi membrum, sapientiae, intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, spiritum timoris dei. si secuti estis, septem res percurri, tamquam descendentem ad nos spiritum dei a sapientia usque ad timorem, ut nos ascendamus a timore ad sapientiam: initium sapientiae timor domini. ita ergo septenarius spiritus et unus spiritus, septenaria operatione unus. an aliquid euidentius uultis? pentecosten diem festum scriptura sancta de septimanis factum commemorat. habes in scriptura Tobiae, ubi euidenter dicit istum diem festum factum de septimanis. septies enim septeni XLVIUI in summa redeunt. sed tamquam ut redeatur ad caput— spiritu enim sancto ad unitatem colligimur, non ab unitate dispergimur— ideo ad XLVIIII additur unum unitatis et fiunt quinquaginta. non ergo iam sine causa quinquagesimo die post ascensionem domini uenit spiritus sanctus. resurrexit dominus, ascendit ab inferis, nondum in caelum; ab illa resurrectione, ab illa ab inferis assumtione numerantur quinquaginta dies, et uenit spiritus sanctus, in quinquagenario numero tamquam natalem sibi apud nos faciens. XL enim diebus hic conuersatus est cum discipulis suis, quadragensimo die ascendit in caelum et peractis ibi decem diebus, tamquam decimo praeceptorum signo, uenit spiritus sanctus, quia nemo implet legem nisi per gratiam spiritus sancti. itaque, fratres, manifestum est septenarium istum numerum ad spiritum sanctum pertinere. quisquis autem non cohaeret unitati Christi et oblatrat aduersus unitatem Christi, intellegendus est non habere spiritum sanctum. contentiones enim et dissensiones non faciunt nisi animales, de quibus apostolus dicit: animalis autem homo non percipit quae sunt spiritus dei. deinde scriptum est in epistula Iudae apostoli: hi sunt qui segregant semet ipsos— reprehendens loquebatur— animales, spiritum non habentes. quid manifestius? quid euidentius? merito ueniant, etsi eadem credentes quae nos, tamen accepturi spiritum sanctum, quem habere non possunt, quamdiu sunt hostes unitatis. hos autem comparat apostolus magis Pharaonis: habentes, inquit, formam pietatis, sed uirtutem eius abnegantes: in signo tertio defecerunt. Iam uidete quare in tertio signo defecerunt. mementote eos qui aduersantur unitati non habere spiritum sanctum. tria uero illa praecepta prima in decalogo ad dei dilectionem pertinere intelleguntur, ut septem cetera intellegantur ad dilectionem proximi pertinere; ut duabus tabulis legis, decem praeceptis, duo illa tamquam summaria praecepta teneantur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota uirtute tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. referamus ergo tria prima praecepta ad dilectionem dei. quae tria prima? primum: non erunt tibi di alii praeter me; cui contraria plaga est aqua conuersa in sanguine: propter quod summum principium creatoris ad similitudinem humanae carnis adductum. secundum praeceptum: ne accipias nomen domini dei tui in uanum pertinet, quantum arbitror, ad regnum dei, quod est filius dei. unus enim deus et unus dominus noster Iesus Christus, per quem omnia. contra uerbum ranae; uide contra uerbum ranas, contra rationem strepitum, contra ueritatem uanitatem. tertium praeceptum de sabbato pertinens ad spiritum sanctum propter sanctificationem, quae prima in sabbato sonuit; quod uobis paulo ante uehementer, quantum potuimus, commendauimus. huic praecepto contraria inquietudo in muscis de corruptione nascentibus, in oculos irruentibus. ideo in hoc tertio signo defecerunt qui unitatis, inimici spiritum sanctum non habuerunt; facit enim hoc spiritus sanctus poena. aliud enim facit gratia, aliud poena; aliud enim facit implendo, aliud deserendo. denique ut iam euidenter confitentibus ipsis Pharaonis magis agnoscere ualeamus, quomodo appellatus est in euangelio spiritus dei, uideamus quod nomen accepit. obicientes domino conuicium Iudaei cum dixissent: hic non eicit daemonia nisi in Beelzebub, principe daemoniorum, respondit ille: si ego in spiritu dei eicio daemonia, certe superuenit in uobis regnum dei. quod alius euangelista sic narrat: si ego in digito dei eicio daemonia. quod alius euangelista dixit" spiritus dei" alius dixit" digitus dei". ergo spiritus dei digitus dei. ideo lex data scripta digito dei; quae lex data est in monte Sina quinquagesimo die post occisionem ouis celebrato pascha a populo Iudaeorum. implentur quinquaginta dies post occisionem ouis et datur lex scripta digito dei: implentur quinquaginta dies post occisionem Christi et uenit spiritus sanctus. gratias domino occultanti prouidenter, aperienti suauiter. iam uidete hoc etiam, fratres, Pharaonis magos euidentissime confiteri; deficientes in tertio signo dixerunt: digitus dei est hic.
122
CVII. ITEM EXPOSITIO DECALOGI AD POPVLVM. EX TRACTATV DE DECEM CHORDIS PSALTEBII. Tota lex in duobus praeceptis est, dilectione dei et dilectione proximi; ad duo itaque praecepta, id est ad dilectionem dei et proximi, pertinet decalogus. ad primum praeceptum tres chordae pertinent, quia deus trinitas. ad alterum praeceptum uero, id est ad dilectionem proximi, septem chordae: quomodo uiuatur inter homines. nam ipse numerus septenarius tamquam septem chordarum incipit ab honore parentum: honora patrem tuum et matrem tuam. ad parentes enim suos homo aperit oculos et haec uita ab eorum amicitia sumit exordium. quisquis autem suis parentibus non defert honorem, quibus parcere poterit? honora patrem tuum et matrem tuam; et dicit apostolus: honora patrem et matrem, quod est mandatum primum. quomodo primum, quando quartum mandatum est, nisi quia in septenario numero est primum? ad dilectionem proximi primum est in altera tabula. nam ideo duae tabulae legis datae sunt. deus enim famulo suo Mosi in monte duas tabulas dedit, in quibus duabus tabulis lapideis conscripta erant decem praecepta legis— quod et psalterium decem chordarum— tria in una tabula ad deum pertinentia, septem in altera tabula ad proximum.. in altera ergo tabula primum est: honora patrem tuum et matrem tuam; secundum: non moechaberis; tertium: non occides; quartum: non furaberis; quintum: non falsum testimonium dices; sextum: non concupisces uxorem proximi tui; septimum: non concupisces rem proximi tui. haec iungamus illis tribus ad dilectionem dei pertinentibus, si in psalterio decem chordarum uolumus cantare canticum nonam. Modo non me intueamini, sed sermonem dei. nolite irasci medicamento uestro; non inueni enim aliud qua transire. ueni ad quintam chordam, homo, qui tango psalterium decem chordarum; numquid praetermissurus eram quintam? immo assidue percussurus. in illa enim uideo iacere totum paene genus humanum, in illa uideo plus laborari. ipsam percutiendo quid dico? nolite moechari post uxores, quia non uultis, ut moechentur post uos uxores uestrae. nolite ire uos quo eas sequi non uultis. sine causa uos excusare conamini, quando dicitis:" numquid eo ad uxorem alienam? ad ancillam meam eo. uis ut dicat tibi:" numquid eo ad uirum alienum? ad seruum meum eo". dices:" non est uxor aliena, ad quam uado". r numquid uis dicatur tibi:" non est uir alienus, ad quem uado"? absit, ut dicat hoc illa. melius enim dolet te quam imitatur te. illa enim casta et sancta femina et uere christiana, quae dolet fornicantem uirum, et non dolet propter carnem, sed dolet propter caritatem, non ideo non uult ut facias, quia et ipsa non facit, sed quia tibi non expedit. nam si propterea non facit, ut tu non facias, si feceris, faciet. si autem deo illud debeat, si Christo illud debeat quod tu exigis et ideo reddat quia iubet ille, et si fornicatur uir, castitatem illa deo exhibet. Christus enim loquitur in cordibus bonarum feminarum, loquitur intus ubi non audit uir, quia nec dignus est, si talis est; loquitur ergo ille interius et dicit et consolatur filiam suam huius modi uerbis:" de iniuriis uiri tui torqueris; quid tibi enim fecit, dole; sed ipsum noli imitari, ut male facias, sed ipse te imitetur in bono. nam in eo quod male facit noli eum putare caput tuum, sed me". nam si et in eo quod male facit caput est, secuturum est corpus caput suum; eunt ambo per praeceps. ut autem non sequatur caput malum suum, teneat se ad caput ecclesiae Christum, huic debens castitatem suam, huic deferens honorem suum. absens sit uir, praesens sit uir: non peccat illa, quia numquam est absens cui debet, ne peccet.
123
CVIII. TESTIMONIVM DE LEGE IMPERATORIS ANTONINI CONTRA EXCVSATIONEM MARITORVM ADVLTERANTIVM. EX LIBRO DE ADVLTERINIS CONIVGIBVS AD POLLENTIVM II, Christiani audiunt: caput mulieris uir; ubi se agnoscunt duces, illas autem comites esse debere. et ideo canendum uiro illac ire uiuendo, qua timet, ne uxor sequatur imitando. sed istis quibus displicet, ut inter uirum et uxorem par pudicitiae forma seruetur, et potius eligunt, maximeque in hac causa, mundi legibus subditi esse quam Christi, quoniam iura forensia non eisdem quibus feminas pudicitiae nexibus uiros uidentur obstringere: legant quid imperator Antoninus, non utique christianus, de hac re constituerit; ubi maritus uxorem de adulterii crimine accusare non sinitur, cui moribus suis non praebuit castitatis exemplum, ita ut ambo damnentur, si ambos pariter impudicos conflictus ipse conuicerit. nam supra dicti imperatoris haec uerba sunt, quae aput Gregorianum leguntur:" sane", inquit," litterae meae nulla parte causae praeiudicabunt. neque enim, si penes te culpa. fuit, ut matrimonium solueretur, et secundum legem Iuliam Eupasia uxor tua nuberet, propter hoc rescripto meo adulterii damnata erit, nisi constet esse commissum. habebunt autem ante oculos hoc inquirere, an, cum tu pudice uiueres, illi quoque bonos mores colendi auctor fuisti. periniquum enim mihi uidetur esse, ut pudicitiam uir ab uxore exigat, quam ipse non exhibet. quae res potest et uirum damnare, non ob compensationem mutui criminis rem inter utrumque componere uel causam facti tollere". si haec obseruanda sunt propter decus terrenae ciuitatis, quanto castiores quaerit caelestis patria et societas angelorum?
124
CVIIII. EXPLETIO PRAEDICTAE EXPOSITIONIS AD POPVLVM. ITEM EX EODEM DE DECEM CHORDIS SERMONE. Haec ergo, fratres mei, facite, ut possitis concordare cum aduersario. nec amara sunt quae dico aut, si amara sunt, curent. potio ista si amara est, accipiatur. quia in periculo sunt uiscera, amara est; bibatur. melius est modica amaritudo in faucibus quam aeternum tormentum in uisceribus. mutate ergo uos; quicumque non faciebatis hoc bonum castitatis, iam facite. nolite dicere:,, non potest fieri". foedum est, fratres mei, turpe est, ut uir dicat non posse fieri quod facit femina. scelus est, ut uir dicat:" non possum". quod potest femina uir non potest? quid enim? illa carnem non portat? prior a serpente decepta est. castae uxores uestrae ostendunt uobis fieri posse quod non uultis facere; et dicitis fieri non posse! sed forte dices ideo illam facilius facere posse, quia multa illi custodia est, legis praeceptum, diligentia maritalis, terror etiam legum publicarum; est etiam uerecundiae et pudoris illius magnum munimentum. multae custodiae faciunt feminam castiorem; uirum faciat ipsa uirilitas. nam ideo mulieri maior custodia, quia maior infirmitas. illa erubescit uiro; tu non erubescis Christo? tu liberior, quia fortior; quia facile uinces, ideo tibi commissus es. super illam et diligentia uiri et terror legum et consuetudo morum et uerecundia maior: et deus super te, tantum deus. inuenis enim facile pares uiros, quibus non timeas erubescere, quia faciunt illud multi. et tanta est peruersitas generis humani, ut aliquando metuendum sit, ne castus erubescat inter impudicos. ideo non cesso tangere quintam istam chordam propter ipsam peruersam consuetudinem et labem totius, ut dixi, generis humani. si quis inter uos faciat homicidium— quod auertat deus!— pellere illum uultis de patria et continuo, si fieri potest, excludere. si quis faciat furtum, oditis illum nec uidere uultis. si quis dicat falsum testimonium, abominamini nec uobis homo uidebitur. si quis concupiscat res alienas, raptor et iniustus reputatur. si quia uolutatus fuerit cum ancillis suis, amator blande accipitur; conuertuntur uulnera in ioca. si quis autem exsistat qui dicat se castum non facere adulterium, notum autem sit quod non faciat, erubescit accedere ad illos non sui similes, ne insultent, ne irrideant, ne dicant non esse uirum. ad hoc delapsa est humana peruersitas, ut uir habeatur uictus a libidine et uir non habeatur uictor libidinis. triumphantes exsultant et non sunt uiri; iacent prostrati et uiri sunt! si spectares, ille tibi uideretur fortior qui iaceret sub bestia, quam qui perimeret bestiam? Sed quia dissimulatis a pugna interiore et delectant uos pugnae exteriores, ideo non uultis pertinere ad canticum nonum. ubi dicitur: qui docet manus meas in proelio, digitos meos ad bellum. est enim bellum, quod secum agit homo, dimicans contra concupiscentias malas, frenans auaritiam, elidens superbiam, suffocans ambitionem, trucidans libidinem. has pugnas facis in occulto, et non uinceris in aperto. ad hoc docentur manus uestrae ad proelium et digiti uestri ad bellum. non eat hoc in spectaculis uestris. in illis spectaculis non id est uenator quod citharista. aliud agit uenator, aliud facit citharista: in spectaculo dei unum est. tange easdem decem chordas et feras occides; utrumque simul facis. tangis primam chordam, qua unus colitur deus: cecidit bestia superstitionis. tangis secundam, qua non accipis nomen domini dei tui in uanum: cecidit bestia erroris nefandarum haeresum, quae id putauerunt. tangis tertiam chordam, ubi pro spe. futurae quietis facis quidquid facis: interficitur crudelior ceteris beatus amor saeculi huius. propter amorem enim saeculi huius laborant homines in omnibus negotiis: tu autem in omnibus bonis operibus tuis labora, non propter amorem saeculi huius, sed propter sempiternam requiem, quam promittit deus. uide quomodo utrumque simul facis: et chordas tangis et bestias occidis, id est et citharista es et uenator. non uos delectant talia spectacula, ubi non promeremur oculos editoris, sed oculos redemtoris? honora patrem tuum et matrem tuam; tangis quartam chordam, ut honorem parentibus deferas: cecidit bestia impietatis. non moechaberis; tangis quintam chordam: cecidit bestia libidinis. non occides; tangis sextam chordam: cecidit bestia crudelitatis. non furtum facies; tangis septimam chordam: cecidit bestia rapacitatis. non falsum testimonium dices; tangis octauam chordam: cecidit bestia falsitatis. non concupisces uxorem proximi tui; tangis nonam chordam: cecidit bestia adulterinae cogitationis. aliud est enim non facere aliquid tale praeter uxorem, aliud non appetere alienam uxorem; ideo duo praecepta sunt: non moechaberis et: non concupisces uxorem proximi tui. non concupisces rem. proximi tui; tangis decimam chordam: cecidit bestia cupiditatis. ita cadentibus omnibus bestiis securus et innocens in dei dilectione et humana societate uersaris. tangens chordas decem quot bestias occides? nam multa capita sunt sub istis capitibus; in singulis chordis non singulas bestias, sed greges. interficis bestiarum. sic enim canticum nouum cum amore, non cum timore cantabis. Noli dicere tibi, quando forte luxurianter uis aliquid agere: adhuc uxorem non habeo; facio quod uolo; non enim post uxorem meam pecco". iam nosti pretium. tuum; iam nosti quo accedis, quid manduces, quid bibas, immo quem manduces, quem bibas. abstine te a fornicationibus ne furta dicas mihi:" ad fornicem uado, ad meretricem pergo, ad prostitutam eo, nec illud praeceptum uiolo, quod dictum est: non moechaberis, quia uxorem nondum habeo nec post illam aliquid facio; nec illud praeceptum uiolo, quod dictum eat: non concupisces uxorem proximi tui. qui ad publicum uado, in quod praeceptum incurro?" non inuenimus chordam? quo neruo ligemus fugitiuum istum? non fugiat— habet unde ligetur— sed amet te: non enim ligamentum, sed ornamentum in ipsis decem chordis inuenimus. decem enim praecepta ad duo illa referuntur, sicut audiuimus, ut diligamus deum et proximum; et duo illa ad unum illud. unum est autem: quod tibi fieri non uis, alii ne feceris. ibi continentur decem, ibi continentur duo. Sed dicis:" furtum si faciam, id facio quod pati nolo; si occidam, id facio quod ab altero pati nolo; si parentibus meis honorem non deferam, quando uolo deferatur mihi a filiis meis, id facio quod pati nolo; si sim moechus et aliquid tale moliar, id facio quod pati nolo. nam si quis interrogetur, dicit: nolo uxor mea tale aliquid faciat; si concupisco uxorem proximi mei, nolo quisquam concupiscat meam: id facio quod pati nolo. si concupiscam rem proximi mei, nolo ut auferatur mea: id facio quod pati nolo. cum uero ad meretricem eo, cui facio quod pati nolo?" quod grauius est, ipsi deo. intellegat sanctitas uestra. etenim quod tibi fieri non uis, alii ne feceris, ad duo praecepta pertinet. quomodo pertinet ad duo praecepta? si homini non feceris quod pati non uis ab homine usque, ad proximi praeceptum pertinet, ad dilectionem proximi, ad septem chordas; si autem quod non uis pati ab homine ipsi deo uis facere, quid est hoc? non facis alteri quod pati non uis? carior tibi factus est homo quam deus?" ergo quomodo facio" inquit,, deo?" corrumpis te ipsum." et unde iniuriam deo facio, quia corrumpo me ipsum?" unde tibi facit iniuriam qui uoluerit forte lapidare tabulam tuam pictam, in qua tabula imago tua est, in domo tua inaniter posita ad uanum honorem tuum nec sentiens nec loquens nec uidens? si quis illam lapidet, non in te it contumelia? cum uero imaginem dei, quod es tu, corrumpis in te per fornicationes et per diffluentias libidinis, attendis quia ad nullius uxorem accessisti, attendis quia post uxorem tuam nihil fecisti, quia uxorem non habes, et non attendis per libidines illicitas fornicationis cuius imaginem uiolasti P postremo deus, qui scit quid tibi utile sit, qui uere sic gubernat seruos suos ad utilitatem illorum, non ad suam— non enim indiget semis quasi adiutorio, sed tu indiges domini auxilio— ipse ergo dominus, qui scit quid tibi utile sit, uxorem concessit, nihil amplius. hoc iussit, hoc praecepit, ne per inlicitas uoluptates corruat templum eius, quod esse coepisti. numquid ego hoc dico? apostolus hoc dixit; ipsum audite: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? hoc dicit christianis, hoc dicit fidelibus: nescitis quia templum dei estis et spiritus dei habitat in uobis? si quis templum dei corruperit, corrumpit illum deus. uidetis quomodo minatur P non uis corrumpi domum tuam: quare corrumpis domum dei? certe non facis alicui quod pati non uis. non est ergo qua euadatur; tenetur ille qui se teneri non putabat. omnia enim peccata hominum ant ad corruptelam pertinent flagitiorum aut ad facinora nocendi quia deo nocere non potes in facinoribus, in flagitiis eum offendis, in corruptelis eum offendis, in te illi facis iniuriam. facis enim iniuriam gratiae eius, dono ipsius. seruum si haberes, nelles ut seruiret tibi seruus tuus: serui tu meliori domino, deo tuo. seruum tuum non tu fecisti: et te et seruum tuum ille fecit. uis ut seruiat tibi cum quo factus es: et non uis seruire ei a quo factus es? ergo cum uis ut seruiat tibi seruus tuus homo et tu non uis seruire domino tuo, facis deo quod tu pati non uis. ergo illud unum praeceptum continet duo, illa duo continent decem, illa decem continent omnia.
125
CX. QVID SIT: ET OMNIS POPVLVS VIDEBAT VOCES. ITEM EX LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Et omnis populus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem. solet quaeri, quomodo populus uidebat uocem, cum uox non ad uisum, sed potius ad auditum pertinere uideatur. sed sicut modo dixi" uideatur" de omnibus, quae a me dicta sunt, sic" uidere" solet pro generali sensu poni non solum corporis uerum etiam animi. unde et illud est: cum uidisset Iacob, quia sunt escae in Aegypto, unde utique absens erat. quam quam nonnulli uidere uocem nihil aliud esse arbitrati sunt quam intellegere, qui uisus mentis est. cum uero hic breuiter dicendum esset, quod p- opulus uidebat uocem et lampadas et uocem tubae et montem fumantem, quaestio maior oreretur, quomodo audiebat lampadas et montem fumantem, quod pertinet ad sensum uidendi. nisi quis dicat nec tam breuiter dicendum fuisse, ut totum diceretur: audiebat uocem et uidebat lampadas et audiebat uocem tubae et uidebat montem fumantem. duo quippe genera uocis erant,* et de nubibus, sicut tonitrua, et de tuba, si tamen ipsam dixit uocem, quae de nubibus edebatur. ac per hoc melius in his quae ad sensum audiendi pertinebant generalis sensus est positus, hoc est uidendi, cum breuiter totum uellet scriptura complecti, quam ut in his quae pertinent ad uidendi sensum subintellegeretur auditus: quo more loqui non solemus. nam" uide quid sonet" solemus dicere;" audi quid luceat" non solemus.
126
CXI. DE DIS ABGENTEIS ET AVBEIS FIERI PBAECEPTO PROHIBITIS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Non facietis uobis deos argenteos et deos aureos non facietis uobis. repetitur quod in primo praecepto inculcatum est; et ex dis argenteis et aureis omnia utique simulacra intelleguntur,, sicut in illo etiam psalmo: idola gentium argentum et aurum.
127
CXII. QVOMODO INTELLEGATVR: NON COQVES AGNVH IN LACTE MATRIS SVAE. EX EODEM UBBO QVAESTIONVM EXODL Non coques agnum in lacte matris suae quomodo intellegatur ad uerborum proprietatem, nescio utrum possit reperiri. si enim alicuius significationis causa prohibitum acceperimus agnum in lacte coqui, nullus usus est ita coquendi; si autem in diebus, quibus lactatur, quis hoc habuit umquam Iudaeorum in obseruatione, ut agnum non coqueret, nisi cum desisteret sugere P quid est autem: in lacte matris, suae? quasi posset, etiam si hoc intellegeretur, sine huius praecepti transgressione coqui, si eo nato mortua matre eius ab oue alia lactaretur, cum alicuius profecto rei significandae causa esse praeceptum nemo ambigit. sed etiam illa quae possunt obseruantia factitari, non sine causa ita praecepta sunt; significant enim aliquid. hoc uero quomodo obseruetur ad proprietatem uerborum, ant non est aut non elucet. intellectum tamen de Christo approbo, quod hac prophetia praedictus est non occidendus a Iudaeis infans, quando Herodes quaerens eum, ut occideret, non inuenit; ut coques quod dictum est pertineat ad ignem passionis, hoc est tribulationem. unde dicitur: uasa figuli probat fornax, et homines iustos temtatio tribulationis. quia ergo non est tunc infans passus, cum quaerente Herode huius modi periculum imminere uideretur, praedictum est his uerbis: non coques agnum in lacte matris suae. Non occides Christum; prophetia enim uidetur praemonens, ne se boni Israhelitae sociarent malis Iudaeis, a quibus Christus passus est. tribnlatio quippe passionis tamquam ignis est; unde scriptum est: tamquam aurum in fornace probauit illos, et sicut holocaustum hostiam suscepit illos. cui» sententiae dominus quoque attestatur dicens: baptismo habeo baptizari, quem uos nescitis. hoc enim ait, cum dixisset: ignem ueni mittere in mundum. dicit enim Iohannes: ipse uos baptizabit in spiritu sanoto et igni, quod intellegitur et purgatione sanctificationis et pro- 10 batione tribulationis. eundem ignem significauit etiam ipse, cum ad passionem duceretur; ubi dixit illis qui eum plangebant, quod super se potius plangere deberent. ita enim terminauit, ut diceret: si in uiridi ligno hoc faciunt, in arido quid facient? monentur enim boni, ne ad Christum crucifigendum malis consentiant. dictus est enim a gnus dei, qui tollet peccata mundi. non ergo coques agnum in lacte matris suae: non ingeres Christo ignem passionis in illo die, quo conceptus est; tunc enim et passus traditur, id est VIII kaL apriles, ex quo die usque ad kal. ianuarias, quo natus commendatur, vnn menses computantur decimo inchoato. perhibentur autem ubera feminarum ex die conceptionis lac colligere. est autem alius sensus facilior. non coques agnum in lacte matris suae: paruulum adhuc et lactantem— qualibus dicit apostolus: lac uobis potum. dedi, non escam— non mittes in praeproperam passionem: tamquam Christo sit dictam, qui talibus adhuc discipulis pepercit, pro quibus se offerens ait: si ergo me quaeritis, sinite hos abire. atque ut intellegeretur adhuc eos inualidos et minus idoneos fuisse passioni tamquam agnos in lacte matris, secutus ait euangelista: ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. unde apparet eos, si tunc paterentur, fuisse perituros; hoc enim tunc non passi sunt quod postea passi sunt, non adhuc agni in lacte, sed iam arietes in grege.
128
CXIII. CVB PROPITIATORIVM ARCAE SVPERPONENDVM DIXERIT. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Propitiatorium quid dicat superimponendum super aream quaeri solet; sed cum aureum fieri iubeat eiusque longitudinem et latitudinem tantam exprimat, quanta et ipsius arcae dicta. est, procul dubio uelut tabulam auream tantae formae fieri praecepit, qua tegeretur arca: ita ut in ipso propitiatorio essent duo cherubin, hinc atque inde alterutrum attendentes, ita ut uultus eorum in propitiatorium essent et pinnis suis obumbrarent propitiatorium: quod magnum est sacramentum. aurum quippe significat sapientiam, arca significat secretum dei. in arca. iussa sunt poni lex et manna et uirga Aaron: in lege praecepta sunt, uirga potestas significatur, manna gratia, quia nisi cum gratia non est potestas praecepta faciendi. uerum tamen quia lex a quouis proficiente non ex omni parte completur, propitiatorium est desuper. ad hoc enim opus est, ut propitius sit deus, et ideo superponitur, quia superexsultat misericordia iudicio. duo enim cherubin pinnis suis obumbrant propitiatorium, id est honorant uelando, quoniam ministeria ista sunt; et inuicem se attendunt, quia consonant— duo quippe testamenta figurantur ibi— et uultus eorum sunt in propitiatorium, quia misericordiam dei, in qua una spes est, ualde commendant. denique hinc se promisit. locuturum deus ad Mosen de medio cherubin desursum propitiatorii. porro si creatura rationalis in multitudine scientiae— quoniam hanc interpretationem habent cherubin— duobus ipsis animalibus significatur, ideo duo sunt, ut societatem caritatis commendent, ideo pinnis suis propitiatorium obumbrant, quia deo, non sibi tribuunt pinnas suas, id est deum honorant uirtutibus, quibus praestant; et uultus eorum non sunt nisi in propitiatorium, quia cuicumque prouectui ad multitudinem\' scientiae spes non est nisi in dei misericordia.
129
CXIIII. QVOD DICENTI MOSI: OSTENDE MIHI GLORIAM TVAM, RESPONDIT DOMINVS: EGO TEANSIBO ANTE TE ET CETERA. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI. Cum dixisset Moses ad dominum: ostende mihi gloriam tuam, respondit ei dominus: ego transibo ante te gloria mea, et uocabo nomine domini in conspectu tuo; et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero; cum paulo ante dixisset: ipse antecedam te et requiem tibi dabo. quod Moses sic uidetur accepisse: antecedam te, tamquam non ei populoque praesens in itinere futurus esset; et ideo ait: si non tu ipse simul ueneris nobis- cum, ne me educas hinc et cetera. deus autem neque hoc ei negauit dicens: et hoc tibi uerbum, quod dixisti, faciam. quomodo ergo, cum dixisset Moses: ostende mihi gloriam tuam, rursus tamquam praecessurus et non cum eis simul futurus uidetur dicere: ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? ille quippe intellegitur loqui et dicere: transibo ante te, de quo dicit euangelium: cum uenisset hora, ut transiret de hoc mundo ad patrem: qui transitus etiam pascha interpretari perhibetur. haec itaque magna omnino prophetia est. ipse enim ante omnes sanctos transiit ad patrem de hoc saeculo parare illis mansiones regni caelorum, quas dabit eis in resurrectione mortuorum; quoniam transiturus ante omnes primogenitus a mortuis factus est Gratiam uero suam in eo ipso ualde commendat, cum dicit: et uocabo nomine domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israhel, cuius Moses, cum. haec audiret, typum gerebat. in conspectu enim gentis ipsius ubique dispersae uocatur dominus Christus in omnibus gentibus. uocabo autem dixit, non" uocabor", actiuum uerbum pro passiuo ponens genere locutionis inusitato: in quo nimirum magnus sensus latet. sic enim fortasse significare uoluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut uocetur dominus in omnibus gentibus. Quod uero addidit: et miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero, plane expressius ostendit uocationem, qua nos uocauit in suum regnum et gloriam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur dicens: uocabo nomine domini in conspectu tuo, commendauit hoc se misericorditer facere; sicut apostolus dicit: dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter ueritatem dei ad confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordiam glorificare deum. hoc ergo praedictum est: miserebor cui misertus ero, et misericordiam praestabo cui misericordiam praestitero. quibus uerbis prohibuit hominem uelut de propriarum uirtutum meritis gloriari, ut qui gloriatur in domino glorietur. non enim ait:" miserebor talibus uel talibus", sed: cui misericors fuero: ut neminem praecedentibus bonis operibus suis misericordiam tantae uocationis meruisse demonstret. etenim Christus pro impiis mortuus est. Sed utrum hoc idem repetere uoluerit, cum addidit: misericordiam praestabo cui misericordiam praesti- IO tero- uel, sicut alii interpretati sunt: cui misericors fuero,— an aliquid intersit nescio. quod enim in graeca lingua duobus uerbis dictum est, ε̉ λεή ω et οι̉ ϰτειϱή ϭω— quod unum atque idem uidetur significare— non potuit latinus diuersis uerbis dicere et diuersis modis eandem misericordiam repetiuit. si autem diceretur:" miserebor cui misereor et miserebor cui misereor", aut" miserebor cui misertus ero", non satis commode dici uideretur. et tamen fortius ille ipse ibi sensus est, quod aut ipsius misericordiae suae firmitatem deus ista repetitione monstranit- sicut:" amen, amen" sicut:" fiat. fiat" sicut repetitio somnii Pharaonis pluraque similia— ant in utrisque populis, gentibus et Hebraeis, hoc modo deus praenuntiauit misericordiam se esse facturum. quod apostolus ita dicit: sicut enim uos aliquando non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis illorum incredulitate: sic et ipsi nunc non crediderunt in uestra misericordia, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur. Deinde post hanc suae misericordiae commendationem respondit ad illud quod ei dictum fuerat: ostende mihi gloriam tuam, uel quod supra petiuerat Moses dicens: ostende mihi temet ipsum, manifeste uideam te: non poteris, inquit, uidere faciem meam; non enim uidebit homo faciem meam et uiuet: ostendens huic uitae, quae agitur in sensibus mortalibus corruptibilis carnis, deum sicuti est apparere non posse; id est, sicut est uideri in illa uita potest, ubi ut uiuatur huic uitae moriendum est. Item interposito articulo dicente scriptura: et ait dominus, sequitur et loquitur: ecce locus penes me. quis enim locus non penes deum est, qui nusquam est absens? sed ecclesiam significat dicendo: ecce locus penes me, tamquam templum suum commendans. et stabis, inquit, super petram— quia super hanc petram, ait dominus, aedificabo ecclesiam meam— statim ut transiet gloria mea, id est: statim ut transiet gloria mea, stabit super petram, quia post transitum Christi, id est post passionem et resurrectionem Christi, stetit populus fidelis super petram. et ponam te, inquit, in cauerna petrae: munimen firmissimum significat. alii autem interpretati sunt: in specula petrae. sed graecus habet dnyv; hoc autem foramen uel cauernam rectius interpretamur. Et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum meam, et tunc uidebis posteriora mea; facies autem mea non uidebitur tibi. cum iam dixisset: stabis super petram, statim ut transiet gloria mea— ubi intellegitur post transitum suum promisisse super petram stabilitatem— quomodo accipiendum est quod ait: ponam te in cauerna petrae et tegam manu mea super te, donec transeam; et auferam manum, et tunc uidebis posteriora mea? quasi iam illo in petra constituto tegat manu sua super eum et deinde transeat, cum esse in petra non possit nisi post eius transitum. sed recapitulatio intellegenda est rei praetermissae, quali solet uti scriptura in multis locis; postea quippe dixit quod ordine temporis prius est. qui ordo ita se habet: tegam manu mea super te, donec transeam, et tunc uidebis posteriora mea; nam facies mea non uidebitur tibi; et stabis super petram, statim ut transiet gloria mea, et ponam te in cauerna petrae. hoc enim factum est in eis quos tunc significabat persona Mosi, hoc est Israhelitis, qui in dominum Iesum, sicut Actus apostolorum indicant, postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria. nam posteaquam resurrexit a mortuis et ascendit in caelum, misso desuper spiritu sancto cum linguis omnium gentium apostoli loquerentur, compuncti sunt corde multi ex eis qui crucifixerant Christum; quem ut non cognouissent et dominum gloriae crucifixissent,. caecitas ex parte Israhel facta est, sicut dictum fuerat: tegam manu mea super te donec transeam. unde psalmus dicit: quoniam die ac nocte grauata est super me manus tua, diem appellans, quando Christus diuina miracula faciebat, noctem, quando sicut homo moriebatur, quando et illi titubauerunt qui in die crediderant. hoc est ergo: cum transiero, tunc uidebis posteriora mea:" transiero de hoc mundo ad patrem; posterius in me credituri sunt quorum typum geris". tunc enim compuncti corde dixerunt: quid faciemus? et iussi sunt ab apostolis. agere paenitentiam et baptizari in nomine Iesu Christi, ut dimitterentur illis peccata eorum. quod in psalmo illo sequitur, cum dictum esset: die ac nocte grauata est super me manus tua— id est: ut non cognoscerem; si enim cognouissent, numquam dominum gloriae crucifixissent\'— sequitur et iungit: conuersus sum in haerumnam, dum confringeretur spina, id est: cum essem corde compunctus. deinde addidit: peccatum meum cognoui et facinus meum non operui: posteaquam uiderunt, quanto scelere Christum crucifixerint. et quia receperunt consilium, ut agerent paenitentiam et in baptismo remissionem acciperent peccatorum: dixi, inquit, pronuntiabo aduersum me delictum meum domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Hanc autem prophetiam, quam locutus est dominas ad Mosen, satis res ipsa indicat, quando quidem de petra uel cauerna eius et de manus eius superpositione, de uisione posteriorum eius nihil postea uisibili opere subsecutum legitur. mox enim adiungit interposito articulo scriptura: et dixit dominus ad Mosen, cum\' ipse dominus utique etiam illa quae supra sunt loqueretur; atque inde contexit quid deinceps dominus dicat: excide tibi duas tabulas lapideas sicut et primas et cetera.
130
CXV. QVOMODO TABVLAE, QVAS ERAT MOVSES DEO VTIQVE PRAE- SCIENTE FRACTVRVS, NON AB HOMINE DICANTVR ESSE, PO- STERIORES VERO IN TABERNACVLO DEI TAMDIV MANSVRAE AB HOMINE ABSCISAE SINT VEL CONSCRIPTAE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EXODI.. Et scripsit in tabulas uerba testamenti, decem uerba. de Mose dictum est, quod ipse scripserit, cui etiam deus paulo ante dixerat: scribe tibi uerba haec. cum uero primum legem accepit, cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est tabulas lapideas et modo dictum est: excide tibi duas tabulas lapideas; nec ei dictum est, ut scriberet, sicut ei modo dicitur; nec eas ipse scripsisse narratur, sicut modo narrat scriptura et dicit: scripsit in tabulis uerba testamenti, decem uerba. sed tunc dictum est: et dedit Mosi, statim ut cessauit loqui ad eum in monte Sina, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito dei. deinde paulo post: et conuersus, inquit, Moses descendit de monte, et duae tabulae testimonii in manibus eius, tabulae lapideae, scriptae ex utraque parte earum, hinc atque hinc erant scriptae, et tabulae opus dei erant, et scriptura scriptura dei et sculpta in tabulis. proinde magna oritur quaestio, quomodo illae tabulae, quae erat Moses utique deo praesciente fracturus, non hominis opus dicantur esse nec ab homine scriptae, sed scriptura dei, digito dei; posteriores uero tabulae tamdiu mansurae et in tabernaculo ac templo dei futurae iubente quidem deo, tamen ab homine excisae sint, ab homine scriptae. an forte in illis prioribus gratia dei significabatur, non hominis opus, qua gratia indigni facti sunt reuertentes corde in Aegyptum et faciendo idolum; unde illo beneficio priuati sunt, et propterea Moses tabulas fregit? istis uero tabulis posterioribus significati sunt qui de suis operibus gloriantur— unde dicit apostolus: ignorantes dei iustitiam et suam uolentes constituere iustitiae dei non sunt subiecti ideo tabulae humano opere sculptae et humano opere scriptae datae sunt, quae cum ipsis manerent, ad eos significandos de suis operibus gloriaturos, non de digito dei, hoc est de spiritu dei? Certe ergo repetitio legis nonum testamentum significat; illud autem uetus significabat; unde confractum et abolitum est. maxime cum secundo lex datur, nullo terrore datur, sicut illa in tanto strepitu ignium, nubium et tubarum, unde tremefactus populus dixit: non loquatur deus ad nos, ne moriamur: unde significatur timor esse in uetere testamento, in nouo dilectio. quomodo igitur soluitur haec quaestio, quare illae opus dei, istae opus hominis, et illae conscriptae digito dei, istae scriptae ab homine? an forte ideo magis in illis prioribus uetus significatum est testamentum, quia deus ibi praecepit, sed homo non fecit? lex enim posita est in uetere testamento, quae conuinceret transgressores; quae subintrauit, ut abundaret delictum. non implebatur timore, quae non impletur nisi caritate. et ideo dicitur opus dei, quia deus legem constituit, deus conscripsit; nullum opus hominis, quia homo deo non obtemperauit et eum potius lex reum fecit. in secundis autem tabulis homo per adiutorium dei tabulas facit atque conscribit, quia noui testamenti caritas legem facit. unde dicit dominus: non ueni legem soluere, sed implere. dicit autem apostolus: plenitudo legis caritas;( et: fides), quae per dilectionem operatur. factum est itaque homini in nouo testamento quod in uetere difficile fuit, habenti fidem, quae per dilectionem operatur, atque illo digito dei, hoc est spiritu dei, intus ea in corde scribente, non foris in lapide. unde dicit apostolus: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus; quoniam caritas dei, qua ueraciter impletur praeceptum, diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. hoc est ergo: primo data est lex— ubi significatur uetus testamentum, quod est opus tantummodo dei et conscriptio digiti dei— quod apostolus dicit: itaque lex sancta et mandatum sanctum et iustum et bonum. lex ergo sancta et bona dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur lege minante atque damnante. peccatum enim, inquit, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem. beatus autem homo est, cum hoc mandatum sanctum et iustum et bonum est etiam opus eius, sed per gratiam dei.
131
CXVI. EX SERMONE AD POPVLVM. QVAE SIT INREMISSIBILIS BLAS- PHEMIA IN SPIRITVM SANCTVM. Prius ergo ut aduertatis et intellegatis, admoneo non dixisse dominum:" omnis blasphemia in spiritum non remittetur", neque dixisse:" qui dixerit quodcumque uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei", sed: qui dixerit uerbum. illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret, unde disputare possemus. quoniam, si omnis blasphemia et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, non remitteretur hominibus, ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi ecclesiae contradicunt, uel paganorum uel Iudaeorum aut quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum quemquam ecclesia lucraretur. sed absit, ut hoc dominus diceret; absit, inquam, ut ueritas diceret omnem blasphemiam uel omne uerbum, quod contra spiritum sanctum diceretur, non habere remissionem neque in, hoc saeculo neque in futuro. Exercere quippe nos uoluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. quapropter non est necesse, ut omnem blasphemiam et omne uerbum, quod dicitur contra spiritum sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane, ut sit aliquid blasphemiae et aliquod uerbum, quod si dicatur contra spiritum sanctum, nullam umquam ueniam remissionemque mereatur. quia si omne acceperimus, quisnam poterit saluari? si autem rursum nullum putauerimus, contradicimus saluatori. est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod uerbum, quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur. quod sit autem hoc uerbum, quaeri a nobis dominus uoluit; ideo non expressit. quaeri, inquam, uoluit, non negari. solent enim scripturae ita loqui, ut, quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum definiatur, non sit necesse ex toto, sed fieri possit, ex parte ut intellegatur. ista ergo sententia ex toto, id est uniuersaliter pronuntiaretur, si diceretur:" omnis blasphemia in spiritum non remittetur" aut:" qui dixerit ullum uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro"; ex parte autem, id est particulariter pronuntiaretur, si diceretur:" quaedam blasphemia in spiritu non remittetur". quia nec uniuersaliter ergo nec particulariter pronuntiata sententia est— non enim dictum est:" omnis blasphemia spiritus" aut:" quaedam blasphemia", sed tantummodo indefinite dictum est: spiritus blasphemia non remittetur; nec dictum est:" qui dixerit quodcumque uerbum" aut:" qui dixerit quoddam uerbum", sed indefinite: qui dixerit uerbum— non est necesse, ut omnem blasphemiam uel omne uerbum intellegamus, sed necesse est plane, ut quandam blasphemiam et quoddam uerbum uoluerit intellegi dominus, quamuis id exprimere noluerit, ut quaerendo, petendo, pulsando si quid recti intellectus acceperimus, non uiliter habeamus. Hoc ut manifestius uideatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent. neque enim ita dictum est, ut sine ullo omnino peccato uellet intellegi futuros fuisse Iudaeos, si non uenisset et locutus eis fuisset; plenos quippe inuenit oneratosque peccatis. propter quod dicit: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis. unde, nisi sarcinis peccatorum ex transgressionibus legis? quoniam lex subintrauit, ut abundaret delictum. cum ergo ipse etiam alibi dicat: non ueni uocare iustos, sed peccatores, quomodo, si non uenisset, peccatum non haberent, nisi quia ista sententia nec uniuersaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intellegi? sed plane nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus uenisset et locutus eis fuisset, falsam— quod absit- sententiam esse dicemus. non ergo ait:" si non uenissem et locutus eis fuissem, nullum peccatum haberent", ne ueritas mentiretur. nec rursus definite dixit:" si non uenissem et locutus eis fuissem, quoddam peccatum non haberent", ne pium studium parum exerceretur. in omni quippe copia scripturarum sanctarum pascimur apertis et exercemur obscuris: illinc famis expellitur, hinc fastidium. quia ergo dictum non est:" peccatum nullum haberent", non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiam si dominus non uenisset, agnoscimus; sed tamen quia dictum est: si non uenissem, peccatum non haberent. unde necesse est, etiam si non omne, aliquod tamen eos ex aduentu domini quod non habebant contraxisse peccatum. illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt eumque inimicum deputantes, quoniam uera dicebat, insuper occiderunt. hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non uenisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. sicut ergo ibi cum audiuimus: peccatum non haberent, non omne, sed ali-. quod peccatum intellegimus, ita in hodierna lectione cum audiuimus: spiritus blasphemia non remittetur, non omnem blasphemiam, sed quandam; et cum audissemus: qui dicit uerbum contra spiritum sanctum, non remittetur ei, non omne uerbum, sed quoddam intellegere debemus. nam et hoc ipsum quod ait: spiritus autem blasphemia non remittetur, utique non omnis spiritus, sed spiritus sancti blasphemiam necesse est intellegamus. quod etsi planius alibi non diceret, quis tam uecors esset, ut aliud intellegeret? secundum hanc regulam locutionis et illud accipitur: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu. non enim ait:" et ab spiritu sancto", et tamen hoc intellegitur. nec quoniam dixit: ex aqua et spiritu, omnem spiritum quisquam intellegere cogitur. quocirca cum audis: spiritus autem blasphemia non remittetur, sicut non omnem spiritum, ita non omnem blasphemiam oportet accipias. Audire iam uelle uos uideo, quoniam non est omnis, quaenam sit illa blasphemia spiritus, quae non remittetur, et quod sit uerbum— quoniam non est omne— quod si dictum fuerit contra spiritum sanctum, non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. iam et ego uellem dicere quod intentissime exspectatis audire; sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec adiuuante domino totum quod occurrerit expediam. alii quippe duo euangelistae Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt blasphemiam seu uerbum, ut intellegeremus non omnem blasphemiam, sed quandam, nec uerbum omne, sed quoddam. ITEM INTER CETERA. Quia non potest omnis intellegi, ne paganis, Iudaeis, haereticis omnique hominum generi, qui diuersis erroribus et contradictionibus blasphemant in spiritum sanctum, spem remissionis, si se correxerint, auferamus, restat utique, ut in eo quod scriptum est: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, ille intellegatur qui non omni modo, sed eo modo blasphemauerit, ut ei numquam possit ignosci. Sicut enim in eo quod dictum est: deus neminem temtat, non omni, sed quodam temtationis modo deus neminem temtare intellegendus est, ne falsum sit illud quod scriptum est: temtat uos dominus deus uester, et ne Christum negemus deum uel dicamus falsum euangelium, ubi legimus, quod interrogabat discipulum temtans eum; ipse autem sciebat quid esset facturus— est enim temtatio adducens peccatum, qua deus neminem temtat; et est temtatio probans fidem, qua et deus temtare dignatur— ita cum audimus: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne temtandi. item cum audimus: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non utique intellegimus eo modo credentes, quo et daemones credunt et contremescunt, nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit, sed saluus esse non potuit. sicut ergo cum diceret: qui crediderit et baptizatus fuerit, saluus erit, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur, in ea scilicet constitutos fide, quae apostolo distinguente per dilectionem operatur: ita cum dixit: qui blasphemauerit in spiritu sancto, non habet remissionem in aeternum, non omnem, sed quendam blasphemantis spiritum sanctum intendebat reatum, quo quisque fuerit obligatus, nulla umquam remissione soluetur. Illud etiam quod ait: is qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo, quomodo intellecturi sumus? numquid etiam illos hic poterimus accipere, de quibus dicit apostolus quod iudicium sibi manducent et bibant, cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant? numquid et ludas, magistri uenditor et traditor impius, quamuis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum ceteris discipulis, sicut apertius Lucas euangelista declarat, manducarit et biberit, mansit in Christo aut Christus in eo? tam multi denique, qui uel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt uel, cum manducauerint et biberint, apostatae fiunt, numquid manent in Christo aut Christus in eis? sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducauerit et biberit, in Christo manet et Christus in eo. non ergo quocumque modo quisque manducauerit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed certo quodam modo: quem modum ipse utique uidebat, quando ista dicebat. sic igitur et in eo quod ait: qui blasphemauerit in spiritum sanctum, non habet remissionem in aeternum, non quocumque modo blasphemauerit, reus est huius inremissibilis delicti, sed modo quodam, quem nos quaerere atque intellegere uoluit qui hanc sententiam ueram terribilemque depromsit. ITEM INTER CETERA. Pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate, praesertim talibus quales adhuc sumus uidere conceditur, insinuatur nobis in patre auctoritas, in filio natiuitas, in spiritu sancto patris filiique communitas, in tribus aequalitas. quod ergo commune est patri et filio, per hoc nos uoluerunt habere communionem et inter nos et secum, per illud donum nos colligere in unum, quod ambo habent unum, hoc est per spiritum sanctum deum et donum dei. in hoc enim diuinitati reconciliamur eaque delectamur. nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? sicut autem ueritate discimus, ita caritate diligimus, ut et plenius cognoscamus et beati cognito perfruamur. caritas porro diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. et quia peccatis alienabamur a possessione uerorum bonorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum. est ergo pater filio ueritati origo uerax et filius de ueraci patre orta ueritas et spiritus sanctus a patre bono et filio bono effusa bonitas. omnium est autem non impar diuinitas nec separabilis unitas. primo ergo in nos ad accipiendam uitam aeternam, quae in nouissimo dabitur de bonitate dei munus, uenit ab initio fidei remissio peccatorum. ITEM INTER CETERA. Per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum et princeps huius mundi mittetur foras a fide nostra, qui operatur in filiis infidelitatis nulla ui alia nisi societate et obligatione peccati. in spiritu enim sancto, quo in unum dei populus congregatur, eicitur spiritus immundus, qui in se ipsum diuiditur. contra hoc donum gratuitum, contra istam dei gratiam loquitur cor impaenitens. ipsa ergo impaenitentia est spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. contra enim spiritum sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur et quem accepit ecclesia, ut cui dimiserit peccata dimittantur ei, uerbum ualde malum et nimis impium siue cogitatione siue etiam lingua sua dicit. quem patientia dei cum ad paenitentiam adducit, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et reuelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera eius. haec ergo impaenitentia— sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare blasphemiam et uerbum contra spiritum sanctum, quod remissionem non habet in aeternum— haec, inquam, impaenitentia, contra quam clamabat et praeco et iudex dicentes: paenitentiam agite; appropinquauit enim regnum caelorum; contra quam dominus os euangelicae praedicationis aperuit et contra quam ipsum euangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit, ubi posteaquam resurrexit a mortuis, ait discipulis suis: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem: haec omnino impaenitentia non habet remissionem neque in hoc saeculo neque in futuro, quia paenitentia impetrat remissionem in hoc saeculo, quae ualeat in futuro. Sed ista impaenitentia uel cor impaenitens quamdiu quisque in hac carne uiuit non potest iudicari. de nullo enim desperandum est, quamdiu patientia dei ad paenitentiam adducit nec de hac uita rapit impium; qui non uult mortem impii, quantum reuertatur et uiuat. paganus est hodie; unde scis, utrum sit futurus crastino christianus? Iudaeus infidelis est hodie; quid, si cras credit in Christum? haereticus est hodie; quid, si cras sequitur catholicam ueritatem? schismaticus est hodie; quid, si cras amplectitur catholicam pacem? quid, si isti quos in quocumque genere erroris notas et tamquam desperatissimos modo damnas, antequam finiant istam uitam, agunt paenitentiam et inueniunt ueram uitam? proinde, fratres, etiam ad hoc uos admoneat quod ait apostolus: nolite ante tempus quicquam indicare. haec enim blasphemia spiritus, cui numquam est ulla remissio— quam non omnem, sed quandam intellegimus eamque perseuerantem duritiam cordis impaenitentis uel diximus uel inuenimus uel etiam, quantum existimamus, ostendimus— non potest in quoquam, sicut diximus, dum adhuc in hac uita est, deprehendi. quod non ideo uideatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius uitae in dura impaenitentia perseuerans diu multumque loquatur aduersus hanc gratiam spiritus sancti, euangelium tamen tam longam contradictionem cordis impaenitentis quasi breue aliquod uerbum appellauit dicens: quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. haec enim quamuis prolixa sit et plurimis uerbis contexta et producta blasphemia, solet tamen scriptura etiam multa uerba uerbum appellare. neque enim unum uerbum locutus est quicumque propheta; et tamen sic legitur:,, uerbum, quod factum est ad illum uel illum prophetam". et apostolus: presbyteri, inquit, duplici honore honorentur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina; non ait" in uerbis", sed: in uerbo. et sanctus Iacobus: estote, inquit, factores uerbi, et non auditores tantum; non ait et ipse:" uerborum" sed: uerbi, quamuis tam multa uerba de scripturis sanctis in ecclesia celebriter et sollemniter legantur, dicantur, audiantur. sicut ergo quantocumque tempore quisque nostrum in praedicando euangelio laborauerit, non uerborum, sed uerbi dicitur praedicator; et quantocumque tempore quisque uestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non uerborum, sed uerbi audiendi studiosissimus nuncupatur: ita eo more, quo scriptura loquitur et quem nouit ecclesiastica consuetudo, quisquis uniuersa sua uita, quam in ista gerat carne, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque uerba uel ore uel sola cogitatione locutus fuerit corde impaenitenti contra remissionem peccatorum, quae fit in ecclesia, uerbum dicit contra spiritum sanctum. ideo autem non solum uerbum, quod dictum fuerit contra filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus; quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impaenitentis contra spiritum sanctum, quo in ecclesia peccata soluuntur, cuncta alia dimittuntur. quomodo autem hoc remittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod numquam dimittitur; in quibus est autem, quoniam hoc numquam dimittitur, nec alia dimittuntur, quia omnium remissio uinculo istius impeditur. non ergo propterea quicumque dixerit uerbum contra filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra spiritum sanctum, non remittetur, quia in trinitate maior est filio spiritus sanctus, quod nullus umquam uel haereticus dixit; sed quoniam quisque restiterit ueritati et blasphemauerit ueritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem, at uerbum apud homines caro fieret et habitaret in nobis, quod est filius hominis ipse idem Christus, si non dixerit uerbum illud cordis impaenitentis contra spiritum sanctum— de quo dictum est: qui non renatus fuerit ex aqua et spiritu, et de quo item dictum est: accipite spiritum sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi— id est si paenituerit eum, accipiet per donum remis- 1 sionem omnium peccatorum, simul et huius, quo uerbum dixit contra filium hominis, quia peccato ignorantiae siue contumaciae uel cuiusque blasphemiae non addidit peccatum impaenitentiae contra donum dei et gratiam regenerationis uel reconciliationis, quae fit in ecclesia spiritu sancto. Proinde nec illud sentiendum est quod quidam putant, ideo remitti uerbum, quod dicitur contra filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra spiritum sanctum, quia propter susceptam carnem factus est filius hominis Christus: qua carne utique maior est spiritus sanctus, qui substantia proprie aequalis est patri et unigenito filio secundum eius diuinitatem, secundum quam et ipse unigenitus filius aequalis est patri et spiritui sancto. nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni cetera blasphemia taceretur, ut haec sola remissibilis uideretur quae contra filium hominis dicitur, quia sicut homo solum putatur. cum uero praemissum sit: omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus- quod etiam apud alium euangelistam ita positum est: omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemauerint— procul dubio et illa blasphemia, quae contra patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola inremissibilis definitur, quae dicitur contra spiritum sanctum. numquidnam et pater formam serui accepit, qua sit maior spiritus sanctus? non utique; sed ideo post uniuersalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae eminentius uoluit exprimere blasphemiam, quae dicitur contra filium hominis, quia etiam si illo peccato fuerint homines obligati— quod commemorauit ubi ait: si non uenissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; quod etiam in euangelio secundum Iohannen ualde graue ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso spiritu sancto, cum eum se missurum esse promitteret: ille arguet mundum de peccato, de iustitia et de iudicio; de peccato quidem, quod non crediderunt in me—: tamen si non dixerit illa cordis impaenitentis duritia uerbum contra spiritum sanctum, etiam hoc quod dictum est contra filium hominis remittetur. Hinc fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo spiritus sanctus peccata dimittat an et pater et filius. respondemus, quod et pater et filius. ipse enim filius de patre dicit: si dimiseritis peccata hominibus, dimittet uobis pater uester peccata uestra. cui nos quoque dicimus in oratione dominica: pater noster, qui es in caelis; atque inter cetera et hoc petimus dicentes: dimitte nobis debita. nostra. de se ipso autem ait: ut sciatis, quod habet filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata. si ergo, inquis, et pater et filius et spiritus sanctus peccata dimittunt, cur illa impaenitentia, quae numquam dimittitur, tantummodo ad spiritus blasphemiam dicitur pertinere, tamquam ille qui hoc impaenitentiae peccato fuerit obligatus dono sancti spiritus resistere uideatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum? Haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intellegatur operatio trinitatis, ita ut cum operatio patris dicitur, non eam sine filio et spiritu sancto operari intellegatur; et cum operatio filii, non sine operatione patris et spiritus sancti; et cum operatio spiritus sancti, non sine patre et filio. satis notum est recte credentibus uel etiam ut possunt intellegentibus, et illud ideo dictum esse de patre: ipse facit opera, quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est exsistentia cooperantium personarum, quia et filius de illo natus est et spiritus sanctus principaliter de illo procedit, de quo natus est filius et cum quo illi communis est idem spiritus. hinc est quod dominus Iesus in spiritu sancto daemones eicit. neque enim et solus hoc implere non poterat atque illum adiutorium tamquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum diuisum in semet ipsum eo spiritu congruebat expelli, quem pater et filius non diuisum in semet ipso communiter habent. Sic et peccata, quia praeter ecclesiam non dimittuntur, in eo spiritu dimitti oportebat, quo in unum ecclesia congregatur. denique si quemquam extra ecclesiam suorum paeniteat peccatorum et huius tanti peccati, quod alienus est ab ecclesia dei, cor impaenitens habeat, quid ei prodest illa paenitentia, cum isto solo uerbum dicat contra spiritum sanctum, quod extraneus est ab ecclesia, quae accepit hoc donum, ut in spiritu sancto fiat remissio peccatorum? quam remissionem cum trinitas faciat, proprie tamen ad spiritum sanctum intellegitur pertinere. ipse enim spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater, ut ei possimus dicere: dimitte nobis debita nostra. et in hoc cognoscimus, sicut Iohannes apostolus ait, quoniam Christus in nobis manet et de spiritu, quem dedit nobis. ipse spiritus testimonium reddet spiritui nostro, quia sumus filii dei. ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur unum corpus unici filii dei. unde scriptum est: si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solacium caritatis, si qua societas spiritus. propter hanc societatem illi in quos primitus uenit linguis omnium gentium sunt locuti, quia per linguas consociatio constat generis humani; et sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societa. tem filiorum dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus, ut, quemadmodum tunc ille apparebat accepisse spiritum sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium, ita ille se nunc agnoscat accepisse spiritum sanctum, qui tenetur uinculo pacis ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. unde dicit apostolus: studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis. Quod autem ipse sit spiritus patris, ipse filius dicit: de patre procedit; et alio loco: non enim uos estis, qui loquimini, sed spiritus patris uestri, qui loquitur in uobis. quod uero ipse sit spiritus filii, apostolus dicit: misit deus spiritum filii sui in corda nostra clamantem: abba pater, hoc est clamare facientem; nos enim clamamus, sed in illo, id est ipso diffundente caritatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. unde item dicit: quisquis autem spiritum Christi non habet, hic non est eius. ad quem ergo in trinitate proprie pertinet huius communio societatis nisi ad eum spiritum, qui est patri filioque communis? neque enim habitat in quoquam spiritus sanctus sine patre et filio, sicut nec filius sine patre et spiritu sancto nec sine illis pater. inseparabilis est quippe operatio, quia inseparabilis habitatio; sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam demonstrantur, sicut sua temporum spatia syllabis occupantibus separatim uoce pronuntiantur, nec tamen a se ipsis ullis interuallis momentisque temporum separantur: non enim umquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. sed, ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se diuisi spiritus euertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis ecclesiae, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam proprium opus est spiritus sancti patre sane et filio cooperantibus, quia societas est quodam modo patris et filii et spiritus sanctus. nam pater non communiter habetur pater a filio et spiritu sancto, quia non est pater amborum; et filius non communiter habetur filius a patre et spiritu sancto, quia non est filius amborum. spiritus autem sanctus communiter habetur a patre et filio, quia spiritus est unus amborum. Quisquis igitur reus fuerit impaenitentiae contra spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur ecclesiae, numquam illi remittetur, quia hoc sibi clausit ubi remittitur; et merito damnabitur cum spiritu, qui in se ipso diuisus est, diuisus et ipse contra spiritum, qui in se ipso diuisus non est. ITEM INTER CETERA. Vt de blasphemia spiritus haec sententia diceretur, causa extitit ex commemoratione spiritus immundi, qui in se ipsum diuisus est. dictum enim erat de domino, quod in principe daemonum eiceret daemones. ibi se dominus ait in spiritu sancto eicere daemones, ut spiritus, qui non est in se diuisus, eum qui in se diuisus est uincat atque eiciat, ille autem homo in eius perditione remaneat, qui in huius qui in se diuisus non est pacem per impaenitentiam transire detrectat. hoc enim Marcus ita narrat: amen dico uobis, quoniam omnia dimittuntur filiis hominum peccata et blasphemiae, quae blasphemauerint; qui autem blasphemauerit in spiritum sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti. haec uerba domini cum. dixisset, sua deinde coniunxit dicens: quoniam dicebant: spiritum immundum habet: ut ostenderet hinc fuisse exortam causam, ut hoc diceret, quod dixerunt eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones repellere: non quia ipsa esset blasphemia, quae non remittetur, cum et haec remittatur, si recta paenitentia consequatur; sed quod hinc, ut dixi, causa extitit, ut a domino illa sententia proferretur facta mentione spiritus immundi, quem aduersum se ipsum dominus diuisum ostendit propter spiritum sanctum, qui non solum aduersum se diuisus non est, sed etiam quos collegit efficit indiuisos, peccata, quae aduersum se diuisa sunt, dimittendo eosque mundatos inhabitando. ITEM INTER CETERA. Nam etsi quisquam ita sit contrarius ueritati, ut deo loquenti non in prophetis, sed in unico filio, cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, filium hominis esse uoluit, reluctetur: remittetur ei, cum paenitendo conuersus fuerit ad dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet, quantum ut reuertatur et uiuat, dedit ecclesiae suae spiritum sanctum, ut cuicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. qui uero huic dono extiterit inimicus, ut non illud per paenitentiam petat, sed ei per impaenitentiam contradicat, fit inremissibile non quodcumque peccatum, sed contemta uel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. atque ita dicitur uerbum contra spiritum sanctum, cum ex dispersione ad congregationem numquam uenitur, quae ad remittenda peccata accepit spiritum sanctum. ad quam congregationem etiam si per ministrum reprobum et fictum aliquis accesserit corde non ficto, in ipso spiritu sancto remissionem accipit peccatorum. qui spiritus in sancta ecclesia etiam isto tempore, quo uelut area cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius ueram confessionem\' aspernetur, nullius simulatione fallatur atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. unum ergo suffugium est, ne sit inremissibilis blasphemia: cor impaenitens caueatur nec aliter paenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur ecclesia, ubi remissio peccatorum datur et societas spiritus in pacis uinculo custoditur. CXVII.
132
DB HIS QVI COTIDIE ET HIS QVI PERRARO COMMVNICANT, VEL ETIAM DE HIS QVI IN CENA DOMINI POST COMMVNEM CIBVM EVCHABISTIAM SVMVNT. EX LIBRO PRIMO AD INQVI- SITIONES IANVARII. Dixerit aliquis non cotidie accipiendam eucharistiam. quaesieris quare?" quoniam" inquit,, eligendi sunt dies, quibus purius homo continentiusque uiuit, quo ad tantum sacramentum dignus accedat. qui enim manducauerit indigne, iudicium sibi manducat et bibit". alius contra:,, immo" inquit" si tanta est plaga peccati atque impetus morbi, ut medicamenta differenda sint, auctoritate antistitis debet quisque ab altario remoueri ad agendam paenitentiam et eadem auctoritate reconciliari. hoc est enim indigne accipere, si eo tempore accipiat, quo debet agere paenitentiam, non ut arbitrio suo, cum libet, uel auferat se communioni uel reddat. ceterum si tanta non sunt, ut excommunicandus quisque homo iudicetur, non se debere a cotidiana medicina dominici corporis separare". rectius inter eos fortasse quispiam dirimit litem, qui monet, ut praecipue in Christi pace permaneant. faciat autem unusquisque quod secundum fidem suam pie credit esse faciendum. neuter autem eorum exhorreat corpus et sanguinem domini, sed saluberrimum sacramentum certatim honorare contendant. neque enim litigauerunt inter se aut quisquam eorum se alteri praeposuit Zacchaeus et ille centurio, cum alter eorum gaudens■/ in domum suam susceperit dominum, alter dixerit: non sum dignus, ut sub tectum meum intres: ambo saluatorem honorificantes diuerso et quasi contrario modo, ambo peccatis miseri, ambo misericordiam consecuti. ualet enim ad hanc similitudinem quod in primo populo unicuique fidelium manna secundum propriam uoluntatem in ore sapiebat: sic in uniuscuiusque ore christiani sacramentum illud, quo subiugatus est mundus. nam et ille honorando non audet cotidie sumere et ille honorando non audet ullo die praetermittere. contemtum solum non uult cibus iste sicut manna fastidium. inde enim et apostolus indigne dicit acceptum ab eis qui hoc non discernebant a ceteris cibis ueneratione singulariter debita. continuo quippe cum dixisset: iudicium sibi manducat et bibit, addidit, ut diceret: non diiudicans corpus, quod satis toto ipso loco in epistula ad Corinthios prima, si diligenter attendatur, apparet. Sio aliquis peregrinus in eo forte loco, ubi perseueranter in obseruatione quadragesimae nec quinta sabbati lauant relaxantue ieiunium:„ noriu inquit" hodie ieiunabo". quaeritur causa.,, quia non fit" inquit" in patria mea". quid aliud iste nisi consuetudinem suam consuetudini alterius praeponere conatur? non enim mihi de libro dei hoc recitaturus est aut uniuersae qua dilatatur ecclesiae plena uoce certabit aut ostendet illum contra fidem facere, se autem secundum fidem, moresque hinc optimos aut illum uiolare aut se custodire conuincet. uiolant sane quietem et pacem suam de superflua quaestione rixando. mallem tamen in rebus huius modi, ut et ille in huius et hic in illius patria ab eo quod ceteri faciunt non abhorreret. sine etiam, in aliena patria cum peregrinaretur, ubi maior et frequentior et feruentior est populus dei, uidit uerbi gratia bis offerri quinta sabbati ultimae quadragesimae, et mane et ad uesperam,■ ueniensque in patria sua, ubi in fine diei mos est offerri, male atque inlicite fieri contendat, quoniam aliter ipse uiderit, puerilis est iste sensus, canendus in nobis, tolerandus et corrigendus in nostris. ITEM EX EODEM EIBBO PRIMO AD INQVISITIONES C. S. His enim causis, id est aut propter fidem aut propter mores, uel emendari oportet quod perperam fiebat uel institui quod non fiebat. ipsa quippe mutatio consuetudinis, etiam quae utilitate adiuuat, nouitate perturbat. quapropter quae utilis non est, perturbatione infructuosa et consequenter noxia est. Nec ideo putari debet institutum esse multis locis, ut illa die post refectionem offeratur, quia scriptum est: identidem et calicem post cenam dicens. ipsam enim potuit appellare cenam, quod iam corpus acceperant, ut deinde calicem acciperent. nam quia alibi dicit: conuenientibus ergo uobis in unum non est dominicam cenam manducare— hanc ipsam acceptionem eucharistiae dominicam cenam uocans— illud magis mouere potuit homines, ut iam refecti die illo uel offerrent uel sumerent eucharistiam, quod in euangelio dicit: cum autem illi manducarent, accepit Iesus panem et benedixit, cum etiam superius dixisset: cum sero autem factum esset, recumbebat cum duodecim. et manducantibus illis dixit: quoniam unus ex uobis tradet me. post enim tradidit sacramentum; et liquido apparet, quando primo acceperunt discipuli corpus et sanguinem domini, non eos accepisse ieiunos. Numquid tamen propterea calumniandum est uniuersae ecclesiae, quod a ieiunis semper accipitur? ex hoc enim placuit spiritui sancto, ut in honore tanti sacramenti in os christiani prius dominicum corpus intraret quam ceteri cibi; nam ideo per uniuersum orbem mos iste seruatur. neque enim quia post cibos dedit dominus, propterea pransi aut cenati fratres ad illud sacramentum accipiendum conuenire debeant aut, sicut faciebant quos apostolus arguit et emendat, mensis suis ista miscere. namque saluator quo uehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc uoluit infigere cordibus et memoriae discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat; et ideo non praecepit, quo deinceps ordine sumeretur, ut apostolis, per quos ecclesias dispositurus erat, sacraret hunc locum. nam si hoc ille monuisset, ut post cibos alios semper acciperetur, credo, quod eum morem nemo uariasset. cum uero ait apostolus de hoc sacramento loquens: propter quod, fratres, cum co. nuenitis ad manducandum, inuicem exspectate; si quis esurit, domi manducet, ut non ad iudicium conueniatis, statim subtexuit: cetera autem, cum uenero, ordinabo. unde intellegi datur— quia multum erat, ut in epistula totum illis agendi ordinem insinuaret, quae uniuersa per orbem seruat ecclesia— ab ipso ordinatum esse, quod nulla morum diuersitate. uariatur.
133
CXVIII. EX LIBEO SECVNDO AD EVNDEM IANVARTVM. QVID SIBI VELIT IN CELEBRATIONE PASCHAE OBSERVATIO SABBATI ET LVNAE; ET DE QVADRAGESIMA VEL DE CONSONANTIA PENTECOSTES CVM DIE LEGIS DATAE. Quaeris quae causa sit, cur anniuersarius dies celebrandae dominicae passionis non ad eundem redeat anni diem sicut dies, qua traditur natus; et deinde subiungis:" si hoc fit propter sabbatum et lunam, quid sibi uelit in hac re obseruatio sabbati et lunae?" hic primum oportet noueris diem natalis domini non in sacramento celebrari, sed tantum in memoriam reuocari, quod natus sit; ac per hoc nihil opus erat nisi reuolutum diem anni, quo ipsa res facta est, festa deuotione signari. sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio ita fit, ut aliquid etiam significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. eo itaque modo agimus pascha, ut non solum quod factum est in memoriam reuocemus, id est quod mortuus Christus et resurrexit, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem non omittamus. quia enim, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, transitus quidam de morte ad uitam in illa passione domini et resurrectione sacratus est. nam etiam uocabulum ipsum, quod.. pascha dicitur, non graecum, sicut uulgo uideri solet, sed hebraeum esse dicunt qui linguam utramque nouerunt. neque enim a passione, quoniam πἀσχειv graece dicitur pati, sed ab eo quod transitur, ut dixi, a morte ad uitam, hebraeo uerbo res appellata est: in quo eloquio pascha transitus dicitur, sicut perhibent qui haec sciunt. quod uoluit et ipse dominus tangere, cum ait: qui credit in me, transiet de morte ad uitam. et maxime idem euangelista hoc intellegitur exprimere uoluisse, cum celebraturo domino pascha cum discipulis, ubi cenam eis mysticam dedit: cum uidisset, inquit, Iesus, quia uenit hora, ut transiret de mundo ad patrem. transitus ergo de hac uita mortali in aliam uitam immortalem— hoc est enim de morte ad uitam— in passione et in resurrectione domini commendatur. Hic transitus a nobis modo agitur per fidem, quae nobis est in remissionem peccatorum, in spe uitae aeternae diligentibus deum et proximum; quia fides per dilectionem operatur, et iustus ex fide uiuit. spes autem, quae uidetur, non est spes. quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus. secundum hanc fidem et spem et dilectionem, qua coepimus esse sub gratia, iam commortui sumus cum Christo et consepulti illi per baptismum— sicut dicit apostolus: quia et uetus homo noster simul crucifixus est cum illo- et resurreximus cum illo, quia et simul nos excitanit et simul sedere fecit in caelestibus. unde est illa exhortatio: quae sursum sunt sapite, non quae super terram. sed quia sequitur et dicit: mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in deo; cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos apparebitis cum illo. in gloria, satis indicat quid uelit intellegi, quia nunc transitus noster ad uitam de morte, qui fit per fidem, in spe peragitur futurae in fine resurrectionis et gloriae, cum corruptibile hoc— id est caro ista, in qua gemimus modo— induet incorruptionem et mortale hoc induerit immortalitatem. nunc enim iam quidem habemus spiritus primitias, sed adhuc in nobis ipsis ingemescimus adoptionem exspectantes, redemtionem corporis nostri. INTER CETERA. Restat utique redemtio corporis nostri, quam exspectantes in nobismet ipsis ingemescimus. unde est illud: spe gaudentes, in tribulatione patientes. haec igitur innouatio uitae nostrae est quidam transitus de morte ad uitam: qui fit primo per fidem, ut in spe gaudeamus et in tribulatione patientes simus, dum adhuc exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem. propter ipsum initium nouae uitae, propter nouum hominem, quem iubemur induere et exuere ueterem, expurgantes uetus fermentum, ut simus noua consparsio, quoniam pascha nostrum immolatus est Christus: propter hanc ergo uitae nouitatem primus mensis in anni mensibus celebrationi huic attributus est. nam ipse dicitur et mensis nouorum. quia uero in toto tempore saeculi nunc tertium tempus apparuit, ideo resurrectio domini triduana est. primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia, ubi iam manifestatio est sacramenti prius occulti in prophetico aenigmate. hoc ergo et in lunari numero significatur. quia enim septenarius numerus solet in scripturis ad quandam significationem mysticus apparere, tertia hebdomade lunae pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in uicesimam primam. Est illic et aliud sacramentum. quod si tibi obscurum fuerit, quia in talibus inquisitionibus minus eruditus es, non contristeris nec ideo me putes esse meliorem, quia haec in studiis puerilibus didici; qui enim gloriatur, in domino glorietur. DE EXPOSITIONE PSALMI DECIMI INTER CETERA. Duae sunt de luna opiniones probabiles: harum autem quae uera sit, aut non omnino aut difficillime arbitror posse hominem scire. cum enim quaeritur, unde lumen habeat, alii dicunt suum habere, sed globum eius dimidium lucere, dimidium autem obscurum esse; dum autem mouetur in circulo suo, eandem partem, qua lucet, paulatim ad terras conuerti, ut uideri a nobis possit, et ideo prius quasi corniculatam apparere. nam et si facias pilam ex dimidia parte candidam et dimidiam obscuram, si eam partem, qua obscura est, ante oculos habeas, nihil candoris uides, et cum coeperis illam candidam partem ad oculos conuertere, si paulatim facias, primo cornua candoris uidebis, deinde paulatim crescit, donec tota pars candens apponatur oculis et nihil obscurae alterius partis uideatur. quod si perseueres adhuc paulatim conuertere. incipit obscuritas apparere et candor minui, donec iterum ad cornua redeat et postremo totus ab oculis auertatur ac rursus obscura. illa pars sola possit uideri. quod fieri dicunt, cum lumen lunae uidetur crescere usque ad quintam decimam, et rursus usque ad tricensimam minui et redire ad cornua, donec penitus nihil in ea lucis appareat. secundum hanc opinionem luna in allegoria significat ecclesiam, quod ex parte spiritali lucet ecclesia, ex parte autem carnali obscura est. et aliquando spiritalis pars in bonis operibus apparet hominibus, aliquando autem in conscientia latet ac deo tantummodo nota est, cum solo corpore apparet hominibus, sicut contingit, cum oramus in corde et quasi nihil agere uidemur, dum non ad terram, sed sursum cor habere iubemur ad dominum. alii autem dicunt non habere lunam lumen proprium, sed a sole inlustrari; sed quando cum illo est, eam partem ad nos habere, qua non inlustratur, et ideo nihil in ea lucis uideri; cum autem incipit ab illo recedere, inlustrari ab ea etiam parte, quam habet ad terram, et necessario incipere a cornibus, donec fiat quinta decima contra solem— tunc enim sole occidente oritur, ut quisquis occidentem solem obseruauerit, cum eum coeperit non uidere, conuersus ad orientem lunam surgere uideat— atque inde ex alia parte, cum ei coeperit propinquare, illam partem ad nos conuertere, qua non inlustratur, donec ad cornua redeat atque omnino inde non appareat, quia tunc illa pars, quae inlustratur, sursum est ad caelum, ad terram autem illa, quam radiare sol non potest. ergo et secundum hanc opinionem luna intellegitur ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab unigenito dei filio, qui multis locis in sanctis scripturis allegorice sol appellatus est, inlustratur. quem nescientes et cernere non ualentes haeretici quidam ad istum solem corporeum et uisibilem, quod commune lumen est carnis hominum atque muscarum, sensus simplicium conantur auertere et nonnullorum auertunt, qui quamdiu non possunt interiorem lucem ueritatis mente contueri, simplici fide catholica contenti esse nolunt, quae una paruulis salus est et quo uno lacte ad firmitatem solidioris cibi certo robore peruenitur. quaelibet ergo duarum istarum opinionum uera sit, ITEM AD IANVARIVM INTER CETERA. illud certe manifestum est et cuiuis aduertenti facile cognitum, quod luna non augeatur ad oculos nostros nisi a sole recedendo neque minuatur nisi ad solem ex parte alia propinquando.. Attende nunc quod in Prouerbiis legimus: sapiens sicut sol permanet, stultus autem sicut luna mutatur. et quis est sapiens, qui permanet, nisi sol ille iustitiae, de quo dicitur: ortus est mihi iustitiae sol, et quem sibi non fuisse ortum in die nouissima plangentes impii dicturi sunt: et iustitiae lumen non inluxit nobis et sol non est ortus nobis? nam istum carnis oculis uisibilem solem oriri facit super malos et bonos deus, qui etiam pluit super iustos et iniustos. ducantur autem semper ex rebus uisibilibus ad inuisibilia congruae similitudines. quis ergo est ille stultus, qui tamquam luna mutatur, nisi Adam, in quo omnes peccauerunt? anima quippe humana recedens a sole iustitiae- ab illa scilicet interna contemplatione incommutabilis ueritatis— omnes uires suas in terrena conuertit et eo magis magisque obscuratur in interioribus ac superioribus suis; sed cum redire coeperit ad illam incommutabilem sapientiam, quanto magis ei propinquat affectu pietatis, tanto magis exterior homo corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem omnisque lux illa ingenii, quae ad inferiora uergebat, ad superiora conuertitur et a terrenis quodam modo aufertur, ut magis magisque huic saeculo moriatur et uita eius. abscondatur cum Christo in deo. mutatur ergo in deterius ad exteriora progrediens et in uita sua proiciens intima sua; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, melius uidetur, cum laudatur peccator in desideriis animae suae et qui iniqua gerit benedicitur. mutatur autem in melius, cum intentionem et gloriam suam a terrenis, quae in hoc saeculo apparent, paulatim auertit et ad superiora atque interiora conuertit; et hoc terrae, id est eis qui terrena sapiunt, deterius uidetur. unde illi impii postremam infructuosam agentes paenitentiam etiam hoc inter multa dicturi sunt: hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. nos insensati uitam illorum putabamus insan iam. ac per hoc spiritus sanctus de uisibilibus ad inuisibilia et de corporalibus ad spiritalia sacramenta similitudinem ducens transitum illum de alia uita in aliam uitam, quod pascha nominatur, a XIIII luna uoluit obseruari, ut non solum propter tempus tertium— quod supra commemoraui, quia inde incipit hebdomada tertia— sed etiam propter ipsam conuersionem ab exterioribus ad interiora de luna similitudo assumeretur; usque ad uicensimam uero et primam propter ipsum numerum septenarium, quo uniuersitatis significatio saepe figuratur, qui etiam ipsi ecclesiae tribuitur propter instar uniuersitatis. Ideo Iohannes apostolus in Apocalypsi ad septem scribit ecclesias. ecclesia uero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in scripturis significatur. unde est et illud: parauerunt sagittas suas in pharetra, ut insagittent in obscura luna rectos corde. prius enim quam fiat illud quod dicit apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum illo apparebitis in gloria, obscura uidetur ecclesia in tempore peregrinationis suae, inter multas iniquitates gemens; et tunc sunt timendae insidiae fallacium seductorum, quas nomine sagittarum intellegi uoluit. unde alio loco propter nuntios fidelissimos ueritatis, quos ubique parit ecclesia, dicitur luna testis in caelo fidelis. et cum de regno domini psalmus caneret: orietur; inquit, in diebus eius iustitia et abundantia pacis, quoad usque interficiatur luna, id est abundantia pacis in tantum crescet, donec omnem mutabilitatem mortalitatis absumat. tunc nouissima inimica destruetur mors et quidquid nobis restitit ex infirmitate carnis, unde nobis perfecta pax nondum est, consumitur omnino, cum corruptibile hoc induet inoorruptionem et mortale hoc induet immortalitatem. unde et illius ciuitatis muri, quae Hiericho appellatur— quae in hebraeo eloquio luna interpretari dicitur— septimo circumacta testamenti arca corruerunt. quid enim nunc agit annuntiatio regni caelorum, quam circumactio arcae significauit, nisi ut omnia munimenta mortalis uitae, id est omnis spes huius saeculi, quae resistit spei futuri saeculi, in dono septenarii spiritus per liberum arbitrium destruatur? ob hoc enim circumeunte arca non impulsu uiolento illi muri, sed sponte ceciderunt. sunt et alia testimonia scripturarum, quae nobis ingerunt per commemorationem lunae ecclesiae significationem, quae in ista mortalitate ab illa Hierusalem, cuius ciues sunt sancti angeli, in haerumnis et laboribus peregrinatur. non ideo tamen putare debent stulti, qui nolunt in Melius commutari, adoranda esse ista luminaria, quia ducitur ex eis aliquando similitudo ad diuina mysteria figuranda. ex omni enim creatura ducitur. nec ideo in sententiam damnationis debemus irruere, quae ore apostolico de quibusdam profertur, qui coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. sicut enim non adoramus pecora, quamuis dictus sit et agnus et uitulus, nec feram, quia dictus sit leo de tribu Iuda, nec lapides, quia petra erat Christus, nec montem Sion, quia in ipso figuratur ecclesia: sic nec solem aut lunam, quamuis ex ea caelesti creatura, sicut ex multa terrestri, sacramentorum figurae ad informationes mysticas assumuntur. INTER CETERA. Non igitur nos de sole et luna, annuis menstruisue temporibus actionum nostrarum euenta conicimus, ne in uitae humanae periculosissimis tempestatibus tamquam in scopulos miserae seruitutis illisi a libero arbitrio naufragemus: sed ad rem sacrate significandam similitudines habitas religiosissima deuotione suscepimus sicut de cetera creatura, de uentis, de mari, de terra, de uolatilibus, de piscibus, de pecoribus, de arboribus, de hominibus, ad sermonem quidem multipliciter, ad celebrationem uero sacramentorum iam christiana libertate parcissime, sicut de aqua, de frumento, de uino, de oleo. in seruitute autem ueteris populi multa etiam celebrari imperata sunt, quae nobis tantummodo intellegenda traduntur. ITEM INTER CETERA., Aliquantum interest inter obseruationes siderum ad aerias qualitates accommodatas, sicut agricolae uel nautae obseruant, ast ad natandas partes mundi cursumque aliquo et alicunde dirigendum, quod gubernatores nauium faciunt et hi qui per solitudines harenosas in interiora austri nulla certa semita gradiuntur; aut( ad) aliquid in doctrina utili figurate significandum fit nonnullorum siderum aliqua commemoratio: quantum ergo intersit inter has utilitates et uanitates hominum ad hoc obseruantium sidera, ut nec aeris qualitates nec regionum uias nec solos temporum numeros nec spiritalium similitudines, sed quasi fatalia rerum euenta perquirant, quis non intellegat P, Sed iam deinceps uideamus cur etiam id obseruatur, cum pascha celebramus, ut sabbatum occurrat. hoc enim proprium christianae religionis est. nam Iudaei tantummodo mensem nouorum et lunam obseruant a quarta decima usque ad uicensimam primam. sed quia illud eorum pascha, quo passus est dominus, ita occurrit, ut inter mortem eius et resurrectionem medius esset sabbati dies, addendum patres nostri censuerunt, ut et nostra festiuitas a ludaeorum festiuitate distingueretur, et quod non frustra factum esse credendum est ab illo qui est ante tempora et per quem facta sunt tempora et qui uenit in plenitudine temporum et qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum recipiendi eam, et ideo non fatalem, sed opportunam sacramento, quod commendare instituerat, horam exspectabat, cum diceret: nondum uenit hora mea, ut in anniuersaria passionis eius celebratione a posteris seruaretur. quod enim nunc, ut superius dixi, fide ac spe peregrinamur atque ut ad id perueniamus dilectione satagimus, requies est quaedam ab omni labore omnium molestiarum, sancta atque perpetua; in eam nobis ex hac uita fit transitus, quem dominus noster Iesus Christus sua passione praemonstrare et consecrare dignatus est. inest autem in illa requie non desidiosa segnitia, sed quaedam ineffabilis tranquillitas actionis otiosae. sic enim ab huius uitae operibus in fine requiescitur, ut in alterius uitae actione gaudeatur. sed quia talis actio in dei laude agitur sine labore membrorum, sine angore curarum, non ad eam sic transitur per quietem, ut ipsi labor succedat, id est non sic incipiat esse actio, ut desinat quies. neque enim reditur ad labores et curas; sed permanet in actione quod ad quietem pertinet, nec in opere laborare nec in fluctuatione cogitare. quia ergo per requiem ad primam uitam reditur, unde anima lapsa est in peccatum, propterea sabbato requies significatur. illa autem prima uita, quae a peregrinatione redeuntibus et primam stolam accipientibus redditur, per unam sabbati— quem diem dominicum dicimus- figuratur. quaere septem dies, Genesim lege: inuenies septimum sine uespere, quia requiem sine fine significat prima ergo uita non fuit sempiterna peccanti, requies autem ultima sempiterna est; ac per hoc et octauus sempiternam beatitudinem habebit, quia requies illa, quae sempiterna est, excipitur ab octauo, non extinguitur; neque enim esset aliter sempiterna. ita ergo erit octauus, qui primus, ut prima uita, sed aeterna, reddatur. Sabbatum tamen commendatum est priori populo in otio corporaliter celebrandum, ut figura esset sanctificationis in requiem spiritus sancti. numquam enim legimus in Genesi sanctificationem per omnes priores dies, sed de solo sabbato dictum est: sanctificauit deus diem septimum. ITEM INTER CETERA. Quia ergo caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septimo die commemorata est, ubi requies commendatur. quia uero nec bene operari possumus nisi dono eius adiuti- sicut apostolus dicit: deus enim est, qui operatur in nobis et uelle et operari pro bona uoluntate— nec requiescere poterimus post omnia bona opera nostra, quae in hac uita gerimus, nisi eius dono ad aeternitatem sanctificati atque perfecti. propterea de ipso deo dicitur, quia, cum fecisset omnia opera bona ualde, septimo die requieuit ab omnibus operibus suis, quae fecit. futuram enim requiem significabat, quam post bona opera daturus erat hominibus. sicut enim, cum bene operamur, ipse dicitur operari in nobis, cuius munere bene operamur, ita cum requiescimus, ipse requiescere dicitur, quo donante requiescimus. ITEM INTER CETERA. Ideoque inter omnia decem illa praecepta solum ibi quod de sabbato positum est figurate obseruandum praecipitur. quam figuram nos intellegendam, non etiam per otium corporale celebrandam suscepimus. cum enim sabbato significetur spiritalis requies- de qua dictum est in psalmo: uacate et uidete, quoniam ego sum dominus, et quo uocantur homines ab ipso domino dicente: uenite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego uos requiescere faciam; tollite iugum meum super uos et discite a me, quoniam mitis sum et humilis corde, et inuenietis requiem animabus uestris- cetera tamen ibi praecepta proprie, sicut praecepta sunt, sine ulla figurata significatione abseruamus. ITEM INTEB CETERA. Vnde non inconuenienter intellegimus ad amorem excitandum, quo ad requiem tendimus, ualere omnia quae figurate in scripturis dicuntur, quando quidem id solum in decalogo figurate praecipitur, ubi requies commendatur, quae ubique amatur, sed in solo deo sancta et sola inuenitur et certa. Dies tamen dominicus non Iudaeis, sed christianis resurrectione domini declaratus est et ex illo accepit habere festiuitatem suam. animae quippe omnium sanctorum ante resurrectionem corporis sunt quidem in requie, sed in ea non sunt actione, qua corpora recepta uegetantur. talem quippe actionem significat dies octauus. qui et primus, quia non aufert illam requiem, sed glorificat. non enim redit cum corpore difficultas ei corpore, quia nec corruptio. oportet enim corruptibile hoc indui incorruptionem et mortale hoc indui. immortalitatem. quapropter ante domini resurrectionem quamuis sanctos patres plenos prophetico spiritu octaui sacramentum nequaquam lateret, quo significaretur resurrectio— nam et pro octauo psalmus scribitur et octauo die circumcidebantur infantes et in Ecclesiaste ad duorum testementorum significationem dicitur: illis septem et illis octo— reseruatam est tamen et occultatum et solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat ante requies mortuorum. resurrectio autem nullius erat, qui resurgens a mortuis non moreretur et mors ei ultra non dominaretur; ut, postquam facta est talis resurrectio in corpore domini- ut praeiret in capite ecclesiae quod corpus ecclesiae speraret in finem— iam dies dominicus, id est octauus, qui et primus, inciperet celebrari. ipsa etiam causa intellegitur, cur obseruandum pascha— ubi ouem occidere et edere iubentur, Cum manifestissime passionem domini figurat— non eis ita praeceptum est, ut attenderent occurrere sabbatum et cum mense nonorum ad tertiam lunae hebdomadem concurrere; ut eundem quoque diem dominus sua passione signaret, qui etiam dominicum, id est octauum, qui et primus est, declaraturus aduenerat. Attende igitur sacratissimum triduum crucifixi, sepulti, suscitati. horum trium quod significat crux, in praesenti agimus uita; quod autem significat sepultura et resurrectio, fide ac spe gerimus.. nunc enim dicitur homini: tolle crucem tuam et sequere me. cruciatur autem caro, cum mortificautur membra nostra super terram, fornicatio, immunditia., luxuria, auaritia et cetera huius modi, de quibus dicit: si enim secundum carnem uixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. hinc etiam de ipso dicit: mundus mihi crucifixus est et ego mundo. et alio loco: scientes, inquit, quia uetus homo noster simul crucifixus est cruci cum illo, ut euacuaretur corpus peccati, ut ultra non seruiamus peccato. quamdiu ergo id agunt opera nostra, ut euacuetur corpus peccati, quamdiu exterior homo corrumpitur, ut interior renouetur de die in diem, tempus est crucis. haec sunt etiam bona opera quidem, tamen adhuc laboriosa, quorum merces est requies. ITEM INTER CETERA. Et in scripturis quidem ueteribus ad agendum pascha non est praeceptum tempus nisi ex mense nouorum luna XIIII usque ad xxi. ex euangelio tamen, quia manifestum est quo etiam die dominus crucifixus sit et in sepultura fuerit et resurrexerit, adiuncta est etiam ipsorum dierum obseruatio per patrum concilia et orbi uniuerso christiano persuasum eo modo pascha celebrari oportere. quadragesima sane ieiuniorum habet auctoritatem et in ueteribus libris et ex ieiunio Mosi et Heliae, et ex euangelio, quia totidem diebus dominus ieiunauit, demonstrans euangelium non dissentire a lege et prophetis. in persona quippe Mosi lex, in persona Heliae prophetae accipiuntur, inter quos in monte gloriosus apparuit, ut euidentius emineret quod de illo dicit apostolus: testimonium habens a lege et prophetis. in qua ergo parte anni congruentius obseruatio quadragesimae constitueretur nisi confinis atque contigua dominicae passionis, quia in ea significatur haec uita laboriosa, cui opus est continentia, ut ab ipsius mundi amicitia ieiunetur, quae utique fallaciter blandiri et inlecebrarum fucos circumspargere atque iacere non cessat? numero autem quadragenario uitam istam propterea figurari arbitror, quia denarius, in quo est perfectio beatitudinis nostrae— sicut in octonario, quia redit ad primum, ita in hoc, quia creatura, quae septenario figuratur, adhaeret creatori, in quo declaratur unitas trinitatis— per uniuersum mundum temporaliter annuntiatus est, quia mundus et a quattuor uentis de. liniatur et a quattuor elementis erigitur et a quattuor annuis temporum uicibus uariatur. decem autem quater in quadraginta consummatur; quadragenarius autem partibus suis computatus addit ipsum denarium, et fiunt quinquaginta, tamquam merces laboris et continentiae. neque enim frustra ipse dominus et quadraginta dies post resurrectionem in hac terra et in hac uita cum discipulis conuersatus est et, posteaquam ascendit in caelum, decem diebus interpositis promissum misit spiritum sanctum completo die pentecostes: qui dies quinquagenarius habet alterum sacramentum, quod septies septeni XLVIIII fiunt; et cum reditur ad initium, quod est octauus, qui et primus, dies quinquaginta complentur: qui celebrantur post domini resurrectionem iam in figura non laboris, sed quietis et laetitiae. propter hoc ieiunia relaxantur et stantes oramus, quod est signum resurrectionis. unde etiam diebus omnibus dominicis ad altare obseruatur et alleluia canitur, quod significat actionem nostram futuram non esse nisi laudem dei, sicut scriptum est: beati. qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Sed dies quinquaginta et in scripturis commendantur, non tantum in euangelio, quia tunc spiritus sanctus aduenit, sed etiam in ueteribus libris. nam et ipsi, posteaquam pascha occiso agno celebrauerunt, quinquaginta dies numerantur usque in diem, quo lex data est in monte Sina famulo dei Mosi digito dei scripta. Celebratur uerum pascha et interpositis quinquaginta diebus datur ad caritatem spiritus sanctus, qui est digitus dei, contrarius hominibus sua quaerentibus et ideo iugum asperum et sarcinam grauem portantibus nec inuenientibus requiem animabus suis; quia caritas non. quaerit quae sua sunt. ideo animositas haereticorum semper inquieta est; quos magorum Pharaonis habere conatum declarat apostolus dicens: sicut enim Iamnes et Mambres restiterunt Mosi, sic et hi resistunt neritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem. sed ultra non proficient; dementia eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. quia enim per ipsam corruptionem mentis inquietissimi fuerunt, in signo tertio defecerunt fatentes sibi aduersum esse spiritum sanctum, qui erat in Mose. nam deficientes dixerunt: digitus dei est hic. sicut autem conciliatus et placatus spiritus sanctus requiem praestat mitibus et humilibus corde, ita contrarius et aduersus immites M superbos inquietudine exagitat. quam inquietudinem muscae illae breuissimae significauerunt, sub quibus magi Pharaonis defecerunt dicentes: digitus dei est hoc. ITEM INTER CETERA. Numera itaque a quarta decima primi mensis, quo factum est pascha, usque ad diem tertium tertii mensis: inuenies decem et septem primi mensis, xxx secundi, tres tertii; qui fiunt quinquaginta. lex in arca est sanctificatio in corpore domini, per cuius resurrectionem nobis requies futura promittitur, ad quam percipiendam sancto spiritu caritas inspiratur. spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. inde prophetia illa cantata est: exsurge, domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae. ubi requies, ibi et sanctificatio. unde none ut amemus et desideremus, pignus accepimus. uocantur autem ad requiem alterius uitae— quo ab ista uita transitur, quod pascha significat— omnes in nomine patris et filii et spiritus sancti. Propterea quinquagenarius numerus ter multiplicatus addito ad eminentiam sacramenti ipso ternario in illis magnis piscibus inuenitur, quos dominus iam post resurrectionem nonam uitam demonstrans a dextera parte leuari Imperauit; nec retia rupta sunt, quia tunc haereticorum inquietudo non erit. tunc homo quietus et perfectus, purgatus in anima et corpore per eloquia domini casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, accipiet mercedem denarium, ut sint decem et septem. nam et in hoc numero sicut in aliis multiplices figuras exhibentibus sacramentum mirabile reperitur. nec immerito etiam psalmus xvn in libro Regnorum solus integer legitur, quia regnum illud significat, ubi aduersarium non habebimus. titulus enim eius est: in die, qua eruit eum dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul. quis enim figuratur in Dauid nisi ille qui uenit secundum carnem ex semine Dauid? qui utique in corpore suo, quod est ecclesia, adhuc patitur inimicos. unde illi persecutori, quem uooe mactauit et in suum corpus traiciens quodam modo manducauit, sonuit de caelo: Saule, Saule, quid me persequeris? quando autem eruetur hoc corpus eius de manu omnium inimicorum eius, nisi cum et illa nouissima inimica destruetur mors?- ad hoc tempus pertinet numerus ille CLHI piscium. nam et ipse numerus decem et septies surgens in trigonum CLIII summam complet. ab uno utique usque ad decem septem surgens medios adde et inuenies; ad unum scilicet adde duo, fiunt utique tria; adde tria, fiunt sex; adde quattuor, fiunt decem; adde quinque, fiunt xv; adde vi, fiunt xxi; adde ita ceteros et ipsum septimum decimum, fiunt CLIII. Haec de scripturis firmissime tenentur, id est pascha et pentecoste. ut XL illi dies ante pascha obseruentur, ecclesiae consensio: roborauit; sic etiam, ut octo dies neophytorum distinguantur a ceteris, id est ut octauus primo concinat. ut autem alleluia per illos solos dies quinquaginta in ecclesia cantetur, non usque quaque obseruatur; nam et aliis diebus uarie cantatur alibi atque alibi, ipsis tamen diebus ubique. ut autem stantes et in illis diebus et in omnibus dominicis oremus, utrum ubique seruetur ignoro; tamen quid in eo sequatur ecclesia dixi, ut potui, et arbitror esse manifestum.
134
CXVIIII. ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO AD IANVAHIVM. DE HIS QVI DE PAGINIS EVANQVLICIS SOBTES LEGVNT. Qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut hoc potius faciant quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen et ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad uitae huius uanitatem propter aliam uitam loquentia oracula diuina uelle conuertere.
135
CXX. EX SERMONE AD POPVLVM IN VIGILIIS PASCHAE. QVOD IN GENESI DIES A LVCE COEPERINT ET NVNC A NOCTIBVS* COMPVTENTVR. Dicendum est cur tanta celebritate hodierna potissimum nocte uigilemus. quod die tertio resurrexerit a mortuis dominus Christus, nullus ambigit christianus. hac autem nocte hoc factum esse sanctum euangelium contestatur. totum enim diem a praecedente nocte computari non dubium est, non secundum dierum ordinem, qui commemorantur in Genesi— quamquam et illic tenebrae praecesserunt; nam tenebrae erant super abyssum, cum dixit deus: fiat lux, et facta est lux— sed quia illae tenebrae nondum erant nox; nondum enim praecesserat dies. diuisit quippe dies inter lucem et tenebras, et prius lucem uocauit diem, deinde tenebras noctem; et facta luce usque alterum mane commemoratus est dies unus. manifestum est illos dies a luce coepisse et transacta luce usque ad mane singulos terminatos. sed posteaquam creatus homo a luce iustitiae ad peccati tenebras declinauit, a quibus eum Christi gratia liberat, factum est, ut nunc dies a noctibus computemus, quia non a luce ad tenebras, sed a tenebris ad lucem uenire conamur et domino adiuuante fieri speramus. sic et apostolus dixit: nox praecessit, dies autem appropinquauit; abiciamus itaque opera tenebrarum et induamus nos arma lucis. dies igitur dominicae passionis, quo crucifixus est, iam transactam noctem propriam sequebatur: ideoque clausus et terminatus est usque ad parasceuen, quam Iudaei etiam cenam puram uocant, ab eius noctis exordio incipiente sabbati obseruatione. deinde sabbati dies a sua nocte incipiens finitus est uespere incipientis noctis, quae pertinet ad initium dominici diei, quoniam eum dominus suae resurrectionis gloria consecrauit. illius itaque noctis ad initium diei dominici pertinentis nunc ista sollemnitate memoriam celebramus. illam noctem agimus uigilando, qua dominus resurrexit, et illam uitam, de qua paulo ante dicebamus, meditamur, ubi nec mors ulla nec somnus est, quam in sua carne nobis inchoauit, quam sic excitauit a mortuis, ut iam non moriatur nec mors ei ultra dominetur. nam quoniam uenientes ad sepulchrum eius, a quibus diligentibus quaerebatur, diluculo corpus non inuenerunt responsumque acceperunt ab angelis, quod iam resurrexerat, manifestum est quod ea nocte resurrexerit, cuius extremitas illud diluculum fuit. deinde cui resurgenti paulo diutius uigilando concinimus, praestabit, ut cum illo sine fine uiuendo regnemus. sed etsi forte his horis, quibus nos ducimus istam uigiliam, illius adhuc corpus in sepulchro erat nondumque resurrexerat, nec sic uigilando sumus incongrui, quia ille dermiuit, ut uigilemus, qui est mortuus, ut uiueremus.
136
CXXI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH PRIIIO. QVOMODO SECVN- DVM FTGVBAM IONAE TRES DIES ET TRES NOCTES IN PAS- SIONE DOMINI COMPVTENTVB. Sicut enim fuit Iona in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit et filius hominis in corda terrae tribus diebus et tribus noctibus. sextae. feriae diei partem, qua sepultus est, cum praeterita nocte pro nocte et die accipies, hoc est pro toto die, sabbati noctem et diem et noctem dominicam cum eodem die inlucescente: ac per hoc accipiendo partem pro toto habes triduum et tres noctes. quod enim dicuntur decem menses praegnantis, nouem sunt pleni; sed initium decimi pro toto accipitur. et quod se dominus ostendit in monte, post sex dies factum dicit unus euangelista, alter uero post octo dies dicit, partem posteriorem primi diei, in quo futurum hoc dominus promisit, et partem priorem nouissimi diei, in quo completum est quod promisit, pro totis atque integris diebus annumerans: ut intellegas eum qui dixit: post sex dies solos medios commemorasse, qui toti atque integri completi sunt. in Genesi enim a lumine incipit dies et finit ad tenebras ad significandum lap sum hominis; mune autem a tenebris ad lucem, sicut dictum est de tenebris lucem clarescere, quia a peccatis homo liberatus peruenit ad lucem iustitiae.
137
[ CVR HIC MALO HOMINI BENE SIT VEL BONO MALE. EX LIBRO DE PROVTDENTIA DEI.\' Hinc maxime credendum est quod pietas praedicat, manifestum futurum esse iudicium, quia nunc uidemus humanas felicitates et clades indiscrete bonis et malis uelut sine ullo iudicio esse communes, cum dei iustitia, cuius sic eminet in rebus exiguis prouidentia, nullo modo relinquat sine ullo iudicio passim fluitare maiora. quid autem maius est non solum in ista humana uerum etiam in angelica creatura, quam ut mali iusta miseria puniantur, boni uero beatitudine perfruantur? quod ergo nunc malo homini quasi bene est, occulta poena est felicitas falsa. quod autem homini bono male est, non praemium pietati negatur, sed ad maiora praemia patientia pietatis augetur. item quod aliquando et in hac uita malo homini male est, aut emendatio est ant afflictio peccatorum. quando autem bono homini bene est, non est illius supernae patriae certissimum gaudium, sed huius periculosae peregrinationis qualecumque solacium. haec atque huius modi si cogitaret infidelis impietas, in gubernandis et ordinandis rebus humanis diuinam prouidentiam non negaret nec in suis tenebrosis et mortiferis uiribus contra lumen et uitam sapientiae perduraret. illud ergo attendat homo infidelis, quod dicere non potest ab hominibus institutum, ne deum neget rebus humanis ordinem dare, qui docuit apiculas cellas fauorum tam mirabiliter ordinare: ipsi quippe homini quis dedit inordinatis rebus offendi et rerum ordine delectari? nonne hoc in suae animae natura inuenit, quam sibi ipse non fecit? nam quare ordine non inuento in rebus humanis deum res humanas gubernare non credit, nisi quia rebus inordinatis ordinatas praeponere naturaliter nouit? ergone homo iudicat ordinationem potius quam perturbationem operibus conuenire diuinis et deus ordinatum iudicium non habet de hominibus uniuersis, qui ordini sensum creauit in singulis? habet plane, habet; non dubitet pietas, etsi non comprehendit infirmitas. opera fabrorum ea nempe laudamus, quae inspicere possumus, mechanicorum autem stupemus et, nisi aperta atque monstrata fuerint, eos impossibilia potuisse miramur. cur ergo de indiciis dei tam temere iudicamus et diuini operis ordinem, ubi non potuerimus uidere, festinamus negare, laudantes prouidentiam creatoris in arborum foliis et eam non putantes esse in rebus humanis, nec potius inuestigabiliter et latenter ordinem rerum humanarum currere credimus, quem uel immensum comprehendere uel occultum inspicere non ualemus? sed rerum diuinitus institutarum ordines manifesti, ex quibus coniciantur occulti, feriunt etiam oculos impiorum.] 29
138
CXXII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI VICESIMO. QVID IN LIBRO EOCLK- SIASTE SALOMON DE HIS QVAE IN HAC VITA BONIS MALISQVE COMMVNIA SINT DIBPVTARIT. Nunc quando. non solum in malo sunt boni et in bono mali, quod uidetur iniustum, uerum etiam plerumque et malis mala eueniunt et bonis bona proueniunt, magis inscrutabilia fiunt iudicia dei et inuestigabiles uiae eius. quamuis ergo nesciamus, quo iudicio deus ista uel faciat uel fieri sinat, apud quem summa uirtus est et summa sapientia, summa iustitia, nulla infirmitas, nulla temeritas, nulla iniquitas, salubriter tamen discimus non magni pendere seu bona seu mala, quae uidemus bonis malisque esse communia, et illa bona quaerere, quae bonorum, atque illa mala maxime fugere, quae propria sunt malorum. cum uero ad illud dei iudicium uenerimus, cuius tempus iam proprie dies iudicii et aliquando dies domini nuncupatur, non solum quaecumque tunc iudicabuntur uerum etiam quaecumque ab initio indicata et quaecumque usque ad illud tempus adhuc iudicanda sunt, apparebunt esse iustissima. ubi hoc quoque manifestabitur, quam iusto iudicio dei fiat, ut nunc tam multa ac paene omnia iusta iudicia dei lateant sensus mentesque mortalium, cum tamen in hac re piorum fidem non lateat iustum esse quod latet. Nempe Salomon, sapientissimus rex Israhel, qui regnauit in Hierusalem, librum, qui uocatur Ecclesiastes et a ludaeis quoque habetur in sacrarum canone litterarum, sic exoraus est: uanitas uanitantium, dixit ecclesiastes, uanitas uanitantium, omnia. uanitas. quae abundantia homini in omni labore suo, quo laborat sub sole? et cum hac sententia conecteret cetera, commemorans haerumnas erroresque uitae huius et uanescentes interea temporum lapsus, ubi nihil solidum, nihil stabile retinetur, in ea rerum uanitate snb sole illud etiam deplorat quodam modo, quod. cum sit abundantia sapientiae super insipientiam sicut abundantia lucis super tenebras, sapientisque oculi sint in capite ipsius et stultus in tenebris ambulet, unus tamen incursus incurrat omnibus, utique in hac uita, quae sub sole agitur, significans uidelicet ea mala, quae bonis et malis uidemus esse communia. dicit etiam illud quod et boni patiantur mala, tamquam mali sint, et mali, tamquam boni sint, adipiscantur bona, ita loquens: est, inquit, uanitas, quae facta est super terram, quia sunt iusti, super quos uenit sicut factum impiorum, et sunt impii, super quos uenit sicut factum iustorum. dixi quoniam hoc quoque uanitas. in hac uanitate, cui quantum satis uisum est intimandae totum istum librum uir sapientissimus deputauit,— non utique ob aliud, nisi ut eam uitam desideremus, quae uanitatem non habet sub hoc sole, sed ueritatem sub illo qui fecit hunc solem— in hac ergo uanitate numquid nisi iusto dei rectoque iudicio similis eidem uanitati factus uanesceret homo? in diebus tamen uanitatis suae interest plurimum, utrum resistat an obtemperet ueritati et utrum sit expers uerae pietatis an particeps, non propter uitae huius uel bona adquirenda uel mala uitanda uanescendo transeuntia, sed propter futurum iudicium, per quod erant et bonis bona et malis mala sine fine mansura. denique iste sapiens hunc librum sic conclusit, ut diceret: deum time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quia hoc omne opus deus adducet in iudicium in omni despectu siue bonum siue malum. quid breuius, uerius, salubrius dici potuit? deum, inquit, time et mandata eius custodi, quia hoc est omnis homo. quicumque enim est, hoc est, custos utique mandatorum dei, quoniam qui hoc non est, nihil est; non enim ad ueritatis imaginem reformatur remanens in similitudine uanitatis. quia omne hoc opus— id est quod ab homine fit in hac uita— sine bonum siue malum deus adducet in iudicium in omni despecto, id est in omni etiam, qui contemtibilis hic uidetur et ideo nec uidetur; quoniam deus et ipsum uidet nec eum despicit nec cum iudicat praeterit.
139
CXXIII. ITEM EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVIBVS SENTENTIIS DOMINI DIVINVM IVDICIVM IN FINE FVTVRVM SAECVLI DECLARETVR. Saluator cum obiurgaret ciuitates, in quibus uirtutes magnas fecerat neque crediderant, et eis alienigenas anteponeret: aerum tamen, inquit, dico uobis, Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis. et paulo post alteri ciuitati: amen, inquit, dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi, hic euidentissime praedicat diem iudicii esse uenturum. et alio loco: uiri Nineuitae, inquit, surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae, et ecce plus quam Iona hic. regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia uenit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. duas res hoc loco discimus, et uenturum esse iudicium et cum mor-, tuorum resurrectione uenturum. de Nineuitis enim et regina austri quando ista dicebat, de mortuis sine dubio loquebatur, quos tamen in die iudicii resurrecturos esse praedixit. nec ideo dixit:" condemnabunt", quia ipsi iudicabunt, sed quia ex ipsorum comparatione isti merito damnabuntur. rursus alio loco, cum de hominum bonorum et malorum nunc permixtione, postea separatione- quae utique dies iudicii futura est- loqueretur, adhibuit similitudinem de tritico seminato et superseminatis zizaniis eamque suis exponens discipulis: qui seminat, inquit, bonum semen, est filius hominis; ager autem est mundus et cetera. INTER CETERA. Hic iudicium quidem uel diem iudicii non nominauit, sed eum multo clarius ipsis rebus expressit et in fine saeculi futurum esse praedixit. item discipulis suis: amen en, inquit, dico uobis, quod uos qui secuti me estis in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israhel. hic discimus cum suis discipulis iudicaturum Iesum. unde et alibi Iudaeis dixit: si ego in Beelzebub eicio daemonia filii uestri in quo eiciunt? ideo ipsi indices erunt uestri. nec quoniam super duodecim sedes sessuros esse ait, duodecim solos homines cum illo iudicaturos putare debemus. duodenario quippe numero uniuersa quaedam significata est iudicantium multitudo propter duas partes numeri septenarii, quo significatur plerumque uniuersitas: quae duae partes, id est tria et quattuor, altera per alteram multiplicatae duodecim faciunt. nam et quattuor ter et tria quater duodecim sunt, et Si qua alia huius duodenarii numeri quae ad hoc ualeat ratio reperitur. alioquin quoniam in locum Iudae traditoris apostolum Matthian legimus ordinatum, apostolus Paulus, qui plus illis omnibus laborauit, ubi ad iudicandum sedeat non habebit. qui profecto cum aliis sanctis ad numerum iudicum se pertinere demonstrat, cum dicit: nescitis quia angelos iudicabimus? de ipsis quoque iudicantes in hoc numero duodenario similis causa est. non enim quia dictum est: iudicantes duodecim tribus Israhel, tribus Leui, quae tertia decima est, ab eis iudicanda non erit aut solum illum populum, non etiam gentes ceteras iudicabunt. quod autem ait: in regeneratione, procul dubio mortuorum resurrectionem nomine noluit regenerationis intellegi. sio enim caro nostra regenerabitur per incorruptionem, quemadmodum est anima nostra regenerata per fidem. multa praetereo, quae de ultimo iudicio ita dici uidentur, ut diligenter considerata reperiantur ambigua uel magis ad aliud pertinentia, siue scilicet ad eum saluatoris aduentum, quo per totum hoc tempus in ecclesia sua uenit, hoc est in membris suis particulatim atque paulatim, quoniam tota corpus est eius, siue ad excidium terrenae Hierusalem, quia et de illo cum loquitur, plerumque sic loquitur, tamquam de fine saeculi atque illo die iudicii nouissimo et magno loquatur, ita ut dinosci non possit omnia, nisi ea quae apud tres euangelistas Matthaeum, Marcum et Lucam de hac re similiter dicta sunt inter se omnia conferantur. quaedam quippe alter obscurius, alter explicat planius, ut ea quae ad unam rem pertinentia dicuntur appareat unde dicantur. quod facere utcumque curaui in quadam epistula, quam rescripsi ad beatae memoriae uirum Esychium, Salonitanae urbis episcopum, cuius epistulae titulus est: De fine saeculi. CXXIIII. EX EPISTVLA AD ESVCHIVM EPISCOPVM SALONITANVM. DE DIVERSA OPINATIONE TRIVM FIDELIVM SERVORVM TEMPVS\'. ADVENTVS DOMINI ARBITRANTIVM.
140
Diligendus ergo est et exspectandus domini, sicut sancte hortaris, aduentus, magnam dicens esse beatitudinem diligentibus eius aduentum et adhibens apostoli testimonium, cuius uerba sic ponis: de cetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi dominus iustus iudex in illa die, non solum autem mihi, sed et his qui diligunt aduentum domini. tunc enim, sicut ex euangelio commemoras, iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui. et quod propheta dicit: ecce enim caligo et tenebrae operient terram super gentes, in te uero apparebit dominus et maiestas eius in te uide- bitur. item quod scriptum est: qui uero exspectant dominum, exsultabunt cum uirtute, producent pinnas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non esurient. hoc plane piissime et uerissime dicis, commendans eorum beatitudinem qui diligunt aduentum domini. sed et illi quibus dicebat apostolus non cito moueamini mente, quasi instet dies domini diligebant utique aduentum domini nec eos dicens doctor gentium ab illa dilectione frangebat, qua ut inflammarentur uolebat; et ideo nolebat, ut crederent eis a quibus audiebant instare diem domini, ne forte, cum transisset tempus, quo eum crediderant esse uenturum et uenisse non cernerent, etiam cetera fallaciter sibi promitti arbitrantes et de ipsa mercede fidei desperarent. non ergo ille diligit aduentum domini qui eum asserit propinquare, nec ille qui eum asserit\' non propinquare, sed ille potius qui eum, siue prope sine longe sit, sinceritate fidei, firmitate spei, ardore caritatis exspectat. nam si tanto magis diligitur dominus, quanto magis creditur et praedicatur citius esse uenturus, magis eum diligebant qui eius aduentum iam instare dicebant, quam hi quos apostolus eis credere prohibebat, uel ipse apostolus, qui hoc utique non credebat. Si ergo latet, quando ecclesia fructificante atque crescente uniuersus omnino a mari usque ad mare orbis implebitur, procul dubio latet, quando finis erit; ante quippe non erit.\' Vt autem tibi tamquam sancto homini dei et sincerissimo fratri aperiam, de hac quaestione quid sentiam: error quidem in utroque uitandus est, quantum ab homine uitari potest, siue citius siue tardius quam futurum est dominus uenturus esse credatur. sed mihi quisquam non uidetur errare, cum aliquid nescire se scit, sed cum se putat scire quod nescit. remoueamus itaque de medio seruum illum malum, qui dicens in corde suo: moram facit dominus meus uenire, dominatur conseruis suis et ebriosis conuiuando miscetur; iste quippe procul dubio domini sui odit aduentum. quo seruo malo semoto constituamus ante oculos tres seruos bonos familiam dominicam diligenter sobrieque tractantes, aduentum domini sui sitienter desiderantes, uigilanter exspectantes, fideliter amantes: si unus eorum citius, alter tardius dominum putat esse uenturum, tertius uero suam de hac re ignorantiam confitetur, quamquam omnes consonent euangelio, quo omnes diligunt manifestationem domini et eam desideranter et uigilanter exspectant. uideamus tamen quis amplius consonet. unus dicit: nuigilemus et oremus, quia citius uenturus est dominus". alter dicit:" uigilemus et oremus, quia breuis et incerta est ista uita, quamuis tardius uenturus sit dominus." tertius dicit:;; uigilemus et oremus, quia et breuis atque incerta est ista uita et nescimus tempus, quando uenturus sit dominus". euangelium dicit: uidete, ui uigil ate et orate; nescitis enim quando tempus sit. obsecro te, quid aliud dicere audimus hunc tertium, quam quod dicere audimus et euangelium? omnes quidem prae desiderio regni dei hoc uolunt esse uerum quod putat primus; sed hoc secundus negat, tertius uero non negat aliquid horum, sed ignorare se fatetur quis uerum dicat illorum. proinde si hoc factam fuerit quod praedixerat primus, gaudebunt cum illo secundus et tertius; omnes enim manifestationem domini diligunt. exsultabunt itaque citius uenisse quod diligunt. si autem factum non fuerit et apparere coeperit hoc potius esse uerum quod dicebat secundus, metuendum est, ne inter ipsas moras perturbentur qui crediderant quod dixerat primus, et incipiant domini aduentum non tardum putare, sed nullum: qui uides quantus sit interitus animarum. quod si tantae fidei fuerint, ut se ad secundi praedicta conuertant et dominum etiam tardantem fideliter et patienter exspectent, abundabunt tamen opprobria et insultationes atque irrisiones inimicorum, multos infirmos a christiana fide auertentium dicendo tam fallaciter eis regnum esse promissum, quam fallaciter dicebatur cito esse uenturus. qui autem credunt quod dicit secundus, tardius dominum esse uenturum, si falsum fuerit inuentum citius domino ueniente, nullo modo qui ei crediderant turbabuntur in fide, sed inopinato gaudio perfruentur. quapropter qui dicit dominum citius esse uenturum, optabilius loquitur, sed periculose fallitur. utinam ergo sit uerum, quia erit molestum, si non erit uerum. qui autem dicit dominum tardius esse uenturum et tamen credit, sperat, amat eius aduentum, profecto de tarditate eius, etiam si fallitur, feliciter fallitur. habebit enim maiorem patientiam, si hoc ita erit, maiorem laetitiam, si non erit. ac per hoc ab eis qui diligunt manifestationem domini ille auditur suauius, iste creditur tutius. qui autem quid horum sit uerum ignorare se confitetur, illud optat, hoc tolerat, in nullo eorum errat, quia nihil eorum aut affirmat aut negat. obsecro te, ut me talem non spernas, quia et ego te diligo id affirmantem quod uerum esse desidero, et tanto magis nolo fallaris, quanto magis amo quod polliceris, et quanto magis uideo periculosum esse, si fallaris. CXXV.\' EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVAB SIT PRIMA RESVR- RECTIO, QVAE SECVNDA.
141
Amen, amen dico nobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui. audierint uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio habere uitam in semet ipso. nondum de secunda resurrectione, id est corporum, loquitur, quae in fine futura est, sed de prima, quae nunc est. hanc quippe ut distingueret, ait: uenit hora et nunc est; non autem ista corporum, sed animarum est. habent enim et animae mortem suam in impietate atque peccatis, secundum quam mortem mortui sunt de quibus idem ait: sine mortuos sepelire mortuos suos, ut scilicet in anima mortui in corpore mortuos sepelirent. propter istos ergo impietate et iniquitate in anima mortuos: uenit, inquit, hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. qui audierint dixit qui oboedierint, qui crediderint et usque in finem perseuerauerint". nec fecit hic ullam differentiam bonorum et malorum; omnibus enim bonum est audire uocem eius et uiuere ad uitam pietatis ex impietatis morte transeundo. de qua morte ait apostolus Paulus: ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et qui uiuunt iam non sibi uiuant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. omnes itaque mortui sunt in peccatis nemine prorsus excepto eine originalibus siue etiam uoluntate additis uel ignorando uel sciendo nec faciendo quod iustum est; et pro omnibus mortuis uiuus mortuus est unus, id est nullum habens omnino peccatum, ut qui per remissionem peccatorum uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei qui pro omnibus mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram, ut credentes in eum qui iustificat impium ex impietate iustificati tamquam ex morte uiuificati ad primam resurrectionem, quae nunc est, pertinere possemus. ad hanc enim primam non pertinent nisi qui beati erunt in aeternum; ad secundam uero, de qua mox locuturus est, et beatos pertinere docebit et miseros. ista est misericordiae, ilia iudicii. propter quod in psalmo scriptum est: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. de quo iudicio consequenter adiunxit atque ait: et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. hic ostendit quod in ea carne ueniet iudicaturus, in qua uenerat iudicandus. ad hoc enim ait: quoniam filius hominis est; ac deinde subiungens Unde agimus: nolite, inquit, mirari hoc, quia ueniet hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem uitae. qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii. hoc est illud iudicium, quod paulo ante sicut nunc pro damnatione posuerat dicens: qui uerbum meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam et in iudicium non ueniet, sed transiet a morte in. uitam, id est pertinendo ad primam resurrectionem, qua nunc transitur a morte ad uitam, in damnationem non ueniet, quam significauit appellatione indicii, sicut etiam hoc loco, ubi ait: qui male egerunt, in resurrectionem iudicii, id est damnationis. resurgat ergo in prima qui non uult in secunda resurrectione damnari. uenit enim hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent, id est in damnationem non uenient, quae secunda mors dicitur; in quam mortem post secundam quae corporum futura est resurrectionem praecipitabuntur qui in prima, quae animarum est, non resurgunt. ueniet enim hora- ubi non ait:" et nunc est", quia in fine erit saeculi, hoc est in ultimo et maximo iudicio dei— quando omnes, qui in monumentis sunt, audient uocem eius et procedent. non dixit, quemadmodum in prima:" et qui audierint uiuent"; non enim omnes uiuent, ea uita scilicet, quae quoniam beata est, sola uita dicenda est. nam utique non sine qualicumque uita possent audire et de monumentis resurgente carne procedere.. quare autem non omnes uiuent, in eo quod sequitur docet: qui bona, inquit, fecerunt, in resurrectionem uitae, hi sunt qui uiuunt, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii, hi sunt qui non uiuent, quia secunda morte morientur. mala quippe egerunt, quoniam male uixerunt; male autem uixerunt, quia in prima quae nunc est animarum resurrectione non reuixerunt aut in eo quod reuixerunt non in finem usque manserunt. sicut ergo duae sunt regenerationes, de quibus iam supra locutus sum, una secundum fidem, quae nunc fit per baptismum, alia secundum carnem, quae fiet in eius incorruptione atque immortalitate per iudicium magnum atque nouissimum: ita sunt et resurrectiones duae: una prima et nunc est et animarum est, quae uenire non permittit in mortem secundam; alia secunda, quae non nunc, sed in saeculi fine futura est, nec animarum, sed corporum est, quae per ultimum iudicium alios mittit in secundam mortem, alios in eam uitam, quae non habet mortem.
142
CXXVL EX LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE DVABVS BESVBRECTIONI- BVS ET MILLE ANNIS. De his duabus resurrectionibus idem Iohannes euangelista in libro, qui dicitur Apocalypsis, eo modo locutus est, ut earum prima a quibusdam nostris non intellecta insuper etiam in quasdam ridiculas fabulas uerteretur. ait quippe in libro. memorato Iohannes apostolus: et uidi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus. et satanas. alligauit illum mille annis et misit illum in abyssum et clausit et signauit super eum, at non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni; post haec oportet eum solui breui tempore.. et uidi sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est. et animae occisorum propter testimonium Iesu et propter uerbum dei, et si qui non adorauerunt bestiam nec imaginem eius neque acceperunt inscriptionem in fronte aut in manu sua, et regnauerunt cum Iesu mille annis. reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni. haec resurrectio prima est. beatus et sanctus est qui habet in hac prima resurrectione partem. in istis secanda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis. qui propter haec huius modi libri uerba primam resurrectionem futuram suspicati sunt corporalem, inter cetera maxime numero annorum mille permoti sunt, tamquam oporteret in sanctis in eo modo uelut tanti temporis fieri sabbatismum, uacatione scilicet sancta post labores annorum sex milium., ex quo creatus est homo et magni illius peccati merito in huius mortalitatis haerumnas de paradisi felicitate dimissus est, ut, quoniam scriptum est: unus dies apud dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus, sex annorum milibus tamquam sex diebus impletis sequatur uelut septimus sabbati in annis mille postremis, ad hoc scilicet sabbatum celebrandum resurgentibus sanctis. quae opinio esset utcumque tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales illo in sabbato affuturae sanctis per domini praesentiam crederentur. nam etiam nos hoc opinati fuimus aliquando. sed cum eos qui tunc resurrexerint dicant immoderatissimis carnalibus epulis uacaturos, in quibus cibus sit tantus ac potus, ut non solum nullam modestiam teneant, sed modum quoque ipsius incredulitatis excedant, nullo modo ista possunt nisi a carnalibus credi. hi autem qui spiritales sunt istos ista credentes chiliastas appellant graeco uocabulo, quos uerbum e uerbo exprimentes nos possumus miliarios nuncupare. eos autem longum est refellere ad singula, sed potius quemadmodum scriptura haec accipienda sit iam debemus ostendere. Ait ipse dominus Iesus Christus: nemo potest introire in domum fortis et uasa eius eripere, nisi primo all iga uerit fortem, diabolum uolens intellegi fortem, quia ipse genus humanum potuit tenere captiuum; uasa uero eius, quae fuerat erepturus, fideles suos futuros, quos ille in diuersis peccatis atque impietatibus possidebat. ut ergo alligaretur hic fortis, propterea uidit iste apostolus in Apocalypsi angelum descendentem de caelo, habentem clauem abyssi et catenam in manu sua. et tenuit, inquit, draconem illum serpentem antiquum, qui cognominatus est diabolus et satanas; et alligauit illum mille annis, hoc est eius potestatem ab eis seducendis ac possidendis qui fuerant liberandi cohibuit atque frenauit. mille autem anni duobus modis possunt, quantum mihi occurrit, intellegi: aut quia in ultimis annis mille ista res agitur, id est sexto annorum miliario tamquam sexto die, cuius nunc spatia posteriora uoluuntur, secuturo deinde sabbato, quod non habet uesperam, requie scilicet sanctorum, quae non habet finem, ut huius miliarii tamquam diei nouissimam partem, quae remanebat usque ad terminum saeculi, mille annos appellauerit eo loquendi modo, quo pars significatur a toto; aut certe mille annos pro annis omnibus huius saeculi posuit, ut perfecto numero notaretur ipsa temporis plenitudo. millenarius quippe numerus denarii numeri quadratum solidum reddit. decem quippe decies ducta fiunt centum, quae iam figura quadrata, sed plana est. ut autem in altitudine surgat et solida fiat, rursus centum decies multiplicantur et mille sunt. porro si centum ipsa pro uniuersitate aliquando ponuntur— quale illud est, quod dominus omnia sua dimittenti et eum sequenti promittit dicens: accipiet in hoc saeculo centuplum; quod exponens quodam modo apostolus ait: quasi nihil habentes et omnia possidentes, quia et ante iam dictum erat: fidelis hominis totus mundus diuitiarum est- quanto magis mille pro uniuersitate ponuntur, ubi est soliditas ipsius denariae quadraturae? unde nec illud melius intellegitur quod in psalmo legitur: memor fuit in saeculum testamenti sui uerbi, quod mandauit in mille generationes, id est in omnes. Et misit illum, inquit, in abyssum. utique diabolum misit in abyssum, quo nomine significata est multitudo innumerabilis impiorum, quorum in malignitate aduersus ecclesiam dei multum profunda sunt corda, non quia ibi diabolus ante non erat, sed ideo illuc dicitur missus, quia exclusus a credentibus plus coepit impios possidere. plus namque possidetur a diabolo qui non solum est alienatus a ideo uerum etiam gratis odit seruientes deo. et clausit, inquit, et signauit super eum, ut non seduceret iam gentes, donec finiantur mille anni. clausit super eum dictum est" interdixit ei, ne posset exire", id est uetitum transgredi. signauit autem quod ait, significasse mihi uidetur, quia occultum esse uoluit qui pertineant ad partem diaboli et qui non pertineant. hoc quippe in saeculo isto prorsus latet, quia et qui uidetur stare utrum sit casurus, et qui uidetur iacere utrum sit resurrecturus incertum est. ab eis autem gentibus seducendis huius interdicti uinculo et claustro diabolus prohibetur atque cohibetur, quas pertinentes ad Christum seducebat antea uel tenebat. has enim deus elegit ante mundi constitutionem eruere de potestate tenebrarum et transferre in regnum filii caritatis suae, sicut apostolus dicit. nam seducere illum gentes etiam nunc et secum trahere in aeternam poenam, sed non praedestinatas in aeternam uitam quis fidelis ignorat? nec moueat quod saepe diabolus seducit etiam illos qui regenerati iam in Christo uias ingrediuntur dei. nouit enim dominus qui sunt eius; ex his in aeternam damnationem neminem ille seducit. sic enim eos nouit dominus ut deus, quem nihil latet etiam futurorum, non ut homo, qui hominem ad praesens uidet— si tamen uidet cuius cor non uidet— qualis autem postea sit futurus nec se ipsum uidet.
143
CXXVII. SEQVITVR SETEXTVS LIBRI VICESIMI. DE ALLIGATIONE ET SOLVTIONE DIABOLI. Ad hoc ergo ligatus est diabolus et inclusus in abysso, ut iam non seducat gentes, ex quibus constat ecclesia, quas ante seductas tenebat, antequam essent ecclesia. neque enim dictum est:" ut non seduceret aliquem" sed: ut non seduceret, inquit, iam gentes; in quibus ecclesiam procul dubio uoluit intellegi. donec finiantur, inquit, mille anni, id est aut quod remanet de sexto die, qui constat ex mille annis, aut omnes anni, quibus deinceps hoc saeculum peragendum est. nec sic accipiendum est quod ait: ut non seduceret gentes, donec finiantur mille anni, quasi postea sit seducturus eas dumtaxat gentes, ex quibus praedestinata constat ecclesia, a quibus seducendis illo est uinculo claustroque prohibitus. sed aut illa locutione dictum est, quae in scripturis aliquotiens inuenitur, qualis est in psalmo: sic oculi nostri ad dominum deum nostrum, donec misereatur nostri; neque enim cum misertus fuerit non erunt oculi seruorum eius ad dominum deum suum; aut certe iste est ordo uerborum: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni; quod uero interposuit: ut non seduceret iam gentes, ita se habet, ut ab huius ordinis conexione sit liberum et seorsum intellegendum, uelut* si post adderetur, ut sic se haberet tota sententia: et clausit et signauit super eum, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes, id est ideo clausit, donec finiantur mille anni, ut non seduceret iam gentes. Post haec, inquit, oportet eum solui breui tempore. si hoc est diabolo ligari et includi, ecclesiam non posse seducere, haec ergo erit solutio eius, ut possit? absit. numquam enim ab illo ecclesia seducetur praedestinata et electa ante mundi constitutionem, de qua dictum est: nouit dominus qui sunt eius. et tamen hic erit etiam illo tempore, quo soluendus est diabolus, sicut ex quo est instituta hic fuit, et erit omni tempore, in suis utique qui succedunt nascendo morientibus.
144
CXXVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. QVID RESPONDENDVM SIT EIS QVI PVTANT RESVRRECTIONEM AD SOLA CORPORA, NON ETIAM AD ANIMAS PERTINERE.. Haec resurrectio prima est. beatus et sanctus qui habet in hac prima resurrectione partem, id est particeps eius est. ipse est autem particeps eius, qui non solum a morte, quae in peccatis est, reuiuescit uerum etiam in eo quod reuixerit permanebit. in istis, inquit, secunda mors non habet potestatem. habet ergo in reliquis, de quibus superius ait: reliqui eorum non uixerunt, donec finiantur mille anni, quoniam toto isto temporis interuallo, quod mille annos uocat, quantumcumque in eo quisque eorum uixit in corpore, non reuixit a morte, in qua eum tenebat impietas, ut sic reuiuescendo primae resurrectionis particeps fieret atque in eo potestatem secunda mors non haberet. Sunt qui putant resurrectionem dici non posse nisi corporum ideoque istam quoque primam in corporibus futuram esse contendunt. quorum enim est, inquiunt, cadere, eorum est resurgere. cadunt autem corpora moriendo; nam et a cadendo cadauera nuncupantur. non ergo animarum, inquiunt, resurrectio potest esse, sed corporum. sed quid contra apostolum dicunt, qui eam resurrectionem appellat? nam secundum interiorem, non secundum exteriorem hominem utique resurrexerunt quibus ait: si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite. quem sensum uerbis aliis alibi posuit dicens: ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, sic et nos in nouitate uitae ambulemus. hinc est et illud: surge qui dormis et exsurge a mortuis, et inluminabit te Christus. quod autem dicunt non posse resurgere nisi qui cadunt et ideo putant resurrectionem ad corpora, non ad animas pertinere, quia corporum est cadere, cur non audiunt: non recedatis ab illo, ne cadatis, et: suo domino stat aut cadit, et: qui se putat stare caueat, ne cadat? puto enim quod in anima, non in corpore casus iste cauendus est. si igitur cadentium est resurrectio, cadunt autem et animae, profecto et animas resurgere confitendum est. quod autem, cum dixisset: in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait: sed erunt sacerdotes dei et Christi et regnabunt cum eo mille annis, non utique de solis episcopis et presbyteris dictum est, qui proprie iam uocantur in ecclesia sacerdotes; sed sicut omnes christos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt unius sacerdotis; de quibus apostolus Petrus: plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. sane, licet breuiter atque transeunter, insinuauit esse deum Christum dicendo: sacerdotes dei et Christi, hoc est patris et filii, quamuis propter formam serui sicut hominis filius, etiam sacerdos ita Christus effectus sit in aeternum secundum ordinem Melchisedech. de qua re in hoc opere non semel diximus.
145
CXXVIIII. EX EODEM LIBRO XX. DE GOG ET MAGOG, QVOS AD PERSE- QVENDAM ECCLESIAM DEI SOLVTVS PROPE FINEM SAECVLI DIABOLVS INCITABIT. Et cum finiti fuerint mille anni, soluetur satanas de custodia sua ad seducendas nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog, et trahet eas in bellum, quorum numerus est ut harena maris. ad hoc ergo tunc seducet, ut in hoc bellum trahat. nam et antea modis quibus poterat per mala multa\' et uaria seducebat. exibit autem dictum est:" in apertam persecutionem de latebris erumpet odiorum". haec enim erit nouissima persecutio nouissimo imminente iudicio, quam sancta ecclesia toto terrarum orbe patietur, uniuersa scilicet ciuitas Christi ab uniuersa diaboli ciuitate, quantacumque erit utraque super terram. gentes quippe istae, quas appellat Gog et Magog, non sic sunt accipiendae, tamquam sint aliqui in aliqua parte terrarum barbari constituti, siue quos quidam suspicantur Getas et Massagetas propter litteras horum nominum primas, siue aliquos alios alienigenas et a Romano iure seiunctos. toto namque orbe terrarum significati sunt isti esse, cum dictum est: nationes, quae sunt in quattuor angulis terrae, easque subiecit esse Gog et Magog. quorum interpretationem nominum esse comperimus Gog" tectum", Magog" de tecto", tamquam domus et ipse qui procedit de domo. gentes ergo sunt, in quibus diabolum uelut in abysso superius intellegebamus inclusum, et ipse de illis. quodam modo sese efferens et procedens, ut illae sint tectum, ipse de tecto. si autem utrumque referamus ad gentes, non unum horum ad illas, alterum ad diabolum: et tectum ipsae sunt, quia in eis nunc includitur et quodam modo tegitur inimicus antiquus, et de tecto ipsae erunt, quando in apertum odium de operto erupturae sunt.
146
cxxx. EX EODEM LIBRO XX. AN AD VLTIMVM IVDICIVM PERTINEAT IMPIORVM, QVOD DESCENDISSE IGNIS DE CAELO ET EOSDEM COMEDISSE MEMORATVR. Quod uero ait: et ascenderunt supra terrae latitudinem et cinxerunt castra sanctorum et dilectam ciuitatem, non utique ad unum locum uenisse uel uenturi esse significati sunt, quasi uno aliquo loco futura sint castra sanctorum et dilecta ciuitas, cum haec non sit nisi Christi ecclesia toto terrarum orbe diffusa; ac per hoc ubicumque. tunc erit, quae in omnibus gentibus erit, quod significatum est nomine latitudinis terrae, ibi erunt castra sanctorum, ibi erit dilecta deo ciuitas eius, ibi ab omnibus inimicis suis, quia et ipsi in omnibus cum illa gentibus erunt, persecutionis illius immanitate cingetur, hoc est in angustias tribulationis artabitur, urguebitur, concludetur nec militiam suam deseret, quae uocabulo est appellata castrorum. Quod uero ait: et descendit ignis de caelo et comedit eos, non extremum putandum est id esse supplicium, quod erit, cum dicetur: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. tunc quippe in ignem mittentur ipsi, non ignis de caelo ueniet in ipsos. hic autem bene intellegitur ignis\' de caelo de ipsa firmitate sanctorum, qua non cessuri sunt saeuientibus, ut eorum faciant uoluntatem. firmamentum est enim caelum, cuius firmitate illi cruciabuntur ardentissimo zelo, quoniam non poterunt attrahere in partes antichristi sanctos Christi. et ipse erit ignis, qui comedet eos, et hoc a deo, quia dei munere insuperabiles erunt sancti: inde excruciantur inimici. sicut enim in bono positum est: zelus domus tuae comedit me, ita e contrario: zelus occupauit plebem ineruditam et nunc ignis contrarios comedet. et nunc utique, excepto scilicet ultimi illius igne iudicii. aut si eam plagam, qua percutiendi sunt ecclesiae persecutores ueniente iam Christo, quos uiuentes inueniet super terram, quando interficiet antichristum spiritu oris sui, ignem appellauit descendentem de caelo eosque comedentem: neque hoc ultimum supplicium erit impiorum, sed illud quod facta corporum resurrectione passuri sunt.
147
CXXXI. ITEM EX EODEM LIBRO XX DE CIVITATE DEI. QVID APOSTOLVS THESSALONICENSIBVS SCRIPSERIT DE MANIFESTATIONE ANTI- CHRISTI. Roga. mus, inquit, uos, fratres, per aduentum domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum, ut non cito moueamini mente neque terreamini neque per spiritum neque per uerbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies domini, ne quis uos seducat ullo modo; quoniam nisi uenerit refuga primum et reuelatus fuerit homo peccati, filius interitus, qui aduersatur et superextollitur supra omne, quod dicitur deus aut quod colitur, ita ut in templo dei sedeat ostentans se, tamquam sit deus. non retinetis in memoria, quod adhuc, cum essem apud uos, haec dicebantur uobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus, quem dominus Iesus, interficiet spiritu oris sui, et euacuabit inluminatione praesentiae suae eum, cuius est praesentia secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent. et ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio et iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. nulli dubium est eum de antichristo ista dixisse diemque iudicii— hunc enim appellat diem domini— non esse uenturum, nisi ille prior uenerit, quem refugam uocat, utique a domino deo. quod si de omnibus impiis merito dici potest, quanto magis de isto! sed in quo templo dei sit sessurus incertum est; utrum in illa ruina templi, quod a Salomone rege constructum est, an uero in ecclesia. non enim templum alicuius idoli aut daemonis templum dei apostolus diceret. unde nonnulli non ipsum principem, sed uniuersum quodam modo corpus eius, id est ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso suo principe hoc loco intellegi antichristum uolunt rectiusque putant etiam latine dici, sicut in graeco est, non: in templo dei, sed: in templum dei sedeat, tamquam ipse sit templum dei, quod est ecclesia; sicut dicimus:" sedet in amicum", id est uelut amicus, uel si quid aliud isto locutionis genere dici solet. quod autem ait: et nunc quid detineat scitis, id est quid sit in mora, quae causa sit dilationis eius, ut reueletur in suo tempore, scitis. quoniam scire illos dixit, aperte hoc dicere noluit. et ideo nos qui nescimus quod illi sciebant peruenire cum labore ad id quod sensit apostolus cupimus nec ualemus, praesertim quia et illa quae addidit hunc sensum faciunt obscuriorem. nam quid est: iam enim mysterium iniquitatis operatur. tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat; et tunc reuelabitur iniquus? ego prorsus quid dixerit me fateor ignorare, suspiciones tamen hominum, quas uel audire uel legere potui, non tacebo. quidam putant hoc de imperio dictum fuisse Romano et propterea Paulum apostolum non id aperte scribere uoluisse, ne calumniam uidelicet incurreret, quod Romano imperio male optauerit, cum speraretur aeternum; ut hoc quod dixit: iam enim mysterium iniquitatis operatur, Neronem uoluerit intellegi, cuius iam facta uelut antichristi uidebantur. unde nonnulli ipsum resurrecturum et futurum antichristum suspicantur. alii uero nec occisum putant, sed subtractum potius, ut putaretur occisus, et uiuum occultari in uigore ipsius aetatis, in qua fuit, cum crederetur extinctus, donec suo tempore reueletur et restituatur in regnum. sed multum mihi mira est haec opinantium tanta praesumtio. illud tamen quod ait apostolus: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, non absurde de ipso Romano imperio creditur dictum, tamquam dictum sit:" tantum qui modo imperat imperet, donec de medio fiat" id est de Romano tollatur. et tunc reuelabitur iniquus: quem significari antichristum nullus ambigit. alii uero et quod ait: quid detineat scitis et: mysterium operari iniquitatis non putant dictum nisi de malis et fictis, qui sunt in ecclesia, donec perueniat ad tantum numerum, qui antichristo magnum populum faciat, et hoc esse mysterium iniquitatis, quia uidetur occultum; hortari autem apostolum fideles, ut in fide, quam tenent, tenaciter perseuerent dicendo: tantum qui modo tenet teneat, donec de medio fiat, hoc est donec exeat de medio ecclesiae mysterium iniquitatis, quod nunc occultum est. ad ipsum enim mysterium pertinere arbitrantur quod ait in epistula sua Iohannes euangelista: pueri, nouissima hora est; et sicut audistis, quod antichristus sit uenturus, nunc autem antichristi multi facti sunt; unde cognoscimus, quod nonissima sit hora. ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. sicut ergo ante finem in hac hora, inquiunt, quam Iohannes nouissimam dicit, exierunt multi haeretici de medio ecclesiae, quos multos dicit antichristos, ita omnes tunc inde exibunt, qui non ad Christum, sed ad illum nouissimum antichristum pertinebunt, et tunc renelabitur. alius ergo sic, alius autem sic apostoli obscura uerba coniectat; quod tamen eum dixisse non dubium est: non ueniet ad uiuos et mortuos iudicandos Christus, nisi prius uenerit ad seducendos in anima mortuos aduersarius eius antichristus, quamuis ad occultum iam iudicium dei pertineat quod ab illo seducentur. praesentia quippe eius erit, sicut dictum est, secundum operationem satanae in omni uirtute et signis et prodigiis mendacii et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt. tunc enim soluetur satanas et per illum antichristus in omni sua uirtute mirabiliter quidem, sed mendaciter operabitur. quae solet ambigi utrum propterea dicta sint signa et prodigia mendacii, quoniam mortales sensus per phantasmata decepturus est, ut quod non facit facere uideatur, an quia illa ipsa, etiam si erunt uera prodigia, ad mendacium pertrahent credituros non ea potuisse nisi diuinitus fieri, uirtutem diaboli nescientes, maxime quando tantam quantam numquam habuit acceperit potestatem. non enim quando de caelo ignis cecidit, phantasmata fuerunt, et tantam familiam cum tantis gregibus pecorum sancti Iob uno impetu absumsit et turbo irruens et domum deiciens filios eius occidit; quae tamen fuerunt opera satanae, cui deus dederat hanc potestatem. propter quod horum ergo dicta sint prodigia et signa mendacii, tunc potius apparebit. sed propter quodlibet horum dictum sit, seducentur eis signis atque prodigiis qui seduci merebuntur, pro eo quod dilectionem, inquit, ueritatis non receperunt, ut salui fierent nec dubitauit apostolus addere ac dicere: ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio. deus enim mittet, quia deus diabolum facere ista permittit iusto ipse iudicio, quamuis faciat ille iniquo malignoque consilio. ut iudicentur, inquit, omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati. proinde iudicati seducentur et seducti iudicabuntur. sed iudicati seducuntur illis iudiciis dei occulte iustis, iuste occultis, quibus ab initio peccati rationalis creaturae numquam indicare cessauit; seducti autem iudicabuntur nouissimo manifestissimoque iudicio per Christum Iesum iustissime iudicaturum, iniustissime iudicatum.
148
CXXXII. EX EODEM LIBRO XX. QVID IDEM APOSTOLVS IN PRIMA AD EOSDEM EPISTVLA DE RESVRRECTIONE MORTVORVM DOCVERIT. Sed hic apostolus tacuit de resurrectione mortuorum; ad eosdem autem scribens in epistula prima: nolumus, inquit, ignorare uos, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent. nam si credimus, quod Iesus mortuus est et resur- rexit, ita et deus eos qui dormierunt per Christum adducet cum eo. hoc enim uobis dicimus in uerbo domini, quia nos uiuentes, qui reliqui sumus in aduentum domini, non praeueniemus eos qui ante dormierunt; quoniam ipse dominus in iussu, in uoce archangeli et in tuba dei descendit de caelo, et mortui in Christo resurgent primo; deinde nos uiuentes, qui reliqui sumus, simul cum illis rapimur in nubibus obuiam Christo in aera et ita semper cum domino erimus. haec uerba apostolica resurrectionem mortuorum futuram, quando ueniet Christus utique ad uiuos et mortuos iudicandos, praeclarissime ostendunt. Sed quaeri solet, utrum illi quos hic uiuentes inuenturus est Christus, quorum personas in se atque in illos qui tunc secum uiuebant transfigurabat apostolus, numquam omnino morituri sint an ipso temporis puncto, quo cum resurgentibus rapientur in nubibus in obuiam Christo in aera, ad immortalitatem per mortem mira celeritate transibunt. neque enim dicendum est fieri non posse, ut, dum per aera in sublime portantur, in illo spatio et moriantur et reuiuescant. quod enim ait: et ita semper cum domino erimus, non sic accipiendum est, tamquam in aere nos dixerit semper cum domino esse mansuros, quia nec ipse utique ibi manebit, quia ueniens transiturus est; uenienti quippe ibitur obuiam, non manenti. sed ita cum domino erimus, id est sic erimus habentes corpora sempiterna, ubicumque cum illo fuerimus. ad hunc autem sensum, quo existimemus etiam illos quos hic uiuos inuenturus est dominus in ipso paruo spatio et passuros mortem et accepturos immortalitatem, ipse apostolus nos uidetur urguere ubi dicit: in Christo omnes uiuificabuntur, cum alio loco de ipsa loquens resurrectione corporum dicat: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur. quomodo igitur quos uiuentes hic Christus inueniet per immortalitatem in illo uiuificabuntur, etsi non moriantur, cum uideamus propter hoc esse dictum: tu quod seminas, non uiuificatur, nisi moriatur? aut si recte non dicimus seminari nisi ea corpora hominum, quae moriendo quoquo modo reuertuntur in terram— sicut sese habet etiam illa in transgressorem patrem generis humani diuinitus prolata sententia: terra es et in terram ibis:— fatendum est istos, quos nondum de corporibus egressos cum ueniet Christus inueniet, et istis uerbis apostoli et illis de Genesi non teneri, quoniam sursum in nubibus rapti non utique seminantur, quia nec eunt in terram nec redeunt, sine nullam prorsus experiantur mortem siue paululum in aere moriantur. Sed aliud rursus occurrit, quod idem dixit apostolus, cum de resurrectione corporum ad Corinthios loqueretur: omnes resurgimus, uel, sicut alii codices habent: omnes dormiemus. cum ergo nec resurrectio fieri, nisi mors praecesserit, possit nec dormitionem possimus illo loco intellegere nisi mortem, quomodo omnes uel dormient uel resurgent, si tam multi, quos in corpore inuenturus est Christus, nec dormient nec resurgent? si ergo sanctos, qui reperientur Christo ueniente uiuentes eique in obuiam rapientur, crediderimus in eodem raptu de corporibus mortalibus exituros et ad eadem mox immortalia redituros, nullas in uerbis apostoli patiemur angustias, siue ubi dicit: tu quod seminas non uiuificatur, nisi moriatur, siue ubi dicit: omnes resurgimus aut: omnes dormiemus; quia nec illi per immortalitatem uiuificabuntur, nisi quamlibet paululum tamen ante moriantur, ac per hoc et a resurrectione non erunt alieni, quam dormitione praecedunt quamuis breuissima, non tamen nulla. cur autem nobis incredibile uideatur illam multitudinem corporum in aere quodam modo seminari atque ibi protinus immortaliter atque incorruptibiliter reuiuescere, cum credamus quod idem ipse apostolus apertissime dicit, in ictu oculi futuram resurrectionem et in membra sine fine uictura tanta facilitate tamque inaestimabili uelocitate rediturum antiquissimorum cadauerum puluerem? nec ab illa sententia, qua homini dictum est: terra es et in terram ibis, futuros illos sanctos arbitremur immunes, si eorum morientium in terra non reccident corpora, sed sicut in ipso raptu morientur, ita et resurgent, dum feruntur in aera. in terram quippe ibis est:" in hoc ibis amissa uita quod eras, antequam sumeres uitam", id est hoc eris exanimatus quod eras, ante quam esses animatus— terrae quippe insufflauit deus in faciem flatum uitae, cum factus est homo in animam uiuam— tamquam diceretur:,, terra es animata, quod non eras; terra eris exanimis, sicut eras;" quod sunt et antequam putrescant omnia corpora mortuorum; quod erunt et illa, si morientur, ubicumque moriantur, cum uita carebunt, quam continuo receptura sunt. sic ergo ibunt in terram, quia ex uiuis hominibus terra erunt, quemadmodum it in cinerem quod fit cinis, it in uetustatem quod fit uetus, it in testam quod ex luto fit testa; et alia sescenta sic loquimur. quomodo autem sit futurum quod nunc pro nostrae ratiunculae uiribus utcumque conicimus, tunc erit potius, ut nosse possimus. resurrectionem quippe mortuorum futuram et in carne, quando Christus uenturus est uiuos iudicaturus et mortuos, oportet, si christiani esse uolumus, ut credamus. sed non ideo de hac re inanis est fides nostra, si quemadmodum futura sit perfecte comprehendere non ualemus.
149
" CXXXIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XX. DE ADVENTV HELIAB ANTE IVDICIVK, CVIVS PRAEDICATIONE SCRIPTVRARVM SECRETA,-: RESERANTE IVDAEI CONVERTENTVR AD CHMSTVM. Cum admonuisset, ut meminissent legis Mosi— quoniam praeuidebat eos multo adhuc tempore non eam spiritaliter, sicut oportuerat, accepturos— continuo subiecit: et ecce ego mittam uobis Helian Tesbiten, antequam ueniat dies domini magnus et inlustris, qui conuertet cor patris ad filium et cor hominis ad proximum suum, ne forte ueniens percutiam terram penitus. per hunc Heliam magnum mirabilemque prophetam exposita sibi lege ultimo temporum ante iudicium Iudaeos in Christum uerum, id est in Christum nostrum, esse credituros celeberrimum est in sermonibus cordibusque fidelium. ipse quippe ante aduentum iudicis saluatoris non immerito speratur esse uenturus, quia etiam nunc uiuere non immerito creditur. curru namque igneo raptus est de rebus humanis, quod euidentissime sancta scriptura testatur. cum uenerit ergo expo- nendo legem spiritaliter, quam nunc Iudaei carnaliter sapiunt, conuertet cor patris ad filium, id est cor patrum ad filios. singularem quippe pro numero plurali interpretes septuaginta posuerunt; et est sensus, ut etiam filii sic intellegant legem, id est Iudaei, quemadmodum eam patres intellexerunt, id est prophetae, in quibus erat et ipse Moses. sic enim cor patrum conuertetur ad filios, cum intellegentia patrum perducetur ad intellegentiam filiorum et cor filiorum ad patres eorum, dum in id quod senserunt illi, consentiunt et isti; ubi Septuaginta dixerunt: et cor hominis ad proximum suum. sunt enim inter se ualde proximi patres et filii. quamquam in uerbis septuaginta interpretum, qui prophetice interpretati sunt, potest alius sensus idemque electior\' inueniri, ut intellegatur Helias cor dei patris conuersurus ad filium; non utique agendo, ut pater diligat filium, sed docendo, quod pater diligat filium; ut et Iudaei quem prius oderant diligant eundem, qui noster est, Christum. Iudaeis enim nunc auersum cor habet deus a Christo nostro, quia hoc putant. eis ergo tunc cor eius conuertetur ad filium, cum ipsi conuerso corde didicerint dilectionem patris in filium. quod uero sequitur: et cor hominis ad proximum suum, id est conuertit Helias et cor hominis ad proximum suum, quid melius intellegitur quam cor hominis ad hominem Christum? cum enim sit in forma dei deus noster, formam serui accipiens esse dignatus est etiam proximus noster. hoc ergo faciet Helias. ne forte, inquit, ueniam et percutiam terram penitus. terra sunt enim qui terrena sapiunt, sicut Iudaei carnales usque nunc; ex quo uitio contra deum murmura illa uenerunt: quia mali ei placent, et: uanus est qui serui t deo.
150
CXXXIIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. AN POSSINT CORPORA IN VSTIONE IGNIS ESSE PERPETVA. Quid igitur ostendam, unde conuincantur increduli, posse humana corpora animata atque uiuentia non solum numquam morte dissolui, sed in aeternorum quoque ignium durare tormentis? nolunt enim hoc ad omnipotentis nos referre potentiam, sed aliquo exemplo persuaderi sibi flagitant. quibus si respondebimus esse animalia profecto corruptibilia, quia mortalia, quae tamen in mediis ignibus uiuant, nonnullum etiam genus uermium in aquarum calidarum scaturrigine reperiri, quarum feruorem nemo impune contrectat, illos autem non solum sine ulla sui laesione ibi esse, sed extra esse non posse: aut nolunt credere, si ostendere non ualemus, aut, si ualuerimus sine oculis demonstrare res ipsas siue per testes idoneos edocere, non satis adhuc ad exemplum esse rei, de qua quaestio est, eadem infidelitate contendent, quia haec animalia nec semper uiuunt et in illis feruoribus sine doloribus uiuunt. suae quippe naturae conuenientibus uegetantur illis, non cruciantur elementis; quasi non incredibilius sit uegetari quam cruciari talibus rebus. mirabile est enim dolere in ignibus et tamen uiuere, sed mirabilius uiuere in ignibus nec dolere. si hoc autem creditur, cur non et illud?
151
CXXXV. AN CONSEQVENS SIT, VT CORPOREVM DOLOREM SEQVATVB CARNIS INTERITVS. Sed nullum esse inquiunt corpus, quod dolere possit nec possit mori. et hoc unde scimus? nam de corporalibus quis certus est daemonum, utrum in eis doleant, quando se affligi magnis cruciatibus confitentur? quod si respondetur terrenum corpus solidum scilicet atque conspicuum nullum esse atque, ut uno potius nomine id explicem, nullam esse carnem, quae dolere possit morique non possit: quid aliud dicitur, nisi quod sensu corporis homines et experientia collegerunt? nullam namque carnem nisi mortalem sciunt; et haec est eorum tota ratio, ut quod experti non sunt nequaquam esse arbitrentur. nam cuius rationis est dolorem facere mortis argumentum, cum uitae potius sit indicium? etsi enim quaerimus, utrum semper possit uiuere, certum tamen est uiuere omne, quod dolet, doloremque omnem nisi in re uiuente esse non posse. necesse est ergo, ut uiuat dolens, non est necesse, ut occidat dolor, quia nec corpora ista mortalia et utique moritura omnis dolor occidit et, ut dolor aliquis possit occidere, illa causa est, quoniam sic est anima conexa huic corpori, ut summis doloribus cedat atque discedat; quoniam et ipsa compago membrorum atque uitalium sic infirma est, ut eam uim, quae magnum uel summum dolorem facit, non ualeat sustinere. tunc autem tali corpori anima et eo conectetur modo, ut illud uinculum, sicut nulla temporis longitudine soluitur, ita nullo dolore rumpatur. proinde etiam si caro nunc talis nulla est, quae sensum doloris perpeti possit mortemque non possit, erit tamen tunc talis caro, qualis nunc non est, sicut talis erit et mors, qualis nunc non est. non enim nulla, sed sempiterna mors erit, quando nec uiuere anima poterit deum non habendo nec doloribus corporis carere moriendo. prima mors animam nolentem pellit e corpore, secunda mors animam nolentem tenet in corpore: ab utraque morte communiter id habetur, ut quod non uult anima de suo corpore patiatur. Attendunt autem isti contradictores nullam esse nunc carnem, quae dolorem pati possit mortemque non possit, et non attendunt esse tamen aliquid tale, quod corpore maius sit. ipse quippe animus, cuius praesentia corpus uiuit et regitur, et dolorem pati potest et mori non potest. ecce inuenta res, quae, cum sensum doloris habeat, immortalis est. hoc igitur erit tunc etiam in corporibus damnatorum, quod nunc esse scimus in animis omnium. si autem consideremus diligentius, dolor, qui dicitur corporis, magis ad animam pertinet. animae est enim dolere, non corporis, etiam quando ei dolendi causa exsistit a corpore, cum in eo loco dolet, ubi laeditur corpus. sicut ergo dicimus corpora sentientia et corpora uiuentia, cum ab anima sit corporis sensus et uita, ita corpora dicimus et dolentia, cum dolor corpori nisi ab anima esse non possit. dolet itaque anima cum corpore eo in loco eius, ubi aliquid contingit, ut doleat; dolet et sola, quamuis sit in corpore, cum aliqua causa etiam inuisibili tristis est ipsa corpore incolumi. dolet etiam non in corpore constituta; nam utique dolebat dines ille apud inferos, quando dicebat: crucior in hac flamma. corpus autem nec exanime dolet nec animatum sine anima dolet. si ergo a dolore argumentum recte sumeretur ad mortem, ut ideo mors possit accidere, quia potuit accedere et dolor, magis ad animam pertineret mori, ad quam magis pertinet et dolere. cum uero illa quae magis dolere potest non possit mori, quid momenti affert, cur illa corpora, quoniam futura sunt in doloribus, ideo etiam moritura esse credamus? dixerunt quidem Platonici ex terrenis corporibus moribundisque membris esse animae et metuere et cupere. et. dolere atque gaudere. unde Vergilius:" hinc" inquit— id est ex moribundis terreni corporis membris—" metuunt cupiuntque, dolent gaudentque." sed conuicimus eos in duodecimo huius operis libro, habere animas. secundum ipsos ab omni etiam corporis labe purgatas diram cupiditatem, qua" rursus incipiunt in corpora uelle reuerti." ubi autem potest esse cupiditas, profecto etiam dolor potest. frustrata quippe cupiditas sine non perueniendo quo tendebat sine amittendo quo peruenerat uertitur in dolorem. quapropter si anima, quae uel sola uel maxime dolet, habet tamen quandam pro suo modo immortalitatem suam, non ideo mori poterunt illa corpora, quia dolebunt. postremo si corpora faciunt, ut animae doleant, cur eis dolorem possunt, mortem uero inferre non possunt, nisi quia non est consequens, ut mortem faciat quod dolorem facit? cur ergo incredibile est ita ignes illis corporibus dolorem posse inferre, non mortem, sicut ipsa corpora dolere animas faciunt, quae tamen non ideo mori cogunt? non est igitur necessarium futurae mortis argumentum dolor.
152
CXXXVI. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. QVOD IN BEBVS MIRIS SVMMA CREDENDI BATIO SIT OMNIPOTENTIA CBEATOBIS. Cur itaque facere non possit deus, ut et resurgant corpora mortuorum et igne aeterno crucientur corpora damnatorum, qui fecit mundum in caelo, in terra, in aere, in aquis innumerabilibus miraculis plenum, cum sit omnibus, quibus plenus est, procul dubio maius et excellentius etiam mundus ipse miraculum P sed isti, cum quibus uel contra quos agimus, qui et deum esse credunt, a quo factus est mundus, et deos ab illo factos, per quos ab illo administratur mundus, et miraculorum effectrices siue spontaneorum siue cultu et ritu quolibet impetratorum siue etiam magicorum mundanas uel non negant uel insuper et praedicant potestates, quando eis rerum uim mirabilem proponimus aliarum, quae nec animalia sunt rationalia nec ulla ratione praediti spiritus, sicut sunt ea quorum pauca commemorauimus, respondere assolent:" uis est ista naturae, natura eorum sic sese habet, propriarum istae sunt efficaciae naturarum". tota itaque ratio est, cur Agrigentinum salem flamma fluere faciat, aqua crepitare, quia haec est natura eius., at hoc esse potius contra naturam uidetur, quae non igni, sed aquae dedit salem soluere, torrere autem igni, non aquae. sed ista, inquiunt, salis huius naturalis est uis, ut his contraria patiatur. haec igitur ratio redditur et de illo fonte Garamantico, ubi una uena friget diebus noctibusque feruet, ui utraque molesta tangentibus; haec et de illo alio, qui cum sit contrectantibus frigidus et facem sicut alii fontes extinguat accensam, dissimiliter tamen atque mirabiliter ipse idem accendit extinctam; haec et de lapide asbesto, qui cum ignem nullum habeat proprium, accepto tamen sic ardet alieno, ut non possit extingui; haec de ceteris, quae piget retexere, quibus licet uis insolita contra naturam inesse uideatur, alia tamen de illis non redditur ratio, nisi ut dicatur hanc eorum esse naturam. breuis sane ista est ratio, fateor, sufficiensque responsio. sed cum deus auctor sit naturarum omnium, cur nolunt fortiorem nos reddere rationem, quando aliquid uelut impossibile nolunt credere eisque redditionem rationis poscentibus respondemus hanc esse uoluntatem omnipotentis dei? qui certe non ob aliud uocatur omnipotens, nisi quoniam quidquid uult potest, qui potuit creare tam multa, quae nisi ostenderentur aut credendis hodieque dicerentur testibus, profecto impossibilia putarentur, non solum quae ignotissima apud nos uerum etiam quae notissima posui: sicut de calce, quod feruet in aqua, in oleo frigida est; de magnete lapide, quod nescio qua sorbitione insensibili stipulam non moueat et ferrum rapiat; de carne non putrescente pauonis, cum patuerit et Platonis; de palea sic frigente, ut fluescere niuem non sinat, sic calente, ut maturescere poma compellat; de igne fulgido, quod secundum suum fulgorem lapides coquendo candificet et contra eundem suum fulgorem urendo plurima offuscet. tale est et quod nigrae maculae offunduntur ex oleo splendido, similiter nigrae lineae de candido imprimuntur argento, de carbonibus etiam, quod accendente igne sic uertantur in contrarium, ut de lignis pulcherrimis taetri, fragiles de duris, imputribiles de putribilibus fiant... INTER CETERA. Etiam ipsa posui, quoniam apud eorum contra quos agimus historicos legi, ut ostenderem qualia multa multique illorum nulla reddita ratione in suorum litteratorum scripta litteris credant, qui nobis credere, quando id quod eorum experientiam sensumque transgreditur omnipotentem deum dicimus esse facturum, nec reddita ratione dignantur. nam quae melior et ualidior ratio de rebus talibus redditur, quam cum omnipotens ea posse facere perhibetur et facturus dicitur, quae praenuntiasse ibi legitur, ubi alia multa praenuntiauit, quae fecisse monstratur? ipse quippe faciet, quia se facturum ipse praedixit quae impossibilia putantur, qui promisit et fecit, ut ab incredulis gentibus incredibilia crederentur. Si autem respondent propterea se non credere quae de humanis semper arsuris nec umquam morituris corporibus dicimus, quia humanorum corporum naturam nouimus longe aliter institutam, unde nec illa ratio hic reddi potest, quae de illis naturis mirabilibus reddebatur, ut dici possit:„ uis ista naturalis est, rei huius ista natura est," quoniam scimus humanae carnis istam non esse naturam: habemus autem quid respondeamus de litteris sacris, hanc ipsam scilicet humanam carnem aliter institutam fuisse ante peccatum, id est ut posset numquam perpeti mortem, aliter autem post peccatum, qualis in haerumna huius mortalitatis innotuit, ut perpetem uitam tenere non possit. sic ergo aliter, quam nobis nota est, instituetur in resurrectione mortuorum."
153
CXXXVII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DBI XXI. AN HOC IVSTITIAE RATIO HABEAT, VT NON SINT EXTENSIORA POBNABVM TBM- PORA, QVAM FVEBINT PECCATOBVM. Sic autem quidam eorum, contra quos defendimus ciuitatem dei, iniustum putant, ut pro peccatis quamlibet magnis paruo scilicet tempore perpetratis, poena quisque damnetur aeterna, quasi ullius id umquam iustitia legis attendat, ut tanta mora temporis quisque puniatur, quanta mora temporis unde puniretur admisit. octo genera poenarum in Legibus scribit esse Tullius, damnum, uincla, uerbera, talionem, ignominiam, exilium, mortem, seruitutem. quid horum est quod in breue tempus pro cuiusque peccati celeritate coartetur, ut tanta uindicetur morula, quanta deprehenditur perpetratum, nisi forte talio? id enim agit, ut hoc patiatur quisque quod fecit. unde illud est legis: oculum pro oculo, dentem pro dente. fieri enim potest, ut tam breui tempore quisque amittat oculum seueritate uindictae, quam tulit ipse alteri improbitate peccati. porro autem si alienae feminae osculum infixum rationis sit uerbere uindicare, nonne qui illud puncto temporis fecerit, incomparabili horarum spatio uerberatur et suauitas delectationis exiguae diuturno dolore punitur? quid in uinculis? numquid tamdiu quisque iudicandus est esse debere, quamdiu fecit unde meruit alligari, cum iustissime annosas poenas seruus in compedibus pendat, qui uerbo ant ictu celerrime transeunte uel lacessiuit dominum uel plagauit? iam uero damnum, ignominia, exilium, seruitus cum plerumque sic infliguntur, ut nulla uenia relaxentur, nonne pro huius uitae modo similia poenis uidentur aeternis? ideo quippe aeterna esse non possunt, quia nec ipsa uita, quae his plectitur, porrigitur in aeternum; et tamen peccata, quae uindicantur longissimi temporis poenis, breuissimo tempore perpetrantur. nec quisquam extitit qui censeret tam cito nocentium finienda esse tormenta, quam cito factum est uel homicidium uel adulterium uel sacrilegium uel quodlibet aliud scelus non temporis longitudine, sed impietatis et iniquitatis magnitudine metiendum. qui uero pro aliquo grandi crimine morte multatur, numquid mora, qua occiditur, quae perbreuis est, eius supplicium leges aestimant et non quod eum in sempiternum auferunt de societate uiuentium? quod est autem de ista ciuitate mortali homines supplicio primae mortis, hoc est de illa ciuitate immortali homines supplicio secundae mortis auferre. sicut enim non efficiunt leges huius ciuitatis, ut in eam quisque reuocetur occisus, sic nec illius, ut in uitam reuocetur aeternam secunda morte damnatus. quomodo ergo uerum est, inquiunt, quod ait Christus uester: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur nobis, si temporale peccatum supplicio punitur aeterno? nec attendunt non propter aequalitatem temporis, sed propter uicissitudinem mali, id est ut qui mala fecerit mala patiatur, eandem dictam fuisse mensuram, quamuis hoc in ea re proprie possit accipi, de qua dominus cum hoc diceret loquebatur, id est de iudiciis et condemnationibus. proinde qui indicat et condemnat iniuste si indicatur et condemnatur iuste, in eadem mensura recipit, quamuis non hoc quod dedit; iudicio enim fecit, iudicio patietur; quamuis fecerit damnatione quod iniquum est, patitur damnatione quod iustum est.
154
CXXXVIII. SEQVITVK SETEXTVS. DE MAQVITVDINE PRAEVARICATIONIS PRIMAE, OB QVAM AETERNA POENA DEBEATVK QVI EXTRA GRATIAM FVEBIT SALVATORIS. Sed poena aeterna ideo dura et iniusta sensibus uidetur humanis, quia in hac infirmitate moribundorum sensuum deest ille sensus altissimae purissimaeque sapientiae, quo sentiri possit quantum nefas in illa prima praeuaricatione commissum est. quanto enim magis homo fruebatur deo, tanto maiore impietate dereliquit deum et factus est malo dignus aeterno, qui hoc in se peremit bonum, quod esse posset aeternus. hinc est uniuersi generis humani massa damnata, quoniam qui hoc primus admisit cum ea quae in illo fuerat radicata sua stirpe punitus est, ut nullus ab hoc iusto debitoque supplicio nisi misericordia et indebita gratia liberetur atque ita dispertiatur genus humanum, ut in quibusdam demonstretur quid ualeat misericors gratia, in ceteris quid iusta uindicta. neque enim utrumque demonstraretur in omnibus, quia, si omnes remanerent in poenis iustae damnationis, in nullo appareret misericors gratia; rursus si omnes a tenebris transferrentur in lucem, in nullo appareret ueritas ultionis. in qua propterea multo plures quam in illa sunt, ut sic ostendatur quid omnibus deberetur. quod si omnibus redderetur, iustitiam uindicantis iuste nemo reprehenderet; quia uero tam multi exinde liberantur, est unde agantur maximae gratiae gratuito muneri liberantis.
155
CXXXVIIII. SEQVITVR SETEXTVS. CONTRA OPINIONEM EORVM QVI PVTAJNT CRIMINOSIS SVPPLICIVM POST MORTEM CAVSA PVRGATIOKIS ADHIBERI. Platonici quidem, quamuis impunita nulla uelint esse peccata, tamen omnes poenas emendationi adhiberi putant uel humanis inflictas legibus uel diuinis siue in hac uita siue post mortem, si aut parcatur hic cuique aut ita plectatur, ut hic non corrigatur. hinc est Maronis illa sententia, ubi, cum dixisset de terrenis corporibus moribundisque membris, quod animae hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque nec auras suspiciunt clausae tenebris et carcere caeco, secutus adiunxit atque ait: quin et supremo cum lumine uita reliquit— id est cum die nouissimo reliquit eas ista uita— non tamen— inquit— omne malum miseris nec funditus[ omnes corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est multa diu concreta modis inolescere miris. ergo exercentur poenis ueterumque malorum supplicia expendunt; aliae panduntur inanes suspensae ad uentos, aliis sub gurgite uasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni. qui hoc opinantur, nullas poenas non, sed purgatorias uolunt esse post mortem, ut, quoniam terris superiora sunt elementa aqua, aer, ignis, ex aliquo istorum mundetur per expiatorias poenas quod terrena contagione contractum est. aer quippe accipitur in eo quod ait: suspensae ad uentos", aqua in eo quod ait:" sub gurgite uasto"; ignis autem suo nomine expressus est, cum dixit:" aut exuritur igni. nos uero etiam in hac quidem mortalitate esse quasdam poenas purgatorias confitemur, non quibus affliguntur quorum uita uel non inde fit melior uel potius inde fit prior; sed illis sunt purgatoriae qui eis coherciti corriguntur. ceterae omnes poenae siue temporariae siue sempiternae, sicut unusquisque diuina prouidontia tractandus est, inferuntur uel pro peccatis siue praeteritis siue in quibus adhuc uiuit ille qui plectitur, uel pro exercendis declarandisque uirtutibus per homines et angelos seu bonos seu malos. nam etsi quisque mali aliquid alterius improbitate uel errore patiatur, peccat quidem homo, qui uel ignorantia uel iniustitia cuiquam mali aliquid facit, sed non peccat deus, qui iusto, quamuis occulto iudicio sinit fieri. sed temporarias poenas alii in hac uita tantum, alii post mortem, alii et nunc\' et tunc, uerum tamen ante iudicium illud seuerissimum nouissimumque patiuntur. non autem omnes ueniunt in sempiternas poenas, quae post illud iudicium sunt futurae, qui post mortem sustinent temporales. nam quibusdam quod in isto non remittitur remitti in futuro saeculo, id est ne futuri saeculi aeterno supplicio puniantur, iam supra diximus. Rarissimi sunt autem qui nullas in hac uita, sed tantum postea poenas luunt. fuisse tamen aliquos, qui usque ad decrepitam senectutem ne leuissimam quidem febriculam senserint quietamque duxerint uitam, et ipsi nouimus et audiuimus.
156
CXL. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXI. DE HIS QVI EOS QVI PERMANENT IN CATHOLICA FIDE, ETIAM SI PESSIME VI- XERINT, TAMEN PROPTER FIDEI FVNDAMENTVM SALVANDOS ESSE DEFINIVNT. 1 Sunt qui propter id quod scriptum est: qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit, non nisi in ecclesia catholica perseuerantibus, quamuis in ea male uiuentibus, hoc promittunt, per ignem uidelicet saluandis merito fundamenti, de quo ait apostolus: fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. si quis autem aedificat super fundamentum aurum, argentum, lapides. pretiosos, ligna, faenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit, quoniam in igni reuelabitur, et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit, quod superaedificauit, mercedem accipiet; si cuius autem opus arserit, damnum patietur; ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem. dicunt ergo cuiuslibet uitae catholicum christianum Christum habere in fundamento, quod fundamentum nulla haeresis habet a corporis eius unitate praecisa; et ideo propter hoc fundamentum, etiam si malae uitae fuerit catholicus christianus, uelut qui superaedificauerit ligna, faenum, stipulam, putant eum saluum fieri per ignem, id est per poenas ignis illius liberari, quo igne ultimo iudicio punientur mali.
157
CXLI. EX EODEM LIBRO XXI. QVID SIT IN FVNDAMENTO HABERE CHRISTVM ET QVIBVS SPONDEATVR SALVS PER IGNIS VSTVRAM. Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet et ego in eo. ostendit quid sit non sacramento tenus, sed re uera corpus Christi manducare et eius sanguinem bibere; hoc est in Christo manere, ut in illo maneat et Christus. sic enim hoc dixit, tamquam diceret:" qui non in me manet et in quo non maneo, non se dicat aut existimet manducare corpus meum aut bibere sanguinem meum." non itaque manent in Christo qui non sunt membra eius. non sunt autem membra Christi qui se faciunt membra meretricis, nisi malum illud paenitendo esse destiterint et ad hoc bonum reconciliatione redierint. Sed habent, inquiunt, christiani catholici in fundamento Christum, a cuius unitate non recesserunt, tametsi huic fundamento superaedificauerunt quamlibet pessimam uitam uelut ligna, faenum, stipulam. recta itaque fides, per quam Christus. est fundamentum, quamuis cum damno— quoniam illa quae superaedificata sunt exurentur— tamen poterit eos quandoque ab illius ignis perpetuitate saluare. respondeat eis breuiter apostolus Iacobus: si quis dicat se fidem habere, opera autem non habeat, numquid poterit fides saluare eum? et quis est, inquiunt, de quo dicit apostolus Paulus: ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem? simul quis iste sit inquiramus; hunc autem non esse certissimum est, ne duorum apostolorum sententias mittamus in rixam, si unus dicit:" si etiam mala opera quis habuerit, saluabit eum per ignem fides;" alius autem: si opera non habeat, numquid poterit fides saluare eum? Inueniemus ergo quis possit saluari per ignem, si prius inuenerimus quid sit habere in fundamento Christum. quod ut de ipsa similitudine quantocius aduertamus, nihil in aedificio praeponitur fundamento. quisquis itaque sic habet in corde Christum, ut ei terrena et temporaria nec ea quae licita sunt atque concessa praeponat, fundamentum habet Christum; si autem praeponit, etsi uideatur habere fidem Christi, non est tamen in eo fundamentum Christus, cui talia praeponuntur; quanto magis, si salutaria praecepta contemnens committat inlicita, non praeposuisse Christum, sed postposuisse conuincitur, quem posthabuit imperantem siue concedentem, dum contra eius imperata siue concessa suam per flagitia delegit expleri libidinem? si quis itaque christianus diligit meretricem eique adhaerens unum corpus efficitur, iam in fundamento non habet Christum. si quis autem diligit uxorem suam, si secundum Christum, quis ei dubitet in fundamento esse Christum? si uero secundum hoc saeculum, si carnaliter, si in morbo concupiscentiarum, sicut et gentes, quae ignorant deum, etiam hoc secundum ueniam concedit apostolus, immo per apostolum Christus. potest ergo et iste in fundamento habere Christum. si enim nihil ei talis affectionis uoluptatisque praeponat, quamuis superaedificet ligna, faenum, stipulam, Christus est fundamentum; propter hoc saluus erit per ignem. delicias quippe huius modi amoresque terrenos propter coniugalem quidem copulam non damnabiles tribulationis ignis exuret. ad quem pertinent ignem et orbitates et quaecumque calamitates, quae auferunt haec. ac per hoc ei qui aedificauit erit aedificatio ista damnosa, quia non habebit quod superaedificauit, et eorum amissione cruciabitur, quibus fruendo utique laetabatur; sed per hunc ignem saluus erit merito fundamenti, quia, etsi utrum id habere mallet an Christum a persecutore proponeretur, illud Christo non praeponeretur. uide in apostoli uerbis hominem aedificantem super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos: qui sine uxore est, inquit, cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo. uide alium aedificantem ligna, faenum, stipulam: qui autem matrimonio iunctus est, inquit, cogitat ea quae sunt mundi, quomodo placeat uxori. uniuscuiusque opus manifestabitur; dies enim declarabit— dies utique tribulationis— quoniam in igni, inquit, reuelabitur. eandem tribulationem ignem uocat, sicut alibi legitur: uasa figuli probat fornax et homines iustos temtatio tribulationis. et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si cuius opus permanserit t- permanet enim quod quisque cogitat quae sunt dei, quomodo placeat deo— quod superaedificauit, mercedem accipiet— id est unde cogitauit, hoc sumet;— si cuius autem opus arserit, damnum patietur— quoniam quod dilexerat non habebit- ipse e autem saluus erit— quia nulla eum tribulatio ab illius fundamenti stabilitate semouit— sic tamen quasi per ignem— quod enim sine inliciente amore non habuit, sine urente dolore non perdit. ecce, quantum mihi uidetur, inuentus est ignis, qui nullum eorum damnet, sed unum ditet, alterum damnificet, ambos probet. si autem ignem illum loco isto uoluerimus accipere, de quo dominus dicit sinistris: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, ut in eis etiam isti esse credantur qui aedificant super fundamentum ligna, faenum, stipulam, eosque ex illo igne post tempus pro malis meritis impertitum liberet boni meriti fundamentum: quid arbtramur dextros, quibus dicetur: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, nisi eos qui aedificauerunt super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos? sed in illum ignem, de quo dictum est: sic tamen quasi per ignem, si hoc modo est intellegendus, utrique mittendi sunt, et dextri scilicet et sinistri. illo quippe igne utrique probandi sunt, de quo dictum est: dies enim declarabit, quoniam in igne reuelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. si ergo utrumque probabit ignis, ut, si cuius opus permanserit, id est non fuerit igne consumtum, quod superaedificauit, mercedem accipiat, si cuius autem opus arserit, damnum patiatur: profecto non est ipse aeternus ille ignis. in illum enim soli sinistri nouissima et perpetua damnatione mittentur, iste autem dextros probat. sed alios eorum sic probat, ut aedificium, quod super Christum fundamentum ab eis inuenerit esse constructum, non exurat atque consumat; alios autem aliter, id est ut quod superaedificauerunt ardeat damnumque inde patiantur, salui fiant autem, quoniam Christum in fundamento stabiliter positum praecellenti caritate. tenuerunt. si autem salui fient, profecto et ad dexteram stabunt et cum ceteris audient: uenite, benedicti patris mei, possidete paratum uobis regnum, non ad sinistram, ubi illi erunt qui salui non erunt et ideo audient: discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. nemo quippe ab illo igne saluabitur, quia in supplicium aeternum ibunt illi omnes, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, quo cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum. post istius sane corporis mortem, donec ad illum ueniatur qui post resurrectionem corporis futurus est damnationis et remunerationis ultimus dies, si hoc temporis interuallo spiritus defunctorum eius modi ignem dicuntur perpeti, quem non sentiant illi qui non habuerunt tales mores in huius corporis uita, ut eorum ligna et faenum et stipula consumatur, alii uero sentiant, qui eius modi secum aedificia portauerunt sine ibi tantum sine et hic et ibi sine ideo hic, ut non ibi saecularia, quamuis a damnatione uenialia, concremantem ignem transitoriae tribulationis inueniant: non redarguo, quia forsitan uerum est. potest quippe ad istam tribulationem pertinere etiam mors ipsa carnis, quae de primi peccati perpetratione concepta est, ut secundum cuiusque aedificium tempus, quod eam sequitur, ab unoquoque sentiatur. persecutiones quoque, quibus martyres coronati sunt et quas patiuntur quicumque christiani, probant utraque aedificia uelut ignis et alia con sumunt cum ipsis aedificatoribus, si Christum in eis non inueniunt fundamentum; alia sine ipsis, si inueniunt, quia licet cum damno salui erunt ipsi; alia uero non consumunt, quia talia reperiunt, quae maneant in aeternum. erit etiam in fine saeculi tribulatio tempore antichristi, qualis numquam antea fuit. quam multa erunt tunc aedificia siue aurea siue faenea super optimum fundamentum, quod est Christus Iesus, ut ignis ille probet utraque et de aliis gaudium, de aliis inferat damnum, neutros tamen perdat, in quibus haec inueniet propter stabile fundamentum. quicumque autem non dico uxorem, cuius etiam commixtione carnis ad carnalem utitur uoluptatem, sed ipsa quae ab eius modi delectationibus aliena sunt nomina pietatis humano more carnaliter diligendo Christo anteponit, non eum habet in fundamento et ideo non per ignem saluus erit, sed saluus non erit, quia esse cum saluatore non poterit, qui de hac re apertissime loquens ait: qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus;, et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. uerum qui has necessitudines sic amat carnaliter, ut tamen eas Christo domino non praeponat malitque ipsis carere quam Christo, si ad hunc fuerit articulum temtationis adductus, per ignem erit saluus, quia ex earum amissione tantum necesse est urat dolor, quantum haeserat amor. porro qui patrem, matrem, filios, filias secundum Christum dilexerit, ut ad eius regnum obtinendum eique cohaerendum illis consulat uel hoc in eis diligat, quod membra sunt Christi: absit, ut ista dilectio reperiatur in lignis, faeno et stipula consumenda, sed prorsus aedificio aureo, argenteo, gemmeo deputabitur. quomodo autem potest eos plus amare quam Christum, quos amat utique propter Christum?
157a
[ DE EXPOSITIONE PSALMI LXXX. Expone ergo, inquit, nobis ligna, faenum, stipulam qui aedificant supra fundamentum quomodo non pereant, sed salui fiant, sic tamen tamquam per ignem. obscura quidem illa quaestio, sed ut possum breuiter dicam, fratres. sunt homines omnino contemtores saeculi huius, quibus non est natum quidquid temporaliter fluit; non haerent dilectione aliqua terrenis operibus, casti, sancti, continentes, iusti, fortassis et omnia sua uendentes et pauperibus distribuentes aut possidentes tamquam non possidentes et utentes hoc mundo tamquam non utentes. sunt autem alii qui rebus infirmitati concessis inhaerent aliquantum dilectione: non rapit uillam alienam, sed sic amat suam, ut si perdiderit conturbetur; non appetit uxorem alienam, sed sic haeret, sic miscetur suae, ut modum non ibi teneat praescriptum tabulis liberorum procreandorum causa; non tollit aliena, sed repetit sua et habet indicium cum fratre suo. talibus enim dicitur: iam quidem omnino delictum est, quia iudicia habetis uobiscum. uerum ipsa iudicia in ecclesia iubet agi, non ad forum trahi; tamen delicta esse dicit. contendit enim christianus pro rebus terrenis amplius quam decet eum cui promissum est regnum caelorum; non totum cor sursum leuat, sed aliquam eius partem trahit in terram. denique si ueniat temtatio ducendi martyrii, illi qui habent in fundamento Christum et aedificant aurum, argentum, lapides pretiosos, qui dicunt ex hac opportunitate: bonum est mihi dissolui et esse cum Christo, alacres currunt, aut nihil aut modice de terrena fragilitate contristantur; illi autem amantes res proprias, domos proprias, grauiter conturbantur: faenum, stipula et lignum ardet. habent ergo ligna et faenum et stipulam super fundamentum, sed rerum concessarum, non inlicitarum. dico enim, fratres: possides fundamentum: haere caelo, calca terram. si talis es, non aedificas nisi aurum, argentum, lapides pretiosos; cum autem dixeris:" amo possessionem istam, timeo ne pereat" et imminet damnum et tu contristaris, non quidem praeponis eam Christo. nam sic amas possessionem istam, ut, si dicatur tibi:" ipsam uis an Christum?" et si tristis eam perdis, plus tamen amplecteris Christum, quem posuisti in fundamento: saluus eris tamquam per ignem. audi aliud: non potes tenere possessionem istam, nisi dixeris falsum testimonium; et hoc non facere Christum in fundamento ponere est. ueritas enim dixit: os, quod mentitur, occidit animam. ergo si possessionem tuam diligis, non tamen propter illam facis rapinam, non propter illam dicis falsum testimonium, non propter illam homicidium, non propter illam falsum iuras, non propter illam Christum negas, eo, quod non propter illam facis haec, Christum habes in fundamento; tamen quia diligis illam et contristaris, si perdis illam, super fundamentum posuisti non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, faenum, stipulam: saluus ergo eris, si ardere coeperit quod aedificasti, sic tamen tamquam per ignem. nemo ergo super fundamentum hoc aedificet adulteria, blasphemias, sacrilegia, idolatrias, periuria et putet se saluum futurum per ignem, quasi ista sint ligna, faenum, stipula; sed si aedificat amorem terrenorum super fundamentum regni caelorum, id est super Christum, ardebit amor rerum temporalium et ipse saluus erit per idoneum fundamentum. Inimici domini mentiti sunt ei dicendo: eo ad uineam et non eundo; et erit tempus non ad tempus, sed in aeternum. et qui sunt isti? et cibauit illos ei adipe frumenti. nostis adipem frumenti, unde cibantur multi inimici, qui mentiti sunt ei. et cibauit illos ex adipe frumenti: miscuit eos sacramentis suis. et Iudam, quando dedit buccellam, ex adipe frumenti cibauit; et inimicus domini mentitus est ei et erit tempus eius in aeternum. cibauit illos ex adipe frumenti. o ingratos! cibauit ex adipe frumenti et de petra melle saturauit eos: in heremo de petra aquam produxit, non mel. mel sapientia est, primatum dulcoris tenens in escis cordis. quam ergo multi inimici domini mentientes domino cibantur non solum ex adipe frumenti sed etiam de petra melle, de sapientia Christi! quam multi delectantur uerbo eius et cognitione sacramentorum eius, solutione parabularum eius! quam multi delectantur! quam multi clamant! et non est hoc mel de quolibet homine, sed de petra: petra autem erat Christus. quam multi ergo satiantur de melle isto! clamant, dicunt:" suaue est." dicunt:" nihil melius, nihil dulcius intellegi uel dici potuit." et tamen inimici domini mentiti sunt ei. nolo amplius immorari in rebus dolendis: quamquam terribiliter psalmus ad hoc finitus sit, tamen a fine eius, obsecro uos, recurramus ad caput: exultate deo adiutori nostro.]
158
CXLIL EX EODEM LIBRO XXI. CONTRA EORVM PERSVASIONEM QVI PVTANT SIBI NON OFFVTVRA PECCATA, IN QVIBVS, CVM ELEEMOSVNAS FACERENT, PERSTITERVNT. Restat eis respondere, qui dicunt aeterno igne illos tantummodo arsuros qui pro peccatis suis facere dignas elemosynas neglexerunt, propter illud quod ait apostolus Iacobus: iudicium autem sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. qui ergo fecit, inquiunt, quamuis non correxerit perditos mores, sed nefarie ac nequiter inter ipsas suas elemosynas uixerit, cum misericordia illi futurum est iudicium, ut aut non damnetur omnino aut post aliquod tempus a damnatione nouissima liberetur. nec ob aliud extimant Christum de solo dilectu atque neglectu elemosynarum discretionem inter dextros et sinistros esse facturum, quorum alios in regnum, alios in supplicium mittat aeternum. ut autem cotidiana sibi opinentur, quae facere non cessant omnino, qualiacumque et quantacumque sint, per elemosynas dimitti posse peccata, orationem, quam docuit ipse dominus, et suffragatricem sibi adhibere conantur et testem. sicut enim nullus est, inquiunt, dies, quo a christianis haec oratio non dicatur, ita nullum est cotidianum qualecumque peccatum, quod per illam non dimittatur, cum dicimus: dimitte nobis debita nostra, si quod sequitur facere curemus: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. non enim ait dominus, inquiunt:" si dimiseritis peccata hominibus, dimittet nobis pater uester cotidiana parua peccata" sed: dimittet, inquit, uobis peccata uestra. qualiacumque ergo uel quantacumque sint, etiam cotidie si perpetrentur nec ab eis uita discedat in melius commutata, per elemosynam ueniae non negatae remitti posse praesumunt. sed bene, quod isti dignas pro peccatis elemosynas commonent esse faciendas; quoniam, si dicerent qualescumque elemosynas pro peccatis. cotidianis et magnis et quantacumque scelerum consuetudine misericordiam posse impetrare diuinam, ut ea cotidiana remissio sequeretur, uiderent se rem dicere absurdam atque ridiculam. sic enim cogerentur fateri fieri posse, ut opulentissimus homo decem nummulis diurnis in elemosynas impensis homicidia et adulteria et nefaria quaeque facta redimeret. quod si absurdissimum atque insanissimum est dicere, profecto, si quaeratur quae dignae sint pro peccatis elemosynae— de quibus etiam Christi praecursor ille dicebat: facite ergo fructus dignos paenitentiae— procul dubio non inuenientur eas facere qui uitam suam usque ad mortem cotidianorum criminum perpetratione confodiunt. primo quia in auferendis rebus alienis longe plura diripiunt, ex quibus perexigua pauperibus largiendo Christum se ad hoc pascere existimant, ut licentiam malefactorum ab illo emisse uel cotidie potius emere credentes securi damnabilia tanta committant. qui si pro uno scelere omnia sua distribuerent indigentibus membris Christi, nisi desisterent a talibus factis habendo caritatem, quae non agit perperam, aliquid eis prodesse non posset. qui ergo dignas pro suis peccatis elemosynas facit, prius eas facere incipit a se ipso. indignum est enim, ut in se non faciat qui facit in proximum, cum audiat dicentem deum: diliges proximum tuum tamquam te ipsum; itemque audiat: miserere animae tuae placens deo. hanc elemosynam, id est ut deo placeat, non faciens animae suae quomodo dignas pro peccatis suis elemosynas facere dicendus est? ad hoc enim et illud scriptum est: qui sibi malignus est, cui bonus erit? orationes quippe adiuuant elemosynae; et utique intuendum est quod legimus: fili, peccasti; ne adicias iterum et de praeteritis deprecare, ut tibi dimittantur. propter hoc ergo elemosynae faciendae sunt, ut, cum de praeteritis peccatis deprecamur, existimant, non ut in eis perseuerantes licentiam male faciendi nos per elemosynas comparare credamus. Ideo autem dominus et dextris elemosynas ab eis factas et sinistris non factas se imputaturum esse praedixit, ut hinc ostenderet quantum ualeant elemosynae ad priora delenda, non ad perpetua impune committenda peccata. tales autem elemosynas non dicendi sunt facere qui uitam nolunt a consuetudine scelerum in melius commutare, quia et in hoc quod ait: quando uni ex minimis meis non fecistis, mihi non fecistis, ostendit eos non facere etiam quando se facere existimant. si enim christiano esurienti panem tamquam christiano darent, profecto sibi panem iustitiae, quod ipse Christus. est, non negarent, quoniam deus non cui detur, sed quo animo detur attendit. qui ergo Christum diligit in christiano, hoc animo ei porrigit elemosynam, quo accedit ad Christum, non quo uult impunitus recedere a Christo. tanto. enim magis quisque deserit Christum, quanto magis diligit quod improbat Christus. numquid cuiquam prodest quod baptizatur, si non iustificatur P nonne qui dixit: nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum dei, ipse etiam dixit: nisi abundauerit iustitia uestra super iustitiam scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum? cur illud timendo multi currunt baptizari et hoc non timendo non multi currant iustificari P sicut ergo non fratri suo dicit: fatue, qui cum hoc dicit, non ipsi fraternitati, sed peccato eius infensus est— alioquin reus erit gehennae ignis— ita e contrario qui porrigit elemosynam christiano, non christiano porrigit qui non in eo diligit Christum; non autem diligit Christum qui iustificari recusat in Christo. et quemadmodum si quis praeoccupatus fuerit hoc delicto, ut fratri suo dicat: fatue, id est non eius peccatum uolens auferre conuicietur iniuste, parum est illi ad hoc redimendum elemosynas facere, nisi etiam quod ibi sequitur remedium reconciliationis adiungat- ibi enim sequitur: si ergo offers munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te, relinque ibi munus tuum ad altare et uade prius reconciliari fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum— ita parum est elemosynas quantaslibet facere pro quocumque scelere et in consuetudine scelerum permanere. oratio uero cotidiana, quam docuit ipse Iesus— unde et dominica nominatur— delet quidem cotidiana peccata, cum cotidie dicitur: dimitte nobis debita nostra atque id quod sequitur non solum dicitur sed etiam fit: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed quia fiunt peccata, ideo dicitur, non ut ideo fiant, quia dicitur. per hanc enim nobis uoluit saluator ostendere, quantumlibet iuste in huius uitae caligine atque infirmitate uiuamus, non nobis deesse peccata, pro quibus dimittendis debeamus orare et eis qui in nos peccant, ut et nobis ignoscatur, ignoscere. non itaque propterea dominus ait: si dimiseritis peccata hominibus, dimittit uobis pater uester peccata uestra, ut de hac oratione confisi securi cotidiana scelera faceremus uel potentia, qua non timeremus hominum leges, uel astutia, qua ipsos homines falleremus; sed ut per illam disceremus non putare nos esse sine peccatis, etiam si a criminibus essemus immunes; sicut etiam legis ueteris sacerdotes hoc ipsum deus de sacrificiis admonuit, quae iussit eos primum pro suis, deinde pro populi offerre peccatis. nam et ipsa uerba tanti magistri et domini nostri uigilanter intuenda sunt. non enim ait:" si dimiseritis peccata hominibus, et pater uester dimittet nobis qualiacumque peccata" sed ait: peccata uestra. cotidianam quippe orationem docebat et iustificatis utique discipulis loquebatur. quid est ergo: peccata uestra nisi" peccata, sine quibus nec uos eritis, qui iustificati et sanctificati estis"? ubi ergo illi qui per hanc orationem occasionem perpetrandorum cotidie scelerum quaerunt, dicunt dominum significasse etiam magna peccata, quoniam non dixit:" dimittet uobis parua", sed peccata uestra: ibi nos considerantes qualibus loquebatur et audientes dictum: peccata uestra nihil aliud debemus existimare quam parua, quoniam talium iam non erant magna. uerum tamen nec ipsa magna, a quibus omnino mutatis in melius moribus recedendum est, dimittuntur orationibus, nisi fiat quod ibi dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. si enim minima peccata, sine quibus non est etiam uita iustorum, aliter non remittuntur, quanto magis multis et magnis criminibus inuoluti, etiam si ea perpetrare desinant, nullam indulgentiam consecuntur, si ad remittendum aliis quod in eis quisque peccauerit inexorabiles fuerint, cum dicat dominus: si autem non dimiseritis hominibus, neque pater uester dimittet uobis. ad hoc enim ualet quod etiam Iacobus apostolus ait, iudicium futurum sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. uenire quippe debet in mentem ille seruus, cui debitori dominus eius relaxauit decem milia talentorum, quae postea iussit ut redderet, quia ipse non misertus est conserui sui, qui ei debebat centum denarios. in his ergo qui filii sunt promissionis et uasa misericordiae, ualet quod ait idem apostolus consequenter adiungens: super exsultat autem misericordia iudicio, quoniam et illi iusti, qui tanta sanctitate uixerunt, ut alios quoque recipiant in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mamona iniquitatis, ut tales essent, misericordia liberati sunt ab eo qui iustificat impium, imputans mercedem secundum gratiam, non secundum debitum. in eorum quippe numero est apostolus, qui dicit: misericordiam consecutus sum, ut fidelis essem. illi autem qui recipiuntur a talibus in tabernacula aeterna, fatendum est quod non sint his moribus praediti, ut eis liberandis sine suffragio sanctorum sua possit uita sufficere; ac per hoc multo amplius in eis superexsultat misericordia iudicio. nec tamen ideo putandus est quisquam sceleratissimus nequaquam uita uel bona uel tolerabiliore mutatus recipi in tabernacula aeterna, quoniam obsecutus est sanctis de mamona iniquitatis, id est de pecunia uel diuitiis, quae male fuerant adquisitae, aut etiam si bene, non tamen ueris, sed quas iniquitas putat esse diuitias, quoniam nescit quae sunt uerae diuitiae, quibus illi abundant qui et alios recipiunt in tabernacula aeterna. est itaque quidam uitae modus nec tam malae, ut his qui eam uiuunt nihil prosit ad capessendum regnum caelorum largitas elemosynarum, quibus etiam iustorum sustentatur inopia et fiunt amici qui in tabernacula aeterna suscipiant, nec tam bonae, ut ad tantam beatitudinem adipiscendam eis ipsa sufficiat, nisi eorum meritis quos amicos fecerint misericordiam consequantur. mirari autem soleo etiam apud Vergilium reperiri istam domini sententiam, ubi ait: facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut et ipsi recipiant uos in tabernacula aeterna; cui est et illa simillima: qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet; et qui recipit iustum in nomine iusti, meroedem iusti accipiet. nam cum Elysios campos poeta ille describeret, ubi putant habitare animas beatorum, non solum ibi posuit eos qui propriis meritis ad illas sedes peruenire potuerunt, sed adiecit atque ait: quique sui memores alios fecere merendo, id est qui promeruerunt alios eosque sui memores promerendo fecerunt; prorsus tamquam eis dicerent quod frequentatur ore christianorum, cum se cuique sanctorum humilis quisque commendat et dicit:" memor mei esto", atque id ut esse possit promerendo efficit. sed quis iste sit modus et quae sint ipsa peccata, quae ita impediunt peruentionem ad regnum dei, ut tamen amicorum sanctorum meritis impetrent indulgentiam, difficillimum est inuenire, periculosissimum definire. ego certe usque ad hoc tempus cum inde satagerem, ad eorum indaginem peruenire non potui. et fortassis propterea latent, ne studium proficiendi ad omnia cauenda peccata pigrescat; quoniam si scirentur quae uel qualia sint delicta, pro quibus etiam permanentibus nec prouectu uitae melioris absumtis intercessio sit inquirenda et speranda iustorum, eis secura se obuolueret humana segnitia nec euolui talibus implicamentis ullius uirtutis expeditione curaret, sed tantummodo quaereret aliorum meritis liberari, quos amicos sibi de mamona iniquitatis elemosynarum largitate fecisset. nunc uero dum uenialis iniquitatis, etiam si perseueret, ignoratur modus, profecto et studium in meliora proficiendi orando et instando uigilantius adhibetur et faciendi de mamona iniquitatis sanctos amicos cura non spernitur. uerum ista liberatio, quae fit siue suis quibusque orationibus siue intercedentibus sanctis, id agit, ut in ignem quisque non mittatur aeternum, non ut, cum fuerit missus, post quantumcumque tempus inde eruatur. nam et illi qui putant sic intellegendum esse quod scriptum est, afferre terram bonam uberem fructum, aliam tricenum, aliam sexagenum, aliam centenum, ut sancti pro suorum diuersitate meritorum alii tricenos homines liberent, alii sexagenos, alii centenos, hoc in die iudicii futurum suspicari solent, non post iudicium. qua opinione quidam cum uideret homines impunitatem sibi peruersissime pollicentes, eo quod omnes isto modo ad liberationem pertinere posse uideantur. elegantissime respondisse perhibetur, bene potius esse uiuendum, ut inter eos quisque reperiatur qui pro aliis intercessuri sunt liberandis, ne tam pauci sint, ut cito ad numerum suum uel tricenum uel sexagenum uel centenum unoquoque eorum perueniente multi remaneant, qui erui iam de poenis illorum intercessione non possint et in eis inueniatur quisquis sibi spem fractus alieni temeritate uanissima pollicetur.
159
CXLIII. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XXH. DE AETERNA DEI ET IN- COMMVTABILI VOLVNTATE. Multa fiunt quidem a malis contra uoluntatem dei; sed tantae est ille sapientiae tantaeque uirtutis, ut in eos exitus siue fines, quos bonos et iustos ipse praesciuit, tendant omnia, quae uoluntati eius uidentur aduersa. ac per hoc cum deus mutare dicitur uoluntatem, ut quibus lenis erat uerbi gratia reddatur iratus, illi potius quam ipse mutantur et eum quodam modo mutatum in his quae patiuntur inueniunt; sicut mutatur sol oculis sauciatis et asper quodam modo ex miti et ex delectabili molestus efficitur, cum ipse apud se ipsum maneat idem qui fuit. dicitur etiam uoluntas dei, quam facit in cordibus oboedientium mandatis eius, de qua dicit apostolus: deus est enim, qui operatur in uobis et uelle; sicut iustitia dei non solum qua ipse iustus est dicitur, sed illa etiam quam in homine, qui ab illo iustificatur, facit. sic et lex eius uocatur, quae potius est hominum, sed ab ipso data; nam utique homines erant quibus ait Iesus: in lege uestra scriptum est, cum alio loco legamus: lex dei eius in corde eius. secundum hanc uoluntatem, quam deus operatur in hominibus, etiam uelle dicitur quod non ipse uult, sed suos id nolentes facit; sicut dicitur cognouisse quod ut cognosceretur fecit, a quibus ignorabatur. neque enim dicente apostolo: nunc autem cognoscentes deum, immo cogniti a deo, fas est, ut credamus, quod eos tunc cognouerit deus praecognitos ante constitutionem mundi; sed tunc cognouisse dictus est, quod tunc ut cognosceretur effecit. de his locutionum modis iam et in superioribus libris memini disputatum. secundum hanc ergo uoluntatem, qua deum uelle dicimus quod alios effecit uelle, a quibus futura nesciuntur, multa uult nec facit. multa enim uolunt fieri sancti eius ab illo inspirata sancta uoluntate nec fiunt; sicut orant pro quibusdam pie sancteque, et quod orant non facit, cum ipse in eis hanc orandi uoluntatem sancto spiritu suo fecerit. ac per hoc. quando secundum deum uolunt et orant sancti, ut quisque sit saluus, possumus illo modo locutionis dicere:" uult deus et non facit", ut ipsum dicamus uelle, qui ut uelint isti facit. secundum illam uero uoluntatem suam, quae cum eius praescientia sempiterna est, profecto in caelo et in terra omnia quaecumque uoluit non solum praeterita uel praesentia sed etiam futura iam fecit. uerum antequam ueniat tempus, quo uoluit, ut fieret quod ante tempora uniuersa praesciuit atque disposuit., dicimus:" fiet quando deus uoluerit; si autem non solum tempus, quo futurum est, uerum etiam utrum futurum sit ignoramus, dicimus:„ fiet, si deus uoluerit"; non quia deus nouam uoluntatem, quam non habuit, tunc habebit, sed quia id quod ex aeternitate in eius immutabili praeparatum est uoluntate tunc erit.[ ITEM DE EADEM VOLVNTATE DEI. EX PSALMO CX. Magna opera domini, exquisita in omnes uolun- tat e s eius. scrutare, exquire, uestiga, si potes, omnes uoluntates domini, in omnibus semper magna opera eius inuenies. nulla enim uoluntas potentior est ipsius uoluntate, contra quam cum aliquid fieri sinit, misericordiam suam iustitiamque demonstrat. sicut enim uult, ut homo non peccet, ita uult peccatori parcere, ut reuertatur et uiuat, ita etiam uult in peccatis perseuerantem punire, ut iustitiae potentiam contumax non euadat: ac sic quidquid delegeris, o homo, non deerit deo unde suam de te compleat uoluntatem. siue ergo iustificet impium siue arguat pigrum siue exspectet auersum seu deserat puniendum, semper misericors est, semper iustus, semper omnipotens.]
160
CXLIIII. SEQVITVR SETEXTVS. DE PEOMISSIONE AETERNAE BEATITVDINIS SANCTOEVM ET PERPETVIS SVPPLICIIS IMPIOEVM. Quapropter, ut cetera tam multa praeteream, sicut nunc in Christo uidemus impleri quod promisit Abrahae dicens: in semine tuo benedicentur omnes gentes, ita quod eidem semini eius promisit implebitur, ubi ait per prophetam: resurgent qui erant in monumentis, et quod ait: erit caelum nouum et terra noua, et non erunt memores priorum nec ascendet in cor ipsorum, sed laetitiam et exsultationem inuenient in ea. ecce ego faciam Hierusalem exsultationem et populum meum laetitiam; et exsultabo in Hierusalem et laetabor in populo meo, et ultra non audietur in illa uox fletus. et per alium prophetam quod praenuntiauit dicens eidem prophetae: in tempore illo saluabitur populus tuus omnis, qui inuentus fuerit scriptus in libro, et multi dormientium in terrae puluere— siue, ut quidam interpretati sunt, aggere— exsurgent, hi in uitam aeternam et hi in opprobrium et in confusionem aeternam. et alio loco per eundem prophetam: accipient regnum sancti altissimi et obtinebunt illud usque in saeculum et usque in saeculum saeculorum; et paulo post: regnum, inquit, eius regnum sempiternum; et alia, quae ad hoc pertinentia in libro uicesimo posui, sine quae non posui et tamen in eisdem litteris scripta sunt, uenient et haec, sicut ista uenerunt, quae increduli non putabant esse uentura. idem quippe deus utraque promisit, utraque uentura esse praedixit, quem perhorrescunt nomina paganorum etiam teste Porphyrio, nobilissimo philosopho paganorum.
161
CXLV. SEQVITVB: CONTRA SAPIENTES MVNDI, QVI PVTANT TERRENA HOMINVM CORPORA AD CAELESTE HABITACVLVM NON POSSE TRANSFERRI. Sed uidelicet homines docti atque sapientes contra uim tantae auctoritatis, quae omnia genera hominum, sicut tanto ante praedixit, in hoc credendum sperandumque conuertit, acute sibi argumentari uidentur aduersus corporum resurrectionem et dicere quod in tertio de republica libro a Cicerone commemoratum est. nam cum Herculem et Romulum ex hominibus deos esse factos asseueraret:" quorum non corpora" inquit" sunt in caelum elata; neque enim natura pateretur, ut id quod esset e terra nisi in terra maneret." haec est magna ratio sapientium, quorum dominus nouit cogitationes, quoniam uanae sunt. si enim animae tantummodo essemus, id est sine ullo corpore spiritus, et in caelo habitantes terrena animalia nesciremus nobisque futurum esse diceretur, ut terrenis corporibus animandis quodam uinculo mirabili necteremur: nonne multo fortius argumentaremur id credere recusantes et diceremus naturam non pati, ut res incorporea ligamento corporeo uinciretur? et tamen plena est terra uegetantibus animis haec membra terrena miro sibi modo conexa et implicata. cur ergo eodem uolente deo, qui fecit hoc animal, non poterit terrenum corpus in caeleste corpus attolli, si animus omni ac per hoc etiam caelesti corpore praestabilior terreno corpori potuit inligari? an terrena particula tam exigua potuit aliquid caelesti corpore melius apud se tenere, ut sensum haberet et uitam, et eam sentientem atque uiuentem dedignabitur caelum suscipere aut susceptam non poterit sustinere, cum de re sentiat et uiuat ista meliore, quam est corpus omne caeleste? sed ideo nunc non fit, quia nondum est tempus, quo id fieri uoluit, qui hoc quod uidendo iam uiluit multo mirabilius quam illud quod ab istis non creditur fecit. cur enim non uehementius admiramur incorporeos animos caelesti corpore potiores terrenis inligari corporibus quam corpora licet terrena sedibus quamuis caelestibus, tamen corporeis sublimari, nisi quia hoc uidere consueuimus et hoc sumus, illud uero nondum sumus nec aliquando adhuc uidimus? nam profecto sobria ratione consulta mirabilioris esse diuini operis reperitur incorporalibus corporalia quodam modo attexere quam licet diuersa, quia illa caelestia, ista terrestria, tamen corpora et corpora copulare. sed hoc incredibile fuerit aliquando.
162
CXLVI. SEQVITVR: DE CARNIS RESVRRECTIONE, QVAM QVIDAM MVNDO CREDENTE NON CREDVNT. Ecce iam credidit mundus sublatum terrenum Christi corpus in caelum, resurrectionem carnis et ascensionem in supernas sedes paucissimis remanentibus atque stupentibus uel doctis uel indoctis iam crediderunt et docti et indocti. si rem credibilem crediderunt, uideant quam sint stolidi qui non credunt. si autem res incredibilis credita est, etiam hoc utique incredibile est, sic creditum esse quod incredibile est. haec igitur duo incredibilia, resurrectionem scilicet nostri corporis in aeternum et rem tam incredibilem mundum esse crediturum, idem deus, antequam uel unum horum fieret, ambo futura esse praedixit. unum duorum incredibilium iam factum uidemus, ut quod erat incredibile crederet mundus: cur id quod reliquum est desperatur, ut etiam hoc ueniat quod incredibile credidit mundus, sicut iam uenit quod similiter incredibile fuit, ut rem tam incredibilem crederet mundus, quando quidem hoc utrumque incredibile, quorum uidemus unum, alterum credimus, in eisdem litteris praedictum sit, per quas credidit mundus?
163
CXLVIL SEQVITVR: QVOD VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET VIR- TVTIS FVERIT DIVINAE, NON PERSVASIONIS HVMANAE; ET DE ROMVLI FALSA DIVINITATE. Et ipse modus, quo mundus credidit, si consideretur, incredibilior inuenitur. ineruditos liberalibus disciplinis et omnino, quantum ad istorum doctrinas attinet, impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, non rhetorica inflatos, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare huius saeculi paucissimos misit atque ita ei omni genere tam multos pisces et tanto mirabiliores, quanto rariores, etiam philosophos cepit. duobus illis incredibilibus, si placet, immo quia placere debet, addamus hoc tertium. iam ergo tria sunt incredibilia, quae tamen facta sunt. incredibile est Christum resurrexisse in carne et in caelum ascendisse cum carne; incredibile est mundum rem tam incredibilem credidisse; incredibile est homines ignobiles, infimos, paucissimos, imperitos rem tam incredibilem tam efficaciter mundo et in illo etiam doctis persuadere potuisse. horum trium incredibilium primum nolunt isti cum quibus agimus credere; secundum coguntur et cernere; quod non inueniunt unde sit factum, si non credunt tertium. resurrectio certe Christi et in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascensio toto iam mundo praedicatur et creditur. si credibilis non est, unde toto terrarum orbe iam credita est? si multi, nobiles, sublimes, docti eam se uidisse dixerunt et quod uiderunt diffamare curarunt, eis mundum credidisse non mirum est, sed istos adhuc credere nolle perdurum est; si autem, ut uerum est, obscuris, paucis, minimis, indoctis eam se uidisse dicentibus et scribentibus credidit mundus, cur pauci obstinatissimi, qui remanserunt, ipsi mundo iam credenti adhuc usque non credunt? qui propterea numero exiguo ignobilium, infimorum, imperitorum hominum credidit, quia in tam contemtibilibus testibus multo mirabilius diuinitas se ipsa persuasit. eloquia namque persuadentium, quae dicebant, mira fuerunt facta, non uerba. qui enim Christum in carne resurrexisse et cum illa in caelum ascendisse non uiderant, id se uidisse narrantibus, non loquentibus tantum sed etiam mirifica facientibus signa crediderunt. homines quippe, quos unius uel, ut multum, duarum linguarum fuisse nouerant, repente linguis omnium gentium loquentes mirabiliter audiebant. claudum ab uberibus matris ad eorum uerbum in Christi nomine post XL annos incolumem constitisse, sudaria de corporibus eorum ablata sanandis profuisse languentibus, in uia, qua fuerant transituri, positos in ordine innumerabiles morbis uariis laborantes, ut ambulantium super eos umbra transiret, continuo salutem solere recipere et alia multa stupenda in Christi nomine per eos facta, postremo etiam mortuos resurrexisse cernebant. quae si, ut leguntur, gesta esse concedunt, ecce tot incredibilia tribus illis incredibilibus addimus et, ut credatur unum incredibile, quod de carnis resurrectione atque in caelum ascensione dicitur, multorum incredibilium testimonia tanta congerimus et nondum ad credendum horrenda duritia incredulos flectimus. si uero per apostolos Christi, ut eis crederetur resurrectionem atque ascensionem praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non credunt, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod eam terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. Recolamus etiam hoc loco illud quod de Romuli credita diuinitate Tullius admiratur. uerba eius ut scripta sunt inseram." magis est" inquit" in Romulo admirandum, quod ceteri, qui dei ex hominibus facti esse dicuntur, minus eruditis hominum saeculis fuerunt, ut fingendi procliuis esset ratio, cum imperiti facile ad credendum impellerentur, Romuli autem aetatem minus his sescentis annis iam inueteratis litteris atque doctrinis omnique illo antiquo ex inculta hominum uita errore sublato fuisse cernimus." et paulo post de eodem Romulo ita loquitur, quod ad hunc pertinet sensum:" ex quo intellegi potest" inquit" permultis annis ante Homerum fuisse quam Romulum, ut iam doctis hominibus ac temporibus ipsis eruditis ad fingendum uix quicquam esset loci. antiquitas enim recepit fabulas fictas etiam nonnumquam incondite; haec aetas autem iam exculta praesertim eludens omne, quod fieri non potest, respuit." unus e numero doctissimorum hominum idemque eloquentissimus omnium Marcus Tullius Cicero propterea dicit diuinitatem Romuli mirabiliter creditam, quod erudita iam tempora fuerunt, quae falsitatem non reciperent fabularum. Sed ualde ridiculum est de Romuli falsa diuinitate, cum de Christo loquimur, facere mentionem. uerum tamen cum sescentis ferme annis ante Ciceronem Romulus fuerit atque illa aetas iam fuisse doctrinis dicatur exculta, ut quod fieri non potest omne respueret, quanto magis post sescentos annos ipsius tempore Ciceronis maximeque postea sub Augusto atque Tiberio eruditioribus utique temporibus resurrectionem carnis Christi atque in caelum ascensionem tamquam id quod fieri non potest mens humana ferre non posset eludensque ab auribus cordibusque respueret, nisi eam fieri potuisse atque factam esse diuinitas ipsius ueritatis uel diuinitatis ueritas et contestantium miraculorum signa monstrarent, ut terrentibus et contradicentibus tam multis tamque magnis persecutionibus praecedens in Christo, deinde in ceteris ad nonum saeculum secutura resurrectio atque immortalitas carnis et fidelissime crederetur et praedicaretur intrepide et per orbem terrae pullulatura fecundius cum martyrum sanguine sereretur. legebantur enim praeconia praecedentia prophetarum, concurrebant ostenta uirtutum et persuadebatur ueritas noua consuetudini, non contraria rationi, donec orbis terrae, qui persequebatur furore, sequeretur fide.
164
CXLVIII. SEQVITVR: DE MIRACVLIS, QVAE VT MVNDVS IN CHRISTVM CREDERET FACTA SVNT ET FIERI MVNDO CREDENTE NON DESINVNT. Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta esse, non fiunt? possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc, ut crederet mundus. quisquis adhuc prodigia, ut credat, inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit. uerum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? unde temporibus eruditis et omne, quod fieri non potest, respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus? an forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? cur ipsi ergo non credunt? breuis est igitur nostra complexio: aut incredibilis rei, quae non uidebatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et uidebantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem. hoc ad refellendos uanissimos dixerim. nam facta esse multa miracula, quae attestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne, in qua resurrexit, ascendit, negare non possumus. in eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt et propter quod credendum facta sunt. haec ut fidem facerent innotuerunt, haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine sine per sacramenta eius siue per orationes uel memoriae sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur. canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum. haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur uix a tota ipsa ciuitate uel quocumque commanentium loco. nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit ciuitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate uel dubitatione credantur, quamuis christianis fidelibus a fidelibus indicentur.
165
CXLVIIII EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. AN AD DOMINICI CORPORIS MODVM OMNIVM MORTVORVM RESVRRECTVRA SVNT CORPORA. Christus in ea mensura corporis, in qua mortuus est, resurrexit nec fas est dicere, cum resurrectionis omnium tempus uenerit, accessuram corpori eius eam magnitudinem, quam non habuit, quando in ea discipulis, in qua illis erat notus, apparuit, ut longissimis fieri possit aequalis. si autem dixerimus ad domini corporis modum etiam quorumcumque maiorum corpora redigenda, peribit de multorum corporibus plurimum, cum ipse nec capillum periturum esse promiserit. restat ergo, ut suam recipiat quisque mensuram, quam uel habuit in iuuentate, etiam si senex sit mortuus, uel fuerat. habiturus, etiam si est ante defunctus, atque illud quod commemorauit apostolus de mensura aetatis plenitudinis Christi, ant propter aliud intellegamus dictum esse, id est ut illi capiti in populis christianis accedente omnium perfectione membrorum aetatis eius mensura compleatur, aut, si hoc de resurrectione corporum dictum est, sic accipiamus dictum, ut nec infra nec ultra iuuenalem formam resurgant corpora mortuorum, sed in eius aetate et robore, usque ad quam Christum hic peruenisse cognouimus— circa XXX quippe annos definierunt esse etiam saeculi huius doctissimi homines iuuentutem, quae cum fuerit spatio proprio terminata, inde iam hominem in detrimenta uergere grauioris ac senilis aetatis— et ideo non esse dictum in mensuram corporis uel in mensuram staturae, sed: in mensuram aetatis plenitudinis Christi.
166
CL. SEQVITVR: QVALIS INTELLEGENDA SIT CONFORMATIO SANCTORVM AD IMAGINEM FILII DEI. Illud etiam quod ait praedestinatos conformes imaginis filii dei, potest et secundum interiorem hominem intellegi— unde nobis alio loco dicit: nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in nouitate mentis uestrae; ubi ergo reformamur, ne conformemur huic saeculo, ibi conformamur dei filio— potest et sic accipi, ut quemadmodum nobis ille mortalitate, ita nos illi efficiamur immortalitate conformes, quod quidem et ad ipsam resurrectionem corporum pertinet. si autem etiam in his uerbis, qua forma resurrectura sint corpora, sumus admoniti, sicut illa mensura, ita et ista conformatio non quantitatis intellegenda est, sed aetatis. resurgent itaque omnes tam magni corpore, quam uel erant uel futuri erant aetate iuuenali; quamuis nihil. oberit, etiam si erit infantilis uel senilis corporis forma, ubi nec mentis nec ipsius corporis ulla remanebit infirmitas. unde etiam si quis in eo corporis modo, in quo defunctus est, resurrecturum unumquemque contendit, non est cum illo laboriosa contradictione pugnandum.
167
CLI. SEQVITVR: AN IN SVO SEXV RESVSCITANDA ATQVE MANSVRA SINT CORPORA FEMINARVM. Nonnulli propter hoc quod dictum est: donec occurramus omnes in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, et: conformes imaginis filii dei nec in sexu femineo resurrecturas feminas credunt, sed in uirili omnes aiunt, quoniam deus solum uirum fecit ex limo, feminam ex uiro. sed mihi melius sapere uidentur qui utrumque sexum resurrecturum esse non dubitant. non enim libido ibi erit, quae confusionis est causa. nam priusquam peccassent, nudi erant et non confundebantur uir et femina. corporibus ergo illis uitia detrahentur, natura seruabitur. non est autem uitium sexus femineus, sed natura, quae tunc quidem et a concubitu et a partu immunis erit. erant tamen membra feminea non accommodata usui ueteri, sed decori nouo, quo non alliciatur aspicientis concupiscentia, quae nulla erit, sed dei laudetur sapientia atque clementia, qui et quod non erat fecit et liberabit a corruptione quod fecit. ut enim in exordio generis humani de latere uiri dormientis costa detracta femina fieret, Christum et ecclesiam tali facto iam tunc prophetari oportebat. sopor quippe ille uiri mors erat Christi, cuius exanimis in cruce pendentis latus lancea perforatum est, atque inde sanguis et aqua profluxit; quae sacramenta esse nouimus, quibus aedificatur ecclesia. nam hoc etiam uerbo scriptura usa est, ubi non legitur" formauit" aut finxit, sed: aedificauit eam in mulierem; unde apostolus dicit: in aedificatione corporis Christi, quod est ecclesia. creatura est ergo dei femina sicut uir; sed ut de uiro fieret, unitas commendata; at autem illo modo fieret, Christus, ut dictum est, et ecclesia figurata est. qui ergo utrumque sexum instituit, utrumque restituet. denique ipse Iesus interrogatus a Sadducaeis, qui negabant resurrectionem, cuius septem fratrum erit uxor, quam singuli habuerunt, dum quisque eorum uellet defuncti semen, sicut lex praeceperat, excitare: erratis, inquit, nescientes scripturas neque uirtutem dei; et cum locus esset, ut diceret:" de qua enim me interrogatis, uir erit etiam ipsa, non mulier", non hoc dixit, sed dixit: in resurrectione enim neque nubent neque uxores ducent, sed sunt sicut angeli dei in caelo. aequales utique angelis immortalitate ac felicitate, non carne, sicut nec resurrectione, qua non indiguerunt angeli, quoniam nec mori potuerunt. nuptias ergo dominus futuras negauit esse in resurrectione, non feminas; et ibi negauit, ubi talis quaestio uertebatur, ut eam negato sexu muliebri celeriore facilitate dissolueret, si eum ibi praenosceret non futurum; immo etiam futurum esse firmauit dicendo: non nubent, quod ad feminas pertinet, nec uxo res ducent, quod ad uiros. erunt ergo quae uel nubere hic solent uel ducere uxores; sed ibi hoc non facient.
168
CLII. EX EODEM LIBRO XXII DE CIVITATE DEL QVOD IN RESVR- BECTIONE MORTVORVM NATVRA COBPORVM QVIBVSLIBET MODIS DISSIPATORVM IN INTEGRVM REVOCANDA SIT. Absit, ut ad resuscitanda corpora uitaeque reddenda non possit omnipotentia creatoris omnia reuocare, quae uel bestiae uel ignis absnmsit uel in puluerem cineremne conlapsum uel in humorem solutum uel in auras est exhalatum. absit, at sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid abstractum sensibus nostris, ut omnium creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem. deum certe uolens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum:" mens quaedam est" inquit" soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et monens ipsaque praedita motu sempiterno". hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum ut igitur secundum ipsos loquar, quomodo aliquid uel latet omnia sentientem uel inreuocabiliter. fugit omnia mouentem? Vnde iam etiam quaestio illa solnenda est, quae difficilior uidetur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius uiuentis fit caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur. si enim quispiam confectus fame atque compulsus uescatur cadaueribus humanis, quod malum aliquotiens accidisse et uetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt, num quisquam ueridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conuersum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta. suppleta sint? iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum soluendum ualere debebunt. quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum; unde diximus omnipotentem deum posse reuocare quod fugit. reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit. ab illo quippe altero tamquam mutuo sumta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumta est. sua uero illi quem fames exinanierat ab eo qui potest etiam exhalata reuocare reddetur. quamuis, etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde uellet eam repararet omnipotens. sed propter sententiam ueritatis, qua dictum est: capillus capitis uestri non peribit, absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumtas perire potuisse. quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat per- ficiendae siue perfectae cuiusque indita corporis ratio iuuentutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore seruato. quod decus ut seruetur, si aliquid demtum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret. aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate. Restituetur ergo quidquid de corporibus uiuis uel post mortem de cadaueribus periit, et simul cum eo quod in sepulchris remansit in spiritalis corporis nouitatem ex animalis corporis uetustate mutatum resurget incorruptione atque immortalitate uestitum. sed etsi uel casu aliquo graui uel inimicorum immanitate totum penitus conteratur in puluerem atque in auras uel in aquas dispersum, quantum fieri potest, nusquam esse sinatur omnino, nullo modo subtrahi poterit omnipotentiae creatoris, sed capillus in eo capitis non peribit. erit ergo spiritui subdita caro spiritalis, sed tamen caro, non spiritus; sicut carni subditus fuit spiritus ipse carnalis, sed tamen spiritus, non caro. cuius rei habemus experimentum in nostrae poenae deformitate. non enim secundum carnem, sed utique secundum spiritum carnales erant quibus ait apostolus: non potui uobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; et homo spiritalis sic in hac uita dicitur, ut tamen corpore adhuc carnalis sit et uideat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae; erit autem etiam corpore spiritalis, cam eadem caro sic resurrexerit, ut fiat quod scriptum est: seminatur corpus animale, resurget corpus spiritale. quae sit autem et quam magna spiritalis corporis gratia, quia nondum uenit in experimentum, uereor, ne temerarium sit omne quod de illa. profertur eloquium.
169
CLIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE NOVITATE COR- PORIS SPIRITALIS, IN QVAM SANCTORVM CARO MVTABITVR. Quale erit corpus, quod omni modo spiritui subditum et eo sufficienter uiuificatum nullis alimoniis indigebit! non enim animale, sed spiritale erit, habens quidem carnis, sed sine ulla carnali corruptione substantiam.
170
CLIIII. DE PERVICACIA QVORVNDAM, QVI RESVRRECTIONEM CARNI, QVAM, SICVT PRAEDICTVM EST, TOTVS MVNDVS CREDIT, IM- PVGNANT. Verum de animi bonis, quibus post hanc uitam beatissimus perfruetur, non a nobis dissentiunt philosophi nobiles; de carnis resurrectione contendunt, hanc quantum possunt negant. sed credentes multi negantes paucissimos reliquerunt et ad Christum, qui hoc quod istis uidetur absurdum in sua resurrectione monstrauit, fideli corde conuersi sunt, docti et indocti, sapientes mundi et insipientes. hoc enim credidit mundus quod praedixit deus, qui etiam hoc praedixit, quod hanc rem fuerat mundus crediturus; neque Petri maleficiis ea cum laude credentium tanto ante praenuntiare compulsus est. ille est enim deus, quem— sicut iam dixi aliquotiens nec commonere me piget— confitente Porphyrio atque id oraculis deorum suorum probare cupiente ipsa nomina perhorrescunt; quem sic laudauit, ut eum et deum patrem et regem uocaret. absit enim, ut sic intellegenda sint quae praedixit, quomodo nolunt hi qui hoc cum mundo non crediderunt quod mundum crediturum esse praedixit. cur enim non potius ita, sicut crediturus tanto ante praedictus est mundus, non sicut paucissimi garriunt, qui hoc cum mundo, quod crediturus praedictus est, credere noluerunt? si enim propterea dicunt alio modo esse credenda, ne, si dixerint uana esse conscripta, iniuriam faciant illi deo, cui tam magnum perhibent testimonium, tantam prorsus ei uel etiam grauiorem faciunt iniuriam, si etiam aliter dicunt esse intellegenda, non sicut mundus ea credidit, quem crediturum ipse laudauit, ipse promisit, ipse compleuit. utrum enim non potest facere, ut resurgat caro et uiuat in aeternum, an propterea credendum non est id eum esse facturum, quia malum est atque indignum deo? sed de omnipotentia eius, qua tot et tanta facit incredibilia, iam multa diximus. si uolunt inuenire quod omnipotens non potest, habent prorsus, ego dicam: mentiri non potest. credamus ergo quod potest non credendo quod non potest. non itaque credentes quod mentiri possit credant esse facturum quod se facturum esse promisit, et sic credant, sicut id credidit mundus, quem crediturum esse praedixit, quem crediturum esse laudauit, quem crediturum esse promisit, quem credidisse iam ostendit. hoc autem malum esse unde demonstrant P non erit illic ulla corruptio, quod est corporis malum. de ordine elementorum iam disputauimus; de aliis hominum coniecturis satis diximus; quanta sit futura in corpore incorruptibili facilitas motus, de praesentis bonae ualetudinis temperamento, quae utique nullo modo illi comparanda est immortalitati, in libro xm satis, ut opinor, ostendimus. legant superiora operis huius qui uel non legerunt uel uolunt recolere quod legerunt.
171
CLV. SEQVITVR: QVOMODO PORPHVRII DEFINITIO IPSIVS PLATONIS SENTENTIA DESTRVATVR. Sed Porphyrius ait, inquiunt, ut beata sit anima, corpus esse omne fugiendum. nihil ergo prodest, quia incorruptibile diximus futurum corpus, si anima beata non erit, nisi omne corpus effugerit. sed iam et hinc in libro memorato quantum oportuit disputaui. uerum hic unum inde tantum commemorabo. emendet libros suos istorum omnium magister Plato et dicat eorum deos, ut beati sint, sua corpora fugituros, id est esse morituros, quos in caelestibus corporibus dixit inclusos, quibus tamen deus, a quo facti sunt, quo possent esse securi, immortalitatem, id est in eisdem corporibus aeternam permansionem, non eorum natura id habente, sed suo consilio praeualente promisit. ubi etiam illud euertit quod dicunt, quoniam est impossibilis, ideo resurrectionem carnis non esse credendam. apertissime quippe iuxta eundem philosophum, ubi dis a se factis promisit deus non factus immortalitatem, quod impossibile est se dixit esse facturum. sic enim eum locuturum narrat Plato:" quoniam estis orti" inquit" immortales esse et indissolubiles non potestis; non tamen dissoluemini neque uos ulla mortis fata periment nec erunt ualentiora quam consilium meum, quod maius est uinculum ad perpetuitatem uestram quam illa quibus estis colligati." si non solum absurdi, sed surdi non sunt qui haec audiunt, non utique dubitant dis factis ab illo deo, qui eos fecit, secundum Platonem quod est impossibile fuisse promissum. qui enim dicit:" uos quidem immortales esse non potestis, sed mea uoluntate immortales eritis" quid aliud dicit, quam" id quod fieri non potest me faciente tamen eritis"? ille igitur carnem incorruptibilem, immortalem, spiritalem resuscitabit, qui iuxta Platonem id quod impossibile est se facturum esse promisit. quid adhuc quod promisit deus, quod deo promittenti credidit mundus, qui etiam ipse promissus est crediturus, esse impossibile clamant, quando quidem nos deum, qui etiam secundum Platonem facit impossibilia, id facturum esse clamamus P non ergo, ut beatae sint animae, corpus est omne fugiendum, sed corpus incorruptibile recipiendum. et in quo conuenientius incorruptibili corpore laetabuntur, quam in quo corruptibili gemuerunt? sic enim non in eis erit illa dira cupiditas, quam posuit ex Platone Vergilius, ubi ait: rursus et incipiant in corpora uelle reuerti; sic, inquam, cupiditatem reuertendi ad corpora non habebunt, cum corpora, in quae reuerti cupiunt, secum habebunt et sic habebunt, ut numquam non habeant, numquam ea prorsus uel exiguum quodlibet tempus ulla morte deponant.
172
CLVI. SEQVITVR: DE CONTRARIIS DEFINITIONIBVS PLATONIS ATQVE PORPHVRII, IN QVIBVS, SI VTERQVE ALTERI CEDERET, A VERI- TATE NEVTER DEVIARET. Singula quaedam dixerunt Plato atque Porphyrius, quae si inter se communicare potuissent, facti essent fortasse christiani. Plato dixit sine corporibus animas in aeternum esse non posse. ideo enim dixit etiam sapientum animas post quamlibet longum tempus tamen ad corpora redituras. Porphyrius autem dixit animam purgatissimam, cum redierit ad patrem, ad haec mala mundi numquam esse redituram. ac per hoc, quod uerum uidit Plato si dedisset Porphyrio, etiam iustorum atque sapientum purgatissimas animas ad humana corpora redituras; rursus quod uerum uidit Porphyrius dedisset Platoni, numquam redituras ad miserias corruptibilis corporis animas sanctas, ut non singuli haec singula, sed ambo et singuli utrumque dicerent: puto quod uiderent esse iam consequens, ut redirent animae ad corpora et talia reciperent corpora, in quibus beate atque immortaliter uiuerent. quoniam secundum Platonem etiam sanctae animae ad humana corpora redibunt, secundum Porphyrium ad mala huius mundi sanctae animae non redibunt. dicat itaque cum Platone Porphyrius:" redibunt ad corpora;" dicat Plato cum Porphyrio:" non redibunt ad mala": et ad ea corpora redire consentient, in quibus nulla patiantur mala. haec itaque non erunt nisi illa quae promittit deus, beatas animas in aeternum cum sua aeterna carne iacturas. hoc enim, quantum existimo, iam facile nobis concederent ambo, ut qui faterentur ad immortalia corpora redituras animas esse sanctorum, ad sua illas redire permitterent, in quibus mala huius saeculi pertulerunt, in quibus deum, ut his malis carerent, pie fideliterque coluerunt.
173
CLVII. SEQVITVR: QVID AD VERAM KESVBREOTIONIS FIDEM VEL PLATO VEL LABEO VEL ETIAM VARBO CONFERRE POTVERINT, SI OPINIONES EORVM IN VNAM SENTENTIAM CONVENISSENT. Nonnulli nostri propter quoddam praeclarissimum loquendi genus et propter nonnulla, quae ueraciter sensit, amantes Platonem dicunt eum aliquid simile nobis etiam de mortuorum resurrectione sensisse. quod quidem sic tangit in libris de re publica Tullius, ut eum lusisse potius quam quod id uerum esse affirmet dicere uoluisse. inducit enim hominem reuixisse et narrasse quaedam, quae Platonicis disputationibus congruebant. Labeo etiam duos dicit uno die fuisse defunctos et occurrisse inuicem in quodam compito, deinde ad corpora sua iussos fuisse remeare et constituisse inter se amicos se esse uicturos, atque ita esse factum, donec postea morerentur. sed isti auctores talem resurrectionem corporis factam fuisse narrarunt, quales fuerunt eorum, quos resurrexisse nouimus et huic quidem redditos uitae, sed non eo modo, at non morerentur ulterius. mirabilius autem quidam Marcus Varro ponit in libris, quos conscripsit de gente populi Romani, cuius putaui uerba ipsa ponenda." genethliaci quidam scripserunt" inquit" esse in renascendis hominibus quam appellant παλγγενεσί αν Graeci; adscripserunt confici in annis numero CCCCXL, ut idem corpus et eadem anima, quae fuerint coniuncta in homine aliquando, eadem rursus redeant in coniunctionem." iste Varro quidem sine illi genethliaci nescio qui— non enim nomina eorum prodidit quorum commemorauit sententiam— aliquid dixerunt, quod licet falsum sit— cum enim semel ad eadem corpora, quae gesserunt, animae redierint, numquam ea sunt postea relicturae— tamen multa illius impossibilitatis, qua contra nos isti garriunt, argumenta conuellit et destruit. qui enim hoc sentiunt sine senserunt, non eis uisum est fieri non posse, ut dilapsa cadauera in auras, in puluerem, in cinerem, in humores, in corpora uescentium bestiarum uel ipsorum quoque hominum ad id rursus redeant quod fuerunt. quapropter Plato et Porphyrius uel potius quicumque illos diligunt et adhuc uiuunt, si nobis consentiunt etiam sanctas animas ad corpora redituras, sicut ait Plato, nec tamen ad mala ulla redituras, sicut ait Porphyrius, ut ex his fiat consequens, quod fides praedicat christiana, talia corpora recepturas, in quibus sine ullo modo in aeternum feliciter uiuant, assumant etiam hoc de Varrone, ut ad eadem corpora redeant, in quibus antea fuerunt, et apud eos tota quaestio de carnis in aeternum resurrectione soluetur.
174a
[ DE QVALITATE VISIONIS, QVA IN FVTVRO SAECVLO SANCTI DEVM VIDEBVNT. EX EODEM LIBRO XXII. Nunc iam quid acturi sint in corporibus immortalibus atque in spiritalibus sancti non adhuc eorum carne carnaliter, sed spiritaliter iam uiuente, quantum dominus dignatur adiuuare uideamus. et illa quidem actio uel potius quies atque otium quale futurum sit, si uerum uelim dicere, nescio. non enim hoc umquam per sensus corporis uidi. si autem mente, id est intellegentia, uidisse me dicam, quantum est aut quid est nostra intellegentia ad illam excellentiam? ibi est enim pax dei, quae, sicut dicit apostolus, superat omnem intellectum. quem nisi nostrum, aut fortasse etiam sanctorum angelorum P non enim et dei. si ergo sancti in dei pace uicturi sunt, profecto in ea pace uicturi sunt, quae superat omnem intellectum. quoniam nostrum quidem superat, non est dubium; si autem superat et angelorum, ut nec ipsos excepisse uideatur, qui ait omnem intellectum: secundum hoc dictum esse debemus accipere, quia pacem dei, qua deus ipse pacatus est, sicut deus nouit, non eam nos sic possumus nosse nec ulli angeli. superat itaque omnem intellectum, non dubium quod praeter suum. sed quia et nos pro modo nostro pacis eius participes facti summam in nobis atque inter nos et cum ipso pacem, quantum nostrum summum est, obtinebimus: isto modo pro suo modo sciunt eam sancti angeli; homines autem nunc longe infra, quantumlibet prouectu mentis excellant. considerandum est enim, quantus uir dicebat: ex parte enim scimus et ex parte prophetamus, donec ueniat quod perfectum est; et: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. sic iam uident sancti angeli, qui etiam nostri angeli dicti sunt, quia eruti de potestate tenebrarum et accepto spiritus pignore translati ad regnum Christi ad eos angelos iam coepimus pertinere, cum quibus nobis erit sancta atque dulcissima, de qua iam tot libros scripsimus, dei ciuitas ipsa communis. sic sunt ergo angeli nostri, qui sunt angeli dei, quemadmodum Christus dei Christus est noster. dei sunt, quia deum non reliquerunt; nostri sunt, quia suos ciues nos habere coeperunt. dixit autem dominus Iesus: uidete, ne contemnatis unum de pusillis istis. dico enim nobis, quia angeli eorum semper in caelis uident faciem patris mei, qui in caelis est. sicut ergo illi uident, ita et nos uisuri sumus; sed nondum ita uidemus. propter quod ait apostolus quod paulo ante dixi: uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. praemium itaque fidei nobis uisio ista seruatur, de qua et Iohannes apostolus loquens: cum apparuerit, inquit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. facies autem dei manifestatio eius intellegenda est, non aliquod tale membrum, quale nos habemus in corpore atque isto nomine nuncupamus. Quapropter cum ex me quaeritur, quid acturi sint sancti in illo corpore spiritali, non dico quod iam uideo, sed dico quod credo secundum illud quod in psalmo lego: credidi propter quod et locutus sum. dico itaque: uisuri sunt deum in ipso corpore; sed utrum per ipsum, sicut per corpus nunc uidemus solem, lunam, stellas, mare ac terram et quae sunt in ea, non parua quaestio est. durum est enim dicere, quod sancti talia corpora tunc habebunt, ut non possint oculos claudere atque aperire, cum nolent; durius autem, quod ibi deum quisquis oculos clauserit non uidebit. si enim propheta Heliseus puerum suum Giezi absens corpore uidit accipientem munera, quae dedit ei Neman Syrus, quem propheta memoratus a leprae deformitate mundauerat, quod seruus nequam domino suo non uidente latenter se fecisse putauerat, quanto magis in illo corpore spiritali uidebunt sancti omnia, non solum si oculos claudant, uerum etiam unde sunt corpore absentes. tunc enim erit perfectum illud de quo loquens apostolus: ex parte, inquit, scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est euacuabitur. deinde ut quomodo posset aliqua similitudine ostenderet, quantum ab illa quae futura est distet haec uita, non qualiumcumque hominum, uerum etiam qui praecipua hic sanctitate sunt praediti: cum essem, inquit, paruulus, quasi paruulus sapiebam, quasi paruulus loquebar, quasi paruulus cogitabam; cum autem factus sum uir, euacuaui ea quae paruuli erant. uidemus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc scio ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum. si ergo in hac uita, ubi hominum mirabilium prophetia ita comparanda est illi uitae quasi paruuli ad iuuenem, uidit tamen Heliseus accipientem munera seruum suum, ubi ipse non erat: itane cum uenerit quod perfectum est nec iam corpus corruptibile aggrauabit animam, sed incorruptibile nihil impediet, illi sancti ad ea quae uidenda sunt oculis corporeis, quibus Heliseus absens ad seruum suum uidendum non indiguit, indigebunt? nam secundum interpretes septuaginta ista sunt ad Giezi uerba prophetae: nonne cor meum iuit tecum, quando conuersus est uir de curru in obuiam tibi et accepisti pecuniam? et cetera; sicut autem ex hebraeo interpretatus est presbyter Hieronymus: nonne cor meum, inquit, in praesentia erat, quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi? corde suo ergo se dixit hoc uidisse propheta, adiuto quidem mirabiliter nullo dubitante diuinitus. sed quanto amplius tunc omnes munere isto abundabunt, cum deus erit omnia in omnibus! habebunt tamen etiam illi oculi corporei officium suum et in loco suo erunt uteturque illis spiritus per spiritale corpus. neque enim et ille propheta, quia non eis indiguit, ut uideret absentem, non eis usus est ad uidenda praesentia; quae tamen spiritu uidere posset, etiam si illos clauderet, sicut uidit absentia, ubi cum eis ipse non erat. absit ergo, ut dicamus illos sanctos in illa uita deum clausis oculis non uisuros, quem spiritu semper uidebunt. Sed utrum uidebunt et per oculos corporis, cum eos apertos habebunt, inde quaestio est. si enim tantum poterunt in corpore spiritali eo modo utique etiam ipsi oculi spiritales, quantum possunt isti quales nunc habemus: procul dubio per eos deus uideri non poterit. longe itaque alterius erunt potentiae, si per eos uidebitur incorporea illa natura, quae non continetur loco, sed ubique tota est. non enim quia dicimus deum et in caelo esse et in terra— ipse quippe ait per prophetam: caelum et terram ego impleo- aliam partem dicturi sumus eum in caelo habere et in terra aliam; sed totus in caelo est, totus in terra, non alternis temporibus, sed utrumque simul, quod nulla natura corporalis potest. uis itaque praepollentior oculorum erit illorum, non ut acrius uideant, quam quidam perhibentur uidere serpentes uel aquilae— quantalibet enim acrimonia cernendi eadem quoque animalia nihil aliud possunt uidere quam corpora— sed ut uideant et incorporalia. et fortasse ista uirtus magna cernendi data fuerit ad horam etiam in isto mortali corpore oculis sancti uiri Iob, quando ait ad deum: in obauditu auris audiebam te prius, nunc autem oculus meus uidet te; propterea despexi memet ipsum et distabui et aestimaui me terram et cinerem; quamuis nihil hic prohibeat oculum cordis intellegi, de quibus oculis ait apostolus: inluminatos oculos habere cordis uestri. ipsis autem uideri deum, cum uidebitur, christianus ambigit nemo, qui fideliter accipit quod ait deus ille magister: beati mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt. sed utrum etiam corporalibus ibi oculis uideatur, hoc in ista quaestione uersamus. Illud enim quod scriptum est: et uidebit omnis caro salutare dei, sine ullius nodo difficultatis sic intellegi potest, ac si dictum fuerit:" et uidebit omnis homo Christum dei, qui utique in corpore uisus est et in corpore uidebitur, quando uinos et mortuos iudicabit. quod autem ipse sit salutare dei, multa sunt et alia testimonia scripturarum; sed euidentius uenerandi illius senis Symeonis uerba declarant, qui cum infantem Christum accepisset in manus suas: nunc, inquit, dimittis, domine, seruum tuum secundum uerbum tuum in pace, quoniam uiderunt oculi mei salutare tuum. illud etiam quod ait supra memoratus Iob, sicut in exemplaribus, quae ex hebraeo sunt, inuenitur: et in carne mea uidebo deum, resurrectionem quidem carnis sine dubio prophetauit, non tamen dixit:" per carnem meam". quod quidem si dixisset, posset deus Christus intellegi, qui per carnem in carne uidebitur; nunc uero potest et sic accipi: in carne mea uidebo deum, ac si dixisset:" in carne mea ero, cum uidebo deum". et illud quod ait apostolus: facie ad faciem non cogit, ut deum per hanc faciem corporalem, ubi sunt oculi corporales, nos nisuros esse credamus, quem spiritu sine intermissione uidebimus. nisi enim esset etiam interioris hominis facies, non diceret idem apostolos: nos autem reuelata facie gloriam domini speculantes in eandem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tamquam a domini spiritu; nec aliter intellegimus et quod in psalmo canitur: accedite ad eum et inluminamini, et facies uestrae non erubescent. fide quippe acceditur ad deum, quam cordis constat esse, non corporis. sed quia spiritale corpus nescimus quantos habebit accessus— de re quippe inexperta loquimur— ubi aliqua quae aliter intellegi nequeat diuinarum scripturarum non occurrit et succurrit auctoritas, necesse est, ut contingat in nobis quod legitur in libro Sapientiae: cogitationes mortalium timidae et incertae prouidentiae nostrae. Ratiocinatio quippe illa philosophorum, qua disputant ita mentis aspectu intellegibilia uideri et sensu corporis sensibilia, id est corporalia, ut nec intellegibilia per corpus nec corporalia per se ipsam mens ualeat intueri, si posset nobis esse certissima, profecto certum esset per oculos corporis etiam spiritalis nullo modo posse uideri deum. sed istam ratiocinationem et uera ratio et prophetica inridet auctoritas. quis enim ita sit auersus a uero, ut dicere audeat deum corporalia ista nescire? numquid ergo corpus habet, per cuius oculos ea possit addiscere P deinde quod de propheta Heliseo paulo ante diximus nonne satis indicat etiam spiritu, non per corpus, corporalia posse cerni? quando enim seruus ille munera accepit, utique corporaliter gestum est; quod tamen propheta non per corpus, sed per spiritum nidit. sicut ergo constat corpora uideri spiritu, quid, si tanta erit potentia spiritalis corporis, ut corpore uideatur et spiritus? spiritus enim est deus. deinde uitam quidem suam, qua nunc uiuit in corpore et haec terrena membra uegetat facitque uiuentia, interiore sensu quisque, non per corporeos oculos nouit; aliorum uero uitas, cum sint inuisibiles, per corpus uidet. nam unde uiuentia discernimus a non uiuentibus corpora, nisi corpora simul uitasque uideamus, quas nisi per corpus uidere non possumus? uitas autem sine corporibus corporeis oculis non uidemus. Quam ob rem fieri potest ualdeque credibile est sic nos esse uisuros mundana tunc corpora caeli noni et terrae nonae. ut deum ubique praesentem et uniuersa etiam corporalia gubernantem per corpora, quae gestabimus et quae conspiciemus, quaquauersum oculos duxerimus, clarissima perspicuitate uideamus, non sicut nunc inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, per speculum in aenigmate, ex parte, ubi plus in nobis ualet fides, qua credimus, quam rerum corporalium species, quam per oculos cernimus corporales. sed sicut homines, inter quos uiuentes motusque uitales exerentes uiuimus, mox ut aspicimus, non credimus uiuere, sed uidemus, cum eorum uitam sine corporibus uidere nequeamus, quam tamen in eis per corpora remota omni ambiguitate conspicimus: ita quacumque spiritalia illa lumina corporum nostrorum circumferemus, incorporeum deum omnia regentem etiam per corpora contuebimur. aut ergo sic per illos oculos uidebitur deus, ut aliquid habeant in tanta excellentia menti simile, quo et incorporea natura cernatur, quod ullis exemplis sine scripturarum testimoniis diuinarum uel difficile est uel impossibile ostendere; aut, quod est ad intellegendum facilius, ita nobis deus erit notus atque conspicuus, ut uideatur spiritu a singulis nobis in singulis nobis, uideatur ab altero in altero, uideatur in se ipso, uideatur in caelo nouo et terra noua atque in omni quae tunc fuerit creatura, uideatur et per corpora in omni corpore, quocumque fuerint spiritalis corporis oculi acie perueniente directi. patebunt etiam cogitationes nostrae inuicem nobis. tunc enim implebitur quod apostolus, cum dixisset: nolite ante tempus quicquam iudicare, mox addidit: donec ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo.]
174
CLVIII. EX EODEM LIBRO DE CIVITATE DEI XXII. DE AETERNA FELICITATE CIVITATIS DEI SABBATOQVE PERPETVO. Quanta erit illa felicitas, ubi nullum erit malum, nullum latebit bonum, uacabitur dei laudibus, qui erit omnia in omnibus! nam quid aliud agatur, ubi neque ulla desidia cessabitur neque ulla indigentia laborabitur, nescio. admoneor etiam sancto cantico, ubi lego uel audio: beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. omnia membra et uiscera incorruptibilis corporis, quae nunc uidemus per usus necessitatis uarios distributa, quoniam tunc non erit ipsa necessitas, sed plena, certa securitas, sempiterna felicitas, proficient laudibus dei. omnes quippe illi de quibus iam sum locutus qui nunc latent harmoniae corporalis numeri non latebunt, intrinsecus et extrinsecus per corporis cuncta dispositi, et cum ceteris rebus, quae ibi magnae atque mirabiles uidebuntur, rationales mentes in tanti artificis laude rationabilis pulchritudinis delectatione succendent. qui motus illic talium corporum sint futuri temere definire non audeo, quod excogitare non ualeo; tamen et motus et status sicut ipsa species decens erit, quicumque erit, ubi quod non decebit non erit. certe ubi uolet spiritus, ibi erit protinus corpus; nec uolet aliquid spiritus, quod nec spiritum possit decere nec corpus. uera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione decipitur; uerus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; uera pax, ubi nihil aduersi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patitur. praemium uirtutis erit ipse qui uirtutem dedit eique se ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. quid est enim aliud quod per prophetam dixit: ero illorum deus, et ipsi erunt mihi plebs, nisi:" ego ero unde satientur, ego ero quaecumque ab hominibus honeste desiderantur, et uita et salus et uictus et copia et gloria et honor et pax et omnia bona"? sic enim et illud recte intellegitur quod ait apostolus: ut sit deus omnia in omnibus. ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine uidebitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. hoc munus, hic affectus, hic actus profecto erit omnibus sicut ipsa uita communis aeterna. Ceterum qui futuri sunt pro meritis praemiorum etiam gradus honorum atque gloriarum, quis est idoneus cogitare, quanto magis dicere? quod tamen futuri sint non est ambiguum. atque id etiam beata illa ciuitas magnum in se bonum uidebit, quod nulli superiori ullus inferior inuidebit, sicut nunc non inuident archangelis angeli ceteri; tamque nolet esse unusquisque quod non accepit, quamuis sit pacatissimo concordiae uinculo ei qui accepit obstrictus, quam nec in corpore uult oculus esse qui est digitus, cum membrum utrumque contineat totius carnis pacata compago. sic itaque habebit donum alius alio minus, ut hoc quoque donum habeat, ne uelit amplius. Nec ideo liberum arbitrium non habebunt, quia peccata eos delectare non poterunt; magis quippe erit liberum a delectatione peccandi usque ad delectationem non peccandi indeclinabilem liberatum. nam primum liberum arbitrium, quod homini datum est, quando primum creatus est rectus, potuit non peccare, sed potuit et peccare; hoc autem nouissimum eo potentius erit, quo peccare non poterit; uerum hoc quoque dei munere, non suae possibilitate naturae. aliud est enim esse deum, aliud participem dei. deus natura peccare non potest; particeps uero dei ab illo accepit, ut peccare non possit. seruandi autem gradus erant diuini muneris, ut primum daretur liberum arbitrium, quo non peccare homo posset, nouissimum, quo peccare non posset, atque illud ad comparandum meritum, hoc ad recipiendum praemium pertineret. sed quia peccauit ista natura. cum peccare potuit, largiore gratia liberatur, ut ad eam perducatur libertatem, in qua peccare non possit. sicut enim prima immortalitas fuit, quam peccando Adam perdidit, posse non mori, nouissima erit non posse mori: ita primum liberum arbitrium posse non peccare, nouissimum non\' posse peccare. sic enim erit inamissibilis uoluntas pietatis et aequitatis, quomodo est felicitatis. nam utique peccando nec pietatem nec felicitatem tenuimus, uoluntatem uero felicitatis nec perdita felicitate perdidimus. certe deus ipse numquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? Erit ergo illius ciuitatis et una in omnibus et inseparabilis in singulis uoluntas libera, ab omni malo liberata et impleta omni bono, fruens indeficienter aeternorum iucunditate gaudiorum, oblita culparum, oblita poenarum; nec ideo tamen suae liberationis oblita, ut liberatori suo non sit ingrata; quantum ergo attinet ad scientiam rationalem, memor praeteritorum etiam malorum suorum, quantum autem ad experientis sensum, prorsus immemor. nam et peritissimus medicus, sicut arte sciuntur, omnes fere morbos corporis nouit; sicut autem corpore sentiuntur, plurimos nescit, quos ipse non passus est. ut ergo scientiae malorum duae sunt, una, qua potentiam mentis non latent, altera, qua experientis sensibus inhaerent— aliter quippe sciuntur uitia omnia per sapientiae doctrinam, aliter per insipientis pessimam uitam— ita et obliuiones malorum duae sunt. aliter ea namque obliuiscitur eruditus et doctus, aliter expertus et passus; ille, si peritiam neglegat, iste, si miseria careat. secundum hanc obliuionem, quam posteriore loco posui, non erunt memores sancti praeteritorum malorum; carebunt enim omnibus, ita ut penitus deleantur de sensibus eorum. ea tamen potentia scientiae, quae magna in eis erit, non solum sua praeterita sed etiam damnatorum eos sempiterna miseria non latebit. alioquin si se fuisse miseros nescituri sunt, quomodo, sicut ait psalmus, misericordias domini in aeternum cantabunt? quo cantico in gloriam gratiae domini Christi, cuius sanguine liberati sumus, nihil erit profecto iucundius illi ciuitati. ibi perficietur: uacate et uidete, quoniam ego sum deus; quod erit uere maxime sabbatum non habens uesperam, quod commendauit dominus in primis operibus mundi, ubi legitur: et requieuit deus die septimo ab omnibus operibus suis, quae fecit. et benedixit deus diem septimum et sanctificauit eum, quia in eo requieuit ab omnibus operibus suis, quae inchoauit deus facere. dies enim septimus etiam nos ipsi erimus, quando eius fuerimus benedictione et sanctificatione pleni atque perfecti. ibi uacantes uidebimus, quoniam ipse est deus; quod nobis nos ipsi esse uoluimus, quando ab illo cecidimus audientes a seductore: eritis sicut di et recedentes a uero deo, quo faciente di essemus eius participatione, non desertione. quid enim sine illo fecimus, nisi quod in ira eius defecimus? a quo refecti et gratia maiore perfecti uacabimus in aeternum uidentes, quia ipse est deus, quo pleni erimus, quando ipse erit omnia in omnibus. nam et ipsa opera bona nostra, quando ipsius potius intelleguntur esse quam nostra, tunc nobis ad hoc sabbatum adipiscendum imputantur, quia, si nobis ea tribuerimus, seruilia erunt, cum de sabbato dicatur: omne opus seruile non facietis in eo. propter quod et per Ezechihel prophetam dicitur: et sabbata mea dedi eis in signum inter me et inter eos, ut scirent quia ego dominus, qui sanctifico eos. hoc perfecte tunc sciemus, quando perfecte uacabimus, et perfecte uidebimus, quia ipse est deus. Ipse etiam numerus aetatum ueluti dierum si secundum eos articulos temporis computetur, qui in scripturis uidentur expressi, iste sabbatismus euidentius apparebit, quoniam septimus inuenitur; ut prima aetas tamquam primus dies sit ab Adam usque ad diluuium, secunda inde usque ad Abraham, non aequalitate temporum, sed numero generationum; denas quippe habere reperiuntur. hinc iam, sicut Matthaeus euangelista determinat, tres aetates usque ad Christi subsecuntur aduentum, quae singulae denis et quaternis generationibus explicantur: ab Abraham usque ad Dauid una, altera inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, tertia inde usque ad Christi carnalem natiuitatem. fiunt itaque omnes quinque. sexta nunc agitur nullo generationum numero metienda propter id quod dictum est: non est uestrum scire tempora, quae pater posuit in sua potestate. post hanc tamquam in die septimo requiescet deus, cum eundem diem septimum, quod nos erimus, in se ipso deo faciet requiescere. de istis porro aetatibus singulis nunc diligenter longum est disputare; haec. autem septima erit sabbatum nostrum, cuius finis non erit uespera, sed dominicus dies uelut octauus aeternus, qui Christi resurrectione sacratus est, aeternam non solum spiritus uerum etiam corporis requiem praefigurans. ibi uacabimus et uidebimus, uidebimus et amabimus, amabimus et Iaudabimus. ecce quod erit in fine sine fine. nam quis alius noster est finis nisi peruenire ad regnum, cuius nullus est finis?
175
CLVIIII. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTAEVM II. QVOMODO DICAT MATTHAEVS CENTVRIONEM AD DOMINVM ACCESSISSE PRO PVERO SVO, CVM LVCAS DICAT QVOD AMICOS AD EVM MISERIT. Videamus utrum sibi de seruo centurionis Matthaeus Lucasque consentiant. Matthaeus enim dicit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus. cui uidetur repugnare quod ait Lucas: et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum, ut ueniret et saluaret seruum eius. at illi cum uenirent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes ei: quia dignus est, ut hoc illi praestes; diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificauit nobis. Iesus autem ibat cum illis. et cum iam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos dicens: domine, noli negari; non enim dignus sum, ut sub tectum meum intres. propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus, ut uenirem ad te; sed dic uerbo, et sanabitur puer meus. si enim ita hoc gestum est, quomodo erit uerum quod Matthaeus narrat: accessit ad eum quidam centurio, cum ipse non accesserit, sed amicos miserit, nisi diligenter aduertentes intellegamus Matthaeum non omni modo deseruisse usitatum morem loquendi? non solum enim dicere solemus accessisse aliquid, etiam antequam perueniat illuc, quo dicitur accessisse— unde etiam dicimus:" parum accessit" uel" multum accessit" eo, quo appetit peruenire— uerum etiam ipsam peruentionem, cuius adipiscendi causa acceditur, dicimus plerumque factam, etsi eum ad quem peruenit, non uideat ille qui peruenit, cum per amicum peruenit ad aliquem, cuius ei fauor est necessarius. quod ita tenuit consuetudo, ut iam etiam uulgo peruentores appellentur qui potentium quorumlibet tamquam inaccessibiles animos per conuenientium personarum interpositionem ambitionis arte pertingunt. si ergo ipsa peruentio usitate dicitur per alios fieri, quanto magis accessus per alios fieri potest, qui plerumque infra peruentionem remanent, quando potuerit quisque plurimum quidem accedere, sed tamen non potuerit peruenire? non ergo absurde Matthaeus, etiam quod uulgo possit intellegi, per alios factum accessum centurionis ad dominum compendio dicere uoluit: accessit ad eum centurio. Verum tamen non neglegenter intuenda est etiam sancti euangelistae altitudo mysticae locutionis, secundum quam scriptum est in psalmo: accedite ad eum et inluminamini. proinde quia fidem centurionis, qua nere acceditur ad Iesum, ipse ita laudauit, ut diceret: non inueni tantam fidem in Israhel, ipsum potius accessisse ad Christum dicere uoluit prudens euangelista quam illos per quos uerba sua miserat. porro autem Lucas ideo totum quemadmodum gestum esset aperuit, ut ex hoc intellegere cogeremur, quemadmodum dixerit alius, qui mentiri non possit. sic enim illa mulier, quae fluxum sanguinis patiebatur, quamuis fimbriam uestimenti eius tenuerit, magis tamen tetigit dominum quam illae turbae, a quibus premebatur. ut enim haec quo magis credidit, eo magis tetigit dominum, ita et centurio, quo magis credidit, eo magis accessit ad dominum. iam cetera in hoc capitulo, quae alter dicit et alter praetermittit, superfluo pertractantur, cum ex illa regula primitus commendata nihil inueniantur habere contrarium.
176
CLX. ITEM EX EODEM LIBRO. QVOMODO MATTHAEVS MARCO CONGRVAT DE VIRGA, QVAM SECVNDVM MATTHAEVM DICIT DOMINVS NON FERENDAM, SECVNDVM MARCVM AVTEM SOLAM FERENDAM. Solet item quaeri, quomodo Matthaeus et Lucas commemorauerint dixisse dominum discipulis, ut nec uirgam ferrent, cum dicat Marcus: et praecepit eis, ne quid tollerent in nia nisi uirgam tantum, et sequatur etiam ipse: non. peram, non panem, neque in zona aes, ut ostendat in eodem loco uersari narrationem suam, in quo et illorum qui dixerunt nec uirgam ferendam. quod ita soluitur, ut intellegamus sub alia significatione dictam uirgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda, sicut sub alia significatione intellegitur temtatio, de qua dictum est: deus neminem temtat, et sub alia de qua dictum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum; illa seductionis est, haec probationis. sicut iudicium aliter accipitur, de quo dictum est: qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui male fecerunt, in resurrectionem iudicii; et aliter, de quo dictum est: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. illud enim iudicium damnationis est, hoc discretionis. Et multa alia sunt uerba, quae non habent unam significationem, sed diuersis locis congruenter posita diuerso modo intelleguntur et aliquando cum expositione dicuntur— ut est illud: nolite pueri effici sensibus, sed malitia paruuli estote, ut sensibus perfecti sitis. hoc enim breuiter clausa sententia dici potuit:" nolite esse pueri, sed estote pueri"; et illud: si quis putat se sapientem esse in uobis in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens, quid aliud dixit quam non sit sapiens, ut sit sapiens"?— aliquando autem clause ita dicuntur, ut exerceant inquirentem; ut est quod ait ad Galatas: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, se ipsum seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semet ipso habebit gloriam et non in altero; unusquisque enim proprium onus portabit. nisi oneris nomen sub diuersis significationibus acceperis, procul dubio putabis eundem sibi in loquendo esse contrarium, et hoc in una sententia tam uicine positis uerbis; qui cum paulo ante diceret: alter alterius onera portate, postea dixit: unusquisque proprium onus portabit. sed alia sunt onera participandae infirmitatis, alia reddendae rationis deo de actibus nostris; illa cum fratribus sustentanda communicantur, haec propria ab unoquoque portantur. ita et uirga intellegitur spiritaliter, de qua dicebat apostolus: in uirga ueniam ad uos; et corporaliter, qua utimur siue ad equum siue ad aliquid aliud opus fuerit, ut interim omittam et alias huius nominis figuratas significationes. Vtrumque ergo accipiendum est a domino apostolis dictum, et ut nec uirgam ferrent et ut non nisi uirgam ferrent. cum enim secundum Matthaeum diceret eis: nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia neque duas tunicas neque calciamenta neque uirgam, continuo subiecit: dignus est enim operarius cibo suo. unde satis ostendit cur eos haec possidere ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi huius uitae, sed quia sic eos mittebat, ut eis haec deberi demonstraret ab illis ipsis quibus euangelium credentibus annuntiarent, tamquam stipendia militantibus, tamquam fructum uineae plantatoribus, tamquam lac gregis pastoribus. unde Paulus dicit: quia militat suis stipendiis umquam? quis plantat uineam et de fructu eius non edet? quis pascit gregem et de lacte gregis non percipit? hinc enim loquebatur de his quae necessaria sunt praedicatoribus euangelii. unde paulo post dicit: si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum, si uestra carnalia metamus? si alii potestatis uestrae participant, non magis nos? sed non sumus usi hac potestate. unde apparet non haec ita praecepisse dominum, tamquam euangelistae uiuere aliunde non debeant quam eis praebentibus quibus annuntiant euangelium— alioquin contra hoc praeceptum fecit idem apostolus, qui uictum de manuum suarum laboribus transigebat, ne cuiquam granis esset— sed potestatem dedisse, in qua scirent sibi ista deberi. cum autem a domino aliquid imperatur, nisi fiat, inoboedientiae culpa est. cum autem potestas datur, licet cuique non uti et tamquam de suo iure cedere. haec ergo dominus loquens discipulis id agebat, quod ipse apostolus paulo post apertius ita explicat: nescitis, quia qui in templo operantur quae de templo sunt edunt? qui altari deseruiunt altari compartiuntur? sic et dominus ordinauit his qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere; ego autem nullius horum usus sum. cum itaque dicit ita dominum ordinasse, se autem usum non esse, utique ostendit utendi potestatem datam, non impositam seruiendi necessitatem. Hoc ergo ordinans dominus, quod eum ordinasse dicit apostolus, qui euangelium annuntiant de euangelio uiuere, illa apostolis loquebatur, ut securi non possiderent neque portarent huic uitae necessaria nec magna nec minima. ideo posuit: nec uirgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus. ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit et inlustrauit unde et quare haec omnia loqueretur. hanc ergo potestatem uirgae nomine significauit, cum dixit, ne quid tollerent in uia, nisi uirgam tantum. potuit enim etiam sic breuiter dici:" nihil necessariorum uobiscum feratis, nec uirgam, nisi uirgam tantum", ut illud quod dictum est: nec uirgam, intellegeretur" ne minimas quidem res"; quod uero adiunctum est: nisi uirgam tantum intellegatur, quia per potestatem a domino acceptam, quae uirgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. utrumque ergo dominus dixit. sed quia non utrumque unus euangelista commemorauit, putatur ille qui uirgam sub alia significatione positam tollendam dixit ei qui uirgam rursus aliud significantem non tollendam dixit esse contrarius; sed iam ratione reddita non putetur. Sic et calciamenta cum dicit Matthaeus in nia non esse portanda, curam prohibet, qua ideo portanda cogitantur, ne desint. hoc et de duabus tunicis intellegendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus aliam portandam putaret sollicitus, ne opus esset, cum ex illa potestate posset accipere. proinde Marcus dicendo calciari eos sandaliis uel soliis aliquid hoc calciamentum mysticae significationis habere admonet, ut pes neque tectus sit neque nudus ad terram, id est nec occultetur euangelium nec terrenis commodis innitatur. et quod non portari uel haberi duas tunicas, sed expressius prohibet indui dicens: et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia istum, alia illam inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse; nec sic tamen omnia esse conscripta, quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat: uidebit quam hoc temere atque inerudite arbitretur. potest enim iste, ut unum aliquid dicam, quod animo interim occurrit, quoniam monet, ut non sciat sinistra quid faciat dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare. Sane rursus admoneo, quod oportet meminisse lectorem, ne tali admonitione saepissime indigeat, aliis atque aliis sermonum suorum locis dominum iam multa iterasse, quae alibi dixerat, ne forte ipsorum locorum ordo, cum ex alio euangelista non conuenit, alicui eorum hinc putet esse contrarium, cum intellegere debeat iterum alibi dici quod iam alibi dictum erat, nec tantum de dictis uerum etiam de factis obseruari debere. nihil enim prohibet hoc idem iterum factum credere. calumniari autem euangelio, dum non credit iterum factum quod iterum fieri non potuisse nemo conuincit, sacrilegae uanitatis est.
177
CLXI. EX EODEM LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM II. QVOMODO QVOD MATTHAEVS ET MARCVS DICVNT POST SEX DIES PACTVM LVCAS DICIT POST OCTO. Sequitur Matthaeus: amen dico uobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec uideant filium hominis uenientem in regno suo. et post dies sex assumsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et duxit illos in montem excelsum seorsum et cetera usque ad illud, ubi ait: nemini dixeritis uisionem, donec filius hominis a mortuis resurgat. haec uisio domini in monte coram tribus discipulis, Petro, Iacobo et Iohanne, ubi etiam de caelo illi testimonium paternae uocis perhibitum est, a tribus euangelistis eodem ordine commemoratur et ad easdem omnino sententias; sed cetera secundum ea genera locutionum diuersa sine ulla sententiarum diuersitate, quae multis locis superius demonstrauimus, uideri a legentibus possunt. Quod autem Marcus post sex dies factum dicit sicut Matthaeus, Lucas autem post octo, non contemnendi sunt quos mouet, sed ratione reddita instruendi. dies enim quando enuntiamus dicentes:" post tot dies", aliquando non annumeramus eum in quo loquimur et eum quo res ipsa futura est, quam praenuntiamus uel pollicemur, sed medios, post quos re uera plenos atque integros illud futurum est. hoc fecit Matthaeus et Marcus; excepto eo die, quo haec loquebatur Iesus, et illo, quo exhibuit memoratam in monte uisionem, medios dies intuentes dixerunt: post sex dies; quod ille annumeratis finalibus, id est primo atque ultimo, dixit: post octo dies, eo loquendi modo, quo pars pro toto commemoratur. Item quod Lucas ait de Mose et Helia: et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: praeceptor, bonum est nobis hic esse et cetera, non debet putari contrarium ei quod Matthaeus Marcusque ita coniunxerunt Petrum hoc suggessisse, quasi adhuc Moses et Helias cum domino loquerentur. non enim expresserunt, quod tunc, sed tacuerunt potius, quod iste addidit, illis discedentibus hoc Petrum de tribus tabernaculis faciendis domino suggessisse. addidit etiam Lucas intrantibus illis in nubem factamesse uocem de nube; quod illi non dixerunt, sed nec contradixerunt.
178
CLXII. EX EODEM LIBRO. DE ALABASTRO VNGENTI QVOMODO NON REPVGNET MATTHAEO ET MARCO DICENTIBVS: ANTE BIDVVM PASCHAE IOHANNES, QVI DICIT: ANTE SEX DIES. Cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum ungenti pretiosi et fudit super caput ipsius recumbentis et cetera usque ad illud, ubi ait: dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. nunc iam de muliere atque ungento pretioso quod in Bethania gestum est consideremus. Lucas enim, quamuis simile factum commemoret nomenque conueniat eius apud quem conuiuatur dominus— nam et ipsum Simonem dicit— tamen, quia non est contra naturam uel contra morem hominum, ut, si potest unus homo habere nomina duo, multo magis possint et unum nomen habere homines duo, potius credibile est alium fuisse illum Simonem, non leprosum, in cuius domo hoc in Bethania gerebatur. nam nec Lucas in Bethania rem gestam dicit, quam narrat; et quamuis non commemoret ciuitatem aut castellum, ubi factum sit, tamen non uidetur in eodem loco uersari eius narratio. nihil itaque aliud intellegendum arbitror nisi non quidem aliam fuisse mulierem, quae peccatrix tunc accessit ad pedes Iesu et osculata est et lauit lacrimis et tersit capillis et unxit ungento— cuius dominus adhibita similitudine de duobus debitoribus ait dimissa esse peccata multa, quoniam dilexit multum— sed eandem Mariam bis hoc fecisse, semel scilicet, quod Lucas narrauit, cum primo accedens cum illa humilitate et lacrimis meruit peccatorum remissionem. nam hoc et Iohannes, quamuis non sicut Lucas quemadmodum factum esset narrauerit, tamen ipsam Mariam commendans commemorauit, cum iam de Lazaro resuscitando coepisset loqui, antequam ueniret in Bethaniam. quod ita ibi narrat: erat autem quidam, inquit, languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae, sororis eius; Maria autem erat, quae unxit dominum ungento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur. hoc dicens Iohannes attestatur Lucae, qui hoc in domo Pharisaei cuiusdam Simonis factum esse narrauit. iam itaque hoc Maria fecerat. quod autem in Bethania rursus fecit aliud est, quod ad Lucae narrationem non pertinet, sed pariter narratur a tribus, Iohanne scilicet, Matthaeo et Marco. Inter istos igitur tres, Matthaeum, Marcum et Iohannem, quemadmodum hoc conueniat attendamus; de quibus non est dubium, quod eandem rem narrant gestam in Bethania, ubi etiam discipuli, quod omnes tres commemorant, murmurauerunt aduersus mulierem tamquam de perditione pretiosissimi ungenti. quod ergo Matthaeus et Marcus caput domini ungento perfusum dicunt, Iohannes autem pedes, regula illa ostenditur non esse contrarium, quam demonstrauimus, cum de quinque panibus pasceret turbas. ibi enim, quia non defuit qui et quinquagenos et centenos discubuisse commemoraret, cum alius quinquagenos dixerit, non potuit uideri contrarium; potuisset autem, si alius centenos tantum posuisset, sicut alius quinquagenos. et tamen debuit inueniri utrumque factum esse. quo exemplo informari nos oportuit, sicut illic admonui, etiam ubi singuli euangelistae commemorant, utrumque factum intellegere. proinde et hic non solum caput sed et pedes domini accipiamus perfudisse mulierem. nisi forte, quoniam Marcus fracto alabastro perfusum caput commemorat, tam quisque absurdus et calumniosus est, ut aliquid in uase fracto neget remanere potuisse, unde etiam pedes perfunderet. sed cum iste contenderit sic fuisse fractum, ut nihil ibi residui fieret, nitens aduersus ueritatem euangelii, quanto melius et religiosius contendet alius non esse ita fractum, ut totum effunderet, nitens pro ueritate euangelii? ille autem calumniator si tam pertinaciter caecus est, ut euangelistarum concordiam de alabastro fracto frangere conetur, prius accipiat perfusos pedes, antequam illud fractum esset, ut in integro remaneret, unde etiam caput perfunderetur, ubi fractura illa totum effunderet. a capite quippe nobis ordinate consuli agnoscimus, sed ordinate etiam nos a pedibus ad caput ascendimus. Cetera facti huius nullam mihi uidentur habere quaestionem. quod enim alii dicunt discipulos murmurasse de ungenti effusione pretiosi, Iohannes autem ludam commemorat, et ideo quia fur erat, manifestum puto esse discipulorum nomine eundem ludam significatum locutione illa, quam de Philippo in quinque panibus insinuauimus, plurali numero pro singulari usurpato. potest etiam intellegi, quod et alii discipuli aut senserint hoc aut dixerint aut eis Iuda dicente persuasum sit, atque omnium uoluntatem Matthaeus et Marcus etiam uerbis expresserint, sed ludas propterea dixerit, quia fur erat, ceteri uero propter pauperum curam; Iohannem uero de solo illo id commemorasse uoluisse, cuius ex hac occasione furandi consuetudinem credidit intimandam.
179
CLXIII. ITEM EX EODEM LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM III. DE HORA DOMINICAE PASSIONIS, QVEMADMODVM NON INTER SE DISSENTIANT MARCVS, QVI DICIT HORA TERTIA, ET IOHANNES, QVI DICIT HORA QVASI SEXTA. Si igitur hora quasi sexta Pilato sedente pro tribunali tra- 1 ditus est crucifigendus Iudaeis, quomodo hora tertia crucifixus est, sicut uerba Marci non intellegentes quidam putauerunt? prius enim, qua hora crucifigi potuerit; deinde uidebimus, cur hora, tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent" quinta et quadrans" aut,, quinta triena" aut" quinta semis" aut aliquid huius modi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus; sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem;. quorum medios intuens Matthaeus et Marcus dixerunt: post sex dies. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret:" sexta" sed: quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantummodo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec completa sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae attestantur, Matthaeus, Marcus et Lucas.\' Quaeramus iam consequenter, cur dixerit Marcus, cum commemorasset quod crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret, et secutus adiunxerit: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. iam certe dixerat: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius. sic etiam ceteri attestantur, quod eo crucifixo uestimenta diuisa sunt. si eius rei gestae tempus uoluit commemorare Marcus, sufficeret dicere: erat autem hora tertia; ut quid adiunxit: et crucifixerunt eum, nisi quia uoluit aliquid recapitulando significare, quod quaesitum inueniretur, cum scriptura ipsa illis temporibus legeretur, quibus uniuersae ecclesiae notum erat, qua hora dominus ligno suspensus est, unde posset huius uel error corrigi uel mendacium refutari? sed quia sciebat a militibus suspensum dominum, non a Iudaeis, sicut Iohannes apertissime dicit, occulte uoluit ostendere eos magis crucifixisse qui clamauerunt, ut crucifigeretur, quam illos qui ministerium principi suo secundum suum officium praebuerunt. intellegitur ergo fuisse hora tertia, cum clamauerunt Iudaei, ut dominus crucifigeretur; et ueracissime demonstratur tunc eos crucifixisse, quando clamauerunt, maxime quia nolebant uideri se hoc fecisse; et propterea eum Pilato tradiderant, quod eorum uerba satis. indicant secundum Iohannem. cum enim dixisset eis Pilatus: quam accusationem affertis aduersum hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo Iudaei: nobis non licet interficere quemquam. quod ergo maxime uideri fecisse nolebant, hoc eos hora tertia fecisse Marcus ostendit, uerissime iudicans magis fuisse domini necatricem linguam Iudaeorum quam militum manus. Facile autem uidebit qui sine impietatis duritia noluerit attendere, quam opportuno loco Marcus hoc de tertia hora posuerit, ut quisque ibi recordetur, qua hora Iudaei crucifixerint dominum, qui nolebant in Romanos uel principes uel milites transferre ipsum facinus, ubi factum ministrorum militum commemoratum est. ait enim: et crucifigentes eum diuiserunt uestimenta eius, mittentes sortes super eis, quis quid tolleret. qui hoc, nisi milites, sicut Iohannes manifestat? ergo, ne quisquam cogitationem tanti criminis auersus a Iudaeis in milites illos conuerteret: erat autem, inquit, hora tertia, et crucifixerunt eum; ut illi potius crucifixisse inueniantur, quos hora tertia ut crucifigeretur clamare potuisse diligens inquisitor inueniet, cum aduerterit hoc quod a militibus factum est hora sexta factum esse. Quamquam non desint qui parasceue, quam Iohannes commemorauit dicens: erat autem parasceue, hora quasi sexta, hora diei tertia uelint intellegi, qua sedit Pilatus pro tribunali, ut eadem tertia completa uideatur, quando crucifixus est, atque illo iam pendente in ligno aliae tres horae peractae sint, et reddiderit spiritum; ut ab ea hora, qua defunctus est, id est diei sexta, tenebrae fierent usque ad nonam. dicunt enim die quidem illo, quem dies sabbati sequebatur, parasceuen fuisse paschae Iudaeorum, quod ab eodem sabbato inciperent azyma, sed tamen uerum pascha, quod iam in passione domini gerebatur, non Iudaeorum, sed christianorum coepisse praeparari, id est parasceuen habere ab hora noctis nona, ideo quod dominus a Iudaeis occidendus praeparabatur. parasceue quippe interpretatur praeparatio. ab illa ergo nona hora noctis usque ad eius crucifixionem occurrit hora parasceue sexta secundum Iohannem et hora diei tertia secundum Marcum, ut non Marcus horam illam recordatam recapitulando commemorauerit, qua clamauerunt Iudaei: crucifige, crucifige, sed eam potius horam tertiam dixerit, qua dominus est crucifixus in ligno. quis fidelis non faueat huic solutioni quaestionis, si modo possit aliquis articulus conici ab hora nona noctis, unde coepisse parasceuen paschae nostrae, id est praeparationem mortis Christi, congruenter intellegamus? si enim dicamus eam coepisse, quando a Iudaeis apprehensus est dominus, adhuc noctis primae partes erant; si, quando ad domum perductus est soceri Caiphae, ubi et auditus est a principibus sacerdotum, adhuc gallus non cantauerat, quod ex Petri negatione colligimus, quae cum iam audiretur facta est; si autem, quando Pilato traditus est, iam mane fuisse apertissime scriptum est. restat ergo, ut intellegamus tunc coepisse istam parasceuen paschae, id est praeparationem mortis domini, quando responderunt omnes principes sacerdotum, apud quos primo audiebatur, et dixerunt: reus est mortis, quod apud Matthaeum et Marcum inuenitur, ut recapitulando intellegantur de Petri negatione postea dixisse quod antea factum erat. non enim absurde conicitur eo tempore, quando, ut dixi, reum mortis pronuntiauerunt, nonam horam noctis potuisse esse. ex qua hora usque ad horam, qua sedit Pilatus pro tribunali, quasi sexta hora fuit, non diei, sed parasceues, id est immolationis domini, quod uerum pascha est, ut plena sexta eiusdem parasceues, quae plena diei tertia occurrebat, dominus suspenderetur in ligno. siue ergo hoc potius intellegendum eligatur siue Marcus tertiam horam recoluerit eamque maxime ad condemnationem Iudaeorum in domini crucifixione commemorare noluerit, qua intelleguntur clamare potuisse, ut crucifigeretur, ut ipsos potius crucifixisse acciperemus quam eos quorum manibus suspensus in ligno est; sicut ille centurio magis accessit ad dominum quam illi amici, quos misit: procul dubio quaestio soluta est de hora dominicae passionis, quae maxime solet contentiosorum concitare impudentiam et infirmorum imperitiam perturbare.
180
CLXIIII. EX EODEM LIBRO DE CONSENSV EVANGELISTARVM III. DE DVOBVS LATRONIBVS, QVOMODO NON REPVGNENT MATTHAEVS ET MARCVS LVCAE, QVI DIXIT VNVM EORVM INSVLTASSE, ALTERVM CREDIDISSE.- Sequitur Matthaeus et dicit: id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei. nec Marcus discrepat, hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. et sequitur idem ipse atque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum, quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste; nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut. Matthaeus dicit, latrones, qui fixi erant cum eo, improperabant ei; uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et compescuit eum et in deum credidit, nisi intellegamus Matthaeum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse? sicut in epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: clauserunt ora leonum, cum solus Danihel intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo Isaia tradatur. in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in Actibus apostolorum exponitur. nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari euangelio, uideant quemadmodum locuti sunt auctores eorum Phaedras, Medeas et Clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis:" et rustici mihi insultant", etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambo latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est: latrones, uel: qui cum eo crucifixi erant, nec additum est" ambo", non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.
181
CLXV. ITEM EX EODEM LIBRO m. QVOD APVD IIII EVANGELISTAS INVENIATVR DECIES COMMEMORATVM DOMINVM VISVM ESSE AB HOMINIBVS POST RESVRRECTIONEM. Inuenimus itaque apud quattuor euangelistas decies commemoratum dominum uisum esse ab hominibus post resurrectionem: semel ad monumentum mulieribus; iterum eisdem egredientibus a monumento in itinere; tertio Petro; quarto duobus euntibus in castellum; quinto pluribus in Hierusalem, ubi non erat Thomas; sexto, ubi eum uidit Thomas; septimo ad mare Tiberiadis; octauo in monte Galilaeae secundum Matthaeum; nono, quod dicit Marcus, nouissime recumbentibus, quia iam non erant in terra cum illo conuiuaturi; decimo in ipso die, non iam in terra, sed eleuatum in nubem, cum in caelum ascenderet, quod Marcus et Lucas commemorant. Marcus quidem post illud, quod eis discumbentibus apparuit, ita continuans, ut diceret: et dominus quidem, postquam locutus est eis, assumtus est in caelum; Lucas autem praetermissis omnibus, quae per XL dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, illi primo die resurrectionis eius, quando in Hierusalem pluribus apparuit, coniungit tacite nouissimum diem, quo ascendit in caelum, ita narrans: eduxit autem illos foris in Bethaniam et eleuatis manibus suis benedixit eos. et factum est, cum benediceret eis, recessit ab eis et ferebatur in caelum. uiderunt ergo eum, praeter quod in terra uiderant, etiam dum ferretur in caelum. totiens ergo in euangelicis libris commemoratus ab hominibus uisus, antequam ascendisset in caelum: in terra scilicet nouies et in aere semel ascendens. Sed non omnia scripta sunt, sicut Iohannes fatetur. crebra enim erat eius cum illis conuersatio per dies XL, priusquam ascendisset in caelum. non tamen eis per omnes XL continuos apparuerat. nam post diem primum resurrectionis eius alios vm dies interuenisse dicit Iohannes, post quos eis rursus apparuit, tertio autem ad mare Tiberiadis, fortassis continuo consequenti die; nihil enim repugnat. et deinde quando uoluit, constituens eis, quod et ante praedixerat, eos in Galilaeae montem praecedere; atque omnino per illos XL dies quotiens uoluit, quibus uoluit, quemadmodum uoluit, sicut Petrus dicit, quando eum Cornelio et his qui cum illo fuerant praedicabat: qui simul, inquit, manducauimus et bibimus cum illo, posteaquam resurrexit a mortuis, per dies XL; non quod cotidie per dies XL cum illo manducassent et bibissent; nam erit contrarium Iohanni, qui octo illos dies interposuit, quibus eis uisus non est, ut tertio manifestaretur ad mare Tiberiadis. inde iam etiam si cotidie illis uisus et cum illis conuiuatus est, nihil repugnat. et fortasse ideo dictum est: per XL dies, qui quater deni sunt in mysterio uel totius mundi uel totius temporalis saeculi, quia et illi primi decem dies, in quibus erant illi octo dies, a parte totum possunt more scripturarum non dissone computari. Conferatur ergo et quod ait apostolus Paulus utrum nihil afferat quaestionis: resurrexit, inquit, tertio die secundum scripturas et apparuit Cephae. non. dixit:" primo apparuit Cephae"; nam esset contrarium quod primo mulieribus apparuisse in euangelio legitur. postea, inquit, duodecim; quibuslibet, qua hora libet, ipso tamen resurrectionis die. deinde apparuit plus quam quingentis fratribus simul, siue isti cum illis xi erant congregati, clausis ostiis propter metum Iudaeorum, unde cum exisset Thomas, uenit ad eos Iesus; siue post octo illos dies quandolibet, nihil habet aduersi. postea, inquit, apparuit Iacobo; non tunc autem primum accipere debemus uisum esse Iacobo, sed aliqua propria manifestatione singulariter. deinde apostolis omnibus; nec illis tunc primum, sed iam ut familiarius conuersaretur cum eis usque ad diem ascensionis suae. nouissime autem omnium, inquit, quasi abortiuo apparuit et mihi, sed hoc iam de caelo post non paruum tempus ascensionis suae. Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Matthaeum et Marcum resurgens ita mandauerit: praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis. quod etsi completum est, tamen post multa completum est, cum sic mandatum sit, quamquam sine praeiudicio necessitatis, ut aut hoc solum aut hoc proximum exspectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, quod ita, sed ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel transmigratio uel reuelatio. prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum: praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur dirruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est:" ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis". secundum illud autem, quod Galilaea interpretatur reuelatio, non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit apud Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi; non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehendunt. illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dextram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident impii. tolletur enim impius, ut non uideat claritatem domini; et impii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti Iesum Christum; sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.
182
CLXVI. EX LIBRO DE CONSENSV EVANQVLISTARVM IIII. QVOD IN TRIBVS ACTIVAE, IN IOHANNIS AVTEM EVANQVLIO DONA CON- TEMPLATTVAE VIRTVTIS ELVCEANT IDONEIS DINOSCERE; ET QVIA NON PERFECTE, SED EX PARTE SIT, IDEO SIC MANEBIT, DONEC VENIAT. Discipulis etiam insufflando dedit spiritum sanctum, ne ipse spiritus, qui trinitati consubstantialis et coaeternus est, tantummodo patris esse, non etiam filii spiritus putaretur. postremo suas oues Petro se amanti eumque amorem ter confitenti commendans dicit eundem Iohannem sic se uelle manere, donec ueniat. ubi etiam mihi uidetur alto docuisse mysterio istam ipsam Iohannis euangelistae dispensationem, qua in lucem liquidissimam uerbi sublimitate fertur, ubi trinitatis aequalitas et incommutabilitas uideri potest, et qua maxime proprietate distet a ceteris homo, cuius susceptione uerbum caro factum est, perspicue cerni cognoscique non posse, nisi cum ipse dominus uenerit. ideo sic manebit, donec ueniat. manebit autem nunc in fide credentium, tunc autem facie ad faciem contemplandum erit, cum apparuerit uita nostra et nos cum ipso apparebimus in gloria. quisquis autem arbitratur homini uitam istam mortalem adhuc agenti posse contingere, ut dimoto atque discusso omni nubilo phantasiarum corporalium atque carnalium serenissima incommutabilis ueritatis luce potiatur et mente penitus a consuetudine uitae huius aliena illi constanter et indeclinabiliter haereat, nec quid quaerat nec quis quaerat intellegit. credat ergo potius sublimi auctoritati minimeque fallaci, quamdiu sumus in corpore, peregrinari nos a domino et ambulare per fidem, non per speciem; ac sic perseueranter retinens atque custodiens spem, fidem et caritatem intendat in specie ex pignore quod accipimus sancti spiritus, qui nos docebit omnem ueritatem, cum deus, qui suscitauit legum Christum a mortuis, uiuificabit et mortalia corpora nostra per inhabitantem spiritum eius in nobis. prius autem quam uiuificetur hoc quod mortuum est propter peccatum, procul dubio corruptibile est et aggrauat animam; et si quando adiuta excedit hanc nebulam, qua tegitur omnis terra, id est hanc carnalem caliginem, qua tegitur omnis uita terrena, tamquam rapida coruscatione perstringitur et in suam infirmitatem redit uiuente desiderio, quo rursus erigatur, nec sufficiente munditia, qua figatur; et quanto quisque hoc magis potest, tanto maior est, quanto autem minus, tanto minor. si autem nihil adhuc tale mens hominis experta est, in qua tamen habitat Christus per fidem, instare debet minuendis finiendisque cupiditatibus huius saeculi moralis uirtutis actione, tamquam in comitatu trium illorum euangelistarum cum mediatore Christo ambulans. eum qui filius dei semper est propter nos filium hominis factum, ut sempiterna uirtus eius et diuinitas nostrae infirmitati et mortalitati contemperata de nostro nobis in se atque ad se faceret uiam, cum magnae spei laetitia fideliter teneat et, ne peccet, a Christo rege regatur, si forte peccauerit, ab eodem sacerdote Christo expietur; atque ita in actione bonae conuersationis et uitae nutritis pinnis geminae dilectionis tamquam duabus alis ualidis euectus a terris ab eodem ipso Christo uerbo inluminetur, uerbo, quod in principio erat; uerbum apud deum erat, et uerbum deus erat; etsi per speculum et aenigmate, longe tamen sublimius ab omni similitudine corporali. quapropter quamuis in illis tribus actiuae, in Iohannis autem euangelio dona contemplatiuae uirtutis eluceant eis qui haec dinoscere sunt idonei, tamen et hoc Iohannis, quoniam ex parte est, sic manebit, donec ueniat quod perfectum est. et alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum spiritum; alius diem sapit domino, alius de pectore domini liquidius aliquid bibit, alius leuatus usque ad tertium caelum ineffabilia uerba audit: omnes tamen quamdiu sunt in corpore, peregrinantur a domino et omnibus bonae spei fidelibus in libro uitae scriptis seruatur quod dictum est: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. uerum tamen in hac peregrinatione quantum rei huius intellegentia uel scientia quisque profecerit, tanto magis caueat diabolica uitia, superbiam et inuidentiam; meminerit hic ipsum euangelium Iohannis, quam multo amplius erigit ad contemplationem ueritatis, tam multo amplius praecipere de dulcedine caritatis. et quia illud praeceptum uerissimum ac saluberrimum est: quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus, qui euangelista Christum longe ceteris altius commendat, apud eum discipulis pedes lauat.
183
CLXVII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII PRIMO. DE, ID QVOD AIT, NEMO NOVIT FILIVM NISI PATER. Cum diceret: nemo nouit filium nisi pater, non dixit:" et cui uoluerit pater reuelare", quemadmodum cum diceret: nemo nouit patrem nisi filius, addidit: et cui uoluerit filius reuelare. quod non ita intellegendum est, quasi filius a nullo possit cognosci nisi a patre solo, pater autem non solum\' a filio sed etiam ab eis quibus reuelauerit filius. sic enim potius dictum est, ut intellegamus et patrem et ipsum filium per filium reuelari, quia ipse est menti nostrae lumen, ut, quod postea intulit: et cui uoluerit filius reuelare, non patrem tantum sed etiam filium accipias. ad totum enim quod dixit inlatum est. uerbo enim suo se pater declarat; uerbum autem non solum id quod per uerbum declaratur, sed etiam se ipsum declarat.
184
CLXVIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE PVERIS SEDENTIBVS IN FORO ET CLAMANTIBVS AD ILLOS, QVI NEC HVMILIARI CVM IOHANNE NEC CVM CHRISTO GAVDERE VOLVERVNT. VBI QVAE SIT VERA CIBORVM PARSIMONIA PVLCHERRIME DOCET. De pueris sedentibus in foro et ad inuicem clamantibus conuerso ordine ad proposita respondit. nam quod ait: lamentauimus, et non plorastis, ad Iohannem pertinet, cuius abstinentia a cibis et potu luctum paenitentiae significabat; quod autem ait: cantauimus tibiis, et non saltastis, ad ipsum dominum, qui utendo cum ceteris cibo et potu laetitiam regni figurabat. at illi nec humiliari cum Iohanne nec cum Christo gaudere uoluerunt dicentes illum daemonium habere, istum uoracem et ebriosum et amicum publicanorum et peccatorum. quod autem subiungit: et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis, ostendit filios sapientiae intellegere nec in abstinendo nec in manducando esse iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam et temperantiam per abundantiam, non se corrumpendi atque opportune sumendi uel non sumendi ea quorum non usus, sed concupiscentia reprehendenda est. non enim interest omnino quid alimentorum sumas, ut succurras necessitati corporis, dummodo congruas in generibus alimentorum his cum quibus tibi uiuendum est. neque quantum sumas multum interest, cum uideamus aliorum stomachum citius satiari et eos tamen illi ipsi paruo, quo satiantur, ardenter et intolerabiliter et omnino turpiter inhiare; alios autem plusculo quidem satiari, sed tolerabilius inopiam perpeti et uel ante horam positas epulas, si id in tempore aut opus sit aut necesse sit, cum tranquillitate aspicere neque tangere. magis ergo interest non quid uel quantum alimentorum pro congruentia hominum atque personae suae et pro suae ualetudinis necessitate quis capiat, sed quanta facilitate et serenitate animi careat, cum his uel oportet uel etiam necesse est carere, ut illud in animo christiani compleatur quod apostolus dicit: scio et minus habere, scio et abundare; ubique et in omnibus imbutus sum, et satiari et esurire, et abundare et penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat; et illud: neque si manducauerimus, abundabimus, neque si non manducauerimus, egebimus; et illud: non est enim regnum dei esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium. et quia solent homines multum gaudere de carnalibus epulis, addidit: in spiritu sancto. iustificatur ergo sapientia ab omnibus filiisio suis, qui intellegunt utendis terrenis tempora opportuna esse debere, facilitatem uero carendi talibus et amorem fruendi aeternis non uariari oportere per tempora, sed perpetuo retineri.
185
[ DE VORACITATE ETIAM IN VILISSIMIS CIBIS VITANDA. EX15 LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA III. Quisquis autem rebus praetereuntibus restrictius utitur, quam sese habent mores eorum cum quibus uiuit, aut temperans aut superstitiosus est. quisquis uero sic eis utitur, ut metas consuetudinis bonorum, inter quos uersatur, excedat, aut aliquid significat aut flagitiosus est. in omnibus enim talibus non usus rerum, sed libido in culpa est. quid igitur locis et tempori et personis conueniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. fieri enim potest, ut sine aliquo uitio cupediae uel uoracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissima gnlae flamma in uilissimum ardescat. et sanius quisque maluerit more domini pisce uesci quam lenticula more Esau nepotis Abraham, aut hordeo more iumentorum. non enim propterea continentiores nobis sunt pleraeque bestiae, quia uilioribus aluntur escis. nam in omnibus huiusce modi rebus non ex earum rerum natura, quibus utimur, sed ex causa utendi et modo appetendi uel probandum uel improbandum est quod facimus].
186
CLXVIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII n. DE IMPOSSIBILITATE IEIVNANDI SVB PRAESENTIA SPONSI: IBI DVO IEIVNII GENERA PROBAT, VNVM TRIBVLATIONIS, ALIVD GAVDII. Ieiunium aut in tribulatione est aut in gaudio. in tribulatione ad propitiandum deum pro peccatis; in gaudio uero, cum tanto minus delectant carnalia, quanto spiritalium maior sagina est. cum ergo dominus interrogatus esset, cur discipuli eius non ieiunarent, de utroque ieiunio respondit. namque ad illud quod in tribulatione ieiunari solet pertinet quod ait sponsi filios tunc ieiunaturos, cum ab eis ablatus fuerit sponsus. tunc enim desolabuntur et in maerore ac luctu erunt, donec eis per spiritum sanctum gaudia consolatoria retribuantur. quo dono percepto etiam ieiunii alterum genus, quod fiat per laetitiam, iam renouati in uitam spiritalem conuenientissime celebrabunt. quod antequam accipiant, dicit eos tamquam uetera uestimenta, quibus inconuenienter nouus pannus assuitur, id est aliqua particula doctrinae, quae ad nonae uitae temperantiam pertinet; quia, si hoc fiat, et ipsa doctrina quodam modo scinditur, cuius particula., quae ad ieiunium ciborum ualet, inopportune traditur, cum illa doceat generale ieiunium, non a concupiscentia ciborum tantum, sed ab omni laetitia temporalium delectationum. cuius quasi pannum, id est partem aliquam, quae ad cibos pertinet, dicit non oportere hominibus adhuc ueteri consuetudini deditis impertiri, quia et illinc quasi conscissio uidetur fieri et ipsi uetustati non conuenit. dicit etiam similes eos esse ueteribus utribus, quos uino nouo, id est spiritalibus praeceptis, facilius dirrumpi quam id posse continere dicit. erunt autem iam utres noui, cum post ascensum domini desiderio consolationis eius orando et sperando innouantur. tunc enim acceperunt spiritum sanctum, quo impleti, cum omnium qui de diuersis gentibus aderant linguis loquerentur, dicti sunt musto pleni. nouum enim uinum iam nonis utribus uenerat.\'
187
CLXX. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE HOMINE DESCEN- DENTE AB HIERVSALEM IN HIERICHO ET CETERA. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho. ipse Adam intellegitur in genere humano. Hierusalem ciuitas pacis illa caelestis, a cuius beatitudine lapsus est. Hiericho luna interpretatur et significat mortalitatem nostram, propter quod nascitur, crescit, senescit et occidit. latrones diabolus et angeli eius, qui eum spoliauerunt immortalitate et plagis impositis peccata suadendo reliquerunt semiuiuum; quia ex parte, qua potest intellegere et cognoscere deum, uiuus est homo, ex parte, qua peccatis contabescit et premitur, mortuus est; et ideo semiuiuus dicitur. sacerdos autem et leuita, qui eo uiso praeterierunt, sacerdotium et ministerium ueteris testamenti significat, quod non poterat prodesse ad salutem. Samaritanus custos interpretatur, et ideo ipse dominus significatur hoc nomine. alligatio uulnerum est cohibitio peccatorum. oleum consolatio spei bonae propter indulgentiam datam ad reconciliationem pacis. uinum exhortatio ad operandum feruentissimo spiritu. iumentum eius est caro, in qua ad nos uenire dignatus est; imponi iumento est in ipsam incarnationem Christi credere. stabulum est ecclesia, ubi reficiuntur uiatores de peregrinatione in aeternam patriam redeuntes. altera dies est post resurrectionem domini. duo denarii sunt uel duo praecepta caritatis, quam per spiritum sanctum acceperunt apostoli ad euangelizandum ceteris, uel promissio uitae praesentis et futurae. secundum enim duas promissiones dictum est: accipiet in hoc saeculo septies tantum, in futuro saeculo uitam aeternam consequetur. stabularius ergo est apostolus. quod supererogat, aut illud consilium est, quod ait: de uirginibus autem praeceptum domini non habeo, consilium autem do; aut quod etiam manibus suis operatus est, ne infirmorum aliquem in nouitate euangelii grauaret, cum ei liceret pasci ex euangelio.
188
CLXXI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH n. QVOD MARTHA EX- CIPIENS ILLVM IN DOMO SVA SIGNIFICET ECCLESIAM, VT NVNC EST, MARIA VERO, VT ERIT IN FVTVRO. Quod Martha excepit illum in domum suam, significat ecclesiam, quae nunc est, excipientem dominum in cor suum. Maria soror eius, quae sedebat ad pedes domini et audiebat uerbum eius, significat eandem ecclesiam, sed in futuro saeculo, ubi cessans ab opere ministerioque indigentiae sola sapientia perfruetur. Martha ergo occupata est circa multum ministerium, quia nunc talibus operibus exercetur ecclesia. quod autem queritur, quod se soror eius non adiuuet, occasio datur sententiae domini, qua ostendit istam ecclesiam sollicitam esse et turbari circa plurima, cum sit unum necessarium, ad quod per ministerii huius merita peruenitur. Mariam uero dicit optimam partem elegisse, quae non auferetur ab ea; et ideo intellegitur optima, quia et per hanc ad illam tenditur et non auferetur; illa uero ministerii quamuis sit bona, tamen auferetur, quando indigentia, cui ministratur, transierit.
189
CLXXII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE ILLO QVI MEDIA NOCTE PETIIT AB AMICO TRES PANES. Amicus, ad quem uenitur media nocte, ut accommodet tres panes, utique ad similitudinem ponitur, secundum quam quis deum rogat in media tribulatione constitutus, ut ei tribuat intellegentiam trinitatis, qua praesentis uitae consoletur labores. sed comparatio est a minore. si enim amicus homo surgit de lecto et dat, non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat ille qui sine taedio largissime donat quod petitur? sed ad hoc se peti uult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt. in tribus autem panibus etiam illud significatur, unius esse substantiae trinitatem. amicus autem, quem dicit ille qui petit uenisse de uia et non se habere quod ponat ante illum, intellegitur hominis appetitus, qui debet obtemperare rationi. seruiebat autem consuetudini temporali, quam uiam uocat propter omnia per tempus transeuntia; conuerso. autem homine ad deum etiam ille appetitus a consuetudine reuocatur. sed si non consolatur interius gaudium de doctrina spiritali, qua creatoris trinitas praedicatur, magnae angustiae sunt in homine, quem premit haerumna mortalis, cum ab his quae foris delectant praecipitur abstinentia et intus non est refectio de laetitia doctrinae salutaris. et ipsa angustia est media nox, qua cogitur uehementer instare petendo, ut accipiat tres panes. quod autem ei dicitur de intus iam ostium clausum esse puerosque eius cum eo esse in cubili, significat tempus famis uerbi, cum intellegentia clauditur. et illi qui euangelicam sapientiam tamquam panem erogantes per orbem terrae praedicauerunt, pueri patris familias, iam sunt in secreta quiete cum domino; et tamen orando efficitur, ut accipiat desiderans intellectum ab ipso deo, etiam si homo desit, per quem sapientia praedicetur.
190
CLXXIII. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE PANE ET PISCE ET OVO. De pane et pisce et ouo, quibus contraria posuit lapidem, serpentem, scorpionem. intellegitur panis caritas propter maiorem appetitum et tam necessarium, ut sine illo cetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops. cui contraria est cordis duritia, quam lapidi coaequauit. piscis autem intellegitur fides inuisibilium uel propter aquam baptismi uel quia de inuisibilibus locis capitur. quod etiam fides huius mundi fluctibus circumlatrata non frangitur, recte pisci comparatur. cui contrarium posuit serpentem propter uenena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo praeseminauit. in ouo intellegitur spes; ouum enim nondum est fetus perfectus, sed fouendo speratur. cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus uenenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro respicere, cum spes futurorum in ea quae ante sunt extendat.
191
CLXXIIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE, ID QVOD AIT DISCIPVLIS, NOLITE IN SVBLIME TOLLI; ET DE HVDRO- PICO VEL DE MVLIERE CVRVATA. Cum diceret discipulis non debere haberi sollicitudinem de cibis, ait: et nolite in sublime tolli. primo enim haec ad necessitatem implendam homo quaerit; cum autem haec abundauerint, incipit et superbire de talibus. tale est hoc, ac si se uulneratus quis iactet, qui habet multa emplastra in domo, cum hoc illi bonum esset, ut uulnera non haberet et ne uno quidem indigeret emplastro. congruenter hydropicum animali, quod cecidit in puteum, comparauit; humore enim laborabat. sicut illam mulierem, quam XVIII annis alligatam dixerat et ab eadem alligatione soluebat, comparauit iumento, quod soluitur, ut ad aquam ducatur. hydropem autem recte comparamus diuiti auaro; sicut enim ille, quanto magis abundat humore inordinato, tanto amplius sitit, sic iste, quanto est copiosior diuitiis, quibus non bene utitur, tanto ardentius talia concupiscit; illam uero ita morbo incuruam, ut se erigere non posset, animae terrenis opinionibus debilitatae atque oppressae, ita ut diuina cogitare non ualeat.
192
CLXXV. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE VILICO, QVEM DOMINVS SWS EICIEBAT DE VILICATV. In uilico, quem dominus eiciebat de uilicatu et laudauit eum, quod in futurum sibi prospexerit, non omnia debemus ad imitandum sumere. non enim aut domino nostro facienda est in aliquo fraus, ut de ipsa fraude elemosynas faciamus, aut eos a quibus recipi uolumus in tabernacula aeterna tamquam debitores dei et domini nostri fas est intellegi, cum iusti et sancti significentur hoc loco, qui eos introducant in tabernacula aeterna, qui necessitatibus suis terrena bona communicauerint; de quibus etiam dicit: quod si quis alicui eorum calicem aquae frigidae dederit tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam. sed etiam e contrario ducuntur istae similitudines, ut intellegamus, si laudari potuit ille a domino, cui fraudem faciebat, quanto amplius placeant domino deo qui secundum eius praeceptum illa opera faciunt; sicut etiam de iudice iniquitatis, qui interpellabatur a uidua, comparationem duxit ad iudicem deum, cui nulla ex parte iudex iniquus conferendus est. quod autem de centum cadis olei quinquaginta scribi fecit a debitore et de centum choris tritici LXXX, ad nihil aliud nalere arbitror, nisi ut ea quae similiter in sacerdotes atque in leuitas Iudaeus quisque operatur in Christi ecclesia abundet iustitia eius super scribarum et Pharisaeorum, ut cum illi decimas darent, isti dimidias dent— sicut non de fructibus, sed de ipsis bonis suis fecit Zaccheus— aut certe duplicat decimas, ut duas decimas dando superet impendia Iudaeorum. mamona uero iniquitatis ob hoc a domino appellata est ista pecunia, quam possidemus ad tempus, quia mamona diuitiae interpretantur, nec sunt istae diuitiae nisi iniquis, qui in eis constituunt spem atque copiam beatitudinis suae. a iustis uero cum haec possidentur, est quidem ista pecunia, sed non sunt illis diuitiae nisi caelestes et spiritales, quibus indigentiam suam spirita. liter supplentes exclusa egestate miseriae beatitudinis copia ditabuntur.
193
CLXXVI. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII II. DE ILLO QVI IN TECTO EST ET QVI IN AGRO, ET CETERA. Quid est quod dicit dominus: qui fuerit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa? in tecto est qui excedens carnalia tamquam in aura libera spiritaliter uiuit. uasa eius in domo sunt sensus carnales, quibus ad inuestigandam ueritatem, quae intellectu capitur, multi utentes penitus errauerunt. huius ergo spiritalis uiri iam uasa ista uacant in domo, quia mente corpori supereminens per aciem intellegentiae tamquam in tecto positus perspicuitate sapientiae ueluti caelo apertissimo fruitur. caueat ergo iste, ne in die tribulationis rursus uita carnali, quae per sensus corporis pascitur, delectatus ad uasa huius modi tollenda descendat. Quid est quod dictum est: similiter et qui in agro fuerit, similiter non redeat retro? qui operatur in ecclesia et sicut Paulus et Apollo plantat et rigat, non respiciat spem saecularem, cui renuntiauit. Quid significauit uxor Loth? eos qui in tribulatione retro respiciunt et se ab spe diuinae promissionis auertunt. et ideo statua salis facta est, ut admonendo homines, ne hoc faciant, tamquam condiat cor eorum, ne sint fatui.
194
CLXXVII. DE DVOBVS IN LECTO ET DVABVS MOLENTIBVS ET DVOBVS IN AGRIS. Qui sunt in illa nocte duo in lecto et duae molentes in unum et duo in agro, de quibus omnibus binis singuli assumentur et singuli relinquentur? tria genera hominum hic uidentur significari: unum eorum, qui otium et quietem eligunt, neque negotiis saecularibus neque negotiis ecclesiasticis occupati; quae illorum quies lecti nomine significata est. alterum eorum, qui in plebibus constituti reguntur a doctioribus, agentes ea quae sunt huius saeculi, quos et feminarum nomine significauit, quia consiliis, ut dixi, peritorum regi eis expedit; et molentes dixit propter temporalium negotiorum orbem atque circuitum; quas tamen in uno molentes dixit, in quantum de ipsis rebus et negotiis suis praebent usibus ecclesiae. tertium eorum, qui operantur in ecclesiae ministerio tamquam in agro dei, de qua agricultura apostolus loquitur. in his ergo tribus generibus bina sunt rursus genera hominum in singulis et pro robore suarum uirium discernuntur. cum enim omnes ad ecclesiae membra pertinere uideantur, adueniente tamen temtatione tribulationis et ex illis qui sunt in otio et ex illis qui sunt in negotiis saeculi et ex illis qui deo ministrant in ecclesia aliqui permanent, aliqui cadunt. qui permanent, assumuntur; qui cadunt, relinquuntur. ergo unus assumetur et unus relinquetur non quasi de duobus hominibus dictum, sed de duobus generibus affectionum in singulis generibus trium professionum. in illa nocte ergo dixit" in illa tribulatione". Ad ipsa tria genera, quae assumuntur, arbitror pertinere etiam tria illa nomina uirorum sanctorum, quos solos liberatum iri Hiezechihel propheta denuntiat, Noe, Danihel et Iob. uidetur enim Noe pertinere ad eos per quos ecclesia regitur, sicut per illum in aquis arca gubernata est, quae figuram gestabat ecclesiae. Danihel autem, quia elegit caelibem uitam, id est nuptias terrenas contemsit, ut, sicut dicit apostolus, sine sollicitudine uiueret, cogitans quae sunt dei, genus eorum significat qui sunt in otio, sed tamen fortissimi in temtationibus, ut possint assumi. Iob autem, quia et uxorem habuit et filios et amplas terrenas rerum copias, ad illud genus pertinet, cui molendinum deputatum est, sed tamen, ut sint fortissimi in temtationibus, sicut ille fuit; non enim aliter assumi poterunt. nec puto alia esse genera hominum, quibus constat ecclesia, quam ista tria, habentia binas differentias propter assumtionem et relictionem, quamuis in singulis multae studiorum uoluntatumque diuersitates, ad concordiam tamen unitatemque concurrentes possint inueniri
195
CLXXVIII. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELH II. DE IVDICE INIQVO, QVEM VIDVA INTERPELLABAT. Quid est quod ad semper orandum et non deficiendum de iudice iniquo uoluit parabolam ponere, qui cum deum non timeret et hominem non reuereretur, uiduae tamen assiduae interpellationibus cessit, ut eam uindicaret, ne sibi ab illa taedium fieret? nam hoc est quod ait: ne ueniens suggillet me. quoniam parabolas dominus ant secundum similitudinem aliquam ponit, sicut de seruo illo, cui dominus dimisit quod ratione reddita debere inuentus est, et ipse conseruo suo dilationem saltem dare noluit; et de faeneratore. qui cum duobus debitoribus donasset quod debebant, ab eo plus dilectus est cui plus donauit; et de homine, qui habebat duos filios, maiorem in agro sibi propinquantem, minorem autem in longinquo luxuriantem; et innumerabilia huius modi: de his enim, quantum similia sunt, ducitur intellectus eius rei, cui adhibentur insinuandae aut requirendae. aut ex ipsa dissimilitudine aliquid probat; ueluti est illud: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit, quanto magis uos modicae fidei? ad hoc genus pertinet etiam illud quod de seruo ait, cui dominus denuntiauerat, ut a uilicatu remoueretur; fraudem quippe ille fecit domino suo, ut falsatis chirographis debitoribus eius quantum commodum uisum est relaxaret. neque ullo modo nos dominus ut sibi fraudem faciamus hortatur, sed si fraudando quasi prouidit in posterum, laudatum eum dicit a domino; quanto maiore alacritate sibi prouidere debent in aeternam uitam quibus, ut iuste operentur, iubetur amicos facere de mamona iniquitatis? quod suo loco expositum est. ad hoc genus pertinet et ille qui non propter amicitiam, sed ut taedio careret, iam dormiens excitatur, ut tres panes commodet amico suo. si enim ille molestia compulsus dedit, quanto magis deus, qui suos seruos diligens ut petamus hortatur, dabit bona poscentibus se? itaque illud superius genas his uerbis adiungi potest: sicut illud, ita et illud; hoc autem posterius his uerbis: si illud, quanto magis illud? aut: si illud, quanto minus illud? sed alicubi obscure, alicubi aperte ista ponuntur. hic ergo iniquus iudex non ex similitudine, sed ex dissimilitudine adhibitus est, ut ostenderet dominus, quanto certiores esse debeant qui deum perseueranter rogant fontem iustitiae atque misericordiae uel si quid excellentius dici aut audiri potest, cum apud iniquissimum iudicem usque ad effectum implendi desiderii ualuerit perseuerantia deprecantis. Ipsa uero uidua potest habere similitudinem ecclesiae, quod desolata uidetur, donec ueniat dominus, qui tamen in secreto etiam nunc curam eius gerit. si autem monet cur electi dei se uindicari deprecentur, quod etiam in Apocalypsi Iohannis de martyribus dicitur, cum apertissime moneamur, ut pro nostris inimicis et persecutoribus oremus: intellegendum est eam uindictam esse iustorum, ut omnes mali pereant. pereunt autem duobus modis, aut conuersione ad iustitiam aut amissa per supplicium potestate, qua nunc aduersum bonos, quamdiu hoc ipsum bonis expedit, uel temporaliter aliquid ualent. itaque etiam si omnes homines conuerterentur ad deum, inter quos sunt etiam inimici, pro quibus iubemur orare, diabolus tamen, qui operatur in filiis diffidentiae, remaneret in saeculi fine damnandus. quem finem iusti cum uenire desiderant, quamuis pro inimicis suis orent, tamen non absurde uindictam desiderare dicuntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note