Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Eugippius
Excerpta ex Operibus Augustini
Augu 381
Choose a text More by Eugippius
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
Opp Lat1
295
CCLXX. QVOD SCIRE DEBEAMVS IN OBSEEVATIONIBVS INTELLEGENDA- BVM SCRIPTVRARVM ALIA COMMVNITER PRAECIPI, ALIA SIN- GVLIS QVIBVSQVE GENERIBVS PERSONARVM. EX LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA TERTIO. Saepe autem accidit, ut, quisque in meliore gradu spiritalis uitae uel est uel esse putat, figurate dicta esse arbitretur quae inferioribus gradibus praecipiuntur, ut uerbi gratia, si caelibem amplexus est uitam et se castrauit propter regnum caelorum, quidquid de uxore diligenda et regenda sancti libri praecipiunt, non proprie, sed translate accipi oportere contendat; et quisquis statuit seruare innuptam uirginem suam, tamquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est: trade filiam, et grande opus perfeceris. erit igitur hoc etiam in obseruationibus intellegendarum scripturarum, ut sciamus alia omnibus« ommuaiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum, ut non solum ad uniuersum statum ualetudinis sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina perueniat, in suo quippe genere curandum est quod ad melius genus non potest erigi.
296
CCLXXI. QVOD VNA EADEMQVE BES PER SIMILITVDINEM POSSIT ET IN BONAM PARTEM ACCIPI ET IN MALAM. EX EODEM LIBRO III. Sed quoniam multis modis res similes apparent, non putemus esse praescriptum ut quod aliquo loco res aliqua per similitudinem significauerit, hoc eam semper significare credamus. nam et in uituperatione posuit fermentum dominus, cum diceret: cauete a fermento Pharisaeorum, et in laude, cum diceret simile esse regnum caelorum mulieri, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae, donec totum fermentaretur. huius igitur uarietatis obseruatio duas habet formas; sic enim aliud atque aliud res quaeque significant, ut aut contraria aut tantummodo diuersa significent. contraria scilicet, cum alias in bono, alias in malo res eadem per similitudinem ponitur» sicut hoc est quod de fermento supra diximus. tale est etiam, quod leo aigO- iifcat Christum ubi dicitur: uicit leo de tribu Iuda, significat et diabolum ubi scriptum est: aduersarius uester d\\. bolus tamquam leo rugiena circuit, quaerens quam< deuoret. ita serpens ia bono est: astuti ut şerpentea, in malo autem: serpens Euam seduxit astutia sua. in bono panis: ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi,. in malo panis: panes occultos libenter edite; sic e. t alia plurima. et haec quidem quae commemoraui minime dubiam significationem gerunt, quia exempli gratia commemorari non nisi manifesta debuerunt. sunt autem quae incertum., sit in quam partem accipi debeant, sicut: calix in quam domini uini meri plenus est mixto. incertum est$ nim, utrum iram dei significet non usque ad nouissimam poenam id est usque ad faecem, an potius gratiam scripturarum a Iudaeis ad gentes transeuntem, quia inclinauit ex hoc in hoc, remanentibus apud Iudaeos obseruationibus, quas carnaliter sapiunt, quia faex eius non est exinanita.
297
CCLXXII. DE REBVS, QVAE NON IN CONTRARIA, SED TANTVM IN DIVEВU SIQVIFICATIONE PONVNTVR. EX EODEM LIBRO III. Cum uero res eadem non in contraria, sed tantum in diuersa significatione ponitur, illud est in exemplo, quod aqua et populum significat, sicut in Apocalypsi legimus, et spiritum sanctum, unde est illud: flumina aquae uiuae fluent de uentre eius, et si quid aliud atque aliud pro locis, in quibus ponitur, aqua significare intellegitur. sic et aliae res, non singulae, sed unaquaeque earum non solum duo aliqua diuersa sed etiam nonnumquam multa significat pro loco sententiae, sicut posita reperitur.- Vbi autem apertius ponuntur, ibi discendum est, quomodo in locis intellegantur obscuris. neque enim melius potest intellegi quod dictum est deo: apprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi, quam ex loco illo, ubi legitur: domine, ut scuto bonae uoluntatis tuae coronasti nos. nec tamen ita, ut iam ubicumque scutum pro aliquo munimento positum legerimus non accipiamus nisi bonam uoluntatem dei. dictum est enim: et scutum fidei. in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas extinguere. nec rursus ideo debemus in annis huiusce modi spiritalibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: induti, inquit, loricam fidei et caritatis. Quando autem ex eisdem scripturae uerbis non unum aliquid, sed duo uel plura sentiuntur, etiam si latet quid senserit ille qui scripsit, nihil periculi est, si quodlibet eorum congruere ueritati ex aliis locis sanctarum scripturarum doceri potest, id tamen eo conante qui diuina scrutatur eloquia, ut ad uoluntatem perueniatur auctoris, per quem scripturam illam sanctus operatus est spiritus, siue hoc assequatur siue aliam sententiam de illis uerbis, quae fidei rectae non refragatur, exsculpat, testimonium habens a quocumque alio loco diuinorum eloquiorum. ille quippe auctor in eisdem uerbis, quae intellegere uolumus, et ipsam sententiam forsitan uidit, et certe dei spiritus, qui per eum haec operatus est, etiam ipsam occursuram lectori uel auditori sine dubitatione praeuidit, immo ut occurreret, quia et ipsa est ueritate subnixa, prouidit. nam quid in diuinis eloquiis largius et uberius potuit diuinitus prouideri, quam ut eadem uerba pluribus intellegantur modis, quos alia non minus diuina contestantia faciant approbari? Vbi autem talis sensus eruitur, cuius incertum certis sanctarum scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat, ut ratione reddita manifestus appareat, etiam si ille cuius uerba intellegere quaerimus eum forte non sensit. sed haec consuetudo periculosa est; per scripturas enim diuinas multo tutius ambulatur. quas uerbis translatis opacatas cum scrutari uolumus, aut hoc inde exeat quod non habeat controuersiam, aut, si habet, ex eadem scriptura ubicumque eius inuentis atque adhibitis testibus terminetur.
298
CCLXXIII. DB WODIS LOCVTJONVM, QVOBVM CX) GWTI( QVEM NECBSSARLUI DICIT SCRIPTVRARVM( XMCVRITPATEBVS DISSOLVENDJS. EX EODEM HBRQ m. Sciant autem litterati modis omnibus locutionis, quos grammatici graeco nomine tropos uocant, auctores nostros usos fuisse multiplicius atque copiosius, quam possunt existimare uel credere qui nesciunt eos et in aliis ista didicerunt. quos tamen tropos qui nouerunt, agnoscunt in litteris sanctis eorumque scientia ad eas intellegendas aliquantum adiuuantur. sed hic eos ignaris tradere non decet, ne artem grammaticam docere uideamur. extra sane ut discantur admoneo, quamuis iam superius id admonuerim, id est in secundo libro, ubi de linguarum necessaria cognitione disserui. nam litterae, a quibus ipsa grammatica nomen accepit— VQctfxfiara enim Graeci litteras uocant— signa utique sunt sonorum ad articulatam uocem, qua loquimur, pertinentium. istorum autem troporum non solum exempla, sicut omnium, sed quorundam etiam nomina in diuinis libris leguntur, sicut allegoria, aenigma, parabola. quamuis paene omnes hi tropi, qui liberali dicuntur arte. cognosci, etiam in eorum reperiantur loquellis qui nullos grammaticos audierunt et eo quo uulgus utitur sermone contenti sunt. quis enim non dicit:" sic floreas"? qui tropus metaphora uocatur. quis non dicit piscinam etiam quae non habet pisces nec facta est propter pisces? et tamen a piscibus nomen accepit. qui tropus catacresis dicitur. longum est isto modo ceteros persequi; nam usque ad illos peruenit uulgi locutio. qui propterea mirabiliores sunt, quia contra quam dicitur significant; sicuti est quae appellatur ironia uel antiphrasis. sed ironia pronuntiatione indicat quid uelit intellegi, ut cum dicimus homini mala facienti:" res bonas facis"; antiphrasis uero ut contraria significet, non uoce pronuntiantis efficitur, sed aut uerba habet sua, quorum origo e contrario est, sicut appellatur lucus, quod minime luceat, aut consueuit aliquid ita dici, quamuis dicatur etiam non e contrario, uelut cum quaerimus accipere etiam quod ibi non est et respondetur nobis:" abundat"; aut adiunctis uerbis facimus, ut a contrario intellegatur quod loquimur, uelut si dicamus:" caue illum, quia bonus homo est". et quis talia non dicit indoctus nec omnino sciens, qui sint uel qui uocentur hi tropi P quorum cognitio propterea scripturarum ambiguitatibus dissoluendis est necessaria, quia, cum sensus, ad proprietatem uerborum si accipiatur, absurdus est, quaerendum est utique, ne forte illo uel illo tropo dictum sit quod non intellegimus. et sic pleraque inuenta sunt quae latebant.
299
CCLXXIIII. DE SEPTEM TVCONH REGVLIS, QVIBVS AD INTELLEGENDAS SCBIPTVRAS STVDIOSOS DICIT PLVRIMVM ADIWARI. EX EODEM LIBRO DE DOCTRINA CHRISTIANA In. Prima" de domino et eius corpore" est. in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est Christi et ecclesiae, unam personam nobis intimari— neque enim frustra dictum est fidelibus: ergo Abrahae semen estis, cum sit unum semen Abrahae, quod est Christus— non haesitemus, quando a capite ad corpus uel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. una enim persona loquitur dicens: sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornauit me ornamento, et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est quid Christo, quid ecclesiae conueniat, utique intellegendum est. Secunda est" de domini corpore bipertito". quod quidem non ita debuit appellare; non enim re uera domini corpus est quod cum illo non erit in aeternum, sed dicendum fuit:" de domini corpore uero atque permixto" aut" uero atque simulato" uel quid aliud, quia non solum in aeternum uerum etiam nunc hypocritae non cum illo esse dicendi sunt, quamuis in eius uideantur esse ecclesia. unde poterat ista regula et sic appellari, ut dice retur:" de permixta ecclesia". quae regula intellectorem uigilantem requirit, quando scriptura, cum ad alios iam loquatur, tamquam ad eos ipsos ad quos loquebatur uidetur loqui, uel de ipsis, cum de aliis iam loquatur, tamquam unum sit utrorum. que corpus propter temporariam commixtionem et communionem sacramentorum. ad hoc pertinet in Cantico canticorum: fusca sum et speciosa ut tabernacula Cedar, ut pelles Salomonis. non enim ait: fusca fui ut tabernacula Cedar et speciosa sum ut pelles Salomonis, sed utrumque se esse dixit propter temporalem unitatem intra una retia piscium bonorum et malorum. tabernacula enim Cedar ad Ismahelem pertinent, qui non erit heres cum filie liberae. itaque cum de bona parte dicat deus: ducam caecos in uiam, quam non nouerunt, et semitas, quas non nouerunt, calcabunt, et faciam illis tenebras in lucem et praua in directum. haec uerba faciam et non derelinquam eos, mox de alia parte, quae mala permixta est, dicit: ipsi autem conuersi sunt retro, quamuis alii iam significentur his uerbis. sed quoniam nunc in uno sunt, tamquam de ipsis loquitur de quibus loquebatur. non tamen semper in uno erunt: ipse est quippe ille seruus commemoratus in euangelio, cuius dominus, cum uenerit, diuidet eum et partem eius cum hypocritis ponet. Tertia regula est" de promissis et lege". quae alio modo dici potest" de spiritu et littera", sicut eam nos appellauimus, cum de hac re librum scriberemus. potest etiam sic dici:" de gratia\' et mandato". haec autem magis mihi uidetur magna quaestio quam regula, quae soluendis quaestionibus adhibenda est. haec est, quam non intellegentes Pelagiani uel condiderunt suam haeresem uel auxerunt. laborauit in ea disserenda Tyconius bene, sed non plene. disputans enim de fide et operibus opera nobis dixit a deo dari merito fidei, ipsam uero fidem sic esse a nobis, ut nobis non sit a deo, nec attendit apostolum dicentem: pax fratribus et caritas cum fide a deo patre et domino Iesu Christo. sed non erat expertus hanc haeresem, quae nostro tempore exorta multum nos, ut gratiam dei, quae per dominum nostrum Iesum Christum est, aduersus eam defenderemus, exercuit et secundum id quod ait apostolus: oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant in uobis, multo uigilantiores diligentioresque reddidit, ut aduerteremus in scripturis sanctis quod istum Tyconium minus attentum minusque sine hoste sollicitum fugit, etiam ipsam scilicet fidem donum esse illius qui eius mensuram unicuique partitur. ex qua sententia quibusdam dictum est: uobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, uerum etiam ut patiamini pro eo. unde quis dubitet utrumque esse dei donum, qui fideliter atque intellegenter audit utrumque donatum? plura sunt et alia testimonia, quibus id ostenditur, sed hoc nunc non agimus, alibi autem atque alibi saepissime ista egimus. Quarta Tyconii ista regula est" do specie et genere". sic enim eam uocat, uolens intellegi speciem partem, genus autem totum, cuius ea pars est, quam nuncupat speciem, sicut unaquaeque ciuitas pars est utique uniuersitatis gentium. hanc ille uocat speciem, genus autem omnes gentes. neque hic es discernendi subtilitas adhibenda est, quae a dialecticis traditur, qui inter partem et speciem quid intersit acutissime disputant eadem ratio est, si non de unaquaque ciuitate, sed de unaquaque prouincia uel gente uel regione tale aliquid in diuinis reperitur eloquiis. non solum enim uerbi gratia de Hierusalem uel de aliqua gentium ciuitate, sine Tyro sine Babylonia siue alia qualibet dicitur aliquid in scripturis sanctis, quod modum eius excedat et conueniat potius omnibus gentibus, uerum etiam de Iudaea, de Aegypto, de Assyria et quacumque alia gente, in qua sunt plurimae ciuitates, non tamen totus. orbis, sed pars eius est, dicitur quod transeat eius modum et congruat potius uniuerso, cuius haec pars est, uel, sicuti iste appellat, generi, cuius haec species. unde et in notitiam uulgi uerba ista uenerunt, ut etiam idiotae intellegant, quid specialiter, quid generaliter in quocumque praecepto imperiali sit. constitutum. fit hoc etiam de hominibus; sicut ea quae de Salomone dicuntur excedunt eius modum et potius ad Christum uel ecclesiam, cuius ille pars est, relata clarescunt. nec species semper exceditur. saepe enim talia dicuntur, quae uel ei quoque uel ei fortasse tantummodo apertissime congruant: sed cum ab specie transitur ad genus, quasi adhuc de specie loquente scriptura, ibi uigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie quod in genere potest melius et certius inuenire. facile est quippe illud quod ait propheta Ezechihel: domus Israhel habitauit in terra, et polluerunt illam in uia sua et in idolis suis et peccatis suis; secundum immunditiam menstruatae facta est uia eorum ante faciem meam. et effudi iram meam super eos et dispersi illos inter nationes et uentilaui eos in regiones, secundum uias eorum et secundum peccata eorum iudicaui eos- facile est, inquam, hoc intellegere de illa domo Israhel, de qua dicit apostolus: uidete Israhel secundum carnem, quia haec omnia carnalis populus Israhel et fecit et passus est. alia etiam quae secuntur eidem intelleguntur populo conuenire; sed cum coeperit dicere eis: et sanctificabo nomen meum sanctum illud magnum, quod pollutum est inter nationes, quod polluistis in medio earum, et scient gentes, quoniam ego sum dominus, iam intentus debet esse qui legit, quemadmodum species excedatur et adiungatur genus. sequitur enim et dicit: dum sanctificabor in uobis ante oculos eorum. et accipiam uos de gentibus et congregabo uos ex omnibus terris et inducam uos in terram uestram. et adspergam uos aqua munda, et mundabimini ab omnibus simulacris uestris, et mundabo uos, et dabo uobis cor nonum et spiritum nonum dabo in uobis, et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. et spiritum meum dabo in uos et faciam, ut in iustitiis meis: ambuletis et iudicia mea custodiatis et faciatis; et habitabitis in terram, quam dedi patribus uestris, et eritis mihi in populum, et ego ero uobis in deum. et mundabo uos ex omnibus immunditiis uestris. hoc de nouo testamento esse prophetatum, ad quod pertinet non solum una gens illa in reliquiis suis, de quibus alibi. scriptum est: si fuerit numerus filiorum Israhel sicut harena maris, reliquiae saluae fient, uerum etiam ceterae gentes, quae promissae sunt patribus eorum, qui etiam nostri sunt, non ambigit quisquis intuetur et lauacram regenerationis hic esse promissum, quod nunc uidemus omnibus gentibus redditum. et illud quod ait apostolus, cum testamenti noui gratiam commendaret, ut in comparatione ueteris emineret: epistula nostra uos estis, scripta non atramento, sed spiritu dei uiui, non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, hoc esse. respicit et perspicit dictum, ubi iste propheta dicit: et dabo nobis cor nouum et spiritum nouum dabo in uos; et auferam cor lapideum de carne uestra et dabo uobis cor carneum. cor quippe carneum— unde ait apostolus: tabulis cordis carnalibus— a corde lapideo uoluit uita sentiente discerni et per uitam sentientem significauit intellegentem. sic fit Israhel spiritalis non unius gentis, sed omnium, quae promissae sunt patribus in eorum semine, quod est Christus. hic ergo Israhel spiritalis ab illo Israhel ca. rnali, qui est unius gentis, nouitate gratiae, non nobilitate patriae, et mente, non gente distinguitur. sed altitudo prophetioa, dum de illo uel ad illum loquitur, latenter transit ad hunc et, cum iam de isto uel ad istum loquatur, adhuc de illo uel ad illum uidetur loqui, non intellectum scripturarum nobis quasi hostiliter inuidens, sed exercens medicinaliter nostrum. unde et illud quod ait: et inducam uos in terram uestram, et paulo post, tamquam id ipsum repetens: et ha. bitabitis, inquit, in terram, quam dedi patribus uestris, non carnaliter sicut carnalis Israhel, sed spiritaliter sicut spiritalis Israhel debemus accipere. ecclesia quippe sine macula et ruga, ex omnibus gentibus congregata atque in aeternum regnatura cum Christo, ipsa est terra beatorum, terra uiuentium, ipsa intellegenda est patribus data, quando eis certa et immutabili dei uoluntate promissa est, quoniam ipsa promissionis praedestinationisque firmitate iam data est, quae danda suo tempore patribus credita est. sicut de ipsa gratia, quae sanctis datur, scribens ad Timotheum ait apostolus: non secundum opera nostra, sed secundum suum propositum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante saecula aeterna, manifestata autem nunc per aduentum saluatoris nostri. datam dixit gratiam, quando nec erant adhuc quibus daretur, quoniam in dispensatione ac praedestinatione dei iam factum erat quod suo tempore futurum fuerat: quod esse dicit manifestatam. quamuis haec possunt intellegi et de terra futuri saeculi, quando erit caelum nouum et terra noua, in qua iniusti habitare non poterunt. et ideo recte dicitur piis, quod ipsa sit terra eorum, quae ulla ex parte non erit impiorum, quia et ipsa similiter data est, quando danda firmata est. Quintam Tyconius regulam ponit, quam" de temporibus" appellat, qua regula plerumque inueniri uel conici possit latens in scripturis sanctis quantitas temporum. duobus autem modis uigere dicit hanc regulam, aut tropo synecdoche ant legitimis numeris. tropo synecdoche aut a parte totum aut a toto partem facit intellegi, sicut unus euangelista post dies octo factum dicit quod alius post dies sex, quando in monte discipulis tantum tribus praesentibus facies domini fulsit ut sol et uestimenta eius ut nix. utrumque enim uerum esse non posset, quod de numero dierum dictum est, nisi ille qui dixit: post dies octo intellegatur partem nouissimam diei, ex quo id Christus praedixit futurum, et partem primam diei, quo id ostendit impletum, pro totis diebus duobus atque integris posuisse, eum uero qui dixit: post dies sex, integros omnes et totos, sed solos medios computasse. hoc modo locutionis, quo significatur a parte totum, etiam illa de resurrectione Christi soluitur quaestio. pars enim nouissima diei, quo passus est, nisi pro toto die accipiatur, id est adiuncta etiam nocte praeterita, et nox, in cuius parte ultima resurrexit, nisi totus dies accipiatur adiuncto die inlucescente dominico, non possunt esse tres dies et tres noctes, quibus se in corde terrae praedixit futurum. legitimos autem numeros dicit, quos eminentius diuina scriptura commendat, sicut septenarium uel denarium uel duodenarium et quicumque alii sunt, quos legendo studiosi libenter agnoscunt. plerumque enim numeri huius modi pro uniuerso tempore ponuntur, sicut: septies in die laudabo te, nihil est aliud quam: semper laus eius in ore meo. tantundem ualent et cum multiplicantur siue per denarium, sicut septuaginta et septingenti— unde possunt et septuaginta anni Hieremiae pro uniuerso tempore spiritaliter accipi, quo est apud alienos ecclesia— siue per se ipsos, sicut decem per decem centum sunt et duodecim per duodecim centum XLIIII, quo numero significatur uniuersitas sanctorum in Apocalypsi. unde apparet non solum temporum quaestiones istis numeris esse soluendas, sed latius patere significationes eorum et in multa proserpere. neque enim numerus iste in Apocalypsi ad tempora pertinet, sed ad homines.. Sextam regulam Tyconius" recapitulationem" uocat, in obscuritate scripturarum satis uigilanter inuentam. sic enim dicuntur quaedam, quasi sequantur in ordine temporis uel rerum continuatione narrentur, cum ad propria, quae praetermissa sunt, latenter narratio reuocetur; quod nisi ex hac regula intellegatur, erratur. sicut in Genesi: et plantauit, inquit, dominus deus paradisum in Aedem ad orientem. et posuit ibi hominem, quem formauit. et produxit deus de terra adhuc omne lignum speciosum et bonum in escam, ita uidetur dictum, tamquam id factum sit, posteaquam factum posuit hominem in paradiso, cum breuiter utroque commemorato, id est quod plantauit deus paradisum et posuit ibi hominem, quem formauit, recapitulando redeat et dicat quod praetermiserat, quomodo scilicet paradisus fuerit plantatus, quia produxit deus adhuc de terra omne lignum speciosum et bonum in escam. denique secutus adiunxit: et lignum uitae in medio paradiso, et lignum scientiae boni et mali. deinde flumen, quo paradisus irrigaretur, diuisum in quattuor principia fluuiorum quattuor explicatur; quod totum pertinet ad institutionem paradisi. quod ubi terminauit, repetiuit illud quod iam dixerat et re uera hoc sequebatur, atque ait: et sumsit dominus deus hominem, quem finxit, et posuit eum in paradiso et cetera. post ista enim facta ibi est positus homo, sicut nunc ordo ipse demonstrat, non post hominem ibi positum facta sunt ista, sicut prius dictum putari potest, nisi recapitulatio illic uigilanter intellegatur, qua reditum est ad ea quae fuerant praetermissa. itemque in eodem libro, cum commemorarentur generationes filiorum Noe, dictum est: hi filii Cham in tribubus suis, secundum linguas suas, in regionibus suis, et gentibus suis. enumeratis quoque filiis Sem dicitur: hi filii Sem in tribubus suis, secun- I dum linguas suas, et in regionibus suis, et in gentibus suis. et adnectitur de omnibus: hae tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluuium. et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus. hoc itaque quod adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, id est una lingua omnium, ita dictum uidetur, tamquam eo iam tempore, quo dispersi fuerant super terram, etiam secundum insulas gentium una fuerit omnibus lingua communis. quod procul dubio repugnat superioribus uerbis, ubi dictum est: in tribubus suis, secundum linguas suas. neque enim dicerentur habuisse iam linguas suas singulae tribus, quae gentes singulas fecerant, quando erat omnibus una communis. ac per hoc recapitulando adiunctum est: et erat omnis terra labium unum, et uox una omnibus, latenter narratione redeunte, ut diceretur quomodo factum sit, ut ex una omnium lingua fuerint diuisi per multas, et continuo de illa turris aedificatione narratur, ubi haec eis iudicio diuino ingesta est poena superbiae, post quod factum dispersi sunt per terram secundum linguas suas. fit ista recapitulatio etiam obscurius. sicut in euangelio dominus dicit: die, quo exiit Loth a Sodomis, pluit ignem de caelo et perdidit omnes; secundum haec erunt omnes dies filii hominis, quo reuelabitur. in illa hora qui erit in tecto et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro, similiter non reuertatur retro. meminerit uxoris Loth. numquid cum dominus fuerit reuelatus, tunc ista seruanda, ne quisquam retro respiciat, id est uitam praeteritam, cui renuntiauit, inquirat, et non potius isto tempore, ut, cum dominus fuerit reuelatus, retributionem pro eis quae quisque seruauit uel contemsit inueniat? et tamen, quia dictum est: in illa hora, tunc putantur ista seruanda, cum fuerit dominus reuelatus, nisi ad intellegendam recapitulationem sensus legentis inuigilet, adiuuante alia scriptura, quae ipsorum apostolorum adhuc tempore clamauit: filii, nouissima hora est. tempus ergo ipsum, quo euangelium praedicatur, quousque dominus reueletur, hora est, in qua oportet ista seruari, quia et ipsa reuelatio domini ad eandem horam pertinet, quae die iudicii terminabitur. Septima Tyconii regula est eademque postrema" de diabolo et eius corpore". est enim et ipse caput impiorum, qui sunt eius quodam modo corpus, ituri cum illo in supplicium ignis aeterni, sicut Christus caput ecclesiae, quae est corpus eius, futurum cum illo in regnum et gloriam sempiternam. sicut ergo in prima regula, quam uocat" de domino et eius corpore", uigilandum est, ut intellegatur, cum de una eademque persona scriptura loquitur, quid conueniat corpori, quid capiti: ita et in ista nouissima aliquando in diabolum dicitur, quod non in ipso, sed potius in eius corpore possit agnosci, quod habet non solum in eis qui manifestissime foris sunt, sed in eis etiam qui, cum ad ipsum pertineant, tamen ad tempus miscentur ecclesiae, donec unusquisque de hac uita exeat uel a frumento palea uentilabro ultimo separetur. quod enim scriptum est apud Esaiam: quomodo de caelo cecidit Lucifer mane oriens et cetera, quae sub figura regis Babyloniae de eadem persona uel ad eandem personam dicta sunt, in ipsa contextione sermonis de diabolo utique intelleguntur, et tamen quod ibi dictum est: contritus est in terra qui mittit ad omnes gentes, non totum ipsi capiti congruit. nam etsi mittit ad omnes gentes diabolus angelos suos, tamen in terra corpus eius, non ipse conteritur, nisi quia ipse est in corpore suo, quod contritum fit puluis, quem proiciat uentus. a facie terrae. Hae autem omnes regulae excepta una, quae uocatur" de promissis. et lege", aliud ex alio faciunt intellegi, quod est proprium tropicae locutionis, quae latius patet, quam ut pos- j sit, ut mihi uidetur, ab aliquo uniuersa comprehendi. nam ubicumque uelut aliud dicitur, ut aliud intellegatur, etsi nomen ipsius tropi in loquendi arte non inuenitur, tropica locutio est. quae cum fit, ubi fieri solet, sine labore sequitur intellectus; cum uero, ubi non solet, laboratur, ut intellegatur, ab aliis magis, ab aliis minus, sicut magis minusue dona dei sunt in ingeniis hominum uel adiutoria tribuuntur. proinde sicut in uerbis propriis, de quibus superius disputauimus, ubi res ut dicuntur intellegendae sunt, sic in translatis, quae faciunt tropicas locutiones, ubi aliud ex alio intellegendum est, de quibus huc usque, quantum uisum est, satis egimus, non solum admonendi sunt studiosi uenerabilium litterarum, ut in scripturis sanctis genera locutionum sciant et quomodo apud eas dici aliquid soleat uigilanter aduertant memoriterque retineant, uerum etiam, quod est praecipuum et maxime necessarium, orent, ut intellegant. in eis quippe litteris, quarum studiosi sunt, legunt, quoniam dominus dat sapientiam et a facie eius procedit scientia et intellectus, a quo ipsum et studium, si pietate praeditum est, acceperunt.
300
CCLXXV. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: ABSORPTA EST MORS IN VICTORIAM. EX LIBRO QVAESTIONVM OCTOGINTA QVATTVOE. Quaeri solet, quid sit: tunc fiet illud quod scriptum est: absorpta est mors in uictoriam. ubi est, mors, contentio tua? ubi eat, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus autem peccati lex. mortem significari arbitror hoc loco carnalem consuetudinem, quae resistit bonae uoluntati delectatione temporalium fruendorum. non enim diceretur: ubi est contentio tua? si non restitisset et repugnasset. ipsius contentio etiam illo loco describitur: caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem sibi resistunt, ut non quae uultis faciatis. fit ergo per sanctificationem perfectam, ut omnis carnalis appetitus spiritui nostro inluminato et uiuificato, id est uoluntati, subiciatur. et sicut nunc uidemus multis puerilibus delectationibus nos carere, quae nos pueros, si denegarentur, acerrime cruciabant: ita credendum est de omni carnali delectatione futurum esse, cum perfecta sanctitas totum hominem reparauerit. nunc autem, quamdiu est in nobis quod resistat bonae uoluntati, auxilio\' dei per bonos homines et bonos angelos indigemus, ut, donec sanetur uulnus nostrum, non ita molestetur, ut perimat etiam bonam uoluntatem. hanc autem mortem peccato meruimus. quod peccatum erat omnino in libero arbitrio, cum in\' paradiso nullus dolor denegatae delectationis bonae uoluntati hominis resistebat, sicuti nunc. uerbi gratia, si quisquam exsistat, quem numquam uenatio delectauit, omni modo liber est, utrum uenari uelit an nolit, nec eum cruciat quisquis hoc prohibet; at si ista libertate male usus uenatus fuerit contra prohibentis imperium, paulatim subrepens delectatio mortificat! animam, ut, si se abstinere uelit, sine molestia et angore non possit, cum id ante tota sanitate non ageret. ergo aculeus. mortis peccatum est, quia peccato facta est delectatio,\' quae iam possit resistere uoluntati et cum dolore cohiberi. quam delectationem, quia in defectu est animae deterioris effectae, iure mortem uocauit. uirtus autem peccati lex est, quia multo sceleratius et flagitiosius quae lex prohibet committuntur, quam si nulla lege prohiberentur. tunc itaque absorpta erit mors in uictoriam, cum per sanctificationem in omni hominis parte perfecta delectatione spiritalium delectatio carnalis subruitur.
301
CCLXXVI. DE QVADRAGINTA ET SEX ANNIS AEDIFICATIONIS TEMPLI. EX OMILIA EVANGELII SECVNDVM IOHANNEM. Dixerunt illi Iudaei: quod signum ostendis nobis, quia haec facis? et dominus: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. quod sacramentum Iudaei non intellegentes dixerunt: XLVI annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis: tribus diebus excitabo illud? Sane non Salomonis fabricae emensa tempora Iudaei dixerunt, sed Esdrae, cui ne perficeretur a uicinis gentibus fuerat interdictum. caro erant, carnalia sapiebant: ille loquebatur spiritaliter. quia autem posset intellegere, de quo templo dicebat? sed non multum quaerimus; per euangelistam nobis aperuit. dixit de quo templo diceret: soluite templum hoc, et tribus diebus excitabo illud. XLVI annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? dicebat autem, ait euangelista, de templo corporis sui. et manifestum est occisum dominum post triduum resurrexisse. Quid ergo sibi uult numerus XLVI? interim ipse Adam quia per totum orbem terrarum est, audistis iam hesterno die in quattuor litteris graecis quattuor uerborum graecorum. si enim ista uerba quattuor scribas subinuicem, id est nomina quattuor partium mundi, orientis, occidentis, aquilonis et meridiani, quod est totus orbis— unde dicit dominus a quattuor uentis collecturum se electos suos, cum uenerit ad iudicium— si ergo facias ista quattuor nomina graeca avaroXr;, quod est oriens, dvaig, quod est occidens, agxrog, quod est septemtrio, fxeorjfxjSQia, quod est meridies: avaroXij, durig, aQxrog, fieorjppQia, capita uerborum Adam habent. quomodo ergo ibi inuenimus et quadraginta sex numerum? quia caro Christi de Adam erat. ad litteras computant Graeci. quod nos facimus A litteram, illi lingua sua ponunt alpha, et uocatur alpha unum. ubi autem in numeris scribunt beta, quod est B ipsorum, uocatur in numeris duo. ubi scribunt gamma, uocatur in numeris ipsorum tria. ubi scribunt delta, uocatur in numeris ipsorum quattuor, et sic per omnes litteras numeros habent. M quod nos dicimus et isti dicunt my, XL significat: dicunt enim my TeooaQaxovra. iam uidete, litterae quem numerum habent, et ibi inuenietis XLVI annis aedificatum templum. habet enim Adam alpha, quod est unum; habet et delta, quod sunt quattuor: habes V; habet et iterum. alpha, quod est I: habes VI; habet et my, quod est XL: habes XLVI. haec, fratres mei, etiam ab anterioribus maioribus nostris dicta sunt et inuentus est iste numerus in litteris XLVI. et quia dominus noster Iesus Christus de Adam corpus accepit, non de Adam peccatum traxit, templum corporeum inde sumsit, non iniquitatem, quae de templo pellenda est. ipsam autem carnem, quam traxit de Adam— Maria enim de Adam et domini caro de Maria— Iudaei crucifixerunt; et ille resuscitaturus erat ipsam carnem triduo, quam illi in cruce erant occisuri. illi soluerunt templum XLVI annis aedificatum, et ille triduo resuscitauit illud.
301a
HOC EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. Sex, nouem, XII, XVIII, haec in unum fiunt XLV. adde ergo ipsum unum, fiunt XLVI; hoc sexies, fiunt CCLXXVI. dicitur autem conceptio humana sic procedere, ut primis sex diebus quasi lactis habeat similitudinem, sequentibus VIIII diebus. conuertatur in sanguinem, deinde XII diebus solidetur, reliquis XVIII formetur usque ad perfecta liniamenta omnium membrorum, et hinc iam reliquo tempore usque ad tempus partus magnitudine augeatur. XL ergo V dies addito uno, quo significat summam— quia VI et nouem et XII et X et VIII in unum coactis fiunt XLV— addito ergo, ut dictum est, uno fiunt XLVI. qui cum fuerint multiplicati per ipsum senarium numerum, qui huius ordinationis caput tenet, fiunt CCLXXVI, id est VIIII menses et VI dies, qui computantur ab VIII kal. apriles, quo conceptus dominus creditur, quia eodem die etiam passus est, usque ad VIII kal. ianuarias, quo die natus est. non ergo absurde XLVI annis dicitur fabricatum esse templum, quod corpus eius significabat, ut, quot anni fuerunt in fabricatione templi, tot dies fuerint in corporis dominici perfectione.
301b
HOC EX LIBRO TRINITATIS IIII. T. V. Nec immerito in aedificatione dominici corporis, in cuius figura templum a Iudaeis destructum triduo se resuscitaturum esse dicebat, numerus ipse senarius pro anno positus intellegitur. dixerunt enim, quia XLVI annis aedificatum templum. et quadragies sexies seni fiunt CCLXXVI, qui numerus dierum complet VIIII menses et VI dies, qui tamquam decem menses parientibus feminis imputantur, non quia omnes ad sextum diem post nonum mensem perueniunt, sed quia ipsa perfectio corporis domini tot diebus ad partum perducta comperitur, sicut a maioribus dictum suscipiens ecclesiae custodit auctoritas. VIII enim kal. apriles conceptus creditur, quo et passus. ita monumento nouo, quo sepultus est, ubi nullus erat positus mortuorum nec ante nec postea, congruit uterus uirginis, quo conceptus est, ubi nullus seminatus est mortalium. natus autem traditur VIII kalendas ianuarias. ab illo ergo die usque ad istum computati CCLXXVI reperiuntur dies, qui senarium numerum quadragies sexies habet. quo numero annorum templum aedificatum est, quia eo numero senariorum corpus domini perfectum est, quod mortis passione destructum triduo resuscitauit. dicebat enim hoc de templo corporis sui, sicut euidentissime et robustissime euangelii testimonio declaratur.
302
CCLXXVII. DE DECEM VIRGINIBVS. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. Inter parabolas a domino dictas solet quaerentes multum exercere ista quae de decem uirginibus posita est. et multi quidem hinc multa senserunt, quae non sint praeter fidem; sed quomodo partibus eius omnibus conueniat expositio, id elaborandum est. legi etiam in quadam scriptura ex earum genere, quae apocrypha nominantur, quod non sit contra catholicam fidem. sed huic loco minus congruere mihi uisa est, consideranti omnes huius similitudinis partes. de qua tamen expositione temere nihil audeo iudicare, ne forte non eius inconuenientia mihi angustias fecerit, sed mea tarditas in ea conuenientiam non inuenerit. quid autem mihi uideatur non absurde hoc loco accipi, quantum potero, breuiter et diligenter exponam. Interrogatus igitur dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi inter multa, quae locutus est, hoc quoque dixit: tunc simile aestimabitur regnum caelorum decem uirginibus et cetera. decem utique uirginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat. quapropter si uirginitatis nomen honorabile est, cur receptis exlusisque commune est? deinde quid sibi uult numerus in utraque parte quinarius? quidquid autem significat oleum, mirum uidetur, quod sapientes petentibus non communicant, cum et inuidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut ab sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante dominus Iesus Christus significatur, et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem domini dicentis: omni poscenti te tribue. quid est autem, quod posset dando non sufficere utrisque? haec maxime augent quaestionis difficultatem, quamquam et cetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant nihilque una parte dicatur, quod impediat aliam, magna cautio est adhibenda. Videtur itaque mihi quinque uirgines significare quinquepertitam continentiam a carnis inlecebris. continendus est enim animi appetitus a uoluntate oculorum, a uoluntate aurium, a uoluntate olfaciendi, gustandi, tangendi. sed quia ista continentia partim coram deo fit, ut illi placeatur interiori gaudio conscientiae, partim coram hominibus, tantum ut gloria humana; capiatur, quinque dicuntur sapientes et quinque stultae, utraeque tamen uirgines, quia utraque continentia est, quamuis diuerso fomite gaudeat. lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera, quae secundum istam continentiam fiunt. dictum est autem: luceant opera uestra coram hominibus. omnes uero acceperunt lampades suas et uenerunt obuiam sponso. intellegendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. non enim possunt qui christiani non sunt sponso Christo uenire obuiam. sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis non sumserunt oleum secum. multi enim quamuis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter uiuunt, nisi in laudibus hominum. non ergo habent oleum secum. nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror: propterea unxit te deus, deus tuus oleo exsultationis. qui autem non propterea gaudet, quia deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. prudentes autem acceperunt oleum secum in uasis cum lampadibus suis: laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt. sic et apostolus monet: probet autem se homo, inquit, et tunc in semet ipso habebit gloriam, et non in altero. tardante ergo sponso dormierunt omnes, quia ex utroque genere continentium hominum, siue eorum qui coram deo exsultant, siue eorum qui in laudibus hominum adquiescunt, moriuntur hoc interuallo temporis, donec sub aduentu domini fiat resurrectio mortuorum. media autem nocte, id est nullo sciente aut sperante— quippe cum ipse dicat dominus: de die autem illa et hora nemo scit; et apostolus dicit: dies domini tamquam fur in nocte ita ueniet; ex quo significat penitus latere, cum uenit— clamor factus est: ecce sponsus uenit, surgite obuiam ei: in ictu oculi, in nouissima tuba omnes resurgimus. ergo surrexerunt omnes illae uirgines et aptauerunt lampades suas, id est rationes reddendas operum suorum. oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, siue bonum siue malum. et dixerunt stultae ad sapientes: date nobis de oleo uestro, quia lampades nostrae extinguntur: quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt, et de consuetudine id semper inquirit, unde gaudere animus solet. itaque hominum, qui corda non uident, testimonium uolunt habere aput deum, qui cordis inspector est. sed quid responderunt sapientes? ne forte non sufficiat nobis et uobis. unusquisque enim pro se rationem reddet nec\' alieno testimonio quisquam adiuuatur apud deum, cui secreta cordis apparent, et uix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. quis enim gloriabitur mundum se habere cor? id est quod apostolus dicit: mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque me ipsum iudico. quapropter cum de se quisque aut non omnino aut uix possit ueram ferre sententiam, quomodo potest de alio indicare, cum sciat nemo, quid agatur in homine, nisi spiritus hominis? ite magis ad uendentes et emite uobis: non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex oblico commemorasse. uendunt enim oleum adulatores, qui siue falsa siue ignorata laudando in errorem animas mittunt et eis uana gaudia tamquam fatuis conciliando aliquam de his mercedem siue ciborum siue pecuniae siue honoris siue alicuius commodi temporalis accipiunt, non intellegentibus quod dictum est: qui uos felices dicunt, in errorem uos mittunt. melius est autem obiurgari a iusto quam a peccatore laudari. emendauit, inquit, me iustus in misericordia et arguit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. ite ergo ad uendentes et emite uobis, id est: uideamus, numquid uos adiuuant qui uobis laudes uendere consuerunt et uos in errorem inducere, ut non coram deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. euntibus autem illis uenit sponsus, id est inclinantibus se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non nouerant, uenit ille qui iudicat. et* quae paratae erant, id est quibus bonum coram deo testimonium conscientia perhibebat, intrarunt cum eo in nuptias, id est ubi munda anima sempiterno dei uerbo fecundanda copuletur. clausa est ianua, id est receptis illis qui sunt in angelicam uitam immutati— omnes enim resurgimus, inquit, sed omnes minime immutab i In U r- clausus est aditus ad regnum caelorum. non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. nouissime autem ueniunt et reliquae uirgines dicentes: domine, domine, aperi nobis. non dictum est, quod emerint oleum, et ideo intellegendae sunt nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem dei. sed magna est eius seueritas post iudicium cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. itaque respondens ait: amendico uobis, quod nescio uos: ex illa scilicet regula, quia non habet ars dei, hoc est sapientia dei, ut intrent in gaudium eius qui non coram deo, sed ut placerent hominibus, uisi sunt aliquid secundum praecepta eius operari. atque ita concludit: uigilate ergo, quia nescitis diem neque horam, non modo illius ultimi temporis, qua uenturus est sponsus, sed suae quisque dormitionis diem et horam nescit. quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est usque ad mortem, quae omnibus debetur, paratus inueniatur, etiam cum illa uox media nocte sonuerit, qua omnes euigilaturi sunt. Quod uero sponso dixit obuiam uenisse uirgines, sic intellegendum puto, ut ex ipsis uirginibus constet ea quae dicitur sponsa, tamquam si omnibus christianis in ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. nunc ergo desponsata est ecclesia et uirgo est ad nuptias perducenda, id est cum se continet a corruptione saeculari; illo autem tempore nubet, quo uniuersa mortalitate praetereunte immortali conceptione fetatur. desponsaui, inquit, uos uni uiro uirginem castam exhibere, Christo; uos, inquit, uirginem, a plurali ad singularem concludens; ideo et uirgines dici possunt et uirgo. cur autem quinque dictae sunt, ut mihi uidetur, expositum est. sed uidemus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto. ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo pignore contingit, quod accepit uirgo ecclesia humili aduentu sponsi sui, quae illo ultimo aduentu, cum ueniet in claritate, nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. dedit enim nobis pignus spiritum, sicut dicit apostolus. et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit, neque aliis praeiudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerunt.
303
CCLXXVIII. DE QVADRAGESIMA ET QVINQVAGESIMA. EX EODEM LIBRO OCTOGINTA QVATTVOR QVAESTIONVM. Omnis sapientia et disciplina est, quae ad homines erudiendos pertinet, creatorem creaturamque dinoscere et illum colere dominantem, istam subiectam fateri. est autem creator deus, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et ideo trinitas pater et filius et spiritus sanctus est. creatura uero partim est inuisibilis, sicut animus, partim uisibilis, sicut corpus. inuisibili ternarius numerus tribuitur: quare diligere dominum tripliciter iubemur, ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente; corpori quaternarius propter euidentissimam naturam eius, id est calidam et frigidam, humidam et siccam; uniuersae ergo creaturae septenarius. quapropter omnis disciplina dinoscens et discernens creatorem atque creaturam denario numero insinuatur. quae disciplina quamdiu corporeis motibus temporaliter significatur, credendo constat et rerum gestarum uenientium atque transeuntium auctoritate quasi lacte paruulos nutrit, ut idoneos faciat contemplationi, quae non uenit et transit, sed semper manet. in qua quisque narratis sibi rebus diuinitus temporaliter pro salute hominum gestis siue gerendis quae adhuc futura praedicantur, si permanserit in fide et promissa sperauerit et quae diuina auctoritas praecipit infatigabili caritate implere durauerit, recte agit uitam huius necessitatis et temporis, quae numero quadragesimo commendatur, quoniam denarius numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero, qui corpori tribuitur, multiplicatus, quia per motus corporales administratio geritur, quam dictum est fide constare, quadragensimum numerum conficit. ita impetrat etiam stabilem et nullius temporis indigentem sapientiam, quae denario numero commendatur, ut ad quadraginta addantur decem, quia et partes aequales quadraginarii numeri simul ductae ad quinquaginta perueniunt; partes autem aequales habet quadraginarius numerus primo quadraginta in singulis, deinde uiginti in binis, deinde decem in quaternis, octo in quinis, quinque in octonis, quattuor in denis, duas in uicenis. unum ergo et II et IIII et V et VIII et X et XX simul ducta efficiunt quinquaginta. quapropter sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus computatis parit amplius denarium, et fit quinquagenarius: sic tempus fidei rerum pro nostra salute gestarum et gerendarum cum aequalitate uitae actum impetrat intellectum stabilis sapientiae, ut non solum. credendo sed etiam intellegendo disciplina firmetur. Et ideo quae nunc est ecclesia, quamuis filii dei simus, ante tamen quam appareat quid erimus, in laboribus et in afflictionibus agit et in ea iustus ex fide uiuit. nisi enim credideritis, inquit, non intellegetis. et hoc est tempus, quod ingemescimus et dolemus, exspectantes redemtionem corporis nostri, quod quadragesima celebratur. scimus autem, quia, cum apparuerit, similes illi erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est: cum additur denarius quadragenario, ut non solum credere quae pertinent ad fidem, sed etiam perspicuam ueritatem intellegere mereamur. talis ecclesia, in qua nullus erit maeror, nulla permixtio malorum hominum, nulla iniquitas, sed laetitia et pax et gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur. propterea posteaquam dominus noster resurrexit a mortuis, XL diebus peractis cum discipulis suis— eadem ipsa scilicet per hunc numerum insinuata temporali dispensatione, quae ad fidem pertinet— ascendit in caelum et decem aliis diebus peractis misit spiritum sanctum, id est ut non ad humana et temporalia, sed diuina atque aeterna contuenda quodam amoris et caritatis spiramento et incendio quadraginario denarius adderetur. et ideo iam hoc totum, id est quinquagenarius dierum numerus laetitiae celebratione signandus est. Haec autem duo tempora, id est unum laboris et sollicitudinis, alterum gaudii et caritatis, etiam retibus missis in mare dominus noster significat. nam ante passionem de reticulo dicitur misso in mare, quia tantum piscium ceperunt, ut uix ad litus trahendo perducerent, ut et retia rumperentur. non enim missa sunt in dextram partem; habet enim multos malos ecclesia huius temporis; neque in sinistram; habet etiam bonos, sed passim, ut permixtionem bonorum malorumque significet, quod autem rupta sunt retia, caritate uiolata multas haereses exisse significat. post resurrectionem uero, cum uellet ecclesiam futuri temporis praemonstrare, ubi omnes perfecti atque sancti futuri sunt, iussit mitti retia in dextram partem, et capti sunt ingentes pisces CLIII mirantibus discipulis, quod, cum magni essent, retia non sunt disrupta. horum magnitudo magnitudinem sapientiae iustitiaeque significat, numerus uero ipsam disciplinam et temporali dispensatione et aeterna regeneratione perfectam, quam diximus quinquagenario numero commendari. quia enim non opus erit tunc corporalibus adiumentis et animo continebitur fides atque sapientia— quia animo ternarium numerum tributum diximus— quinquaginta ducimus ter: fiunt CL. cui numero trinitas additur, quia omnis ista perfectio in nomine patris et filii et spiritus sancti consecrata est; ita fiunt CLIII, qui numerus piscium ad dextram partem captorum inuenitur.
304
CCLXXVIIII. DE EO QVOD DICIT APOSTOLVS: INVICEM ONERA VESTRA PORTATE. EX EODEM LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. Quia ueteris testamenti custodia timorem habebat, non potuit apertius significari noui testamenti donum esse caritatem quam hoc loco, ubi apostolus dicit: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi. hanc enim legem Christi dicere intellegitur, qua ipse dominus praecipit, ut nos inuicem diligamus, tantum in ea sententia praecepti pondus constituens, ut diceret: in hoc cognoscitur, quoniam discipuli mei estis, si uos inuicem diligatis. huius autem dilectionis officium est: inuicem onera uestra portate. sed hoc officium non est sempiternum; perducet sane ad beatitudinem sempiternam, in qua nulla erunt onera I nostra, quae inuicem portare iubeamur. nunc uero, cum in hac I uita, id est in hac uia sumus, onera nostra portemus, ut ad eam uitam, quae caret omni onere, perueniamus. sicut enim de ceruis nonnulli talium cognitionum studiosi scripserunt, cum fretum ad insulas transeunt pascuorum gratia, sic se ordinant, ut onera capitum suorum, quae gestant in cornibus, superinuicem portent, ita ut posterior super anteriorem ceruice proiecta caput collocet, et quia necesse est unum esse, qui ceteros praecedens non ante se habeat cui caput inclinet, uicibus dicuntur id agere, ut lassatus sui capitis onere ille qui praecedit post omnes redeat et ei succedat cuius ferebat caput, cum ipse praeiret: ita inuicem onera sua portantes fretum transeunt, donec ueniant ad terrae stabilitatem. istam ceruorum naturam fortasse intenderit Salomon, cum ait: ceruus amicitiae et pullus gratiarum tuarum colloquatur tecum. nihil enim sic probat amicum quemadmodum oneris amici portatio. Nec tamen inuicem portaremus onera nostra, si unum tempus esset infirmitatis amborum, qui onera sua sustinent, aut unum infirmitatis genus; sed diuersa tempora et diuersa genera infirmitatis faciunt, ut onera nostra inuicem portare ualeamus. uerbi gratia, iram fratris tunc portabis, cum tu aduersus eum non irasceris, ut rursum eo tempore, quo te ira praeoccupauerit,, ille te lenitate et tranquillitate supportet. hoc exemplum ad id pertinet, cum diuersa sunt onera portantium onera sua, quamuis ipsa non sit infirmitas; in ambobus enim ab inuicem ira portatur. ad diuersum autem infirmitatis genus aliud exemplum uidendum est; ueluti si quis in se loquacitatem uicerit et pertinaciam nondum uicerit, alius uero adhuc loquax, sed iam pertinax non sit, debet ille huius loquacitatem et iste illius pertinaciam, donec illud in illo et hoc in isto sanetur, caritate portare. par quippe infirmitas in duobus si uno accidat tempore, tolerare se inuicem non ualent, cum aduersum se intenditur. nam aduersus aliquem tertium et duo irati sibi conueniunt et se tolerant, quamquam nec tolerare se inuicem( dicendi sunt, sed potius se inuicem) consolari. sicut et tristes de re una magis se portant et quasi incumbunt sibi, quam si unus tristis esset et alius gauderet; si autem aduersum se tristes sint, prorsus se tolerare non possunt. et ideo in huius modi affectionibus suscipienda est aliquantulum ipsa aegritudo, de qua uis per te alium liberari, et sic suscipienda, ut ad auxilium, non ad aequalitatem miseriae ualeat, quemadmodum se inclinat qui manum iacenti porrigit. non enim se proicit, ut ambo iaceant, sed incuruat tamen, ut iacentem erigat. Neque ulla res officiosum istum laborem ad portanda onera aliorum facit libenter impendi, nisi cum cogitamus, quanta pro nobis pertulerit dominus. hinc enim admonens ait apostolus: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens, in similitudine homi- Dum factus, et habitu inuentus ut homo humiliauit semet ipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. superius autem dixerat: non quae sua sunt unusquisque intendentes, sed quae aliorum. huic sententiae contexuit quod dictum est; nam ita sequitur: hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu, ad hoc dumtaxat, ut, quemadmodum ille in eo quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et sine peccato cum esset, peccata nostra suscepit, non attendit sua, sed nostra, ita et nos libenter ad eius imitationem inuicem onera nostra portemus. Huic enim cogitationi accedit etiam illa cogitatio, quia ille suscepit hominem, nos autem homines sumus et considerare debemus, quod aegritudinem siue animi siue corporis, quam in homine alio uidemus, etiam nos habere potuimus aut possumus. hoc ergo exhibeamus ei cuius infirmitatem portare uolumus, quod ab illo nobis uellemus exhiberi, si forte nos in ea essemus et ipse non esset. ad hoc pertinet quod ipse apostolus ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem. cogitando scilicet in eo uitio etiam se esse potuisse, unde cupiebat alium liberari, compatiendo potius id agebat, non mentiendo, sicut quidam suspicantur, et hi maxime qui mendaciis defendendis, quae negare non possunt, alicuius magni exempli patrocinium requirunt. Deinde etiam illud cogitandum, nullum esse hominem, qui non I possit habere aliquod bonum, quod tu nondum habes, etiam si: lateat, in quo sine dubio possit esse superior. quae cogitatio ad I contundendam et edomandam superbiam ualet, ne arbitreris, quoniam tua quaedam bona eminent et apparent, ideo alterum nulla habere, quae lateant, et fortasse maioris ponderis bona, quibus te superat nescientem. non enim falli nos aut adulatione potius uti apostolus iubet, cum dicit: nihil per conten-. tionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate mentis alter alterum existimantes superiorem\', sibi. non hoc ita debemus existimare, ut non existimemus,\' sed nos existimare fingamus, sed uere existimemus posse esse aliquid occultum in alio, quo nobis superior, etiam si bonum nostrum, quo illo uidemur superiores esse, non sit occultum. istae cogitationes deprimentes superbiam et augentes caritatem faciunt onera fraterna inuicem non solum aequo animo sed etiam libentissime sustineri. nullo modo enim de quoquam homine incognito ferenda sententia est, et nemo nisi per amicitiam cognoscitur. et ideo amicorum mala firmius sustinemus, quia bona eorum nos delectant et tenent. Nullius utique repudianda est amicitia sese ingerentis ad amicitiam copulandam, non ut statim recipiatur, sed ut recipiendus optetur atque ita tractetur, ut recipi possit. illum enim receptum in amicitias possumus dicere, cui omnia nostra consilia refundere audemus. et si quisquam est, qui se non audet ingerere ad amicitiam faciendam, cum aliquo nostro temporali honore aut dignitate reuocatur, descendendum est ad eum et offerendum illi quadam comitate et submissione animi quod per se ipse non audet. sane quamuis rarius, tamen aliquotiens accidit, ut eius quem uolumus in amicitiam recipere prius nobis innotescant mala quam bona, quibus offensi et quemadmodum repercussi relinquimus eum et ad bonorum eius, quae forte occultiora sunt, indagationem non peruenimus. admonet itaque dominus Iesus Christus, qui nos uult effici imitatores suos, ut eius infirma toleremus, ut ad quaedam sana, in quorum delectatione adquiescamus, per caritatis tolerantiam perducamur. ait enim: non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus. ideoque si propter Christi caritatem etiam eum qui omni ex parte fortassis aegrotat repellere ab animo non debemus, quoniam sanari potest per uerbum dei, quanto minus eum qui propter nos uideri potest totus aegrotus, quia quaedam eius saucia in primo ingressu amicitiae non potuimus sustinere et, quod est grauius, cum offensione animi de toto homine ausi sumus temerariam praeiudicii ferre sententiam, non timentes quod dictum est: nolite iudicare, ne iudicemini, et: qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. saepe autem illa quae bona sunt prius apparent; in quibus etiam temerarium beniuolentiae iudicium cauendum est, ne, cum totum bonum putaueris, ea quae postea mala apparuerint securum et imparatum te inueniant et grauius offendant, ut eum quem temere dilexeras, acerbius oderis. quod nefas est, quia etiam si nulla eius bona praecederent et haec quae post apparuerant mala prius eminerent, toleranda tamen erant, donec omnia cum illo ageres, quibus talia sanari solent; quanto magis, cum ea bona praecesserunt, quae tamquam pignera nos debent ad posteriora toleranda constringere? Ipsa est ergo lex Christi, ut inuicem onera nostra portemus. Christum autem diligendo facile sustinemus infirmitatem alterius, etiam quem nondum propter sua bona diligimus. cogitamus enim, quia ille quem diligimus, dominus propter eum mortuus est. quam caritatem nobis apostolus Paulus ingessit, cum diceret: et peribit infirmus in tua scientia frater, propter quem Christus mortuus est, ut, si illum infir. mum propter uitium, quo infirmus est, minus diligimus, illum in eo consideremus qui mortuus est propter ipsum. Christum autem non diligere, non infirmitas, sed mors est. quapropter ingenti cura et implorata dei misericordia cogitandum est, ne Christum neglegamus propter infirmum, cum infirmum debeamus diligere propter Christum.
305
CCLXXX. DE HAERESI PELAGIANA. EX LIBRO DE HAERESIBVS AD QVODVVLTDEVM DIACONVM, SVB TITVLO LXXXVIII. Pelagianorum est haeresis hoc tempore omnium recentissima, Pelagio monacho exorta. quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. hi dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur— propter quod ait: nemo uenit ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo— et qua diffunditur caritas in cordibus nostris, ut fides per dilectionem operetur, in tantum inimici sunt, ut sine hac credant posse hominem facere omnia diuina mandata, cum, si hoc uerum esset, frustra dominus dixisse uideretur: sine me nihil potestis facere. denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate subponeret, dicens ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium facilius possint implere per gratiam. dicendo utique:" ut facilius possint t" uoluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia diuina facere iussa diuina. illam uero gratiam dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum existimantes ipso adiuuante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere et quae sperare debeamus, non autem ad hoc, per donum spiritus sui ut quae didicerimus esse facienda faciamus. ac per hoc diuinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie uiuitur, I ut scilicet, cum sit dei donum scientia, quae sine caritate inflat, non sit dei donum ipsa caritas, quae, ut scientia non inflet, aedificat. destruunt etiam orationes, quas facit ecclesia siue pro infidelibus et doctrinae dei resistentibus, ut conuertantur ad eum, sine pro fidelibus, ut augeatur in eis fides et perseuerent in eo. haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam dei, qua libera- I mur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. quod quidem Pelagius, in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare conpulsus est, sed in posterioribus suis scriptis hoc inuenitur docere. in id etiam progrediuntur, ut dicant uitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum et ex his ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga, quasi non sit Christi ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad deum: dimitte nobis debita nostra. paruulos etiam negant secundum Adam carnaliter natos contagium mortis prima natiuitate contrahere. sic enim eos sine ullo peccati originalis uinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda natiuitate dimitti, sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum dei, de bono in melius translati, non ista regeneratione ab aliquo malo obligationis ueteris absoluti. nam etiam si non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem dei, sed tamen aeternam et beatam quandam uitam suam. ipsum quoque Adam dicunt, etiam si non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed condicione naturae. obiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, quibus intelleguntur etiam illa uel cuncta uel paene cuncta pendere.
306
CCLXXXI. ITEM DE EADEM PELAGIANORVM HAERESI. EX SERMONE AD POPVLVM. Illa duo:" dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et: ne nos inferas intemtationem quando Pelagianis obiciuntur, quid eos putatis respondere? horrui, fratres mei, quando audiui. ego quidem non audiui auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Vrbanus noster, qui hic presbyter fuit et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma et ibi cum quodam talia sentiente confligeret uel se conflixisse referret, cum urgueretur pondere orationis dominicae— urguebat enim eum et dicebat:,, si in nostra potestate est non peccare et in nostra potestate est omnes peccatorum temtationes solis uoluntatis nostrae uiribus superare, quare deo dicimus: ne nos inferas in temtationem?"— quid eum putatis respondisse?" rogamus" inquit" deum, ne nos inferat in temtationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate, ne ruam de equo et ne frangam pedem, ne latro me interficiat et quid huius modi. haec enim" inquit" non habeo in potestate: nam uincere temtationes peccatorum meorum si uolo, et possum, nec dei adiutorio possum." Videtis, fratres, quam maligna haeresis. uidetis, quemadmodum omnes horretis. cauete, ne capiamini. noui enim calliditates et tergiuersationes hominum impiorum auersorum a ueritate et, quia iam in suas sententias acciderunt, uinci nolentium; uidete, obsecro uos. ecce enim inuenit quod diceret, ideo nos dicere: ne nos inferas in temtationem, ne aliquid nobis contingat quod non habemus in potestate secundum corporis temtationem. inde ergo dicebat dominus: uigilate et orate, ne intretis in temtationem? hoc dicebat: uigilate et orate, ne pedem frangatis aut ne caput doleatis aut ne in damnum incurratis? non hoc dicebat. sed quid dicebat? quod Petro dixit: rogaui pro te, ne deficiat fides tua, rogaui, inquit, pro te, dicit deus homini, dominus seruo, magister discipulo, medicus aegroto: rogaui pro te. quid ne deficiat? quid? manus tua, pes tuus, oculus tuus, lingua tua, aliqua paralysis, id est dissolutio membrorum? non, sed ne deficiat fides tua. secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra. Quare pro nobis rogatur deus, ut concedat rogare nobis quod isti dicunt nos non debere a sempiterna maiestate, sed habere\' in potestate. benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras,\' quas super uos facimus, euacuant, exinaniunt, elidunt. au- i distis me, credo, fratres mei, quando dico: conuersi ad dominum benedicamus nomen eius, det nobis perseuerare in mandatis suis, ambulare in uia recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono et cetera talia. prorsus, inquiunt, hoc\' totum in potestate nostra est constitutum. ergo nos inaniter talia uobis optamus. defendamus nos et uos, ne et nos sine causa benedicamus et uos sine causa amen suscribatis. fratres mei, amen uestrum suscriptio uestra est, consensio uestra est, adstipulatio uestra est. ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et uos, defendamus nos de apostolo Paulo, uideamus, si talia optauit plebi suae- audite quid dixerit— qualia oramus super uos. audite, quid dixerit quodam loco. rem breuem dico. quid dicis, o noue haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adiutorio diuinae gratiae implere possimus? hoc dicis?" hoc" inquit. ergo in potestate habemus non peccare sine adiutorio dei?" plane" inquit;" liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit." quid est ergo, quod ait apostolus scribens ad Corinthios? oramus ad deum, ne quid faciatis mali. attendistis, audistis, accepistis et, quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid orauit apostolus. oramus, inquit, ad deum, ne quid faciatis mali. poterat dicere: monemus uos, ne quid faciatis mali, docemus uos, ne quid faciatis mali, iubemus uobis, praecipimus uobis. quod quidem si diceret, certum diceret, quia et uoluntas nostra agit aliquid; non enim uoluntas nostra nihil agit. sola non sufficit. maluit tamen dicere: oramus, ut ipsam gratiam commendaret, ut intellegerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua uoluntate se uitare malum, sed adiutorio dei implere quod iussum est. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite uoluntatis arbitrium, quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. utrumque enim in scripturis habes: et praecipitur et oratur. quod praecipitur, hoc oratur. uidete quid dico. praecipitur, ut intellegamus. quomodo praecipitur, ut intellegamus? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. audistis, quia iussum est; pete, ut possis implere quod iussum est." quomodo" inquis" peto? io\\ audi scripturam. quid tibi iussum est? nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. quia iussum est, agnouisti uoluntatem. audi, quia oratur, ut agnoscas gratiam: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. iussum est, ut habeamus sapientiam: quia iussum est, lego." ubi legis?" inquit. audite: qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. iam ille quid dicit? uides, quomodo nobis praecipit deus, ut sapiamus. ergo sapientia in nostra est potestate? iam dixi, praeceptum audiui, uoluntatem cognoui audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. de sapientia agitur, quae iussa est nobis. audiamus, quid dicat apostolus Iacobus: si quis autem uestrum indiget sapientia, I postulet a deo, qui dat omnibus affluenter. iubetur nobis continentia. ubi iubetur? apostolus ad Timotheum: contine te ipsum. iussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est. sed nisi deus adiuuet, remanemus. conamur quidem facere uoluntate et nititur aliquid uoluntas; non praesumat potestas, nisi adiuuetur infirmitas. certe enim iussum est: contine te ipsum. audi alium locum scripturae: et cum scirem, inquit, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cuius esset hoc donum. et quid, inquit, feci? adii dominum et deprecatus sum. quid opus est multa percurrere, fratres mei? quidquid nobis iubetur, orandum est, ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos et quomodo aegri iaceamus supini et dicamus: pluat deus escas super facies nostras, ut prorsus nos nihil agere uelimus et, cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus: etiam deus gluttiat de nobis. aliquid et nos agere debemus. studere debemus, conari debemus et in eo gratias agere in quo potuerimus, in eo quod non potuerimus orare. quando gratias agis, canes, ne damneris ingratus; quando autem quod nondum habes petis, caues, ne remaneas inanis, quia impediris. Cogitate ergo ista, fratres mei: quisquis ad uos accesserit et dixerit uobis:" quid ergo nos faciemus? nihil habemus in potestate, nisi deus det omnia? ergo non nos coronabit deus, sed se coronabit," iam uidetis, quia de illa uena uenit. uena est, sed uenenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. hoc agit enim hodie satanas, quomodo per uenena haereticorum eiciat de ecclesia, sicut tunc per uenena serpentis eiecit de paradiso. illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis. absoluta est, sed confessio quasi correctio ipsa est absoluta, quia ea quae dixit ante episcopos catholica uidebantur, quae autem scripsit in libris suis episcopi, qui absoluerunt, nescierunt. et forsitan correctus est. desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adiungi se maluit et ad eius gratiam auxiliumque confugit. forte hoc factum sit. tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresem negans.
307
CCLXXXII. QVOD MVNDVM DEVS PROPTER GRATIAM SALVET, PR> PTER LIBERVM ARBITRIVM IVDICET. EX EPISTVLA AD VALENTINVM MONACHVM. Obsecro uos, fratres, sicut Corinthios obsecrauit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in nobis schismata. primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in euangelio lohannis apostoli, non uenit iudicare mundum, sed ut saluaretur per ipsum mundus. postea uero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando uenturus est, sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, iudicare uiuos et mortuos. si ergo non est dei gratia, quomodo saluat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum? Prohibet apostolus dicens: nemo glorietur in homine et alio loco: qui gloriatur, in domino glorietur. illi uero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis deus non dederit, sed ipsi sibi, non utique in domino, sed in semet ipsis gloriantur. talibus dicit apostolus: quis enim te discernit? quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis, quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat uas in honorem, non in contumeliam, nisi deus. sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: quis enim te discernit? posset respondere uel uoce uel cogitatione et dicere:" discernit me fides mea"," discernit me oratio oratio," discernit me iustitia mea": mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: quid gloriaris, quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? sic enim gloriantur, quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis, non in domino gloriantur. Dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari. quod omnino falsissimum est, non quia nullum est meritum uel bonum piorum uel malum impiorum; alioquin quomodo indicabit deus mundum? sed misericordiae gratia dei conuertit hominem, de qua psalmus dicit: deus meus, misericordia mea, et: misericordia eius praeueniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit, quando iudicabitur mundus. Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit, ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: quapropter, inquit, carissimi, haec exspectantes satis agite inuiolati et immaculati apud deum reperiri in pace et domini nostri patientiam salutem existimare, sicut et dilectissimus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit uobis, ut in omnibus epistulis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines peruertunt, sicut et ceteras scripturas, ad proprium suum interitum. Cauete ergo quod tantus apostolus tantum terribiliter dicit, et ubi sentitis non uos intellegere, interim credite diuinis eloquiis, quia et liberum hominis arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec conuerti potest ad deum nec proficere in deum, et quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente scriptura: intellegite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite. eo ipso quippe quo praeceptum atque imperatum est, ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: da mihi intellectum, ut discam mandat- a tua, neque in euangelio scriptum esset: tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus: si quis indiget, diceret, sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit:" uoluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona", declinat in dextram. sed rursus illi qui putant bonam uitam esse deserendam, quando audiunt sic dei gratiam praedicari, ut et credatur et intellegatur uoluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt: faciamus mala, ut ueniant bona, in sinistram declinant. ideo uobis dixi: non declinetis in dextram neque in sinistram, hoc est nec sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine dei gratia tribuatis, nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi mala opera diligatis: quod ipsa gratia dei auertat a uobis. talium quippe uerba sibi proponens apostolus ait quid ergo dicimus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? atque his uerbis hominum errantium et dei gratiam non intellegentium respondit, ut debuit, dicens: absit. si enim mortui sumus peccato, quomodo uiuemus in eo? nihil dici potuit breuius et melius. quid enim nobis gratia dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? ac per hoc ipsi gratiae inuenietur ingratus qui propter illam uult uiuere in peccato, per quam morimur peccato.
308
CCLXXXIII. QVI SINE LEGE PECCAVEKVNT, SINE LEGE PERIBVNT. EX LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO. Vbi dicitur:" noli hoc et noli illud", et ubi ad aliquid faciendum uel non faciendum in diuinis monitis opus uoluntatis exigitur, satis liberum demonstratur arbitrium. nemo ergo deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque, cum peccat, neque cum aliquid secundum deum operatur, alienet hoc a propria uoluntate. quando enim uolens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est: qui reddet unicuique secundum opera sua. Qui ergo nouerunt diuina mandata, aufertur eis excusatio, quam solent habere homines de ignorantia. sed nec ipsi sine poena erunt qui legem dei nesciunt. qui enim sine lege peccauerunt, sine lege peribunt; qui autem in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur. quod mihi non uidetur apostolus ita dixisse, tamquam peius aliquid significauerit esse passuros qui legem nesciunt in peccatis suis quam illos qui sciunt. peius enim uidetur esse perire quam iudicari. sed cum hoc de gentibus et Iudaeis loqueretur, quia illi sine lege sunt, isti autem legem acceperunt, quis audeat Iudaeos, qui in lege peccant, dicere non esse perituros, cum in Christum non crediderint, quando quidem de illis dictum est: per legem iudicabuntur? sine fide enim Christi nemo liberari potest; ac per hoc ita iudicabuntur, ut pereant. nam si peior est condicio nescientium quam scientium legem dei, quomodo uerum erit quod in euangelio dominus ait: seruus, qui nescit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit pauca; seruus autem, qui scit uoluntatem domini sui et facit digna plagis, uapulabit multa. ecce ubi ostendit grauius peccare hominem scientem quam nescientem. nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisque requirat excusationem. aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse. uoluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: noluit intellegere, ut bene ageret. sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tamquam simpliciter nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audiuit omnino quid crederet, sed fortasse, ut mitius ardeat. non enim sine causa dictum est: effunde iram tuam in gentes, quae te non nouerunt, et illud quod ait apostolus: cum uenerit in flamma ignis dare uindictam in eos qui ignorant deum. uerum tamen ut habeamus et ipsam scientiam, ne dicat unusquisque:" nesciui"," non audiui",,, non intellexi", uoluntas conuenitur humana, ubi dicitur: nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, quamuis peior apparet de quo dictum est: uerbis non emendabitur seruus durus; si enim intellexerit, non obaudiet. quando autem dicit homo:" non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea uincor", iam quidem de ignorantia non habet excusationem nec deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit et dolet. cui tamen dicitur ab apostolo: noli uinci a malo, sed uince in bono malum. et utique cui dicitur: noli uinci, arbitrium sine dubio uoluntatis eius conuenitur. uelle enim et nolle propriae uoluntatis est. Sed metuendum est, ne ista omnia diuina testimonia et quaecumque alia sunt, quae sine dubitatione sunt plurima, in defensione arbitrii sic intellegantur, ut ad uitam piam et bonam conuersationem, cui merces aeterna debetur, adiutorio et gratiae dei locus non relinquatur et audeat miser homo, quando bene uiuit et bene operatur, uel potius bene uiuere et bene operari sibi uidetur, in se ipso, non in domino gloriari et spem recte uiuendi in se ipso ponere, ut sequatur eum maledictum Hieremiae prophetae dicentis: maledictus homo, qui spem habet in homine, et firmat carnem bracchii sui, et a domino discedit. cor eius. intellegite, fratres, hoc propheticum testimonium. quia enim non dixit propheta:" maledictus homo, qui spem habet in semet ipso", posset allcui uideri ideo dictum esse: maledictus homo, qui spem habet in homine, ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. ut ergo ostenderet sic se admonuisse neminem, ut nec in se ipso haberet spem, propterea, cum dixisset: maledictus homo, qui spem habet in homine, mox addidit: et firmat carnem bracchii sui. bracchium pro potentia posuit operandi; in nomine autem carnis intellegenda est humana fragilitas. ac per hoc firmat carnem bracchii sui qui potentiam fragilem at-. que inualidam, id est humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat nec adiutorium sperat a domino. propter hoc enim subiecit: et a domino discedit cor eius. nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem bracchii nostri, nec a domino discedat cor nostrum,: sed ei dicat: adiutor meus esto, ne derelinquas me. Meminerimus eum dicere: et conuertimini et uiuetis, cui dicitur conuertenos, deus. meminerimus deum dicere: proicite a uobis omnes impietates uestras, cum ipse iustificet impium. meminerimus ipsum dicere: facite uobis cor nouum et spiritum nouum, qui dicit: dabo uobis cor nouum, et spiritum nouum dabo uobis. quomodo ergo quod dicit: facite uobis, hoc dicit: dabo uobis? quare iubet, si ipse daturus est? quare dat, si homo facturas:; est, nisi quia dat quod iubet, cum adiuuat, ut faciat cui iubet? semper est autem in nobis uoluntas libera, sed non semper est bona. aut enim a iustitia libera est, quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitiae, et tunc est bona. gratia uero dei semper est bona et per hanc fit, ut sit homo uoluntatis bonae, qui prius fuit uoluntatis malae. per hanc etiam fit, ut ipsa bona uoluntas, quae iam esse coepit, augeatur et tam magna fiat, ut possit implere diuina mandata, cum uoluerit, cum ualde perfecteque uoluerit. ad hoc enim ualet quod scriptum est: si uolueris, conseruabis mandata, ut homo, qui uoluerit et non potuerit, nondum se plene uelle cognoscat et oret, ut habeat tantam uoluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. sic quippe adiuuatur, ut faciat quod iubetur. tunc enim utile est uelle, cum possumus, et tunc utile est posse, cum uolumus. nam quid prodest, si quod non possumus uolumus aut quod possumus nolumus? Magnum aliquid se scire Pelagiani putant, quando dicunt:" non iuberet deus quod sciret non posse ab homine fieri". quis hoc nesciat? et ideo iubet aliqua, quae non possumus, ut nouerimus quid ab illo petere debeamus. ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. denique ipse qui dixit: si uolueris, conseruabis mandata, in eodem libro Ecclesiastico aliquanto post dicit: quis dabit in ore meo custodiam, et super labia mea signaculum astutum, ne forte cadam ab eo, et lingua mea perdat me? iam certe mandata acceperat: cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. cum ergo uerum sit quod dixit: si uolueris, conseruabis mandata, quare quaerit in ore suo dari custodiam, similis ei qui dicit in psalmo: pone, domine, custodiam ori meo? non ei sufficit mandatum dei et uoluntas sua, quando quidem, si uoluerit, conseruabit mandata? quam multa dei mandata sunt contra superbiam. iam nouit ea: si uoluerit, conseruabit ea. quare ergo paulo post dicit: domine pater et deus uitae meae, elationem oculorum ne dederis mihi? iam dixerat ei lex: non concupisces; uelit ergo et faciat quod iubetur, quoniam, si uoluerit, conseruabit mandata. quare sequitur et dicit: concupiscentiam auerte a me? contra luxuriam deus quam multa mandauit. faciat ea, quia, si uoluerit, conseruabit mandata. quid est, quod clamat ad deum: uentris appetitio et concubitus ne apprehendat me? si haec ei in praesenti diceremus, rectissime nobis responderet et diceret: ex ista oratione mea, qua haec a domino peto, intellegite quomodo dixerim: si uolueris, conseruabis mandata. certum est enim nos mandata seruare, si uolumus; sed quia praeparatur uoluntas a domino, ab illo petendum est, ut tantum uelimus, quantum sufficit, ut uolendo faciamus. certum est nos uelle, cum uolumus; sed ille facit, ut uelimus, de quo dictum est, ut paulo ante posui, quod praeparatur uoluntas a domino, de quo dictum est: a domino gressus hominis dirigentur, et uiam eius uolet, de quo dictum est: qui operatur in uobis et uelle. certum est nos facere, cum facimus; sed ille facit, ut faciamus, praebendo uires efficacissimas uoluntati, qui dixit: faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis et iudicia mea obseruetis et faciatis. cum dicit: faciam, ut faciatis, quid aliud dicit nisi: auferam a uobis cor lapideum, unde non faciebatis, et dabo carneum, unde faciatis? et hoc quid est nisi ut" auferam cor durum, unde non faciebatis, et dabo cor oboediens, unde faciatis"? ille facit, ut faciamus, cui dicit homo: pone, domine, custodiam ori meo; hoc est enim dicere:," fac, ut ponam custodiam ori meo". quod beneficium dei iam. fuerat consecutus qui dixit: posui ori meo custodiam. Qui ergo uult facere dei mandata et non potest, iam quidem habet uoluntatem bonam, sed adhuc paruam et inualidam; potuerit autem, cum magnam habuerit et robustam. quando ergo martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique uoluntate, hoc est magna caritate, fecerunt. de qua caritate ipse dominus ait: maiorem hac caritatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis. unde et apostolus dicit: qui enim diligit proximum, legem impleuit. nam: non adulterabis, non homicidium facies, non furaberis, non concupisces, etsi quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. dilectio proximi malum non operatur: plenitudo ergo legis dilectio. ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore dominum ter negauit. timor enim non est in caritate, sicut ait Iohannes euangelista in epistula sua, sed perfecta caritas foris mittit timorem. et tamen, quamuis parua et inperfecta, non deerat, quando dicebat domino: animam meam pro te ponam. putabat enim se posse quod uelle sentiebat. et quis istam etsi paruam dare coeperat caritatem nisi ille, qui praeparat uoluntatem et cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut uelimus operatur incipiens qui uolentibus cooperatur perficiens? propter quod ait apostolus: certus sum, quoniam qui operatur in uobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. ut ergo uelimus, sine nobis operatur; cum autem uolumus et sic uolumus, ut faciamus, nobiscum cooperatur. tamen sine illo uel operante, ut uelimus, uel. cooperante, cum uolumus, ad bona pietatis opera nihil ualemus. de operante illo, ut uelimus, dictum est: deus est enim, qui operatur in nobis et uelle; de cooperante illo, cum iam uolumus et uolendo facimus: scimus, inquit, quoniam diligentibus deum omnia cooperatur in bonum. quid est omnia, nisi et ipsas terribiles saeuasque passiones? sarcina quippe illa, quae infirmitati grauis est, leuis efficitur caritati. talibus enim dominus dixit esse suam sarcinam leuem, qualis Petrus fuit, quando passus est pro Christo, non qualis fuit, quando negauit Christum. istam caritatem, id est dinino amore ardentissimam uoluntatem, commendans apostolus dicit: quis nos separabit a caritate Christi? et cetera.
309
CCLXXXIIII. QVOD CORDIS INDVRATIO PRAECEDENTIBVS MALIS FIAT. EX EODEM LIBRO DE GRATIA ET LIBERO ARBITRIO. Scriptum est in Prouerbiis Salomonis: sicut impetus aquae, sic cor regis in manu dei; quocumque uoluerit, declinabit illud. et in psalmo CIIII legitur dictum de Aegyptiis, quid eis fecerit deus: et conuertit cor eorum, ut odissent populum eius, ut dolum facerent in seruos eius. in litteris etiam apostolicis uidete quae scripta sunt. in epistula Pauli apostoli ad Romanos: propterea tradidit illos deus in desideria cordis eorum in immunditiam; item paulo post: propterea tradidit illos deus in passiones ignominiae; item paulo post: sicut non probauerunt deum habere in notitiam, tradidit illos deus in reprobam mentem, ut faciant quae non conueniunt. et ad Thessalonicenses in epistula secunda ait de quibusdam: pro eo, quod dilectionem ueritatis non receperunt, ut salui fierent, ideo mittet illis deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati, ait. His et talibus testimoniis diuinorum eloquiorum, quae omnia commemorare nimis longum est, satis, quantum existimo, manifestatur operari deum in cordibus hominum ad inclinandas eorum uoluntates quocumque uoluerit, siue ad bona pro sua misericordia siue ad mala pro meritis eorum, iudicio utique suo aliquando aperto, aliquando occulto, semper autem, iusto. fixum enim debet esse et immobile in corde uestro, quia non est iniquitas apud deum. ac per hoc, quando legitis in litteris ueritatis a deo seduci homines aut obtundi uel indurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut iuste ista paterentur, ne incurratis in illud prouerbium Salomonis: insipientia uiri uiolat uiam eius, deum autem causatur in corde suo. gratia. uero non secundum merita hominum datur; alioquin gratia iam non est gratia, quia ideo gratia uocatur, quia gratis datur. si autem potens est siue per angelos bonos siue per malos siue quocumque alio modo operari etiam in cordibus malorum pro meritis eorum quorum malitiam non ipse fecit, sed aut originaliter tracta est ab Adam aut creuit per propriam uoluntatem: quid mirum est, si per spiritum sanctum operatur in cordibus electorum suorum bona qui operatus est, ut ipsa corda essent ex malis bona? Sed suspicentur homines quaelibet opera bona, quae putant praecedere, ut iustificentur per dei gratiam, non intellegentes, cum hoc dicunt, nihil aliud quam negare se gratiam; sed, ut dixi, quod uolunt de maioribus suspicentur. de paruulis certe Pelagiani quid respondeant non inueniunt, quorum nec uoluntas ulla est in accipienda gratia, cuius uoluntatis meritum praecessisse dicant, et insuper eos etiam cum fletu reluctari uidemus, quando baptizantur et diuina sacramenta percipiunt, quod eis ad magnum impietatis peccatum imputaretur, si iam libero uterentur arbitrio. et tamen haeret etiam in reluctantibus gratia apertissime nullo bono merito praecedente. alioquin gratia iam non esset gratia. et aliquando filiis infidelium praestatur haec gratia, cum occulta dei prouidentia in manibus piorum quomodocumque perueniunt, aliquando filii fidelium non eam consequantur aliquo impedimento exsistente, ne possit periclitantibus subueniri. fiunt uero ista per occultam: dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia et inuestigabiles uiae. quod ut apostolus diceret, quid praedixit? intuemini enim. agebat autem de Iudaeis et gentibus, cum scriberet ad Romanos, id est ad gentes, et ait: sicut enim aliquando uos non credidistis deo, nunc autem misericordiam consecuti estis in illorum incredulitate: ita et hi non crediderunt in uestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. conclusit enim deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur. et cum attendisset quid dixerit, admirans sententiae suae certam quidem ueritatem, sed magnam profunditatem, quomodo conclusit deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur, quasi faciens mala, ut uenirent bona, mox exclamauit atque ait: o altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius! haec enim iudicia inscrutabilia et inuestigabiles uias peruersi homines non cogitantes et procliues ad reprehendendum, non idonei ad intellegendum putabant et iactitabant apostolos dicere: faciamus mala, ut ueniant bona. quod absit ut apostoli dicerent, sed homines non intellegentes hoc putabant dici, quando audiebant quod dixit apostolus: lex autem subintrauit, ut abundaret delictum; ubi autem abundauit it delictum, superabundauit gratia. sed utique gratia id agit, ut iam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseuerent in malis et reddi sibi existiment bona. non itaque debent dicere: faciamus mala, ut ueniant bona, sed:" fecimus mala, et uenerunt bona; iam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recipimus pro malis bona." propter quod scriptum est in psalmo: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. prius itaque non ideo uenit filius hominis in mundum, ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum, hoc autem propter misericordiam; postea uero propter iudicium uenturus est iudicare uiuos et mortuos, quamuis et in hoc tempore ipsa saluatio non fiat sine iudicio, sed occulto; ideo ait: in iudicium ueni in hunc mundum, ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. Ad occulta ergo dei iudicia reuocate, quando uidetis in una causa, quam certe habent omnes paruuli, hereditarium malum trahentes ex Adam, huic subueniri, ut baptizetur, illi non subueniri, ut in ipsa obligatione moriatur, illum baptizatum relinqui in hac uita, quem praesciuit deus impium futurum, istum uero baptizatum rapi ex hac uita, ne malitia mutaret intellectum eius, et nolite in istis dare iniustitiam uel insipientiam deo, aput quem iustitiae fons est et sapientiae, sed, sicut uos exhortatus sum ab initio sermonis huius, in quod peruenistis, in eo ambulate, et hoc quoque deus uobis reuelabit, etsi non in hac uita, certe in altera. nihil est enim occultum, quod non reuelabitur. quando ergo audistis dicentem dominum: ego dominus seduxi prophetam illum, et, quod ait apostolus: cuius uult miseretur, et quem uult obdurat, in eo quem seduci permittit uel obdurari mala eius merita credite, in eo uero cuius miseretur gratiam dei non reddentis mala pro malis, sed bona pro malis fideliter et indubitanter agnoscite. nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit deus: ego induraui Pharaonem uel: induraui aut indurabo cor Pharaonis. non enim propterea ipse Pharao non indurauit cor suum. nam et hoc de illo legitur, quando ablata est ab Aegyptiis cynomyia dicente scriptura: et ingrauauit Pharao cor suum et in isto tempore, et noluit dimittere populum. ac per hoc et deus indurauit per iustum iudicium et ipse Pharao per liberum arbitrium. certi ergo estote, quia non erit inanis labor uester, si in bono proposito proficientes perseueretis usque in finem. deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera eius. reddet omnino deus et mala pro malis, quoniam iustus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et iustus est. tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam iniustus non est. reddet ergo mala pro malis, poenam pro iniustitia, et reddet bona pro malis, gratiam pro iniustitia, et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia.
310
CCLXXXV. BINA QVAEDAM DIVIDIT: POSSE NON PECCARE ET NON POSSE PECCARE. SIMILITER ET DE MORTE. EX LIBRO DE CORREP- TIONE ET GRATIA. Quid autem erit liberius libero arbitrio, quando non potuerit seruire peccato, quae futura erat et homini, sicut facta est angelis sanctis, merces meriti? nunc autem pro peccato perdito bono merito in his qui liberantur factum est donum gratiae, quae merces meriti futura erat. Quapropter bina ista quid inter se differant diligenter et uigilanter intuendum est, posse non peccare et non posse peccare, posse non mori et non posse mori, bonum posse non deserere, bonum non posse deserere. potuit enim non peccare primus homo, potuit non mori, potuit bonum non deserere. numquid dicturi sumus:" non potuit peccare" qui tale habebat liberum arbitrium? aut:" non potuit mori" cui dictum est: si peccaueris, morte morieris? aut:" non potuit bonum deserere", cum hoc peccando deseruerit et ideo mortuus sit? prima ergo libertas uoluntatis erat, posse non peccare; nouissima erit multo maior, non posse peccare. prima immortalitas erat posse non mori; nouissima erit multo maior, non posse mori. prima erat perseuerantiae potestas bonum posse non deserere; nouissima erit perseuerantiae felicitas bonum non posse deserere. numquid quia erunt bona nouissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima uel nulla uel parua? Itemque ipsa adiutoria distinguenda sunt. aliud est adiutorium, sine quo aliquid non fit, et aliud est adiutorium, quo aliquid fit. nam sine alimentis non possumus uiuere, nec tamen, cum affuerint alimenta, eis fit, ut uiuat qui mori uoluerit. ergo adiutorium alimentorum est, sine quo non fit, non quo fit, ut uiuamus. at uero beatitudo, quam non habet homo, cum data fuerit, continuo fit beatus. adiutorium est enim non solum, sine quo non fit, uerum etiam quo fit propter quod datur. quapropter hoc adiutorium et quo fit est et sine quo non fit, quia et si data fuerit homini beatitudo, continuo fit beatus, et si data numquam fuerit, numquam erit. alimenta uero non consequenter faciunt, ut homo uiuat, sed tamen sine illis non potest uiuere. primo itaque homini, qui in eo bono, quo factus erat rectus, acceperat posse non peccare, posse non mori, posse ipsum bonum non deserere, datum est adiutorium perseuerantiae, non quo fieret, ut perseueraret, sed sine quo per liberum arbitrium perseuerare non posset. nunc uero sanctis in regnum dei per gratiam dei praedestinatis non tale adiutorium perseuerantiae datur, sed tale, ut eis perseuerantia ipsa donetur, non solum ut sine isto dono perseuerantes esse non possint, uerum etiam ut per hoc donum non nisi perseuerantes sint. non solum enim dixit: sine me nihil potestis facere, uerum etiam dixit: non uos me elegistis, sed ego elegi uos et posui uos,\' ut eatis et fructum afferatis et fructus uester maneat. quibus uerbis eis non solum iustitiam uerum etiam in illa perseuerantiam se dedisse monstrauit. Christo enim sic eos ponente, ut eant et fructum afferant et fructus eorum maneat, quis audeat dicere:" non manebit"? quis audeat dicere:" forsitan non manebit"? sine paenitentia sunt enim dona et uocatio dei, sed uocatio eorum qui secundum propositum uocati sunt. pro his igitur interpellante Christo, ne deficiat fides eorum, sine dubio non deficiet usque in finem, ac per hoc perseuerabit usque in finem, nec eam nisi manentem uitae huius inuenit finis. Maior quippe libertas est necessaria aduersus tot et tantas temtationes, quae in paradiso non fuerunt, dono perseuerantiae munita atque firmata, ut cum omnibus amoribus, terroribus, erroribus suis uincatur hic mundus. hoc sanctorum martyria docuerunt. denique ille et terrente nullo et insuper contra dei terrentis imperium libero usus arbitrio non stetit in tanta felicitate, in tanta non peccandi facilitate, isti autem, non dico terrente mundo, sed saeuiente, ne starent, steterunt in fide. cum uideret ille bona praesentia, quae fuerat relicturus, isti futura quae accepturi fuerant non uiderent? unde hoc, nisi donante illo a quo misericordiam consecuti sunt, ut fideles essent, a quo acceperunt spiritum non timoris, quo persequentibus cederent, sed uirtutis et caritatis et continentiae, quo cuncta minantia, cuncta inuitantia, cuncta cruciantia superarent? illi ergo sine peccato ullo data est cum qua conditus est uoluntas libera, et eam fecit seruire peccato; horum uero cum fuisset uoluntas serua peccati, liberata est per illum qui dixit: si uos filius liberauerit, tunc uere liberi eritis, et acceperunt tantam per istam gratiam libertatem, ut, quamuis quamdiu hic uiuant pugnent contra concupiscentias peccatorum eisque nonnulla subrepant, propter quae dicant cotidie: dimitte nobis debita nostra, non tamen ultra seruiant peccato, quod est ad mortem, de quo dicit Iohannes apostolus: est peccatum ad mortem; non pro illo dico ut roget. de quo peccato, quoniam non expressum est, possunt multa et diuersa sentiri. ego autem dico id esse peccatum, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem. huic peccato ultra non seruiunt, non prima condicione sicut ille liberi, sed per secundum Adam dei gratia liberati et ista liberatione habentes liberum arbitrium, quo seruiant deo, non captiuentur a diabolo. liberati enim a peccato serui sunt facti iustitiae, in qua stabunt usque in finem, donante sibi perseuerantiam illo qui eos praesciuit et praedestinauit et secundum propositum uocauit et iustificauit et glorificauit. Quod autem etiam perseueraturis sanctis sic ista dicuntur, quasi eos perseueraturos habeatur incertum, non aliter haec audire debent quibus expedit non altum sapere, sed timere. quis enim ex multitudine fidelium, quamdiu in hac mortalitate,\' uiuitur, in numero praedestinatorum se esse praesumat, quia id occultari opus est in hoc loco, ubi sic cauenda est elatio, ut etiam per satanae angelum, ne extolleretur, tantus colaphizaretur apostolus? hinc apostolis dicebatur: si manseritis in me, dicente illo qui eos utique sciebat esse mansuros; et per prophetam: si uolueritis et obaudieritis me, cum sciret. ipse in quibus operaretur et uelle; et similia multa dicuntur. propter huius utilitatem secreti, ne forte quis extollatur, sed omnes, etiam qui bene currunt, timeant, dum occultum est qui perueniant— propter huius ergo utilitatem secreti credendum\' est quosdam de filiis perditionis non accepto dono perseuerandi. usque in finem in fide, quae per dilectionem operatur, incipere uiuere et aliquandiu fideliter ac iuste uiuere et postea cadere neque de hac uita, priusquam hoc eis contingat, auferri. I quorum si nemini contigisset, tamdiu haberent homines istum saluberrimum timorem, quo uitium elationis opprimitur, donec ad Christi gratiam, qua pie uiuitur, peruenirent, deinceps iam securi numquam se ab illo esse casuros. quae praesumtio in isto temtationum loco non expedit, ubi tanta est infirmitas, ut superbiam possit generare securitas. denique etiam hoc erit; sed tunc, quod iam est in angelis, etiam in hominibus erit, quando superbia ulla esse non poterit.
311
CCLXXXVI. QVOD NEC GRATIA PROHIBEAT CORREPTIONEM NEC CORREPTIO GRATIAM. EX LIBRO DE CORREPTIONE ET GRATIA. Si enim aliquando timore non corripimus, ne aliquis inde pereat, cur non etiam timore corripimus, ne aliquis inde plus. pereat? neque enim dilectionis uiscera maiora gestamus quam beatus apostolus, qui dicit: corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. uidete, ne quis pro malo malum alicui reddat. ubi intellegendum est tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripitur, sed praua dissimulatione neglegatur. dicit enim: peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. quod de his peccatis accipiendum est, quae non latent, ne contra domini sententiam putetur locutus. ille enim dicit: si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum. uerum tamen et ipse seueritatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: si nec ecclesiam audierit, sit tibi tamquam ethnicus et publicanus. et quis magis dilexit infirmos quam ille qui pro omnibus est factus infirmus et pro omnibus ex ipsa est infirmitate crucifixus? quae cum ita sint, nec gratia prohibet correptionem nec correptio negat gratiam, et ideo sic est praecipienda iustitia, ut a deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque iusta correptio neglegatur, omnia uero haec cum caritate fiant, quoniam caritas nec facit peccatum et operit multitudinem peccatorum.
312
CCLXXXVII.. DE PRAEDESTINATIONE, QVAE NON POSSIT ESSE SINE PRAE- SCIENTIA, PRAESCIENTIA VERO POSSIT ESSE SINE PRAEDESTI- NATIONE. EX LIBRO AD PROSPERVM ET HILARIVM. Praedestinatio est, quae sine praescientia non potest esse. potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus ea praesciuit quae fuerat ipse facturus; unde dictum est: fecit quae futura. sunt. praescire autem potens est etiam quae ipse non facit, sicut quaecumque peccata, quia, etsi sunt quaedam, quae ita peccata sunt, ut poenae sint etiam peccatorum— unde dictum est: tradidit illos deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt- non ibi peccatum dei est, sed iudicium. quocirca praedestinatio dei, quae in bono est, gratiae est, ut dixi, praeparatio, gratia uero est ipsius praedestinationis effectus. quando ergo promisit deus Abrahae in semine eius fidem gentium dicens: patrem multarum gentium posui te- unde dicit apostolus: ideo ex fide, ut secundum gratiam, firma sit promissio omni semini— non de nostrae uoluntatis potestate, sed de sua praedestinatione promisit. promisit enim quod ipse facturus fuerat, non quod homines, quia etsi faciunt homines bona, quae pertinent ad colendum deum, ipse facit, ut illi faciant quae praecepit, non illi faciunt, ut ipse faciat quod promisit. alioquin ut dei promissa compleantur, non in dei, sed in hominum est potestate, et quod a domino promissum est, ab ipsis redditur Abrahae. non autem sic credidit Abraham, sed credidit dans gloriam deo, quoniam quae promisit potens est et facere. non ait:" praedicere" non ait:" praescire". nam et aliena facta potens est praedicere atque praescire; sedait: potensestetfacere, ac per hoc facta non aliena, sed sua. An forte opera bona gentium deus promisit Abrahae in semine eius, ut hoc promitteret quod ipse facit, non autem promisit fidem gentium, quam sibi homines faciunt, sed ut promitteret quod ipse facit, illam praesciuit homines esse facturos? non quidem sic apostolus loquitur. filios quippe deus promisit Abrahae, qui fidei eius uestigia sectarentur; quod apertissime dicit. sed si opera gentium promisit, non fidem, profecto, quoniam non sunt bona opera nisi ex fide— iustus enim ex fide uiuit, et: omne, quod non est ex fide, peccatum est, et: sine fide impossibile est placere— nihilominus, ut impleat quod promisit deus, in hominum est potestate. nisi enim homo faciat quod deo non donante ad hominem pertinet, non faciet ipse quod donet, hoc est: nisi habeat homo fidem ex semet ipso, non implet deus quod promisit, ut opera iustitiae dentur ex deo. ac per hoc, ut promissa sua deus possit implere, non est in dei, sed in hominis potestate. quod si ueritas et pietas non credere uetat, Credamus cum Abraham, quoniam quae promisit potens est et facere. promisit autem filios Abrahae. quod esse non possunt, si non habent fidem. ergo ipse donat et fidem. Sane cum apostolus dicat: ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio, miror homines infirmitati suae se malle committere quam firmitati promissionis dei." sed incerta est mihi" inquit" de me ipso uoluntas dei". quid ergo? tuane tibi uoluntas de te ipso certa est nec times: qui uidetur stare, ne cadat, timeat? cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori quam infirmiori fidem suam, spem caritatemque committit?,, Sed cum dicitur" inquiunt" si credideris, saluus eris, unum horum exigitur, alterum offertur: quod exigitur, in hominis, quod offertur, in dei est potestate". cur non utrumque in dei, et quod iubet et quod offert? rogatur enim, ut det quod iubet: rogant credentes, ut sibi augeatur fides, rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides. et in suis igitur incrementis et in suis initiis dei donum est fides. sic autem dicitur: si credideris, saluus eris, quemadmo- is dum dicitur: si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis. nam et hic ex his duobus unum exigitur, alterum offertur. si spiritu, inquit, facta carnis mortificaueritis, uiuetis: ut ergo spiritu facta carnis mortificemus, exigitur, ut autem uiuamus, offertur. num igitur placet, ut facta carnis mortificare non donum dei esse dicamus neque id donum dei esse fateamur, quoniam exigi audimus a nobis praemio uitae, si hoc fecerimus, oblato? absit, hoc ut placeat participibus et defensoribus gratiae. Pelagianorum est error iste damnabilis, quorum mox apostolus ora obstruxit adiungens: quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii dei sunt, ne facta mortificare nos carnis non per dei, sed per nostrum spiritum crederemus. de quo dei spiritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: omnia autem haec operatur unus atque idem spiritus, diuidens propria unicuique prout. uult. inter quae omnia, sicut scitis, nominauit et fidem. sicut ergo, quamuis donum dei sit facta carnis mortificare, exigitur tamen a nobis proposito praemio uitae: ita donum dei est et fides, quamuis et ipsa, cum dicitur: si credideris, saluus eris, proposito praemio salutis exigatur a nobis. ideo haec et nobis praecipiuntur et dona dei esse monstrantur, ut intellegatur, quod et nos ea facimus et deus facit, ut illa faciamus, sicut per prophetam Ezechihelem apertissime dicit. quid enim apertius quam ubi dicit: ego faciam, ut faciatis? locum ipsum scripturae attendite, et uidebitis illa deum promittere facturum se ut faciant, quae iubet, ut fiant. non sane ibi tacet merita eorum, sed mala, quibus se ostendit reddere pro malis bona hoc ipso, quo eos facit habere deinceps opera bona, cum ipse facit, ut faciant diuina mandata. Sed omnis haec ratio, qua defendimus gratiam dei per Iesum Christum dominum nostrum uere esse gratiam, id est non secundum merita nostra dari, quamuis euidentissime diuinorum eloquiorum testimoniis asseratur, tamen apud eos, qui, nisi aliquid sibi assignent quod priores dent, ut retribuatur eis, ab omni studio pietatis reprimi se putant, laborat aliquando in aetate maiorum iam utentium uoluntatis arbitrio. sed ubi uenitur ad paruulos et ad ipsum mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, omnis deficit praecedentium gratiam dei humanorum assertio meritorum, quia nec illi ullis bonis praecedentibus meritis discernuntur a ceteris, ut pertineant ad liberatorem hominum, nec ille ullis humanis praecedentibus meritis, cum et ipse sit homo, liberator factus est hominum. Quis enim audiat, quod dicuntur paruuli pro suis futuris meritis in ipsa infantili aetate baptizati exire de hac uita, et ideo alii non baptizati in eadem aetate mori, quia et ipsorum praescita sunt merita futura, sed mala, non eorum uitam bonam uel malam deo remunerante uel damnante, sed nullam? apostolus quidem limitem fixit, quem transgredi non debeat hominis, ut mitius loquar, incauta suspicio. ait enim: omnes: astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum. gessit, inquit, non adiunxit:" uel gesturus fuit". sed unde hoc talibus uiris in mentem uenerit nescio, ut futura, quae non sunt futura, puniantur aut honorentur merita paruulorum. cur autem dictum est secundum ea quae per corpus gessit hominem iudicandum, cum gerantur multa solo animo, non per corpus nec per ullum corporis membrum, et plerumque tam magna, ut talibus cogitationibus poena iustissime debeatur, sicuti est, ut alia taceam, quod dixit insipiens in corde suo: non est deus? quid est ergo: secundum ea quae per corpus gessit, nisi secundum ea quae gessit eo tempore, quo in corpore fuit, ut per corpus intellegamus per corporis tempus? post corpus autem nemo erit in corpore nisi resurrectione nouissima, non ad ulla merita comparanda, sed ad recipienda pro bonis meritis praemia, pro malis luenda supplicia.
313
CCLXXXVIII. QVOD OSTIVM VERBI APERIATVB, CVM COR AVDIENTIS APERI- TVR, VT CREDAT. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Quomodo aperitur ostium uerbi, nisi cum sensus aperitur audientis, ut credat, et initio fidei facto ea quae ad aedificandam salubrem doctrinam praedicantur et disputantur admittat, ne per infidelitatem corde clauso ea quae dicuntur improbet ac repellat? unde et ad Corinthios ait: permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten; ostium enim mihi apertum est magnum et euidens, et aduersarii multi. quid hic aliud potest intellegi nisi praedicato ibi per eum primitus euangelio credidisse multos et multos eiusdem fidei aduersarios extitisse secundum illud domini: nemo uenit ad me, nisi cui datum fuerit a patre meo, et: uobis datum est nosse mysterium regni caelorum, illis autem non est datum? ostium ergo apertum est in eis quibus datum est, aduersarii autem multi ex eis quibus non est datum. Itemque ad eosdem in secunda epistula idem apostolus: cum uenissem, inquit, Troadem in euangelio Christi, et ostium mihi apertum esset in domino, non habui requiem spiritui meo, quod non inueni Titum, fratrem meum, sed uale illis faciens exii in Macedoniam. quibus uale fecit, nisi eis qui crediderant, in quorum scilicet cordibus euangelizanti apertum est ostium? quid autem adiungat attendite: deo autem, inquit, gratias, qui semper triumphare nos facit in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus deo in his qui salui fiunt et in his qui pereunt, quibusdam quidem odor mortis in mortem, quibusdam autem odor uitae in uitam. ecce unde gratias agit miles acerrimus et defensor inuictissimus gratiae; ecce unde gratias agit: quia Christi bonus odor sunt apostoli deo et in his qui salui fiunt gratia eius et in his qui pereunt iudicio eius. sed ut minus suscenseatur haec parum intellegentibus, ipse admonet, cum adiungit et dicit: et ad haec quis idoneus? uerum redeamus ad ostii apertionem, qua initium fidei audientium significauit apostolus. quid est enim: orantes simul et pro nobis, ut deus aperiat nobis ostium uerbi, nisi apertissima demonstratio etiam ipsum initium fidei donum dei? non enim orando peteretur ab eo, nisi ab ipso tribui crederetur. hoc donum caelestis gratiae in illam purpurariam descenderat, cui, sicut scriptura dicit in Actibus apostolorum, deus aperuerat sensum eius et intendebat in ea quae a Paulo dicebantur. sic enim uocabatur, ut crederet. agit quippe deus quod uult in cordibus hominum uel adiuuando uel iudicando, ut etiam per eos impleatur quod manus eius et consilium praedestinauit fieri. Frustra itaque etiam illud, quod Regnorum et Paralipomenon teste scriptura probauimus: quod deus uult fieri nisi uolentibus hominibus oportet fieri, inclinari corda, ut hoc uelint, eo scilicet inclinante, qui in nobis mirabili modo et ineffabili operatur et uelle, ad causam, de qua disseruimus, non pertinere dixerunt. quid est aliud nihil dicere et tamen contradicere? nisi forte existimant ad regna terrena facienda deum inclinare, ad regnum uero caeleste optinendum deum non inclinare quorum uoluerit uoluntates? sed, puto, propter regnum caelorum, non propter regnum terrenum esse dictum: inclina cor meum in testimonia tua, uel: a domino gressus hominis diriguntur, uel: paratur uoluntas a domino, uel: dabo eis cor aliud, et spiritum nouum dabo eis. audiant etiam illud: spiritum meum dabo in uobis et faciam, ut in iustificationibus meis ambuletis; audiant: a domino corriguntur gressus uiri; audiant: omnis uir uidetur sibimet ipse iustus, dirigit autem corda dominus; audiant: crediderunt quotquot erant praeordinati in uitam aeternam a m. audiant et alia, quaecumque non dixi, quibus ostenditur deus ad regnum etiam caelorum et ad uitam aeternam parare et conuertere hominum uoluntates. cogitate autem, quale sit, ut credamus ad constituenda regna terrena hominum uoluntates operari deum et ad capessendum regnum caelorum homines operari uoluntates suas.
314
CCLXXXVIII. QVOD GRATIA PRAEVENIAT FIDEM PRAESTETQVE PERSEVE- RANTIAM. EX LIBRO DE DONO PERSEVERANTIAE. Praeuenit ergo et fidem gratia. alioquin si fides eam praeuenit, procul dubio praeuenit et uoluntas, quoniam fides sine uoluntate non potest esse. si autem gratia praeuenit fidem, quoniam praeuenit uoluntatem, profecto praeuenit omnem oboedientiam, praeuenit etiam caritatem, qua una deo ueraciter et suauiter oboeditur. et haec omnia gratia in eo cui datur et cuius haec omnia praeuenit operatur. Restat in his bonis usque in finem perseuerantia, quae frustra a domino cotidie poscitur, si non eam dominus per gratiam suam in illo cuius orationem exaudit operatur. uidete etiam, a ueritate quam sit alienum negare donum dei esse perseuerantiam usque in finem huius uitae, cum uitae huic, quando uoluerit, ipse det finem: quem si dat ante imminentem lapsum, facit hominem perseuerare usque in finem. sed mirabilior et fidelibus euidentior largitas bonitatis dei est, quod etiam paruulis, quibus oboedientia non est illius aetatis ut detur, datur haec gratia. ista igitur sua dona, quibuscumque deus donat, procul dubio se donaturum praesciuit esse et in sua praescientia praeparauit. quos ergo praedestinauit, ipsos et uocauit, uocatione illa, quam me saepe commemorare non piget, de qua dictum est: sine paenitentia sunt dona et uocatio dei. namque in sua quae falli mutarique non potest praescientia opera sua futura disponere, id omnino nec aliud quicquam est praedestinare.
315
CCXC.. QVOD PARVVLI, SI PECCATVM ORIGINALE NON ESSET, NVLLI MALO TENERENTVR OBNOXII. EX LIBRO CONTRA IVLIANVM TERTIO. Frustra itaque putas ideo in paruulis non esse delictum, quia sine uoluntate, quae in eis nulla est, esse non potest. hoc enim recte dicitur propter proprium cuiusque peccatum, non propter primi peccati originale contagium. quod si nullum esset, profecto nullo malo paruuli obstricti nihil mali uel in corpore uel in anima sub tanta iusti dei potestate paterentur. quod tamen et ipsum a mala uoluntate primorum hominum sumsit exordium. ita nisi uoluntas mala non est cuiusquam ulla origo peccati. haec si sapias, simpliciter et ueraciter gratiam Christi erga paruulos confiteberis nec cogeris res impiissimas atque absurdissimas dicere, aut baptizandos non esse paruulos, quod quidem postea estis forte dicturi, aut tam magnum sacramentum sic in eis esse ludibrium, ut in saluatore baptizentur, sed non saluentur, a liberatore redimantur, sed non liberentur, lauacro regenerationis lauentur, sed non abluantur, exhorcizentur et exsufflentur, sed a potestate tenebrarum non eruantur, sit eorum pretium sanguis, qui in remissionem fusus est peccatorum, sed nullius peccati remissione purgentur; hoc totum propterea, quia timetis dicere:" non baptizentur", ne non solum facies uestrae sputis oblinantur uirorum, uerum etiam capita sandaliis muliercularum commitigentur. Nos certe causam, cur sub diabolo sit qui nascitur, donec renascatur in Christo, peccati ex origine dicimus esse contagium. uos autem, qui hoc negatis, ea saltem quae aperta sunt intuemini, cur nonnulli etiam daemonem patiantur infantes. nisi forte et ipsos aut esse aut sub diabolo esse negabitis, nec uos euangelium commonebit, ubi forsitan propter uos interrogauit dominus quod sciebat, ut pater pueri responderet filium suum ab infantia sua daemonio tam graui uexari, ut a Christi discipulis non posset expelli. ecce ego, ut sint paruuli in diaboli potestate, causam nuptias esse non dico, quod me dicere calumniaris. nuptiae quidem habent ordinem suum et benedictionem suam bonumque suum, quod nec subintrante peccato amittere potuerunt. tu autem, quare sit sub diabolo ille saltem infans, qui manifestissime uexatur a diabolo, ita ut aliquando ipsa uexatione moriatur, responde, si potes. non uis enim quemquam ullam poenam pro alienis subire peccatis, ne hinc fiat credibile etiam contagia peccatorum in nascentes ex gignentibus posse transire. Sed uidelicet egregius dialecticus non me pateris elabi, sed presse interrogabis et breuiter, in paruulis actionem ream an naturam putem, et ad utrumque respondens:" si actione" inquis" ostende, quid fecerint; si natura, ostende quis eos fecerit". quasi et actio mala faciat nisi naturam ream. actione quippe qui reus est, homo est. homo autem natura est hominis. igitur sicut peccati actione maiores, ita minores maiorum contagione sunt rei, isti ex eo quod faciunt, illi ex quibus originem ducunt. quocirca paruuli bonum est, quod homines sunt. quod omnino non essent, nisi eos ille qui summe bonus est, creauisset. malum uero si nullum ex origine traherent, numquam cum uitiis uel corporalibus nascerentur. deus enim, qui est animarum, ipse est etiam corporum conditor. qui utique humanae in ipsa condicione naturae uitia non infligit inmerite. neque enim de innumerabilibus paruulis, qui et in animo et in corpore cum tanta uitiorum uarietate nascuntur, hoc dici potest, quod dominus ait de illo qui caecus est natus, non propter peccatum ipsius uel parentum id esse factum, sed ut manifestarentur opera dei in illo. multi quippe nec sanantur omnino, sed cum eisdem uitiis siue qualibet aetate siue in ipsa moriuntur infantia. nonnullis etiam paruulis iam. renatis uel permanent cum quibus nati sunt uel accedunt huius modi mala, absit, ut dicamus indigne; sed hinc potius intellegamus eis ad alterum saeculum prodesse quod renascuntur, huius autem saeculi dispositionem propter initium superbiae hominis, per quod apostatauit a deo, diuersis malis. hominum peragi in iugo graui super filios Adam, a die exitus de matris uentre eorum usque in diem sepulturae in matre omnium nostrum.
316
CCXCI. QVOD, CVM REMEDIVM FATETVR IVLIANVS, FATERI COGATVR ET MORBVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO CONTRA EVNDEM. Diserte sane inter lasciuientes et continentes tamquam in medio pudicitiam constituis coniugalem, quae illos inlicita commisisse indignatur, hos etiam licita contemsisse miratur, ultimi limitis sortita regionem, ultra se proruentium execrata barbariem, supra se micantium uenerata fulgorem, quae uerecundis manibus et confouet aestuantes et laudat tali remedio non egentes. multum delector eloquentissima ueritate; sed obsecro te, nempe, sicut dicis et disertissime ac uerissime dicis, propterea continentes laudat pudicitia coniugalis, quod tali remedio non egeant, quo se ipsa perspicit eguisse, id est, ut secundum apostolum qui se non continet nubat. cur ergo, quando istam concupiscentiam morbum esse dico, tu negas, qui tamen ei necessarium remedium confiteris? si agnoscis remedium, agnosce morbum; si negas morbum, nega remedium. rogo, cede aliquando etiam per os tuum tibi loquenti ueritati. nemo prouidet remedium nisi sanitati.
317
CCXCII. DE CONCVPISCENTIA CARNIS ADVERSVS SPIRITVM ET SPIRITVS ADVERSVS CARNEM. CONTRA IVLIANVM EX LIBRO m. Recole, quid apostolus scribat ad Galatas, certe homines baptizatos. dico autem, inquit, spiritu ambulate et concupiscentias carnis ne perfeceritis. non ait:" ne feceritis", quia eas non habere non poterant, sed: ne perfeceritis, id est: ne opera earum consensu uoluntatis impleatis. caro enim, inquit, concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem: haec enim inuicem aduersantur, ut non ea quae uultis faciatis. uide, si non hoc est ad Romanos: non enim quod uolo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago. deinde ad Galatas addit et dicit: quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege. uide, si non hoc est ad Romanos: iam non ego operor illud, et: condelector legi dei secundum interiorem hominem, et: non regnet peccatum in uestro mortali corpore ad oboediendum desideriis eius. si enim non oboediatur concupiscentiis, quas necesse est esse in carne peccati atque in corpore mortis huius, non perficietur quod perfici uetat apostolus dicens: concupiscentias carnis ne perfeceritis. ipsa quippe sunt opera, de quibus sequitur et dicit: manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus et cetera. si ergo non consentiatur concupiscentiis carnis, quantumuis aguntur motibus, non tamen perficientur operibus. proinde cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus, nec carnis perficiuntur concupiscentiae, quamuis fiant, nec nostra perficiuntur opera bona, quamuis fiant. sicut enim tunc perficitur carnis concupiscentia, cum consentit ei spiritus ad opera mala, ut non concupiscat aduersus illam, sed cum illa: sic et bona opera nostra tunc perficientur, quando ita spiritui caro consenserit, ut aduersus eum etiam ipsa non concupiscat. hoc enim uolumus, cum perfectionem iustitiae concupiscimus; hoc intentione non intermissa uelle debemus. sed quia id perficere in ista corruptibili carne non possumus, ideo dixit ad Romanos: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non inuenio,. uel, sicut habent codices graeci: uelle adiacet mihi, perficere autem bonum non, id est: non mihi adiacet perficere bonum. non ait: nfacerefacere", sed: perficere bonum, quia facere bonum est post concupiscentias non ire; perficere autem bonum est non concupiscere. quod ergo est ad Galatas: concupiscentias carnis ne perfeceritis, hoc a contrario est ad Romanos: perficere autem bonum non inuenio, quia nec illae perficiuntur in malo, quando eis non accedit nostrae uoluntatis assensus, nec nostra uoluntas perficitur in bono, quamdiu illarum cui non consentimus permanet motus. ipse autem conflictus, in quo etiam baptizati uelut in agone decertant, cum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ubi et spiritus facit bonum opus non consentiendo concupiscentiae malae, sed non perficit, quia ipsa mala desideria non absumit, et caro facit malum desiderium, sed nec ipsa perficit, quia non sibi consentiente spiritu et ipsa ad opera damnanda non peruenit— iste ergo conflictus non Iudaeorum nec quorumlibet aliorum, sed plane christianorum fidelium et bene uiuendo in hoc certamine laborantium breuiter ostenditur ad Romanos, ubi ait: igitur ipse ego mente seruio legi dei, carne autem legi peccati. Si ergo haec est condicio in corpore mortis huius, quae utique non fuit in paradiso in corpore uitae illius, procul dubio satis euidenter apparet, unde trahant paruuli obligationem peccati, cum carnaliter nascuntur; quae non soluitur, nisi cum spiritaliter renascuntur. non enim hanc trahunt ex opere, quo humanam deus naturam facit, sed ex uulnere, quod naturae humanae hostis inflixit, non hostis secundum Manichaeos prosiliens ex natura mali, quam non condidit deus, sed hostis angelus quondam ex opere dei bonus, ex opere suo factus malus, qui se primum uulnerando prostrauit, ut elisus elideret, ut per malam persuasionem praeuaricationis uulnus infligeret, unde genus humanum etiam in his qui uiam dei ambulant claudicaret.
318
CCXCIII. CONTRA OBIECTIONES CONCLVSIONESQVE PELAGIANAS SVB TITVLIS XV RESPONSA SANCTI AVGVSTINI. EX LIBRO AD PAV- LVM ET EVTROPIVM EPISCOPOS DE PERFECTIONE IVSTITIAE HOMINIS. I." Ante omnia" inquit ninterrogandusinterrogandus est qui negat hominem sine peccato esse posse, quid sit quodcumque peccatum, quod uitari potest an quod uitari non potest. si quod uitari non potest, peccatum non est; si quod uitari potest, potest homo sine peccato esse, quod uitari potest. nulla enim ratio uel iustitia patitur saltem dici peccatum, quod uitari nullo modo potest". Respondemus uitari posse peccatum, si natura uitiata sanetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. in tantum enim sana non est, in quantum id quod faciendum est aut caecitate non uidet aut infirmitate non implet, dum caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut ea quae uult homo non faciat. II." Iterum quaerendum est" inquit" peccatum uoluntatis an necessitatis est. si necessitatis est, peccatum non est; si uoluntatis est, uitari potest." Respondemus quod supra et, ut sanemur, inuocamus eum cui dicitur in psalmo: de necessitatibus meis educ me.- III." Iterum" inquit" quaerendum est: quid est peccatum, naturale an accidens? si naturale, peccatum non est. si autem accidens est, recedere potest, et quod recedere potest, uitari potest, et quod uitari potest, potest homo sine eo esse quod uitari potest." Respondetur naturale non esse peccatum, sed naturae praesertim uitiatae— unde facti sumus natura filii irae— parum esse ad non peccandum uoluntatis arbitrium, nisi adiuta sanetur gratia dei per legum Christum dominum nostrum. IIII." Iterum" ait" quaerendum est: quid est peccatum, actus an res? si res est, auctorem habeat necesse est, et si auctorem habere dicitur, iam alter praeter deum rei alicuius auctor induci uidebitur. at si hoc dici impium est, et confiteri necesse est peccatum omne actum esse, non rem. si igitur actus est, immo uero quia actus est, uitari potest". Respondemus peccatum quidem actum dici et esse, non rem. sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est, non res, quoniam res pes ipse uel corpus uel homo est, qui pede uitiato claudicat, nec tamen uitare potest claudicationem, nisi habuerit sanatum pedem. quod etiam in interiore homine fieri potest, sed gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. ipsum sane uitium, quo claudicat homo, nec pes est nec corpus nec homo nec ipsa claudicatio, quae utique non est, quando non ambulat, cum tamen insit uitium, quo fit claudicatio, quando ambulat. quaerat ergo, quod eidem uitio nomen imponat, utrum rem uelit dicere an actum an rei potius qualitatem malam, qua deformis actus exsistit. sic et in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia uitium est, id est qualitas, secundum quam malus est animus, etiam quando nihil agit, unde auaritiae suae seruiat, etiam quando audit: non concupisces, seque uituperat et tamen auarus manet, sed per fidem renouatur, id est sanatur, de die in diem, nec tamen nisi gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. V.,, Iterum" inquit" quaerendum est, utrumne debeat homo sine peccato esse. procul dubio debet. si debet, potest; si non potest,. ergo nec debet; et si non debet homo esse sine peccato, debet ergo esse cum peccato, et iam peccatum non erit, si illud haberi constiterit, aut, si hoc etiam dici absurdum est— confiteri enim necesse est debere hominem sine peccato esse— et constat eum non aliud debere, quam potest". Respondetur eadem similitudine, qua superius iam respondimus. cum enim uidemus claudum, qui sanari potest, recte utique dicimus:" debet esse homo iste sine claudicatione, et si debet, potest" nec tamen, cum uult, continuo potest, sed cum fuerit adhibita curatione sanatus et medicina adiuuerit uoluntatem. hoc fit in interiore homine, quod ad peccatum attinet tamquam eius claudicationem, per eius gratiam qui uenit non uocare iustos, sed peccatores, quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus. VI." Iterum" ait" quaerendum est, utrumne praeceptum sit homini sine peccato esse. aut enim non potest et praeceptum non est, aut quia praeceptum est, potest. nam quomodo praeciperetur quod fieri omnino non posset?" Respondetur consultissime homini praecipi rectis passibus ambulare, ut, cum se non posse perspexerit, medicinam requirat; quae interioris hominis ad sanandam peccati claudicationem gratia dei est per Iesum Christum dominum nostrum. VII." Iterum" ait" quaerendum est, an uelit hominem deus sine peccato esse. procul dubio uult et procul dubio potest. quis enim tam demens est, ut uel dubitet fieri posse quod deum uelle non dubitet?" Respondetur: si nollet deus hominem sine peccato esse, non mitteret filium suum, qui sanaret homines a peccatis. hoc fit in credentibus et proficientibus renouatione interioris hominis de die in diem, donec fiat perfecta iustitia tamquam sanitas plena. VIII." Iterum" ait" quaerendum est: quomodo uult deus esse hominem, cum peccato an sine peccato? procul dubio non uult esse cum peccato. quanta haec impietatis blasphemia sit cogitandum est, ut dicatur hominem posse esse cum peccato, quod deus non uult, et negetur posse esse sine peccato, quod deus uult. quasi quem ad hoc deus creauerit, ut possit esse quod nolit et non possit esse quod uelit, et ut contra suam magis, quam ut secundum suam exsisteret uoluntatem." Iam superius responsum est; sed addendum uideo, quod spe salui facti sumus. spes autem, quae uidetur, non est spes; quod enim uidet quis, quid sperat? si autem quod non uidemus speramus, per patientiam exspectamus: tunc ergo plena iustitia, quando plena sanitas, tunc plena sanitas, quando plena caritas— p len i t udo enim legis caritas— tunc autem plena caritas, quando uidebimus I eum sicuti est. neque enim non erit quod addatur ad dilectionem, cum fides peruenerit ad uisionem. I VIIII." Iterum quaerendum est" inquit:" per quid efficitur homo cum peccato, per naturae necessitatem an per arbitrii: libertatem? si per naturae necessitatem, culpa caret; si per! arbitrii libertatem, quaerendum est, a quo ipsam arbitrii libertatem acceperit. procul dubio a deo. deus autem quod dedit, I certe bonum est. negari enim non potest. qua igitur ratione bonum probatur, si magis ad malum quam ad bonum pronum est? magis enim ad malum quam ad bonum pronum est, si homo per illud potest esse cum peccato et non potest esse sine peccato." Respondetur per arbitrii libertatem factum, at, esset homo cum peccato; sed iam poenalis uitiositas subsecuta ex libertate fecit necessitatem. unde ad deum fides clamat: de necessitatibus meis educ me. sub quibus positi uel non possumus quod uolumus intellegere uel quod intellexerimus uolumus nec ualemus implere. nam et ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur: si uos, in- I quit, filius liberauerit, tunc uere liberi eritis. I uicta enim uitio, in quod cecidit uoluntate, caruit libertate natura. hinc alia scriptura dicit: a quo enim quis deuictus est, huic seruus addictus est. sicut ergo, non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis liberator, sed seruis, ut ei dicat gratulatio libertatis: saluam fecisti de necessitatibus animam meam. ipsa enim sanitas est uera libertas, quae non perisset, si bona permansisset uoluntas. quia uero peccauit uoluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanetur infirmitas et accipiatur tanta libertas, in qua, sicut necesse est, permaneat beate uiuendi uoluntas, ita ut sit etiam bene uiuendi et numquam peccandi uoluntaria felixque necessitas. X." Proinde" inquit" deus bonum hominem fecit et praeterquam illum bonum fecit, bonum ei ut faceret insuper imperauit. quam impium, ut confiteamur hominem malum esse, quod nec factus est nec ei praeceptum est, si negemus eum bonum posse esse, quod factus est et quod ei ut faceret imperatum estu. Respondemus: quia ergo non se ipse homo, sed deus bonum hominem fecit, deus eum, non se ipse, ut sit bonus, refecit, dum uolentem, credentem, inuocantem liberat a malo, quod sibi ipse fecit. hoc autem fit, dum gratia dei per Iesum Christum dominum. nostrum renouatur homo interior de die in diem, ut ad sempiternam non poenam, sed uitam resurgat homo exterior nouissimo die. X.,, Iterum" ait" quaerendum est, quot modis constet omne peccatum. duobus, nisi fallor: si aut illa fiant quae prohibentur, aut illa non fiant quae iubentur. tam certe omnia illa, quae prohibita sunt, uitari possunt, quam quae praecepta sunt perfici. nam frustra aut prohiberetur aut iuberetur quod uel caueri uel impleri non posset, et quomodo negabimus posse esse hominem sine peccato, cum confiteri necesse sit eum tam omnia illa, quae uetantur, posse cauere quam quae imperantur efficere?" Respondetur multa esse in scripturis sanctis diuina praecepta, quae omnia commemorare nimis operosum.. est; sed dominus, qui uerbum consummans et breuians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intellegeremus, quidquid aliud diuinitus praeceptum est, in his duobus habere finem et ad haec duo esse referendum: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua, et: diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. quidquid ergo dei lege prohibemur et quidquid iubemur facere, ad hoc prohibemur et iubemur, ut duo ista compleamus. et forte generalis prohibitio est: non concupisces, et generalis iussio est: diliges. unde breuiter apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. prohibitio est enim: nolite conformari huic saeculo; iussio autem: sed reformamini in nouitate mentis uestrae. illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere, illud ad continentiam, hoc ad iustitiam, illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. non concupiscendo enim uetustate expoliamur et nouitate induimur diligendo. sed nec quisquam esse potest continens, nisi deus det, et caritas dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per spiritum sanctum., qui datus est nobis. hoc autem fit de die in diem in his qui uolendo et credendo et inuocando proficiunt et praeterita obliuiscentes in ea quae ante sunt extenduntur. ad hoc enim lex ista praecepit, ut, cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus, ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. XII." Iterum quaerendum est" inquit:" quomodo non potest homo esse sine peccato, uoluntate an natura? si natura, peccatum non est; si uoluntate, perfacile potest uoluntas uoluntate mutari." Respondemus admonentes esse cogitandum,. quanta sit ista praesumtio, qua dicitur non solum posse, quod quidem adiuuante dei gratia negandum non est, sed etiam perfacile uoluntatem posse uoluntate mutari, cum dicat apostolus: caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem; haec enim inuicem aduersantur sibi, ut non ea quae uultis faciatis. non enim ait: haec inuicem aduersantur, ut quae potestis facere nolitis, sed: ut non ea quae uultis faciatis. cur ergo concupiscentia carnis, quae utique culpabilis atque uitiosa est nihilque est aliud quam desiderium peccati- quod idem apostolus praecipit, ne regnet in nostro mortali corpore; ubi ostendit satis esse tamen in nostro mortali corpore quod permittendum non sit ut regnet— cur ergo ista concupiscentia non mutata est ea uoluntate, quam uoluntatem satis euidenter expressit apostolus dicens: ut non ea quae uultis faciatis, si facile potest uoluntas uoluntate mutari? nec sane isto modo naturam siue animae siue corporis, quam deus creauit et quae tota bona est, accusamus, sed eam dicimus propria uoluntate uitiatam sine dei gratia non posse sanari. XIII.,, Iterum" ait" quaerendum est: si non potest homo sine peccato esse, cuius culpa est, ipsiusne hominis an cuiuslibet alterius? si ipsius hominis, quomodo culpa hominis est, si hoc non est quod esse non potest?" Respondemus ideo esse hominis culpam, quod non est sine peccato, quia sola hominis uoluntate factum est, ut ad istam necessitatem ueniret, quam sola hominis uoluntas superare non possit. XIIII.,, Iterum" ait" quaerendum est: si natura hominis bona est, quod nullus negare nisi Marcion aut Manichaeus audebit, quomodo igitur bona est, si malo ei non est carere possibile? omne enim peccatum malum esse quis dubitet?" Respondemus et naturam hominis bonam esse et eam malo carere posse. nam ideo clamamus: libera nos a malo; quod non perficitur, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggrauat animam. sed hoc agitur gratia per fidem, ut aliquando dicatur: ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus autem mortis peccatum, uirtus uero peccati lex, quoniam lex prohibendo auget peccati cupiditatem, nisi diffundat spiritus caritatem, quae plena et perfecta tunc erit, cum uidebimus facie ad faciem. XV." Et hoc" inquit" dicendum est: certe iustus deus. negari enim non potest. imputat autem deus homini omne peccatum. de hoc quoque confitendum puto, quia neque peccatum est quidquid non imputabitur in peccatum, et si est aliquod, peccatum, quod uitari non possit, quomodo iustus deus dicitur, si imputare cuiquam creditur quod uitari non possit?" Respondemus iam olim contra superbos esse clamatum: beatus cui non imputabit dominus peccatum. non enim imputat his qui fideliter ei dicunt: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, et iuste non imputat, quia iustum est quod ait: in qua mensura mensi fueritis, in eadem remetietur uobis. peccatum est autem, cum uel non est caritas, quae esse debet, uel minor est, quam debet, siue hoc uitari uoluntate possit siue non. possit, quia, si potest, praesens uoluntas hoc facit; si autem non potest, praeterita uoluntas haec fecit. et tamen uitari potest, non quando uoluntas superba laudatur, sed quando humilis adiuuatur. Post haec ille qui ista conscripsit introducit personam suam quasi cum altero disputantem et facit se interrogari et quasi ab interrogante sibi dicit:" das mihi hominem sine peccato?" et respondit:" do tibi qui esse possit". et rursus ab interrogante dicitur ei:" quis est?" et respondet:" ipse tu"." quod si dixeris" inquit:\' ego esse non possum\', respondendum est: cuius culpa est? quod si dixerit:\' mea\', dicendum est: netet quomodo tua est, si esse non potes? u iterum facit se interrogari et dicit sibi:" tu ipse sine peccato es, qui dicis hominem sine peccato esse posse?" et respondit:" quod non sum sine peccato, cuius culpa est? quod si dixerit" inquit:\' tuaest\', respondendum est:" quomodo mea, si esse non possum P" Nos respondemus nullum cum eis de his uerbis esse debere conflictum, quia non est ausus dicere esse hominem sine peccato uel aliquem uel se ipsum, sed tantummodo esse posse respondit. quod neque nos negamus. quando autem possit et per quem possit, hoc quaeritur. si enim modo est, non omni animae fideli positae in corpore mortis huius orandum est et dicendum: dimitte nobis debita nostra, cum iam in sancto baptismo uniuersa fuerint dimissa praeterita. quisquis autem membris fidelibus Christi hoc non esse orandum persuadere conatur, nihil aliud quam se ipsum christianum non esse profitetur. porro si propter se ipsum potest homo esse sine peccato, ergo Christus gratis mortuus est. non autem gratis mortuus est Christus: non igitur potest homo esse sine peccato, etiam si uelit, nisi ut adiuuetur gratia dei per Iesum Christum dominum nostrum. quod ut perficiatur, et nunc in proficientibus agitur et omni modo implebitur cum contentione mortis absumta et caritate, quae credendo et sperando nutritur, uidendo et obtinendo perfecta. deinceps instituit diuinis testimoniis agere quod intendit. quod quale sit diligentius aduertamus.
319
CCXCIIII.. VBI POSSINT PRAECEPTA DE CARITATIS PERFECTIONE COM- PLERI ET QVID SIT LIBERARI DE CORPORE MORTIS, VEL QVOD NOMINE 1EIVNII, ELEMOSVNAE ET ORATIONIS IVSTITIAE GENE- RALITAS INDICETVR. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO." Testimonia" inquit" quibus probatur praeceptum esse homini, ut absque peccato sit." ad hoc respondemus: non utrum praeceptum sit quaeritur, quod ualde manifestum est, sed hoc ipsum quod praeceptum esse constat utrum in corpore mortis huius possit impleri, ubi caro concupiscit aduersus spiritum et spiritus aduersus carnem, ut non ea quae uolumus faciamus. de quo corpore mortis huius non omnis liberatur, qui finit hanc uitam, sed qui in hac uita susceperit gratiam et, ne in uanum suscipiat, bonis operibus egerit. aliud est enim exire de hoc corpore, quod omnes homines dies uitae huius ultimus cogit, aliud est autem liberari de corpore mortis huius, quod sola dei gratia per Iesum Christum dominum nostrum sanctis et fidelibus eius impertit. post hanc autem uitam merces perficiens redditur, sed eis tantum a quibus in hac uita eiusdem mercedis meritum comparatur. non enim ad saturitatem iustitiae, cum hinc exierit, quisque perueniet, nisi ad eam, cum hic est, esuriendo et sitiendo cucurrerit. beati quippe, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Quamdiu ergo peregrinantes a domino per fidem ambulamus, non per speciem— unde dictum est: iustus ex fide uiuit— haec est nostra in ista peregrinatione iustitia, ut ad illam perfectionem plenitudinemque iustitiae, ubi in specie decoris eius iam plena et perfecta caritas erit, nunc ipsius cursus rectitudine et perfectione tendamus, castigando corpus nostrum et seruituti subiciendo et elemosynas in dandis beneficiis et dimittendis quae in nos sunt commissa peccatis hilariter ex corde faciendo et orationibus indesinenter instando, et haec faciendo in doctrina sana, qua aedificatur fides recta, spes firma, caritas pura. haec est nunc nostra iustitia, qua currimus esurientes et sitientes ad perfectionem plenitudinemque iustitiae, ut ea postea saturemur. unde dominus in euangelio, cum dixisset: no Ii te facere ius t itiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, ne istum nostrum cursum fine humanae gloriae metiremur, non est in expositione iustitiae ipsius executus nisi tria ista: ieiunium, elemosynas, orationes, ieiunio scilicet uniuersam corporis castigationem significans, elemosynis omnem beniuolentiam et beneficientiam uel dandi uel ignoscendi, et oratione insinuans omnes regulas sancti desiderii, ut quoniam in castigatione corporis frenatur concupiscentia, quae non frenari, sed omnino esse non debet nec erit in illa perfectione iustitiae, ubi nullum erit omnino peccatum, et saepe in usu rerum etiam concessarum atque licitarum exserit immoderationem suam, in ipsa uera beneficientia, qua iustus consulit proximo, quaedam fiunt quae obsint, cum prodesse putata sint, et aliquando per infirmitatem uel, cum minus sufficitur necessitatibus aliorum uel parum in eis proficit, quod benignitatis ac laboris impenditur, subrepit taedium, quo fuscetur hilaritas, in qua datorem diligit deus. subrepit autem tanto magis, quanto minus quisque, et tanto minus, quanto magis quisque profecerit.
320
CCXCV. PRAECEPTVM DE DILIGENDO DEO IN ILLA VITA PERFECTE COMPLERI DICIT ET RATIONEM REDDIT TESTIMONIORVM, QVI- BVS IMPERATVR HOMINI PERFECTVM ESSE, VEL QVANDO SIT ECCLESIA GLORIOSA. EX EODEM LIBRO. Quotquot ergo perfecti, hoc sapiamus, id est quotquot perfecte currimus, hoc sapiamus, quod nondum perfecti sumus, ut illic perficiamur, quo perfecte adhuc currimus, ut, cum uenerit quod perfectum est, quod ex parte est destruatur, id est non iam ex parte sit, sed ex toto, quia fidei et spei iam res ipsa, non quae credatur et speretur, sed quae uideatur teneaturque succedit, caritas autem, quae in his tribus maior est, non auferatur, sed augeatur et impleatur, contemplata quod credebat et quod sperabat indepta. in qua plenitudine caritatis praeceptum illud implebitur: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota animas tua et ex tota mente tua. nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod uel continendo frenetur, non omni modo ex tota anima diligitur deus. non enim caro sine anima concupiscit, quamuis caro concupiscere dicatur, quia carnaliter anima concupiscit. tunc erit iustus sine ullo omnino peccato quia nulla lex erit in membris eius repugnans legi mentis eius, sed prorsus toto corde, tota anima, tota mente diligit deum, quod est primum summumque praeceptum. cur ergo non praeciperetur homini ista perfectio, quamuis eam in hac uita nemo habeat? non enim recte curritur, si quo currendum; est nesciatur. quomodo autem sciretur, si nullis praeceptis ostenderetur? sic ergo curramus, ut comprehendamus. omnes enim, qui recte current, comprehendent, non sicut in agone theatrico omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. curramus credendo et sperando, desiderando; curramus corpus castigando et elemosynas in bonis dandis malisque ignoscendis hilariter et ex corde faciendo et currentium uires ut adiuuentur orando, et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere neglegamus ad plenitudinem caritatis. His praemissis ea testimonia, quae posuit iste cui respondemus, tamquam nos ea protulerimus, diligenter audiamus. in Deuteronomio: tu autem perfectus eris coram domino deo tuo; item illic: et non erit inconsummatus in filiis Israhel. item saluator in euangelio: estote perfecti, quia pater uester, qui est in caelis, perfectus est. item apostolus ad Corinthios secunda: de cetero, fratres, gaudete, perfecti estote; item ad Colossenses: corripientes omnem hominem et docentes in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; item ad Ephesios: ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huius modi, ut sit sancta et immaculata.( unde et beatus Dauid dicit:) domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescit in monte sancto tuo? qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, et alibi: et ero immaculatus coram eo, et alibi: beati immaculati in uia, qui ambulant in lege domini. item apud Salomonem: diligit dominus sancta corda; accepti sunt autem illi omnes immaculati. horum testimoniorum aliqua currentes exhortantur, ut perfecte currant, aliqua ipsum finem commemorant, quo currendo pertendunt. ingredi autem sine macula non absurde etiam ille dicitur, non qui iam perfectus est, sed qui ad ipsam perfectionem inreprehensibiliter currit, carens criminibus damnabilibus atque ipsa peccata uenialia non neglegens mundare elemosynis. ingressum quippe, hoc est iter nostrum quo tendimus ad perfectionem, munda mundat oratio. munda est autem oratio, ubi ueraciter dicitur: dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, ut, dum non reprehenditur quod non imputatur, sine reprehensione, hoc est sine macula, noster ad perfectionem cursus habeatur, in qua perfectione, cum ad eum uenerimus, iam non sit omnino quod ignoscendo mundetur. Sed aliud, est esse sine peccato, quod de solo in hac uita unigenito dictum est, aliud esse sine querella, quod de multis iustis etiam in hac uita dici potuit, quoniam est quidam modus bonae uitae, de quo etiam in ista humana conuersatione iusta querella esse non possit. quis enim iuste queritur de homine, qui. nemini male uult et quibus potest fideliter consulit nec contra cuiusque iniurias tenet libidinem uindicandi, ut ueraciter dicat: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? et tamen eo ipso quod uerum dicit: dimitte, sicut et nos dimittimus, sine peccato se non esse declarat. inde est quod dicit: nihil iniquum erat in manibus eius, sed oratio mea munda. hinc enim erat munda oratio, quia ueniam non iniuste petebat qui ueraciter dabat. Iudicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam; superexsultat autem misericordia iudicio. quod si non esset, quae spes esset, quando quidem, cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? tunc ergo per eius misericordiam iusti plene perfecteque mundati fulgebunt in regno patris sui sicut sol. Tunc plene atque perfecte erit ecclesia, non habens maculam aut rugam aut aliquid huius modi, quia tunc etiam erit uere gloriosa. cum enim non tantum ait: ut exhiberet sibi ecclesiam non habentem maculam aut rugam, sed addidit: gloriosam, satis significauit, quando erit sine macula et ruga aut aliquid eius modi: tunc utique, quando gloriosa. non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in tanta permixtione hominum pessimorum, in tantis opprobriis impiorum dicendum est eam esse gloriosam, quia reges ei seruiunt, ubi est periculosior maiorque temtatio; sed tunc potius gloriosa erit, quando fiet quod idem ait apostolus: cum Christus apparuerit, uita uestra, tunc et uos cum ipso apparebitis in gloriam. cum enim dominus ipse secundum formam serui, per quam se mediator coniunxerit ecclesiae, non fuerit glorificatus nisi post resurrectionis gloriam— unde dictum est: spiritus autem non erat datus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus- quomodo dicenda est ante resurrectionem suam ecclesia eius esse gloriosa? mundat ergo eam nunc lauacro aquae, in uerbo abluens peccata praeterita et pellens ab ea dominationem malorum angelorum; deinde perficiens eius sanitates facit eam occurrere in illam gloriosam sine macula et ruga. quos enim praedestinauit, illos et uocauit; et quos uocauit, ipsos et iustificauit; quos autem iustificauit, illos et glorificauit. in hoc mysterio dictum arbitror: ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras, et tertia consummor, id est perficior. dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est ecclesia dei,( dies) ponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod in sua resurrectione significauit in triduo. Puto autem interesse inter rectum corde et mundum corde. nam et rectus corde in ea quae ante sunt extenditur, ea quae retro sunt obliuiscens, ut recto cursu, id est recta fide atque intentione, perueniat ubi habitet mundus corde. sicut illa singula reddenda sunt singulis, ubi dictum est: quis. ascendit in montem domini, aut quis stabit in loco sancto eius? innocens manibus et mundus corde. innocens manibus ascendet et mundus corde stabit: illud in opere est, illud in fine. et illic magis intellegendum quod dictum est: bona est substantia cui non est peccatum in conscientia. tunc enim erit uere bona substantia, id est uerae diuitiae, cum transierit tota paupertas, id est consummata fuerit omnis infirmitas. nunc uero auertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit et renouatur de die in diem, et dirigat manus in opus misericordiae et ab omni delicto mundet cor suum; misereatur, ut quod restat per ueniam dimittatur. hoc enim salubriter et sine uana inanique iactantia bene intellegitur in eo quod dixit sanctus Iohannes: si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad deum, et quaecumque petierimus, accipiemus ab eo. hoc enim uidetur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est, ne forte, cum coeperimus dicere: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus. dicere quod non facimus, ut fiduciam petendi amittamus.
321
CCXCVI. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: IVDICIVM EX VNO IN CON- DEMNATIONEM. EX EPISTVLA RESPONSIONIS AD CONSVLTA HILARII. Cum ergo in utroque, id est in iudicio et in gratia, quod attinet ad unum et multa delicta, una eademque sit ratio, dicant isti nobis, quare iudicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam uero ex multis delictis in iustificationem, aut adquiescant ideo sic esse dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines: Adam, ex quo subsistit generatio carnalis, et Christus, ex quo generatio spiritalis. sed quia tantum ille homo, iste autem et deus et homo, non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita ista regeneratio unum delictum soluit, quod est ex Adam. sed illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti conexio— quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt, non pertinet ad illam generationem, sed ad humanam conuersationem— huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo soluere, quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus humanae conuersationis accedit. ideo iudicium ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in iustificationem. Si enim ob unius delictum mors regnauit per unum, a quo delicto paruuli per baptismum expiantur, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in uita regnabunt per unum Iesum Christum: multo magis utique regnabunt, quia aeternae uitae regnum erit, mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit. itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem— de qua condemnatione paruuli per sacramentum baptismi liberandi sunt— ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem uitae. et hic omnes dixit et ibi, non quia omnes homines ueniunt ad gratiam iustificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa in aeternum moriantur, sed quia omnes, qui renascuntur in iustificationem, non nisi per Christum renascuntur, sicut omnes, qui nascuntur in condemnationem, non nisi per Adam nascuntur. nemo quippe est in illa generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter Christum; ideo omnes et omnes. eosdem autem omnes etiam multos postea dicit adiungens: sicut per inoboedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic et per unius hominis oboedientiam iusti constituentur multi. qui multi, nisi quos iam paulo ante omnes dixerat? Vide, quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et Christum, illum ad condemnationem, hunc ad iustificationem, cum tanto post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus antiquos iustos, quicumque esse potuerunt, non nisi per eandem fidem liberatos, per quam liberamur et nos, fidem scilicet incarnationis Chris. ti, quae illis praenuntiabatur, sicut et nobis annuntiabatur. ideo hic Christum hominem dicit, cum sit et deus, ne quis existimet antiquos iustos per deum tantummodo Christum, id est per uerbum, quod erat in principio, non etiam per fidem incarnationis eius, qua et homo Christus dicitur, potuisse liberari. sententia quippe ista destrui non potest, de qua et alibi dicit: per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur: utique in resurrectionem iustorum, ubi est uita aeterna, non in resurrectionem iniquorum, ubi mors aeterna erit; ideo ait uiuificabuntur, quia illi damnabuntur. hinc et in ueteribus sacramentis circumcisio paruulorum octauo die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio— quam significat circumcisio— die dominico resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. haec ergo fides etiam% antiquorum iustorum fuit. unde et apostolus dicit: habentes autem eundem spiritum fidei, propter quod scriptum est: credidi, propter quod locutus sum; nos credimus, propter quod et loquimur. non diceret: eundem spiritum fidei, nisi admonens etiam antiquos iustos ipsum habuisse spiritum fidei, hoc est incarnationis Christi. sed quia illis futura praenuntiabatur, quae iam facta nobis annuntiatur, et tempore ueteris testamenti* uelabatur, quae tempore noui testamenti reuelatur:\' ideo eius sacramenta uaria sunt, ut alia essent in uetere testamento, alia in nouo, cum fides ipsa uaria non sit et uera sit, quia, sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur.
322
CCXCVII. CONTRA ID QVOD DIXERVNT PELAGIANI, HVMANAM NON POSSE MVTARE VEL DEBILITARE NATVRAM ID QVOD SVBSTANTLA CARET. EX LIBRO DE NATVRA ET GRATIA.,, Primo" inquit" de eo disputandum est, quo per peccatum debilitata dicitur et immutata natura. unde ante omnia quaerendum puto" inquit" quid sit peccatum, substantia aliqua an omnino substantia carens nomen, quo non res, non exsistentia. non corpus aliquod, sed perperam facti actus exprimitur". deinde adiungit:" credo, ita est. et si ita est" inquit" quomodo potuit humanam debilitare uel mutare naturam quod substantia caret?" Cernitisne, quo tendat et quo manus porrigat haec disputatio? ut omnino frustra dictum putetur: uocabis nomen eius lesum; ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorum. quomodo enim saluum faciet, ubi nulla est aegritudo? peccata quippe, a quibus dicit euangelium saluum faciendum populum Christi, substantiae non sunt et secundum istum uitiare non possunt. s o frater, bonum est, ut memineris te esse christianum. credere ista fortasse suffecerit; sed quia disputare uis nec obest, immo etiam prodest, si firmissima praecedat fides nec existimemus peccato humanam naturam non posse uitiari, sed diuinis credentes scripturis peccato eam esse uitiatam, quomodo fieri potuerit inquiramus. quoniam peccatum iam didicimus non esse substantiam, nonne attenditur, ut alia omittam, etiam non manducare non esse substantiam? a substantia quippe receditur, quoniam cibus substantia est. sed abstinere a cibo non est substantia, et tamen substantia corporis, si omnino abstineatur a cibo, ita languescit, ita ualetudinis inaequalitate corrumpitur, ita exhauritur uiribus, ita lassitudine debilitatur et frangitur, ut, si aliquo modo perduret in uita, uix possit ad eum cibum reuocari, unde abstinendo uitiata est. sic non est substantia peccatum, sed substantia est deus summaque substantia et solu§ uerus rationalis creaturae cibus. a quo per inoboedientiam recedendo et per infirmitatem non ualendo capere, quo debuit et gaudere, audis quemadmodum dicat: percussum est sicut faenum et aruit cor meum, quoniam oblitus sum manducare panem meum.
323
CCXCVIII. DE SAMVHEL ET PVTHONISSA. EX LIBRO AD DVLCITIVM DE OCTO QVAESTIONIBVS. Sexta tua propositio est, utrum iuxta historiam pythonissa ipsum prophetam Samuhelem de inferno euocauerit. hoc a me beatae memoriae Simplicianus, Mediolanensis episcopus, aliquando quaesiuit. quid ei responderim, subditum lege.,, Item quaeris" inquam" utrum spiritus immundus, qui erat in pythonissa, potuerit agere, ut Samuhel a Saul uideretur et loqueretur cum eo. sed multo maioris miraculi est, quod ipse satanas, princeps immundorum spirituum, potuit loqui cum deo et petere temtandum Iob iustissimum uirum; qui etiam apostolos temtandos petiuit. aut si hoc ideo non habet difficilem quaestionem, quia per quam uoluerit creaturam cui uoluerit creaturae ubique praesens ueritas loquitur nec propterea magni meriti est cui loquitur deus; interest enim, quid loquatur, quia et imperator cum multis innocentibus non loquitur, quibus prouidentissime consulit ad salutem, et cum multis nocentibus loquitur, quos iubet interfici— si ergo hinc propterea nulla quaestio est, nulla sit quaestio, quomodo etiam immundus spiritus cum anima sancti uiri loqui potuerit. omnibus enim dei sanctis deus creator et sanctificator longe utique maior est. quod si hoc mouet, quod licuerit maligno spiritui excitare animam iusti et tamquam de abditis mortuorum receptaculis euocare, nonne magis mirandum est, quod satanas ipsum dominum assumsit et constituit super pennam templi? quolibet enim modo fecerit, ille etiam modus, quo Samuheli factum, ut excitaretur, similiter latet. nisi forte quis dixerit faciliorem diabolo fuisse licentiam ad dominum uiuum unde uoluit assumendum et ubi uoluit constituendum quam ad Samuhelis defuncti spiritum a suis sedibus excitandum. quod si illud in euangelio ideo nos non perturbat, quia dominus uoluit atque permisit nulla deminutione suae potestatis et diuinitatis id fieri, sicut ab ipsis Iudaeis, quamquam peruersis atque immundis et facta diaboli facientibus, et teneri scilicet et uinciri et inludi et crucifigi atque interfici passus est: non est absurdum credere ex aliqua dispensatione diuinae uoluntatis permissum fuisse, ut non inuitus nec dominante atque subiugante magica potentia, sed uolens atque obtemperans occultae dispositioni dei, quae pythonissam illam et Saulem latebat, consentiret spiritus prophetae sancti se ostendi aspectui regis, diuina eum sententia percussurus. cur enim anima boni hominis, a malis uiuis euocata si uenerit, amittere uideatur dignitatem suam, cum et uiui plerumque boni uocati ad malos ueniant et agant cum eis quod officium postulat aequitatis, seruato atque inconcusso decore uirtutis suae et illorum uitiis pro rerum praesentium uel usu uel necessitate tractatis? Quamquam in hoc facto potest esse alius facilior exitus et expeditior intellectus, ut non uere spiritum Samuhelis excitatum a requie sua credamus, sed aliquod phantasma et imaginariam illusionem diaboli machinationibus factam, quam propterea scriptura nomine Samuhelis appellat, quia solent imagines earum rerum nominibus appellari, quarum imagines sunt: sicut omnia, quae pinguntur atque finguntur ex aliqua materia metalli aut ligni aut cuiuscumque rei aptae ad opera huius modi, quae etiam uidentur in somnis et omnes fere imagines earum rerum, quarum imagines sunt, appellari nominibus solent. quis enim est, qui hominem pictum dubitet uocare hominem? quando quidem et singulorum quorumque picturam cum aspicimus, propria quaque nomina incunctanter adhibemus; uelut cum intuentes tabulam aut parietem dicimus:" ille Cicero est, ille Sallustius; ille Achilles, ille Hector; hoc flumen Simois, illa Roma", cum aliud nihil sint quam picturae, imagines. unde cherubin cum sint caelestes potestates, fictae tamen ex metallo, quod imperauit deus, super arcam testamenti magnae rei significandae gratia non aliud quam cherubin illa quoque figmenta uocitantur. item quisquis uidet somnium, non dicit:„ uidi imaginem Augustini aut Simpliciani," sed:" uidi Augustinum et Simplicianum", cum eo tempore, quo tale aliquid uidit, nos ignoraremus. usque adeo manifestum est non ipsos homines, sed imagines eorum uideri. et Pharao spicas se dixit uidisse in somnis et boues, non spicarum aut boum imagines. si igitur liquido constat nominibus earum rerum, quarum imagines sunt, easdem imagines appellari, non mirum est, quod scriptura dicit Samuhelem uisum, etiam si forte imago Samuhelis apparuit machinamento eius qui transfigurat se uelut in angelum lucis et ministros suos uelut ministros iustitiae. Iam uero si illud monet, quomodo et a maligno spiritu Sauli uera praedicta sunt, potest et illud mirum uideri, quomodo daemones agnouerint Christum, quem Iudaei non cognoscebant. cum enim uult deus etiam per infirmos infimosque spiritus aliquem uera cognoscere, temporalia dumtaxat adque ad istam mortalitatem pertinentia, facile est et non incongruum, ut omnipotens et iustus ad eorum poenam quibus ista praedicantur, ut malum, quod eis impendet, antequam ueniat, praenoscendo patiantur, occulto apparatu ministeriorum suorum etiam spiritibus talibus aliquid diuinationis impertiat, ut quod audiunt ab angelis praenuntient hominibus. tantum autem audiunt, quantum omnium dominus atque moderator uel iubet uel sinit. unde etiam spiritus pythonicus in Actibus apostolorum attestatur Paulo apostolo et euangelista esse conatur. miscent tamen isti fallacias et uerum, quod nosse potuerint, non docendi magis quam decipiendi fine praenuntiant: et forte hoc est quod, cum illa imago Samuhelis Saulem praediceret moriturum, dixit etiam secum futurum, quod utique falsum est. magno quippe interuallo post mortem separari malos a bonis in euangelio legimus, cum dominus inter superbum illam diuitem, cum iam apud inferos tormenta pateretur, et illum qui ad eius ianuam ulcerosus iacebat, iam in requie constitutum magnum chaos interiectum esse testatur. aut si propterea Samuhel Sauli dixit: mecum eris, ut non ad aequitatem felicitatis, sed ad parem condicionem mortis referatur, quod uterque homo fuerit, uterque mori potuerit, iamque mortuus mortem uiuo praenuntiabat: perspicit, quantum opinor, prudentia tua, secundum utrumque intellectum habere exitum illam lectionem, qui non sit contra fidem. nisi forte profundiore et perplexiore inquisitione, quae uel uirium mearum uel temporis excedit angustias, inueniatur ad liquidum, uel posse uel non posse animam humanam, cum ex hac uita emigrauerit, magicis carminibus euocatam uiuorum apparere conspectibus, etiam corporis liniamenta gestantem, ut non solum uideri ualeat sed et agnosci. et si potest, utrum etiam iusti anima non quidem cogatur magicis sacris, sed dignetur ostendi occultioribus imperiis summae legis obtemperans, ut, si fieri non posse claruerit, non uterque sensus in huius scripturae tractatione atque expositione admittatur, sed illo excluso imaginaria simulatio Samuhelis diabolico ritu facta intellegatur. sed quoniam, siue illud fieri possit siue non possit, tamen fallacia satanae atque imaginum simulandarum callida operatio decipiendis humanis sensibus multiformis inuigilat, pedetemtim quidem ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, sed tamen potius existimemus tale aliquid factum maligno pythonissae illius ministerio, quamdiu nobis aliquid amplius excogitare atque explicare non datur." Haec sunt quae tunc de pythonissa et Samuhele rescripsi sed quam non frustra dixerim, pedetemtim non in hoc genere simulatam Samuhelis imaginem malignae pythonissae ministerio praesentatam existimare debere, ne inquisitionibus diligentioribus praescribamus, mea posterior inquisitio declarauit, quando inueni in libro Ecclesiastico, ubi patres laudantur ordine, ipsum sic fuisse laudatum, ut prophetasse etiam mortuus diceretur. sed si et huic libro ex Hebraeorum— quia in eo non est— canone contradicitur, quid de Mose dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus et in euangelio cum Helia, qui mortuus non est, legitur apparuisse uiuentibus?
324
CCXCVIIII. QVIBVS SACRIFICIVM PROSIT AVT LOCVS MARTVBVM, IN QVO QVISPIAM SEPELITVR. EX LIBRO DE CVRA PRO MORTVIS GE- RENDA AD PAVLINVM EPISCOPVM NOLANVM. Scripsisti mihi quaerens a me, utrum prosit cuique post mortem, quod corpus eius apud sancti alicuius memoriam sepelitur. nam dicis uideri tibi non esse inanes motus animorum religiosorum atque fidelium pro suis ita curantium. adiungis etiam uacare non posse, quod uniuersa pro defunctis ecclesia supplicare consueuit, ut hinc et illud conici possit, homini prodesse post mortem, si fide suorum humando eius corpori talis prouideatur locus, in quo appareat opitulatio etiam isto modo quaesita sanctorum. Sed cum haec ita sunt, quomodo huic opinioni contrarium non sit quod ait apostolus: omnes enim adstabimus ante tribunal Christi, ut referat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, siue bonum siue malum, non te satis uidere significas. haec quippe apostolica sententia ante mortem admonet fieri quod possit prodesse post mortem, non tunc, quando recipiendum est quod quisque gesserit ante mortem. uerum haec ita soluitur quaestio, quoniam quodam uitae genere adquiritur, dum in hoc corpore uiuitur, ut aliquid adiuuent ista defunctos, ac per hoc secundum ea quae per corpus gesserunt eis quae post corpus religiose pro illis facta fuerint adiuuantur. sunt enim quos nihil omnino adiuuant ista, siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita, ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro his quorum tam bona sunt, ut talibus non indigeant adiumentis. genere igitur uitae, quod gessit quisque per corpus, efficitur, ut prosint uel non prosint quaecumque pro illo pie fiunt, cum reliquerit corpus. nam meritum, per quod ista prosint, si nullum comparatum est in hac uita, frustra post hanc quaeritur uitam. ita fit, ut neque inaniter ecclesia uel suorum cura pro defunctis quod potuerit religionis impendat et tamen ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit siue bonum siue malum, reddente deo unicuique secundum opera eius. ut enim hoc quod impenditur possit ei prodesse post corpus, in ea uita est adquisitum, quam gessit in corpore. Prouisus itaque sepeliendis corporibus apud memoriam sanctorum locus bonae affectionis humanae est erga funera suorum, quoniam, si nonnulla religio est, ut sepeliantur, non potest nulla esse, quando ubi sepeliantur attenditur. sed cum talia uiuorum solacia requiruntur, quibus eorum pius in suos animus appareat, non uideo, quae sint adiumenta mortuorum nisi ad hoc, ut, dum recolunt ubi sint posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tamquam patronis susceptos apud dominum adiuuandos orando commendent. quod quidem facere possent, etiam si talibus locis eos humare non possent. sed non ob aliud uel memoriae uel monumenta dicuntur ea quae insigniter fiunt sepulchra mortuorum, nisi quia eos qui uiuentium oculis morte subtracti sunt, ne obliuione etiam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocant et admonendo faciunt cogitari. nam et memoriae nomen id apertissime ostendit et monumentum eo quod moneat mentem, id est admoneat, nuncupatur. propter quod et Graeci f. ivrj/ ueiov uocant quod nos memoriam seu monumentum appellamus, μήμη quoniam lingua eorum memoria ipsa, qua meminimus, dicitur. cum itaque recolit animus, ubi sepultum sit carissimi corpus, et occurit locus nomine martyris uenerabilis, eidem martyri animam dilectam commendat recordantis et precantis affectus. qui cum defunctis a fidelibus carissimis exhibetur, eum prodesse non dubium est his qui, cum in corpore uiuerent, talia sibi post hanc uitam prodesse meruerunt. uerum etsi aliqua necessitas uel humari corpora uel in talibus locis humari nulla data facultate permittat, non sunt praetermittendae sup. plicationes pro spiritibus mortuorum, quas faciendas pro omnibus in christiana et catholica societate defunctis etiam tacitis nominibus eorum sub generali commemoratione suscepit ecclesia, ut quibus ad ista desunt parentes aut filii aut quicumque cognati uel amici, ab una eis exhibeantur pia matre communi. si autem deessent istae supplicationes, quae fiunt recta fide ac pietate pro mortuis, puto, quod nihil prodesset spiritibus eorum, quamlibet locis sanctis exanima corpora ponerentur. Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti corpus desiderauit in basilica martyris poni, si quidem credidit eius animam meritis martyris adiuuari, hoc quod ita credidit supplicatio quaedam fuit, et haec profuit, si quid profuit. et quod ad. idem sepulchrum recurrit animo et filium precibus magis magisque commendat, adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus. simul enim et quis et cui commendatus sit non utique infructuose religiosam mentem precantis attingit. nam et orantes de membris sui corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum genua figunt, cum extendunt manus uel etiam prosternuntur solo et si quid aliud faciunt uisibiliter, quamuis eorum inuisibilis uoluntas et cordis intentio deo nota sit nec ille indigeat his indiciis, ut animus ei pandatur humanus. sed hic magis se ipsum excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque feruentius, et nescio quomodo, cum hi motus corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint, eisdem rursus exterius uisibiliter factis ille interior inuisibilis qui eos facit augetur, ac per hoc cordis affectus, qui, ut fierent ista, praecessit, quia facta sunt, crescit. uerum tamen si eo modo quisque teneatur uel etiam ligetur, ut haec de suis membris facere nequeat, non ideo non orat interior homo et ante oculos dei in secretissimo cubili, ubi compungitur, sternitur: ita etiam, cum plurimum intersit, ubi ponat corpus mortui sui qui pro spiritu eius deo supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit sanctum et illic corpore posito recordatus locus sanctus eum qui praecesserat renouat et auget affectum, tamen, etiam si non possit ubi religiosus animus elegit humare quem diligit, nullo modo debet a supplicationibus necessariis in eius commendatione cessare. ubicumque enim iaceat uel non iaceat defuncti caro, spiritui requies adquirenda est, qui cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse possit, quomodo quisque sit siue in bonis siue in malis, nec ab ea carne exspectat adiuuari suam uitam, cui praebebat ipse uitam, quam detraxit excedens et redditurus est rediens, quoniam non caro spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis meritum comparat, utrum ad poenam an ad gloriam reuiuescat.
325
CCC. QVOD SAEPE IN SOMNIS MORTVI APPARERE PVTANTVR. EX EODEM LIBRO DE CVRA MORTVORVM GERENDA. Narrantur uisa quaedam, quae huic disputationi non neglegendam uideantur inferre quaestionem. feruntur quippe mortui nonnulli uel in somnis uel alio quocumque modo apparuisse uiuentibus atque ubi eorum corpora iacerent inhumata nescientibus, locisque monstratis admonuisse, ut sibi sepultura, quae defuerat, praeberetur. haec si falsa esse responderimus, contra quorundam scripta fidelium et contra eorum sensum qui talia sibi accidisse confirmant, impudenter uenire uidebimur. sed respondendum est non ideo putandum esse mortuos ista sentire, quia haec dicere uel indicare uel petere uidentur in somnis. nam et uiuentes apparent saepe uiuentibus dormientibus, dum se ipsi nesciant apparere, et ab eis haec qui somniauerint audiunt dicentibus, quod eos in somnis uiderint agentes aliquid uel loquentes. si ergo me potest aliquis in somnis uidere sibi aliquid, quodquod factum est, indicantem uel etiam id quod futurum est praenuntiantem, cum id ego prorsus ignorem et omnino prorsus non curem non solum quid ille somniet, sed utrum dormiente me uigilet an uigilante me dormiat an uno eodemque tempore uigilemus ambo siue dormiamus, quando ille somnium uidet et in quo me uidet: quid mirum, si nescientes mortui nec ita sentientes tamen a uiuentibus uidentur in somnis et aliquid dicunt quod euigilantes uerum esse cognoscant? angelicis igitur operationibus fieri crediderim, siue permittatur desuper siue iubeatur, ut aliquid dicere de sepeliendis corporibus suis uideantur in somnis, cum id penitus nesciant quorum illa sunt corpora. id autem aliquando utiliter fit siue ad uiuorum qualecumque solacium, ad quos pertinent illi mortui, quorum apparent imagines somniantibus, eine ut his admonitionibus generi humano sepulturae commendetur humanitas, quae, licet defunctis non opituletur, culpanda tamen inreligiositate neglegitur. aliquando autem fallacibus uisis homines in magnos mittuntur errores, quos talia perpeti iustum est. uelut si quisquam uideat in somnis quod Aeneas uidisse aput inferos poetica falsitate narratur, et ei cuiuspiam non sepulti appareat imago loquaturque talia, qualia refertur locutus illi fuisse Palinurus et, cum euigilauerit, ibi corpus eius inueniat, ubi iacere inhumatum, cum somniaret, audiuit, admonitus et rogatus, ut sepeliret inuentum, et quia id uerum esse comperit, credat ideo mortuos sepeliri, ut eorum animae ad loca transeant, unde insepultorum animas inferna prohiberi lege somniauit: nonne ista credens plurimum a tramite ueritatis exorbitat? Sic autem infirmitas humana sese habet, ut, cum in somnis quisque uiderit mortuum, ipsius animam se uidere arbitretur, cum autem uiuum similiter somniauerit, non eius animam neque corpus, sed hominis similitudinem sibi apparuisse non dubitet. quasi non possint et mortuorum hominum eodem modo nescientium non animae, sed similitudines apparere dormientibus. pro certo, cum Mediolani essemus, audiuimus, quod cum debitum repeteretur a quodam defuncti patris cautione prolata, quod filio nesciente a patre iam fuerat persolutum, contristari homo grauissime coepit atque mirari, quod ei pater moriens non dixerit quod deberet, cum fecisset etiam testamentum. tunc ei anxio apparuit idem pater eius in somnis et ubi esset recautum, quo illa cautio euacuata fuerat, indicauit. quo inuento iuuenis atque monstrato non solum falsi debiti calumniam propulsauit sed etiam paternum recepit chirographum, quod pater non receperat, quando est pecunia persoluta. hic utique putatur anima hominis curam gessisse pro filio et ad eum uenisse dormientem, ut docens quod ignorabat magna molestia liberaretur. sed eodem ipso ferme tempore, quo id audiuimus, id est nobis apud Mediolanium constitutis, Carthaginis rhetor Eulogius, qui meus in eadem arte discipulus fuit, sicut ipse mihi, posteaquam in Africam remeauimus, rettulit, cum rhetoricos Ciceronis libros discipulis suis traderet, recensens lectionem, quam post diem fuerat traditurus, quendam locum offendit obscurum, quo non intellecto uix potuit dormire sollicitus. qua nocte somnianti ego illi quod non intellegebat exposui, immo non ego, sed imago mea nesciente me et tam longe trans mare aliquid aliud siue agente siue somniante et nihil de illius omnino curante. quomodo fiant ista nescio. sed quomodolibet fiant, cur non eodem modo fieri credimus, ut in somnis quisque uideat mortuum, quomodo fit, ut uideat eum et uiuum, ambobus utique nescientibus neque curantibus, quis uel ubi uel quando eorum imagines somniet? Similia sunt autem somniis nonnulla etiam uisa uigilantium, qui turbatos habent sensus, sicut phrenetici uel quocumque furentes modo. nam et ipsi locuntur saepe cum uere praesentibus, locuntur etiam cum absentibus, quorum imagines cernunt siue uiuorum sine mortuorum. sed quemadmodum hi qui uiuunt ab eis se uideri et cum eis se loqui nesciunt— neque enim re aera ipsi adsunt aut ipsi sermocinantur, sed turbatis sensibus homines talia uisa imaginaria patiuntur— eo modo et hi qui ex hac uita migrarunt sic affectis hominum uidentur quasi praesentes, cum sint absentes et utrum aliqui eorum imaginaliter uideat omnino nescientes. huic rei simile est et illud, cum homines altius, quam si dormirent, subtrahuntur corporalibus sensibus et occupantur talibus uisis. et his enim apparent imagines uiuorum atque mortuorum, sed cum fuerint sensibus redditi, quoscumque mortuos uidisse dixerint, uere cum eis fuisse creduntur nec attendunt qui haec audiunt similiter ab eis absentium atque nescientium quorundam etiam imagines uisas esse uiuorum. Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non uident quaecumque aguntur aut eueniunt in ista hominum uita: quomodo uident tumulos suos aut corpora sua, utrum abiecta iaceant an sepulta? quomodo intersunt miseriae uiuorum, cum uel sua ipsi mala patiantur, si talia merita contraxerunt, uel in pace requiescant, sicut Iosiae promissum est, ubi nec mala ulla patiendo nec compatiendo sustineant, liberati ab omnibus malis, quae patiendo et compatiendo, cum hic uiuerent, sustinebant? Dixerit aliquis:" si nulla est mortuis cura de uiuis, quomodo ille dines, qui aput inferos torquebatur, rogabat Abraham patrem, ut mittat Lazarum ad quinque fratres suos nondum mortuos et agat cum eis, ne ueniant et ipsi in eundem tormentorum locum? u sed numquid, quia hoc ille diues dixit, ideo quid fratres agerent uel quid paterentur illo tempore sciuit? ita illi fuit cura de uiuis, quamuis quid agerent omnino nesciret, quemadmodum est cura nobis de mortuis, quamuis quid agant utique nesciamus. nam si nihil de mortuis curaremus, non utique pro illis deo supplicaremus.
326
CCCI. VTRVM MARTVBES IN BENEFICIIS, QVAE EORVM ORATIONIBVS CONFERVNTVR, IPSI INTERESSE CREDENDI SVNT REBVS HV- MANIS. EX EODEM LIBRO. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos, quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea uero audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur indicare qui sinuntur etiam ista meminisse, et quae illos quibus indicant oportet audire. possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur, hic praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. nisi essent angeli, qui possunt interesse et uiuorum et mortuorum locis, non dixisset dominus Iesus: co contigit autem mori inopem illum et auferri ab angelis in sinum Abrahae. nunc ergo hic, nunc ibi esse potuerunt qui hinc illum quem deus uoluit abstulerunt. possunt etiam spiritus mortuorum aliqua, quae hic aguntur, quae necessarium est eos nosse et quos necessarium est ea nosse, non solum praesentia uel praeterita uerum etiam futura spiritu dei reuelante cognoscere, sicut non omnes homines, sed prophetae, dum hic uiuerent, cognoscebant, nec ipsi omnia, sed quae illis esse reuelanda dei prouidentia iudicabat. mitti quoque ad uiuos aliquos ex mortuis, sicut e contrario Paulus ex uiuis in paradisum raptus est, diuina scriptura testatur. Hinc et illa soluitur quaestio, quonam modo martyres ipsi beneficiis, quae dantur orationibus, indicant se interesse rebus humanis, si nesciunt mortui quid agant uiui. non enim solis beneficiorum effectibus uerum ipsis etiam hominum aspectibus confessorem apparuisse Felicem, cuius inquilinatum pie diligis, cum a barbaris Nola oppugnaretur, audiuimus, non incertis rumoribus, sed testibus certis. uerum ista diuinitus exhibentur longe aliter, quam sese habet usitatus ordo singulis creaturarum generibus attributus. non enim quia in uinum aqua, cum uoluit dominus, repente conuersa est, ideo non debemus, quid aqua ualeat in elementorum ordine proprio, ab istius diuini operis raritate uel potius singularitate discernere; nec quoniam Lazarus resurrexit, ideo mortuus omnia, quando uult, surget, aut eo modo exanimis a uiuente quomodo a uigilante dormiens excitatur. alii sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa uirtutum; alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt, quamuis et naturae deus adsit, ut sit, et miraculis natura non desit. non igitur ideo putandum est uiuorum( rebus) quoslibet interesse posse defunctos, quoniam quibusdam sanandis uel adiuuandis martyres adsunt, sed ideo potius intellegendum est, quod per diuinam potentiam martyres uiuorum rebus intersunt, quoniam defuncti per naturam propriam uiuorum rebus interesse non possunt. Quamquam ista quaestio uires intellegentiae meae uicerit, quemadmodum opitulentur martyres his quos per eos certum est adiuuari, utrum ipsi per se ipsos adsint uno tempore tam diuersis locis et tanta inter se longinquitate discretis, siue ubi sunt eorum memoriae, siue praeter suas memorias, ubicumque adesse sentiuntur, an ipsis in loco suis meritis congruo ab omni mortalium conuersatione semotis et tamen generaliter orationibus pro indigentia supplicantum— sicut nos oramus pro mortuis, quibus utique non praesentamur nec ubi sint uel quid agant scimus— deus omnipotens, qui est ubique praesens nec concretus nobis nec remotus a nobis, exaudiens martyrum preces, per angelica ministeria usquequaque diffusa praebeat hominibus ista solacia, quibus in huius uitae miseria iudicat esse praebenda, et suorum merita martyrum, ubi uult, quomodo uult, quando uult, maximeque per eorum memorias, quoniam hoc nouit expedire nobis ad aedificandam fidem Christi, pro cuius illi confessione sunt passi, mirabili atque ineffabili potestate ac bonitate commendet. res est haec altior, quam ut a me debeat attingi, et abstrusior, quam ut a me ualeat perscrutari, et ideo, quid horum duorum sit, an uero fortassis utrumque sit, ut aliquando ista fiant per ipsam praesentiam martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam martyrum, definire non audeo. mallem ab scientibus ista perquirere. neque enim nemo est, qui haec sciat, non qui sibi scire uideatur et nesciat. dona enim dei sunt his alia et illis alia largientis secundum apostolum, qui dicit unicuique dari manifestationem spiritus ad utilitatem.
327
CCCII. ITEM DE OBLATIONE VEL ELEMOSVNA PRO DEFVNCTIS. EX EODEM LIBRO. Quae cum ita sint, non existimemus ad mortuos, pro quibus curam gerimus, peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosynarum sacrificiis sollemniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed eis tantum pro quibus dum uiuunt comparantur, ut prosint. sed quia non discernimus qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint. et debeant peruenire. melius enim supererunt ista eis quibus nec obsunt nec prosunt, quam eis deerunt quibus prosunt. diligentius tamen facit haec quisque pro necessariis suis, quod pro illo fiat similiter a suis. corpori autem humando quidquid impenditur, non est praesidium salutis, sed humanitatis officium secundum affectum, quo nemo umquam carnem suam odio habet. unde oportet, ut quam potest pro carne proximi curam gerat, cum ille inde recesserit qui gerebat. et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quanto magis debent facere qui credunt, ut corpori mortuo, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro impensum huius modi officium sit etiam quodam modo eiusdem fidei testimonium? quod uero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi uidetur prodesse defuncto, ut commendans eum etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur.
328
CCCIII.. DE SENTENTIA DOMINI DICENTIS: QVI VIDERIT MVLIEREM AD CONCVPISCENDVM. EX LIBRO I DE SEBMONE DOMINI IN MONTE. Audistis, quia dictum est: non moechaberis. ego autem dico uobis, quia omnis, qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. iustitia ergo minor est non moechari corporum coniunctione, iustitia uero maior regni dei non moechari in corde. quisquis autem non moechatur in corde, multo facilius custodit, ne moechetur in corpore. illud ergo confirmauit qui hoc praecipit; non enim uenit legem soluere, sed implere. sane considerandum est, quod non dixit: omnis qui concupierit mulierem, sed: qui uiderit mulierem ad concupiscendum, id est hoc fine et hoc animo attenderit, ut eam concupiscat, quod iam non est titillari delectatione carnis, sed plane consentire libidini, ita ut non refrenetur inlicitus appetitus, sed, si facultas data fuerit, satietur. Nam tria sunt, quibus impletur peccatum: suggestione, delectatione, consensione. suggestio siue per memoriam fit siue per corporis sensus, cum aliquid uidemus uel audimus uel olfacimus uel gustamus uel tangimus. quod si frui delectauerit, delectatio inlicita refrenanda est. uelut cum ieiunamus et uisis cibis palati appetitus assurgit, non fit nisi delectatione; sed huic tamen non consentimus et eam dominantis rationis iure cohibemus. si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum erit, notum deo in corde nostro, etiam si facto non innotescat hominibus. ita ergo sunt isti gradus, quasi a serpente suggestio fiat, id est lubrico et uolubili, hoc est temporali corporum motu, quia et si qua talia phantasmata intus uersantur in anima, de corpore forinsecus tracta sunt, et si quis occultus praeter istos quinque sensus motus corporis animam tangit, est etiam ipse temporalis et lubricus, et ideo quanto inlabitur occultius, ut cogitationem contingat, tanto conuenientius serpenti comparatur. tria ergo haec, ut dicere coeperam, similia sunt illi gestae rei, quae in Genesi scripta est, ut quasi a serpente fiat suggestio et quaedam suasio, in appetitu autem carnali tamquam in Eua delectatio, in ratione uero tamquam in uiro consensio. quibus peractis tamquam de paradiso, hoc est de beatissima luce iustitiae, in mortem homo expellitur, iustissime omnino. non enim cogit qui suadet, et omnes naturae in ordine suo gradibus suis pulchrae sunt, sed de superioribus, in quibus rationalis animus ordinatus est, ad inferiora non est declinandum. nec quisquam hoc facere cogitur, et ideo, si fecerit, sine iusta defensione punitur. non enim hoc committit inuitus. uerum tamen delectatio ante consuetudinem uel nulla est uel tam tenuis, ut prope nulla sit: cui consentire magnum peccatum est, cum est inlicita. cum autem quisque consenserit, committit peccatum in corde. si autem etiam in factum processerit, uidetur satiari et extingui cupiditas; sed postea, cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae tamen adhuc multo minor est quam illa quae assiduis factis in consuetudinem uertit. hanc enim uincere difficillimum est; et tamen etiam ipsam consuetudinem, si se quisque non deserat et christianam militiam non reformidet, illo duce atque adiutore superabit, ac sic in pristinam pacem atque ordinem et uir Christo et mulier uiro subicitur. Sicut ergo tribus gradibus ad peccandum peruenitur, suggestione, delectatione, consensione, ita ipsius peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tamquam tres mortes: una quasi in domo, id est cum in corde consentitur libidini, altera iam prolata quasi extra portam, cum in factum processit assensio, tertia, cum ui consuetudinis malae tamquam mole terrena premitur animus quasi in sepulchro iam putens. quae tria genera mortuorum dominum resuscitasse quisquis euangelium legit, agnoscit, et fortasse considerat, quas differentias habeat etiam ipsa uox resuscitantis, cum alibi dicit: puella, surge, alibi: iuuenis, tibi dico, surge, alibi: infremuit spiritu et fleuit, et rursus fremuit, et post deinde uoce magna clamauit: Lazare, ueni foras. Quapropter nomine moechantium, qui hoc capitulo commemorantur, omnem carnalem libidinosam concupiscentiam oportet intellegi. cum enim tam assidue idolatriam scriptura fornicationem dicat— Paulus autem apostolus auaritiam idolatriae nomine appellat— quis dubitet omnem malam concupiscentiam recte fornicationem uocari, quando anima neglecta superiore lege, qua regitur, inferiorum naturarum turpi uoluptate quasi mercede prostituta corrumpitur? et ideo quisquis carnalem delectationem aduersus rectam. uoluntatem suam rebellare sentit per consuetudinem peccatorum, cuius indomitae uiolentia trahitur in captiuitatem, recolat, quantum potest, qualem pacem peccando amiserit, et exclamet: infelix ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum. ita enim, cum se infelicem exclamat, lugendo implorat consolatoris auxilium, nec paruulus est ad beatitudinem accessus cognitio infelicitatis suae, et ideo beati etiam lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.
329
CCCIIII. DE EO QVOD DOMINVS AIT: OMNI PETENTI TE DA, EX EODEM LIBRO. Omni petenti te, inquit, da, non omnia petenti, ut id des quod dari honeste et iuste potest. quid, si enim pecuniam petat, qua innocentem conetur occidere? quid, si postremo stuprum petat? sed ne multa persequar, quae sunt innumerabilia, id profecto dandum est quod nec tibi nec alteri noceat, quantum sciri aut credi ab homine potest, et cui iuste negaueris quod petit, indicanda est ipsa iustitia, ut non eum inanem dimittas. ita omni petenti te dabis, quamuis non semper id quod petit dabis; et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem te iniusta correxeris. Quod autem ait: qui uoluerit a te mutuari, ne auersatus fueris, ad animum referendum est. hilarem enim datorem diligit deus. mutuatur autem omnis, qui accipit, etiam si non ipse soluturus est. cum enim misericordibus deus plura restituat, omnis qui beneficium praestat faeneratur.
330
CCCV. QVOMODO INTELLEGENDVM SIT: CAVETE, NE IVSTITIAM VESTRAM CORAM HOMINIBVS FACIATIS. ITEM EX LIBRO DE SERMONE DOMINI IN MONTE SECVNDO. Cordis mundatio est tamquam oculi, quo uidetur deus; cuius simplicis habendi tantam curam esse oportet, quantam eius rei dignitas flagitat, quae tali oculo conspici potest. huic autem oculo magna ex parte mundato difficile est non subripere sordes aliquas de his rebus, quae ipsas bonas nostras actiones comitari solent, ueluti est laus humana, si quidem non recte uiuere perniciosum est. recte autem uiuere et nolle laudari quid est aliud quam inimicum esse rebus humanis, quae utique tanto sunt miseriores, quanto minus placeret recta uita hominum? si ergo inter quos uiuis te recte uiuentem non laudauerint, illi in errore sunt; si autem laudauerint, tu in periculo, nisi tam simplex cor habueris et mundum, ut ea quae recte facis non propter laudes hominum facias magisque illis recte laudantibus gratuleris, quibus id quod bonum est placet, quam tibi, nisi quia recte uiuis, etiam si nemo laudaret, ipsamque laudem tuam tunc intellegas utilem esse laudantibus, si non te ipsum in tua bona uita, sed in( te) deum honorent, cuius sanctissimum templum est quisquis uiuit bene, ut illud impleatur quod ait Dauid: in domino laudabitur anima mea; audiant mansueti et laetentur. pertinet ergo ad oculum mundum non intueri in recte faciendo laudes hominum et ad eas referre quod recte facis, id est propterea recte facere aliquid, ut hominibus placeas. sic enim etiam simulare bonum libebit, si non attenditur, nisi ut homo laudet: qui quoniam uidere cor non potest, potest etiam falsa laudare. quod qui faciunt, id est qui bonitatem simulant, duplici corde sunt. non ergo habet simplex cor, id est mundum cor, nisi qui transcendit humanas laudes et illum solum intuetur, cum recte uiuit, et ei placere nititur qui conscientiae solus inspector est. de cuius conscientiae puritate quidquid procedit, tanto est laudabilius, quanto humanas laudes minus desiderat. Cauete ergo, inquit, facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, idest: cauete hoc animo iuste uiuere et ibi constituere bonum uestrum, ut uos uideant homines. alioquin mercedem non habetis apud patrem uestrum, qui in caelis est: non si ab hominibus uideamini, sed si propterea iuste uiuatis, ut ab" hominibus uideamini. nam ubi erit quod in principio sermonis huius dictum est: uos estis lumen mundi. non potest ciuitas abscondi super montem constituta, neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. sic luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona facta uestra? sed non ibi finem constituit. addidit etiam: et glorificent patrem uestrum, qui in caelis est. hic autem, quia hoc reprehendit, si ibi sit finis recte factorum, id est si propterea recte facimus, ut tantum uideamur ab hominibus, posteaquam dixit: cauete facere iustitiam uestram coram hominibus, ut uideamini ab eis, nihil addidit. in quo apparet non hoc eum prohibuisse, ut recte fiat coram hominibus, sed ne ideo recte fiat coram hominibus, ut uideamur ab eis, id est ut hoc intueamur et ibi finem nostri propositi collocemus. Nam et apostolus dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem, cum alio loco dicat: placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo. quod qui non intellegunt, contrarium putant, cum ille se dixerit non placere hominibus, quia non ideo recte faciebat, ut placeret hominibus, sed ut deo, ad cuius amorem corda hominum nolebat conuertere eo ipso, quod placebat hominibus. itaque et non se placere hominibus recte dicebat, quia in eo ipso ut deo placeret intuebatur et placendum esse omnibus recte praecipiebat, non ut hoc appeteretur tamquam merces recte factorum, sed quia deo placere non posset qui non se his quos saluos fieri uellet praeberet imitandum. imitari autem illum qui sibi non placuerit nullo pacto quisquam potest. sicut ergo non absurde loqueretur qui diceret:" in hac opera, qua nauem quaero, non nauem quaero, sed patriam": sic apostolus conuenienter diceret: n in hac opera, qua hominibus placeo, non hominibus, sed deo placeo, quia non hoc appeto, sed ad id refero, ut me imitentur quos saluos fieri uolo." sicut dicit de oblatione, quae fit in sanctos: non quia quaero datum, sed inquiro fructum, id est: quod quaero datum uestrum, non hoc quaero, sed fructum uestrum. hoc enim indicio apparere poterat, quantum profecissent in deum, cum id libenter facerent, quod non propter gaudium de muneribus, sed propter communionem caritatis ab eis quaerebatur.. Illi, ergo perceperunt mercedem suam qui non ob aliud elemosynam faciunt, nisi ut glorificentur ab hominibus: non si glorificentur ab hominibus, sed si ideo faciant, ut glorificentur, sicut superius tractatum est. laus enim humana non appeti a recte faciente, sed sequi debet recte facientem, ut illi proficiant qui etiam imitari possunt quod laudant, non ut hic putet aliquid eos sibi prodesse quem laudant. te autem faciente elemosynam non sciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Nihil consequentius sinistra uidetur significare quam ipsam delectationem laudis. dextra autem significat intentionem implendi praecepta diuina. cum itaque conscientiae facientis. elemosynam miscet se appetitio laudis humanae, fit sinistra conscia operis dextrae. nesciat ergo sinistra tua, quid faciat dextera tua, id est: non se misceat conscientiae suae laudis humanae appetitio, cum elemosyna facienda diuinum praeceptum contendis implere. Vt sit elemosyna tua in abscondito. quid est in abscondito, nisi in ipsa bona conscientia, quae humanis oculis demonstrari non potest nec uerbis aperiri, quando quidem multi multa mentiantur? quapropter si dextra intrinsecus agit in abscondito, ad sinistram pertinent exteriora omnia, quae sunt uisibilia et temporalia. sit ergo elemosyna tua in ipsa conscientia tua, ubi multi elemosynam faciunt bona uoluntate, etiam si pecuniam uel si quid est aliud, quod inopi largiendum est, non habent. multi autem foris faciunt et intus non faciunt, qui uel ambitione uel alicuius temporalis rei gratia uolunt misericordes uideri: in quibus sola sinistra operari existimanda est. item alii quasi medium inter utrosque locum tenent, ut et intentione, quae in deum est, elemosynam. faciant et tamen inserat se huic optimae uoluntati nonnulla etiam laudis uel cuiusque rei fragilis et temporalis cupiditas. sed dominus noster multo uehementius prohibet solam sinistram operari in nobis, quando etiam misceri eam uetat operibus dexterae, ut scilicet non modo temporalium rerum sola cupiditate caueamus elemosynam facere, sed nec ita in hoc opere attendamus deum, ut sese misceat uel adiungat exteriorum appetitio commodorum. agitur enim de corde mundato, quod nisi fuerit simplex, mundum non erit. simplex autem quomodo erit, si duobus dominis seruiet nec una intentione rerum aeternarum purificat aciem suam, sed eam mortalium quoque fragiliumque rerum amore obnubilat? sit ergo elemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui uidet in abscondito, reddet tibi: rectissime omnino et uerissime. si enim praemium ab eo exspectas qui conscientiae solus inspector est, sufficiat tibi ad promerendum praemium ipsa conscientia.
331
CCCVI. CVR ORANDVM SIT DEO SCIENTE, QVID NOBIS SIT NECESSARIVII. EX EODEM LIBRO II. Quaeri potest, siue rebus siue uerbis orandum sit, quid opus sit ipsa oratione, si deus iam nouit, quid nobis sit necessarium, nisi quia ipsa orationis intentio cor nostrum serenat et purgat capaciusque efficit ad excipienda diuina munera, quae spiritaliter nobis infunduntur. non enim ambitione precum nos exaudit deus, qui semper paratus est dare suam lucem nobis non uisibilem, sed intellegibilem et spiritalem, sed nos non semper parati sumus accipere, cum inclinamur in inania et rerum temporalium cupiditate tenebramur. fit ergo in oratione conuersio cordis ad eum qui semper dare paratus est, si nos capiamus quod dederit, et in ipsa conuersione purgatio interioris oculi, cum excluduntur ea quae temporaliter cupiebantur, ut acies simplicis cordis ferre possit simplicem lucem diuinitus sine ullo occasu aut immutatione fulgentem; nec solum ferre sed etiam manere in illa, non tantum sine molestia sed etiam cum ineffabili gaudio, quo uere ac sinceriter beata uita perficitur. CCCVII. DE DIFFERENTIA TEMTATIONIS, ET QVOMODO DIABOLVS STETERIT ANTE DEVM, VT PETERET IOB TEMTANDVM. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Sexta petitio est: et ne nos inferas in temtationem.
332
nonnulli codices habent inducas, quod tantundem ualere arbitror. nam ex uno graeco, quod dictum est doeveyxyg, latine utrumque translatum est. multi autem deprecando ita dicunt:" ne nos patiaris induci in temtationem", exponentes uidelicet, quomodo dictum sit inducas. non enim per se ipsum inducit deus, sed induci patitur eum quem suo auxilio deseruerit ordine occultissimo ac meritis. causis etiam saepe manifestis dignum iudicat ille quem deserat et in temtationem induci sinat. aliud est autem induci in temtationem, aliud temtari. nam sine temtatione probatus esse nullus potest, siue sibi ipse, sicut scriptum est: qui non est temtatus, qualia scit? siue aliis, sicut apostolus dicit: et temtationem uestram in carne mea non spreuistis. hinc enim eos firmos esse cognouit, quod eis tribulationibus, quae apostolo secundum carnem acciderant, non sunt a caritate deflexi. nam deo noti sumus et ante omnes temtationes, qui scit omnia, antequam fiant. Quod itaque scriptum est: temtat uos dominus deus uester, ut sciat, si diligitis eum, illa locutione positum est ut sciat pro eo quod est: ut scire uos faciat, sicut diem laetum dicimus, quod laetos faciat, et frigus pigrum, quod pigros facit, et innumerabilia huius modi, quae siue in consuetudine loquendi siue in sermone doctorum sine in scripturis sanctis reperiuntur. quod non intellegentes haeretici, qui ueteri testamento aduersantur, uelut ignorantiae uitio notandum putant eum de quo dictum est: temtat uos dominus deus uester, quasi in euangelio de domino scriptum non sit: hoc autem dicebat temtans eum; nam ipse sciebat, quid esset facturus. si enim nouerat cor eius quem temtabat, quid est quod uoluit uidere temtando? sed profecto illud factum est, ut ipse sibi notus fieret qui temtabatur suamque desperationem condemnaret saturatis turbis de pane domini, qui eas non habere quod ederent existimauerat. Non ergo hic oratur, ut non temtetur, sed ut non inferamur in temtationem, tamquam si quispiam, cui necesse est igne examinari, non oret, ut igne non contingatur, sed ut non exuratur. uasa enim figuli probat fornax, homines uero iustos temtatio tribulationis. Ioseph uero temtatus est inlecebra stupri, sed non est inductus in temtationem. Susanna temtata est, nec ipsa inducta uel inlata in temtationem, multique utriusque sexus. sed Iob maxime, cuius admirabilem stabilitatem in domino deo suo cum illi haeretici hostes ueteris testamenti ore sacrilego irridere noluerint, illud prae ceteris uentilant, quod satanas petiuerit eum temtandum. quaerunt enim ab imperitis hominibus talia intellegere nequaquam ualentibus, quomodo satanas cum deo loqui potuerit, non intuentes— non enim possunt, cum superstitione et contentione caecati sint— deum non loci spatium mole corporis occupare et sic alibi esse, alibi non esse, aut certe hic partem habere aliam et alibi aliam, sed maiestate ubique praesto esse, non per partes diuisum, sed ubique perfectum. quod si carnaliter intuentur quod dictum est: caelum mihi thronus est et terra scabillum pedum meorum- cui loco et dominus attestatur dicens: non iuretis, neque per caelum, quia thronus dei est; neque per terram, quia scabillum est pedum eius— quid mirum, si in terra diabolus constitutus ante pedes dei stetit et coram illo aliquid locutus est? nam quando illi ualent intellegere nullam esse animam quamuis peruersam, quae tamen ullo modo ratiocinari potest, in cuius conscientia non loquatur deus? quis enim scripsit in cordibus hominum naturalem legem nisi deus? de qua lege apostolus dicit: cum enim gentes, quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt, hi legem non habentes ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, contestante conscientia illorum et inter se inuicem cogitationum accusantium aut etiam excusantium in die, qua iudicabit deus occulta hominum. quapropter si omnis anima rationalis etiam cupiditate caecata, tamen cum cogitat et ratiocinatur, quidquid in ea ratiocinatione uerum est, non ei tribuendum est, sed ipsi lumini ueritatis, a quo uel tenuiter pro sui capacitate inlustratur, ut uerum aliquid in ratiocinando sentiat: quid mirum, si diaboli anima praua cupiditate peruersa quidquid tamen uerum de iusto uiro cogitauit, cum eum temtare uellet, ipsius dei uoce, id est ipsius ueritatis uoce, laudasse perhibetur, quidquid autem falsum, illi cupiditati tribuitur, qua diaboli nomen accepit? quamquam etiam per creaturam corporalem atque uisibilem deus plerumque locutus est seu bonis seu malis tamquam omnium dominus et rector et pro cuiusque rei merito ordinator, sicut per angelos, qui hominum quoque aspectibus apparuerunt, et per prophetas dicentes: haec dicit dominus. quid ergo mirum, si quamquam non ipsa. cogitatione, per aliquam certe creaturam tali operi accommodatam deus locutus cum diabolo dicitur? Nec dignitatis esse arbitrentur et quasi iustitiae meritam. quod cum illo deus locutus est, quoniam locutus est cum anima angelica, quamquam stulta et cupida, tamquam si, loqueretur cum anima humana stulta et cupida. aut ipsi dicant, quomodo locutus est cum illo diuite, cuius cupiditatem i stultissimam arguere uoluit dicens: stulte, hac nocte anima tua expostulatur a te; et quae praeparasti. cuius erunt? certe hoc ipse dominus in euangelio dicit; cui haeretici isti, uelint, nolint, colla submittunt. si autem hoc mouentur, quod temtandum iustum satanas petit a deo, non ego expono, quare sit factum, sed ipsos cogo exponere quare sit dictum in euangelio ab ipso domino discipulis: ecce, satanas expetiuit uexare uos quomodo triticum; et Petro ait: ego autem postulaui, ne deficiat fides tua. cum autem hoc exponunt mihi, simul illud quod a me. quaerunt exponunt sibi. si uero non ualuerint hoc exponere, non audeant id quod in euangelio sine offensione non intellegunt, in aliquo libro cum temeritate culpare. Fiunt igitur temtationes per satanan non potestate eius, sed permissu domini ad homines aut pro suis peccatis puniendos aut pro dei misericordia probandos et exercendos. et interest plurimum, in qualem quisque temtationem incidat. non enim in talem incidit ludas, qui uendidit dominum, in qualem incidit Petrus, cum territus dominum negauit. sunt etiam humanae temtationes, credo, cum bono quisque animo, secundum humanam tamen fragilitatem in aliquo consilio labitur aut irritatur in fratrem studio corrigendi, paulo tamen amplius, quam christiana tranquillitas postulat. de quibus apostolus dicit: temtatio uos non apprehendat nisi humana, cum idem dicat: fidelis deus, qui non uos sinat temtari super quam potestis ferre, sed faciet cum temtatione etiam exitum, ut possitis tolerare. in qua sententia satis ostendit non id nobis orandum esse, ut non temtemur, sed ne in temtationem inducamur. inducimur enim, si tales acciderint quas ferre non possumus. sed cum temtationes periculosae, in quas inferri atque induci perniciosum est, aut prosperis rebus temporalibus aut aduersis oriantur, nemo frangitur aduersarum molestia, qui prosperarum delectatione non capitur.
333
CCCVIII. DE SEPTIFORMI SPIRITV ET SEPTEM BEATITVDINIBVS SEPTEM- QVE PETITIONIBVS. EX LIBRO S. S. Videtur etiam mihi septenarius iste numerus harum petitionum congruere illi septenario numero, ex quo totus iste sermo manauit. si enim timor dei est, quo beati fiunt pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum, petamus, ut sanctificetur in hominibus nomen dei, timore casto permanente in saeculum saeculi. si pietas est, qua beati sunt mites, quia ipsi hereditate possidebunt terram, petamus, ut ueniat regnum eius siue in nos ipsos, ut mitescamus nec ei resistamus, siue de caelo in terras in claritate aduentus domini, quo nos gaudebimus et laudabimur dicente illo: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum, quod uobis paratum est ab origine mundi. in domino, inquit propheta. laudabitur anima mea; audiant mites et iucundentur. si scientia est, qua beati sunt qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur, oremus, ut fiat uoluntas eius sicut in caelo et in terra, quia, cum corpus tamquam terra spiritui tamquam caelo summa et tota pace consenserit, non lugebimus. nam nullus alius huius temporis luctus est, nisi cum aduersum se ista confligunt et cogunt nos dicere: uideo aliam legem membris meis repugnantem legi mentis meae, et luctum nostrum lacrimosa uoce testari: miser ego homo; quis me liberabit de corpore mortis huius? si fortitudo est, qua beati sunt qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quia ipsi saturabuntur, oremus, ut panis noster cotidianus detur nobis hodie, quo fulti atque sustentati ad plenissimam illam saturitatem uenire possimus. si consilium est, quo beati sunt misericordes, quoniam ipsorum miserebitur deus, dimittamus debita debitoribus nostris et oremus, ut nobis nostra dimittantur. si in nobis intellectus est, quo beati sunt mundicordes, quoniam ipsi deum uidebunt, oremus non induci in temtationem, ne habeamus duplex cor, non appetendo simplex bonum, quo referamus omnia quae operamur, sed simul temporalia et terrena sectando. temtationes enim de his rebus, quae graues et calamitosae uidentur hominibus, non in nos ualent, si non ualeant illae quae blanditiis earum rerum accidunt, quas homines bonas et laetas putant. si sapientia est, qua beati sunt pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur, oremus, ut liberemur a malo. ipsa enim liberatio liberos nos faciet, id est filios dei, ut spiritu adoptionis clamemus: abba, pater.
334
CCVIIII. DE IEIVNIO ET LAVANDA FACIE VEL VNGVENDO CAPITE. VNDE SVPRA.- Cum autem ieiunatis, inquit, nolite fieri sicut hypocritae tristes; exterminant enim uultum suum, ut uideantur hominibus ieiunantes. amen dico uobis, perceperunt mercedem suam. uos autem ieiunantes ungite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes, sed patri uestro, qui est in abscondito; et pater uester, qui est in abscondito, reddet uobis. manifestum est his praeceptis omnem nostram intentionem in interiora gaudia dirigi, ne foris quaerentes mercedem huic saeculo conformemur et amittamus promissionem tanto solidioris atque firmioris, quanto interioris beatitudinis, qua nos elegit deus conformes fieri imaginis filii eius. In hoc autem capitulo maxime animaduertendum est non in solo rerum corporearum nitore atque pompa sed etiam in ipsis sordibus luctuosis esse posse iactantiam, et eo periculosiorem, quo sub nomine seruitutis dei decipit. qui ergo immoderato cultu corporis atque uestitus uel ceterarum rerum nitore praefulget, facile conuincitur rebus ipsis pomparum saeculi esse sectator nec quemquam fallit dolosa imagine sanctitatis. qui autem in professione christianitatis inusitato squalore ac sordibus intentos in se hominum oculos facit, cum id uoluntate faciat, non necessitate patiatur, ceteris eius operibus potest conici, utrum hoc contemtu superflui cultus an ambitione aliqua faciat, quia et sub ouina pelle cauendos lupos dominus praecipit; sed ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. cum enim coeperint aliquibus temtationibus ea ipsa illis subtrahi uel negari quae isto uelamine uel consecuti sunt uel consequi cupiunt, tunc necesse est appareat, utrum lupus in ouina pelle sit an ouis in sua. non enim propterea ornatu superfluo debet aspectus hominum mulcere christianus, quia illum parcum habitum ac necessarium etiam simulatores saepe usurpant, ut incautos decipiant, quia et illae oues non habent deponere pelles suas, si aliquando eis lupi se contegunt. Quaeri ergo solet, quid sit quod ait: uos autem ieiunantes unguite capita uestra et facies uestras lauate, ne uideamini hominibus ieiunantes. non enim quispiam recte praeceperit, quamuis faciem cotidiana consuetudine lauemus, unctis etiam capitibus, cum ieiunamus, nos esse debere. quod si turpissimum omnes fatentur, intellegendum est hoc praeceptum unguendi caput et faciem lauandi ad interiorem hominem pertinere. unguere ergo caput ad laetitiam pertinet, lauare autem faciem ad munditiam,% et ideo caput unguit qui laetatur interius mente atque ratione. hoc enim recte accipimus caput, quod in anima praeminet et quo cetera hominis regi et gubernari manifestum est; et hoc facit qui non foris quaerit laetitiam, ut de hominum laudibus carnaliter gaudeat. caro enim, quae subiecta esse debet, nullo modo est totius naturae humanae caput. nemo quidem umquam carnem suam odio habuit, sicut apostolus dicit, cum de diligenda uxore praecipit; sed caput mulieris uir, cui uero caput est Christus. interius ergo gaudeat in ieiunio suo eo ipso, quo sic se ieiunando auertit a uoluptate saeculi, ut sit subditus Christo, qui secundum hoc praeceptum caput unctum habere desiderat. ita enim et faciem lauabit, id est cor mundabit, quo uisurus est deum non interposito uelamine propter infirmitatem contractam de sordibus, sed firmus et stabilis, quoniam mundus est et simplex. lauamini, inquit, mundi estote, auferte nequitias ab animis uestris atque conspectu oculorum meorum. ab his igitur sordibus facies nostra lauanda est, quibus dei aspectus offenditur. nos autem reuelata facie gloriam dei speculantes in eandem imaginem transformabimur. Saepe etiam cogitatio necessariarum rerum ad istam uitam pertinentium et sauciat et sordidat interiorem oculum nostrum et plerumque conduplicat, ut ea quae uidemur cum hominibus recte facere non eo corde faciamus, quo dominus praecipit, id est quia eos diligimus, sed quia commodum ab eis aliquod propter necessitatem praesentis uitae adipisci uolumus. debemus autem bene facere illis propter salutem ipsorum aeternam, non propter temporale commodum nostrum. inclinet ergo deus cor nostrum in testimonia sua, et non in emolumentum. finis enim praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. qui autem propter suam de hac uita necessitatem fratri consulit, non utique caritati consulit, quia non illi quem debet tamquam se ipsum diligere, sed sibi consulit, uel potius nec sibi, quando quidem hinc sibi facit duplex cor, quo impeditur ad uidendum deum, in qua sola uisione est beatitudo certa atque perpetua.
335
CCCX. DE EO QVOD AIT DOMHTVS: 81 ERGO LVMEN, QVOD IN TE EST, TENEBRAE SVNT, IPSAE TENEBRAE QVAN- TAE SVNT? EX LIBRO S. S. Lucerna corporis tui est oculus tuus. si ergo oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit; si autem oculus tuus nequam est, totum corpus tuum tenebrosum erit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? qui locus sic intellegendus est, ut nouerimus omnia opera nostra tunc esse munda et placere in conspectu dei, si fiant simplici corde, id est intentione in superna, fine illo caritatis, quia plenitudo legis caritas. oculum ergo hic. accipere debemus ipsam intentionem, qua facimus quidquid facimus. quae si munda fuerit et recta et illud aspiciens quod aspiciendum est, omnia opera nostra, quae secundum eam operamur, necesse est bona sint. quae opera omnia totum corpus appellauit, quia et apostolus membra nostra dicit quaedam opera, quae improbat et mortificanda praecipit dicens: mortificate ergo membra uestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, auaritiam et cetera talia. Non ergo quid quisque faciat, sed quo animo faciat, considerandum est. hoc est enim lumen in nobis, quia hoc nobis manifestum est, bono animo nos facere quod facimus; omne enim, quod manifestatur, lumen est. nam et ipsa facta, quae ad hominum societatem a nobis procedunt, incertum habent exitum et ideo tenebras eas uocauit. non enim noui, cum pecuniam porrigo indigenti et petenti, quid inde aut facturus aut passurus sit, et fieri potest, ut uel faciat ex ea uel propter eam patiatur aliquid mali, cum ego, cum darem, non euenire uoluerim neque hoc animo dederim. itaque si bono animo feci quod mihi, cum facerem, notum erat, et ideo lumen uocatur: inluminatur etiam factum meum, qualemcumque exitum habuerit: qui exitus quoniam incertus est et ignotus est, tenebrae appellatae sunt. si autem malo animo feci, etiam ipsum lumen tenebrae sunt. lumen enim dicitur, quia nouit quisque, quo animo faciat, etiam cum malo animo facit. sed ipsum lumen tenebrae sunt, quia non in superna dirigitur simplex intentio, sed ad inferiora declinatur et duplici corde quasi umbram facit. si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt, tenebrae quantae? hoc est: si ipsa cordis intentio, qua facis quod facis, quae tibi nota est, sordidatur appetitu rerum. terrenarum et temporalium atque caecatur, quanto magis ipsum factum, cuius incertus est exitus, sordidum et tenebrosum est? quia, etsi bene alicui proueniat quod tu non munda et recta intentione facis, quomodo tu feceris tibi imputatur, non quomodo illi prouenerit.
335a
[ Si enim euangelizauero, inquit, non est mihi gloria: id est: si euangelizauero, ut ista fiant in me, id est: si propterea euangelizauero, ut ad illa perueniam et fidem euangelii in cibo et potu et uestitu collocauero. sed quare non est ei gloria? necessitas enim, inquit, mihi incumbit, id est: ut ideo euangelizem, quia unde uiuam non habeo aut adquiram temporalem fructum de praedicatione aeternorum. sic enim iam necessitas erit in euangelio, non uoluntas. uae enim mihi est, inquit, si non euangelizauero. quomodo debet euangelizare? scilicet ut( in) euangelio et in regno ponat mercedem; ita enim potest non coactus euangelizare, sed uolens. si enim uolens, inquit, hoc facio, mercedem habeo; si autem inuitus, dispensatio mihi credita est, id est: si coactus inopia earum rerum, quae temporali uitae sunt necessariae, praedico euangelium, alii per me habent mercedem euangelii, qui euangelium ipsum me praedicante diligunt. ego autem non habeo, quia non ipsum euangelium diligo, sed eius pretium in eius temporalibus constitutum. quod nefas est fieri, ut non tamquam filius ministret quisque euangelium, sed tamquam seruus, cui dispensatio credita est, ut tamquam alienum eroget, nihil inde ipse capiat praeter cibaria, quae non de participatione regni, sed sustentaculum miserae seruitutis dantur extrinsecus.]
336
CCCXI. DE SOLLICITVDINE CEASTINI DIEI PROHIBITA. EX LIBRO S. S. Nolite ergo solliciti esse de crastino. non enim dicitur crastinus dies nisi in tempore, ubi praeterito succedit futurum. ergo cum aliquid boni operamur, non temporalia, sed aeterna cogitemus; tunc erit illud bonum et perfectum opus. crastinus enim, inquit, dies sollicitus erit sibi ipse, id est ut cum oportuerit sumas cibum uel potum uel indumentum. cum ipsa scilicet necessitas urguere coeperit, aderunt haec, quia nouit pater noster quod horum omnium indigemus. sufficit enim, inquit, diei malitia sua, id est: sufficit quod ista sumere urguebit ipsa necessitas, quam propterea malitiam nominatam arbitror, quia poenalis est nobis. pertinet enim ad hanc fragilitatem et mortalitatem, quam peccando meruimus. huic ergo poenae temporalis necessitatis nolite addere aliquid grauius, ut non solum patiaris harum rerum indigentiam sed etiam propter hanc explendam milites deo. Hoc autem loco uehementer cauendum est, ne forte, cum uiderimus aliquem seruum dei prouidere, ne ista necessaria desint uel sibi uel eis quorum sibi cura commissa est, iudicemus eum contra praeceptum domini facere et de crastino esse sollicitum. nam et ipse dominus, cui ministrabant angeli, tamen propter exemplum, ne quis scandalum pateretur, cum aliquem seruorum eius animaduertisset ista necessaria procurare, loculos habere dignatus est cum pecunia, unde usibus necessariis quidquid opus fuisset praeberetur; quorum loculorum custos et fur, sicut scriptum est, ludas fuit, qui eum tradidit. sicut et apostolus Paulus potest uideri de crastino cogitasse,\' cum dixit: de collectis autem in sanctis sicut ordinaui ecclesiis Galatiae, ita et uos facite. secundum unam sabbati unusquisque uestrum apud se ponat thesaurizans. his et huius modi scripturarum locis apparet dominum nostrum non hoc improbare, si quis humano more ista procuret, sed si quis propter ista deo militat, ut in operibus suis non regnum dei, sed istorum adquisitionem intueatur. ad hanc ergo regulam hoc totum praeceptum dirigitur, ut etiam in istorum prouisione regnum dei cogitemus, w in militia uero regni dei ista non cogitemus. ita enim, etiam si aliquando defuerint, quod plerumque propter exercitationem nostram deus sinit, non solum non debilitant propositum, nostrum, sed etiam examinatum probatumque confirmant: gloriamur enim, inquit, in tribulationibus.
337
CCCXII. QVOMODO ACOIPIENDVM SIT: NOLITE IVDICARE, ET DE FESTVCA, TRABE ET CETERIS. EX EODEM LIBRO II DE SER- MONE DOMINI. Nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur uobis. hoc loco nihil aliud nobis praecipi existimo, nisi ut ea facta, quae dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur. quod enim scriptum est: ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, sicuti sunt stupra uel blasphemiae uel furta uel ebriositas et si qua sunt alia, de.. quibus nobis iudicare permittitur dicente apostolo: quid enim mihi eos qui foris sunt iudicare? nonne de eis qui intus sunt uos iudicatis? de genere autem ciborum, quia possunt bono animo et simplici corde sine uitio concupiscentiae quicumque humani cibi indifferenter sumi, prohibet idem apostolus indicari eos qui carnibus uescebantur et uinum bibebant ab eis qui se ab huius modi alimentis temperabant: qui manducat, inquit, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non indicet. ibi etiam ait: tu quis es, ut iudices alienum seruum? suo domino aut stat aut cadit. de talibus enim rebus, quae possunt bono et simplici et magno animo fieri, quamuis possint etiam non bono, nolebant illi, cum homines essent, in occulto cordis ferre sententiam: de quibus deus solus iudicat. Ad hoc pertinet etiam illud quod alio loco dicit: nolite ante tempus quicquam iudicare, quoad usque ueniat dominus et inluminet abscondita tenebrarum et manifestet cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a deo. sunt ergo quaedam facta media, quae ignoramus quo animo fiant, quia et bono et malo fieri possunt; de quibus temerarium est iudicare, maxime ut condemnemus. horum autem ueniet tempus ut iudicentur, cum deus inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit cogitationes cordis. item alio loco idem dicit apostolus: quorundam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad iudicium; quaedam autem et subsecuntur. manifesta ea dicit, de quibus clarum est quo animo fiant. haec praecedunt ad iudicium, id est quia, si fuerit ista subsecutum iudicium, non est temerarium. subseountur autem illa quae occulta sunt, quia nec ipsa latebunt tempore suo. sic et de bonis factis intellegendum est. nam ita subiungit: similiter et facta bona manifesta sunt, et quaecumque se aliter habent, latere non possunt. de manifestis ergo iudicemus, de occultis uero deo iudicium relinquamus, quia et ipsa abscondi non possunt siue mala siue bona, cum tempus aduenerit, quo manifestentur. Duo sunt autem, in quibus temerarium iudicium cauere debemus: cum incertum est, quo animo quidque factum sit, uel cum incertum est, qualis futurus sit qui nunc uel malus uel bonus apparet. si ergo quispiam uerbi gratia conquestus de stomacho ieiunare noluit et tu id non credis edacitatis id uitio tribuens, temere iudicabis. item si manifestam edacitatem ebriositatemque cognoueris et ita reprehenderis, quasi numquam ille possit corrigi atque mutari, nihilo minus temere iudicabis. non ergo reprehendamus ea quae nescimus quo animo fiant, neque ita reprehendamus quae manifesta sunt, ut desperemus sanitatem, et uitabimus iudicium, de quo nunc dicitur: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. Potest autem mouere quod ait: in quo enim iudicio iudicaueritis, iudicabitur de nobis, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur nobis. numquid enim, si nos in iudicio temerario iudicauerimus, temere etiam de nobis deus iudicabit? aut numquid, si in mensura iniqua fuerimus mensi, et aput deum iniqua mensura est, unde nobis remetiatur? nam et mensurae nomine ipsum iudicium significatum arbitror. nullo modo deus uel temere iudicat uel iniqua mensura cuiquam rependit, sed hoc dictum est, quoniam temeritas, qua punis alium, eadem ipsa te puniat necesse est. nisi forte arbitrandum est, quod iniquitas ei noceat aliquid in quem procedit, ei autem nihil a quo procedit. immo uero saepe nihil nocet ei qui patitur iniuriam, ei autem qui facit necesse est ut noceat. quid enim nocuit martyribus iniquitas persequentium? ipsis persecutoribus plurimum, quia, etsi aliqui eorum correcti sunt, eo tamen tempore, l quo persequebantur, excaecabat illos malitia illorum. sic et temerarium iudicium plerumque nihil nocet ei de quo temere iudicatur, ei autem qui temere iudicat ipsa temeritas necesse est ut noceat. ista regula etiam illud dictum arbitror: omnis, qui percusserit gladio, gladio morietur. quam multi enim gladio percutiunt nec tamen gladio moriuntur, sicut nec ipse Petrus? sed ne istum uenia peccatorum talem poenam euasisse quis putet— quamquam nihil absurdius, quam ut maiorem putet gladii poenam esse potuisse, quae Petro non accidit, quam crucis, quae accidit— quid tamen de latronibus dicturus est, qui cum domino crucifixi sunt, quia et ille qui meruit ueniam, posteaquam crucifixus est meruit et alter omnino non meruit? an forte omnes, quos occiderant, crucifixerant et propterea hoc etiam ipsi pati meruerunt? ridiculum est hoc putare. quid ergo aliud dictum est: omnis enim, qui gladio percusserit, gladio morietur, nisi quia ipso peccato anima moritur, quodcumque commiserit? Et quoniam de temerario et iniquo iudicio nos hoc loco dominus monet— uult enim, ut simplici corde et in unum deum intentione faciamus quaecumque facimus; et multa incertum est quo corde fiant, de quibus iudicare temerarium est. maxime autem hi temere iudicant de incertis et facile reprehendunt, qui magis amant uituperare et damnare quam emendare atque corrigere: quod uitium uel superbiae est uel inuidentiae— consequenter subicit et dicit: quid autem uides festucam. in oculo fratris tui, trabem autem in tuo oculo non uides? ut si feruenti uerbi gratia ira ille peccauit, tu odio reprehendas. quantum autem inter festucam et trabem, quasi tantum inter iram distat et odium. odium est enim ira inueterata, quasi quae uetustate ipsa tantum robur acceperit, at merito appellaretur trabes. fieri autem potest, ut, si irascaris homini, uelis eum corrigi; si autem oderis hominem, non potes eum uelle corrigere. Quomodo enim dicis fratri tuo: sine eiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabes est in oculo tuo? hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc uidebis eicere festucam de oculo fratris tui: id est primo abs te expelle odium, et deinde poteris iam eum quem diligis emendare. et bene ait: hypocrita. accusare enim uitia officium est bonorum uirorum et beniuolorum; quod cum mali faciunt, alienas partes agunt sicut hypocritae, qui tegunt sub persona quod sunt et ostentant in persona quod non sunt. hypocritarum ergo nomine simulatores acceperis. et est uere multum canendam et molestum simulatorum genus, qui cum omnium uitiorum accusationes odio et liuore suscipiant, etiam consolatores uideri se nolunt. et ideo pie cauteque uigilandum est, ut, cum aliquem reprehendere uel obiurgare necessitas coegerit, primo cogitemus, utrum tale sit uitium, quod numquam habuimus uel quo iam caruimus; et si numquam habuimus, cogitemus et nos homines esse et habere potuisse; si uero habuimus et non habemus, tangat memoriam communis infirmitas, ut illam reprehensionem uel obiurgationem non odium, sed misericordia praecedat, ut sine ad correctionem eius propter quem id facimus, siue ad peruersionem ualuerit— nam incertus est exitus— nos tamen de simplicitate oculi nostri securi simus. si autem cogitantes nosmet ipsos inuenerimus in eo esse uitio, in quo est ille quem reprehendere parabamus, non reprehendamus neque obiurgemus, sed tamen congemescamus et non illum ad obtemperandum nobis, sed ad pariter conandum inuitemus. Nam et illud quod dicit apostolus: factus sum Iudaeis quasi Iudaeus, ut Iudaeos lucri facerem; his qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum non sim ipse sub lege, ut eos qui sub lege erant lucri facerem; his qui sine lege quasi sine lege, cum sine lege dei non sim, sed sim in lege Christi, ut lucri facerem eos qui sine lege sunt; factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri facerem, non utique simulatione faciebat, quemadmodum quidam intellegi uolunt, ut eorum detestanda simulatio tanti exempli auctoritate muniatur, sed hoc faciebat caritate, qua eius infirmitatem cui nolebat subuenire tamquam suam cogitabat. hoc enim et praestruit dicendo: cum enim liber sim ex omnibus, omnium me seruum feci, ut plures lucri facerem. quod ut intellegas non simulatione, sed caritate fieri, qua infirmis hominibus, tamquam nos simus, compatimur, ita[ enim] monet alio loco dicens: uos in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasione carnis detis, sed per caritatem seruite in inuicem. quod fieri non potest nisi alterius infirmitatem quisque habeat quasi suam, ut eam aequanimiter ferat, donec ab ea liberetur ille cuius curat salutem. Raro ergo et magna necessitate obiurgationes adhibendae sunt, ita tamen, ut etiam in his ipsis non nobis, sed deo ut seruiatur instemus. ipse est etiam, ut nihil duplici corde faciamus, auferentes trabem de oculo nostro inuidentiae uel malitiae uel simulationis, et uideamus eicere festucam de oculo fratris nostri.
338
CCCXIII. QVAUTER INTELLEGENDVM SIT: IN IPSO HABITAT OMNIS PLENITVDO DIVINITATIS CORPORALITER. EX LIBSO DE PRAESENTIA DEI AD DARDANVM. Habitat in singulis deus tamquam in templis suis et in omnibus simul in unum congregatis tamquam in templo suo. quod templum quamdiu sicut arca Noe in hoc saeculo fluctuat, fit quod in psalmo scriptum est: dominus diluuium inhabitat, quamuis propter multos in omnibus gentibus populos fidelium, quos aquarum nomine in Apocalypsi significat, possit congruenter intellegi: dominus diluuium inhabitat. sequitur autem: et sedebit dominus rex in aeternum, utique in ipso templo suo iam in uita aeterna post fluctuationem huius saeculi constituto. deus igitur, qui ubique praesens, est et ubique totus praesens nec ubique habitans, sed in templo suo, cui per gratiam benignus est, propitius capitur: capitur autem habitans ab aliis amplius, ab aliis minus. De ipso uero capite nostro apostolus ait: quia in ipso habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. non ideo corporaliter, quia corporeus est deus, sed aut uerbo translato usus est, tamquam in templo manu facto non corporaliter, sed umbraliter habitauerit, id est praefigurantibus signis— nam illas omnes obseruationes umbras futurorum uocat etiam ipso translato uocabulo; summus enim deus, sicut scriptum est, non in manu factis templis habitat— aut certe corporaliter dictum est, quia et in Christi corpore, quod assumsit ex uirgine, tamquam in templo habitat deus. hinc est enim, quod Iudaeis signum petentibus cum dixisset: soluite templum hoc, et in triduo resuscitabo illnd, euangelista quid hoc esset consequenter exponens ait: hoc autem dicebat de templo corporis sui. Quid ergo est? hocine interesse arbitramur inter caput et membra cetera, quod in quolibet quamuis praecipuo membro, uelut in aliquo magno propheta aut apostolo, quamuis diuinitas habitet, non tamen sicut in capite, quod est Christus, omnis plenitudo diuinitatis P nam et in nostro corpore inest sensus singulis membris, sed non tantus, quantus in capite, ubi prorsus omnis est quinquepertitus. ibi enim et uisus est et auditus et olfactus et gustus et tactus, in ceteris autem solus est tactus. an etiam praeter hoc, quod tamquam in templo in illo corpore habitat omnis plenitudo diuinitatis, est aliud quod intersit inter illud caput et cuiuslibet membri excellentiam? est plane, quod singulari quadam susceptione hominis illius una facta est persona cum uerbo. de nullo enim sanctorum dici potuit aut potest aut poterit: uerbum caro factum est; nullus sanctorum qualibet praestantia gratiae unigeniti nomen accepit, ut quod est ipsum dei uerbum ante saecula, hoc simul cum assumto homine diceretur. singularis est illa susceptio nec cum hominibus aliquibus sanctis quantalibet sapientia et sanctitate praestantibus ullo modo potest esse communis. ubi diuinae gratiae satis perspicuum clarumque documentum est. quis enim tam sacrilegus, ut audeat affirmare aliquam posse animam per meritum liberi arbitrii ut alter sit Christus efficere? ut ergo ad personam uerbi unigeniti pertineret, quo pacto per liberum arbitrium communiter omnibus et naturaliter datum una sola anima meruisset, nisi hoc singularis gratia praestitisset, quam fas est praedicare nefasque de ea iudicare? Haec si pro uiribus nostris, quantum dominus adiuuit, rite tractauimus, quando deum ubique praesentem et non spatiis distantibus quasi aliqua mole uel distentione diffusum, sed ubique totum cogitare te extendis, auerte mentem ab omnibus imaginibus corporum, quas humana cogitatio uoluere consueuit. non enim sic sapientia, sic iustitia, non sic denique caritas cogitatur, de qua scriptum est: deus caritas est. cum uero eius habitationem cogitas, unitatem cogita congregationemque sanctorum, maxime in caelis, ubi propterea praecipue dicitur habitare, quia ibi fit uoluntas eius perfecta eorum in quibus habitat oboedientia; deinde in terra, ubi aedificans habitat domum suam in fine saeculi dedicandam; Christum autem deum nostrum, unigenitum dei filium. aequalem patri eundemque hominis filium, quo maior est pater, ut ubique totum praesentem esse non dubites tamquam deum et in eodem templo dei esse tamquam inhabitantem deum et in loco aliquo caeli propter ueri corporis modum.
339
CCCXIIII. DE VNIVS VXORIS VIRO EPISCOPO ORDINANDO. EX LIBRO DE BONO CONIVGALI. Quod est cibus ad salutem corporis, hoc est concubitus ad salutem generis, et utrumque non est sine delectatione carnali. Diuersa opera patrum non faciebat nisi diuersitas temporum. sic autem necesse erat, ut carnaliter cohirent etiam non carnales prophetae, sicut necesse erat, ut carnaliter uescerentur etiam non carnales apostoli. Ecclesiae dispensatorem non licere ordinari nisi unius uxoris uirum acutius intellexerunt qui nec eum qui catechumenus uel paganus habuerit alteram ordinandum esse censuerunt. de sacramento enim agitur, non de peccato. nam in baptismo peccata omnia dimittuntur. sed qui dixit: si acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit uirgo, non peccat, et: quod uult faciat; non peccat;. nubat, satis declarauit nuptias nullum esse peccatum. propter sacramenti autem sanctitatem sicut femina, etiam si catechumena fuerit uitiata, non potest post baptismum inter dei uirgines consecrari, ita non absurde uisum est eum qui excessit uxorum numerum singularem non peccatum aliquod commisisse, sed normam quandam sacramenti amisisse, non ad uitae bonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticae signaculum necessarium. ac per hoc, sicut plures antiquorum patrum uxores significauerunt futuras nostras ex omnibus gentibus ecclesias uni uiro subditas Christo, ita noster antistes unius uxoris uir significat ex omnibus gentibus unitatem uni uiro subditam Christo; quae tunc perficietur, cum reuelauerit occulta tenebrarum et cetera. nunc autem sunt manifestae, sunt latentes dissensiones, etiam salua caritate inter eos qui in unum et unum futuri sunt; quae tunc utique nullae erunt. itaque sicut duobus dominis pluribusue seruire, sic a uiuo uiro in alterius transire conubium nec tunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit. apostatare quippe ab uno deo et ire in alterius adulterinam superstitionem semper est malum. nec causa ergo numerosioris prolis fecerunt sancti nostri quod Cato dicitur fecisse Romanus, ut traderet uiuus uxorem etiam alterius domum filiis impleturam. in nostrarum quippe nuptiis plus ualet sanctitas sacramenti quam fecunditas uteri.
340
CCCXV. DE NOCTVRNA INLVSIONE. EX EODEM LIBRO. Multa lex ponit in sacramentis et umbris futurorum. quaedam ergo in semine materialis informitas, quae formata corpus hominis redditura est, in significatione posita est uitae informis et ineruditae. a qua informitate quoniam oportet hominem doctrinae forma et eruditione mundari, in huius rei signum illa purificatio praecepta est post seminis emissionem. neque enim et in somnis peccato fit, et tamen etiam ibi praecepta est purificatio. aut si et hoc peccatum quisquam putat, non arbitrans accidere nisi ex aliquo huius modi desiderio, quod procul dubio falsum est, numquid et solita mensuum peccata sunt feminarum? a quibus tamen eadem legis uetustas praecipit expiari non nisi propter ipsam materialem informitatem, quae facto conceptu tamquam in aedificationem corporis additur. ac per hoc, cum informiter fluit, significari per illam lex uoluit animum sine disciplinae forma indecenter fluidum ac dissolutum, quem formari oportere significat, cum talem fluxum corporis iubet purificari. postremo numquid et mori peccatum est aut mortuum sepelire non etiam bonum opus humanitatis est? et tamen purificatio et inde mandata est, quia et mortuum corpus uita deserente non peccatum est, sed peccatum significat animae desertae a iustitia.
341
CCCXVI. DE VIRTVTE ANIMI VEL LATENTE VEL MANIFESTA. EX EODEM LIBRO DE BONO CONIVGALI. Continentia non corporis, sed animi uirtus est. uirtus autem animi aliquando in opere manifestatur, aliquando in habitu latet: sicut martyrii uirtus eminuit apparuitque tolerando passiones. sed quam multi sunt ii eadem uirtute animi, quibus temtatio deest, qua id quod intus est in conspectu dei,. etiam in hominum procedat? Et Timotheo ita relaxata est corporis utilitas uinum bibendi, ut maneret in habitu animus continendi. ipse est enim habitus, quo aliquid agitur, cum opus est. cum autem non agitur, potest agi, sed non opus est. Num igitur non erat in Christo continentiae uirtus a cibo et potu, quanta erat in Iohanne baptista, ut diceretur: ecce homo uorax et potator uini? numquid non talia dicuntur in domesticos eius, patres nostros, ex alio genere utendi terrenis, quantum ad concubitum pertinet: ecce homines libidinosi et immundi, amatores feminarum et lasciuiarum?\' Et iustificata est sapientia a filiis suis, qui uident continentiae uirtutem in habitu animi semper esse debere, in opere autem pro rerum ac temporum opportunitate manifestari. Cum ergo colloquiis malis dicitur continenti et nuptias recusanti:" tu ergo melior quam Abraham?" dicat:" ego quidem I non sum melior quam Abraham; melior est castitas caelibum quam castitas nuptiarum: quarum Abraham unam habebat in usu, ambas in habitu. caste quippe coniugaliter uixit; esse autem caste sine coniugio potuit, sed tunc non oportuit. ego uero facilius non utor nuptiis, quibus est usus Abraham, quam sic utor nuptiis, quemadmodum est USUS Abraham. quod enim ego nunc ago, melius ille egisset, si tunc agendum esset."
342
CCCXVII. NEMO ASCENDIT IN CAELVM ET CETERA, ET: SICVT HOSES EXALTAVIT SEBPENTEM IN HEREMO. EX LIBKO DE BAPTISMO PARWLOBVM PRIMO.\' Nemo, inquit, ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. sic, inquit, fiet generatio spiritalis, ut sint caelestes homines ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit, quia nemo ascendit nisi qui descendit. nisi ergo in unitatem Christi omnes mutandi leuandique concurrant, ut Christus, qui descendit, ipse ascendat, non aliud deputans corpus suum, id est ecclesiam suam, quam se ipsum— quia de Christo et ecclesia uerius intellegitur: erunt duo in carne una; de qua re ipsa dixit: igitur iam non duo, sed una caro— ascendere omnino non poterunt, quia nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo. quamuis enim in terra factus est filius hominis, diuinitatem tamen suam, qua in caelo manens descendit ad terram, non indignam censuit nomine filii hominis, sicut carnem suam dignatus est nomine filii dei, ne quasi duo Christi accipiantur, unus deus et alter homo, sed unus atque idem deus et homo: deus, quia in principio erat uerbum et deus erat uerbum, homo, quia uerbum caro factum est et habitauit in nobis. ac per hoc per distantiam diuinitatis et infirmitatis filius dei manebat in caelo, filius hominis ambulabat in terra; per unitatem uero personae, qua utraque substantia unus Christus est, et filius dei ambulabat in terra et idem ipse filius hominis manebat in caelo. fit ergo credibiliorum fides ex incredibilioribus creditis. si enim diuina substantia longe distantior atque incomparabili diuersitate sublimior potuit propter nos ita suscipere humanam substantiam, ut una persona fieret ac sic filius hominis, qui erat in terra per carnis infirmitatem, idem ipse esset in caelo per participatam carnis diuinitatem: quanto credibilius alii homines sancti et fideles eius fiunt cum homine Christo unus Christus, ut omnibus per eius hanc gratiam societatemque ascendentibus ipse unus Christus ascendat in caelum, qui de caelo descendit?- sic et apostolus ait: sicut in uno corpore multa membra. habemus, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus, ita et Christus. non dixit,: ita et Christi, id est corpus Christi uel membra, Christi, sed: ita et Christus, unum Christum appellans caput et corpus. Magna haec et mira dignatio. quae quoniam fieri non potest nisi per remissionem peccatorum, sequitur et dicit: et sicut Moses exaltauit serpentem indeserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid tunc in deserto factum sit nouimus: serpentum morsibus multi moriebantur; tunc populus peccata sua confitens per\' Mosen deprecatus est dominum, ut hoc ab eis uirus auferret. ac sic Moses ex praecepto domini exaltauit in deserto aeneum serpentem admonuitque populum, ut illum exaltatum quisquis, a serpente morderetur attenderet; hoc facientes continuo sana bantur. quid est exaltatus serpens nisi mors Christi eo signi- ficandi modo, quo per efficientem id quod efficitur significatur? I a serpente quidem mors uenit, qui peccatum, quo moreretur homini persuasit. dominus autem in carnem suam non peccatum transtulit tamquam uenenum serpentis, sed tamen transtulit mortem, ut esset in similitudine carnis peccati poena sine culpa, unde in carne peccati et culpa solueretur et poena. sicut ergo tunc qui conspiciebat exaltatum serpentem, et a ueneno sanabatur et a morte liberabatur, sic nunc qui conformatur similitudini mortis Christi per fidem baptismumque eius, et a peccato per iustificationem et a morte per resurrectionem liberatur. hoc est enim quod ait: ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam.
343
CCCXVIII. RESVRRECTIONI FVTVRAE VTRVM LAZARI AN CHRISTI RESVR- RECTIO CONGRVAT. EX LIBRO RESPONSIONIS CONTRA SEX QVAESTIONES PAGANORVM. Ideo non Lazari resurrectio, sed potius Christi congruit promissae resurrectioni, quia Lazarus ita resurrexit, ut iterum moreretur, Christus autem, sicut de illo scriptum est, surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur. quod etiam promissum est resurrecturis in fine saeculi et cum illo regnaturis in aeternum. sic autem non pertinet ad resurrectionem differentia natiuitatis Christi et nostrae, quod ille sine uiri semine, nos autem ex uiro et femina creati sumus, sicut non pertinet ad ipsius mortis differentiam. non enim propterea illius non uera mors fuit, quia sine uiri semine natus est, sicut nec ipsius primi hominis aliter exorta caro quam nostra— quando quidem ille sine parentibus de terra creatus est, nos uero ex parentibus— aliquid attulit ad differentiam mortis, ut aliter ille moreretur, aliter nos. sicut autem ad mortis, sic nec ad resurrectionis differentiam ualet diuersa natiuitas. Sed ne hoc ipsum quod scriptum est de primo homine similiter infideles nolint credere, quaerant uel animaduertant, si uel hoc possunt, quam multorum animalium genera sine parentibus ex terra procreantur, quae tamen coheundo pariunt etiam ipsa sui similem prolem, nec propter diuersitatem natiuitatis interest aliquid ad naturam eorum quae procreata sunt ex terra et eorum quae illis coheuntibus orta sunt. similiter enim uiuunt similiterque moriuntur, quamuis dissimiliter nati sunt. ita non est absurdum, ut similiter resurgant corpora, quae dissimiliter orta sunt. huius modi autem homines non ualentes intueri, ad quam rem intersit aliquid diuersum et ad quam non intersit, ubi aduerterint aliquam distantiam primordiorum, etiam omnia consequentia distare oportere contendunt. possunt tales putare oleum ex adipibus non debere natare super aquam sicut illud quod ex oliua est, quoniam longe est utriusque naturae origo dissimilis, quando illud ex ligno, hoc ex carne profluxerit Quantum autem attinet ad illam differentiam, quod Christi corpus non dissolutum tabe atque putredine die tertio resurrexit, nostra uero post longum tempus ex quadam qua soluta discesserint confusione reparabuntur, humanae facultati utrumque impossibile est, diuinae autem potestati utrumque facillimum. ut enim radius oculi nostri non citius peruenit ad propinquiora, tardius ad longiora, sed utraque interualla parili celeritate contingit: ita cum in ictu oculi, sicut apostolus dicit, fit resurrectio mortuorum, omnipotentiae dei et ineffabili nutu facile est quaeque recentia quam diuturno tempore dilapsa cadauera suscitare. incredibilia sunt haec quibusdam, quia inexperta, cum omnis natura rerum tam sit plena miraculis, ut non quasi facili peruestigatione rationis, sed uidendi consuetudine mira non sint quae ob hoc nec consideratione nec inquisitione digna uidentur. nam ego et mecum quicumque inuisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciunt, aut non minus aut amplius admiramur in uno seminis tam paruulo grano omnia, quae laudamus in arbore, tamquam liciata latuisse, quam mundi huius tam ingentem sinum quae de corporibus humanis, dum dilabuntur, absumit resurrectione futura et tota et integra redditurum. Quomodo autem contrarium est et Christum post resurrectionem cibatum et in resurrectione, quae promittitur, ciborum indigentiam non futuram, cum et angelos legamus huius modi escas eodemque modo sumsisse, non ficto phantasmate, sed manifestissima ueritate, nec tamen necessitate, sed potestate? aliter enim absorbet aquam terra sitiens, aliter solis radius candens: illa indigentia, iste potentia. futurae ergo resurrectionis corpus inperfectae felicitatis erit, si cibos sumere non potuerit, inperfectae felicitatis, si cibis eguerit. Sciat sane qui has proposuit quaestiones, Christum post resurrectionem cicatrices, non uulnera demonstrasse dubitantibus: propter quos etiam cibum ac potum sumere uoluit, non semel, sed saepius, ne illud non corpus, sed spiritum esse arbitrarentur et sibi non solide, sed imaginaliter appareret. tunc autem illae falsae cicatrices fuissent, si nulla uulnera praecessissent: et tamen nec ipsae essent, si eas esse noluisset. uoluit autem certae dispensationis gratia, ut eis quos aedificabat in fide non ficta non aliud pro alio, sed hoc quod crucifixum uiderant resurrexisse monstraret. quid est ergo quod dicitur:" si propter incredulum fecit, finxit"? quasi uero si quisquam uir fortis pro patria dimicans multa aduersa uulnera exciperet et peritissimo medico, qui haec curare ita ualeret, ut si cicatrices nullae apparerent, ipse potius diceret sic se uelle sanari, ut magis essent in corpore suo uestigia uulnerum tamquam tituli gloriarum, ideo ille medicus cicatrices finxisse diceretur, quia cum per artem efficere potuerit, ut non essent, certa exsistente causa per artem effecit potius, ut essent, quae uno solo modo, sicut superius dixi, falsae conuincerentur, si nulla uulnera sanarentur. CCCXVIIII.
344
CVM SPIRITVS IMMVNDVS EXIERIT AB HOMINE ET CETERA. EX LIBRO QVAESTIONVM EVANGELII PRIMO. Cum spiritus immundus exierit ab homine et cetera, significat quosdam ita credituros, ut non possint ferre labores continentiae et ad saeculum redituri sint. quod dictum est: assumit secum alios septem, intellegitur, quia cum quis ceciderit de iustitia, etiam simulationem habebit. cupiditas enim carnis expulsa per paenitentiam a consuetis operibus, cum non inuenerit in quibus delectationibus requiescat, auidius redit et rursus occupat mentem hominis, si, cum pulsa esset, neglegentia subsecuta est, ut non introduceretur tamquam habitator mundatae domui sermo dei per sanam doctrinam. et quoniam non solum habebit illa septem uitia, quae septem uirtutibus spiritalibus sunt contraria, sed etiam per hypocrisin se ipsas uirtutes habere simulabit, propterea assumtis secum aliis septem nequioribus— hoc est ipsa septenaria simulatione— redit illa concupiscentia, ut sint nouissima. hominis peiora, quam erant prima.
345
CCXX. DE SVMPTIBVS AD TVRREM AEDIFICANDAM. EX LIBRO QVAE- STIONVM EVANGELII II. Sumtus ad turrem aedificandam— uires ad discipulatum Christi obtinendum— et decem milia proeliaturi cum rege, qui habet uiginti milia— simplicitatem Christi dimicaturi cum duplicitate diaboli, hoc est cum dolis et fallaciis eius— in affectu constituit renuntiantis omnibus, quae sunt eius. ita enim concludit: sic ergo omnis ex uobis, qui non renuntiat omnibus, quae sunt eius, non potest meus esse discipulus. inter quae omnia etiam ipsa temporalis uita intellegatur necesse est, quam oportet sic possidere ad tempus, ut non te impediat ab aeterna qui eam fuerit minatus auferre. sicut autem de turri non perfecta per obprobrium deterruit dicentium: quia hic homo coepit aedificare et non potuit consummare: sic in rege,.. cum quo dimicandum est, ipsam pacem accusauit, cum ait: adhuc illo longe agente legationem mittens rogat ea quae pacis sunt, significans etiam minas imminentium a diabolo temtationum non sustinere homines, qui non renuntiant omnibus, quae possident, et pacem cum eo facere consentiendo illi ad committenda peccata. turrem quippe aedificare, contra regem illum dimicare, esse discipulum Christi est; habere autem sumtus ad perficiendam turrem et habere fortia decem milia contra uiginti milia regis renuntiare est omnibus, quae eius sunt.
346
[ DE EO QVOD AIT AD SCRIBAS: TVLISTIS CLAVEM SCI- ENTIAE ET CETERA. ITEM EX EODEM LIBRO SECVNDO. De eo quod dicit dominus scribis uel doctoribus Iudaeorum: tulistis clauem scientiae, ipsi non introistis, et eos qui introibant prohibuistis: quod in scriptura dei humilitatem Christi nec ipsi intellegere nec ab aliis intellegi uolebant.]. CCCXXI.
347
QVA DISPENSATIONE PEOVIDENTIAE DEI SCRIPTVRAE VETERIS TESTAMENTI EX HEBRAEO IN ORAECVM ELOQVIVM TRANSLATAE SINT, VT VNTVERSIS QVNTIBVS INNOTESCERENT. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLII. Sacras litteras etiam unus Ptolomaeorum regum Aegypti nosse studuit et habere. nam post Alexandri Macedonis, qui etiam Magnus cognominatus est, mirificentissimam minimeque diuturnam potentiam, qua uniuersam Asiam, immo paene totum orbem partim ui et armis partim terrore subegerat— quando inter cetera orientis etiam Iudaeam ingressus obtinuit— eo mortuo comites eius, cum regnum illud amplissimum non pacifice inter se possessuri diuisissent, sed potius dissipassent bellis omnia uastaturi, Ptolomaeos reges coepit habere Aegyptus; quorum primus, Lagi filius, multos ex Iudaea captiuos in Aegyptum transtulit. huic autem succedens alius Ptolomaeus, qui est appellatus Philadelphus, omnes, quos ille adduxerat subiugatos, liberos redire permisit, insuper et dona regia in templum dei misit petiuitque ab Eleazaro tunc pontifice dari sibi scripturas, quas profecto audierat fama praedicante diuinas, et ideo concupierat habere in bybliotheca, quam nobilissimam fecerat. has ei cum idem pontifex misisset hebraeas, post ille etiam interpretes postulauit, et dati sunt LXXII, de singulis duodecim tribubus seni homines linguae utriusque doctissimi, hebraeae scilicet atque graecae, quorum interpretatio. ut Septuaginta nocetur, iam optinuit consuetudo. traditur sane tam mirabilem ac stupendum planeque diuinum in eorum uerbis fuisse consensum, ut, cum ad hoc opus separatim singuli sederent— ita enim eorum fidem Ptolomaeo placuit explorare— in nullo uerbo, quod idem significaret et tantundem ualeret, uel in uerborum ordine alter ab altero discreparet, sed tamquam unus esset interpres, ita quod omnes interpretati sunt unum erat, quoniam re uera spiritus erat unus in omnibus. et ideo tam mirabile dei munus acceperant, ut illarum scripturarum non tamquam humanarum, sed, sicut erant, tamquam diuinarum etiam isto modo commendaretur auctoritas, credituris quandoque gentibus profutura, quod iam uidemus effectum.
348
CCCXXII. 15 DE AVCTORITATE LXX 1NTERPRETVM, QVAE SALVO HONORE HEBBAEI STILI OMNIBVS SIT INTERPRETIBVS PRAEFERENDA. EX LIBRO S. S. Nam cum fuerint et alii interpretes, qui ex hebraea lingua in graecam sacra illa eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus, Theodotion, sicut etiam illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis quinta editio nuncupatur: hanc tamen quae Septuaginta est, tamquam sola esset, sic recepit ecclesia eaque utuntur graeci populi christiani, quorum plerique utrum alia sit aliqua ignorant. ex hac Septuaginta interpretatione etiam in latinam linguam, interpretatum est quod ecclesiae latinae tenent, quamuis non defuerit temporibus nostris presbyter Hieronymus, homo doctissimus et omnium trium linguarum peritus, qui non ea graeco, sed ex hebraeo in latinum eloquium easdem scripturas conuerterit. sed eius tam litteratum laborem quamuis Iudaei fateantur esse ueracem, Septuaginta uero interpretes in multis errasse, tamen ecclesia Christi tot hominum auctoritati ab Eleazaro tunc pontifice ad hoc tantum opus electorum neminem indicat praeferendum, quia, etsi non in eis unus apparuisset spiritus sine dubitatione diuinus, sed inter se uerba interpretationis suae septuaginta docti more hominum contulissent, ut quod placuisset omnibus hoc maneret, nullus eis unus interpres debuit anteponi; cum uero tantum in eis signum diuinitatis apparuit, profecto quisquis alius illarum scripturarum rum ei hebraea in quamlibet aliam linguam interpres est uerax, aut congruit illis septuaginta interpretibus aut, si non congruere uidetur, altitudo ibi prophetica esse credenda est. spiritus enim, qui in prophetis erat, quando illa dixerunt, idem ipse erat etiam in septuaginta uiris, quando illa interpretati sunt; qui profecto auctoritate diuina et aliud dicere potuit, tamquam propheta ille utrumque dixisset, quia utrumque idem spiritus diceret, et hoc ipsum aliter, ut non eadem uerba, idem tamen sensus bene intellegentibus dilucesceret et aliquid praetermitteret et aliquid adderet, ut etiam hinc ostenderetur non humanam fuisse in illo opere seruitutem, quam uerbis debebat interpres, sed diuinam potius potestatem, quae mentem releuabat et regebat interpretis?. nonnulli autem codices graecos interpretationis Septuaginta ex hebraicis codicibus emendandos putarunt, nec tamen ausi sunt detrahare quod hebraei non habent et Septuaginta posuerunt, sed tantummodo addiderunt, quae in hebraeis inuenta apud Septuaginta non erant, eaque signis quibusdam in stellarum modum factis ad capita eorundem uersuum notauerunt, quae signa asteriscos uocant. illa uero quae non habent hebraei, habent autem LXX, similiter ad capita uersuum iacentibus uirgulis, sicut scribuntur unciae, signauerunt; et multi codices has notas habentes usquequaque diffusi sunt et latini. quae autem non praetermissa aut addita, sed aliter dicta sunt, siue alium sensum faciunt etiam ipsum non abhorrentem, siue alio modo eundem sensum explicare monstrentur, nisi utrisque codicibus inspectis nequeunt reperiri. si ergo, ut oportet, nihil aliud intueamur in scripturis illis, nisi quid per homines dixerit dei spiritus, quidquid est in hebraeis codicibus et non est aput interpretes LXX, noluit ea per istos, sed per illos prophetas dei spiritus dicere. quidquid uero est apud LXX, in hebraeis autem codicibus non est, per istos ea maluit quam per illos idem spiritus dicere, sic ostendens utrosque fuisse prophetas. isto enim modo alia per Esaiam, aha per Hieremiam, alia per alium aliumque prophetam, uel aliter eadem per hunc ac per illum dixit, ut uoluit. quidquid porro aput utrosque inuenitur, per utrosque dicere noluit unus atque idem spiritus, sed ita, ut illi praecederent prophetando, isti sequerentur prophetice illos interpretando: quia sicut in illis uera et concordantia dicentibus pacis spiritus fuit, sic et in istis non secum conferentibus et tamen tamquam ore uno cuncta interpretantibus idem spiritus unus apparuit. HOC EX SPECVLO SANCTI AVGVSTINI. Quis ignorat in scripturis sanctis, id est legitimis propheticis et euangelicis et apostolicis auctoritate canonica praeditis quaedam sic esse posita, ut tantum scirentur et crederentur, ut est quod in principio fecerit deus caelum et terram et quod in principio erat uerbum et quaecumque facta diuina uel humana tantummodo cognoscenda narrantur; quaedam uero sic esse iussa, ut obseruarentur et fierent, uel prohibita, ne fierent, ut est: honora patrem et matrem et: non moechaberis? horum autem quae iubendo et uetando scripta sunt alia sunt sacramentorum uelata mysteriis, quae multa ueteris testamenti populo illi facienda mandata sunt neque a populo christiano nunc fiunt, sed tantummodo intellegenda requiruntur atque tractantur: sicuti est sabbatum ad uisibilem uacationem, sicut azyma in pane sine fermento, pascha in ouis occisione, sicut tot genera sacrificiorum uitandorum et neomeniae et annuae sollemnitates, quas obseruant nunc usque Iudaei, et illae iustificationes, quae non ad opera iustitiae proprie pertinent, sed aliquid significare intelleguntur. quis enim christianus septimo anno cogitur seruum reddere libertati et, si discedere ille noluerit, eius auriculam subula pertundere ad postem et cetera huius modi? alia uero etiam nunc facienda sunt, si facienda praecepta sunt, nec facienda, si prohibita: qualia sunt illa quae dixi: honora patrem et matrem et: non moechaberis. de his igitur quae ita sunt posita in litteris sacris uel iubendo uel uetando uel sinendo, ut etiamnunc, id est tempore noui testamenti, ad uitam piam exercendam moresque pertineant, hoc opus, quod in manus sumsi, componere aggressus sum, ut, quantum me deus adiuuat, omnia talia de canonicis libris colligam atque, ut facile inspici possint, in unum tamquam speculum congeram. oportuit enim sic ea poni ab auctoribus nostris, quemadmodum posita sunt, ut praecepta narrationibus uel disputationibus, propriis figurata et[ si] figuratis propria miscerentur, dum rerum gestarum ordo seruatur aut respondetur aduersis aut qui docendi sunt instruuntur aut occultorum inuentione quodam modo renouantur hi qui promta et aperta fastidiunt. CCCXXIII.
349
QVID INTELLEGENDVM SIT DE NINEVTTARVM EXCIDIO, CVIVS DENVNTIATIO IN HEBRAEO XL DIERVM SPATIO TENDITVR, IN SEPTVAGINTA AVTEM TRIDVI BREVITATE CONCLVDITVR. EX LIBRO DE CIVITATE DEI XVIII T. XLIIII. Sed ait aliquis:" quomodo sciam, quid Ionas propheta dixerit Nineuitis, utrum: triduo, et Nineue euertetur, an: XL dies?" quis enim non uideat non potuisse utrumque tunc dici a propheta, qui missus fuerat terrere comminatione imminentis exitii ciuitatem? cui si tertio die fuerat futurus interitus, non utique quadragesimo die, si autem quadragesimo, non utique tertio. si ergo a me quaeritur, quid horum Ionas dixerit, hoc puto potius quod legitur in hebraeo: XL dies,- et Nineue euertetur. LXX quippe longe posterius interpretati aliud dicere potuerunt, quod tamen ad rem pertineret et in unum eundemque sensum, quamuis sub altera significatione, concurreret admoneretque lectorem, utraque auctoritate. non spreta ab historia sese attollere ad ea requirenda propter quae significanda historia ipsa conscripta est. gesta quippe sunt illa in Nineue ciuitate, sed aliquid etiam significauerunt, quod modum illius ciuitatis excedat; sicut gestum est, quod ipse propheta in uentre ceti triduo fuit, et tamen alium significauit in profundo inferni triduo futurum, qui dominus est omnium prophetarum. quapropter si per illam ciuitatem recte accipitur ecclesia gentium prophetice figurata, euersa scilicet per paenitentiam, ut qualis fuerat iam non esset, hoc quoniam per Christum factum est in ecclesia gentium, cuius illa Nineue figuram gerebat, siue per XL dies siue per triduum idem ipse significatus est Christus: per XL scilicet, quia tot dies peregit cum discipulis suis post resurrectionem et ascendit in caelum; post triduum uero, quia die tertio resurrexit; tamquam lectorem nihil aliud quam historiae rerum gestarum inhaerere cupientem de somno excitauerint LXX interpretes idemque prophetae ad perscrutandum altitudinem prophetiae et quodam modo dixerint in XL diebus ipsum quaerere, in quo et triduum potueris inuenire: illud in ascensione, hoc in eius resurrectione reperies. propter quod utroque numero significari conuenientissime potuit, quorum unum per Ionam prophetam, alterum per LXX interpretum prophetiam, tamen unus atque idem spiritus dixit. longitudinem fugio, ut non haec per multa demonstrem, in quibus ab hebraica ueritate putantur LXX interpretes discrepare et bene intellecti inueniuntur esse concordes. unde etiam ego pro meo modulo uestigia sequens apostolorum, quia et ipsi ex utrisque, id est ex hebraeis et ex LXX, testimonia prophetica posuerunt, utraque auctoritate utendum putaui, quoniam utraque una atque diuina est.
350
CCCXXIIII. DE EO QVOD AIT APOSTOLVS: OMNE PECCATVM, QVOD- CVMQVE FECERIT HOMO, EXTRA CORPVS EST; QVI AVTEM FORNICATVR, IN CORPVS SVVM PECCAT. EX SERMONE DE EADEM RE. Quaestio de epistula Corinthiorum beati Pauli apostoli, ubi dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, nescio si possit ad liquidum dissolui, quamuis possit donante domino aliquid inde probabiliter dici; ita enim profunda est. nam cum superius in eadem epistula apostolus diceret: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, et paulo post: nescitis, ait, quoniam corpora uestra membra sunt Christi? tollens ergo membra Christi faciam meretricis? absit. an nescitis, quia qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una. qui autem adhaeret domino, unus spiritus est. fugite fornicationem, atque ibi subiungit: omne p eccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. an nescitis, quia corpus uestrum templum in uobis spiritus sancti est, quem habetis a deo, et non estis uestri? emti enim estis magno. glorificate et portate deum in corpore uestro— cum ergo multa et horrenda hoc capitulo prius enumerasset hominum peccata, quibus non dabitur regnum dei, quae tamen non nisi per corpus perpetrari ab hominibus possunt— quod corpus utique iam fidelium templum esse dixit spiritus sancti, quem ha. bemus a deo, ipsaque membra corporis nostri membra esse asseuerat Christi, de quibus arguendo et quodam modo interrogando ait: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis?— responderitque sibi: absit, subiungat adhuc et dicat: nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus est? erunt enim, inquit, duo in carne una; qui autem adhaeret domino, unus spiritus est, et concludat: fugite fornicationem: sequitur tamen ipse et dicit: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. quasi uero illa quae dinumerauit peccata dicens: nolite errare; neque fornicatores neque idolis seruientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque auari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum dei possidebunt, ista omnia facinora et flagitia numquid non nisi per corpus fieri aut exerceri possunt? quis hoc sani capitis homo negauerit? totum quippe istum locum apostolus propter ipsum corpus iam emtum magno, id est Christi sanguine pretioso, templumque spiritus sancti factum a deo, ne talibus flagitiis pollueretur, sed potius inuiolatum tamquam dei habitaculum seruaretur, agebat et defendebat. quare ergo subiungere uoluit hoc, unde difficilis quaestio nasceretur, id est ut diceret: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, cum siue ipsa fornicatio siue alia huius modi quae non nisi per corpus fiunt peccata turpitudini et fornicationi simillima non nisi per ipsum corpus generentur atque exerceantur? quid ergo? poteritne esse quispiam, ut cetera memorata superius taceam, fur uel ebriosus uel maledicus uel rapax extra operationem corporis huius? quamuis nec ipsa idololatria neque ipsa auaritia praeter seruitium corporis poterit ad usum fructumque suum peruenire. quid est ergo: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? primum quia in corpore isto homo constitutus quidquid solo tantum animo poterit inique concupiscere, dici non potest extra corpus hoc hominem facere, cum constet eum carnali sensu et carnali prudentia hoc agere isto adhuc circumseptum in corpore. nam et quod in psalmo scriptum est: dixit impius in corde suo: non est deus, idem beatus apostolus non potuit utique separare a corporali opere illo loco, ubi ait: omnes adstabimus ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit suum, sine bonum siue malum, quia uidelicet non nisi in corpore constitutus impius potuit dicere: non est deus; ut taceam quod in alia epistula ipse doctor gentium dicit: manifesta autem sunt opera carnis, et exequitur: quae sunt fornicationes, immunditiae, luxuriae, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates et his similia; quae praedico uobis, sicut praedixi, quia qui talia agunt regnum dei non possidebunt. numquid enim non uidetur nobis extra corpus fieri certe illa quae ibi interposuit, aemulationes, animositates, dissensiones, inuidias, haereses? et tamen operibus carnis ista tribuit doctor gentium in fide et ueritate. quid est ergo:\' omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, et unum tantummodo fornicationis peccatum nominans ait: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat? Apparet igitur cuiuis tardo et obtunso, quam sit ista quaestio; quam dominus piae intentioni nostrae si aliquantulum dignatus fuerit dilucescere atque reuelare, poterimus aliquid rationabiliter dicere. uidetur enim beatus apostolus, in quo loquebatur Christus, aut exaggerare uoluisse fornicationis malum super cetera omnia peccata, quae etsi per corpus committantur, non tamen animum humanum concupiscentiae carnali ita efficiunt obstrictum et obnoxium, quemadmodum in solo opere fornicationis corporalis commisceri facit animum uis ingens libidinis cum ipso corpore et unum cum ipso quodam modo agglutinari et deuinctum esse in tantum, ut nihil aliud ipso momento et experimento huius tam magni flagitii cogitare homini liceat aut intendere, nisi quod sibimet addicit mentemque captiuam subdit ipsa submersio et quodam modo absorbitio libidinis et concupiscentia carnalis, ut hoc esse uideatur, ut dictum est: qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, quia tunc fiet proprie et familiariter seruum corporis cor hominis fornicantis in tempore maxime ipsius nequissimae operationis, in tantum, ut ipse apostolus inculcatius uolens commendare canendum hominibus hoc malum dixerit: tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? et execrans ac detestans responderit: absit. an nescitis, inquit, quoniam qui adhaeret meretrici unum corpus est? erunt enim, inquit,. duo in carne una. numquid hoc posset dici de aliis atque aliis quibusque facinoribus hominum? liberum est enim animo humano in aliis quibusque sceleribus et unum aliquid eorum operari et eo ipso tempore alibi cogitatione distendi, quod in fornicationis ipso opere ac tempore non licet animo, ad aliquid aliud cogitandum liberum esse. sic enim totus homo absorbetur ab ipso et in ipso corpore, ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit quod caro sit et spiritus uadens et non reuertens. sic ergo possumus intellegere, quia omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut uideatur, ut dixi, apostolus in tantum exaggerare uoluisse fornicationis malum, ut in comparatione huius fornicationis cetera extra corpus habenda esse duxerit quaecumque peccata, solo hoc tantummodo fornicationis malo in corpus proprium peccari dixerit, quia maiore libidinis ardore, quo superior nullus est, uoluptas ipsius corporis tenet seruum efficitque captiuum. Haec dicta sint de speciali fornicatione huius corporis. uerum quia non solum fornicatio in sacris litteris specialiter sed etiam generaliter arguitur et nominatur, conemur deo adiuuante et hinc aliquid probabiliter dicere. generalis igitur fornicatio aperte manifestatur in psalmo, ubi dicitur: quoniam ecce qui longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem, qui fornicatur abs te. ubi subsequitur qualiter ista generalis fornicatio euadi et effugi possit; adiunxit dicens: mihi autem adhaerere deo bonum est, ut exinde facile aduertamus illam esse generalem fornicationem animae humanae, qua non adhaerens quisque deo adhaeret mundo. unde beatus apostolus Iohannes dicit: si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in illo. et apostolus Iacobus dicit: adulteri, nescitis, quia amicitia huius mundi inimica est deo? breuiter ergo definitum est non posse habere dilectionem dei qui habuerit dilectionem mundi et inimicum esse dei qui amicus esse uoluerit mundi. ad hoc etiam pertinet quod dominus in euangelio dicit: nemo potest duobus dominis seruire: aut enim unum odio habebit et alterum diliget, aut unum patietur et alterum contemnet, et concludit: non potestis deo seruire et mamonae. ista est ergo generalis, ut dictum est, animae fornicatio omnia omnino in se continens, qua non adhaeretur deo, dum adhaeretur mundo, ut etiam sic intellegere ualeamus secundum istam generalem fornicationem quod ait apostolus: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat. qua si non fornicatur anima humana, adhaerendo deo nec adhaerendo mundo, quaecumque alia peccata a concupiscentia carnali prorsus aliena potuerit ipsa fragilitate mortalitatis uel ignorando uel neglegendo uel obliuiscendo uel non intellegendo homo incurrere, hoc sit quod dictum est: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est, quia nullum hic corporalis uel temporalis concupiscentiae peccatum poterit reperiri; unde merito extra corpus esse quodlibet tale peccatum dici uidetur. quod si adhaerens mundo mundanus homo longe faciat a deo, fornicando ab ipso deo, in corpus proprium peccat, quia corporali concupiscentia< in) quaeque temporalia et carnalia carnali sensu et prudentia humana trahitur atque distrahitur, creaturae seruiens potius quam creatori, qui est benedictus in saecula. Sic ergo, quantum mihi, uidetur salua fide intellegi posse utriusque fornicationis malum, tam specialis quam uniuersalis, in hoc uno capitulo tanti et tam magni doctoris, ubi ait: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, ut aut exaggeratio facta sit ab apostolo huius specialis fornicationis, qua in corpus proprium peccare recte intellegitur, quia nusquam sic totus homo corporis ipsius uoluptati addicitur uel ineffabiliter uel ineuitabiliter affigitur, ut in comparatione huius tanti mali cetera peccata extra corpus esse uideantur, etiam si per corpus exerceantur, quemadmodum solius fornicationis uis quaedam imperiosae libidinis condicioni suae subdit propriumque ipsius corporis mancipium pessimum facit, tempore maxime ipsius immundissimae operationis, ut aliud quid praeter quod agit in ipso corpore non sit liberum humanae menti uel cogitare uel intendere. si autem etiam generalem significare uoluit apostolus fornicationem, propter quam dixisse uideatur: omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat, sic accipiendum est et intellegendum, ut quisque, dum non adhaeret deo, qui adhaesit mundo, omnia temporalia et corporalia diligens et concupiscens, merito in corpus proprium peccare dicatur, id est uniuersae concupiscentiae carnali deditus et subditus factus tamquam totus creaturae seruus ab ipso creatore. alienus per illud initium omnis peccati superbiam, cuius superbiae initium est, ut scriptum est, apostatare a deo. a quo generalis fornicationis malo quisque alienus quodcumque aliud peccatum potuerit ut homo corruptibilis adhuc et mortalis incurrere, hoc intellegatur extra corpus esse, id est extra corporalis et temporalis omnis concupiscentiae malum alienum esse extra corpus, ut saepe dictum est, esse. tantummodo enim carnalis et generalis concupiscentiae malo per omnia fornicatur anima a deo, tamquam corporalibus et temporalibus desideriis et delectationibus inligata et deuincta in corpus proprium peccat, cuius uniuersaliter concupiscentiae seruiens incuruatur mundo et alienatur a deo; quod est, ut dictum est, initium superbiae hominis, apostatare a deo. propter quod generalis fornicationis canendam malum beatus Iohannes admonet dicens: nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt: quoniam omnia quae in mundo sunt concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi; quae non est ex patre, sed ex mundo est. et mundus transiet et concupiscentia eius; qui autem fecerit uolnntatem dei, manet in aeternum, sicut et ille manet in aeternum. ista ergo dilectio mundi, quae uniuersalem in se concupiscentiam obtinet mundi, generalis est fornicatio. qua peccatur in corpus proprium eo quod omnibus corporalibus et uisibilibus et temporalibus desideriis et uoluptatibus humanus indesinenter seruit animus ab ipso creatore uniuersorum desolatus atque derelictus.
351
[ DE SCIENTIA DEI. Omne praeteritum iam non est, omne futurum nondum est. omne igitur praeteritum et futurum deest. apud deum autem nihil deest. nec praeteritum igitur nec futurum, sed omne praesens est apud deum.
352
DE TRINA VNITATE. Omne, quod est, aliud est quo constat, aliud quo discernitur, aliud quo congruit. uniuersa igitur creatura si et est quoquo modo et ab eo quod omnino nihil est plurimum distat et snis partibus sibimet congruit, causam quoque eius trinam esse oportet, qua sit, qua hoc sit, qua sibi amica sit. creaturae autem causam, id est auctorem, deum dicimus. oportet ergo esse trinitatem, qua nihil praestantius, intellegentius et beatius inuenire perfecta ratio potest. ideoque etiam, cum ueritas quaeritur, plus quam tria genera quaestionum esse non possunt, utrum omnino sit, utrum hoc an aliud sit, utrum approbandum improbandumue sit.
353
DE DEO ET CREATVRA. Quod incommutabile est, aeternum est; semper enim eiusdem modi est. quod autem commutabile est, tempori obnoxium est; non enim semper eiusdem modi est et ideo aeternum non recte dicitur. quod enim mutatur, non manet; quod non manet, non est aeternum. idque inter immortale et aeternum est, quod omne aeternum immortale est, non omne immortale satis subtiliter et aeternum dicitur, quia, etsi semper aliquid uiuat, tamen, si mutabilitatem patiatur, non proprie aeternum appellatur, quia non semper eiusdem modi est, quamuis immortale, quia semper uiuit, recte dici possit. uocatur tamen aeternum interdum etiam quod immortale est. illud uero quod et mutationem patitur et animae praesentia, cum anima non sit, uiuere dicitur, neque immortale ullo modo et multo minus aeternum intellegi potest. in aeterno enim, cum proprie dicitur, neque quicquam praeteritum, quasi transierit, neque quicquam futurum, quasi nondum sit, sed quidquid est, tantummodo est.
354
DE LOCO DEI. Deus non alicubi est. quod alicubi enim est, continetur loco; quod continetur loco, corpus est. deus autem non est corpus. non igitur alicubi est. et tamen, quia est et in loco non est, in illo sunt potius omnia quam ipse alicubi. nec tamen ita in illo,[ ut ipse alicubi, nec tamen ita in illo] ut ipse sit locus. locus enim in spatio est, quod longitudine, latitudine, altitudine corporis occupatur; nec deus tale aliquid est: et omnia igitur in ipso sunt et locus non est. locus tamen dei abusiue dicitur templum dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. id autem nihil melius quam anima munda intellegitur.
355
DE PROVIDENTIA DEI. Fieri potest, ut per malum hominem diuina prouidentia et puniat et opituletur. nam Iudaeorum impietas et Iudam supplantauit et gentibus saluti fuit. item fieri potest, ut diuina prouidentia per hominem bonum et damnet et adiuuet, sicut ait apostolus: aliis sumus odor uitae in uitam, aliis autem odor mortis in mortem. sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit aut exercitatio iustorum— quia eadem tribula et paleam concidit et frumenta a paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit— rursum cum pax et quies a molestiis saecularibus et bonos lucretur et corrumpat malos, omnia haec diuina prouidentia pro meritis moderatur animarum. sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis nec mali amant pacem. quare ipsi quoque per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae, quae refertur ad deum, sed maliuolentiae suae mercedem accipiunt. quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse uolentibus nocetur alicui, sed bono animo beniuolentiae praesmium tribuitur: ita etiam cetera creatura pro meritis animarum rationalium uel sentitur uel latet uel molesta uel commoda est. summo enim deo cuncta bene administrante, quae fecit, nihil inordinatum in uniuerso nihilque iniustum est siue scientibus siue nescientibus nobis. sed in parte offenditur anima peccatrix: tamen, quia pro meritis ibi est ubi esse talem decet et ea patitur quae talem pati aequum est, uniuersum dei regnum nulla sua foeditate deformat. quam ob rem quoniam non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus, in sola bona uoluntate secundum legem agimus, in ceteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. gloria igitur in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis.]
356
CCCXXV. DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ET HABITV INVENTVS VT HOMO. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. Multis modis habitum dicimus: uel habitum animi, sicuti est cuiusque disciplinae perceptio usu roborata atque firmata; uel habitum corporis, secundum quem dicimus alium alio esse suculentiorem et ualidiorem, quae magis proprie habitudo dici solet; uel habitus eorum quae membris nostris commodantur extrinsecus, secundum quem dicimus uestitum, calciatum, armatum et si quid eius modi est. in quibus omnibus generibus— si quidem nomen hoc dictum est ab illo uerbo, quod est habere— manifestum est in ea re dici habitum, quae accidit alicui, ita ut iam possit etiam non habere. nam et doctrina accidit animo et sucus ac robur corporis et uestis atque arma non dubium- est quod accidant membris nostris, ita ut et imperitus possit esse animus, si ei doctrina non accederet, exile atque languidum corpus sine suco uiscerum et robore et nudus sine ueste et inermis sine annis et pede nudus sine calciamentis esse homo potest. habitus ergo in ea re dicitur, quae nobis ut habeatur accedit. uerum tamen hoc interest, quod quaedam eorum quae accidunt nobis, ut habitum faciant. non mutantur a nobis, sed ipsa nos mutant in se ipsa integra et inconcussa manentia: sicuti sapientia cum accidit homini, non ipsa mutatur, sed hominem mutat, quem de stulto sapientem facit. quaedam uero sic accidunt, ut et mutent et mutentur: sicuti cibus et ipse amittens speciem suam in corpus nostrum uertitur, et nos refecti cibo ab exilitate atque languore in robur atque ualentiam commutamur. tertium genus est, cum ipsa quae accidunt mutantur, ut habitum faciant, et quodam modo formantur ab eis quibus habitum faciunt, sicuti est uestis. nam cum proiecta uel proposita est, non habet eam formam, quam sumit, cum induitur atque inducitur membris. inducta ergo accipit formam, quam non habebat exuta, cum ipsa membra, et cum induuntur et cum exuuntur, in suo statu manent. potest esse etiam quartum genus, cum ea quae accidunt ad faciendum habitum nec mutant quibus accidunt nec ab eis ipsa mutantur, sicut anulus digito, si non nimis subtiliter attendatur. uerum tamen hoc genus aut nullum est, si diligenter discutias, aut omnino rarissimum. Cum igitur apostolus de unigenito filio loqueretur, quantum pertinet ad diuinitatem eius, secundum id, quod uerissime deus est, aequalem esse dixit patri, quod non ei fuit tamquam rapina, id est quasi alienum appetere, si semper manens in ea aequalitate nollet homine indui et hominibus ut homo apparere; sed semet ipsum exinaniuit, non formam suam mutans, sed formam serui accipiens, neque conuersus aut transmutatus in hominem amissa incommutabili stabilitate, sed tamquam uerum hominem suscipiendo ipse susceptor in similitudine hominum factus, non sibi, sed eis quibus in homine apparuit, et habitu inuentus est ut homo, id est habendo hominem inuentus ut homo est. non enim poterat inueniri ut homo ab his qui cor immundum habebant, et uerbum apud patrem uidere non poterant nisi hoc suscipiendo quod possent uidere et per quod ad illud lumen interius ducerentur. iste autem habitus non est ex primo genere; non enim manens in se natura hominis naturam dei commutauit. neque ex secundo; non enim immutauit homo deum, ut mutatus ab illo est. neque ex quarto; non enim sic assumtus est homo, ut neque ipse mutaret deum nec ab illo mutaretur. sed potius ex tertio; sic enim assumtus est, ut commutaretur ineffabiliter et excellentius atque coniunctius quam uestis ab homine, cum induitur. hoc ergo nomine habitus satis significauit apostolus, quemadmodum dixerit: in similitudinem hominum factus, quia non transfiguratione in hominem, sed habitu factus est, cum indutus est homine, quem sibi unions quodam modo atque conformans immortalitati aeternitatique sociaret sed illum habitum, qui est in perceptione sapientiae et disciplinae, Graeci f; tJl uocant, hunc autem, secundum quem dicimus uestitum uel armatum, axwa potius appellant. ex quo intellegitur de isto genere habitus locutum apostolum, quando quidem in graecis exemplaribus a% rjfia scriptum est, quod nos in latinis habitum habemus. quo nomine oportet intellegi non mutatum esse uerbum susceptione hominis, sicuti nec membra ueste induta mutantur, quam quam illa susceptio ineffabiliter susceptum suscipienti copulauerit; sed, quantum uerba humana rebus ineffabilibus coaptari possunt, ne mutatus intellegatur deus humanae fragilitatis assumtor, electum est, ut graece oxfjict et latine habitus diceretur illa susceptio. DE ALIMENTIS., Quid est, quod accipit eam rem, quam commutat, ut animal cibum? quid, quod et accipitur et commutatur ut idem cibus? quid est, quod accipitur et non commutatur, ut oculis lux, sonus auribus? sed haec per corpus accipit anima. quid est autem, quod per se ipsam accipit et commutat in se ut aliam animam, quam recipiendo in amicitiam sui similem facit? et quid est, quod per se ipsam accipit et non commutat, ut ueritatem? quare cognoscendum est et quid sit Petro dictum: macta et manduca, et quid in euangelio: et uita erat lux hominum.
357
CCCXXVI. DE EO QVOD DICTVM EST: PAENITET ME HOMINEM FECISSE. Diuinae scripturae a terreno et humano sensu ad diuinum et caelestem nos erigentes usque ad ea uerba descenderunt, quibus inter se stultissimorum etiam utitur consuetudo. itaque etiam earum affectionum nomina, quas animus noster patitur, quas longissime a deo esse seiunctas iam qui melius sapit intellegit, non dubitauerunt illi uiri, per quos locutus est spiritus sanctus, opportunissime in libris ponere. ut uerbi causa, quoniam difficillimum est, ut homo aliquid uindicet sine ira, uindictam dei, quae omnino sine ista perturbatione fit, iram tamen uocandam iudicauerunt. item quia coniugii castitatem zelando uiri custodire consueuerunt, illam dei prouidentiam, per quam praecipitur atque agitur, ne anima corrumpatur et deos alienos atque alios sequens quodam modo meretricetur, zelum dei appellauerunt. sic et manum dei uim, qua operatur, et pedes dei uim, qua omnia custodienda et gubernanda pertendit, et aures dei uel oculos dei uim, qua omnia percipit atque intellegit, et faciem dei uim, qua se manifestat atque dinoscitur, et cetera in hunc modum, propterea scilicet, quia nos, ad quos sermo dei fit, et manibus solemus operari et pedibus incedere et quo fert animus peruenire et auribus atque oculis ceterisque sensibus corporis corporalia percipere et facie innotescere, et si quid aliud ad hanc tamquam regulam pertinet. hoc modo igitur, quoniam mutare coeptum aliquod et in aliud transferre non fere solemus nisi paenitendo, quamquam diuina prouidentia serena mente intuentibus appareat cuncta certissimo ordine administrare, accommodatissime tamen ad humilem humanam intellegentiam ea quae incipiant esse neque perseuerant, quantum perseueratura sperata sunt, quasi per paenitentiam dei dicuntur ablata. CCCXXVII.
358
DE EO QVOD SCRIPTVM EST: LX SVNT REGINAE ET LXXX CONCVBINAE ET ADVLESCENTVLAE, QVARVM NON EST NVMERVS. Denarius numerus potest significare uniuersitatis scientiam. quae si ad interiora et ad intelligibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est LX; si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est LXXX. reginae ergo sunt animae regnantes in intelligibilibus et spiritalibus. concubinae, quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est: acceperunt mercedem suam. adulescentulae, quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia et diuersis dogmatibus periclitari possunt, ut numerus quod dictum est significet certam et indubitatam confirmationem scientiae.
359
[ DE TEMPORIBVS AETERNIS.. Quaeri potest, quomodo ab apostolo Paulo dictum sit: ante tempora aeterna.( si enim tempora, quomodo aeterna? nisi forte ante omnia tempora) intellegi uoluit. quia, si dixisset: ante tempora, neque addidisset: aeterna, posset accipi ante quaedam tempora, quae ante se haberent alia tempora. aeterna autem maluit( dicere quam omnia fortasse ideo, quia tempus) non coepit ex tempore. an aeterna tempora aeuum significauit, inter quod et tempus hoc distat, quod illud stabile est, tempus autem mutabile?]
360
CCCXXVIII. DE HOMINE FACTO AD IMAGINEM ET SIMILITVDINEM DEI. Cum exteriorem et interiorem hominem diuina scriptura commemoret et tantum eos discernat, ut ab apostolo dictum sit: etsi exterior homo noster corrumpitur, sed interior renouatur de die in diem: quaeri potest, utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem dei. nam illud quaerere stultum est: si unus, quis horum? quis enim dubitat eum potius qui renouatur quam eum qui corrumpitur dicere? utrum autem ambo, magna quaestio est. nam si exterior homo est Adam et interior Christus, bene ambo intelleguntur. sed cum Adam, sicut a deo factus est, bonus non manserit et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde uideri potest hoc ipsum ei fuisse carere imagine dei et similitudinem amittere. ac per hoc ipse renouatur et ipse est etiam interior. quomodo ergo est ipse exterior? an secundum corpus, ut interior sit secundum animam et interioris sit resurrectio et renouatio, quae nunc fit secundum mortem prioris uitae, id est peccati, et secundum regenerationem nonae uitae, id est iustitiae? quos item duo homines sic appellat, ut unum ueterem, quem debemus exuere, alterum nouum et eum induendum commemoret. quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem caelestis hominis, quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Christus Iesua. exterior autem homo nunc corrumpitur, futura resurrectione innouatur, cum istam mortem persoluerit, quam naturae debet lege illa, quae in paradiso per praeceptum dei data est. Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem dei, facile intellegit qui diligenter attendit quod dictum est: et fecit deus omnia bona ualde. nemo enim dubitat, quod sit ipse primitus bonus. multis enim modis dici possint res similes deo: aliae secundum uirtutem et sapientiam factae, quia in ipso est uirtus et sapientia non facta, aliae in quantum solum uiuunt, quia ille summe et primitus uiuit, aliae in quantum sunt, quia ille summe ac primitus est. et ideo quae tantummodo sunt nec tamen uiuunt aut sapiunt, non perfectae, sed exiguae sunt ad similitudinem eius, quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille supra omnia bonus, a quo bona sunt. omnia uero, quae uiuunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. quod enim uiuit, etiam est; non autem quid quid est, etiam uiuit. iam porro quae sapiunt, ita illi similitudini sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. quod enim participat sapientiae, et uiuit et est; quod autem uiuit, necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur et ideo nihil sit deo coniunctius. et sapit enim et uiuit et est: qua creatura nihil est melius. Quod si exterior homo uita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes— nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest— non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis dei, non solum quia uiuit, quod etiam in bestiis apparet, sed amplius quod ad mentem conuertitur se regentem, quam inlustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. corpus quoque hominis quia solum inter animalium terrenorum corpora non pronum in aluum prostratum est, cum sit uisibile et ad intuendum caelum erectum, quod est/ principium uisibilium, quamquam non sua, sed animae praesentia uiuere cognoscatur, tamen non modo quia est et in quantum est, utique bonum est, sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum caelum sit aptius, magis hoc ad imaginem et similitudinem- dei quam cetera corpora animalium facta iure uideri potest. tamen quia homo sine uita non recte appellatur, non corpus solum homo exterior neque sola uita, quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intellegatur. Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo dei, qui etiam filius dicitur, aliud ad imaginem et similitudinem dei, sicut hominem factum accipimus. sunt etiam qui non frustra intellegant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem, cum, si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. sed ad imaginem mentem factam uolunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa ueritate formatur; qui etiam spiritus dicitur, non ille spiritus sanctus, qui est eiusdem substantiae, cuius pater et filius, sed spiritus hominis. nam ita hos discernit apostolus: nam nemo scit, quid agatur in homine nisi spiritus hominis; et nemo scit, quid agatur in deo nisi spiritus dei. item de spiritu hominis dicit: saluum faciet spiritum uestrum, animam et corpus. et iste enim factus est a deo sicut et cetera creatura. scriptum est enim in Prouerbiis hoc modo: scito, quoniam dominus corda omnium nouit; et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia. ergo iste spiritus ad imaginem dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intellegentia ueritatis; haeret enim ueritati nulla interposita creatura. cetera hominis ad similitudinem facta uideri uolunt, quia omnis quidem imago similis est, non autem omne, quod simile est, etiam imago proprie, sed forte abusiue dici potest. sed cauendum in talibus, ne quid nimis asseuerandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne, quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia dei. nam res, quae in parte minor est quam in toto, nec indigenti animae conuenit; quanto minus maiestati dei! CCCXXVIIII.
361
DE EO QVOD AIT IN EVANGELIO: ERVNT IN VNA DOMODIVISI DVO ADVERSVS TRES ET TRES ADVERSVS DVO. EX PSALMO XLIIII. Accingere gladium tuum circa femur, potentissime. gladium tuum quid, nisi uerbum tuum? illo gladio strauit inimicos, illo gladio diuisit filium a patre, filiam a matre, nurum a socru. legimus haec in euangelio: non ueni pacem mittere, sed gladium, et: erunt in una domo quinque aduersum se, et duo aduersum tres et tres ad uersum duo erunt diuisi, id est filius aduersus patrem, filia aduersus matrem suam, nurus aduersus socrum suam. haec diuisio quo gladio facta est, Christus attulit. et re uera, fratres, etiam cotidianis exemplis uidemus haec. placet iuueni alicui seruire deo, displicet patri: diuisi sunt aduersum se. ille promittit terrenam hereditatem, ille amat caelestem: aliud iste pollicetur, aliud ille eligit. non sibi putet factam iniuriam: deus solus illi praefertur. et tamen litigat cum filio uolente seruire deo. sed fortior est ille gladius spiritalis separans quam copulans natura carnalis. fit hoc de filia aduersus matrem suam, multo magis et de nuru aduersus socrum suam. nam aliquando in una domo nurus et socrus inueniuntur haeretica et catholica, et ubi fortiter recipitur iste gladius, rebaptizationem non timemus. potuit diuidi filia aduersus matrem suam, et non potest nurus aduersus socrum suam? 4 Factum est hoc generaliter etiam in genere humano: diuisus est filius aduersus patrem. fuimus enim aliquando filii diaboli. adhuc infidelibus dictum est: uos a patre diabolo estis. et omnis infidelitas nostra unde, nisi a patre diabolo, non ille creando, sed nos imitando? iam modo uidetis filium diuisum aduersus patrem: uenit gladius ille, re renuntiat diabolo, inuenit alium patrem, inuenit aliam matrem. ille ad imitationem se praebens generat in exitium: parentes duo, quos inuenimus, in uitam terrenam generant. diuisus est filius aduersus patrem, diuisa est filia aduersus matrem suam: plebs illa, quae de Iudaeis credidit, diuisa est aduersus synagogam. diuisa est et nurus aduersus socrum suam: plebs de gentibus ueniens nurus dicitur, quia Christus sponsus filius synagogae. unde enim natus filius dei secundum carnem? ex illa synagoga ille qui dimisit patrem et matrem et adhaesit uxori suae, ut essent duo in carne una, non coniectura nostra, sed attestante apostolo dicente: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et ecclesia. dimisit enim patrem quodam modo, non omnino dimisit ueluti ad separationem, sed ad susceptionem humanae carnis. quomodo dimisit? quia, cum esset in forma dei, no. n rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinaniuit formam serui accipiens. quomodo dimisit et matrem, gentem Iudaeorum, synagogam illam haerentem ueteribus sacramentis? ad ipsam figuram pertinet quod ait: quae mihi mater, aut qui fratres? ille enim intus docebat, illi foris stabant. uidete, si non modo ita sunt Iudaei: docet Christus in ecclesia, illi foris stant. socrus ergo quae est? mater sponsi. mater sponsi domini Iesu Christi synagoga est. proinde nurus eius— ecclesia ueniens de gentibus— non consentit ad circumcisionem carnalem: diuisa est aduersus socrum suam.
362
DE EO QVOD AIT DOMINVS: DATE, ET DABITVR VOBIS. Quod dominus dicit: date, et dabitur uobis: mensuram bonam, confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum, ex illa sententia accipi potest, qua dicit alio loco: ut et ipsi recipiant t uos in tabernacula aeterna, ut plebi praeceptum uideatur quod dictum est: date, et dabitur uobis; secundum quam sententiam dicit apostolus: communicet qui cathecizatur uerbo ei qui se cathecizat in omnibus bonis. non enim diceret: dabunt in sinum uestrum; sed quia per illorum merita, quibus uel calicem aquae frigidae in nomine discipuli dederint, mercedem caelestem percipere merebuntur.
363
DE CAECO DVCE CAECI. Quod dominus dicit: numquid potest caecus caecum dncere? nonne ambo in foueam cadent? fortasse hoc ideo subiunxerit, ne sperarent a Lenitis( se) esse accepturos mensuram illam, de qua dixit: dabunt in sinum uestrum, quoniam ipsis decimas dabant. quos caecos dixit, quia euangelium non tenent, ut illam remunerationem per discipulos domini potius plebs inciperet iam sperare, quos imitatores suos uolens ostendere addidit etiam: non est discipulus super magistrum.]
364
CCCXXX. DE MAGIS PHARAONIS. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. Non oportet moueri, cum magicis artibus miracula fiunt plerumque similia miraculis, quae fiunt per sanctos sernos dei, sicut scriptum est in Exhodo, quod magi Pharaonis fecerunt nonnulla similiter, sicut fecit Moyses. non ergo haec oportet mirari,* quia omnia quae uisibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris huius non absurde fieri posse creduntur. sed hoc interest, quod, cum sancti talia faciunt in nomine dei, a deo omnium rerum de sublimioribus apparatibus iubetur inferiori creaturae; cum autem alii homines malis artibus operantur similia, in manus suas dantur, cum exaudiuntur a daemonibus. digni sunt enim, qui tali exauditione decipiantur, ut poena illis fiat hoc quod uidentur impetrare beneficium, cum eis exhibent quasi priuatim inferiores potestates quaedam miracula, ut eos habeant subiugatos, permisso tamen diuinae prouidentiae, ut pro meritis animarum suarum cuique tribuantur qiare ergo magi Pharaonis fecerunt quaedam miracula sicut Moses, famulus dei? Omnis anima partim priuati cuiusdam sui potestatem gerit, partim uniuersitatis legibus sicut publicis cohercetur et regitur. quia ergo unaquaeque res uisibilis in hoc mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam, sicut aliquot locis diuina scriptura testatur, de ea re, cui praeposita est,( quasi priuato iure agit,) aliter tamquam publice agere cogitur. potentior est enim. parte uniuersitas, quoniam et illud quod ibi priuatim agit tantum agere sinitur, quantum lex uniuersitatis sinit. sed unaquaeque anima tanto est pietate purgatior, quanto priuato suo minus delectata legem uniuersitatis intuetur eique deuote ac libenter obtemperat. est enim lex uniuersitatis diuina sapientia. quanto autem amplius priuato suo gaudet et neglecto deo, qui omnibus animis utiliter ac salubriter praesidet, ipsa sibi uel aliis quibus potuerit uult esse pro deo, suam potius in se uel in alios quam illius uel in omnes diligens potestatem, tanto est sordidatior tantoque magis poenaliter diuinis legibus tamquam publicis seruire cogitur. quanto igitur anima humana deserto deo suis honoribus uel potestate fuerit delectata, tanto magis subditur talibus potestatibus, quae priuato suo gaudent et honorari ab hominibus sicut di cupiunt: quibus diuina lege saepe conceditur, ut eis quos sibi secundum eorum merita subiugauerint priuato illo iure etiam miraculorum aliquid praestent in his rebus exhibendorum, quibus sunt infimo, sed tamen ordinatissimo potestatum gradu praepositae. sed ubi diuiua tamquam publica lex iubet, uincit utique priuatam licentiam, quamquam et ipsa priuata licentia nisi uniuersalis diuinae potestatis permissione nulla esset. ideoque fit, ut sancti dei serui, quando eos hoc donum habere utile est, secundum) publicam et quodam modo imperialem legem, hoc est summi dei potestatem, imperent infimis potestatibus ad quaedam uisibilia facienda miracula. in illis enim deus ipse imperat, cuius- templum sunt et quem contemta sua priuata potestate ardentissime diligunt; in magicis autem imperationibus ad inlecebram deceptionis, ut sibi subiugent eos quibus talia concedunt, praestant effectum precibus et mysteriis eorum, priuato illo iure largientes quod sibi licet largiri honorantibus se sibique seruientibus et quaedam secum in sacramentis suis pacta seruantibus. et quando uidentur impetrare magi, per sublimiorum nomina inferiores terrent et nonnulla uisibilia, quae propter infirmitatem carnis magna uidentur hominibus non ualentibus aeterna contueri, quae per se ipsum praestat dilectoribus suis uerus deus, mirantibus exhibent. haec autem permittit deus iuste omnia moderans, ut pro cupiditatibus et electionibus seruitutes eorum libertatesque distribuat. et si quando inuocatione summi dei aliquid pro suis malis cupiditatibus impetrant, uindicta est illa, non gratia. non enim frustra dicit apostolus: tradidit illos deus in desideria cordis illorum. quorundam enim peccatorum perpetrandorum facilitas poena est aliorum praecedentium. Quod autem dominus dicit: non potest satanas satanan excludere, ne forte quisquam utens nominibus aliquarum infimarum potestatum, cum daemonium excluserit, falsam putet esse istam domini sententiam, ad hoc intellegat dictum, quia hoc modo satanas etiam corpori aut corporis sensibus parcit, ut ipsi hominis uoluntati per impietatis errorem triumpho maiore dominetur. hoc autem modo non exit satanas, sed potius in intima ingreditur, ut in eo sic operetur, quemadmodum dicit apostolus: secundum principem potestatis aeris huius, qui nunc operatur in filiis diffidentiae. non enim sensus corporis eorum turbabat atque torquebat ant eorum corpora conlidebat, sed in eorum uoluntate uel potius cupiditate regnabat.. Quod autem dicit pseudoprophetas multa signa et prodigia facturos, ita ut fallant, si fieri potest, etiam electos, admonet utique, ut intellegamus quaedam miracula etiam sceleratos homines facere, qualia sancti facere non possunt. nec tamen ideo potioris loci apud deum esse arbitrandi sunt. non enim acceptiores erant deo quam populus Israhel magi Aegyptiorum, quia non poterat ille populus facere quod illi faciebant, quamuis Moses in uirtute dei maiora potuerit. sed ideo non omnibus sanctis ista tribuuntur, ne perniciosissimo errore decipiantur infirmi, existimantes in talibus factis esse maiora dona quam in operibus iustitiae, quibus uita aeterna comparatur. propterea dominus prohibet hinc gaudere discipulos, cum ait: nolite in hoc gaudere, quia spiritus uobis subditi sunt, sed gaudete, quoniam nomina uestra scripta sunt in caelo. Cum ergo talia faciunt magi, qualia nonnumquam sancti faciunt, talia quidem uisibiliter esse apparent, sed et diuerso fine et diuerso iure fiunt. illi enim faciunt quaerentes gloriam suam, illi quaerentes gloriam dei; et illi faciunt per quaedam potestatibus concessa in ordine sue quasi priuata commercia uel beneficia, illi autem publica administratione iussu eius cui cuncta creatura subiecta est. aliter enim cogitur possessor equum dare militi, aliter eum tradet emtori uel cuilibet donat aut commodat. et quemadmodum plerique mali milites, quos imperialis disciplina commendat, signis imperatoris sui nonnullos possessores territant et ab eis aliquid, quod publice on iubetur, extorquent: ita nonnumquam mali christiani uel chismatici uel haeretici per nomen Christi ant uerba aut acramenta christiana exigunt aliquid a potestatibus, quibus honoris Christi cedere indictum est. cum autem malis iubenibus uoluntate cedunt, ad seducendos homines cedunt, quorum errore laetantur. quapropter aliter magi faciunt miracula, aliter boni christiani, aliter mali christiani: magi per priuatos contractus; boni christiani per publicam iustitiam, mali christiani per signa publica iustitiae. nec mirum est, quod haec signa ualent, cum ab eis adhibentur, quando etiam cum usurpantur ab extraneis, qui omnino suum nomen ad istam militiam non dederunt, propter honorem tamen excellentissimi imperatoris ualent. ei quibus fuit ille de quo discipuli domino nuntiauerunt, quod in nomine eius eiceret daemonia, quamuis cum eis non sequeretur. cum autem non cedunt his signis huius modi potestates, deus ipse prohibet occultis modis, cum id iustum atque utile iudicat.( nam nullo modo ulli spiritus audent) haec signa contemnere; contremescunt enim haec, ubicumque illa conspexerint. sed nescientibus hominibus aliud iubetur diuinitus uel ad confundendos malos, cum eos oportet confundi, sicut de Sceuae filiis in Actibus apostolorum legimus, quibus ait immundus spiritus: Iesum scio et Paulum noui; uos autem qui estis? uel admonendos bonos, ut proficiant in fide, atque ista non iactanter, sed utiliter possint; uel ad discernenda dona membrorum ecclesiae, sicut apostolus dicit: numquid omnes uirtutes? numquid omnes dona habent curationum? propter has ergo causas plerumque, ut dictum est, nescientibus hominibus iubetur diuinitus, id est ut his signis adhibitis huius modi potestates uoluntati hominum non obtemperent. Yt autem mali bonis saepe temporaliter noceant, potestatem in eos accipiunt ad maiorem bonorum utilitatem propter exercitationem patientiae. itaque anima christiana semper inuigilet in tribulationibus suis sequi uoluntatem domini sui, ne ordinationi dei resistendo adquirat sibi grauius iudicium. quod enim ipse dominus agens hominem Pontio Pilato dixit, et diabolo hoc Iob posset dicere: non haberes in me potestatem, nisi data tibi esset desuper. non ergo eius uoluntas( cuius malitiae potestas in bonos datur, sed eius uoluntas) a quo haec potestas datur, debet nobis esse carissima, quoniam tribulatio patientiam operatur, patientia uero probationem, probatio uero spem; spes uero non confundit, quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis. CCCXXXI.
365
ADVERSVS MATHEMATICOS. EX LIBRO SVPRA SCRIPTO. Non eos appellarunt mathematicos ueteres qui nunc appellantur, sed illos qui temporum numeros motu caeli ac siderum peruestigarunt: de quibus rectissime dicitur in scripturis sanctis: iterum nec his debet ignosci. si enim tantum potuerunt scire, ut possint aestimare saeculum, quomodo huius dominum non facilius inuenerunt? mens enim humana de uisibilibus iudicans potest agnoscere omnibus uisibilibus se ipsam esse meliorem. quae tamen cum etiam se propter defectum profectumque in sapientia fatetur esse mutabilem, inuenit supra esse incommutabilem ueritatem atque ita adhaerens post ipsam— sicut dictum est: adhaesit anima mea post te— beata efficitur, intrinsecus inueniens etiam omnium uisibilium creatorem atque dominum, non quaerens extrinsecus uisibilia quamuis caelestia, quae aut non inueniuntur aut cum magno labore frustra inueniuntur, nisi ex eorum quae foris sunt pulchritudine inueniatur artifex, qui intus est et prius in anima superiores, deinde in corpore inferiores pulchritudines operatur. Aduersus eos autem qui nunc appellantur mathematici, nolentes actus nostros corporibus caelestibus subdere et nos uendere stellis ipsumque pretium, quo uenditur, a nobis accipere, nihil uerius et breuius dici potest quam eos non respondere nisi acceptis constellationibus; in constellationibus autem notari partes, quales trecentas LX dicunt habere signiferum circulum; motum autem caeli per unam horam fieri in XV partibus, ut tanta mora XV partes oriantur, quantum tenet una hora; quae partes singulae LX minutas habere dicuntur. minutas autem minutarum iam in constellationibus, de quibus futura praedicere se dicunt, non inueniunt. conceptus autem geminorum quoniam uno concubitu efficitur testantibus medicis, disciplina quorum multo est certior atque manifestior, tam paruo puncto temporis contingit, ut in duas minutas minutarum non tendatur. unde ergo in geminis tanta diuersitas actionum et euentuum et uoluntatum, quos necesse est eandem constellationem conceptionalem habere et amborum unam constellationem dari mathematico tamquam unius hominis? si autem ad genitales constellationes se tenere uoluerint, ipsis geminis excluduntur, qui plerumque ita post inuicem funduntur ex utero, ut hoc temporis interuallum rursus ad minutas minutarum reuertatur, quas tractandas in constellationibus numquam accipiunt nec possunt tractare. cum autem multa uera eos dixisse praedicatur, ideo fit, quia non tenent homines memoria falsitates erroresque illorum, sed non intenti nisi in ea quae illorum responsis prouenerint ea quae non prouenerint obliuiscuntur et ea commemorant quae non arte illa, quae nulla est, sed quadam obscura rerum sorte contiflgunt. I quod si peritiae illorum uolunt tribuere, dicant artificiose; diuinare etiam mortuas membranas scriptas quaslibet, de quibus plerumque pro uoluntate sors exit. quod si non arte de codicibus exit saepe uersus futura pronuntians, quid mirum, si etiam ea animo loquentis non arte, sed sorte exit aliqua praedictio futurorum?
366
. DE VERBO. EX LIBRO S. S. In principio erat uerbum. quod graece Xoyog dicitur, latine et rationem et uerbum significat. sed hoc loco melius uerbum interpretamur, ut significetur ad patrem respectus, sed ad illa etiam quae per uerbum facta sunt operatiua potentia. ratio autem, etsi nihil per illam fiat, recte ratio dicitur.
367
[ QVARE FILIVS DEI IN HOMINE APPARVIT ET SPIRITVS SAKCTVS IN COLVMBA.- Quia ille uenit, ut exemplum uiuendi demonstaret hominibus, ille, ut donum ipsum, quo bene uiuendo peruenitur, significaret, apparuit. utrumque autem uisibiliter factum est propter carnales ab his quae oculis corporeis cernunt, ad ea quae mente intelleguntur sacramentorum gradibus transferendos. nam et uerba sonant et transeunt, nec tamen ea quae uerbis significantur, cum aliquid diuinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.)
368
CCCXXII. DE EO QVOD SCBIPTVM EST IN EVANGELIO: SINE IPSO FACTVM EST NIHIL, ET DE DVABVS PRAEPOSITIONIBVS DE ET EX. EX LIBRO DE NATVBA BONI. In principio erat uerbum, et uerbum erat apud deum, et deus erat uerbum. hoc erat in principio apud deum. omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, id est: non est factum sine ipso aliquid. Neque enim audienda sunt deliramenta hominum, qui nihil hoc loco aliquid intellegendum putant et ad huius modi uanitatem propterea putant cogi posse aliquem, quia ipsum nihil in fine sententiae positum est." ergo" inquiunt" factum est et ideo, quia factum est, ipsum nihil aliquid est." sensum enim perdiderunt studio contradicendi nec intellegunt nihil interesse, utrum dicatur: sine illo factum est nihil, an: sine illo nihil factum est, quia, si illo ordine diceretur: sine illo nihil factum est, possint nihilominus dicere ipsum nihil aliquid esse, quia factum est. quod enim re uera est aliquid, quid interest, utrum ita dicatur: sine illo facta est domus, an: sine illo domus est facta, dum intellegatur aliquid sine illo factum, quod aliquid domus est? ita quia dictum est: sine illo factum est nihil, quoniam nihil utique non est aliquid, quando uere et proprie dicitur, siue dicatur: sine illo factum est nihil, siue: sine illo nihil est factum, uel: nihil factum est, nihil interest. quis autem uelit loqui cum hominibus, qui hoc ipsum quod dixi: nihil interest, possunt dicere:" ergo interest aliquid, quia ipsum nihil aliquid est"? hi autem qui sanum habent cerebrum, rem manifestissimam uident hoc idem intellegi, cum dixi: nihil interest, quod intellegeretur, si dicerem: interest nihil. at isti si alieni dicant:" quid fecisti?" et ille respondeat nihil se fecisse, consequens est, ut ei calumnientur dicentes:" fecisti ergo aliquid, quia nihil fecisti; ipsum enim nihil aliquid est." habent t autem et ipsum dominum in fine sententiae ponentem hoc uerbum, ubi ait: in occulto locutus sum nihil. ergo legant et taceant. Quia ergo deus omnia, quae non de se genuit, sed per uerbum suum fecit, non de his rebus, quae iam erant, sed. de his quae omnino non erant, hoc est de nihilo fecit— ita dicit apostolus: qui uocat ea quae non sunt, tamquam sint; apertius autem in libro Macchabaeorum scriptum est: oro te, fili, respice ad caelum et terram et omnia, quae in eis sunt: uide et scito, quia non erant ex quibus fecit nos dominus deus; et illud quod in psalmo scriptum est: ipse dixit, et facta sunt— manifestum, quod non de se ista genuerit, sed in uerbo atque imperio fecerit. quod autem non de se, utique de nihilo; non enim erat aliud, unde faceret. de quo apertissime apostolus dicit: quo n i am ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Ex ipso autem non hoc significat quod de ipso. quod enim de ipso est, dicit et ex ipso; non autem omne, quod ex ipso est, recte dicitur de ipso. ex ipso enim caelum et terra, quia ipse fecit ea; non autem de ipso, quia non de substantia sua. sicut aliquis homo si gignat filium et faciat domum, ex ipso filius, ex ipso domus; sed filius de ipso, domus de terra et ligno, sed hoc, quia homo est, qui non potest aliquid etiam de nihilo facere. deus autem, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, non opus habebat aliqua materia, quam ipse non fecerat, adiuuari omnipotentiam suam. Cum autem audimus: omnia ex ipso et per ipsum et in ipso, omnes utique naturas intellegere debemus, quas naturaliter sunt. neque enim ex ipso sunt peccata, quae naturam non seruant, sed uitiant. quae peccata ex uoluntate esse peccantium multis modis sancta scriptura testatur, praecipue illo quo dicit apostolus: existimas autem hoc, o homo, qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea, quoniam tu effugies iudicium dei? an diuitias benignitatis et patientiae eius et longanimitatis contemnis, ignorans, quoniam patientia dei ad paenitentiam te adducit? secundum duritiam antem cordis tni et cor impaenitens thesaurizas tibi iram in diem irae et renelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Nec tamen, cum in deo sint uniuersa quae condidit, inquinant eum qui peccant, de cuius sapientia dicitur: attingit autem a( fine usque ad) finem fortiter et disponit omnia suauiter, omnia propter suam munditiam, et nihil inquinatum in eam incurrit. oportet enim, ut sicut deum incorruptibilem et incommutabilem, ita consequenter etiam incoinquinabilem credamus. CCCXXIII.
369
DE CORPORE DOMINI POST RESVRRECTIONEM. EX EPISTVLA AD CONSENTIVM DE EADEM RE CONSVLENTEM. Quaeris, utrum nunc corpus domini ossa et sanguinem habeat aut reliqua carnis liniamenta. Quid, si adderes, utrum etiam uestimenta, nonne augeretur quaestio? qua causa, nisi quia ea quae in usu uitae huius nostrae corruptibilia nouimus, sine corruptione cogitare uix possumus, cum diuinorum miraculorum quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora? nam si uestis Israhelitarum per tot annos in heremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calciamentorum tamdiu sine labe durauit, potest utique deus quorumlibet corporum per quantum uoluerit tempus incorruptam protendere qualitatem. ego proinde domini corpus ita in caelo esse credo, ut erat, quando ascendit in caelum. dixerat autem discipulis suis, ut in euangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus et illud quod uidebant non corpus, sed spiritum esse putantibus: uidete manus meas et pedes; palpate et uidete quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere. sic eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in caelum, deductus aspectibus. ibi uox angelica sonuit: sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in caelum. fides adsit, et nulla quaestio remanebit. Nisi forte de sanguine requirendum est, quia, cum dixisset: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, non addidit: sanguinem. 11- on ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere et de compendio, si» placet, finita sit quaestio. fortassis enim accepta occasione sanguinis urguebit nos molestior perscrutator et dicit: si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flauum et fel nigrum, quibus quattuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caueat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat. Ex consuetudine rerum expertarum inexperta opera diuina infirmitas metitur humana et acutule sese garrire arbitratur, Quam. dicit: si caro est, et sanguis est; si sanguis est, et ceteri humores; si ceteri humores, ergo et corruptio. eo modo diceret: si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo et uirorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit. si autem hoc in tribus uiris miraculum factum esse non dubitat quisquis de diuinis operibus recte sapit, cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi fecisse illud corpus nec igne nec fame nec morbo nec senio nec ulla ui alia, qua solet humana corpora labefactare corruptio? quod si quisquam dicit non carni trium illorum uirorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem, quid ueremur, ne carnem facere nequiuerit non posse corrumpi qui fecit ignem non posse corrumpere? nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius; simul enim et hominum corpora non urebat, ne posset nocere, et ligna fornacis urebat, ut posset ardere. sed qui etiam ista non credunt, nimium de diuina potestate diffidunt nec cum eis uel ad eos nunc sermo nobis est. qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciunt quae fideliter quaerunt. ualet igitur diuina potentia de ista uisibili atque tractabili natura corporum quibusdam manentibus auferre quas uoluerit qualitates, ac per hoc ualet etiam membra mortalia formae liniamentis manentibus, corruptione uero mortalitatis emortua stabili uigore firmare, ut absit labes, adsit effigies, assit motio, absit fatigatio, adsit uescendi potestas, absit esuriendi necessitas. Constat itaque neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod, licet corruptionem putredinis in sepulchro non uiderit— unde scriptum est: nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem— clauis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est nunc esse in gloria uitae aeternae, et quod ex infirmitate potuit crucifigi nunc in uirtute regnare, et quod erat corpus animale— quoniam ex Adam sumtus est— nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est.
370
CCCXXXIIII. DE CORPORE ANIMALI ET CORPORE SPIRITALI. EX EADEM EPISTVLA AD CONSENTIVM. Dixit apostolus: seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. proinde sicut animale corpus non est anima, sed corpus, et spiritale corpus ita non est spiritus, sed corpus. quis porro audeat opinari uel Christi corpus non spiritale resurrexisse uel, si spiritale resurrexit, non iam corpus fuisse, sed spiritum, cum hanc opinionem discipulorum refellat, ubi, cum eum uidentes existimarent se spiritum uidere, ait: palpate et uidete, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere? iam igitur illa caro spiritale erat corpus;( nec tamen spiritus erat, sed corpus,> nulla ulterius morte ab anima resoluendum atque separandum, sicut corpus animale, quale animatum est dei flatu, cum factus est homo in animam uiuam, etiam ipsum ei animali spiritale sine mortis interuentu futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam deus. seruatae iustitiae daret coronam. Vnde dominus Christus per nos ad nos uenit, cum peccatores iustus inuenit, per stratum quodam modo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit, qui utique, si uoluisset, cum corpore immortali primitus aduenisset. sed quia nos humilitate filii dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit et fidei nostrae meritum ac praemium uirtute suae resurrectionis ostendit. ideo sequitur apostolus et dicit: nouissimus Adam in spiritum uiuificantem, siue intellegatur primus Adam, qui de puluere ante formatus est, nouissimus autem Adam, qui de uirgine procreatus est, sine in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, nouissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam uiuentem et spiritum uiuificantem hoc interesse uoluit, ut illic sit corpus animale, hic spiritale. anima quippe in corpore animali uiuit, sed non uiuificat usque ad auferendam corruptionem; in corpore uero spiritali, quoniam perfecte adhaerens deo unus spiritus est, sic uiuificat, ut spiritale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem. Et nos, inquit, commutabimur. ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt, sed, sicut dominus in euangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem uitae, qui mala egerunt, in resurrectionem iudicii, iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: qui non credit, inquit, iam iudicatus est. proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam, quae nec doloris corruptionem pati potest; illa namque fidelium est atque sanctorum. isti uero perpetua corruptione cruciabuntur, quia ignis eorum non extinguetur et uermis eorum non morietur. Quid sibi ergo uult ista distinctio: et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur, nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his iusti etiam immutabuntur in illam incorruptelam, cui omnino nulla possit nocere corruptio? ac per hoc qui non commutabuntur in eam, incorrupti quidem resurgent in integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. a quo auditu malo iustus non timebit. de illa uero commutatione iustorum cum dixisset: nos commutabimur, tamquam quaereremus, quomodo istud fiat uel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis; secundum enim qualitates hoc loco carnem et sanguinem nuncupauit. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit, sicut scriptum est: ne forte temtauerit uos qui temtat et inanis sit labor noster, atque hic intellegitur diabolus, tamquam deus omnino non temtet, de quo alio loco scriptura dicit: ipse autem neminem temtat, nec contraria est ista sententia ei qua dicitur: temtat nos dominus deus uester, sed soluitur quaestio, cum uocabulum temtationis diuersas intellegentias habet eo, quod alia sit temtatio deceptionis, alia temtatio probationis; secundum illam non intellegitur qui temtat, nisi diabolus; secundum hanc uero temtat deus: ita cum dicitur: caro possidebit regnum dei, et: caro et sanguis non possidebit regnum dei, etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit quaestio, quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: spiritus ossa et carnem non habet, sicut me uidetis habere, possidet regnum dei; caro autem cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. hoc enim expositum est, cum diceretur: caro et san g u is. regnum dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est: neque corruptio incorruptionem possidebit, sicut satis, quantum arbitror, disseruimus. CCCXXXV.
371
VTRVM SINGILLATIM A CREATORE DEO CORPORVM LINIAMENTA FORMENTVR. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA.. Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore deo corporum liniamenta formentur, non te mouebit, si, quantum potest humana mens, potentiam diuinae operationis intellegas. quomodo enim negare poterimus deum etiam nunc operari, cuncta, quae creantur, cum dominus dicat: pater meus usque nunc operatur? unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. cum ergo natura rerum a creatore administratur et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, deus usque nunc operatur. nam si deus nunc ista non\' format, quomodo legitur: priusquam te formarem in utero, noui te? quomodo etiam accipi potest: quod si faenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, deus sic uestit? nisi forte credendum est faenum a deo uestiri et a deo corpora non formari. cum enim dixit: uestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. unde est etiam illud apostoli de seminibus, quod supra commemoraui: non, inquit, corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum fere tritici aut alicuius ceterorum; deus autem dat illi corpus, quomodo uoluerit. non dixit:" dedit" aut" disposuit", sed dat, ut creatorem intellegas efficaciam sapientiae suae rebus, quae cotidie suis temporibus oriuntur, condendis adhibere. de qua sapientia dictum est: pertendit a fine usque ad finem fortiter et, non dixit: disposuit, sed: disponit omnia suauiter. multum est enim uel tenuiter sapere, quomodo commutabilia et temporalia non commutabilibus et temporalibus creatoris motibus, sed aeterna, stabili uirtute condantur.
372
CCCXXXVI. DE ANIMAE QVAESTIONE. EX EPISTVLA SVPRA SCRIPTA. Vis etiam per me scire, utrum dei flatus ille in Adam idem ipse sit anima. breuiter respondeo: aut ipse est aut ipso anima facta est. sed et si ipse est, factus est. de anima quippe loquitur per Esaiam prophetam deus, ubi dicit: omnem flatum ego feci. quod sequentia satis indicant; sequitur enim: propter peccatum modicum quid contristaui illum, id est ipsum flatum, et cetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeant. in hac enim quaestione maxime cauendum est, ne anima non a deo facta natura, sed ipsius dei substantia, tamquam unigenitus dei filius, quod est uerbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur. tamquam illa natura atque substantia, qua deus est quidquid est, commutabilis esse possit; quod esse animam nemo non sentit, qui se habere animam sentit. nam quod attinet ad eius originem, qua fit, ut sit in corpore, utrum de illo uno sit qui primum creatus est, quando factus est homo in animam uiuam, an similiter fiant singulis singulae, nec tunc sciebam nec adhuc scio. EX EPISTVLA AD OPTATVM PRIMA. Non erubescendum est homini confiteri se nescire quod nescit, ne, dum se scire mentitur, numquam scire mereatur. quis autem negat non unius tantum, sed omnis animae creatorem deum atque factorem, nisi qui eius eloquiis apertissime refragatur? sine ulla quippe ambiguitate per prophetam dicit: omnem flatum ego feci, animas uidelicet intellegi uolens, quod uerba consequentia manifestant. non utique unum, quem facto ex terra homini primo inspirauit, sed omnem flatum ipse fecit, ipse adhuc facit. quaeritur tamen, utrum omnem flatum ex illo uno flatu, sicut omne corpus hominis ex illo uno corpore faciat, an uero noua quidem corpora faciat ex uno, animas autem nouas ex nihilo. quis enim congrua suis originibus genera rerum etiam de seminibus facit, nisi qui ipsa semina sine seminibus fecit? sed ubi res naturaliter obscura nostrum modulum uincit et aperta diuina scriptura non subuenit, temere hinc aliquid definire humana coniectura praesumit. secundum uitas autem, quas proprias habere incipiunt, nouos homines dicimus nasci sine anima sine corpore. at uero secundum originale peccatum ueteres nascuntur; ideo baptismate. renouantur. Aliquid ergo certum de animae origine nondum in scripturis canonicis repperi. nam qui nouas sine ulla propagatione asserunt animas fieri, inter testimonia, quibus id nituntur ostendere, proponunt etiam illa duo quae paulo ante commemoraui: qui fingit spiritum hominis in ipso, et: qui fingit singillatim corda hominum. de quibus uides quemadmodum possit a resistentibus responderi: utrum enim, cum fingit, ex aliquo fingat an ex nihilo, incertum est. illud tamen inter cetera testimonium uidetur esse praecipuum, quod in libro Salomonis Ecclesiaste legitur: et reuertetur puluis in terram, sicut erat, et spiritus reuertetur ad deum, qui dedit eum. sed facillime respondetur: corpus in terram, de qua factum est primum hominis corpus, et spiritus ad deum, a quo facta est prima hominis anima." sicut enim nostrum corpus" inquiunt"( quamuis) ex primo illo corpore propagatum sit, eo tamen redit unde ipsum primum corpus effectum est, sic anima nostra, quamuis ex illa anima propagata, non ad nihilum, quia immortalis est, sed ad illum redit a quo ipsa prima anima facta est." ac per hoc illud quod scriptum est de spiritu cuiusque hominis, quod redeat ad deum, qui dedit eum, non soluit istam obscurissimam quaestionem, quia, siue ex illo uno siue ex nullo alio, deus utique dedit eum. Itemque illi qui propaginem animarum inconsiderata temeritate defendunt, inter alia testimonia, quae suae causae suffragari arbitrantur, nullum quasi manifestius et expressius pro se possunt putare proferendum, quam id quod in Genesi scriptum est: omnes autem animae, quae introierunt cum Iacob in Aegyptum, qui exierunt de femoribus eius. hoc enim uelut euidentissimo testimonio possunt credi animae in filios ex parentibus propagari, quoniam satis aperte dictum uidetur animas etiam de femoribus Iacob, non sola exisse corpora filiorum, ut eo modo etiam illud intellegi uelint a parte totum, quod dixit Adam, cum illi mulier eius ostenderetur: hoc nunc os ex ossibus meis et caro des carne mea; non enim dixit: et anima de anima mea. sed ita fieri potest, ut carne nominata utrumque intellegatur, sicut hic animas nominauit et tamen etiam corpora in filiis intellegi uoluit. Sed hoc testimonium certe quasi tam clarum atque manifestum enodandae huic quaestioni non sufficit, nec si ita legeretur genere feminino: quae exierunt de femoribus eius, ut animas intellegeremus, quae exierunt. ideo autem non sufficeret, quoniam et animae nomine corpus solum posse significari modo quodam locutionis ostenditur, quo significatur per id quod continetur id quod continet, sicut ait quidam: uina coronant, cum coronarentur uasa uinaria; uinum enim continetur, uas continet. sicut ergo appellamus ecclesiam basilicam, qua continetur populus, qui uere appellatur ecclesia, ut per nomen ecclesiae, id est populi, qui continetur, significemus locum, qui continet: ita, quod animae corporibus continentur, intellegi corpora filiorum per nominatas animas possunt. sic enim melius accipitur etiam illud, quod lex inquinari dicit eum qui intrauerit super animam mortuam, hoc est super defuncti cadauer, ut nomine animae mortuae mortuum corpus intellegatur, quod animam continebat, quia et absente populo, id est ecclesia, locus tamen ille nihilominus ecclesia dicitur. haec responderentur, si, ut dixi, feminino genere positum esset: quae exierunt de femoribus Iacob, id est quae animae. nunc uero cum masculinum genus sit positum, id est qui exierunt de femoribus Iacob, quis non ita intellegere malit: omnes animae eorum qui exierunt ex femoribus eius, id est animae hominum, ut etiam sic possint intellegi secundum corpus tantummodo exisse de femoribus patris, quorum erant illae animae, per quarum numerum intelleguntur tot homines? INTER CETERA. Si ergo ita potes animarum asserere sine ulla propagine nouitatem, ut ratione iusta et a fide catholica non aliena etiam peccato primi hominis ostendantur obnoxiae, assere quod sentis, ut potes. si autem non eas aliter potes a propagatione facere alienas, nisi ut simul facias ab omni peccati uinculo liberas, cohibe te ab huius modi disputatione omni modo. non est enim falsa in baptismate remissio peccatorum nec uerbo tenus dicitur, sed ueraciter agitur. INTER CETERA. Vt autem et a me tua dilectio de hac quaestione aliquid audiat definitum, non parui aestimandum, immo praecipue necessarium atque retinendum, quomodolibet se origo habeat animarum, siue ex illa una siue ex nulla alia propagentur, mediatoris tamen animam nullum ex Adam traxisse peccatum dubitare fas non est. si enim nulla propagatur ex altera, ubi omnes tenentur propagata carne peccati, quanto minus credendum est ex propagine peccatrici animam uenire non potuisse, cuius caro uenit ex uirgine, non libidine concepta, sed fide, ut esset in similitudine carnis peccati, non in carne peccati. si autem peccato primae animae peccatricis ideo ceterae tenentur obnoxiae, quia ex illa sunt propagatae, profecto illa quam sibi unigenitus coaptauit aut peccatum inde non traxit aut omnino inde non tracta est. neque enim non potuit animam sibi trahere sine peccato qui soluit nostra peccata, aut qui nonam creauit ei carni, quam sine parente fecit ex terra, non potuit nouam creare carni, quam sine uiro sumsit ex femina. INTER CETERA. Ego enim adhuc, fateor, non inueni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat— unde dubitare fas non est— et ipsa ex Adam non trahatur. quod mihi diligentius inquirendum quam inconsultius asserendum est. INTER CETERA. Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus, utrum dubitare debeamus. de dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. uides, quemadmodum apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore an extra corpus raptus sit in tertium caelum; siue hoc siue illud, nescio, inquit, deus soit. cum ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam uitam ex propagine an sine propagine uenerit, cum eam utrolibet modo a summo et uero deo factam esse non dubitem, cur mihi non sit fas dicere: scio animam meam ex opere dei subsistere et prorsus opus dei esse, sine ex propagine, sicut< corpus, sine extra propaginem, sicut) illa quae primo homini data est, nescio, deus scit? unum horum uis ut confirmem. possem, si nossem. quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod nescio. si autem nescis sicut ego, ora sicut et ego, ut siue per quemlibet seruum suum siue per se ipsum magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: ne uelitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister uester, Christus; si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia nouerimus, qui nouit non solum quid doceat, uerum etiam quid nobis discere expediat. Nam confiteor dilectioni tuae cupiditatem meam: cupio quidem et hoc scire quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur desideratus omnibus gentibus et quando regnum sanctorum futurum sit, quam unde in hanc terram uenire coeperim. et tamen illud cum ab illo qui scit omnia discipuli sui, nostri apostoli, quaererent, responsum acceperunt: non est uestrum scire tempora, quae pater in sua posuit potestate. quid, si et hoc scit non esse nostrum scire, sicut et tempora, quae pater in sua posuit potestate? utrum autem originem animarum, quam nondum scio, an sit scire, id est pertineat I ad nos id scire, ne hoc quidem scio. nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare, quamdiu nescio, uerum etiam quaerere iam desisterem. nunc autem quamuis tam sit obscurum atque profundum, ut plus illic docendi caueam( temeritatem, quam discendi habeam) cupiditatem, tamen et hoc etiam uellem scire, si possem. et licet multo amplius sit necessarium quod ait ille sanctus: notum mihi fac, domine, finem meum— non enim ait: initium—( utinam tamen nunc initium,) quod ad istam quaestionem attinet, me lateret. Verum de ipso quoque initio meo ingratus doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse, non corpus, eumque rationalem uel intellectualem scio, nec eam dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari et a uita dei, cuius participatione beata fit, alienari potest, et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc uitam uel bene uel male sit, amittere non potest. scio etiam non eam pro actibus. ante carnem gestis includi in carne meruisse, sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, nec si unius diei, sicut scriptum est, fuerit uita eius super terram. ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci: unde et paruulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. haec tam multa nec parua de initio uel de origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor et nosse confirmo. quapropter si nescio in origine animarum, utrum illas deus hominibus ei propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo quam nescire; sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam uelut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare forte non debeo. Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me et uis, ut unum horum definiam, utrum animae ceterae omnes ex illo uno homine sicut corpora per propaginem an sine propagine sicut illius unius a creatore singulis fiant— ab ipso enim fieri, sine sic sine sic, non negamus— patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresem detestabilem detestabiliter incurramus. si hoc quod ego interrogo nec tu scis, sine me patienter utramque nescire, quod tu interrogas et quod ego. si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod uis ut respondeam nihil ibi iam metuens respondebo. peto ergo, ne suscenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare quid quaeras. quod cum inueneris, confirmare non dubites quod quaerebas. Et hoc quidem sanctitati tuae scribendum putaui, qui propaginem animarum iam quasi certus improbandam existimas. ceterum si illis qui hanc asserunt rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id quod se nosse arbitrantur ignorent, et, ne hoc asserere auderent, quanta ratione formidare deberent ostenderem.« CCCXXVII.
373
QVOD BAPTIZATI NON A MORTE COMMVNI, SED A SVPPLICIO LIBERENTVR AETERNO, A QVO ETIAM PRIMOS HOMINES DICIT PER DOMINI SANGVINEM LIBERATOS. ET CVR DAVID PECCATO REMISSO QVOD DEVS PER PROPHETAM FVERAT MINATVS IM- PLEVERIT, ET DE MVSTERIO NVMERI VICENNALIS VEL DE S. S. ANIMAE QVAESTIONE. EX LIBRO DE BAPTISMO PARVVLORVM n, PROPE FINEM. Nequaquam igitur in morte pro iustitia subeunda uel contemnenda laudaretur praecipua patientia, si mortis non esset magna multumque dura molestia. cuius timorem qui uincit ex fide, magnam ipsius fidei comparat gloriam iustamque mercedem. unde mirandum non est et mortem corporis non fuisse euenturam homini, nisi praecessisset peccatum, cuius etiam talis poena consequeretur, et post remissionem peccatorum eam fidelibus euenire, ut in eius timore uincendo exerceatur fortitudo iustitiae. Caro enim, quae primo facta est, non erat caro peccati, in qua noluit homo inter delicias paradisi seruare iustitiam. unde statuit deus, ut post eius peccatum propagata caro peccati ad recipiendam iustitiam laboribus et molestiis niteretur. propter hoc etiam de paradiso dimissus Adam contra, Aedem habitauit, id est contra sedem deliciarum, ut significaret, I quod in laboribus, qui sunt deliciis contrarii, erudienda esset caro peccati, quae in deliciis oboedientiam non seruauit, antequam esset caro peccati. sicut ergo illi primi homines postea iuste uiuendo— unde merito creduntur per domini sanguinem ab extremo supplicio liberati— non tamen illa uita meruerunt ad paradisum reuocari: sic et caro peccati, etiam si remissis, peccatis homo in ea iuste uixerit, non continuo meretur eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati., Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha Dauid in libro Regnorum, ad quem propheta cum missus esset eique propter peccatum, quod admiserat, euentura mala ex iracundia dei comminaretur, confessione peccati ueniam meruit respondente propheta, quod illud ei flagitium facinusque remissum est; et tamen consecuta sunt quae deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio. quare et hic non dicitur: si deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato quod erat minatus impleuit? nisi quia rectissime, si dictum fuerit, respondebitur remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda uita impediretur aeterna, subsecutum uero illius comminationis exemplum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur. sic et mortem corporis et propter peccatum deus homini inflixit et post peccatorum remissionem propter exercendam iustitiam non ademit. Teneamus ergo fidei indeclinabilem confessionem. solus unus est qui sine peccato natus est in similitudine carnis peccati, sine peccato uixit in carne inter aliena peccata, sine peccato mortuus est propter nostra peccata. non declinemus in dextram aut sinistram. in dextram enim declinare est se ipsum decipere dicendo se esse sine peccato; in sinistram autem per nescio quam peruersam et prauam securitatem se tamquam impune dare peccatis. uias enim, quae a dextris sunt, nouit dominus, qui solus sine peccato est et nostra potest delere peccata; peruersae autem sunt, quae a sinistris, amicitiae cum peccatis. tales etiam illi XX annorum adulescentuli figuram noui populi praemiserunt, qui in terram promissionis intrarunt, qui nec in dextram nec in sinistram dicti sunt declinasse. non enim et XX annorum aetas comparanda est innocentiae paruulorum, sed, ni fallor, hic numerus mysticum aliquid adumbrat et resonat. uetus enim testamentum in quinque Moysi libris excellit, nonam autem IIII euangeliorum auctoritate praefulget. qui numeri per se multiplicati ad uicenarium perueniunt; quater enim quini uel quinquies quaterni XX sunt. talis populus, ut praedixi eruditus in regno caelorum per duo testamenta, uetus et nouum, non declinans in dextram superba praesumtione iustitiae neque in sinistram secura dilectione peccati in terram illius promissionis intrabit, ubi iam peccata ulterius nec nobis domanda optamus nec in nobis punienda timemus, ab illo redemtore liberati, qui non uenundatus sub peccato redemit Israhel ab omnibus iniquitatibus eius siue propria cuiusquam uita commissis siue originaliter tractis. Non enim parum diuinarum scripturarum auctoritati ueritatique cesserunt, qui, etsi noluerunt litteris suis aperte exprimere paruulis remissionem necessariam peccatorum, redemtione tamen eis opus esse confessi sunt. alio quippe uerbo, etiam ipse de christiana eruditione depromto, nihil aliud omnino dixerunt. nec dubitandum est eis qui diuina scripta fideliter legunt, fideliter audiunt, fideliter tenent, quod ab illa carne, quae prius uoluntate peccati facta est caro peccati,. deinceps per successionem transeunte in omnes transcriptione iniquitatis et mortis caro sit propagata peccati,( excepta una similitudine carnis peccati,) quae tamen non esset, nisi esset caro peccati. De anima uero, utrum et ipsa eodem modo propagata reatu, qui ei dimittatur, obstricta sit— neque enim possumus dicere solam carnem paruuli, non etiam animam indigere saluatoris et redemtoris auxilio alienamque esse ab ea gratiarum actione, quae in psalmis est, ubi legimus et dicimus: benedic, anima mea, dominum, et noli obliuisci omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes langores tuos, qui redimet de corruptione uitam tuam— an etiam non propagata eo ipso, quod carni peccati aggrauanda miscetur, iam ipsius peccati remissione et sua redemtione opus habeat, deo per summam praescientiam iudicante, qui paruulorum ab isto reatu non mereantur absolui, etiam qui nondum nati nihil alicubi propria sua uita egerunt uel boni uel mali, et quomodo deus, etiam si non de traduce animas creat, non sit tamen auctor reatus eiusdem, propter quem redemtio sacramenti necessaria est animae paruuli, magna quaestio est aliamque disputationem desiderat, eo tamen, quantum arbitror, moderamine temperatam, ut magis inquisitio cauta laudetur, quam praecipitata reprehendatur assertio. ubi enim de re obscurissima disputatur non adiuuantibus diuinarum auctoritatum certis clarisque documentis, cohibere se debet humana praesumtio, nihil faciens in partem alteram declinando. etsi enim quodlibet horum, quemadmodum demonstrari et explicari possit, ignorem, illud tamen credo, quod etiam hinc diuinorum eloquiorum clarissima auctoritas esset, si homo id sine dispendio promissae salutis ignorare non posset.
374
CCCXXXVIII. QVAE SINT PECCATA NOLENTIVM. EX LIBRO QVAESTIONVM LIBRI NVMERORVM. Quod praecipitur, quomodo expientur peccata, quae non sponte committuntur, merito quaeritur, quae sint ipsa peccata nolentium, utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur; nam et hoc contra uoluntatem facere dici solet. sed utique uult propter quod facit. tamquam si peierare nolit et facit, cum uult uiuere, si quisquam, nisi fecerit, mortem minetur. uult ergo facere, quia uult uiuere, et ideo non per se ipsum appetendo, ut falsum iuret, sed ut falsum iurando uiuat. quod si ita est, nescio, utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda. nam si diligenter consideretur, forte ipsum peccare nemo uelit, sed propter aliud fit, quod uult qui peccat. omnes quippe homines, qui scienter faciunt quod non licet, uellent licere; usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud quod ex eo consequitur. haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis nolentium. CCCXXXVIIII.
375
DE EO QVOD SCRIPTVM EST: ANIMA, QVAECVMQVE PECCA- VERIT IN MANV SVPERBIAE, DEVM EXACEBBAT ET EXTERMINABITVR DE POPVLO SVO. EX LIBRO 8. 8. Et anima, quaecumque peccauerit in manu superbiae ex indigenis et proselytis, deum hic exacerbat et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius disperdidit. contritione conteretur anima illa, peccatum eius in illa. quae sint peccata, quae fiunt in manusuperbiae, idest superbia committuntur, scriptura ipsa in consequentibus satis exponit, ubi ait: quoniam uerbum domini contemsit. aliud est ergo praecepta contemnere, aliud magni quidem pendere, sed aut ignarum contra facere aut uictum. quae duo fortasse pertineant ad illa peccata, quae nolentibus fiunt, de quibus superius quemadmodum deo propitiato expiarentur admonuit ac deinde subiecit peccata superbiae, cum quisque superbiendo, id est praeceptum contemnendo perperam facit. quod genus peccati non dixit ullo genere sacrificii purgari oportere, tamquam insanabile iudicans illa dumtaxat curatione, quae per sacrificia gerebatur, qualia facienda in hac scriptura praecipiuntur. quae si per se ipsa attendantur, nulli peccato possunt mederi; si autem res ipsae, quarum haec sacramenta sunt, inquirantur, in eis inueniri poterit purgatio peccatorum. quod ergo scriptum est: peccator cum uenerit in profundum malorum, contemnit, iste significatus est quem scriptura hoc loco dicit in manu superbiae delinquere. hoc igitur sine poena eius qui committit non potest aboleri, atque ideo non potest esse impunitum et cum paenitendo sanatur. ipsa enim afflictio paenitentis poena peccati est, quamuis medicinalis et salubris. merito quippe magnum iudicatur peccatum, cum superbia praeceptum contemnit; sed contrario, ut sanari possit, cor contritum et humiliatum deus non spernit. uerum tamen quia sine poena non fit, ideo talia hinc dicta sunt: deum, inquit, hic exacerbat, quia deus superbis resistit. et exterminabitur anima illa de populo suo, quoniam talis omnino in numero eorum qui ad deum pertinent non est: quoniam uerbum domini contemsit et mandata eius disperdidit, contritione conteretur anima illa. quare autem contritione conteretur, consequenter adiungit dicens: peccatum eius i u illo. ac per hoc, si tali peccato debitam contritionem ipse sibi adhibeat paenitendo, cor contritum, ut dictum est, deus non spernit. quamuis in graeco non dictum sit hoc loco: contritione conteretur, sed: extritione exteretur anima illa: quod ita accipi potest, quasi omni modo terendo extinguatur ac non sit. sed prius natura immortalis animae hunc intellectum recusat; deinde si quod exteritur omni modo efficeretur, ut non sit, non diceret de sapientia: et gradus ostiorum eius exterat pes tuus. uerum illa discretio magis magisque consideranda est, utrum nemo peccet nisi aut ignarus aut uictus aut contemnens: unde nunc longum est disputare.
376
CCCXL. DE EO QVOD SCRIPTVM EST: NON MORIENTVR PATRES PRO FILIIS, ET DE EO QVOD AIT: REDDAM PECCATA PATRVM IN FILIOS. EX LIBRO QVAESTIONVM DEVTERONO- MII, T. XLII. Non morientur patres pro filiis, et filii non morientur pro patribus; unusquisque in suo peccato morietur. ecce non solum prophetae hoc dixerunt uerum etiam lex dicit sua culpa quemque interimendum, non aut patris sui aut filii sui. quid est ergo, quod alibi dicitur deus reddens peccata in filios in tertiam et quartam progeniem? an de filiis nondum natis illud intellegitur propter originale peccatum, quod etiam ex Adam traxit genus humanum? hic iam de filiis natis est facta distinctio, ut unusquisque in suo peccato moriatur. non enim trahit aliquid ex patre qui iam natus erat, quando pater eius peccauit. sed cum et ibi dicit: his qui oderunt me, manifestum est etiam illam condicionem posse mutari, si filii parentum suorum facta non fuerint imitati. nam et illud ex Adam temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur; non autem in aeternum eis qui fuerint per gratiam spiritaliter regenerati in eaque permanserint usque in finem. quamuis et illud merito quaeri possit, si redduntur pecoata in filios his qui oderunt deum, cur in tertiam et quartam generationem uel praetermissa prima et secunda uel non etiam in ceteras permanente impietate et imitatione malorum parentum. an per hunc numerum, quoniam septenarius intellegitur, uniuersitatem significare uoluit et ideo non ipsum potius septenarium posuit, ut diceret: in septimam generationem, ac sic omnis intellegeretur, quia causam perfectionis huius numeri hoc modo potius intimauit? ideo namque perhibetur perfectus, quia ex his duobus constat, ternario scilicet primo impari toto et quaternario primo pari toto. unde esse et illud propheticum existimo, quod assidue repetitur: in t rib use t quattuor impietatibus non auersabor, per quod uoluit impietates uniuersas potius quam tres uel quattuor intellegi. DE EO QVOD DICIT HIEZECHIEL: 81 DICETVE PARABOLA ISTA IN ISRAHEL, ID EST IN REGENEBATIS: PATRES MANDVCAVEBVNT VVAM ACERBAM, ET DENTES FILI- ORVM OBSTIPVERVNT. Ynde hoc dicebat, nisi quia legerat: reddam peccata patrum in filios deum dixisse? sciebat praeuaricatione scilicet primi hominis ad posteros transmissa. hoc et Hieremias dicit. quod ad gratiam noui testamenti pertinet hoc iam non dici, ubi generationis uinculo per regenerationem soluto non dicitur: patres manducauerunt uuam acerbam, sed: eius qui manducauerit, quia non in patris, sed in suo peccato, si commiserit, quisque morietur. CCCXII.
377
QVOD EXEMPLO DOMINI TEMPORALIS CONTEMNENDA SIT SALVS, ET QVOD IN FILIIS IOB RESVRRECTIO COMMENDETVR, VEL DE SVSTINENTIA EIVSDEM IOB AC FINE DOMINI, VELVMQVE TEM. PLI NON FVISSE PARIETEM, VT QVIDAM VOLVNT. EX LIBSO DE GRATIA NOVI TESTAMENTI. Mortem intulit homo sibi filioque hominis; uitam uero attulit homini moriens et resurgens filius hominis, opprobrium hominum et abiectio plebis usque ad mortem. hoc enim uoluit in conspectu inimicorum pati, quo eum tamquam derelictum putarent, ut gratia commendaretur testamenti noui, qua disceremus aliam quaerere felicitatem, quae nunc est in fide, postea uero erit in specie. quamdiu enim sumus in corpore, ait apostolus, peregrinamur a domino. per fidem enim ambulamus, non per speciem, et ideo nunc in spe, tunc in re. Denique resurrectionem suam, quam non sicut nostram in longum differri oportebat, ut in exemplo carnis eius disceremus, quid in nostra sperare deberemus, noluit alienis demonstrare, sed suis. alienis dico, non natura, sed uitio, quod semper contra naturam est. mortuus est ergo in conspectu hominum, resurrexit autem in conspectu filiorum hominum, quia mors ad hominem pertinebat, resurrectio ad filium hominis. sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes uiuificabuntur. ut igitur exemplo suae carnis exhortaretur fideles suos temporalem salutem pro aeterna felicitate contemnere, usque ad mortem pertulit persequentes atque saeuientes et quasi uicto et oppresso superbe inludentes. quod autem carnem suam resuscitauit et discipulorum aspectibus atque contactibus reddidit eisque uidentibus ascendit in caelum, ipsos aedificauit et quid exspectare, quid praedicare deberent, euidentissima ueritate monstrauit. illos autem a quibus tanta mala usque ad mortem pertulerat, quasi de illo superato et extincto gloriantes in ea opinione dereliquit, ut quisquis eorum salute aeterna saluus fieri uellet, hoc de illius mortui resurrectione crederet quod hi qui uiderunt signis contestantibus praedicauerunt, et pro eadem praedicatione similia perpeti non dubitauerunt. Quapropter etiam Iacobus, unus ex apostolis eius, in epistula sua, cum exhortaretur fideles, qui post passionem et resurrectionem Christi adhuc in ista uita tenebantur, dispensationem testamenti ueteris nouique distinguens: sustinentiam, inquit, Iob audistis et finem domini uidistis, ne ideo patienter sustinerent temporalia mala, ut sibi hoc restitueretur quod recepisse Iob legimus. nam et ab illo uulnere atque putredine saluus factus est et ei cuncta quae amiserat dupla sunt restituta. ubi etiam commendata est resurrectionis fides. nam filii non in duplum, sed totidem redditi etiam illos quos amiserat resurrecturos significarunt. sic ipsi quoque illis prioribus iuncti a restitutione dupli non inuenirentur alieni. ut ergo non talem remunerationem speraremus, quando mala temporalia pateremur, non ait: sustinentiam et finem Iob audistis, sed ait: sustinentiam Iob audistis et finem domini uidistis, tamquam diceret: mala temporalia sicut Iob sustinete, sed pro hac sustinentia non temporalia sperate, quae illi aucta redierunt, sed aeterna potius, quae in domino praecesserunt. Iob ergo de illis patribus erat, qui exclamauerunt et salui facti sunt. cum enim dicit: ego autem, satis insinuat, qua salute illos saluos esse factos uelit intellegi, in qua ipse utique derelictus est, non quo illi a salute aeterna fuerint alieni, sed in occulto tunc erat quod in Christo fuerat reuelandum. in uetere quippe testamento uelamen est, quod tunc auferetur, cum ad Christum quisque inde transierit. quo crucifixo uelamen etiam templi scissum est, ut significaretur quod apostolus de uelamine ueteris testamenti dixit: quoniam in Christo euacuatur.
378
CCCXLII. QVID AMANDVM SIT. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIIII. Quoniam quidem quidquid non uiuit non metuit, neque uita carendum quisquam persuaserit, ut metu etiam carere possimus, amandum est sine metu uiuere. sed rursus quia uita metu carens, si etiam intellegentia careat, non est appetenda, amandum est sine metu cum intellectu uiuere. idne solum, an amor quoque ipse amandus est? ita uero, quando sine hoc illa non amantur. sed si propter alia quae amanda sunt amor amatur, non recte amari dicitur. nihil enim aliud est amare quam per se ipsam rem aliquam appetere. num igitur per se ipsum amor appetendus est, cum, quando defit quod amatur, ea sit indubitata miseria P deinde cum amor, motus quidam sit neque ullus sit motus nisi ad aliquid, cum quaerimus quid amandum sit, quid sit illud ad quod moueri oporteat, quaerimus. quare si amandus est amor, non utique omnis amandus est. est enim et turpis, quo animus se ipso inferiora sectatur, quae magis proprie cupiditas dicitur, omnium! scilicet malorum radix. et ideo non amandum est quod manenti et frnenti amori auferri potest. cuius ergo rei amor amandus est nisi eius quae non potest deesse, dum amatur? id autem, quod nihil est aliud habere quam sicut noscendum est nosse. porro aurum et omne corpus non hoc est habere quod nosse: non itaque amandum est. et quoniam potest aliquid amari nec haberi non solum ex his quae amanda non sunt, ut pulchrum aliquod corpus, sed eorum etiam quae amanda sunt, ut beata uita, et rursus potest aliquid haberi nec amari, ut compedes: iure quaeritur, utrum possit quispiam id quod habere nihil est nisi nosse, non amare, cum habeat, id est nouerit. sed cum uideamus nonnullos non ob aliud uerbi gratia discernere numeros, nisi ut eadem disciplina pecuniosi fiant aut hominibus placeant; quam cum didicerint, ad eundem finem referant, quem sibi, cum discerent, proposuerunt; neque ullam disciplinam aliud sit habere quam nosse: fieri potest, ut habeat quisque aliquid, quod habere hoc sit quod nosse, neque amet tamen, quamquam bonum, quod non amatur, nemo potest perfecte habere uel nosse. quis enim potest nosse, quantum sit bonum quo non fruitur? non autem fruitur, si non amat: nec habet igitur quod amandum est qui non amat, etiam si amare possit qui non habet. nemo igitur beatam uitam sicut noscenda est nouit et miser est, quoniam, si amanda est sicuti est, hoc est eam nosse quod habere. Quae cum ita sint, quid est aliud beate uiuere nisi aeternum aliquid cognoscendum habere? aeternum est enim de quo solo recte fiditur, quod amanti auferri non potest; idque ipsum est quod nihil est aliud habere quam nosse. omnium enim rerum praestantissimum est quod aeternum est, et propterea id habere non possumus nisi ea re, qua praestantiores sumus, id est mente. quidquid autem mente habetur, noscendo habetur nullumque bonum perfecte noscitur, quod non perfecte amatur. neque ut sola mens potest cognoscere, ita et amare sola potest. namque amor appetitus quidam est, et uidemus etiam ceteris animi partibus inesse appetitum, qui si menti rationique consentiat, in tali pace et tranquillitate uacabit mente contemplari quod aeternum est. ergo etiam ceteris suis partibus amare animus debet hoc tam magnum quod mente noscendum est. et quoniam id quod amatur afficiat ex se amantem necesse est, fit, ut sic amantem quod aeternum est aeternitate animum afficiat. quocirca eadem uita beata, quae aeterna est. quid uero aeternum est, quod aeternitate afficiat animum, nisi deus? amor autem rerum amandarum caritas uel dilectio melius dicitur. quare omnibus cogitationum uiribus considerandum est saluberrimum illud praeceptum: diliges dominum deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua, et illud quod ait dominus Iesus: haec est. autem uita aeterna, ut cognoscant te solum uerum deum et quem misisti Iesum Christum. CCCXLIII.
379
DE VERA DILECTIONE. EX LIBRIS DE TEINITATE VIH, T. VII. Qui ergo amat homines, aut quia iusti sunt aut ut iusti is sint amare debet. sic enim et se ipsum amare debet, aut quia iustus est aut ut iustus sit: sic enim diligit proximum tamquam se ipsum sine ullo periculo. qui enim aliter se diligit, iniuste se diligit, quoniam se ad hoc diligit, ut sit iniustus, ad hoc ergo, ut sit malus, ac per hoc iam non se diligit. qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Quapropter non est praecipue uidendum in hac quaestione, quae de trinitate nobis est et de cognoscendo deo, nisi quid sit uera dilectio, immo uero quid sit dilectio. ea quippe dilectio dicenda, quae uera est; alioquin cupiditas est. atque ita cupidi abusiue dicuntur qui diligere, quemadmodum cupere abusiue dicuntur qui diligunt. haec est autem uera dilectio, ut inhaerentes ueritati iuste uiuamus et ideo contemnamus omnia mortalia prae amore hominum, quo eos uolumus iuste uiuere. ita enim et mori pro fratribus utiliter parati esse poterimus, quod nos exemplo suo dominus Iesus Christus docuit. cum enim duo praecepta sint, in quibus tota lex pendet et prophetae, dilectio dei et dilectio proximi, non immerito plerumque scriptura pro utroque unum ponit, sine tantum dei, sicuti est illud: scimus, quia diligentibus deum omnia cooperantur in bonum, et iterum: quisquis autem diligit deum, hic cognitus est ab illo, et illud: quoniam caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, et alia multa— quia et qui diligit deum, consequens est, ut faciat quod praecipit deus, et in tantum diligit, in quantum facit. consequens ergo est, ut et proximum diligat, quia hoc praecipit deus— siue tantum proximi dilectionem scriptura commemorat, sicuti est illud: inuicem onera uestra portate, et sic adimplebitis legem Christi, et illud: omnis enim lex in uno sermone impletur, in eo quod scriptum est: diliges proximum tuum tamquam te ipsum,. et in euangelio: omnia, quaecumque uultis ut faciant uobis homines bona, haec et uos facite illis; haec est enim lex et prophetae. et pleraque alia reperimus in litteris sanctis, in quibus sola dilectio proximi ad perfectionem praecipi uidetur et taceri de dilectione dei, cum in utroque praecepto lex pendeat et prophetae. sed et hoc ideo, quia et qui proximum diligit consequens est, ut ipsam praecipue dilectionem diligat; deus autem dilectio est, et qui manet in dilectione, in deo manet. consequens ergo est ut praecipue deum diligat. Quapropter qui quaerunt deum per istas potestates, quae mundo praesunt uel partibus mundi, auferuntur ab eo longeque iactantur, non interuallis locorum, sed diuersitate affectuum; exterius enim conantur ire et interiora sua deserunt, quibus interior est deus. itaque etiam si aliquam sanctam caelitem potestatem uel audierint uel utcumque cogitauerint, facta magis eius appetent, quae humana miratur infirmitas, non imitantur pietatem, qua diuina requies comparatur. malunt enim superbe hoc posse quod angelus, quam deuote hoc esse quod angelus. non enim sanctos quisquam potestate sua gaudet, sed eius a quo habet posse quidquid congruenter potest, et nouit potentius esse coniungi omnipotenti pia uoluntate, quam propria uoluntate posse quod contremescant qui talia non possunt. itaque ipse dominus Iesus Christus talia faciens, ut mirantes doceret ampliora et temporalibus insolitis intentos atque suspensos ad aeterna atque interiora conuerteret: uenite, inquit, ad me, qui laboratis et onerati estis, et ego nos reficiam; tollite iugum meum super uos. et non dixit: discite a me quadriduanos mortuos. suscitare, sed ait: discite a me, quia mitis sum et humilis corde. potentior est enim et iustior solidissima humilitas quam uentosissima celsitudo. et ideo sequitur dicens: et inuenietis requiem animabus uestris. dilectio enim non inflatur, et: deus dilectio est, et: fideles in dilectione adquiescunt illi, reuocati ab strepitu, qui foris est, ad gaudia, silentia. ecce deus dilectio est, et quid imus et currimus in sublimia caelorum et ima terrarum quaerentes eum qui est apud nos, si nos esse uelimus apud eum?
380
CCCXLIIII. QVOD QVI FRATREM DILIGIT DEVM DILIGAT, QVIA AMAT ET IPSAM DILECTIONEM, QVAE EX DEO EST ET DEVS EST. EX LIBRO 8. S. T. VIII. Nemo dicat:" non noui quod diligam". diligat fratrem et diligat eandem dilectionem. magis enim nouit dilectionem, qua diligit, quam fratrem, quem diligit. ecce iam potest notiorem deum habere quam fratrem, plane notiorem, quia praesentiorem, notiorem, quia interiorem, notiorem, quia certiorem. amplectere dilectionem deum et dilectione amplectere deum. ipsa est dilectio, quae bonos omnes angelos et omnes dei seruos consociat uinculo sanctitatis, nosque et illos coniungit inuicem nobis, subiungit sibi. quanto igitur saniores sumus a tumore superbiae, tanto sumus dilectione pleniores. et quo nisi deo plenus est qui plenus est dilectione? at enim caritatem uideo et, quantum possum, eam mente conspicio et credo scripturae dicenti: quoniam deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo manet. sed cum eam uideo, non in ea uideo trinitatem. immo uero uides trinitatem, si caritatem uides. sed commonebo, si potero, ut uidere te uideas. adsit tantum ipsa, ut moueamur caritate ad aliquod bonum, quia, cum diligimus caritatem, aliquid diligentem diligimus propter hoc ipsum, quia diligit aliquid. ergo quid diligit caritas, ut possit etiam ipsa caritas diligi? caritas enim non est, quae nihil diligit. si autem se ipsa diligit, diligat aliquid oportet, ut caritate se diligat. sicut enim uerbum indicat aliquid, indicat etiam se ipsum; sed non se uerbum indicat, nisi se aliquid indicare indicet: sic et caritas diligit quidem se, sed nisi se aliquid diligentem diligat, non caritate se diligit. quid ergo diligit caritas nisi quod caritate diligimus? id autem, ut proximo prouehamur, frater est. dilectionem autem fraternam quantum commendet Iohannes apostolus, attendamus: qui diligit, inquit, fratrem suum, in lumine manet et scandalum in eo non est. manifestum est, quod iustitiae perfectionem in fratris dilectione posuerit; nam in quo scandalum non est, utique perfectus est. et tamen uidetur dilectionem dei tacuisse. quod numquam faceret, nisi quia in ipsa fraterna dilectione uult intellegi deum. apertissime enim in eadem epistula paulo post ita dicit: dilectissimi, diligamus inuicem, quia dilectio ex deo est, et omnis, qui diligit, ex deo natus est et cognouit deum. qui non diligit, non cognouit deum, quia deus dilectio est., ista contextio satis aperteque declarat eandem ipsam fraternam dilectionem- nam fraterna dilectio est, qua diligimus inuicem— non solum ex deo sed etiam deum esse tanta auctoritate praedicari. cum ergo de dilectione diligimus fratrem, de deo diligimus fratrem nec fieri potest, ut eandem dilectionem non praecipue diligamus, qua fratrem diligimus. unde colligitur duo illa praecepta non esse posse sine inuicem. quoniam quippe deus dilectio est, deum certe diligit qui diligit dilectionem. dilectionem autem necesse est diligat qui diligit fratrem. et ideo, quod paulo post ait, non potest deum diligere, quem non uidet, qui fratrem, quem uidet, non diligit, quia haec illa causa est non uidendi deum, quod non diligit fratrem. qui enim non diligit fratrem, non est in dilectione, et qui non est in dilectione, non est in deo, quia deus dilectio est. porro qui non est in deo, non est in lumine, quia deus lumen est et tenebrae in eo non sunt ullae. qui ergo non est in lumine, quid mirum, si non uidet lumen, id est non uidet deum, quia in tenebris est? fratrem autem uidet humano uisu, quo uideri deus non potest. sed si eum quem uidet humano uisu spiritali caritate diligeret, uideret deum, qui est ipsa caritas, uisu interiore, quem uideri potest. itaque qui fratrem, quem uidet, non diligit, deum, quem propterea non uidet, quia deus dilectio est, qua caret qui fratrem non diligit, quomodo potest diligere? nec illa iam quaestio moueat, quantum caritatis fratri debeamus impendere, quantum deo. fratri enim quantum nobis ipsis; nos autem ipsos tanto magis diligimus, quanto magis diligimus deum. CCCXLV.
381
QVOD EX EA FORMA, QVA DILIGITVR IVSTVS, DILIGATVR DEVS, QVIA NON POTEST EA QVAE DILECTIONEM EXCITAT FORMA NON DILIGI, EADEMQVE EST DEVS, QVIA DEVS CARITAS EST. EX LIBRO S. S. T. VIIII. Ex una igitur eademque caritate deum proximumque diligimus; sed deum propter deum, nos autem et proximum propter deum. Quid enim est, quaeso, quod exardescimus, cum audimus et legimus: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis, nullam in quoquam dantes offensionem, ut non reprehendatur ministerium nostrum, sed in omnibus commendantes nosmet ipsos ut dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in iactationibus, in laboribus, in uigiliis. in ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in bonitate, in spiritu sancto, in caritate non ficta, in uerbo ueritatis, in uirtute dei, per arma iustitiae a dextris et sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores et ueraces, ut qui ignoramur et cognoscimur, quasi morientes et ecce uiuimus, ut coherciti et non mortificati, ut tristes, semper autem gaudentes, sicut egeni, multos autem di-, tantes, tamquam nihil habentes et omnia possidentes— quid est, quod accendimur in dilectione Pauli apostoli, cum ista legimus, nisi quod credimus eum ita uixisse? uiuendum tamen sic esse dei ministris non de aliquibus auditum credimus, sed intus apud nos, uel potius supra nos in ipsa ueritate conspicimus. illum ergo quem sic uixisse credimus, ex hoc quod uidemus diligimus, et nisi hanc formam, quam semper stabilem atque incommutabilem cernimus, praecipue diligeremus, non ideo diligeremus illum, quia eius uitam, cum in carne uiueret, huic formae coaptatam et congruentem fuisse credimus et fide retinemus, sed nescio quomodo amplius et in ipsius formae caritatem excitamur per fidem, qua credimus uixisse sic aliquem, et spem, qua nos quoque ita posse uiuere, qui homines sumus, ex eo quod aliqui homines ita uixerunt minime desperamus, ut hoc et desideremus ardentius et fidentius precemur. ita et ipsam uitam facit nobis diligi formae illius dilectio, secundum quam uixisse creduntur, et illorum uita credita in eandem formam flagrantiorem excitat caritatem, ut quanto flagrantius diligimus deum, tanto certius sereniusque uideamus, quia in deo conspicimus incommutabilem formam iustitiae, secundum quam hominem uiuere oportere iudicamus, ualet ergo fides ad cognitionem et ad dilectionem dei, non tamquam omnino incogniti aut omnino non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius et quo firmius diligatur.
382
CCCXLVI. DE AMANTE ET QVOD AMATVR ET AMORE. EX EODEM LIBRO DE TRINITATE VIII. T. X. Quid est autem dilectio uel caritas, quam tantopere scriptura diuina laudat et praedicat, nisi amor boni? amor autem alicuius amantis est et amore aliquid amatur. ecce tria sunt: amans et quod amatur et amor. et quid ergo amor nisi quaedam uita duo aliqua copulans uel copulari appetens, amantem scilicet et quod amatur? et hoc etiam in extremis carnalibusque amoribus ita est. sed ut aliquid purius et liquidius hauriamus, calcata carne ascendamus ad animum. quid amat animus in amico nisi animum? et illic igitur tria sunt: amans et quod amatur et amor.
383
CCCXLVII. DE NVTRIENDA CARITATE. EX LIBRO QVAESTIONVM LXXXIDI. Caritatem uoco, qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda, id est quod aeternum est et quod amare ipsum aeternum potest. deus igitur et animus, quo amatur, caritas proprie dicitur, purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur; hanc et dilectionem dici placet. sed cum deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc uere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum promta et oblata sumentibus. caritatis autem uenenum est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium. nutrimentum eius imminutio cupiditatis, perfectio nulla cupiditas. signum prouectus eius est imminutio timoris; si-, gnum perfectionis eius nullus timor, quia et radix est omnium malorum cupiditas, et consummata dilectio foris mittit timorem. quisquis igitur eam nutrire uult, instet minuendis cupiditatibus. est autem cupiditas amor adipiscendi aut optinendi temporalia. huius minuendae initium est deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. in id ad sapientiam enim tenditur et nihil uerius eo quod dictum est: initium sapientiae timor domini. nemo est quippe, qui non magis dolorem fugiat quam appetat uoluptatem, quando quidem uidemus etiam immanissimas bestias a maximis uoluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earum consuetudinem uerterit, domitae et mansuetae uocantur. quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum seruit cupiditati peruersione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat. eo fit, ut homines, quos nondum delectat pulchritudo uirtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae uerissime per sanctos et diuinos uiros praedicantur, et quod celant hominibus, deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. ut autem timeatur deus, diuina prouidentia regi uniuersa persuadendum est, non tam rationibus— quas qui potest inuenire, potest etiam et pulchritudinem sentire uirtutis— quam exemplis uel recentibus, si qua occurrunt, uel etiam de historia, et ea maxime quae ipsa diuina prouidentia procurante siue in uetere siue in nouo testamento excellentissimam auctoritatem religionis accepit. simul autem agendum est et de poenis peccatorum et de praemiis recte factorum. Iam uero cum aliqua non peccandi consuetudo quod onerosum putabatur facile esse persuaserit, incipiat gustari dulcedo pietatis et commendari pulchritudo uirtutis, ut caritatis libertas prae seruitute timoris emineat. tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis sacramentis, quae necesse est plurimum moueant, quid intersit inter duos homines, ueterem et nouum, exteriorem et interiorem, terrenum et caelestem, id est inter eum qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritalia et aeterna sectatur, monendumque, ne peritura beneficia et transeuntia expectentur a deo, quibus etiam praui homines abundare possunt, sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia, quae in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. hic praestantissimum illud et unicum exemplum dominici hominis proponendum est, qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea spreuit quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant. quos mores et disciplinam ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius et de imitantium multitudine apostolorum, martyrum sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda, ostendendum est. At ubi fuerint carnalium uoluptatum inlecebrae superatae, canendum est, ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia aut per difficilem continentiam siue patientiam aut per aliquam largitionem aut nomine scientiae uel eloquentiae. in eo genere est et cupiditas honoris. contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude caritatis et de inanitate iactantiae doceaturque, quam sit pudendum eis placere uelle quos nolles imitari. aut enim boni non sunt et nihil magnum est a malis laudari, aut boni sunt et eos oportet imitari. sed qui boni sunt, uirtute boni sunt. uirtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. si autem placere hominibus ideo uis, ut eis prosis ad diligendum deum, non iam hoc, sed aliud cupis. qui autem placere cupit, necessarium adhuc habet timorem, primum, ne occulte peccando inter hypocritas a domino computetur, deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est deus. Sed deuicta ista cupiditate cauenda superbia est. difficile est enim, ut dignetur consociari hominibus qui eis non placere desiderat et plenum se uirtutibus putat. itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod uidetur habere auferatur ab eo et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores. quapropter dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem; est autem qui summe diligit deum et proximum tamquam se ipsum. quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est.
384
CCCXLVIII. SERMO DE LAVDE CARITATIS. Diuinarum scripturarum multiplicem abundantiam latissimamque doctrinam sine ullo errore comprehendit et sine ullo labore custodit cuius cor plenum est caritate dicente apostolo: plenitudo autem legis caritas, et alio loco: finis. autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. quid est autem praecepti finis nisi praecepti adimpletio? et quid\' est praecepti adimpletio nisi legis plenitudo? quod ergo ibi dixit: plenitudo legis caritas, hoc etiam hic dixit: finis praecepti est caritas. nec dubitari ullo modo potest, quod templum dei sit homo, in quo habitat caritas. dicit enim et Iohannes: deus caritas est. haec autem dicentes apostoli et nobis caritatis excellentiam commendantes non utique aliud nisi quod comederant ructuare potuerunt. ipse quippe dominus pascens eos uerbo salutis, uerbo caritatis, quod est ipse panis uiuus, qui de caelo descendit: mandatum, inquit, nonum do uobis, ut uos inuicem diligatis, et iterum: in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si uos inuicem dilexeritis. ille enim qui uenit per crucis irrisionem carnis perimere corruptionem et uetustatem uinculi mortis nostrae suae mortis nouitate dissoluere, mandato nouo fecit hominem nouum. res enim uetus erat, ut homo moreretur. quod ne semper ualeret in homine, res noua facta est, ut deus moreretur. sed quia in carne mortuus est, non in diuinitate, per sempiternam uitam diuinitatis non permisit esse sempiternum interitum carnis. itaque, sicut dicit apostolus, mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. qui ergo contra mortis uetustatem attulit uitae nouitatem, ipse contra uetus peccatum opponit nonum mandatum. quapropter quisquis uetus peccatum uis extinguere, mandato nouo extingue cupiditatem et amplectere caritatem. sicut enim radix omnium malorum cupiditas, ita radix omnium bonorum caritas. Totam latitudinem et magnitudinem diuinorum eloquiorum secura possidet caritas, qua deum proximumque diligimus. docet enim nos caelestis unus magister et dicit: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum tamquam te ipsum: in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. si ergo non uacat omnes paginas sanctas perscrutari, omnia inuolucra sermonum euoluere, omnia scripturarum secreta penetrare, tene caritatem, ubi pendent omnia: ita tenebis quod ibi didicisti, tenebis etiam quod nondum didicisti. si enim nosti caritatem, aliquid nosti, unde et illud pendet quod forte non nosti: et in eo quod in scripturis intellegis caritas patet et in eo quod non intellegis caritas latet. ille ita optinet et quod patet et quod latet in diuinis sermonibus qui caritatem tenet in moribus. Quapropter, fratres, sectamini caritatem, dulce ac salubre uinculum mentium, sine qua diues pauper est et in qua pauper diues est. haec in aduersitatibus tolerat, in prosperitatibus temperat, in duris passionibus fortis, in bonis operibus hilaris, in temtatione tutissima, in hospitalitate latissima, inter ueros fratres laetissima, inter falsos patientissima, in Abel sacrificio grata, in. Noe per diluuium secura, in Abrahae peregrinatione fidelissima, in Mose inter iniurias lenissima, in Dauid tribulationibus mansuetissima, in tribus pueris blandos ignes innocenter exspectat, in Macchabaeis saeuos ignes fortiter tolerat. casta in Susanna erga uirum, in Anna post uirum, in Maria praeter uirum, libera in Paulo ad arguendum, humilis in Petre ad oboediendum, humana in christianis ad confitendum, diuina in Christo ad ignoscendum. sed quid ego de caritate maius aut uberius possum dicere, quam quas per os apostoli laudes eius intonat dominus supereminentem uiam demonstrantis atque dicentis: si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum aeramentum sonans aut cymbalum tiniens. et si habuero prophetiam et sciero omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. caritas magnanima est, caritas benigna est; caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non dehonestatur, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitatem, congaudet autem ueritati, omnia tolerat, omnia credit, omnia sperat, omnia suffert. caritas numquam cadit. quanta est ista? anima litterarum, prophetiae uirtus, sacramentorum salus, scientiae solidamentum, fidei fructus, diuitiae pauperum, uita morientium. quid tam magnanimum quam pro impiis mori? quid tam benignum quam et inimicos diligere? sola est, quam felicitas aliena non premit, quia non aemulatur; sola est, quam felicitas sua non extollit, quia non inflatur; sola est, quam conscientia mala non pungit, quia non agit perperam. inter obprobria secura est, inter odia benifica est, inter iras placida est, inter insidias innocens, inter iniquitates gemens, in ueritate respirans. quid illa fortius non ad retribuendas, sed ad non curandas iniurias? quid illa fidelius non uanitati, sed aeternitati? nam ideo tolerat in praesenti uita, quia credit omnia de futura uita, et suffert omnia, quae hic immittuntur, quia sperat omnia, quae ibi promittuntur: merito numquam cadit. ergo sectamini caritatem et eam sancte cogitantes afferte fructum iustitiae, et quidquid uberius, quam ego dicere potui, uos inueneritis in eius laudibus, appareat in uestris moribus. oportet enim, ut senilis sermo non solum sit grauis sed etiam breuis.

Intertext edge

Open linked passage

Note