De vita et passione SS. Florae et Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eulogius-toletanus799-859" aria-label="More works by Eulogius Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 9041 Devietp2
10.1
Inde eductae occiduntur.
10.1
Igitur permanentes in laudibus Dei, et sacratissimae virginis, post tertiam admonitionem prosternendae in forum eductae sunt. Taceam judicis sciscitationem vicibus allatam eis, vel una vel sigillatim ad beatissimam Floram( 6), sicuti jam alibi digessimus. Et intuitu mediocritatis aliquid silentes, ne fastidium protractus sermo legentibus generet, mors virginum pretiosa stylum competenti fine coarctat. Inde praecipiti ducatu ad locum decollationis ductae, sacra signacula vultibus imprimunt. Et sic, extensis collis, post beatam Floram sancta Maria prosternitur. Quorum corpora canibus devoranda ac volucribus discerpenda ibidem relinquentes, alio die in flumen projecerunt. E quibus cadaver sanctae Mariae virginis et martyris coenobio Cuteclarensi, a quo ad martyrium descenderat, donante Deo reponitur; cum tamen corpus beatissimae virginis et martyris Florae, quo situ Dominus reposuerit, penitus ignoretur. Capita vero illarum in Basilica sancti Aciscli martyris reconduntur, quo praesentiali corporis sui favore populos Christianos tuetur.
10.2
Ultimo tantummodo historiae loco insinuare curamus, quod, priusquam virgines beatae deciderent, quibusdam consororibus promiserunt quod eo ipso, quo Christi coronatori suo assisterent obtentu adeptae gratiae sponsum precantes, nos vinculis liberarent; quod ita Deo fautore peractum est. Nam illae octavo Kalendarum Decembris martyrium consummantes, nos tertio earumdem Kalendarum compedibus resolutos ab squalore carceris eruerunt, aera qua supra. Per Christum Dominum nostrum, qui vivit cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).