De vita et passione SS. Florae et Mariae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/eulogius-toletanus799-859" aria-label="More works by Eulogius Toletanus">
—
⋯
Original / primary: 9041 Devietp2
6.1
Sancta Maria Virgo et martyr. Traditur educanda in coenobio Cuteclarensi.
6.1
Verum quia Deo fautore beatae virginis Florae auspicium conversationis ac martyrii adnotatum est; operae pretium reor, si itidem sanctae Virginis Mariae et martyris processum nativitatis, primordiaque religionis edisseram; ut quibus par fuit consensio praeliandi idemque assensus pro justitia moriendi consimilis exstet in relatu vocationis etiam hujus virginis intentio calami. Hujus pater ex oppido Eleplensi non infimus prosapia, Christianus tamen, huc adventasse perhibetur. Qui ex genere Arabum conjugem ducens, totius impietatis errore eam emundans, Christi fidei consignavit. Quapropter cum eadem conjuge proprium incolere arvum non valens, per diversa profugus agitur, quousque divino gubernaculo ad oppidum Froniano pervenit, qui in montana Cordubensi in parte occidentali duodecim ab urbe milliaribus distat, utroque pignore comitante, quod ex ea susceperat, Walabonso scilicet, et Maria. Ibi vitam suam pro viribus sustentarunt; ibi mulier illa luporum erepta faucibus, in fide Christi perseverans, post nonnullum tempus in Domino requievit; ibi superstes vir gradu confessionis potitus, arctissimum vitae perennis callem gaudiis oblectandus coelestibus ingreditur. Sed puerum ecclesiasticis regulis educandum, sortique Domini admiscendum piae memoriae Salvatori presbytero tradidit, qui tunc praeclaro regimine sancti Felicis monasterium, quod in eo loco fundatum est, gubernabat. Sanctam vero hanc virginem Deo devovens, Cuteclarensi coenobio, quod gloriosae et semper Virginis sanctae Mariae genitricis Domini fulget memoria, consignavit, constituens eam apud quamdam summae sanctimoniae feminam( 4) Artemiam nomine, quae et ipsa geminum pignus per martyrialem obitum olim coelo praemiserat, Adulphum scilicet, et Joannem, qui in primordio regni principis hujus viriliter de hoste triumpharunt. Quorum instar siderum coeli gesta micantia ad emolumentum Ecclesiae sanctae, et exemplum debilium, senex et magister noster, atque illustrissimus doctor( de quo in libro primo meminimus) beatae recordationis et memoriae Speraindeo abbas stylo latiori composuit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).